ANNOTATIONES IN IOB 11

CAPUT 11

11
11. (
Jb 11,2-19) Verba Sophar Minaei. Aut numquid videbitur eloquens iustus esse? Putat enim, Iob verbis magis quam operibus abundare. Beatus natus homo, brevis vitae. Sententiam suam illi replicat, quam vult intellegi loquaciter dictam et inaniter. Cum nemo sit qui contradicat tibi. Quia quando dicebat, nemo ei contradixit. Sed quomodo Dominus loquatur ad te? Ea loquere potius, quibus misereatur tui Deus. Quia duplex erit super te: corripiendo, et consolando. Et tunc scies quia digne reddita sunt tibi a Domino pro eis quae peccasti: post correctionem sequente illuminatione. Aut vestigium Domini invenies: ut velis Deum reprehendere. Sublime est coelum, et quid facies? ut invenias sacramenta coeli. Non enim debes eum reprehendere, cuius opera non comprehendis. Quis dicet illi: Quid fecisti? Et hoc enim recte erit factum, si Deus hoc fecerit: quia facere aliquid ille nisi recte non potest. Ipse enim novit opera hominum iniquorum. Non iniqui operis est. Unde vult intellegi quia stulte hic, quem iniquum putat, reprehenderit Deum: sic enim eum loqui existimavit. Homo vero aliter nutat sermonibus. Modo illi placet Deus, modo illi displicet; cum apud Deum sit firmitas. Et vir natus mulieris tamquam onager erit in deserto: cupiditate libertatis, impatiens dominatoris atque domitoris. Et extendens ad eum manus tuas: ut acceptet opera tua. Si iniquum quid est in manu tua. Ipsa duo repetivit, sed ordine mutato. Et iniquitas in domo tua non maneat. Hoc dixit cor. Sic enim fulgebit facies tua tamquam aqua pura: conscientia. Tamquam fluctum qui non praeterit, et non terreris: nisi omnes tangat in hac vita. Et oratio tua tamquam lucifer erit: ante illuminationem praeibit; quasi et ista ad prophetiam sanctae civitatis vel ad populum Dei pertinentia, audita, vel revelata dicuntur, sicut a superioribus amicis eius dicta sunt. Et rogabunt faciem tuam multi. Omnia ista de Ecclesia.


CAPUT 12

12
12. (
Jb 12,4-25) Verba Iob. Sed iustus vir et sine crimine venit in derisum. De Domino intellegendus est. Sensus: Non ergo mirum si et ego vobis in derisum veni. Et domus eius ut devastaretur ab iniquis: Ecclesia a persecutoribus. Immo vero nullus confidat, cum sit nequam, se impunitum 44

futurum: quia iudicium a domo Dei . Tamquam inquisitio in eos non sit futura: non confidant. Sed tamen interroga quadrupedia, si tibi respondeant.

Ideo recte inquirit iniquos, quia ex operibus potuerunt agnoscere Creatorem, et colere debuerunt. Non enim creaturarum responsione doceri debuerant; cum acceperint rationem qua ista cognoscerent. Si non in manu eius est anima omnium viventium. Hinc ergo scitur, quia ipse omnia creavit, quia anima omnium viventium in manu eius. Et spiritus omnis carnis hominis: omnis carnis humanae, id est rationalis anima. Auris enim sermones diiudicat. Quemadmodum sensus sensibilia diiudicat, ita spiritalia spiritus, qui debuit cognoscere, quoniam in manu Domini est, opera Domini. In multo tempore sapientia est. Non utique in multo tempore; sed apud Dominum, a quo petenda est. Si destruxerit, quis aedificabit? propter virtutem destruxerit, et propter sapientiam clauserit, ut ad eam non perveniat. Si prohibuerit aquam, siccabit terram: sapientiam ipsam, terram vero hominem. Quod si et emiserit, perdet evertens terram. Multis enim sapientibus factis turbabuntur peccatores. Qui ducit consultores captivos. Subiugat enim sibi eos qui se consulunt. Iudices autem terrae in pavorem misit: aut Iudaeos, aut Pilatum, aut sensu terreno iudicantes. Qui collocat reges super sedes: id est, Apostolos. Et circumdedit balteo lumbos eorum: id est, continentia. Qui emittit sacerdotes captivos: ut ab hominibus ducantur; et significantur Iudaei. Qui permutat labia fidelium. Permutat in bonum, ut non de iustitia sua, sed de gratia eius praesumant. Et intellegentiam senum cognovit. Cui placet intellegentia senum. Unde est: Cogniti 45 estis a Deo : cui adversarium est: Non novi vos 46 . Et bene coepit a fide, et pervenit ad intellegentiae canos. Qui revelat profunda de tenebris: aperiendo prophetias. Et produxit in lucem umbram mortis: id est, fecit ut cognosceretur vita ista, quia umbra mortis est. Decipiens gentes, et perdens eas: putantes quod nocerent Ecclesiae Dei, cum sibi nocerent; quod de impiis intellegendum est. Sternens gentes, et in viam ducens eas: ad humilitatem, tamquam illum asinum. Reconcilians corda principum populi terrae: sibi reconcilians vel Iudaeos vel reges terrae, qui primo persequebantur Ecclesiam. Seduxit autem eos in viam quam non noverant: subruendo Legis opera, ut simpliciter intellegerentur; hinc eis visus est peccator. Quo errore tenebrati sunt tamquam ebrius.


CAPUT 13

13
13. (
Jb 13,3-28) Et arguam in conspectu eius, si voluerit: ut arguat seipsum; quod est confessionis. Et curatores malorum omnes vos. Bonos enim non potestis consolatione curare. Audite ergo obiurgationem oris mei: in vos. Et ante conspectum eius profertis dolum: cum vultis vos videri iustos, quod non estis. An subtrahitis vos ipsos iudices fieri? Numquid potestis dissimulare, et non iudicare, quia de vobis verum dico? Si enim omnia facientes, adiciemini ei: id est, etiamsi omnia praecepta faciatis, inveniet in vobis quod arguat. Nemo enim iustus in conspectu eius. Quod si et occulte personas mirati fueritis: suas, seipsos iustificando, non solum ad homines, sed etiam ad seipsos. Corpus autem luteum: ut fragilitatis saltem vestrae consideratione timeatis. Apprehendens meas carnes dentibus meis. Non mihi parcam, ut non solum vos arguam, sed etiam me. Et animam meam ponam in manu: inspiciendam, ut nihil celem, sive ut computem peccata mea. Licet occidat me ille qui potens est, qui et coepit: quamvis occidat peccata mea. Tamen loquar, et coram eo arguam me: non me iustificabo, abscondens peccata mea. Ecce ego appropinquo iudicio meo: ut iudicem de me; quasi ipsa sit hominis iustitia, in confessione sibi non parcere. Tunc a facie tua non abscondar: quemadmodum absconduntur peccatores. Manum aufer a me: ut nihil in me sit castigandum, et sit in me caritas. Et timor tuus non me terreat. Quot sunt iniquitates meae? Hinc potest videri illud dixisse: Animam meam ponam in manu mea : ad computandum. Aut putas me esse contrarium tibi? Cum utique infirmus sim, et quasi hoc metuis, ne si iustificatus fuero, par tibi sim; cum folium sim. Ergo est aliqua latens causa, quando haec non est. Et imposuisti mihi peccata iuventutis. Ut haec sit causa, quare dicat abscondi a se peccata sua, quia superbierit, quod est peccatum iuventutis. Et posuisti in compede pedem meum: in vinculo mortalitatis. Et radices pedum meorum contemplatus es: cupiditates meas. Qui veterasco sicut uter: ut vinum novum portare non possim: aut (ut panno novo consui) velut vestimentum quod a tineis comestum est.

CAPUT 14

14
14. (
Jb 14,1-22) Homo enim natus ex muliere, brevis vitae, et plenus iracundiae: poenae. Et hunc fecisti venire in iudicium coram te? Quamvis ita mortalis sit, et ipse habet tamen unde rationem reddat: exigitur enim de illo quod potest, quamvis perparum possit. Dinumerati enim sunt menses eius apud te. Eo enim quod temporalis est, de peccato convincitur: nam aeternum illum tu feceras. Discede ab eo; sine, requiescat: secundum opinionem carnalis et animalis hominis, cui totum bonum haec vita est. Et ideo sibi vult parci, ut fruatur hac vita. Est enim arbori spes. Irridenter haec pronuntianda. Utique enim magis est spes homini: quod carnales nolunt credere. Vir vero cum mortuus fuerit, abiit. Et hic ironicos.

Tempore enim minuetur mare; nam post impletur. Dicit autem de his locis, ubi accessus et recessus fit, vel quod omnia littora latenter minuuntur et augentur, horis lunaribus scilicet, cum oritur luna, vel nobis vel aliis usque ad medium coelum crescit, et inde minuitur. Usquequo coelum est, non consuetur: ad novum, id est ipsi coelo. Atque utinam apud inferos me custodisses. Usque adeo est spes resurrectionis, ut iam et his carerem vitae incertis. Et abscondisses me, donec requiesceret ira tua. Hinc est: Abscondere 47 pusillum, donec transeat ira Domini ; id est, donec transeat ista mortalitas, et ad resurrectionem veniatur. Si enim mortuus fuerit homo, vivet. Nam haec non est vita. Consummatis diebus vitae suae: tunc vivet. Deinde vocabis, et ego respondebo tibi: obediens tibi, sine impedimento mortalitatis. Signasti in sacculo iniquitates meas: ut redderes mihi. Annotasti si quid invitus erravi: etiam hoc annotasti. Invitum autem errare poena peccati est. Et quidem mons cadens defluit. Ita et homo ex altitudine et firmitate sua cecidit. Et petra veterascit in loco suo: ut homo in genere suo et conditione sua. Et alluvione frequentium gurgitum: quasi et homo ita ad exilitatem perductus sit, cum crebris cupiditatum alluvionibus atteritur. Spem vero hominis perdidisti. Gradus fecit de monte ad petram, a petra ad lapides, a lapidibus ad arenam; quia has minutiones carnales patiuntur. Et bene iam perdidisti dixit. Impulisti enim in finem: in consumptionem. Ut pereat spes ista qua carnales gaudent. Mutasti faciem eius, dimisisti eum: cum imago Dei in eo exterminata est. Et cum multi fuerint filii eius, nescit: quia moritur, quamvis propagetur soboles. Sed carnes eius super eum doluerunt: id est, talem conditionem suam homo carnaliter dolet, et animaliter luget. Spiritalis enim novit, quia etsi exterior homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 48 : quia hoc fieri sentit in semet ipso.


CAPUT 15

15
15. (
Jb 15,2-35) Verba Eliphaz Themanitis. Et implevit dolore ventrem. Spiritus enim scientiae per consolationem sanat potius a doloribus: tu autem qui imples ventrem dolore, non spiritu scientiae respondes. Nonne <et> tu repulisti timorem? Deum non timuisti, in eum talia dicens. Et elegisti linguam malorum: qua homines maledicunt. Quid enim? numquid primus homo natus es? quia tantum superbis. Aut ante colles concretus es? Etiam montes nomine collium accipiendos, id est, ante omnes virtutes, spiritus potentes. Sed et senex et decrepitus in nobis est. Qui sciat etiam quae nos nescimus, est inter nos.

Quid ausum fuit cor tuum? et quid sustinuerunt oculi tui? speraverunt. Quid enim est homo ut sit sine crimine? quod et tu dixisti. Si in sanctis eius non est fides: propter incerta temporum, quibus plerumque falluntur, ut multa dicant, et non faciant. Et coelum non est mundum ante eum: pro his qui habitant in coelo; aut certe coelum pro ipsis sanctis ponitur, quia in his habitat Deus.

Quae sapientes dixerunt, et non celaverunt parentes suos. Quia etiam Iudaeis Apostoli praedicaverunt. Ipsis solis data est terra: inhabitanda. Nec supervenit illis quisquam extraneus: nec sanctus homo vel angelus; id est, in securitate possidebunt. Cum putaverint se esse iam in pace. Ita dicit, quasi hoc putet ipsi Iob evenisse. Non credit converti a tenebris: non credit ut convertatur a peccatis. Et decretus est in escam vulturum: aeriarum potestatum, quae mortibus peccatorum pascuntur. Sicut dux in prima acie decidet. Audax est, et non fert tribulationes. Qui elevavit manus contra Deum. An, quia elevavit? Et cucurrit contra eum contumeliose: adversaria faciendo quam praecepit. In crassa cervice scuti sui: praesumens de protectione sua. Quia operuit faciem eius in adipe suo. Per adipem, id est, per exaltationem superbiae suae abscondit a se Deum. Et fecit capistrum super femora: ut libidinibus suis colligaretur, quo vinculo duceretur ad mortem. Quae enim illi paraverunt, alii auferent : ipsum etiam regnum terrenum, vel quamcumque spem temporalem, quam cum toto mundo iusti accipient. Et non ditabitur, nec permanebit substantia eius: impii scilicet. Non immittet super terram umbram: id est, non viret. Sed stirpem eius arefaciet ventus: tentatio. Praecisio eius ante horam corrumpetur: priusquam sperat. Decidat tamquam flos olivae. Decidat a pace, vel quia meliora hos sequuntur, quemadmodum florem fructus. Testimonium enim impii, mors: signum. Et ignis comburet domos eorum qui munera accipiunt. Hi sunt enim impii qui munera temporalia praeponunt iustitiae. Concipiet et in ventre gemitus. Ea quae sperat, in poenam illi proficiunt.


CAPUT 16

16
16. (
Jb 16,2-22) Verba Iob. Audivi talia multa: non solum quae vos dicitis. Consolatores malorum omnes. Malos potestis consolari, quia ipsi vos imitantur, non bonos: et est vocativus. A nullo enim vestrum audivi aliquid boni. Quid enim? numquid ordo in sermonibus est spiritus? superbiae. Aut in quo molestum tibi erit? quamvis non ames quod dicas. Et ego secundum vos loquor: quomodo digni estis. Si subiecta esset anima vestra pro mea. Si vos pateremini quod ego; loquerer sermonibus, non factis: ita nihil est loqui quod non facitis. Si enim loquar, non dolebo vulnere. Ostenditis vos neque in loquendo, neque in tacendo prudentes esse. Nam sapientes et cum loquuntur, in consolationibus condolescunt; vel in confessione sua loquentes, dolent vulnus suum; vel cum tacent, prudenter tacent. Nunc autem lassavit me, et fecit stultum, et putrem: ut non contra vos loquar, Deus fregit superbiam; ut stultus factus sapiens fiam. Apprehendisti me, et in testimonium factus sum. Convicisti me de peccatis meis, et adversum me ego sum testis. Et surrexit super me mendacium meum: cum mihi iustus videbar. Contra faciem meam respondi. Hoc 49 est: Statuam te ante faciem tuam . Iracundia usus deiecit me. Benedixit, usus iracundia; non enim eam patitur: deiecit autem tamquam superbum. Fremuit super me dentibus. Obiurgavit me; ut dentes pro verbis accipiantur. Sagittae piratarum eius super me deciderunt. Aeriae potestates quibus utitur Deus, et eis permittit ut aut exerceantur boni, aut puniantur mali. Piratae autem, quia in hoc mari navigantibus insidiantur. Acie oculorum irruit. Non dissimulavit a peccatis meis, tamquam innuit ut punirer. Ipse enim tamquam lumen est, punitoribus ostendens puniendos. Ruina mihi fuit aspectio ipsius. Aut ita: Fecit ut viderem peccatum meum; ante enim non sic mihi ad sensum perductum fuit. Acriter percussit me ingens Deus, et simul concurrerunt in me. Deo enim percutiente, illi concurrerunt angeli satanae. In pace cum essem, discerpsit me. Ab ipsa pace aut a memetipso discerpsit, ut ab adversariis et sibi adversantibus dilacerarer. Et tenens comam meam divellit : per peccata mea me adversus me divisit. Statuit me sicut signum: in quem iacularentur, ut solet signum poni iaculantibus, quo iacula dirigant. Circumdederunt me lanceis, emittentes in renes meos; non pepercerunt: propter desideria carnalia, quae sibi impacta dicit, per malas persuasiones ab angelis malis. Effuderunt in terra fel meum: ut terrena bona zelarer in iis qui his abundant. Deiecerunt me prostratione magna: ne carnalem prostrationem intellegeremus. Cilicium assuerunt corio meo: peccata interiora, quibus reminiscitur se fuisse in bonis. Et super palpebras meas umbra mortis. Volo videre, et impedit me consuetudo carnalis. Terra ne operiat super sanguinem carnis meae: id est, ne si immunda fuerit oratio mea optando terrena, accedat cumulus terrae super vinculum mortalitatis; quod significavit nomine sanguinis: id est, ne cupiditate terrena maioribus calamitatibus voluntarii peccati operiar, quod est illud naturale peccatum de conditione mortali: Nec sit locus clamori meo. Intercludatur meritum orationis meae. Et nunc ecce in coelis est testis meus. De Domino videtur dicere, quia nondum in terram descenderat. Et conscius meus in excelsis: propter participationem mortalitatis. Diiudicetur vir cum Domino. Veniat Dominus, ut cum eo vir iudicetur, tamquam Ioannes cum Christo. In quorum diiudicatione intellegitur quid distet inter hominem perfectum, et Deum hominem factum. Sicut filius hominis ad proximum suum: Dominus homine suscepto, ad eum qui inciderat in latrones 50 . Anni enim dinumerati venerunt mihi: quod mihi per Christum subveniatur plenitudine 51 temporum . Et viam in quam non revertar, ingrediar: viam renuntiandi saeculo.

CAPUT 17

17
17. (
Jb 17,1-15) Defeci agitatus spiritu: ordo: Defeci spiritu, laboribus concussus. Oro ut sepeliar, et non contingit mihi: ut absorbeatur 52 mortale a vita . Ingemiscimus enim gravati, in 53 quo nolumus spoliari, sed supervestiri ; id est, mutemur potius quam moriamur. Quod utique, quamvis hoc homo cupiat, non contingit. Debet enim mortem condemnatione peccati. Preces adhibebo cum labore, et quid feci? Nonnihil feci impetrans. Furati sunt externi bona mea. Ipsam immortalitatem, qua spoliatur, significat, qui 54 semivivus a latronibus est relictus . Quis et iste? qui mihi subventurus est, Dominum significans. Sed ideo dicit: Quis est? quia inter homines futurus erat, ut vix ab eis discerneretur. Ad manum meam ligetur: vinculo caritatis, ut custodiat me, et ducat quo vult. Quia cor eorum abscondisti a prudentia. Qui eum non cognoverunt abscondisti. Propter hoc non exaltabis eos: Quia humiles non fuerunt, ideo caecati sunt, et non potuerunt humilitate Christi exaltari. Parti annuntientur mala. Quod caecitas ex parte Israel 55 facta est , sive quia eis mala videbantur quae Christus annuntiabat, ut dicerent: Seducit turbas 56 ; sive per Prophetas quae annuntiata sunt de caecitate Israel, non utique toti, sed parti acciderunt. Et oculi super filios eorum tabuerunt: admiratione miraculorum, quibus dictum est: Si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo 57 eiciunt? Posuisti autem me in loquelam nationibus: hominem quem redemisti, id est, Ecclesiam de qua loquerentur nationes, sive quae loqueretur nationibus. Et in risum illis deveni: aut nationibus, cum ei detraherent; aut Iudaeis, qui loquebantur nationibus. Obscurati sunt ob iram oculi mei. Obscurati sunt oculi Ecclesiae, id est Apostoli, cum intellecti non sunt ab iis qui hac poena erant puniendi. Et expugnatus sum valde ab omnibus. Tam Iudaei enim quam Gentes expugnaverunt Ecclesiam. Et mirati sunt super hoc veraces: vel quare potestas data sit impiis in Ecclesiam, vel quare ab impiis Evangelium agnitum non sit. Iustus autem super inimicum consurgat: qui temporaliter cadit persecutionibus, ut postea infidelibus dominetur. Et purus manibus sumat audaciam: spei audaciam, ut confiteatur Christum et in persecutione. Non enim invenit in vos veritatem. Omnibus enim tam Iudaeis quam aliis gratia necessaria est. Et convulsae sunt compages cordis mei: ut non celem peccata mea. Noctem in diem posuerunt: impii. Unde est: Vae illis qui dicunt quod bonum est malum, et malum bonum; qui ponunt tenebras lucem, et lucem 58 tenebras . Si sustinuero, inferi domus mea erunt: pertulero me peccata mea, ut non confitear. Interitum appellavi patrem meum. Non ero filius vitae. Appellavit autem Deus. Matrem meam et sororem tabem. Ex eo quod inseparabiliter haereant, tamquam cognati. Quae est enim mihi iam spes? subauditur: Si sustinuero. Aut bona mea videbo? quibus seductus est, converti noluit, et sustinuit peccatorem.


CAPUT 18

18
18. (
Jb 18,5-19) Verba Baldad Sauchitis. Et lumen impiorum exstinguetur. Noli ergo mirari si et tuum tamquam impii lumen exstinctum est. Lux eius fuerunt tenebrae in domo: claritas domus eius; id est fuerunt aut diabolus aut Antichristus. Et lucerna super eum exstinguetur: exiguum et terrenum lumen. Capiant infimi substantiam eius. Quae habere ille voluit, habeant humiles. Immissus est enim pes eius in laqueum. Ipse enim captus est, Dominum persequendo. Confortabit super eum sitientes: ut vincant eum esurientes et sitientes iustitiam. Absconditus est super terram funiculus eius: quo capiatur, hoc est, ea quae illi quasi conceduntur. Et captio eius in semitis : qua transit. Per circuitum perdant eum dolores: undique. Et multi circa pedes eius veniant in angustia famis: multi qui eum sequuntur, vel qui ei obsequuntur. Comedantur rami pedum eius: doctrinarum eius, id est, qua it. Rumpatur de habitaculo eius sanitas: tranquillitas huius vitae. Et teneat eum necessitas causae regalis: opportunitas punitionis eius, quae valebit ad gloriam Dei, propter quod modo illi permittitur cupiditas sua. Causam regalem dicit, quia se Christum iactabit. Habitet in tabernaculo eius in nocte eius. Necessitas causae regalis cruciet conscientiam eius; appetitio tyrannidis: in nocte, in supplicio caecitatis eius, quando damnatur. Aspergentur speciosa eius sulphure: quibus placebat, igne fetido concrementur. Et de sursum irruet messio eius: a Deo. Et non sit nomen eius in facie platearum ubi erat: tollatur de memoria populi. Et non sit cognoscibilis in populo suo. Ad tantam deiectionem veniat, ut a suis non agnoscatur. Nec resalvetur sub coelo domus eius. Aliqui enim resalvabuntur. Sed in populo eius vivant alteri. Aliis subiugetur populus eius.

CAPUT 19

19
19. (
Jb 19,2-29) Verba Iob. Et destruitis me verbis. Infirmatis me, qui me consolari debuistis. Scitote tantum quia Deus fecit mihi sic: apud quem possum de peccato convinci, non apud homines. Et vallum suum circa me circumdedit. Fossa circa muros est; quo coactus sum ad confessionem. Ecce rideo opprobria, et non loquor. Utilitatem dicit confessionis; quia si vellet ridere peccatum suum, et non illud proloqui, clamaret, et non exaudiretur. In vultu meo tenebras posuit. Illuminationem vultus mei abstulit a me; quod contingit aversis. Et abstulit coronam de capite meo: dignitatem spiritalem, quam dat sapientia.

Et disrupit me undique, et abii. Omnia tenebam, et abstulit ea mihi adversus illud quod acceperat virtutem continendi omnia. Et arbitratus est me tamquam inimicum. Sic me iudicavit, quasi ei nocerem, si ei par essem. Et circumdederunt tabernaculum meum; cor et conscientiam. Fratres mei recesserunt: in spe correctionis, quia fratres sunt: quamvis primo correctionem meam aspernati sint; et eos secuti qui sibi aliena, hoc est perniciosa, suaderent. Et amici mei immisericordes facti sunt: in malis spiritalibus, qui condolent proximis suis, sed potius eos irrident; quos non irriderent in malis carnalibus constitutos. Et scientes nomen meum obliti sunt me: non me cognoscentes, quod mutatus sum. Vicini domus, et ancillae meae: cum quibus secreta communicabam; adulatores, qui recedunt ab eo qui confitetur Deo: ipsi enim dicuntur ancillari. Servum meum vocavi, et non respondit: aut corpus, aut eos qui ei ad mala serviebant. Os meum deprecabatur, et rogabam uxorem meam: tamquam dicens: Quare tristis es, anima mea? et 59 quare conturbas me? id est, cupiens ut ei consentiat: Invocabam blandiens filios uteri mei: quos genuerat, persuadens eis spem saeculi. Et quos dilexeram, consurrexerunt in me: in illa vita. In cute computruerunt carnes meae. Amore eorum quae forinsecus sentiuntur, computruerunt interiora mea. Nam utique leve est, si ad litteram accipiamus, tamquam scabiem habuerit. Et ossa mea in dentibus meis sunt. Firmitas et fortitudo mea in verbis est, non in factis. Miseremini mei, miseremini mei, o amici. Angelos videtur postulare, ut pro eo deprecentur, aut certe sanctos ut pro poenitente orent. Manus enim Domini est quae tetigit me. Manu Domini se tactum dicit, ut doleret vulnus suum, quod sine sensu ei fuit. Quare me persequimini, sicut et Dominus? detestamini et horretis sicut Dominus; vel obiurgatis, cum iam confitear. De carnibus meis non satiamini? Non gaudetis, si carnaliter vivam. <In> stilo ferreo et plumbo? ut quemadmodum cedit plumbum stilo ferreo, sic cedant sermonibus meis corda hominum. Aut in testimonium in petris sculpantur? ut illi ea discant, qui firmi sunt ad evangelizandum. Scio enim quia aeternus est qui me resoluturus est: quia potest me reparare. Quorum ego mihi conscius sum: quia merui illa. Quae oculus meus vidit, et non alius. Hoc est: Nemo scit quid agatur in homine,60 nisi spiritus qui in ipso est . Et omnia mihi consummata sunt in sinu: in interioribus ubi nemo videt, id est in conscientia. Quod si et dixeritis: Quid dicemus contra eum? Secundum quod dictum est etiam spiritalibus: Intendens teipsum,61 ne et tu tenteris . Et radicem sermonis inveniemus in eo? ut de ipsius eum convincamus. Ira enim super iniquos veniet. Qui se extollunt super peccatores, et putant se tales esse non posse, ipsos dicit iniquos.


CAPUT 20

20
20. (
Jb 20,2-29) Verba Sophar Minaei. Non enim intellegitis magis quam ego. Ad alios se convertit, qui cum eo Iob consolabantur. Eruditionem confusionis meae audiam. Oblique vult ut Iob audiat eruditionem confusionis suae: tunc enim potest etiam spiritum sapientiae consequi. Haec autem locutio solemnis est, cum dicimus: Bonum est mihi ut caveam, nam male mihi erit; cum volumus ut alius caveat. Numquid haec nosti a saeculis? Ex quo sunt saecula, scis haec. Et haec putat quod Iob ignorat tamquam impius. Oculus videbit, et non adiciet. Non enim videbitur. Filios eius disperdat impius: sive imitatores eius, sive seductos ab eo diabolus. Et manus eius succendantur doloribus: operibus eius crucientur. Ossa eius repleta sunt iuventute eius. Superbit de firmitate sua. Abscondet eam sub lingua sua. Non illam demonstrabit tamquam dolosus, ut tacite illa utatur. Parcet ei, et non relinquet eam. Amans eam, et nolens ea carere, non eam persequitur, aut, parcet ei Dominus, et hac impunitate non eam relinquet. Et tenebit eam in medio gutture suo: tamquam quod eum delectat. Et non poterit subvenire sibi. Non ideo se liberabit. Fel aspidis in ventre eius: in interioribus, in occultis habens nocendi malitiam. Divitiae inique congregatae evomentur: cum tormento interiorum et pressura cordis. De domo eius protrahet eum angelus. Quandocumque manifestabuntur occulta eius per tribulationes. Et furorem draconum fulgebit: ut ille qui primo occultus fuit, tribulationibus proditus, furorem draconum fulgeat iam palam. Interficiat illum lingua colubri. Seducat eum diabolus. Et non videat mulctram pecorum: fructus ovium, id est, iustitiae opera non faciat, ut se inde intellegat posse redimi. Neque pabula mellis et butyri: opera bona cum caritate et hilaritate cordis, et largitate praebentis. Butyrum enim lac pingue est. In vanum et frustra laboravit: quia non intellegit haec de his operando, quae ad misericordiam pertinent. Unde et Dominus butyrum et mel dicitur 62 manducare , quia haec illi in humilibus eius praebentur. Quae erunt ut durum quid: quod mandi non potest, nec glutiri. Durum nescio quid id est, iniquitas vel superbia. In desiderio suo non salvabitur: quia iniqua desideravit. Non erunt reliquiae de cibis eius. Transeunt cupiditates eius. Cum putaverit se repletum esse, coarctabitur. Non tam satietas est de plenitudine cupiditatum, quam pressura. Si quo modo impleat ventrem suum. Talis necessitas ei veniet, ut dubitet utrum impleat ventrem suum; cum utique ista ideo quaerantur, ut pellatur necessitas. Hoc autem dixit, quia tanto plus cupit, quanto plus habuerit. Et emittet super eum furorem iracundiae: quia non vidit facere opera bona. Vulneret eum sagitta aerea: perpetua. Pertranseat corpus eius iaculum. Penetret eum tentatio, ut et de his quae sperat, et de his quae relinquit, vulneretur, tamquam a pectore per tergum traiectus. Fulgura in tabernaculis eius: terrores repentini in cogitationibus eius. Laedat advena domum eius: diabolus, qui adventitius est ad tentandum; si quidem habeat homo etiam proprias tentationes. Et detegat coelum iniquitates eius: coeleste iudicium. Et possessio bonorum eius ab episcopo. Haec illi largietur Deus.

CAPUT 21

21
21. (
Jb 21,2-34) Verba Iob. Et non sit mihi a vobis haec consolatio: qua putatis bonis temporalibus gaudendum, cum communia sint piis et impiis; et si quando quis iniquus esset, hinc in eum vindicari: cum Iob dicat usque ad sepulcrum permanere bona ista impiis, et non in eos per ea vindicari. Quid enim? numquid humana est castigatio mea? A Deo est mihi castigatio. Itaque et ipse potest consolari, non vos. Aut quare non irascar? Nolite ergo me ita consolari: nam impiorum utique felicitatem video. Respicite ad me, et admiramini: tamquam inania dicentem. Si enim recorder, perturbor. Indignitates humanae vitae, rediens ad affectum praeteritum ab isto in quo nunc est, confitetur. Et tenentur carnes meae doloribus: carnaliter doleo. Quare impii vivunt? Quaerit ab eis causam, quia dicebant hic in impiis vindicari. Et permanent, sicut vetustate, oves eorum: quo modo possunt vetustate perseverare; non enim semper erunt. Erant autem in manibus eorum bona. Non tulit eis bona ipsa, cum haec dicerent. Immo vero, impiorum lucerna exstinguetur: claritas temporalis, etiamsi non sicut isti intellegebant. Deficiant filii eius bona eius: bona quae eis persuasit, temporalia scilicet, aut Antichristi, aut diaboli. Videant oculi eius necem suam. Significat et hanc prosperitatem ignorari ab his qui hac gaudent: in futuro autem ad sensum etiam impiorum perducetur. Quia nulla voluntas eius in domo sua post eum: quia in conscientia sua Dominum non consecuti sunt in tribulationibus. Licet numerus mensium eius dimidiatus sit: quamvis praesentem coluerit Deum, tamen quia non et futura speravit, quod est plenus mensium numerus. Ipse enim homicidia iudicat? Quia impii cum persuaserint impietatem per dilectionem carnalium impietatum, futuro saeculo utique occidunt. Non tamen talia homicidia iudicant homines, sed solus Deus. Hic morietur in robore simplicitatis suae. Videtur exsequi occulta homicidia, commemorans largum unum, et alium avarum; quia homines abundantes, et largi putantur et boni. Intestina eius plena sunt adipe: habet laetitiam. Et medulla eorum diffunditur: intestinorum; quia non tenet intra se bona sua, sed impendit illa vel in se, vel in aliis. Itaque scio vos audacter mihi insistere. Non enim considerate dicitis. Quia dicitis: Ubi est domus principis? vel impiorum vel superbi; quia putabant hic eis auferri bona, cum plerique etiam pleni his vitam finierint per ea puniendi. Et ubi est velamen in tabernaculis impiorum? honor. Interrogate eos qui transeunt per viam: qui non delectantur via, sed transeunt per eam. Et signa eorum non ignorabitis: vel impiorum quae dant transeuntes, dicentes quid eis futurum sit; vel a quibus cognoscantur impii. Quis annuntiabit coram eo viam eius? Coram impio viam suam nemo, nisi Dominus annuntiat fiducialiter, quia ipse ei respondet. Et tamen et ipse Dominus in sepulcrum deductus est. Ita merces pietatis non hic speranda est. Et super acervum vigilavit. Ante enim ipse resurrexit, quam acervus resurgeret resurgentium. Dulces fuerunt ei lapides torrentis: quos saeculum non subvertit, id est discipulos suos. Et post eum omnis homo sequitur, et ante eum innumerabiles. Aut post eum omnis homo, id est, unus homo: et ante eum innumerabiles, qui nunc in numero hominum deputati sunt. Aut post eum turba credentium, et ante eum Patriarchae et Prophetae. Quomodo ergo consolamini me inaniter? praesentia bona vel mala suadentes.


CAPUT 22

22
22. (
Jb 22,2-30) Verba Eliphaz Themanitis. Nonne Dominus est qui docet sensum et scientiam? Quasi dixerit Iob non eum recte iudicare; cum utique reprehendi Deus non possit, nisi per intellegentiam, qua superior est, siquidem ab ipso detur homini. Et veniet tecum in iudicium? ut compareris ei. Lumen tuum in tenebras conversum est: dignitas. Et dormientem te aqua operuit: securum inundatio tribulationis. An per nebulam diiudicat? quasi per nebulam videre non possit. Nubes latibulum eius, et non videbitur? Latent eum quae in terra sunt. Et ambitum coeli percurrit: figuram, non et terram. Ergone semitam saeculi custodis? Quasi Iob putarit a Deo res humanas non curari. Quia capti sunt immaturi? secundum se immaturi. Putabant enim se in perpetuum permansuros. Aut certe antequam pervenirent ad sapientiam: sed quia hoc audierant, non quia ista sentiebant isti amici Iob.

Et cogitatio impii longe est ab eo, et implet domos eorum bonis. Et longe est ab eo cogitatio impii, quia non sic facit sicut sperat impius; id est, aut quia placet ei impietas, aut non videt eam. Videntes iusti riserunt : intellegentes; quamvis isti non intellexerint, putantes quia hic redditur impiis. Et inculpabilis subsannavit eos: impios. Esto durus, si sustinueris: patiens, hoc est, dura. Procul facies iniquitatem a tabernaculo tuo: conversationem vel vitam tuam; quamvis haec isti carnaliter dicant. Et pones illud super aggerem in petram: adversus id quod dixit: Flumen decurrens fundamenta eorum. Quia humilavit semetipsum: ipsum lumen. Et dices: Elatus est in superbiam: adversus superbos. Erue innocentem, et salvaberis <in> munditia manuum tuarum. Noli deficere in bonis operibus, quia curat Deus humana.


ANNOTATIONES IN IOB 11