0051AUG2



DE IMMORTALITATE ANIMAE LIBER UNUS



S. Aurelii Augustini OPERA OMNIA - editio latina





DE IMMORTALITATE ANIMAE LIBER UNUS

Adversus peripateticos quosdam animum qua ratio est non interire explicat (1, 1-6, 11)

Adversus Stratonem animum in quo est disciplina non interire.

1
1. 1. Si alicubi est disciplina, nec esse nisi in eo quod vivit potest, et semper est, neque quidquam in quo quid semper est potest esse non semper; semper vivit in quo est disciplina. Si nos sumus qui ratiocinamur, id est animus noster, nec recte ratiocinari sine disciplina potest, nec sine disciplina esse animus, nisi in quo disciplina non est, potest; est in hominis animo disciplina. Est autem alicubi disciplina: nam est, et quidquid est nusquam esse non potest. Item disciplina non potest esse, nisi in eo quod vivit. Nihil enim quod non vivit, aliquid discit; nec esse in eo quod nihil discit, disciplina potest. Item semper est disciplina. Nam quod est atque immutabile est, semper sit necesse est. Esse autem disciplinam, nemo negat. Et quisquis fatetur fieri non posse, ut ducta per medium circulum linea non sit omnium, quae non per medium ducuntur maxima, idque esse alicuius disciplinae; immutabilem disciplinam esse non negat. Item nihil in quo quid semper est, potest esse non semper. Nihil enim quod semper est, patitur sibi subtrahi aliquando id in quo semper est. Iamvero cum ratiocinamur, animus id agit. Non enim id agit, nisi qui intellegit: nec corpus intellegit, nec animus auxiliante corpore intellegit; quia cum intellegere vult, a corpore avertitur. Quod enim intellegitur, eiusmodi est semper; nihilque corporis eiusmodi est semper: non igitur potest adiuvare animum ad intellectum nitentem, cui non impedire satis est. Item nemo sine disciplina recte ratiocinatur. Est enim recta ratiocinatio a certis ad incertorum indagationem nitens cognitio: nihilque certum est in animo quod ignorat. Omne autem quod scit animus, in sese habet; nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam pertineat disciplinam. Est enim disciplina quarumcumque rerum scientia. Semper igitur animus humanus vivit.

Adversus Aristoxenum animum, quae ratio est, corporis harmoniam non esse.

2
2. 2. Ratio profecto aut animus est, aut in animo. Melior autem ratio nostra, quam corpus nostrum: et corpus nostrum nonnulla substantia est, et melius est esse substantiam, quam nihil: non est igitur ratio nihil. Rursum, quaecumque harmonia corporis est, in subiecto corpore sit necesse est inseparabiliter, nec aliud quidquam in illa harmonia esse credatur, quod non aeque necessario sit in subiecto illo corpore, in quo et ipsa harmonia non minus inseparabiliter. Mutabile est autem corpus humanum, et immutabilis ratio. Mutabile est enim omne quod semper eodem modo non est. Et semper eodem modo est, Duo et quatuor, sex. Item semper eodem modo est quod est, quod quatuor habent duo et duo; hoc autem non habent duo: duo igitur quatuor non sunt. Est autem ista ratio immutabilis: igitur ratio est. Nullo modo autem potest, mutato subiecto, id quod in eo est inseparabiliter non mutari. Non est igitur harmonia corporis animus. Nec mors potest accidere immutabilibus rebus. Semper ergo animus vivit, sive ipse ratio sit, sive in eo ratio inseparabiliter.

Adversus Alexandrum: a) anima quaedam virtus est et substantia...

3
3. 3. Quaedam constantiae virtus est, et omnis constantia immutabilis est, et omnis virtus potest aliquid agere, nec cum non agit aliquid, virtus non est. Omnis porro actio movetur, aut movet. Aut igitur non omne quod movetur, aut certe non omne quod movet, mutabile est. At omne quod ab alio movetur, nec movet ipsum, aliquid mortale est. Neque mortale quidquam immutabile. Quare de certo iam et sine ulla disiunctione concluditur, non omne quod movet mutari. Nullus autem motus sine substantia: et omnis substantia aut vivit, aut non vivit: atque omne quod non vivit, exanime est; nec est ulla exanimis actio. Illud igitur quod ita movet ut non mutetur, non potest esse nisi viva substantia. Haec autem omnis per quoslibet gradus corpus movet. Non igitur omne quod corpus movet, mutabile est. Corpus autem non nisi secundum tempus movetur: ad hoc enim pertinet tardius et celerius moveri: conficitur esse quiddam quod tempore moveat, nec tamen mutetur. Omne autem quod tempore movet corpus, tametsi ad unum finem tendat, tamen nec simul potest omnia facere, nec potest non plura facere: neque enim valet quavis ope agatur, aut perfecte unum esse, quod in partes secari potest, aut ullum est sine partibus corpus, aut sine morarum intervallo tempus, aut vero vel brevissima syllaba enuntietur, cuius non tunc finem audias, cum iam non audis initium. Porro quod sic agitur, et exspectatione opus est ut peragi, et memoria ut comprehendi queat quantum potest. Et exspectatio futurarum rerum est, praeteritarum vero memoria. At intentio ad agendum praesentis est temporis, per quod futurum in praeteritum transit, nec coepti motus corporis exspectari finis potest sine ulla memoria. Quomodo enim exspectatur ut desinat, quod aut coepisse excidit, aut omnino motum esse? Rursus intentio peragendi quae praesens est, sine exspectatione finis qui futurus est, non potest esse: nec est quidquam quod aut nondum est, aut iam non est. Potest igitur in agendo quiddam esse, quod ad ea quae nondum sunt pertineat. Possunt simul in agente plura esse, cum ea plura quae aguntur simul esse non possint. Possunt ergo etiam in movente, cum in eo quod movetur non possint. At quaecumque in tempore simul esse non possunt, et tamen a futuro in praeteritum transmittuntur, mutabilia sint necesse est.

... ideoque non mutatur nec interit;

4
3. 4. Hinc iam colligimus, posse esse quiddam quod cum movet mutabilia, non mutatur. Cum enim non mutatur moventis intentio perducendi ad finem quem volet corpus quod movet, illudque corpus de quo aliquid fit eodem motu per momenta mutetur, atque illa intentio perficiendi quam immutatam manere manifestum est, et ipsa membra artificis, et lignum aut lapidem artifici subiectum moveat, quis dubitet consequens esse quod dictum est? Non igitur si qua mutatio corporum movente animo fit, quamvis in eam sit intentus, hinc eum necessario mutari, et ob hoc etiam mori arbitrandum est. Potest enim in hac intentione simul et memoriam praeteritorum et exspectationem futurorum habere, quae omnia sine vita esse non possunt. Quamquam etsi nullus interitus sine mutatione sit, et nulla mutatio sine motu; non tamen omnis mutatio interitum, omnisque motus mutationem operatur. Licet enim ipsum corpus nostrum, et motum plerumque qualibet actione, et mutatum certe vel aetate dicere, tamen nondum interisse, id est non esse sine vita. Liceat igitur et animum non continuo putare privari vita, quamquam ei fortasse per motum mutatio nonnulla contingat.

b) quia in animo ars est atque ratio...

5
4. 5. Si enim manet aliquid immutabile in animo, quod sine vita esse non possit; animo etiam vita sempiterna maneat necesse est. Nam hoc prorsus ita se habet, ut si primum est, sit secundum. Est autem primum. Quis enim, ut alia omittam, aut rationem numerorum mutabilem esse audeat dicere, aut artem quamlibet non ista ratione constare; aut artem non esse in artifice, etiam cum eam non exercet; aut eius esse, nisi in animo; aut ubi vita non sit, esse posse; aut quod immutabile est, esse aliquando non posse; aut aliud esse artem, aliud rationem? Quamvis enim ars una multarum quasi quidam coetus rationum esse dicatur, tamen ars etiam una ratio dici verissime atque intellegi potest. Sed sive hoc, sive illud sit, non minus immutabilem artem esse conficitur: artem autem non solum esse in animo artificis, sed etiam nusquam esse nisi in animo manifestum est, idque inseparabiliter. Nam si ars ab animo separabitur; aut erit praeterquam in animo, aut nusquam erit, aut de animo in animum continuo transibit. At ut sedes arti nulla sine vita est, ita nec vita cum ratione ulli nisi animae. Nusquam porro esse quod est, vel quod immutabile est non esse aliquando non potest. Si vero ars de animo in animum transit, in illo mansura deserens istum; nemo artem docet nisi amittendo, aut etiam non nisi docentis oblivione fit aliquis peritus, sive morte. Quae si absurdissima et falsissima sunt, sicuti sunt, immortalis est animus humanus.

... etiam nobis imperitis aut obliviscentibus;

6
4. 6. At enim si ars aliquando est, aliquando non est in animo, quod per oblivionem atque imperitiam satis notum est; nihil ad eius immortalitatem affert argumenti huius connexio, nisi negetur antecedens hoc modo. Aut est aliquid in animo, quod in praesenti cogitatione non est; aut non est in erudito animo ars musica, cum de sola geometrica cogitat: hoc autem falsum est; illud igitur verum. Non autem quidquam se habere animus sentit, nisi quod in cogitationem venerit. Potest igitur aliquid esse in animo, quod esse in se animus ipse non sentiat. Id autem quamdiu sit, nihil interest. Namque si diutius fuerit in aliis animus occupatus, quam ut intentionem suam in ante cogitata facile possit reflectere, oblivio vel imperitia nominatur. Sed cum vel nos ipsi nobiscum ratiocinantes, vel ab alio bene interrogati de quibusdam liberalibus artibus ea quae invenimus, non alibi quam in animo nostro invenimus: neque id est invenire, quod facere aut gignere; alioquin aeterna gigneret animus inventione temporali (nam aeterna saepe invenit; quid enim tam aeternum quam circuli ratio, vel si quid aliud in huiuscemodi artibus, nec non fuisse aliquando, nec non fore comprehenditur?): manifestum etiam est, immortalem esse animum humanum, et omnes veras rationes in secretis eius esse, quamvis eas sive ignoratione sive oblivione, aut non habere, aut amisisse videatur.

c) quia quaelibet animi mutatio...

7
5. 7. Nunc autem quatenus accipienda sit animi mutatio videamus. Si enim subiectum est animus arte in subiecto existente, neque subiectum immutari potest quin et id quod in subiecto est immutetur; qui possumus obtinere immutabilem esse artem atque rationem, si mutabilis animus in quo illa sunt esse convincitur? Quae autem maior quam in contraria solet esse mutatio? et quis negat animum, ut omittam caetera, stultum alias, alias vero esse sapientem? Prius ergo quot modis accipiatur, quae dicitur animae mutatio, videamus; qui, ut opinor, manifestiores duntaxat clarioresque nobis duo sunt genere, specie vero plures inveniuntur. Namque aut secundum corporis passiones, aut secundum suas, anima dicitur immutari. Secundum corporis, ut per aetates, per morbos, per dolores, labores, offensiones, per voluptates. Secundum suas autem, ut cupiendo, laetando, metuendo, aegrescendo, studendo, discendo.

... animo non adimit in eo esse rationem,

8
5. 8. Hae omnes mutationes, si non necessario argumento sunt mori animam, nihil quidem metuendae sunt per se ipsae separatim: sed ne rationi nostrae adversentur, qua dictum est, mutato subiecto omne quod in subiecto est necessario mutari, videndum est. Sed non adversantur. Nam illud secundum hanc mutationem subiecti dicitur, per quam omnino mutare cogitur nomen. Nam si ex albo cera nigrum colorem ducat alicunde, non minus cera est; et si ex quadrata rotundam formam sumat, et ex molli durescat, frigescatque ex calida: at ista in subiecto sunt, et cera subiectum. Manet autem cera non magis minusve cera, cum illa mutentur. Potest igitur aliqua mutatio fieri eorum quae in subiecto sunt, cum ipsum tamen iuxta id quod hoc est ac dicitur, non mutetur. At si eorum quae in subiecto sunt, tanta commutatio fieret, ut illud quod subesse dicebatur, dici iam omnino non posset; veluti cum calore ignis cera in auras discedit, eamque mutationem patitur ut recte intellegatur mutatum esse subiectum, quod cera erat, et cera iam non est: nullo modo aliqua ratione quidquam eorum, quae in illo subiecto ideo erant quia hoc erat, remanere putaretur.

ideoque non interire;

9
5. 9. Quamobrem si anima subiectum est, ut supra diximus, in quo ratio inseparabiliter, ea necessitate qua quaeque in subiecto esse monstrantur, nec nisi viva anima potest esse anima, nec in ea ratio potest esse sine vita, et immortalis est ratio; immortalis est anima. Prorsus enim nullo pacto non existente subiecto suo immutabilis ratio permaneret. Quod eveniret, si tanta accideret animae mutatio, ut eam non animam faceret, id est mori cogeret. Nulla autem illarum mutationum, quae sive per corpus, sive per ipsam animam fiunt (quamvis utrum aliquae per ipsam fiant, id est quarum ipsa sit causa, non parva sit quaestio), id agit ut animam non animam faciat. Iam igitur non solum per se, verum nec nostris rationibus formidandae sunt.

d) quod ratio in animo est vel animus in ratione est...

10
6. 10. Ergo incumbendum omnibus ratiocinandi viribus video, ut ratio quid sit, et quoties definiri possit sciatur, ut secundum omnes modos et de animae immortalitate constet. Ratio est aspectus animi, quo per seipsum, non per corpus verum intuetur; aut ipsa veri contemplatio, non per corpus; aut ipsum verum quod contemplatur. Primum illud in animo esse nemo ambigit: de secundo et tertio quaeri potest; sed et secundum sine animo esse non potest. De tertio magna quaestio est, utrum verum illud quod sine instrumento corporis animus intuetur sit per seipsum, et non sit in animo, aut possit esse sine animo. Quoquolibet modo autem se habeat, non id posset contemplari animus per seipsum, nisi aliqua coniunctione cum eo. Nam omne quod contemplamur, sive cogitatione capimus, aut sensu aut intellectu capimus. Sed ea quae sensu capiuntur, extra etiam nos esse sentiuntur, et locis continentur, unde nec percipi quidem posse affirmantur. Ea vero quae intelleguntur, non quasi alibi posita intelleguntur, quam ipse qui intellegit animus: simul enim etiam intelleguntur non contineri loco.

... aut animus ipsa ratio est.

11
6. 11. Quare ista coniunctio intuentis animi, et eius veri quod intuetur, aut ita est ut subiectum sit animus, verum autem illud in subiecto; aut contra subiectum verum, et in subiecto animus; aut utrumque substantia. Horum autem trium si primum est, tam est immortalis animus quam ratio, secundum superiorem disputationem, quod inesse illa nisi vivo non potest. Eadem necessitas in secundo est. Nam si verum illud quod ratio dicitur, nihil habet commutabile sicut apparet; nihil commutari potest quod in eo tamquam in subiecto est. Remanet igitur omnis pugna de tertio. Nam si animus substantia est, et substantia rationi coniungitur; non absurde quis putaverit fieri posse, ut manente illa hic esse desinat. Sed manifestum est quamdiu animus a ratione non separatur eique cohaeret, necessario eum manere atque vivere. Separari autem qua tandem vi potest? Num corporea, cuius et potentia infirmior, et origo inferior, et ordo separatior? Nullo modo. Animali ergo? Sed etiam in quo modo? An alter animus potentior quisquis est, contemplari rationem non potest, nisi alterum inde separaverit? At neque ratio cuiquam contemplanti defuerit, si omnes contemplentur: et cum nihil sit ipsa ratione potentius, qua nihil est incommutabilius; nullo pacto erit animus nondum rationi coniunctus, eo qui est coniunctus potentior. Restat ut aut ipsa ratio a se ipsum separet, aut ipse animus ab ea voluntate separetur. Sed nihil est in illa natura invidentiae, quominus fruendam se animo praebeat. Deinde quo magis est, eo quidquid sibi coniungitur facit ut sit, cui rei contrarius est interitus. Voluntate autem animum separari a ratione non nimis absurde quis diceret, si ulla ab invicem separatio posset esse rerum quas non continet locus. Quod quidem dici adversus omnia superiora potest, quibus alias contradictiones opposuimus. Quid ergo? Iamne concludendum est, animum esse immortalem? an etiamsi separari non potest, exstingui potest? At si illa rationis vis ipsa sua coniunctione afficit animum; neque enim non afficere potest; ita profecto afficit ut ei esse tribuat. Est enim maxime ipsa ratio, ubi summa etiam incommutabilitas intellegitur. Ita quaecumque ex se afficit, cogit esse quodammodo. Non ergo exstingui animus potest, nisi a ratione separatus; separari autem non potest, ut supra ratiocinati sumus: non potest igitur interire.

Adversus stoicos et epicureos censentes animam aut corpus esse aut corpus fieri posse (7, 12 - 16, 25)

Adversus eos qui censerent: a) animum insipientia deficere cum nec corpus divisione deficiat;

12
7. 12. At enim aversio ipsa a ratione per quam stultitia contingit animo, sine defectu eius fieri non potest: si enim magis est ad rationem conversus eique inhaerens, ideo quod inhaeret incommutabili rei quae est veritas, quae et maxime et primitus est; cum ab ea est aversus, idipsum esse minus habet, quod est deficere. Omnis autem defectus tendit ad nihilum; et interitum nullum magis proprie oportet accipi, quam cum id, quod aliquid erat, nihil fit. Quare tendere ad nihilum, est ad interitum tendere. Qui cur non cadat in animum, vix est dicere, in quem defectus cadit. Dantur hic caetera: sed negatur esse consequens interire id quod tendit ad nihilum, id est ad nihilum pervenire. Quod in corpore quoque animadverti potest. Nam quoniam quodlibet corpus pars est mundi sensibilis, et ideo quanto maius est locique plus occupat, tanto magis propinquat universo: quantoque id magis facit, tanto magis est. Magis enim est totum quam pars. Quare etiam minus sit, cum minuitur, necesse est. Defectum ergo patitur cum minuitur. Porro autem minuitur, cum ex eo aliquid praecisione detrahitur. Ex quo conficitur ut tali detractione tendat ad nihilum. At nulla praecisio perducit ad nihilum. Omnis enim pars quae remanet, corpus est, et quidquid hoc est, quantolibet spatio locum occupat. Neque id posset, nisi haberet partes in quas identidem caederetur. Potest igitur infinite caedendo infinite minui, et ideo defectum pati atque ad nihilum tendere, quamvis pervenire nunquam queat. Quod item de ipso spatio et quolibet intervallo dici atque intellegi potest. Nam et de his etiam terminatis, dimidiam, verbi gratia, partem detrahendo, et ex eo quod restat, semper dimidiam, minuitur intervallum, atque ad finem progreditur, ad quem tamen nullo pervenitur modo. Quo minus hoc de animo formidandum est. Est enim profecto corpore melior et vivacior, a quo huic vita tribuitur.

b) animum in rerum natura esse...

13
8. 13. Quod si non id quod est in mole corporis, sed id quod in specie facit corpus esse, quae sententia invictiore ratione approbatur: tanto enim magis est corpus, quanto speciosius est atque pulchrius; tantoque minus est, quanto foedius ac deformius; quae defectio non praecisione molis, de qua iam satis actum est, sed speciei putatione contingit. Quaerendum de hac re diligenter ac discutiendum est, ne quis affirmet animum tali defectu interire; ut quoniam specie aliqua sua privatur dum stultus est, credatur in tantum augeri posse hanc privationem, ut omni modo specie spoliet animum, et ea labe ad nihilum redigat cogatque interire. Quamobrem si potuerimus impetrare ut ostendatur, ne corpori quidem hoc posse accidere, ut etiam ea specie privetur qua corpus est; iure fortasse obtinebimus multo minus auferri posse animo quo animus est. Siquidem nemo se bene inspexit, qui non omni corpori qualemlibet animum praeponendum esse fateatur.

... quia corpus, quod specie non interit, factum est,

14
8. 14. Sit igitur nostrae ratiocinationis exordium, quod nulla res se facit aut gignit, alioquin erat antequam esset: quod si falsum est, illud est verum. Item quod factum ortumve non est, et tamen est, sempiternum sit necesse est. Quam naturam et excellentiam quisquis ulli corpori dat, errat vehementer quidem. Sed quid pugnamus? multo enim magis eam dare animo cogimur. Ita si corpus ullum est sempiternum, nullus animus non sempiternus est. Quoniam quilibet animus cuilibet corpori praeferendus est, et omnia sempiterna non sempiternis. At si quod vere dicitur, factum est corpus; aliquo faciente factum est, nec eo inferiore. Neque enim esset potens ad dandum ei quod faceret, quidquid illud est quod est, id quod faciebat. Sed ne pari quidem: oportet enim facientem melius aliquid habere ad faciendum, quam est id quod facit. Nam de gignente non absurde dicitur, hoc eum esse, quod est illud quod ab eo gignitur. Universum igitur corpus ab aliqua vi et natura potentiore atque meliore factum est, non utique corporea. Nam si corpus a corpore factum est, non potuit universum fieri. Verissimum est enim quod in exordio ratiocinationis huius posuimus, nullam rem a se posse fieri. Haec autem vis et natura incorporea effectrix corporis universi praesente potentia tenet universum. Non enim fecit, atque discessit effectumque deseruit. Ea quippe substantia quae corpus non est, neque, ut ita dicam, localiter movetur, ut ab ea substantia quae locum obtinet, separari queat; et illa effectoria vis vacare non potest, quin id quod ab ea factum est, tueatur, et specie carere non sinat, qua est in quantumcumque est. Quod enim per se non est, si destituatur ab eo per quod est, profecto non erit: et non possumus dicere id accepisse corpus cum factum est, ut seipso iam contentum esse posset, etiamsi a conditore desereretur.

anima vero sibi existit;

15
8. 15. Quamquam si ita est, magis id habet animus quem corpori praestare manifestum est. Atque ita de proximo immortalis probatur, si potest esse per seipsum. Quidquid enim tale est, incorruptibile sit necesse est, ac per hoc interire non possit, quia nihil se deserit. Sed corporis mutabilitas in promptu est, quod ipsius universi corporis universus motus satis indicat. Unde diligenter inspicientibus quantum talis natura inspici potest, ordinata mutabilitate id quod mutabile est imitari reperitur. Quod autem per se est, ne motu quidem opus habet ullo, omni copia sibi seipso existente; quia motus omnis ad aliud est, cuius indiget quod movetur. Adest igitur species universo corpori, meliore natura sufficiente atque obtinente quae fecit: quare illa mutabilitas non adimit corpori corpus esse, sed de specie in speciem transire facit motu ordinatissimo. Non enim quaepiam eius pars ad nihilum redigi sinitur, cum totum capessat vis illa effectoria nec laborante nec deside potentia, dans ut sit omne quod per illam est, in quantum est: quamobrem nemo tam devius a ratione debet esse, cui aut non sit certum corpore animum esse meliorem, aut qui hoc concesso arbitretur corpori non accidere ut corpus non sit, animo accidere ut animus non sit. Quod si non accidit, neque animus esse nisi vivat, potest, nunquam profecto animus moritur.

c) animam, quae ipsa vita est, posse se deserere;

16
9. 16. Quod si quisquam non eum interitum dicit formidandum animo, quo efficitur ut nihil sit quod aliquid fuit, sed eum quo dicimus ea mortua quae vita carent; attendat quod nulla res seipsa caret. Est autem animus vita quaedam: unde omne quod animatum est, vivere; omne autem inanime quod animari potest, mortuum, id est vita privatum intellegitur. Non ergo potest animus mori. Nam si carere poterit vita, non animus sed animatum aliquid est. Quod si absurdum est, multo minus hoc genus interitus timendum est animo, quod vitae certe non est timendum. Nam prorsus si tunc moritur animus, cum eum deserit vita illa; ipsa vita quae hunc deserit multo melius intellegitur animus, ut iam non sit animus quidquid a vita deseritur, sed ea ipsa vita quae deserit. Quidquid enim vita desertum mortuum dicitur, id ab anima desertum intellegitur: haec autem vita, quae deserit ea quae moriuntur, quia ipsa est animus, et seipsam non deserit; non moritur animus.

d) vitam esse corporis temperationem;

17
10. 17. Nisi forte vitam temperationem aliquam corporis, ut nonnulli opinati sunt, debemus credere. Quibus profecto nunquam hoc visum esset, si ea quae vere sunt et incommutabilia permanent, eodem animo a corporum consuetudine alienato atque purgato videre valuissent. Quis enim bene se inspiciens, non expertus est tanto se aliquid intellexisse sincerius, quanto removere atque subducere intentionem mentis a corporis sensibus potuit? Quod si temperatio corporis esset animus, non utique id posset accidere. Non enim ea res quae naturam propriam non haberet, neque substantia esset, sed in subiecto corpore tamquam color et forma inseparabiliter inesset, ullo modo se ab eodem corpore ad intellegibilia percipienda conaretur avertere, et in quantum id posset, in tantum illa posset intueri, eaque visione melior et praestantior fieri. Nullo quippe modo forma vel color, vel ipsa etiam corporis temperatio, quae certa commixtio est earum quatuor naturarum quibus idem corpus subsistit, avertere se ab eo potest, in quo subiecto est inseparabiliter. Ad haec, ea quae intellegit animus cum se avertit a corpore, non sunt profecto corporea; et tamen sunt, maximeque sunt, nam eodem modo semper sese habent. Nam nihil absurdius dici potest quam ea esse quae oculis videmus, ea non esse quae intellegentia cernimus; cum dubitare dementis sit, intellegentiam incomparabiliter oculis anteferri. Haec autem quae intelleguntur eodem modo sese habentia, cum ea intuetur animus, satis ostendit se illis esse coniunctum, miro quodam eodemque incorporali modo, scilicet non localiter. Namque aut in illo sunt, aut ipse in illis. Et utrumlibet horum sit, aut in subiecto alterum in altero est, aut utrumque substantia est. Sed si illud primum est, non est in subiecto corpore animus, ut color et forma: quia vel ipse substantia est, vel alteri substantiae quae corpus non est, in subiecto inest. Si autem hoc secundum verum est, non est in subiecto corpore tamquam color animus, quia substantia est. Temperatio autem corporis in subiecto corpore est tamquam color: non est ergo temperatio corporis animus, sed vita est animus: et se nulla res deserit; et id moritur quod vita deserit: non igitur animus mori potest.

e) animam per seipsam posse se privari...

18
11. 18. Rursus igitur si quid metuendum est, id est metuendum ne deficiendo animus intereat, id est dum ipsa existendi specie privatur. De qua re quamquam satis esse dictum arbitrer, et quam hoc fieri non possit certa ratione monstratum sit; tamen etiam hoc attendendum est, non esse aliam causam huius formidinis, nisi quia fatendum est in defectu quodam esse animum stultum, et in essentia certiore atque pleniore sapientem. Sed si, quod nemini dubium est, tunc est animus sapientissimus, cum veritatem, quae semper eodem modo est, intuetur, eique immobilis inhaeret divino amore coniunctus et illa omnium quae quoquomodo sunt summe maximeque est: aut ab illa est animus in quantum est, aut per seipsum est. Sed si per seipsum est, quoniam ipse sibi causa existendi est, et nunquam se deserit; nunquam interit, ut supra etiam disputavimus. Si vero ex illa, diligenter opus est quaerere quae res ei possit esse contraria, quae animo auferat animum esse quod illa praebet. Quid est igitur? An forte falsitas, quia illa veritas? Sed manifestum est, atque in promptu situm, quantum nocere animo falsitas possit. Num enim amplius potest quam fallere? at nisi qui vivit, fallitur nemo. Non igitur falsitas interimere animum potest. Quod si haec non potest quae contraria veritati est, auferre animo animum esse, quod ei veritas dedit (ita enim est invictissima veritas); quid aliud invenietur, quod auferat animo id quod est animus? Nihil profecto: nam nihil est contrario valentius ad id auferendum, quod fit ab eius contrario.

... aut ab alio;

19
12. 19. At si veritati contrarium ita quaeramus, non in quantum veritas est, sed in quantum summe maximeque est, quamquam in tantum est idipsum in quantum est veritas; siquidem veritatem eam dicimus qua vera sunt omnia in quantumcumque sunt, in tantum autem sunt in quantum vera sunt; tamen nullo modo id defugerim, quod mihi evidentius suffragatur. Nam si nulla essentia in quantum essentia est, aliquid habet contrarium, multo minus habet contrarium prima illa essentia, quae dicitur veritas, in quantum essentia est. Primum autem verum est. Omnis enim essentia non ob aliud essentia est, nisi quia est. Esse autem non habet contrarium, nisi non esse: unde nihil est essentiae contrarium. Nullo modo igitur res ulla esse potest contraria illi substantiae, quae maxime ac primitus est. Ex qua si habet animus idipsum quod est (non enim aliunde hoc habere potest, qui ex se non habet, nisi ab illa re quae illo ipso est animo praestantior), nulla res est qua id amittat, quia nulla res ei rei est contraria qua id habet; et propterea esse non desinit. Sapientiam vero, quia conversione habet ad id ex quo est, aversione illam potest amittere. Conversioni namque aversio contraria est. Illud vero quod ex eo habet cui nulla res est contraria, non est unde possit amittere. Non igitur potest interire.

f ) animam in deteriorem commutari essentiam aut quia velit...

20
13. 20. Hic forte oboriatur nonnulla quaestio, utrum sicut non interit animus, ita nec in deteriorem commutetur essentiam. Videri enim cuipiam potest, neque iniuria, id effectum esse ratiocinatione hac, ut animus ad nihilum non possit pervenire, converti autem in corpus forsitan possit. Si enim quod erat ante animus, corpus fuerit effectum, non utique omnino non erit. Sed hoc fieri non potest, nisi aut ipse id velit, aut ab alio cogatur. Nec continuo tamen animus, sive ipse id appetierit, sive coactus fuerit, poterit corpus esse. Illud enim sequitur ut, si sit, velit aut cogatur. At illud non sequitur ut, si velit aut cogatur, sit. Nunquam autem volet: nam omnis eius appetitus ad corpus, aut ut id possideat, est, aut ut vivificet, aut ut quodammodo fabricetur, aut quolibet pacto ei consulat. Nihil autem horum fieri potest, si non sit corpore melior. At si erit corpus, melior corpore profecto non erit. Non igitur corpus esse volet. Neque ullum rei huius certius argumentum est, quam cum seipsum hinc interrogat animus. Ita enim facile comperit appetitum se non habere, nisi agendi aliquid, aut sciendi, aut sentiendi, aut tantummodo vivendi in quantum sua illi potestas est.

... aut quia coacta sit,

21
13. 21. Si autem cogitur corpus esse, a quo tandem cogitur? A quolibet, certe a potentiore. Non ergo ab ipso corpore cogi potest. Nullo enim modo ullo animo ullum corpus potentius. Potentior autem animus non cogit in aliquid, nisi quod suae potestati subditum est. Nec ullo modo animus potestati alterius animi, nisi suis cupiditatibus subditur. Cogit ergo ille animus non amplius quam quantum eius quem cogit cupiditates sinunt. Dictum est autem cupiditatem non posse animum habere, ut corpus sit. Illud etiam manifestum est ad nullam suae cupiditatis expletionem pervenire, dum amittit omnem cupiditatem: et amittit dum corpus fit. Non igitur potest ab eo cogi ut fiat, qui cogendi ius nisi per subditi cupiditates non habet. Deinde quisquis animus alterum animum habet in potestate, magis eum necesse est velit in potestate habere quam corpus, et ei velit bonitate consulere, vel malitia imperitare. Non ergo volet ut corpus sit.

cum nec sit qui cogere possit...

22
13. 22. Postremo iste animus cogens aut animal est, aut caret corpore. Sed si caret corpore, in hoc mundo non est. Et si ita est, summe bonus est, nec potest velle alteri tam turpem commutationem. Si autem animal est, aut animal est etiam ille quem cogit, aut non est. Sed si non est, ad nihil cogi ab alio potest. Non enim habet potentiorem qui in summo est. Si autem in corpore est, ab eo rursus qui in corpore est per corpus cogitur, ad quodcumque cogitur. Quis autem dubitet nullo modo per corpus fieri tantam commutationem animo? Fieret enim si esset illo corpus potentius: quamvis quidquid illud est, ad quod per corpus cogitur, prorsus non per corpus, sed per cupiditates suas cogitur, de quibus satis dictum est. Quod autem rationali anima melius est, omnibus consentientibus, Deus est. Qui profecto consulit animae, et ideo non ab eo cogi anima potest, ut convertatur in corpus.

... nec per somnum;

23
14. 23. Si igitur nec propria voluntate, nec alio cogente id animus patitur; unde id pati potest? An quia invitos nos plerumque opprimit somnus, metuendum est ne quo tali defectu animus convertatur in corpus? Quasi vero quoniam somno membra nostra marcescunt, idcirco animus fiat ulla ex parte debilior. Sensibilia tantum non sentit, quia quidquid illud est quod somnum facit, e corpore est atque in corpore operatur. Corporeos enim sensus sopit et claudit quodammodo, ita sane ut tali commutationi corporis cedat anima cum voluptate: quia secundum naturam est talis commutatio quae reficit corpus a laboribus: non tamen haec adimit animo vel sentiendi vim vel intellegendi. Nam et imagines sensibilium praesto habet, tanta expressione similitudinis, ut eo ipso tempore discerni nequeant ab his rebus quarum imagines sunt et si quid intellegit, aeque dormienti ac vigilanti verum est. Nam verbi gratia si per somnium disputare sibi visus fuerit, verasque rationes secutus in disputando didicerit aliquid; etiam expergefacto eaedem incommutabiles manent, quamvis falsa reperiantur caetera, veluti locus ubi disputatio, et persona cum qua disputatio fuisse visa erat, et verba ipsa, quod ad sonum attinet, quibus disputari videbatur, et alia huiuscemodi; quae etiam cum ipsis sensibus sentiuntur agunturque a vigilantibus, praetereunt tamen, nec ulla ex parte sempiternam praesentiam verarum rationum assequuntur. Ex quo colligitur, tali commutatione corporis, qualis somnus est, usum eiusdem corporis animae, non vim propriam, posse minui.

g) animam loco contineri quod anima aeternis rationibus prior iungitur,


0051AUG2