Augustini Loc. Heptateuch 1212

LIBER

(Gn 50,17) Accipe iniquitatem servorum Dei patris tui; nova locutio est: Accipe iniquitatem, pro:"ignosce", aut:"remitte", aut:"obliviscere"; sed puto inde esse dictum: Accipe, ac si diceretur:"aequo animo accipe", hoc est: noli indigne ferre.

1213
(
Gn 50,18) Et venientes ad eum dixerunt; non iterum venerunt, sed quod dictum fuit iterum dictum est; solet hoc facere Scriptura.



LIBER SECUNDUS

LOCUTIONES DE EXODO

2001
(
Ex 1,12) Et invalescebant valde valde.

2002
(
Ex 1,21) Quid est quod dictum est de obstetricibus: Et fecerunt sibi domos, quoniam timuerunt Deum? Praedictum est enim: Benefaciebat Deus cum obstetricibus. Et ad hoc videtur pertinere, quod fecerunt sibi domos timendo Deum, tamquam beneficia Dei ad hoc eis profuerunt ut facerent sibi domos. Numquid antea non eas habuisse domos intellegendum est? An ad divitias hoc verbum pertinet, vel potius ad aliquas rei familiaris idoneas facultates? Huic enim simile videtur, quod ait etiam Iacob post quattuordecim annos servitutis suae socero suo volenti eum adhuc apud se tenere: Nunc ergo quando faciam et ego mihi domum? Dixerat enim quod creverint pecora Laban sub illo; sicut et ipse Laban confessus fuerat dicens: Benedixit me Deus in introitu tuo ; cum ergo dicit: Quando faciam et ego mihi domum? Subintellegitur:"Sicut et tu". Hoc videtur enim valere quod ait: et ego, ut ad ipsam domum faciendam videatur pertinere quod consequenter ad Laban merces ipsa statuenda proponitur.

2003
(
Ex 1,22) Et omne femininum vivificate illud, sic enim habent graeci; latini non habent: illud.

2004
(
Ex 2,1-2) Erat autem quidam de tribu Levi, et sumpsit sibi de filiabus Levi; intellegitur uxorem, quod quidam latini interpretes etiam addendum putaverunt; sequitur autem: Et habuit eam, et concepit.

2005
(
Ex 2,3) Quid sit: thibin, ideo difficile est nosse, quia nec graecus interpres ex hebraeo, nec latinus ex graeco vertit hoc nomen, sed sic transtulit ut invenit.

2006
(
Ex 2,14) Timuit autem Moyses et dixit: Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda; primo, quia pendet sententia, et sic dimissa est; deinde, quia verbum pro facto posuit.

2007
(
Ex 2,25) Et respexit filios Israel, et innotuit illis; pro eo positum est: innotuit, quod egit in eis ea quibus Dei curam erga se intellegerent.

2008
(
Ex 3,7) Videns vidi vexationem populi mei, qui est in Aegypto.

2009
(
Ex 3,11-12) Et dixit Moyses ad Deum: Quis sum, quia ibo ad Pharaonem regem Aegypti, et quia educam filios Israel de terra Aegypti? Dixit autem: Quoniam ero tecum, sic habet graecus; latinus autem: Et quis ego, dixit, et non dixit: quia ibo, et quia educam, sed: ut eam, et educam. Et quod in graeco habet: Dixit autem, quia ero tecum, intellegitur utique quod dixerit ad Moysen; totum autem hoc latinus addidit, et ait: Dixit autem Deus ad Moysen.

2010
(
Ex 3,16) Deus dicit quod dicat Moyses filiis Israel: Visitans visitavi vos, et quaecumque contigerunt vobis in Aegypto; graecus habet: Visitatione visitavi vos.

2011
(
Ex 3,18) Deus dicit ad Moysen de filiis Israel: Et audient vocem tuam; graecus habet: Et exaudient vocem tuam, quia et exauditio dicitur hominis.

2012
(
Ex 3,22) Quod habet latinus: Poscet mulier a vicina, et ab inquilina sua vasa argentea et aurea et vestem; graecus habet: a cohabitatrice sua, hoc est:, quod latini aliqui interpretati sunt: a cancellaria sua.

2013
(
Ex 4,1) Moyses dicit: Quid si non crediderint mihi, neque exaudierint vocem meam; quod latinus: audierint interpretatus est.

2014
(
Ex 4,4) Extende manum, et apprehende caudam, graecus habet; latinus autem: manum tuam et caudam eius, interpretatus est.

2015
(
Ex 4,4) Et extendens manum apprehendit caudam, et facta est virga in manu eius.

2016
(
Ex 4,5) Et dixit illi: Ut credant tibi quoniam apparuit tibi Dominus Deus patrum ipsorum; graecus non habet: Et dixit illi, sed continuo adiunxit: ut credant tibi; id est verba Dei, post illud factum miraculum; tamquam adhuc loqueretur, et modo sententiam verborum impleverit. Nam ordo est verborum: Extende manum et apprehende caudam, ut credant tibi; sed interposita est facti narratio, et postea redditum: ut credant tibi.

2017
(
Ex 4,6) Quod latinus habet: Et facta est manus eius leprosa tamquam nix; graecus non habet: leprosa, sed tantum: facta est tamquam nix.

2018
(
Ex 4,8) Quod si non audierint vocem signi primi, graecus sic habet; latinus autem: vocem tuam signi primi; sic et sequitur: credent tibi in voce signi sequentis.

2019
(
Ex 4,9) Et erit aqua, quam sumes de flumine, sanguis super aridam, vel potius super aridum, id est, super id quod aridum est; quod latinus dixit: sanguis super terram.

2020
(
Ex 4,10) Moyses dicit: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternam et nudustertianam diem.

2021
(
Ex 4,17) Et virgam hanc sumes in manum tuam, in qua facies in ea signa; cum dici posset, in qua facies signa; aut certe: Virgam hanc sumes in manum tuam, et facies in ea signa; nunc vero utrumque dictum est solita locutione Scripturarum.

2022
(
Ex 4,18-19) Post dies autem illos multos, mortuus est rex Aegypti; dixit autem Dominus ad Moysen in Madian: Vade, perge in Aegyptum, mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam. Multa in his verbis genera locutionum notanda sunt; primo: Vade, perge in Aegyptum, tamquam non sufficeret tantum: Vade, vel tantum; perge; deinde: mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam, cum solum regem Aegypti Scriptura dixerit mortuum, et de solo antea dictum fuerit quod Moysen quaerebat occidere. An ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est. Item: qui quaerebant animam tuam, non in malo tantum, sed etiam in bono dici solet in Scripturis; nam sicut hic, in malo dictum est etiam in Psalmis: Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam; in bono: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam ; nisi forte aliquid distare dicitur inter quaerentes et requirentes, ut illud in malo, hoc in bono intellegendum sit.

2023
(
Ex 5,10) Et dicebant ad populum dicentes: Haec dicit Pharao; quam locutionem piguit latinum interpretari.

2024
(
Ex 5,21) Videat Deus vos et iudicet, quoniam execrabilem fecistis odorem nostrum palam Pharaone, et palam servis eius, dare gladium in manus eius, ut occidat nos; sic enim habet graecus, latinus autem ait, quem pro optimo legebamus: ut daretis gladium in manibus eius; qui soloecismus, nulla interpretationis necessitate factus est, quia in graeco non est.

2025
(
Ex 6,4) Statui testamentum meum ad illos, ita ut darem illis terram Chananaeorum, et terram quam incoluerunt, in qua et incoluerunt in ea; sic enim habet graecus, quod utique et in graeca lingua absurde videtur sonare; et tamen Septuaginta interpretum auctoritas tanta est, quos ita loqui non piguit. Quid enim? Et sensus hic latet? Quod si nullus est, ipsa locutio notanda est, ne alibi inventa sensum impediat, vel aliquid quaerere ubi quaerendum non est, compellat.

(Ex 6,5) Quod habet latinus: Exaudivi gemitum filiorum Israel, quemadmodum Aegyptii affligunt eos, graecus habet:, quod interpretari posset: in servitutem redigunt eos; nam uno verbo non potest.

2027
(
Ex 6,9) Et locutus est Moyses sic ad filios Israel, et non exaudierunt Moysen a defectione animi et ab operibus duris; exaudierunt ait, non: audierunt.

2028
(
Ex 6,12) Ego enim ineloquens sum, quod ait Moyses ad Dominum, dixit graecus, non: imperitus, quasi, vel.

2029
(
Ex 6,26) Hi sunt Aaron et Moyses, quibus dixit eis Deus ut educant filios Israel de terra Aegypti; sic enim habet graecus.

2030
(
Ex 6,30) Ecce ego gracili voce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? Notandum quod exaudiet dixit, non: audiet.

2031
(
Ex 7,6) Fecit autem Moyses et Aaron, sicut praecepit illis Dominus, ita fecerunt; quid deesset, si non diceretur: ita fecerunt?

2032
(
Ex 7,9) Si loquetur vobis Pharao dicens: Date nobis signum aut portentum, et dices Aaron fratri tuo: Sume virgam, nonne locutionis nostrae consuetudo poscebat et quaedam eius integritas, ut ita diceretur: Si loquetur vobis Pharao dicens: Date nobis signum aut portentum, dices Aaron fratri tuo: Sume virgam? Quid ergo ibi additum est: et, nisi aliqua proprietate locutionis hebraicae? Nam neque graeca esse perhibetur.

2033
(
Ex 7,11) Non mihi videntur satis commode interpretati latini Pharaonis, ut dicerent: sapientes; enim sapientes dicuntur. Potuit autem latinus interpres sophistas dicere, quoniam non est quemadmodum id latine dicatur; et ideo isto verbo iam utimur pro latino, sicut philosophiam dicimus non solum graece, verum etiam latine: sophistas appellarunt latinarum litterarum eloquentissimi auctores.

2034
(
Ex 7,12) Et absorbuit virga Aaron virgas illorum; ac si diceret: draco Aaron.

2035
(
Ex 7,15) Quod dictum est de Pharaone: Ecce, ipse exit ad aquam; graecus habet: super aquam.

2036
(
Ex 7,16) Dimitte populum meum ut serviat mihi in deserto, et ecce non exaudisti usque adhuc; quoties dicitur: exaudisti, cum homini dicatur?

2037
(
Ex 7,22) Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis. Et induratum est cor Pharaonis, et non exaudivit eos, sicut dixit Dominus; quia in usu Scripturae est: exaudivit, cum etiam de homine loquitur.

2038
(
Ex 8,1) Dimitte populum meum ut serviant mihi; non:"ut serviat", qui loquendi modus non fere invenitur nisi ubi res ipsa singularis pluribus constat. Populus enim singulari nomine dicitur, sed constat ex multis. Sic etiam est: Omnis terra adorent te ; quia omnis terra dictum est, pro"hominibus qui sunt in terra".

2039
(
Ex 8,2) Ecce ego ferio omnes fines tuos ranis; sic enim habet graecus elegantissima locutione, ut ranae ipsae, plaga intellegatur, qua feritur terra Aegypti.

2040
(
Ex 8,3-4) Et eructabit flumen ranas, et ascendentes intrabunt in domos tuas et in promptuaria cubiculorum tuorum super lectos tuos, et in domos servorum tuorum, et populi tui, et in conspersis tuis, et in clibanis tuis; et super te et super populum tuum et super servos tuos ascendent ranae. Notandum quod in domos etc. cum dixisset, accusativum casum tenuit; et super lectos etc., ubi dixit: super, accusativum similiter servavit; in conspersis autem et in clibanis ad ablativum se transtulit; nam et graecus mutavit praepositionem, quam non mutat latinus. Ille enim habet: in domos; in consparsis autem ubi mirum si non etiam sensus est, non locutio, ut in conspersionibus et in clibanis exortas ranas forsitan velit intellegi, non extrinsecus ascendisse vel irruisse, et quia eas fluvium eructaturum praedicit, inde implere omnia.

2041
(
Ex 8,6) Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti et eduxit ranas, et educta est rana et operuit terram; repetitio a plurali ad singularem numerum traiecta est; nam utique rana, pro multitudine ranarum positum est; nescio quo autem modo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum, saepe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter dicitur; nam plus accipitur cum dicitur, verbi causa, est illic miles, quam sunt illic milites; est illic piscis, quam sunt illic pisces.

2042
(
Ex 8,14) Et colligebant eas acervos acervos; haec repetitio multitudinem acervorum significat, et Scripturis est familiaris.

2043
(
Ex 8,16) Quod habent latini: Extende manu virgam tuam, et percute terra; non: percute

2044
(
Ex 8,18) Fecerunt autem similiter et incantatores veneficiis suis, ut educerent cyniphes, et non poterant. Notandum est: fecerunt dictum pro eo quod est: conati sunt facere. Nam utique si fecerunt similiter, procul dubio eduxerunt cyniphes; sed quia sequitur: ut educerent, et non poterant; non ergo similiter fecerunt, sed similiter facere conati sunt. Aut si forte et ipsi, quamvis veneficiis agerent, eadem tamen agendi specie virgam extendebant, quod Scriptura non expressit, ad hoc referendum est: fecerunt similiter.

2045
(
Ex 8,21) Et in terram super quam sunt super eam.

2046
(
Ex 8,22) Et gloriosam faciam in die illa terram Gessen, in qua populus meus inest super eam.

2047
(
Ex 8,29) Et dixit Moyses: Ego exeam a te, et orabo ad Deum, et exibit cynomyia a Pharaone et a servis eius; quasi alteri diceret: exeam a te, et de altero Pharaone subsequeretur, a quo esset exitura cynomyia.

2048
(
Ex 9,1) Dimitte populum meum, ut mihi serviant.

2049
(
Ex 9,18 Ex 24) Ecce ego pluam hanc horam crastinam diem grandinem multam. Grando autem multa valde valde.

2050
(
Ex 9,29 Ex 28) Et desinent voces et grando. Notandum est Scripturam, voces solere appellare tonitrua, quas voces Dei etiam Pharao superius appellavit dicens: Orate pro me ad Dominum, ut desinantfieri voces Dei; ubi et illa locutio est quod dixit: desinant fieri voces.

2051
(
Ex 10,2) Ut narretis in aures filiis vestris, et filiis filiorum vestrorum quaecumque illusi Aegyptiis; notandum quemadmodum dicatur illusi, ne forte ita sit dictum: Draco hic quem finxisti ad illudendum ei, et illud in Iob: Hoc est initium figmenti Domini quod fecit ad illudendum ab Angelis eius.

2052
(
Ex 10,4) Ecce ego induco hanc horam crastino die locustam multam. Ecce quemadmodum superius dixit ranam, ubi diximus plerumque plus intellegi cum aliquid huiusmodi singulariter dicitur, quam si pluraliter diceretur. Manifestum est enim plus sonare: locustam multam, quam si diceret: locustas multas.

2053
(
Ex 10,8) Qui autem et qui sunt qui ibunt? Quotidie dicimus consuetudine familiariore: Quam qui et qui ibunt?

2054
(
Ex 10,15) Non est relictum viride nihil in lignis; dicendum fuit more locutionis nostrae: Non est relictum viride aliquid in lignis.

2055
(
Ex 10,16-17) Pharao ad Moysen: Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vobis; suscipite ergo delictum meum; hac locutione et ad Ioseph usi sunt fratres eius ubi dixerunt: Accipe iniquitatem servorum Dei patris tui.

2056
(
Ex 10,23) Quod latini habent: Et nemo vidit fratrem suum tribus diebus; graecus habet: Et non vidit nemo fratrem suum; notandum etiam fratrem hominis quemlibet hominem dici.

2057
(
Ex 10,24) Pharao dicit ad Moysen et Aaron: Ite et servite Domino Deo vestro, praeter oves et boves, relinquite; sic enim habet graecus: valde inusitata locutio est, nisi post distinctionem inferatur: relinquite, et subaudiatur: ista; ut sit sensus: Ite praeter oves et boves, et relinquite ista; solet enim talis ellipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum.

2058
(
Ex 10,26) Et non relinquemus ungulam; quasi abductis pecoribus, posset ungula remanere: quid est enim aliud non relinquemus ungulam, nisi: nec ungulam relinquemus?

2059
(
Ex 10,28) Pharao ad Moysen: Attende tibi ultra apponere videre faciem meam; pro eo quod est: Attende tibi ne ultra videas faciem meam.

2060
(
Ex 11,2) Et petat unusquisque a proximo suo, et mulier a proxima vasa argentea et aurea et vestem; notandum et Aegyptios Hebraeis proximos dictos.

2061
(
Ex 11,6-7) Et erit clamor magnus per omnem terram Aegypti, qualis non fuit, et talis non adhuc apponetur; in filiis autem Israel non mutiet canis lingua sua ab homine usque ad pecus. Elegantissima locutio est; per canem quippe extremum significavit vel hominum vel pecorum, ita commendans quanta in Hebraeis quies futura esset, Aegyptiis acerba orbitate clamantibus.

2062
(
Ex 12,3) Accipiant singuli ovem per domos patriarum. Quas dicat patrias, non facile est intellegere; utrum civitates in quibus commanebant, an potius numerosas familias a cuiusque velut paternitate propagatas; hoc enim magis in graeco significari perhibetur.

2063
(
Ex 12,4) Si autem pauci sint qui in domo, ita ut non sint idonei ad ovem, id est, ut ipsa paucitas non sit idonea ad ovem consumendam, assumet secum vicinum proximum suum, hoc est ipsa domus assumet vicinum; hominem proximum pro homine posuit, singularem autem pro plurali; non enim unum, sed quot sufficiunt; cum de ove consumenda Scriptura loqueretur: Secundum numerum, inquit, animarum unusquisque quod sufficiat; animas pro hominibus, a parte totum.

2064
(
Ex 12,7-8) Sument a sanguine, et ponent super duos postes, et super limen in domibus in quibus manducabunt illas in eis. Cum dixerit: in quibus, dixit etiam: in eis, more usitatissimo; sed manducabunt illas, quaeritur quas, et intellegitur carnes; hoc enim sequitur: Et manducabunt carnes hac nocte assatas igni; quod habent latini codices: qui manducabunt carnem, graeci autem habent:, id est carnem, sed genere neutro; ideo in graeco est: in domibus, in quibus manducabunt illa in eis. Est vero illa locutio, ut prius diceret illas, quam praediceret quid in consequentibus intellegeretur quas dixerit, similis ei locutioni quam de filio Moyse exposuimus, cum eum vellet angelus occidere, et exemplum adhibuimus de Psalmo: Fundamenta eius in montibus sanctis; diligit Dominus portas Sion ; cuius enim fundamenta non intellegimus, nisi ex consequentibus; sic et hic: in quibus manducabunt illas in eis, id est in quibus domibus manducabunt illas, intellegitur carnes, de quibus consequenter loquitur.

2065
(
Ex 12,22) Sumetis autem vobis fasciculum hyssopi, et tingetis ex sanguine qui est iuxta ostium, et linietis super limen et superambos postes de sanguine. Etiam hic fasciculus hyssopi plures utique fasciculos significat, sicut rana plures ranas, et locusta plures locustas; tropus autem iste quando fit in rebus quae a nobis non ita dici solent, obscuritatem facit.

2066
(
Ex 12,26-27) Et erit cum dicent ad vos filii vestri: Quae est servitus ista? Et dicetis eis: Immolatio pascha hoc Domino; etiam si non haberet et, plenum esset: dicetis eis.

2067
(
Ex 12,28) Et advenientes fecerunt filii Israel, sicut praecepit Dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt; non adderet: ita fecerunt, nisi mos esset Scripturarum.

2068
(
Ex 12,51) Et factum est, in die illa eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti.

2069
(
Ex 13,1) Ait autem Dominus ad Moysen dicens.

2070
(
Ex 13,12) Omne adaperiens vulvam, masculina; pluralem numerum intulit singulari, quia ipsum quod dictum est: omne adaperiens, non utique in uno, sed in multis accipitur. Similis est locutio: Attendite, populus meus. Tale est et quod paulo post sequitur: Omne quod adaperit vulvam de armentis et de pecoribus, quaecumque tibi nata erunt; omne quaecumque tibi nata erunt, ipse modus est locutionis.

(Ex 13,13) Omne adaperiens vulvam asinae; graecus habet: asini; modo illo locutionis + quem iam in Genesi notavimus + ubi masculinum pro feminino positum est, de morte Sarae, dicente Scriptura: Surgens Abraham a mortuo, et: Sepeliam mortuum meum ; et talia ibi saepe dicuntur de mortua.

2072
(
Ex 13,15) Propter hoc ego immolo Domino omne quod aperit vulvam, masculina; similis locutio superiori.

2073
(
Ex 13,16) Et erit in signum super manum tuam; id est: super opera tua; ubi magis sensus est forsitan quam locutio.

2074
(
Ex 14,27) Et excussit Dominus Aegyptios in medium maris; graecus habet: Et excussit Dominus Aegyptios medium maris.

2075
(
Ex 14,31) Vidit autem Israel manum magnam, quae fecit Dominus Aegyptiis.

(Ex 15,1) Tunc cantavit Moyses et filii Israel canticum hoc Domino, et dixerunt dicere; sic enim habet graecus: kai eipan legen.

2077
(
Ex 15,22) Et non inveniebant aquam, ut biberent; poterat non habere: ut biberent.

2078
(
Ex 15,24) Et murmuravit populus adversus Moysen dicentes, non"dicens"; sed: dicentes; ex pluribus enim populus constat.

2079
(
Ex 16,1) Et venerunt omnis synagoga filiorum Israel in eremo; non dixit:"venit", quia synagoga ex pluribus constat.

2080
(
Ex 16,2) Murmurabant omnis synagoga filiorum Israel adversus Moysen et Aaron; eadem est et ista locutio.

2081
(
Ex 16,4) Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de caelo; manna pluiturus panes promisit. Locutio est, qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere.

2082
(
Ex 16,7) Mane videbitis, inquit, gloriam (Domini), dum exaudiet murmurationem vestram super Deum, id est quia murmuratis super Deum; quod tantum valet, ac si diceret: adversus Deum. Deinde notandum novo modo hic exauditionem dictam non precantium sed murmurantium, cum reprehendat utique Scriptura murmurationem. Tamquam hoc dixerit, quod cognoverit Deus murmurationem eorum, et ipsam Dei cognitionem dixit exauditionem.

2083
(
Ex 16,9 Ex 12) Accedite ante Deum; exaudivit enim murmur vestrum; iterum exauditionem non precum significat et petitionum sed etiam murmuris malorum; hoc et postea dicit Deus: exaudivi murmur filiorum Israel.

2084
(
Ex 16,14) Et ecce in facie eremi minutum tamquam coriandrum. Cum totiens Deus dicat: faciem terrae sicut hic: faciem eremi, mirum est, unde homines ita errent, cum faciem audierint, ut aliquid tale opinentur, qualis hominis facies est vel alicuius animantis.

2085
(
Ex 16,16) Secundum numerum animarum vestrarum; unusquisque cum commanentibus vobiscum colligite. Quam saepe Scriptura animas homines appellat (a parte totum) non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem, sicuti est: Non timebo, quid mihi faciat caro, quod apertius in eodem psalmo ait: Quid mihi faciet homo. Non tamen diceret: secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit: secundum numerum animarum vestrarum.

2086
(
Ex 16,21) Et collegerunt illud mane mane; quomodo puteos puteos, acervos acervos, sic dictum est: mane mane.

2087
(
Ex 16,29) Nullus vestrum egrediatur unusquisque de loco suo die septimo; quod interpositum est: unusquisque, potuit et non dici.

2088
(
Ex 17,1) Non erat autem populo aqua bibere, id est: ad bibendum.

2089
(
Ex 17,2) Et maledicebat populus ad Moysen; id est maledictis agebat Moysen, hoc est maledicebant illi; nam hoc in consequentibus ipse dixit: Quid maledicitis mihi?

2090
(
Ex 17,3) Et murmurabat populus ad Moysen dicentes.

2091
(
Ex 17,5) Et virgam, in qua percussisti flumen, accipe in manu tua. In qua percussisti dixit pro eo, quod dicimus:"de qua percussisti", et est ista locutio creberrima in Scripturis.

2092
(
Ex 18,12) Et sumpsit Iotor socer Moysi holocaustomata et sacrificia Deo; sumpsit pro eo, quod est: obtulit. An forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intellegatur, quae Moyses obtulisset, quamquam Moyses non legatur superius sacrificasse nec Aaron nec quisquam Hebraeorum, qui educti sunt de terra Aegypti, sed tantum superius scriptum est, quod altare constituerit Moyses et appellaverit illud: Dominus meum refugium? Istum autem Iothor legimus sacerdotem fuisse Madiam, id est gentis Madiam. Mirum est autem, si eius adventu coepit sacrificare Moyses et non potius ipse Iothor, qui iam sacerdos erat.

2093
(
Ex 18,18) Grave tibi verbum hoc. Subauditur"est".

2094
(
Ex 18,20) Et demonstrabis illis vias, in quibus ambulabunt in eis.

2095
(
Ex 18,26) Verbum autem grave referebant super Moysen; sic enim habet graecus, quod latini interpretati sunt: ad Moysen. Illa sane locutione ipsa etiam cura significatur, qua dictum est: super Moysen, velut onus ei significaretur impositum. Verbum autem grave dictum est pro quaestione gravi. Unde sequitur: Omne autem verbum leve iudicabant ipsi.

2096
(
Ex 20,24) Quod graecus habet, supernominavero, aut: annominavero expressius dicitur; quod usitatius cognominavero nonnulli interpretati sunt. Sed non habet necessariam significationem cognominavero; propinquius autem dicitur cognominavero quam"nominavero". Nam et hoc aliqui interpretes dixerunt.

2097
(
Ex 20,24) Et veniam ad te et benedicam te. Cum superius pluraliter loqueretur: Facietis et immolabitis, dicit: Veniam ad te, tamquam ipsi Israel, id est populo.

2098
(
Ex 21,1-2) Et hae iustificationes, quas appones coram illis. Si emeris servum Hebraeum, et cetera. Notanda locutio, quemadmodum, cum illud dictum est ad Moysen, hoc est: hae sunt iustificationes, quas appones coram illis, tam ad ipsum populum cetera dicuntur quam ad Moysen: Si emeris servum Hebraeum, non enim hoc Moysi dictum est, sed, quod populo diceret, tantum ipsi populo dicebat.

2099
(
Ex 21,6) Pertundet ei dominus auriculam de subula et serviet ei in sempiternum vel in aeternum, quod graecus habet eis ton aioma.Ecce quemadmodum Scriptura multis locis dicit secundum hoc verbum graecum: sempiternum, vel: aeternum, ubi non intellegitur illa aeternitas, secundum quam nobis aeterna promittitur vel secundum quam a contrario igne aeterno mali cremabuntur! Neque enim servus iste, qui vivere in aeternum non posset, posset servire in aeternum; sed intellegitur aeternum dictum, cuius temporis finis non est. Aut certe aliquid hoc sacramento significatur aeternum.

2100
(
Ex 21,13) Dabo tibi locum, in quem fugiat ibi, qui occiderit.

2101
(
Ex 21,20) Si quis percusserit servum suum aut ancillam suam in virga; quod est:"de virga".

2102
(
Ex 21,28) Lapidibus lapidabitur taurus; quasi possit lapidari nisi lapidibus. Differt aliquid ista locutio ab illa, qua diceret more Scripturarum: lapidatione lapidabitur, sed tamen similis est.

2103
(
Ex 21,29) Si autem taurus cornipeta erat ante hesternam et nudiustertianam; pro tempore praeterito posuit partem pro toto, quantumcumque illud fuisset, more Scripturarum.

2104
(
Ex 21,33-34) Si quis autem aperuerit lacum aut exciderit lacum et non operuerit eum et ceciderit illuc vitulus aut asinus, dominus laci reddet. Et haec locutio a parte totum intellegenda est; non enim, si equus ceciderit in lacum aut ovis, ideo non reddet, quia hoc scriptum non est.

2105
(
Ex 21,34) Quod autem mortuum fuerit, ipsi erit, pro:"ipsius erit".

2106
(
Ex 22,5) Si autem depaverit quis agrum aut vineam et admiserit pecus suum depascere agrum alium, id est:"alienum".

2107
(
Ex 22,26) Si autem pignus acceperis vestem proximi, ante solis occasum reddes ei. Genus pro specie posuit; sic enim dictum est, ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo specialiter se dicere ex consequentibus Scriptura testetur, qui non habet nisi eam vestem, unde se nocte cooperiat.

2108
(
Ex 23,20-21) Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, ut inducat te in terram, quam paravi tibi. Attende tibi et exaudi eum, angelum suum iubet Deus exaudiri a populo non utique petentem, sed iubentem.

2109
(
Ex 23,28) Et mittam vespas ante te et eiciet Amorraeos; a plurali ad singularem numerum se convertit. Intellegitur autem: eiciet Amorraeos vespa, sicut rana, sicut locusta, non quod una sit, sed quod per singularem pluralis numerus intellegitur.

2110
(
Ex 23,30) Per partes eiciam illos a te.

2111
(
Ex 23,32-33) Non dispones illis et diis eorum pactum; et non consident in terra tua, ne peccare te faciant ad me; non dixit:"in me", idem tamen significat.

2112
(
Ex 24,3) Respondit autem omnis populus voce una dicentes.

2113
(
Ex 24,10) Et viderunt locum ubi steterat ibi Deus Israel. Ubi steterat posset sufficere, sed hebraicae dicuntur istae locutiones.

2114
(
Ex 25,13) Et inaurabis illa auro. Similis est locutio: lapidibus lapidabitur.

2115
(
Ex 25,20) Cyathos in quibus immolabunt in eis.

2116
(
Ex 26,10) Duas bases columnae uni in ambas partes eius et duas bases columnae uni in ambas partes eius. Ne de omnibus diceret, de duabus dicit more suo geminando, sicut puteos puteos, acervos acervos, generationes et generationes, et similia.

2117
(
Ex 26,29) Et columnas inaurabis auro et inaurabis seras auro.

2118
(
Ex 27,6) Et inaerabis ea aeramento, talis locutio est:"inaurabis auro".

2119
(
Ex 27,21) Extra velum quod est super testamentum. De lucerna accendenda cum diceret, hoc ait, id est quod foris accenderetur, ubi est sanctum, non intra velamen, quod est super testamentum, hoc est Sanctum sanctorum. Ergo super non sic ait, tamquam esset tectum vel camera vel firmamentum caeli vel arcae cooperculum, sed etiam quod vice parietis oppositum esset, super dixit; sicut dicimus superiorem discumbere aut stare non utique alterum portari ab altero.

2120
(
Ex 27,21) Legitimum sempiternum in progenies vestras; eo modo sempiternum, quo multa superius diximus.

2121
(
Ex 28,29) Et sumet Aaron nomina filiorum Israel super rationale iudicii super pectus introeunti in sanctum.Consequens erat, ut diceret: Introiens in sanctum, hoc est:"sumet Aaron introiens", quod aliqui latini soloecismum vitantes interpretati sunt. Sed quia et graecus introeunti habet et latini aliqui consonant, locutionem potius notandam credidi quam corrigendam.

2122
(
Ex 28,24) Et pones super rationale iudicii fimbrias catenata. Et hic latini nonnulli soloecismum caventes fimbrias catenatas interpretati sunt; graecus autem habet: tous krossous ta alisidota. Hanc solemus dicere absolutam locutionem cum generi masculino vel feminino neutrum infertur, quemadmodum si dicamus: iustitiae terrenae non sunt stabilia.

2123
(
Ex 28,35) Et Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur vox eius intranti in sanctum in conspectu Domini et exeunti. Vocem eius ex tintinnabulis dixit, qui magis sonus est eius. Intranti et exeunti pro:"intrantis et exeuntis"posuit dativum pro genitivo.

2124
(
Ex 29,13) Et duos renes et adipem quae super eos, subauditur: est, quod nonnulli interpretes addiderunt.

2125
(
Ex 29,26) Et separabis illud separatione.

2126
(
Ex 30,8) Et cum accendet Aaron lucernas, sero incendet super illud. Sero dixit pro:"vespere"et ideo notanda locutio est: quippe graecus habet. Sero autem proprie non solet dici, nisi cum tempus transierit, quo fieri debuit, quod sero dicitur factum.

2127
(
Ex 30,12-13) Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino et non erit in eis ruina in visitatione eorum et hoc est quod dabunt tibi. Pendet ista locutio, quia interposita est coniunctio copulativa; quae si non interponeretur, non penderet. Tribus autem locis est posita, quorum undelibet detracta plenam facit esse sententiam. Rursus ubi dictum est: Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino; si enim non dixisset: et dabunt, sed tantummodo dixisset: dabunt, finiretur sententia nec penderet; ita enim diceretur: Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, dabunt singuli redemptionem animae suae Domino. Si autem hic ponitur haec coniunctio, deorsum tollenda est, ut ita dicatur: Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino et non erit in eis ruina in visitatione eorum, hoc est quod dabunt. Aut certe in medio, ubi dictum est: et non erit in eis ruina, si detrahas coniunctionem, non pendebit sententia; erit enim sensus: Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino, non erit in eis ruina. Cum vero ubique posita est eadem coniunctio, pendere facit locutionem; ideo eam notandam putavimus.

2128
(
Ex 32,1) Consurrexit populus in Aaron et dixerunt ei. Usitata locutio est, quia ex multis populus constat. Deinde notandum totum pro parte positum. Apostolus enim, sicut revera erat, quosdam eorum dixit hoc fecisse, non totum populum, ubi ait: Neque idolis serviamus sicut quidam illorum.

2129
(
Ex 32,1) Surge et fac nobis deos, qui nos praecedant. Sedenti loquebantur? An potius locutio est notanda, propter quod dicitur saepe: Exsurge, Domine, aut: Surge, Deus, iudica terram.

2130
(
Ex 32,10) Et nunc sine me et iratus ira, quomodo:"morte morietur"; amat ita loqui Scriptura.

2131
(
Ex 32,24) Cui sunt aurea, demite; non dixit: quid aurea. Unde latini interpretes dixerunt: Qui habet aurum, demat.

2132
(
Ex 32,26) Quis ad Dominum? Veniat ad me.

2133
(
Ex 32,31) Fecerunt sibi deos aureos, de uno vitulo. Pluralem ergo numerum pro singulari posuit, inde est et illud: Hi dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Non sane locutiones istae reperiuntur, ubi pluralis pro singulari ponitur, nisi in eo rerum genere, in quo etiam de pluribus fieri vel intellegi potest. Non enim quia unus ille vitulus erat, ideo non et plures fieri poterant aut ideo non multis idolis similis fuerat. Hac locutione dictum est latrones insultasse Domino, cum hoc unum fecisse Scriptura testetur, sed non solus fuerat latro. Quin etiam cum ista locutio fit per nomina propria, qualiter eam in Scripturis factam nondum comperimus, plures illic intelleguntur, sicut Phaedras et medeas quidam dixerunt, cum fuerit una Phaedra et una Medea; sed Phaedras ert Medeas appellaverunt omnes similes Phaedrae et Medeae. Ita non sine causa nec utcumque ac passim sicut ab imperitis vitiose fit, sed certo modo certisque regulis istae locutiones interponuntur.

2134
(
Ex 33,1) Vade, ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, non:"quem"eduxisti; quod ita usitatum est, ut rarius aliter dicatur.

2135
(
Ex 33,5) Et dixit Dominus: Deponite stolas gloriarum vestrarum et cultum, et ostendam quae facturus sum tibi. A plurali ad singularem numerum locutionem terminavit, quia multi erant et populus erat, sicut eis dixerat: Vos populus dura cervice; non dixit:"tu populus", sed: vos populus, cum vos numeri sit pluralis, populus autem numeri singularis.

2136
(
Ex 34,9) Si inveni gratiam in conspectu tuo, simul ambulet Dominus meus nobiscum; tamquam de alio dicat. Assiduae sunt hae locutiones, sed cum dicitur ad Deum, putatur Patri dici de Filio. Cum autem talia dicerentur ad Pharaonem et ad Ioseph et ad alios multis locis, genus locutionis intellegebatur.

2137
(
Ex 34,15) Ne quando ponas testamentum his, qui sedent super terram; ac si diceret:"sedes habent", quod est:"habitant".

2138
(
Ex 34,17) Et deos fusiles ne feceris tibi. Locutio est a parte totum significans; non enim quia fusiles tantummodo nominavit, fieri sculptiles, ductiles fictilesque permisit vel ullum genus simulacrorum aut qualiumcumque facticiorum deorum.

2139
(
Ex 34,19) Omne adaperiens vulvam masculina. Id est: omne adaperiens vulvam mihi erit ex his, quae sunt masculina.

2140
(
Ex 34,20) Primitivum subiugalis redimes ove. Et hoc a parte totum est; neque enim si subiugale non sit iumentum quodlibet, cuius caro tamquam immunda respuitur, ideo non est redimendum aut alio quam ove redimendum.

2141
(
Ex 34,25) Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum; locutio est utique:"occides sanguinem"pro eo, quod est: occidendo effundes.

2142
(
Ex 34,25) Et non dormiet usque in mane immolatio sollemnitatis paschae. Dormiet dixit:"manebit"; nam caro pecudis occisae et coctae quemadmodum dormiet? Quod ergo dicitur: Quare dormis, Domine, hoc genere locutionis dicitur et intellegitur:"quare cessas", id est non vindicas.

2143
(
Ex 34,28) De quadraginta dierum ieiunio Moysi Scriptura sic loquitur: Panem non manducavit et aquam non bibit, a parte totum, id est a pane omnem cibum et aqua omnem potum significans.

2144
(
Ex 34,1) Excide tibi duas tabulas sicut et primae, subauditur:"fuerunt"; unde hoc verbum nostri interpretes etiam addendum putaverunt, quoniam inusitata est in lingua latina talis ellipsis.

2145
(
Ex 35,4) Et ait Moyses ad omnem synagogam filiorum Israel dicens; plenum esset, et si non haberet: dicens.

2146
(
Ex 35,21) Et attulerunt unusquisque quod afferebat cor eorum. Poterat usitatius dici: Et attulit unusquisque quod afferebat cor eius.

2147
(
Ex 35,21) Et quibus visum est animae eorum attulerunt demptionem Domino, non dixit: et sicut visum est animae eorum.

2148
(
Ex 35,23) Et omnis cui inventum est apud eum coria arietum rubricata, quod diceretur usitate: Et omnes apud quos inventa sunt coria arietum rubricata.

2149
(
Ex 35,24) Omnis afferens demptionem argentum et aes attulerunt demptiones Domino. Usitatius diceretur:"Omnis attulit"quam"omnis attulerunt".

2150
(
Ex 35,24) Et apud quos inventa sunt apud eos ligna imputribilia; apud eos more Scripturarum additum est; nam sine hoc esset plena sententia.

2151
(
Ex 35,25) Et omnis mulier sapiens mente manibus nere, quasi nere posset non manibus; et: sapiens nere elegans atque inusitata locutio est. Deinde: omnis mulier attulerunt more superiorum plurali concluditur singularis. Quia:"omnis mulier attulit", usitatius diceretur.

2152
(
Ex 35,26) Et omnes mulieres quibus visum est sensu suo in sapientia nerunt pilos caprinos. Notandum sapientiam in his artibus saepe appellare Scripturam, id est:

2153
(
Ex 35,28) Et compositiones et oleum unctionis et compositionem incensi; non compositiones aliquas extra debemus intellegere, sed, cum dictum esset: et compositiones, per coniunctionem copulativam non aliud adiunxit sed quod dixerat exposuit, ut sciremus, quas compositiones, et oleum, inquit, unctionis et compositionem incensi. Compositiones autem vocat, quia ex multis ista confecta sunt.

2154
(
Ex 35,29) Et omnis vir et mulier quorum afferebat sensus eorum, ut intrarent et facerent omne opus quodcumque praecepit Dominus fieri illud per Moysen, attulerunt filii Israel demptionem Domino. Ergo omnis vir et mulier intelleguntur filii Israel. Ceterae locutiones similes superioribus.

2155
(
Ex 35,32-33) Facere aurum et argentum et aes, pro eo, quod est: facere ex auro et argento et aere; non enim aurum faciebant sed ex auro. Tale est etiam quod paulo post dicit: Et operari ligna, hoc est: ex lignis.

2156
(
Ex 35,35) Facere omnia opera sancti, textilia et varia texere cocco et bysso, facere omne opus architectonicum varietatis. Ecce et in rebus textilibus architectonicum opus appellat; mirum nisi propterea, quia tabernaculo fiebant, quod aedificii simile fuit et tamquam domus erigebatur. Quid autem dicat: opera sancti, non evidenter apparet, utrum sancti sacerdotis, quoniam et de stola vel de stolis eius haec dicuntur, an sancti Dei, in cuius cultum haec fiebant, an opera sancti, sicut dicebatur sanctum et Sanctum sanctorum.

2157
(
Ex 36,8) Umeralia continentia ex utrisque partibus eius: non dixit ex utrisque partibus eorum, quamvis illa umeralia, non umerale dixisset, sicut solet umerale dicere; ipsum enim appellavit pluraliter umeralia, sicut stolam et easdem stolas.

2158
(
Ex 36,37) Et Eliab filius Achisamach de tribu Dan, qui architectonatus est textilia et consutilia et diversicoloria texere de cocco et bysso. Novo more dicuntur architectonari textilia. Etiam illud a parte totum intellegendum est, quod ait: texere cocco et bysso; ex his enim et cetera intellegimus, id est purpuram et hyacinthum.

2159
(
Ex 39,31) Et fecerunt filii Israel, sicut praecepit Dominus Moysi, ita fecerunt; plenum esset, etiam si non adderetur: ita fecerunt.

2160
(
Ex 40,14) Et fecit Moyses omnia, quae praecepit ei Dominus, ita fecit; similiter, ut dictum est de filiis Israel.


Augustini Loc. Heptateuch 1212