Fontes CIC t1 329

329

Benedictus XIV, const. Ex quo, ii iul. 1742.

Ex quo singulari providentia factum est, ut Orientalium, et Occidenta­lium Indiarum Regiones Europae innotescerent, Apostolica Sancta Sedes, quae ab ipsis Ecclesiae incunabulis Evangelicae veritatis lumen ubique diffundere, et illud ab omni erroris umbra servare maximo studio curavit, in his quoque novissimis temporibus Evangelicos Operarios in antedictas Regiones sedulo misit; ut Idololatria ibi late dominante funditus eradicata, Christianae Fidei semen opportune spargerent, atque horrentes illos, et incultos campos in fer- tiles florentesque vineas, uberrimos aeternae vitae fructus daturas, commuta- rent. Ex Regionibus autem illis, quas Sancta Sedes prae caeteris ante oculos habuit, fuit profecto amplissimum Sinarum Imperium: in quo quidem negari non potest, quin Christiana fides progressus ingentes fecerit, longe etiam maiores factura, nisi coorta inter Operarios a Sancta Sede illuc missos dis­sidia, cursum intercidissent.

§ 1. Occasionem dissidiis eiusmodi dederunt Ceremoniae quaedam, et Ritus, quibus Sinenses, ad Confucium Philosophum, et Maiores suos hono­ribus prosequendos, uti consueverunt: cum nonnulli ex Missionariis conten­derent, eas esse Ceremonias, et Ritus mere civiles, adeoque concedendos iis, qui relicto Idolorum cultu, Christianam Religionem amplectebantur; contra vero alii eos, utpote superstitionem dentes, sine gravi Religionis iniuria per­mitti nullo modo posse assererent. Quae sane controversia multis annis Apo­stolicae Sedis curam,et sollicitudinem ad se traxit; cum id maxime caveat, ne zizania in agro Dominico radices agant, aut, si forte egerint, eae quam cito fieri potest, evellantur.

§ 2. Primo itaque ad Sanctae Sedis Tribunal Causam hanc detulerunt ii, qui Csreinonias illas, et Ritus Sinicos superstitione imbutos suspicabantur. Super illis Dubia nonnulla proposita fuerunt Congregationi de Propaganda Fide, quae anno 1645 comprobavit responsa, ac decisiones Theologorum, qui Ceremonias, et Ritus eosdem superstitione revera inféctos iudicarunt. Proinde Innocentius Papa X ad praefatae Congregationis preces, omnibus et singulis Missionariis, sub poena excommunicationis latae sententiae, sibi, ac Sanctae Sedi reservatae, mandavit, 1 ut responsa, ac decisiones praedictas omnino observarent, easque ad praxim deducerent, donec sibi, et Apostolicae Sedi aliter visum non esset.

§ 3. Verum paulo post ab aliis eiusdem Missionis Operariis alia Dubia de iisdem Ritibus, et Ceremoniis ipsimet Congregationi de Propaganda Fide fuerunt exhibita, ex quibus Ceremoniae ipsae, Ritusque nullam in se supersti­tionem habere videbantur. Negotium itaque huiusmodi ab Alexandro Papa VII Sacrae Inquisitionis Congregationi commissum fuit: quae, prout varia, diver-

» Die 12 sept. - Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 114.

saquc ratione fuerat sibi de eisdem Ceremoniis expositum, alias quidem, tamquam mei e civiles, et politicas, esse permittendas, alias vero minime tole­rari posse iudicavit; idemque Alexander Pontifex anno 1656 hanc sententiam probavit, et confirmavit. 1

§ 4. Sed ecce tertio ad Sanctam Sedem haec eadem controversia. Cum plura I )ubia Sacrae Inquisitionis Congregationi proposita fuissent, illud quoque ab ea quaesitum fuit, utrum adhuc vigeret Innocentii Papae X praeceptum, quo suh poena excommunicationis latae sententiae mandabat observantiam responsionum, ac decisionum, quae a Congregatione de Propaganda anno 1645, ut supra dictum est, emanaverant. Praeterea, an, stantibus recens expositis dubiis, earum praxis retinenda foret; cum praesertim obstare videretur Decre­tum Sacrae Inquisitionis, quod ab ea emanavit anno 1656 super quaesitis non­nullis, diversa ratione, aliisque circumstantiis propositis ab Operariis Aposto­licis in Sinarum Regno commorantibus. Respondit ad haec Sacra Inquisitionis Congregatio anno 1669,2 praefatum Congregationis de Propaganda Fide Decre­tum adhuc vigere, habita ratione rerum, quae fuerunt in dubiis expositae; neque illud fuisse circumscriptum a Decreto Sacrae Inquisitionis, quod anno 1656 emanavit, immo esse omnino observandum iuxta quaesita, circumstantias, et omnia ea, quae in antedictis Dubiis continentur. Declaravit pariter, eodem modo esse observandum praedictum Sacrae Congregationis Decretum anni 1656, iuxta quaesita, circumstantias, et reliqua in ipsis expressa. Hoc autem Decretum Clemens Papa IX comprobavit.

§ 5. Cum autem omnia praefata Decreta pro varia rerum expositarum ratione fuerint facta, ac promulgata, tantum abfuit, ut Rituum Sinensium con­troversia finem obtineret, ut magis illa vires, et incrementum acquireret. Nam scissis Evangelicis Operariis in partes, adducta res fuit in acriorem animorum, ac sententiarum contentionem. Atque hinc, non sine gravi scandalo, magnoque Fidei damno, consecuta est praedicatio non uniformis, et non eadem ubique Christianorum illorum disciplina, et institutio. De his autem absurdis certior factus Innocentius Papa XII Praedecessor noster, id muneris sui omnino esse putavit, ut perniciosis adeo dissidiis finis daretur; proinde exactam, maxi­meque accuratam, totius huius controversiae discussionem Sacrae Inquisi­tionis Congregationi commisit. Cumque nihil intentatum reliquisset, quo sin- .'iam facti notitiam obtineret, firmata quoque fuerunt de illius mandato •intima cum diligentia Quaesita, quae per eamdem Sacram Congregationem t> "Ivrentur.

I, 6. Quaesitorum illorum examen Innocentii Papae XII mors intercepit. ( l'm, ns autem XI, qui successit, Praedecessoris sui zelo plenus, coram se qua, ii,,rum eorumdem examen fieri voluit. Quamobrem post diuturnam, maturam, et accuratissimam rei discussionem, post auditas ex utraque parte

i a t.. . quibus libere producendis unicuique locus amplissimus datus fuit,

idem i n, iis Papa Undecimus anno 1704 confirmavit,3 et Apostolica aucto-

' I in- i mart. - Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 126.

•  In. 13 in iv. - Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 189.

*  Hi . decretum refertur in Clementis XI const. Ex illa, 19 mart. 1715, § 2. - Cf. N. 275.

ritate comprobavit praememoratae Sacrae Congregationis responsiones ad omnia, et singula quaesita proposita, quibus Ritus Sinenses, utpote supersti­tione imbuti, prohibebantur; mandavitque, praefatas responsiones ad Carolum Thomam de Tournon Antiochiae Patriarcham, Commissarium, et in Sinarum Regno Visitatorem Apostolicum transmitti ; ut nimirum exactam earumdem observantiam omnibus, et singulis Missionariis, poenis quoque Canonicis in refractarios indictis praeciperet.

§ 7. Promulgavit quidem Patriarcha Antiochenus decisionem Apostolicam, addito Decreto, quo ab universis eius observantiam exigebat. Cum autem illam tentassent eludere, variisque inanibus rationibus effugere ii, qui Sinenses Ritus tamquam politicos, ac mere civiles propugnaverant, praedictus Pontifex Clemens XI, Decreto, quod per Sacrae Inquisitionis Congregationem emanavit anno mdccx, praecepit omnimodam, et inviolabilem earumdem responsionum abs se Apostolica auctoritate confirmatarum observantiam, et alia quae Decreto ipso continentur, quod est tenoris sequentis.

§ 8. Decretum super omnimoda, ac inviolabili observatione Responsorum alias in Causa Rituum, seu Ceremoniarum Sinensium a Sacra Congregatione datorum, et a Sanctissimo approbatorum, cum aliis Ordinationibus.

Feria V die XXV Sept. MDCCX. In Congregatione Generali Sanctae Romanae, et Universalis Inquisitionis, habita in Palatio Apostolico Quiri- nali coram SS. Domino Nostro Domino Clemente Divina Providentia Papa XI, ac Eminentissimis, et Reverendissimis Dominis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus in tota Republica Christiana contra haereticam pravitatem Gene­ralibus Inquisitoribus a Sancta Sede Apostolica specialiter deputatis.

Idem Sanctissimus Dominus Noster in Causa Rituum, seu Ceremoniarum Sinensium, auditis, tam in Congregationibus anno praeterito non semel, quam in aliis, mense, et anno praesentibus pluries coram Sanctitate Sua habitis, praefa­tarum Eminentissimorum, et Reverendissimorum Dominorum Cardinalium, qui rem mature, ac diligentissime discusserunt, sententiis, decrevit, et declaravit, responsa alias in Causa huiusmodi ab eadem Congregatione data, et a Sanctitate Sua die 20 Nov. 1704 confirmata, et approbata, necnon Mandatum, seu Decre­tum ab Eminentissimo, et Reverendissimo Domino Domino Cardinali de Tour­non, tunc Patriarcha Antiocheno, Commissario, et Visitatore Apostolico Generali in Imperio Sinarum die 25 Ian. 1707 hac de re editum, ab omnibus, et singulis, ad quos spectat, inconcusse, et inviolabiliter, sub censuris, et poenis in Man­dato, seu Decreto huiusmodi expressis, observanda esse, quovis contrafaciendi quaesito colore, seu praetextu penitus sublato, ac potissimum non obstante qua­cumque appellatione a quibusvis Personis, sive Saecularibus, sive Regularibus, etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis, ac quavis Ecclesia­stica dignitate fulgentibus, ad Sedem Apostolicam interposita, quam propterea Sanctitas Sua reiiciendam esse decrevit, ac re ipsa reiecit.

Porro cum idem Dominus Cardinalis de Tournon in suo Mandato, seu Decreto supradicto, Apostolicae decisioni die 20 Novembris 1704 latae se expresse inhaerere professus fuerit, Sanctitas Sua ulterius declaravit, ipsum Mandatum, seu Decretum, una cum censuris in eo contentis, ad normam eorum­dem responsorum accipiendum esse, ita ut nihil per illud responsis praefatis

additum, seu detractum fuisse censendum sit, ac omnia, quae in eis insunt, etiam in Mandato, seu Decreto praedicto inesse intelligantur.

Caeterum Sanctitas Sua, tametsi non sine ingenti animi sui moerore acce­perit, quod Immani generis hostis multiplicia in die zizania in latissimis illis Regionibus superseminare non cessat; non tamen propterea in eis Catholicae Religionis propagandae saluberrimum, ac sanctissimum opus ullatenus dese­rere volens, sed illud maiori, qua potest, animi contentione, ac studio, iisqu potissimum d insidiis, quibus inibi Christianae Fidei seges veluti spinis suffo­cat ur, prorsus submotis, ardentius semper, et enixius promovere cupiens, con­gruam super praemissis, aliisque ad ea pertinentibus instructionem confici, illumque dicto D. Cardinali de Tournon, quatenus adhuc in illis partibus commoretur, sin minus, illi, qui eius loco deputatus fuerit, necnon Episcopis, et l icariis Apostolicis earumdem partium transmitti mandavit, qua non minus debitae Apostolicorum Decretorum executioni, quam Missionariorum concor­diae, I vangelicae veritatis praedicationi, atque animarum saluti opportune con­sulatur.

Demum, ut nimiae illi de his rebus scribendi licentiae, quae non sine I i de!ium scandalo inter Partes diuturna contentione exasperata invaluit, modus imponatur, Sanctitas Sua districte praecepit omnibus, et singulis cuiusvis Ordinis, Congregationis, Instituti, et Societatis, etiam de necessitate exprimendae, Regu­laribus, aliisque quibuscumque saecularibus Personis, tam Ecclesiasticis, quam Laicis, cuiuscumque tandem status, gradus, conditionis, et dignitatis existant, ut in posterum non audeant sub quovis quaesito colore, vel praetextu, impri­mere, vel quoquo modo in lucem edere Libros, Libellos, Relationes, Theses, Folia, seu scripta quaecumque, in quibus ex professo, vel incidenter de Ritibus Sinicis huiusmodi, vel de controversiis desuper, seu illorum occasione exortis quomodolibet tractetur, sine expressa, et speciali licentia a Sanctitate Sua, seu pro tempore existente Romano Pontifice in Congregatione supradictae Sanctae, et Universalis Inquisitionis obtinendae. Ut autem eiusmodi prohibitio inviola­ti 'iter observetur, eadem Sanctitas Sua voluit, et declaravit, contravenientes •pio .cumque excommunicationis latae sententiae, Regulares vero etiam priva­ti ¦ vocis activae, et passivae poenas ipso facto absque alia declaratione t te rrere; et nihilominus aliis etiam poenis Sanctitatis Suae, et Successorum m "in Romanorum Pontificum arbitrio infligendis subiacere. Libros porro, llh.Ho . Relationes, Theses, Folia, ac Scripta quaecumque, quae in futurum , intra praesentis prohibitionis tenorem edi contigerit (citra ullam aliorum hac- t-nut c duo'am approbationem, super quibus opportune providebitur), pro expresse prohibiti* ' d'cri voluit, absque alia declaratione, sub poenis, et censuris in /•' '/. Indicis Librorum prohibitorum contentis. Impressores vero, praeter Scriptorum a. impressorum amissionem,pecuniariis, aliisque corporalibus poenis, i mt, i. r i .¦ pravitatem, teneri mandavit. In contrarium facientibus, non obstan­tibus ijuihu , amque.

Ioseph Bartolus, Sanctae Romanae et Uni­versalis Inquisitionis Notarius.

§ 9. M v i -, n«r Decretum huiusmodi ad difficiles animos subiiciendos valuit. Itai|iir Clmx-ns idem Papa XI, quo illos tandem aliquando fraenaret,

Constitutionem anno 1715 evulgavit, qua solemniter iterum confirmavit ante- dictas Sacrae Inquisitionis responsiones, easque exacte, et ad amussim obser­vari mandavit, praeclusis omnibus iis effugiis, quibus perfectam eorum obser­vantiam contumaces homines aliquo pacto evadere potuissent; et est tenoris, qui sequitur:

§ 10. Clementis Papae XI Praeceptum super omnimoda, absoluta, integra, et inviolabili observatione eorum, quae alias a Sanctitate Sua in Causa Rituum, seu Ceremoniarum Sinensium decreta fuerunt: cum reiectione quarumcumque rationum, seu excusationum ad eiusmodi Decretorum executionem declinandam aliatarum, ac praescriptione Formulae Iuramenti per Missionarios illarum par­tium praesentes, et futuros hac in re praestandi.

Clemens Papa XI. Ad futuram rei memoriam. Ex illa die, etc.

Omittitur Constitutio, quia eam habes supra, in N. 275.

§ 11. Per Constitutionem Apostolicam adeo solemnem, qua Clemens Papa XI se huic controversiae finem dedisse testatur, iustum et aequum vide­batur, eos, qui Sanctae Sedis auctoritatem sese quam maxime revereri pro­fitentur, humili, et obsequenti animo illius Iudicio semet omnino subiicere, nec ulterius quicquam cavillari. Nihilominus inobedientes, et captiosi homines exactam eiusdem Constitutionis observantiam se effugere posse putarunt, ea ratione, quod illa Praecepti titulum praefert, quasi vero non indissolubilis Legis, sed Praecepti mere Ecclesiastici vim haberet; tum etiam, quod illam debilitatam existimarent ex Permissionibus quibusdam, quas super iisdem Sinensibus Ritibus publicavit Carolus Ambrosius Mediobarbus Patriarcha Ale­xandrinus, cum Commissarium, et Visitatorem Generalem Apostolicum in iis Regionibus ageret.

§ 12. Nos igitur animadvertentes, praedictam Constitutionem Christiani Cultus puritatem respicere, quem illa ab omni superstitionis labe immunem servare contendit, nullo modo ferre possumus, quemquam existere, qui eidem repugnare temere audeat, aut contemnere, perinde ac ipsa Supremam Apo­stolicae Sedis decisionem non contineret, et id, de quo agitur, non ad Reli­gionem spectaret, sed quid per se indifferens foret, aut quaedam variabilis disciplinae ratio : proinde auctoritate ab Omnipotenti Deo Nobis tradita uti volentes ad illam in suo robore omnino servandam, de authoritatis eiusdem plenitudine, non modo eam approbamus, et confirmamus, sed etiam, quantum possumus, omnem vim, et firmitatem ad illam magis, magisque roborandam, ac stabiliendam, adiicimus, eamque in se plenam, ac omnimodam Apostolicae Constitutionis auctoritatem habere dicimus, et declaramus.

§ 13. Permissiones autem, quarum obtentu aliqui praedictae Constitu­tionis robur infringere conantur, originem duxerunt a Responsionibus qui­busdam, quas duo viri, qui iam pridem in Sinarum Regno fuerant, ad quae­sita nonnulla dederunt, quae super eiusdem Constitutionis Apostolicae exe­cutione, ac praxi, Missionarii quidam proposuerunt. Responsiones itaque huiusmodi, una cum dubiis illis, nullo tamen Romani Pontificis, sive appro- bantis, sive aliquid de suo addentis indicio, transmissae fuerunt ad praefatum Patriarcham Alexandrinum, eius animi instruendi causa, utque illis uteretur prout circumstante rerum, ac temporis postularent: integro tamen rema­

nente Apostolicae Sedis Iure eas comprobanda vel etiam revocandi, si quando conformes, aut repugnantes Constitutionis praefatae decretis ullo modo com­pertae forent.

§ 14. Vix Sinarum Regnum Patriarcha Alexandrinus ingressus, in iis angu­stiis se positum intellexit, ut coactus fuerit in publicum emittere, non quidem Responsiones, quas praememorati duo Viri ad proposita quaesita dederant, bene vero Permissiones octo, quae ab illis fuerant deductae, atque inde ab eodem Patriarcha in Pastorali sua Epistola insertae, cuius tenor est, ut sequitur:

§ 15. Carolus Ambrosius Mediobarbus, Dei, et Apostolicae Sedis gratia Patriarcha Alexandrinus, necnon in Indiis Orientalibus, ac Sinarum Imperio, finitimisque Regnis, et Insulis Commissarius, et Visitator Generalis Aposto­licus cum facultate Legati de Latere etc. Omnibus Episcopis, Vicariis Aposto­licis, ac Missionariis, qui in praedictis partibus degunt, salutem in eo, qui est omnium vera salus.

Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericor­diarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus, et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhor­tationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. Nil etenim Nobis magis in animo fuit, ex quo in Sinarum Imperium, Deo favente, pervenimus, quam cum iis omnibus, qui in hac Evangelica Vinea laborant, os ad os loqui. Desideravimus enim videre vos, ut aliquid impertiremur vobis gratiae spiritualis ad confir­mandum vos, idest simul consolari in vobis per eam, quae in invicem est, fidem vestram atque meam. Verum, quia non sapientiam huius saeculi loquuti fuimus, in timore, et tremore multo fuimus apud vos, satiusque duximus, ad sedandam tempestatem adversus Evangelicas Operarios ingruentem, Nos in mare proiicere, ut vos 'laetari sinatis. Adiutor noster nunc et erit ille Deus, qui dedit Nobis in mari viam, et in aquis torrentibus semitam. Veritatem dicimus in Christo, non mentimur, testimonium Nobis perhibente conscientia nostra in Spiritu Sancto; quoniam tristitia Nobis magna est, et continuus dolor adhaeret cordi nostro, quod praesentes non potuerimus solari vos, ut fructum aliquem haberemus, et in vobis, et in caeteris gentibus.

At vero, quod non licuit per praesentiam agere, saltem per epistolam non impedimur. Primum quidem gratias agimus Deo nostro per Iesum Christum pro omnibus vobis, qui Spiritu Sancto ferventes, et fortes, Sanctae Sedis man­datis rationabile exhibetis ministerium vestrum, iactantes cogitatum in eum, cui a Domino dictum est: Pasce oves meas; cui traditae sunt claves Domus David ; si aperit, non est qui claudat; si claudit, non est qui aperiat. Quot­quot estis, macte animis, vigilate, state in fide, viriliter agite, et conforta­mini, quia merces vestra magna est in Coelis. Ministerium vestrum implete, attendite vobis, et doctrinae. Lucernae estote, non minus lucentes exemplo, ac zelo praedicationis ardentes. Si qui vero adhuc essent haesitantes, et in opere non efficaces, obsecramus vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis Schismata, sitis perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. Non amplius invicem iudicemus. Unus­quisque vestrum pari humilitate, ac obedientia Sanctae Sedis mandatis obse- quatur, ut vestra obedientia in omnem locum divulgetur.

Non enim opus est, ut aliquem actum faciamus, ut Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae XI mandata iam promulgata vobis innotescant, vim­que habeant, ut absque ulla tergiversatione executioni mandentur. Nihil proinde innovamus: sed relinquimus res, prout sunt; hoc est, nullatenus Constitutio­nem super Ritibus Sinicis a Sanctissimo Domino Nostro Clemente Papa XI die 19 Martii 1715 emanatam1 suspendimus, aut, quae in ea vetantur, permit­timus.

Ob aliqua tamen quibusdam Missionariis circa quasdam Ceremonias peragi consuetos suborta dubia, ut quilibet in Vinea Domini strenue, ac viri­liter laborare queat, nonnulla adnotamus, quae permitti poterunt : quae et sepa­ratim unicuique secundum quaesita dedissemus, nisi compertum Nobis esset, una cum incertis nuntiis iam disseminata, proborum animos, et Christifideles bonae voluntatis non parum perturbasse. Omni igitur, quo poteritis, studio, ac diligentia curare debetis, ut Dentium Ceremoniis penitus sublatis, illi sen­sim a Christianis, et pro Christianis usu recipiantur Ritus, quos Catholica Ecclesia pie praescripsit.

Primo. Permittitur Christianis Sinensibus in suis privatis domibus uti Tabellis defunctorum inscriptis solo nomine defuncti, apposita ad latus decla­ratione debita, et omissa quacumque superstitione in earum constructione, nec­non secluso omni scandalo.

Secundo. Permittuntur omnes Ceremoniae Nationis Sinicae erga defun­ctos, quae non sint aut superstitiosae, aut suspectae, sed civiles.

Tertio. Permittitur Confudi Cultus ille, qui civilis est, et etiam eiusdem Tabellae purgatae et literis, et superstitiosa inscriptione, et adiuncta declara­tione debita; sicuti permittitur ante eius Tabellam correctam accendi candelas, uri odores, apponi comestibilia.

Quarto. Permittuntur pro usu et expensis funerum offerri candelas, odo­res, adiuncta in schedula debita declaratione.

Quinto. Permittuntur reverentiae genuflexionum, et prostrationum erga Tabellam correctam, aut etiam erga feretrum, aut defunctum.

Sexto. Permittitur praeparari mensas cum dulciariis, fructibus, carne, et cibis usualibus circa, aut coram feretro, ubi sit Tabella correcta, cum debita declaratione, et omissis superstitiosis, pro quadam honestate tantum, et pie­tate erga defunctos.

Septimo. Permittitur coram Tabella correcta reverentia dicta Ko teu, tum in anno novo Sinico, tum in aliis anni temporibus.

Octavo. Permittitur coram Tabellis reformatis accendi candelas, uri odo­res cum debitis cautelis, sicuti etiam ante tumulum, ubi pariter collocari pos­sunt cibi, ut supra dictum est, adhibitis cautelis, ut in superioribus.

Apostolici ergo viri Ecclesiam adhibentes non habentem maculam, neque rugam, ponant manum suam ad aratrum, nec respiciant retro. Videte, fratres, vocationem vestram; non enim auditores Legis iusti sunt apud Deum, sed jactores legis iustificabuntur. Obsecramus itaque vos, ut digne ambuletis voca­tione, qua vocati estis, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Ne

diutius agamus secundum potestatem, paterne vos commonere voluimus per Epi­stolam. Amabilem illum Patremfamilias, qui exiit primo mane conducere Ope­rarios in Vineam suam, audite: Quid hic statis tota die otiosi? Ite et vos in Vineam meam. Vocem Patris perpendite, et illam Iudicis timete. Ipsi vos probate; virtus enim Dei erit vobis in auxilium, ac plenam ministerio Verbi Dei functi recipietis mercedem, immarcescibilem nimirum a Pastorum Principe gloriae coronam. Ne quis vos seducat inanibus verbis obedire veritati. Scitote, quod obedientes voci eius, qui misit vos, rationem non eritis reddituri pro animabus, sed unusquisque vestrum pro se rationem reddet Deo. Quicumque sub diversis praetextibus cessandum sibi putat a ministerio Missionarii, laedit animam suam, et de alienis aeterno Iudici rationem reddet. Quam dabit homo commutationem pro anima sua, et pro alienis? Deus est vitis vera, vos pal­mites. Qui non ferent fructus in eum, arescent tamquam palmites; et collecti, et alligati in fasciculos ad comburendum mittentur in caminum ignis inextin' guibilis. Respicite Dominum nostrum Iesum Christum secus viam ambulantem, qui in f ici arbore nihil invenit, nisi folia tantum, et ait illi: Nunquam ex te nascantur fructus in sempiternum. Si aliqui palmites iamdiu conversi in amaritudinem, qui expectabantur ut tandem facerent uvas, spinas super spinas adiecissent, vae, vae a die irae, a die furoris, et indignationis Domini! Atten­dite ad verba, quae mandat vobis per Servum suum Dominus adhuc misericors. Revertimini ad Deum vestrum, manete in eo, qui manens in vobis purgabit vos, et desideratos cunctis gentibus fructus afferetis. Apostolico satisfecisse nos muneri iudicamus; non enim subterfugimus, quominus annuntiaremus omne consilium Dei vobis, ut nullam excusationem habeatis de peccatis vestris. De caetero quotquot eritis obedientes, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis, et dilectionis erit vobiscum.

Cum vero ad promovendam in Neophitis debitam Decretis Apostolicis obedientiam, praesentium nostrarum Literarum notitiam iisdem Neophitis mi­nime necessariam es .e, sed satis esse eos in viam salutis dirigere, iuxta Pon­tificiae Constitutionis praescripta, compertum sit; ne quis eorum, ad quos praesentes Literae directae sunt, cuiuscumque Ordinis, aut Instituti, aut Con­gregationis fuerit, aut Societatis etiam Iesu, praesentes Literas, aut quae in eis continentur (exceptis Permissionibus, quae quidem caute, et ubi necessitas tantum, aut utilitas postulaverit, patefaciendae erunt) sive directe, sive indi­recte per se, vel per alium voce tcnus, aut scripto in Linguam Tartarum, aut Si n i eam vertat, aut quocumque modo cuilibet, qui Missionarius non sit, nota faciat, sub excommunicationis latae sententiae, a qua nonnisi a Nobis, aut a Summo Pontifice (praeterquam in articulo mortis constitutus) absolvi possit, et quoad Regulares etiam privationis vocis activae, et passivae, poenis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrendis, tenore prae­sentium i -damus, et in virtute sanctae obedientiae prohibemus. Datum Macai in Palatio nostrae Residentiae die 4 Novembris anno 1721.

§ 16. Cum autem Patriarcha Alexandrinus in praeallata Pastorali men­tem suam satis prudenter explicuisset, nimirum Pastoralis huius suae Epi­stolae notitia opus non esse ad promovendam in Neophitis erga Pontificia Decreta venerationem, et observantiam, cum satis esset, ut iuxta Constitu-

tionis Pontificiae mandata in via salutis dirigerentur; praeterea cum omni bus, et quibuscumque interdictum voluisset, sub poena quoque exconimu nicationis latae sententiae, ne quis illam in Sinensem, aut in Tartaricum sei monem verteret, aut cuiquam, qui Missionarius non esset, eam palam faceret ; de Permissionibus autem cum statuisset, nonnisi caute, et ubi tantum utilitas, vel necessitas id postularet, esse evulgandas: profecto omnis, ad quem Pasto­ralis illa dirigebatur, ex tali procedendi modo haud obscure inferre debebat, quantis ille animi angustiis obsessus, et quam anceps, ac perplexus in Per­missionibus huiusmodi proponendis extitisset; adeo ut oeconomia quadam usus fuisset ad loci, et temporis circumstantias prorsus necessaria: a qua putandum est eum recessurum fuisse, si libertas sibi data esset rem discutiendi cum Episcopis, aliisque doctis Viris, qui nihil aliud, quam Christiani cultus puritatem, et Apostolicae Constitutionis observantiam ante oculos haberent.

§ 17. At Permissiones illae contra expressam adeo Patriarchae ipsius voluntatem, evulgatae, et quod mirum, Pekini Episcopus per binas suas Pastorales mandavit, sub poena suspensionis ipso facto incurrendae, univer­sis Dioecesis suae Missionariis, ut observarent, et observari praeciperent Con­stitutionem : Ex illa die,1 iuxta Permissiones, quas ipse contendebat, ad ea potissimum referri, quae in praecitata Constitutione fuerant solemniter inter- dicta. Praecepit insuper, ut Christifideles quater singulis annis in diebus omnium celeberrimis distincte instruerentur cum iis, quae Constitutione Apo­stolica prohibentur, tum in iis, quae a Patriarchae Alexandrini Pastorali per­mittuntur.

§ 18. Enimvero Clemens Papa XII Praedecessor noster, tam audax Epi­scopi Pekinensis factum aequo animo ferre haud potens, muneri suo maxime interesse iudicavit binas illas Epistolas damnare, ac penitus reprobare Apo­stolico Brevi, quod anno 1735 promulgavit: in quo sibi, ac Sanctae Sedi facultatem reservavit, declarandi Sinensibus Christianis mentem suam, et eiusdem Sanctae Sedis sententiam in iis, aliisque, quae ad materiam huius­modi spectarent. Praefatum autem Breve est tenoris sequentis:

§ 19. Clementis Papae XII Revocatio, annullatio, et cassatio duarum Epi­stolarum Pastoralium bonae memoriae Francisci Episcopi Pekinensis nuper defuncti, die VI Iulii, et die XXIII Decembris MDCCXXXIII circa Ritus Sinenses editarum.

Clemens Papa XII. Ad perpetuam rei memoriam. Apostolicae sollicitudinis Nobis divinitus commissae ratio Nos admonet, ut ea, quae Christianae Reli­gionis, Catholicaeque Fidei propagationi, ac incrementis quacumque ratione obsistere posse dignoscuntur, quantum Nobis ex alto conceditur, reddere, ac e medio tollere studeamus. Cum itaque, sicut ad Apostolatus nostri notitiam pervenit, occasione binarum Epistolarum, quas Pastorales vocant, bon. mem. Francisci, dum viveret, Episcopi F*ekinen. nuper defuncti, die 6 Iulii, et 23 De­cembris anni 1733 circa Ritus Sinenses editarum, graves in Imperio Sinarum inter Apostolicos illarum partium Missionarios exortae fuerint dissensiones, quae uberes fructus, quos Sancta Mater Ecclesia ex assiduo Operariorum in

illam Agri Dominici partem missorum labore praestolatur, impedire, aut morari possent: Nos, ut pristino inter eos Missionarios pax, et animorum concordia, sublatis quibusvis dissidiis, restituatur, de opportuno in praemissis remedio providere volentes, ac Epistolarum praedictarurn tenores, et alia quae­cumque etiam specificam, et individuam mentionem, et expressionem requiren- tia, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et exacte spccificatis habentes, de nonnullorum Venerabilium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, qui iussu nostro Epistolas ipsas sedulo, ac diligenter examinarunt, consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, binas memorati Francisci Episcopi Pekinensis Epistolas Pastorales praefatas, çc poenas, et alia quaecumque in eis contenta, cum omnibus, et singulis inde secutis, et forsan quandocumque secuturis, penitus, et omnino nulla, invalida, et irrita, nullius­que prorsus roboris, et momenti esse, et perpetuo fore, tenore praesentium declaramus : et nihilominus, ad maiorem cautelam, et quatenus opus sit, illa omnia, et singula motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine pari­bus, harum serie itidem perpetuo revocamus, cassamus, irritanius, annullamus, et abolemus, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuamus, ac pro revo­catis, cassatis, irritis, nullis, invalidis, et abolitis, viribusque, et effectu peni­tus, et omnino vacuis semper haberi volumus: Nobis insuper, et Apostolicae Sedi reservantes facultatem Christifidelibus in eodem Regno degentibus ape­riendi nostram, et dictae Sedis mentem, post maturam itidem habitam delibe­rationem, super aliis rebus, quae huiusmodi materiam respiciunt.

Decernentes ipsas praesentes Literas semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, et ab omnibus, et singulis, ad quos quomodolibet spectat, et pro tempore quan­documque spectabit; praesertim vero Archiepiscopis, Episcopis, Vicariis, Pro- Vicariis, et Missionariis Apostolicis tam saecularibus, quam cuiusvis Ordinis, Congregationis, Instituti, et Societatis, etiam Iesu, Regularibus in supradicto Sinarurn Regno nunc, et pro tempore existentibus, inviolabiliter, et inconcusse observari; sicque, et non aliter in praemissis per quoscumque Iudices Ordi­narios, et Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac eius­dem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, etiam de latere Legatos, et Sedis praefatae Nuncios, aliosve quoslibet quacumque praeeminentia, et potestate fungentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, iudicari, et definiri debere, ac irri­tum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari: in contrarium facientibus non obstantibus qui­buscumque. Volumus autem ut earundem praesentium Literarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo Personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in Iudicio, et extra adhibeatur, quae praesentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die XXVI Septembris MDCCXXXV, Pontificatus Nostri Anno Sexto.

F. Card. Oliverius.

§ 20. Id vero quod idem Pontifex Clemens XII sibi, ac Sanctae Sedi Christianis Sinensibus declarandum reservavit, erat profecto materia Permis- sionum, de quibus certior iam factus fuerat, deque maxima inde secuta inter Missionarios dissensione; cum alii contenderent, Constitutionem: Ex illa die,1 omnem vim suam amittere, si Permissiones illae in praxi consistant; alii vero factis palam ostenderent, Permissionum colore se ad praedictae Consti­tutionis observantiam minime teneri, iuxta illa, quae in ipsa Constitutione praescribuntur. Itaque praefatus Praedecessor noster, quo Christianae Reli­gionis puritatem, quae in iis Regionibus per exactam praememoratae Con­stitutionis observantiam servanda erat, assereret, et controversiis istiusmodi finem aliquando imponeret, examini perquam diligenti totum Permissionum negotium commisit, ita ut a Theologis, tum etiam a Sanctae Romanae Eccle­siae Cardinalibus Sacrae Inquisitioni praepositis, mature serioque discute- retur. Antequam vero supremam de illis sententiam pronuntiaret, ad plenio­rem facti notitiam obtinendam, omnes, et singulos, quotquot in Urbe existerent, Sinarum Missionarios, tum etiam complures Iuvenes, qui ex iis Regionibus in Europam, educationis, et Christianae rei addiscendae causa, venerant, ad examen super his, servato iuris ordine, vocari iussit.

§ 21. Nos igitur Praedecessoris nostri vestigiis insistentes, eodemque Religionis zelo, quo ille, incensi, ut tanti momenti opus, quod ipse morte praeoccupatus absolvere minime potuit, aliquando tandem, Deo auxiliante, perficeremus, Permissiones illas, et quidem singulas, coram Nobis summo studio, ac diligentia examinari curavimus; neque laborem nostrum tantum, sed Cardinalium quoque, et Sacrae Inquisitionis Consultorum doctrinam, et consilium exquisivimus; ac tandem satis aperte compertum habemus, ante- dictas Permissiones nunquam a Sancta Sede probatas, Apostolicae Clementis Papae XI Constitutioni repugnare, atque adversari, utpote quae partim Cere­monias, Ritusque Sinenses a praedicta Constitutione proscriptos admittant, ac veluti probatos atque utendos concedant, partim regulis in ipsa traditis ad vitandum superstitionis periculum opponantur.

§ 22. Nolentes, itaque, quemquam, ad Constitutionem ipsam summo Christianae Religionis damno malitiose evertendam, Permissionibus eiusmodi uti; definimus, ac declaramus, praefatas Permissiones ita esse habendas, ac si nunquam extitissent, earumque praxim tamquam superstitiosam omnino damnamus, et execramur. Itaque praesentis huius nostrae Constitutionis per­petuo valiturae vi revocamus, rescindimus, abrogamus, atque omni vigore, et effectu vacuas esse volumus omnes illas, et singulas Permissiones; eas­que semper uti cassas, irritas, invalidas, et nullius prorsus roboris, aut vigo­ris habendas esse dicimus, ac pronunciamus.

§ 23. Praeterea cum Clemens Papa XI in Constitutione: Ex illa die, apposuerit haec verba : Per praemissa nihilominus non vetari, quominus erga defunctos peragi possint alia, si quae sint, quae vere superstitiosa non sint, etc., Nos dicimus, et declaramus ea verba: Alia si quae sint, intelligenda esse de usibus, et Ceremoniis diversis ab illis, quas idem Pontifex Apostolica

Constitutioni* iam intmlixerat, et quas Nos pariter eadem auctoritate confi­dimus, atqui- iuti-idicimus, ne antedictis Permissionibus, quas omnino damna­tas volumus, ullus iu posterum locus pateat.

§ 24. Distrutc itaque prohibemus, ne quis Archiepiscopus, aut Episco­pus, aut Vicarius, aut Delegatus Apostolicus, aut Missionarius, tam Saecu­laris, quam Regularis, cuiuscumque Ordinis, Congregationis, Instituti, etiam Societatis Iesu, aliorumque, de quibus expressa, et individua mentio fieri debeat, l'erunssionibus praedictis ullo pacto uti valeat, sive publice, sive privatim, sive palam, sive clam; neque audeat, vel praesumat Constitutionis paulo ante citata verba aliter, ac Nos supra declaravimus, alicui explicare, aut Interpretari,

§ 25. Quare ex praedictorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium consilio, motu quoque proprio, ac certa scientia, maturaque deliberatione, tum etiam de plenitudine Apostolicae potestatis, Constitutionis praesentis tenore, et in virtute sanctae obedientiae praecipimus, et expresse mandamus omnibus, et singulis Archiepiscopis, et Episcopis in Sinarum Imperio, aliis­que Regnis, et Provinciis, sive finitimis, sive adiacentibus, nunc existentibus, aut olim pro tempore futuris, sub poenis suspensionis a Pontificalium exer­citio, et ab Ecclesiae ingressu Interdicti, eorum vero Officialibus, et Vicariis in Spiritualibus Generalibus, aliisque eorumdem Locorum Ordinariis, Vica­riis quoque, au Delegatis Apostolicis, qui Episcopi non sunt, tum etiam eorum Provicariis, et insuper Missionariis universis tam Saecularibus, quam Regularibus cuiuscumque Ordinis, Congregationis, Instituti, etiam Societatis Iesu, sub poenis privationis quarumcumque, quibus gaudent, facultatum, et suspensionis ab exercitio curae animarum, tum etiam suspensionis a Divinis ipso facto incurrendae absque alia declaratione, demum excommunicationis latae sententiae, a qua non possint nisi a Nobis, et a Romano Pontifice pro tempore existente absolvi, praeterquam in articulo mortis constituti, addita quoad Regulares etiam vocis activae, et passivae privationis poena, praecipi­mus, et districte mandamus, ut omnia, et singula, quae in hac nostra Con- stdutione continentur, exacte, integre, absolute, inviolabiliter, atque immobi­lia non modo ipsi observent, sed etiam omni conatu, ac studio ea ipsa • d'M-i v.iri curent a singulis, et universis, qui quoquo modo ad eorum curam, et tegimen spectant; nec colore, causa, occasione, seu praetextu aliquo, huic 1111 « 11 u; Constitutioni ulla in parte contraire, aut adversari audeant, vel prae­sumant.

, Praeterea quod Missionarios Regulares cuiuscumque Ordinis, Con­similem-.. Instituti, ac Societatis quoque Iesu, si quis eorum (quod Deus iv. ti.»t) . « i tam, integram, absolutam, inviolabilem, strictamque obedientiam dein gavi i u us, quae a Nobis praesentis huius Constitutionis tenore statuuntur, ac piari quuntur; eorum Superioribus tam Provincialibus, quam Generalibus, iii vii tiitr .m i e obedientiae expresse mandamus, ut homines huiusmodi eoutuiii.ii i i . i dit.is, ac refractarios a Missionibus absque ulla mora dimo- veant, eosque m I uropam statim revocent, ac de illis notitiam Nobis exhi­beant, ut i eos | u o gravitate criminis punire valeamus. Quod si praedicti Superiores                .des, aut Generales huic nostro praecepto minus obtem-

pcraverint, aut in eo desides fuerint, Nos contra ipsos quoque procedere non r iis,ibimus, atque inter caetera mittendi aliquem ex ipsorum Ordine in earum Regionum Missiones privilegio, seu facultate, eos perpetuo privabimus.

§ 27. Postremo, ut haec nostra Constitutio in suo robore semper integra, et firma maneat, volumus quoque, ut ad Formulam Iuramenti a Clemente Papa XI in sua Constitutione1 praescriptam nonnulla adiiciantur, quae maxime necessaria putavimus. Idcirco omnes, qui praefatae Constitutionis vigore, sub poenis in ea contentis, Iuramentum praestare debebunt, in posterum sequenti Formula utentur, videlicet : Ego N. Missionarius ad Sinas, vel ad Regnum N., vel ad Provinciam N. a Sede Apostolica, vel a Superioribus meis, iuxta facul­tates eis a Sede Apostolica concessas, missus, vel destinatus, Praecepto, ac Man­dato Apostolico super Ritibus, ac Ceremoniis Sinensibus in Constitutione Cle­mentis Papae Xl hac de re edita, qua praesentis Iuramenti formula praescripta est contento, ac mihi per integram eiusdem Constitutionis lecturam apprime noto, plene, ac fideliter parebo, illudque exacte, absolute, ac inviolabiliter observabo, et absque ulla tergiversatione adimplebo, atque pro virili enitar, ut a Christianis Sinensibus, quorum spiritualem directionem quoquomodo me habere contigerit, similis obedientia eidem praestetur. Ac insuper, quantum in me est, numquam patiar, ut Ritus, et Ceremoniae Sinenses in Literis Pasto­ralibus Patriarchae Alexandrini Macai datis die 4 Novembris 1721 permissae, ac a Sanctissimo Domino Nostro Benedicto PP. XIV damnatae, ab eisdem Christianis ad praxim deducantur. Si autem (quod Deus avertat) quoquo modo contravenerim, toties quoties id evenerit, poenis per praedictas Constitutiones impositis me subiectum agnosco, et declaro. Ita, factis Sacrosanctis Evangeliis, promitto, voveo, et iuro. Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia.

Ego N. manu propria.

§ 28. Confidimus igitur fore, ut Princeps Pastorum Iesus Christus labo­ribus a Nobis, qui eius vices in terris gerimus, in hoc gravissimo negotio diu impensis benedicat, ut in amplissimis illis Regionibus Evangelica lux clare, nitideque effulgeat, ac praepotenti manu sua sic pia nostra consilia promoveat, ut Regionum earumdem Pastores intelligant, planeque sibi persua­deat obligationem, qua ipsi tenentur vocem nostram audire, et sequi. Con­fidimus quoque, Deo favente, ex eorum cordibus inanem illum metum subla­tum iri, ne videlicet per exactam Pontificiorum Decretorum observantiam infidelium conversio retardetur. Nam haec a Divina Gratia sperari potissimum debet: quae quidem ab eorum ministerio longe non aberit, si Christianae Religionis veritatem impavide praedicaverint, atque ea puritate, qua ipsis ab Apostolica hac Sancta Sede tradita est, parati quoque ad eam propugnandam sanguinem effundere, exemplo Sanctorum Apostolorum, aliorumque Chri­stianae Fidei clarissimorum propugnatorum, quorum sanguis tantum abfuit, ut Evangelii cursum interciperet, aut retardaret, ut potius Vineam Domini florentem magis, et fidelium animarum copiosiorem effecerit. Nos quidem pro viribus nostris Deum obsecrabimus, ut invictam illis hanc animi firmi­tatem, et Apostolici zeli robur concedat. Verum ad eorum memoriam dedu-

cimus, ut, quando ad Sacras Missiones destinantur, se tamquam veros Iesu Christi discipulos cogitent, et ab eodem se missos fuisse, non ad gaudia temporalia, sed ad magna certamina, non ad honores, sed ad despectiones, non ad otium, sed ad labores, non ad requiem, sed ad afferendum fructum multum in patientia.

§ 29. Volumus autem, etc.

I Bened. XIV, Bull., tom. 1, p. 188-204].


330

Benedictus XIV, ep. encycl. Nihil profecto, 12 aug. 1742.1

Nihil profecto Nobis ad vigilias Dominici Gregis assidue excubantibus accidere potuit acerbius, nihilque quod minus hac tempestate opinaremur, quam ut deformes, et inverecundi Ethnicorum mores, a quibus Christiani hominis pudor, et modestia semper abhorruit, denuo isthic invecti essent, ac veluti postliminio restituti. Quamvis enim minime Nos lateret, scelestos olim l.upercalium Administros, Sacra Fauno, vel Pani per Iudum, atque lasciviam persolventes, nudos huc illuc per Urbem discurrisse; Sanctumque Pontificem Gelasium Praedecessorem nostrum tanta commotum impudentia,ac obscoenum morem execrantem, literas dedisse Andronico Senatori, Populoque Romano2 acri nefarii ritus assertori; nihilo tamen minus memoriae proditum est, quinto post Christum saeculo exeunte, Theodorico Italiae Rege, et Anastasio Orientis Imperatore, pestem illam penitus fuisse sublatam, et extinctam. Nunc vero multorum relatu, (quod dolentes dicimus), certisque indiciis admonemur, pro­fanum morem, perpetua involvendum caligine, e tenebris antiquitatis rursus etnergere, ac in Vestris Dioecesibus foede revocari, cum ad Sanctorum Patro- ucirum Festa solemniter recolenda, Pueri, ac interdum Adolescentes, cursu in .pom Bravii nudi contendere iubeantur, maxima utriusque sexus, ac omnium .1 latum spectante frequentia. Quae quidem spectacula eo nequitiae magis, u tmprobitatis praeseferunt, quo magis non impuro alicui, ut antea, Numini, f .1 piae, castaeque Sanctorum memoriae nuncupantur.

I. Qua igitur corporis nuditate impudentissime habita sunt apud vete- rva I upcrcalia, eadem Festi Christianorum Dies istic celebrantur; nec minus Iulii"."- in illis verecundia passa est, quam in his hodie morum honestas habet detrimenti. Dies Festi non ad id instituti sunt, ut Christianus Popu­li»* rpuli . ebrietatibus, ludis, spectaculis, aliique id genus licentiae liberius verti; »rd ut Fideles in precibus, divinisque laudibus frequentes, et assidui «ini, ut i <clcsiis intersint, Sacramenta ad animae vulnerum curationem insti- MisdMbr.iut, soduloque se exerceant in his operibus, quae veram pietatem 1 -'Mittent, ' t ut demum Sanctos una cum Christo Regnantes, tamquam Patro­nus u uu; nil» "(fu iis, et honoribus prosequantur.

1 Vrn»r«t)il tuis I ratribus, Episcopis Provinciarum Maritimae, et Campaniae, illru u in ' 1 u r rum, etc.

' SfJrnt quidam. - Cf. Mansi, tom. 8, col. 95-101.

§ 2. Dedecet praeterea membrorum nuditas, atque ita dedecet, ut vetuerit Ecclesiastica disciplina Salvatoris Imagines nudo penitus corpore in Tabulis, vel Simulacris expressas. Et quamvis nudo corpore Christum Cruci suae affixum, et illorum temporum mores, et gravium Scriptorum auctoritas sua­deant; adhuc Christianorum Pietas a tali spectaculo semper abhorruit. Athle- tarum pugnae (ut literis consignatum est) in Stadio apud Graecos, in Circo apud Romanos usui fuere, atque in illis Disco, Lucta, et Coestu strenue certatum est; utque Veterum testantur monumenta, interdum nudi, interdum etiam fascia tecti homines dimicarunt. In vestris igitur Dioecesibus, Venera­biles Fratres, nonnihil priscae licentiae adhuc remanet. Et cum in Plateis seminudi his luctationibus vacent homines; cumque ex industria saepius, saepius vero ex violento motu nudi penitus circumagantur: facile quisque coniicere potest, quam absonum, et indecorum sit, his ludis aditum non inter­cedere.

§ 3. Quapropter ne iniuncto Nobis Apostolicae servitutis officio deesse videamur, districte per haec scripta mandamus, ut turpes, et obscoenae huius­modi exercitationes, Puerorum, et Adolescentum nudorum cursus, luctaeque, quocumque nomine, vel occasione exhibendae, a vestris Dioecesibus elimi­nentur. Et quia inobedientiae delictum, mixti, ut aiunt, Fori videri potest; curabimus diligenter, ut si qui legum vestrarum rationi fuerint refragati, in eos, etiam qui nostro nomine Civitatibus temporaliter praesunt, rigide, et condigne animadvertant; sicque fore speramus, ut foeda haec corruptela, utroque percussa gladio radicitus evellatur.

§ 4. Verum quia impioribus etiam Causis Vindices non desunt, et per- pugnaces Assertores, si qui forte sint, qui impudenter exprobrent, huiusmodi ludos Pontificum Antecessorum tolerantia, ac diuturno usu invaluisse: hi probe sciant, nullum ex temporis lapsu deploratae Causae comparari prae­sidium. Et ne longe a vestris Dioecesibus petantur exempla, in memoriam revocent, choreas etiam quasdam Mulierum, et Virorum publice eo die haberi solitas, quo S. Xisti Pontificis, et Martyris Alatrinae Civitatis Patroni reco- lebatur, iussu Episcopi provide vetitas fuisse; et Edictum Episcopi, licet acri calamo Romanae Curiae Advocatorum impetitum, die 2 aprilis 1694 a Con­gregatione Negotiis Episcoporum, et Regularium praeposita, strenue fuisse propugnatum. Caeterum cum Sancto etiam Gelasio obiiceretur, antiqui moris fuisse Lupercalia; Sanctissimus Pontifex consuetudinem pudor! inimicam, et honestati detrahentem reprobavit, ratus Praedecessorum suorum leges salu- berrime institutas non defuisse, sed hominum fraude, et malitia leges ipsas fuisse contemptas.

§ 5. Quemadmodum itaque Nos de perspecta Praedecessorum nostrorum vigilantia egregie, ut par est, sentimus, et abusum non illorum incuriae, sed Subditorum inobedientiae ducimus referendum: sic a Vobis spectabiles Eccle­siarum vestrarum Antistites a quavis negligentiae nota vindicentur. Quanti Dei honorem, Sanctorum cultum, et animarum salutem facitis, Venerabiles Fratres, vos hortamur, et obtestamur, ut corrupti huiusmodi mores, specie quadam laetitiae invecti, reformentur, utque creditae Vobis Oves ab impuro, profanoque Ritu declinantes, ad piam, et fructuosam Festos dies celebrandi

' »'i .11.111 n i.Innuitur. Nos interea, in optati eventus auspicium, Apostolicam I i Ii • licui i \ animo Vobis impertimur. |H. i. I XIV Bull, tom. 1, p. 205, 206].


331

I'., n» dictus XIV, ep. encycl. Certiores effecti, 13 nov. 1742.'

( a l tiores effecti, pullulare in nonnullis Italiae Dioecesibus controversiam d. obligatione, qua Sacerdotes Missas celebrantes adstringantur Eucharistiam ministrare intra easdem fidelibus iis, qui ad ipsam accipiendam paratos se exhi­bent, ac petunt Sacrificii, cui adstant, participes fieri; Nostro proinde animo ((¦putavimus, gliscenti malo Apostolicae huius paginae documento obviam ire, m- ulterius, haud absque fidelium eorumdem scandalo, progrediatur. Itaque, Venerabiles Fratres, sermonem Nostrum ad Vos convertimus, ut ipsi quoque I'.i .totalis hac in re Officii partes minime negligatis.

\ I. Ac primo quidem dicendum Nobis occurrit, nemini ex fidelibus in mentem venire posse, Missas privatas, in quibus Sacerdos solus sacram sumit

I  m li.u istiam, propterea veri, perfecti et integri Sacrificii incruenti a Christo

II  miino instituti rationem amittere, ideoque illicitas esse existimandas. Nec enim ignorant fideles, aut saltem facile edoceri possunt, Sacrosanctum Tri- di utilium Concilium, innixum doctrinae, quam perpetua Ecclesiae Traditio m 1 v ivit, huic adversantem novam falsanique Lutheri sententiam damnasse

,-s 22, cap. 6 et can. 8: Si quis dixerit, Missas, in quibus solus Sacerdos /,////<•//taliter communicat, illicitas esse, ideoque abrogandas : anathema sit. \ 2. Nihilominus, quandoquidem vetus Ecclesiae praxis, et disciplina, 11:1 quam fideles Missis adstantes participare passim atque in publicis con­antibus solebant Sacrosanctum Sacrificium, institutioni, et exemplo Christi I io n omnimode convenit, verba eiusdem Concilii eo ipso spiritu, quo ab r...letn prolata sunt, iteramus: Optaret quidem Sacrosancta Synodus, ut in ih: Missis fideles adstantes, non solum spirituali affectu, sed sacramen- k»U rtinm / m /uiristiae perceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi huius X+nfUH fruitus uberior proveniret. Utinam autem eo ipso Christianae pie- toui fervor.. .pio primorum saeculorum fideles exardebant, nostrorum quoque k«w|Mrt«im homines inflammati, avide ad publicam sacram Mensam advolare, 1 1 um.] n e Mysteriorum solemnitati non ade&e tantum, sed religiose «*i«wwmW»i partl ipationem exoptare conspicerentur. Nulla certe res est, qua M«.i...t r pit p irochi, Confessarii studium suum omne impendere valeant,

•i»....... .. .1 «i ' fidelibus ad eam mentis puritatem sectandam, unde digni

MMmIw Implent! ad sacram Mensam accessu, et non spirituali tantum, sed tMfMMMlall num participatione illa Sacrificii, quod a Sacerdote, tamquam ptiMM BccMm Ministro, non pro se tantum, sed pro ipsis, et ipsorum Iliimlnr ..Iii 1 Im

' v . ..«.«i..Iii,m traditum, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis

HaMaa.

S 3. Et quamvis de eodem Sacrificio participent, praeter eos, quibus a Sacerdote celebrante tribuitur in ipsa Missa portio Victimae a se oblatae, ii etiam, quibus Sacerdos Eucharistiam reservari solitam ministrat; non tamen idcirco, aut vetuit unquam Ecclesia, aut modo vetat, satisfieri ab ipso Sacer­dote pietati, et iustae eorum petitioni, qui Missae adstantes, ad consortium admitti postulant eiusdem Sacrificii, quod et ipsi pariter offerunt ea ratione, quae ipsos decere potest: immo probat atque cupit, ne id omittatur, eosque Sacerdotes increparet, quorum culpa, et negligentia fidelibus participatio illa denegaretur.

§ 4. At quoniam in Ecclesia Christiana opus est cuncta ordinate, et con­gruenter disponi; Pastores vigilantiam et curam suam conferent, ut ex una parte fidelium pietas minime fraudetur eo accessu, eaque participatione ; ex alia vero ita utrumque sortiatur, quin ulla in laudabilibus aliis institutis oriatur perturbatio, unde facile confusio etiam, et scandalum oriretur. Quare Pastores monere debent eosdem fideles, ut participes esse cupientes sacrae Mensae (quod maximopere probandum diximus), studeant tempus, locum, et circumstantias nancisci, quibus et ipsi iustorum votorum suorum compotes evadant, nec instituta illa pietatis impediant. Hisque pastorum suorum monitis fideles sese dociles praebentes, cavebunt, ne sibi iniuriam factam querantur, si quandoque pro tempore, loco, et personis, Episcopus minime opportunum censuerit, a Sacerdote celebrante, Eucharistiam distribui iis, qui adstant; quibus scilicet eo ipso tempore facilis, et obvia suppetit ratio ad eamdem Mensam accedendi, pluribus aliis locis cuivis instructam.

§ 5. Haud aegre Episcopi, et Parochi id fidelibus persuadebunt, quoties ipsis significent ex Ecclesiae disciplina, quae modo viget, non quidem diffi­ciliorem, sed faciliorem evasisse iisdem participationem, quam optant. Siqui­dem veteri more in singulis Ecclesiis passim unica Missa celebrabatur, cui fideles adstabant, indeque participabant; quin a solis propriis Pastoribus, quemadmodum reliqua Sacramenta, ita etiam Eucharistiam licite accipere valebant; hisce vero temporibus, ex Sacerdotum celebrantium, ex locorum, Altariumque, quibus ea celebratio publice peragitur, multiplicitate, patet cui­libet facile parabilis sacra Mensa, et ad sacrum Convivium admissio. Sin autem iidem fideles ita moniti, importune insisterent pro recipienda Eucha­ristia in iis temporis, loci, et personarum circumstantiis, quas excipiendas censuisset Episcopus, Ritualis Romani1 auctoritate etiam fretus; haec illorum petitio, utpote nec iusta, nec rationabilis, contumacem, ac refractarium ani­mum demonstraret, cupidumque perturbationis, ac proinde minime compo­situm Eucharistiae qua par est pietate percipiendae.

§ 6. Dum Pastores erga fideles ita se gerent, dumque fideles Pastorum dictis pronas ita aures accommodabunt, orietur absque ulla dubietate pax illa perfecta, atque concordia, qua capita invicem, et membra magnopere colligari decet; desinentque importunae illae controversiae, quae eo tandem tendunt, ut turbas gignant, ac scandalum, verique animarum fructus, quo nihil Pastori carius esse debet, perniciem. Verbis itaque Apostoli Pauli ad

1 Tit. IV, c. 2, Ordo administrandi sacram communionem, n. 10.

Corinthios utimur: Obsecro Vos, Fratres, per nomen Domini Nostri Iesu Christi, ut iii ipsum dicatis omnes, et non sint in Vobis schismata; sitis autem per­fecti in eodem sensu, et in eadem sententia. Quae quidem dum Vobis, Vene­rabilis I ratres, per haec Apostolica scripta nota esse volumus, in felicitatis auspicium, et Paternae dilectionis pignus, Apostolicam Benedictionem imper­antur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 212-214].


332

Benedictus XIV, motu propr. Essendo, 23 nov. 1742.

Essendo ben gravi le controversie, che con pregiudizio non meno del pubblico, che del privato Interesse accadono spesse volte nelle deliberazioni degli Appalti de' nostri Beni Canterali, a cagione delle competenze, che Insorgono tra gli Oblatori; crediamo esser parte della nostra suprema vigi­lati/a, e di quel molto desiderio, che abbiamo sempre coltivato, di togliere, per quanto possibile sia, ogni semenza di litigio, il porgere alle medesime un convenevole provedimento, colla norma fissa, ed invariabile delle seguenti e determinazioni.

I.   Che negli Appalti Camerali, un anno almeno prima, che termini ciaschedun Appalto, si debbano invitare per mezzo de' soliti Editti coloro, che vogliono attendervi, a dare ciascheduno per un tal giorno determinato l'Offerta sua chiusa, e sigillata.

II.  Che venuto il giorno prefisso negli Editti, debbano aprirsi le Offerte in piena Congregazione Camerale, e debba deliberarsi l'Appalto, prout de Jure, al maggiore, e miglior Oblatore, salvo però sempre alla medesima 1 ugregazione l'arbitrio di prorogare con altri nuovi Editti il termine da "Hi lire, quando creda, che niuna delle Offerte, che saranno state date, sia um sta e ragionevole, relativamente allo stato allora presente dell'Appalto.

"Juali ordini in avvenire vogliamo, ch'esattamente siano osservati in tutte i.- deliberazioni degli Appalti Camerali, sotto pena della loro nullità, da ni. .ni 1 si ipso facto, et ipso Iure, senz'altra dichiarazione di Giudice, e che

•  Intuir de' medesimi ordini debba seguire la pubblicazione, e rinnovazione tkgll I lilti, e la stipola/ione de' suddetti Appalti, anzi giusta la di loro i »»m> 1 debbano intruder pubblicati gli Editti, consumate le deliberazioni,

•  «lipo iti II pubblici Isitomenti; perche così, e non altrimenti ordiniamo, e •MMndl mio, e comi lrt l r vogliamo, che inviolabilmente si osservi, per .»<
• Cnini f„m .tit t n.v 1 '564, § 40. - Bull. Rom., tom. 4, II, p. 193-201.

esecuzione, e vigore colla nostra semplice sottoscrizione, e che non gli si possa mai opporre di surrezione, orrezione, nè di alcun altro vizio, o difetto della nostra volontà, ed intenzione; e che così, e non altrimenti, debba sempre nelle cose premesse giudicarsi, definirsi, decidersi, ed interpretarsi dal Reverendissimo Cardinal Camerlengo, da Monsign. Tesoriere Generale, dalla piena Camera, e da qualunque altro Giudice, e Tribunale, sebbene Collegiato, e composto di Reverendissimi Cardinali; togliendo loro, ed a ciascheduno di essi la facoltà, ed autorità di giudicare, definire, ed inter­pretare diversamente; dichiarando fin da ora nullo, irrito, ed invalido tutto ciò, che si facesse, o si tentasse di fare in contrario.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 214-217],


333

Benedictus XIV, ep. encycl. Cum illud, 14 dee. 1742J

[Cf. Codicis Iuris Canonici Docum IV. - Cf. etiam Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 220-228].


334

Benedictus XIV, const. Apostolicae servitutis, 14 mart. 1743.

Apostolicae servitutis officium, quod humeris nostris, licet imparibus, inscrutabilis imposuit Divini altitudo consilii, illius Nos saepe admonet solli­citudinis, quam Romanum Pontificem, ad procurandam omnium Ecclesiarum tranquillitatem, earumque tuenda commoda, et iura, vigili cura oportet im­pendere; ut Episcopi ad easdem regendas a Spiritu Sancto positi, avulsis omnium dissensionum seminibus, commisso sibi gregi attendentes, ministe­rium suum in dulcedine pacis adimpleant.

§ 1. Cum itaque ad nostri Apostolatus auditum, publico primum ser­mone, ac fama, et deinde demissa Venerabilis Fratris Macarii Episcopi Con- versani expositione nobis humiliter facta, delatum sit, inter Episcopos pro tempore Conversanos ex una, ac dilectos filios Magnum Magistrum, et Fratres Milites militiae S. Ioannis Hierosolymitani ex altera partibus, anno- sam litem, et iam senescentem intercessisse, super exercitio iurisdictionis Ordinariae in Oppido Putiniani; Idemque ipsam, tametsi a bon. mem. Cae­sare Lambertino Episcopo Insulano, vigore commissionis signatae manu fel. recor. Leonis Papae X Praedecessoris, per definitivam sententiam olim diremptam, nihilominus denuo in Foro instauratam fuisse, et in Causarum Palatii nostri Apostolici Auditorio, magno ipsorum litigantium incommodo, ac dispendio, diutissime exagitatam, et per varias ambages ad hanc diem protractam, et adhuc in eodem Auditorio pendentem, maiori utriusque partis

1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis.

iii ii i meti P i m diem magis magisque protrahi posse: Idcirco ut celerius rt i \|ir.Illius, quo fieri posset, eidem tandem finis imponeretur, servata l inn n, ..iu, irqiic, ut par est, custodita Canonicarum legum, et sanctionum censura, Nus Praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum, praeci­pui Innocentii PP. III morem, et exempla secuti, qui restituendae pacis, et i iunnrdiae solliciti, ad parcendum litigantium expensis, et temporis diu- tuum.iii consulendum, non detrectantes onus, et laborem cognitionis ipsa­rum controversiarum, Apostolicae auctoritatis, et providentiae partes non semel per se ipsi interposuere, causam huiusmodi fere interminabilem, et perpetuam, ad Nos avocavimus, eamque, adscitis in consilium dilectis Filiis Causarum Palatii nostri Auditoribus, et allegationibus iuris, et facti diver­sorum Iurisperitorum, qui utrique parti aderant, et iura strenue tuebantur, tum voce, tum scripto coram Nobis deductis, et saepius a Nobis auditis, lectis, et diligenter consideratis, supremo iudicio nostro decidendam, et de­bito fine duximus terminandam.

§ 2. Sane licet vetustissima huius contestatae litis primordia, si altius ab origine sua repetantur, prae vetustate admodum obscura, et involuta sint; illud tamen certum, firmumque, et indubitatum est, Oppidum Putiniani situm esse in Dioecesi Conversana, eiusque finibus contineri, nec illius posi­tionem intra Dioecesis ambitum, impugnatam unquam fuisse ab iis, qui acri et diuturna contentione, pro sibi asserenda contra Episcopum Ordinaria iurisdictione decertarunt. Quo quidem posito, quod in dubium revocari nequit, certi iuris est, iurisdictionem in dicto Oppido exercendam acquiri tantum potuisse, aut ex vi dari et manifesti privilegii Apostolici, adimentis Episcopo, et Praelato inferiori tribuentis aliquam Territorii partem, a reliqua Dioecesi prorsus separatam, et quodammodo avulsam, aut, deficiente privi­legio expresso, ex vi consuetudinis immemorabilis stricte cum suis requisitis conditionibus comprobatae. Continuata enim, et pacifica, atque hominum memoriam longe excedens omnium actuum iurisdictionalium exercita pos­sessio, ipso vidente, et acquiescente Episcopo, tantae virtutis, et efficaciae esse censetur, ut iurisdictio Ordinaria, et Territorialis, quae privilegio expresso adscribi non potest, saltem praesumpto videatur referenda.

§ 3. Firmissimo huic iuris Canonici enunciato refragari posse videbantur aliquae Tribunalium, et Iurisconsultorum in Foro sensim receptae opiniones, asserentium iurisdictionem Ordinariam, etiam in alienae Dioecesis parte, adstrui sibi facile posse a Praelato inferiori ex sola quadragenaria posses­sione, cum titulo, ut vocant, colorato. Verum enim Nos, cum adhuc in mi­noribus existentes, munere Secretarii Congregationis S. R. E. Cardinalium super interpretatione, et executione Decretorum Concilii Tridentini funge­rentur, ad cohibendam huiusmodi propositionum licentiam, et ad incon- sultam Canonici iuris interpretationem coercendam, rationum momenta, quae pro utraque sententia afferebantur, expendimus, tractatu in scriptis a Nobis pro ingenii nostri virium facultate elucubrato, et publicis typis im­presso. Subinde vero, ut omnis in posterum dubitandi occasio praecideretur, et una esset in Foro certa, et immota iudicandi ratio, sublato quovis dissi­dentium opinionum conflictu, fel. rec. Clemens Papa XI Praedecessor noster

ea, quae a Nobis literis consignata fuerant, examinanda commisit Congre­gationi Particulari quinque S. R. E. Cardinalium, et totidem Praelatorum, doctrina, et integritate praestantium, Nobis etiam uti Congregationis Secre­tario in hunc numerum adscriptis. Porro eadem Congregatio, mature discusso, intimeque ex nostra sententia rimato negotio, praemissas opiniones innixas possessioni quadragenariae cum titulo colorato, tanquam Canonicis sanctio- nibus adversas, praesidio iuris destitutas, et saniorum Canonistarum senten­tiis parum consentaneas, reiecit; et ad asserendam favore Praelati inferioris iurisdictionem Ordinariam in aliqua parte alienae Dioecesis, expressum pri­vilegium Apostolicum, vel consuetudinem inimemorabilem legitime probatam suffragari tantum posse decrevit. Idem vero Clemens Praedecessor antedictae Congrationis decretum die 3 Ianuarii anno Domini 1721 nedum benigne probavit, et observari perpetuis futuris temporibus praecepit; verum etiam typis impressum, et inter Apostolicas Constitutiones relatum perpetuo custo­diri mandavit.1

§ 4. Hac igitur prae oculis habita certa iudicandi regula provide sapien­terque instituta, consulto Religio Hierosolymitana nullum ponebat funda­mentum in consuetudine immemorabili, vel quia certa recensebantur initia praetensae iurisdictionis in Oppido Putiniani, vel quia eadem immemorabilis, quae solo labefactatur rumore, interverti, et submoveri penitus videbatur tum ex iudiciali, diuturna, et nunquam intermissa contradictione Episco­porum Conversanorum, tum etiam a plerisque actibus iurisdictionalibus in praefato Oppido ab Episcopis exercitis, quorum non obscura extabant mo­numenta.

§ 5. Potissimum itaque acquisitae iurisdictionis ordinariae praesidium constituebat in privilegio Apostolico, ac in literis Praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum, praesertim fel. rec. Ioannis XXII, qui anno Domini 1317 Monasterium S. Stephani Ordinis S. Benedicti Religioni Hierosolymi- tanae perpetuo incorporavit, et univit, cum Ecclesiis, Cappellis, Membris, Castris, Casalibus, Grandis, Territoriis, Olivetis, Possessionibus, Iuribus, Iurisdictionibus, Libertatibus, Privilegiis, et exemptionibus, ac omnibus bonis, iuribus, et pertinentiis suis.

§ 6. Verum, inspecto, et sedulo expenso integro contextu, et tenore praefatae Constitutionis, minime ex ea evincitur, in Magnum Magistrum, eiusque Commendatarios, translatam fuisse plenam, et omnimodam iurisdic­tionem Ecclesiasticam, et Spiritualem, non solum in Ecclesias, et loca, verum etiam in Clerum, et populum, quemadmodum necessarium est, ut Praelatus inferior suum peculiare habeat Territorium a reliqua Episcopali Dioecesi separatum. Resistunt enim tum mens, tum verba Constitutionis praedictae. Et quidem mens, quia unio et incorporatio eum in finem solummodo col- lineavit, ut Equites Hierosolymitani, qui a Monachis Benedictinis inter se dissidentibus in Monasterium ad oram Maris positum allecti fuerant, pos­sessionem illius adepti, legitimum quoque ex largitione Apostolica nancisce- rentur dominium reddituum temporalium; tum etiam ut ex hoc loco, trans-

' Die 14 ian. 1721.

vrlirutliH ulli.i Mare commeatibus maxime opportuno, Cd.i si suae contra luliil''¦!>¦•. in ini. iac suppetias ferre possent.

t /. AiK-i iviritur praeterea verba; quia si verba Rullar singillatim exa- in ¦ 11 11111 r. .1 praesertim illa: cum omnibus iuribus, iuris,tictiiuiibus, liberta- h/'u, ,/ privilegiis, tantae non sunt efficaciae, ut iurisdn Im ab Episcopo .ii i.iu .h. .iiur, et in Religionem Hierosolymitanam translata ; quia, eum non agatur iii- privilegio mere exemptivo, sed de privilegio magis arduo, et a iurr i. >11111111111 alieno, tribuendi scilicet iurisdictionem Ordinatum personae utri i .ii, ablata Episcopo parte suae Dioecesis, nunquam per generalia, et ambigua verba concessum esse intelligitur.

tj 8. Maxime quia in casu, de quo agitur, ad huiusmodi Interpretationi» vn itatem confirmandam accedit circumspecta praefati Pontificis vigilantia, qua in ipsa unione rebus omnibus opportune consultum, ac provisum voluit. Siquidem in dicto Monasterio uniendo, huiusmodi leges, et conditiones ser­vandas praescripsit, ut non solum Equites Hierosolymitae onera eidem inhaeientia adimplerent, Personas idoneas eligerent, quae praeessent lccle- • ii Missas in Defunctorum animarum expiationem celebrarent, et Divina i iiii i a persolverent; verum etiam Monachis Benedictinis, quorum nonnulli a. I h in' supererant, omnia ad victum, et vestitum necessaria tribuit, eorumque vitae commodis voluit provideri. Minime autem verisimile censetur, tantum in i es singulas levioris momenti collatum fuisse a Pontifice studium, et diligen­tiam; nullumque praeterea verbum deOppido populoso,soluto,ut praetenditur, a lege Dioecesana, et avulso a iurisdictione Episcopali; nullum de personis spirituali regimini in posterum praeficiendis ; nullum de finibus apte desi­gnandis; nullum denique de cura Gregis, ac vigilantia Pastoris in dicta Con­stitutione adiecisse, si revera id facere providus Pontifex in animo habuisset.

§ 9. Longe autem minoris ponderis, ac levioris momenti apparebant Apostolicae Literae Paschalis, et Calixti II, necnon Alexandri III Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum, qui Apostolicae Auctoritatis muni­mine confirmarunt donationes factas anteactis temporibus ab Episcopis Con- versanis dicto Monasterio S. Stephani Urbi Monopolitanae finitimo. Si enim singulae partes expendantur praefatae Constitutionis Alexandri III, cui con­sonant disposita per Paschalem, et Calixtum, nihil aliud ex ea constat, quam sub immediata S. Petri, et Apostolicae Sedis protectione fuisse recepta bona quaecumque per Monasterium S. Stephani acquisita, et in futurum acqui­renda, recensito etiam Oppido Putiniani, una cum suis membris, et perti­nentis; illudque fuisse solutum ab omni iugo, et exactione tam Episcoporum, quam Saecularium. Praeterea in eisdem Uteris Alexandri, ad augenda novis titulis dignitatis Abbatialis decora, et ornamenta, conceditur Abbati usus Mitrae, et Annuli, necnon facultas recipiendi Chrismatis, et Olei Sancti a quovis Catholico Antistite gratiam, et communionem Apostolicae Sedis habente, et insuper a quovis etiam Antistite Catholico Basilicas, et Altaria consecrari, et ordines Monachis, et Clericis rite conferri posse decernitur. Prohibetur itidem in eisdem Literis Episcopo, ne absque Monachorum con­sensu in Ecclesia Monasterii Pontificalia exerceat, et Ecclesiastico supponat interdicto Ecclesiam, aut Monasterium, Monachos, Clericos, seu etiam Laicos

utroque iure ipsis subiectos; neve eosdem Monachos Synodo Dioecesanae interesse compellat. Demum ad exhibendam Apostolicae Sedi reverentiam, et homagium, unciae unius auri census imponitur, Romano Pontifici quot­annis persolvendus.

§ 10. Itaque Constitutiones praefatae, sive coniunctim, et generatim, sive disiuncte, et singillatim considerentur, nihil aliud praeseferre videntur, praeterquam nudam, ac simplicem exemptionem passivam Monasterii, et Monachorum, una cum Clericis, et Laicis eorum obsequio mancipatis, et servitio addictis, a Iurisdictione Ordinarii; non autem translationem in Ab- batem Iurisdictionis Ordinariae, et Ecclesiasticae in Clerum, et Populum Putiniani, praevia separatione eiusdem Oppidi a reliqua Dioecesi Conver- sana; ideoque argumentum, et illatio ab huiusmodi passiva exemptione ad iurisdictionem activam, tanquam Canonicis Sanctionibus nimium absona, omnino repellenda videbatur.

§ 11. Eo magis quia interpretatio Constitutionis pro sola exemptione passiva, Ecclesiasticae historiae monumentis illius aetatis apprime consonans, et conveniens comperitur. Quamvis enim tempore praedicti Alexandri III eximi Apostolica auctoritate consueverint Monasteria ab Episcoporum Iuris­dictione, ut Monasticae quieti, et tranquillitas uberius consultum foret, nulla tamen per id temporis recensentur exempla activae iurisdictionis tri- butae Monachis in Clerum, et Populum.

§ 12. Parvique refert, quod Bulla Alexandri III non solum confirmaverit donationes antiquitus factas Monasterio a Supremis Principibus, Comitibus, aliisque saecularibus personis; sed ratam quoque habuerit cessionem iuris Episcopalis primitus factam ab Episcopis Conversanis favore Monachorum, sicuti habetur in eorum authenticis scriptis. Quodoquidem cessio Iuris Epi­scopalis, cum suapte natura non secum ferat omnimodam, plenariam, et effrenatam abdicationem a donantibus in donatarios totius auctoritatis, et iurisdictionis Ecclesiasticae in Populum, et Clerum exercendae, ad quem effectum verba deberent esse clara, et expressa; ratio iuris suadet, per huiusmodi donationem nihil aliud transfusum fuisse in Abbatem, praeter­quam aliquam Iuris Episcopalis partem, cohaerentem, et consentaneam soli exemptioni passivae, et in maius dictae exemptionis incrementum cessuram.

§ 13. Neque huic interpretationi ea adversatur animadversio, quod idem Alexander Papa III confirmavit cessionem iuris Episcopalis, aliasque donationes, relative ad documenta, quae in Monachorum authenticis scriptis contineri fere­bantur: quia documenta huiusmodi neque examinata, neque Pontifici exhibita, neque in Bulla Alexandrina de verbo ad verbum, ut opus erat, expressa fue­runt; ideoque cum illa apud Monachos, antiquitatis offusa tenebris, perpetuo consepulta iacuerit; palam fit, Literas Apostolicas praedicti Alexandri non egredi limites confirmationis Apostolicae in forma communi, nullamque ex eadem confirmatione erui posse activae iurisdictionis probationem.

§ 14. Caeterum ubi etiam donationes fuissent ab eodem Alexandro reco­gnitae, specialiter approbatae, et in suis literis expressae, nihilominus claris ostenditur argumentis, alienam fuisse a voluntate Pontificis quamcumque activi iuris Episcopalis ademptionem, et imminutionem. Etenim proponente

i : i ' . ..ium paulo post querelam ereptae sibi iurisdictionis Ordi- " n m < ipi'idii l'utiniani ab Abbate Benedictio eam sibi vindicante oMriiiii .h i n • .in itiationis Apostolicae, praefatus Alexander Praedecessor, i iti» l'pp'Uiiinr literis Episcopis Vigiliensi, et Tranensi, noh solum decla-

i  nn, nullum sc auctoritati Episcopi Conversani irrogare voluisse praeiudi-

' i-11.ini ad sarcienda illata illius dignitati dispendia ab Abbate Bene .1 linn, mandavit eisdem Episcopis, ut, causa iudicialiter cognita, et instructa, .«. 1.1 i: i-irnt, et confecta Curiae Romanae remitterent. Successive vero

¦         In Pontifices Clemens, et Caelestinus III, necnon Cardinalis Rogerius Ro- m n n Sedis Legatus, iurium Episcopalium vindices, unanimi sensu decre- . i ini, icdiutegrandum esse Episcopum in ablatae iurisdictionis possessione,

ii  |m- I cdesiastico iure, et auctoritate in ea confovendum.

i, I'). Haec autem illustria, et antiqua gestarum rerum monumenta demonstrant, privilegia ab Alexandro III Monasterio concessa secumferre •niti im passivae exemptionis praerogativam, tam respectu Monasterii prae- i in. .i ! clesiarum ab eo dependentium, quam respectu Clericorum, et Sae- • n ' 111 n m Monachis inservientium, firma tamen perseverante, et immota in l pi». po iurisdictione activa in Oppido Putiniani; ac proinde illam, utpote « Monachis non acquisitam, per unionem factam a Ioanne XXII, in Reli- , . .m in I hcrosolymitanam transfundi non potuisse. Et licet superius relata Monumenta temporum iniuria interciderunt, satis tamen visum est ea relata luU»« a Sententia promulgata a bon. mem. Caesare Lambertino Episcopo Insulam., ad hanc litem dirimendam, ut superius dictum est, delegato a i n.ne X Praedecessore nostro. Nam eximii huius Praesulis, moribus inte­ger um, et iuris Canonici consultissimi, tum ob eius dignitatam, tum ob \itae probitatem, doctrinaeque praestantiam, et generis nobilitatem, in re

¦         ii pia, et longe a memoria hominum remota, tanti facienda visa est aucto-

¦         i i . ut ob illius testimonium, etiam deperditis actis, quibus sententia nite- i>«t n, post longum temporis cursum fides adiungi deberet.

f» lf). Demum ad comprobandam passivae dumtaxat exemptionis con- .«•«i nem confert ipsa forma literarum Ioannis XXII, qui, unione et incor- MlUotie dicti Monasterii Sancti Stephani Religioni Hierosolymitanae ex applica benignitate facta, et concessa una cum membris, Cappellis, per- MHttU, iuribus, et iurisdictionibus, Pontificiam concessionem, et Aposto- Mm privilegium non alia designavit nuncupatione, quam immediatae sub- • Sanctae Romanae Sedi; quae sane verba soli congruunt exemptioni pMtfvar. non autem iuri activo, et separationi Territorii.

| 17. His igitur, aliisque rationum momentis mature, seduloque per- pMNte; diligenterque auditis, quae fuerunt hinc inde proposita; inspectis »*t«m omnibus causae instrumentis, penitusque consideratis; diligenti prae- M9M hablt tractatu cum praefatis Causarum Palatii nostri Auditoribus, ut <MB|NiallU ' milibus dissidiis, tandem, benedicente Domino, oriatur abun­dantia pati*. et ut Conversanae Ecclesiae iura a moderno Episcopo, qui- fcMMMqut p ntpositis humanis rationibus, magnaque sui nominis laude atrvnne constanterque propugnata, salva in posterum, et illaesa consistant; dfCtrnrmlo | i. .nunciamus, et pronunciando decernimus, iurisdictionem Or-

dinariam, et Episcopalem in Ecclesias, Clerum, et Populum universum dicti Loci, seu Terrae Putiniani Conversanae Dioecesis, competere Episcopo Con­versatio, non autem Bajulivo Sancti Stephani, Magno Magistro, Fratribus, aut Hospitali S. Ioannis Hierosolymitani ; quorum favore dominium dum­taxat, et alia bona, et iura temporalia super dicto loco, et Populo, etiam quoad Decimas, quamvis spirituales, per Bajulivos ab immemorabili retro tempore percipi solitas, et, iuxta mentem dicti Ioannis XXII, in publicam causam erogandas: cum obligatione tamen praestandi Parocho eiusdem Terrae Congruam annuorum ducatorum centum, iuxta resolutionem alias captam Anno Domini 1713, et 1715 super eadem Congrua a Congregatione S. R. E. Cardinalium negotiis, et consultationibus Episcoporum, et Regula­rium praepositorum ; Apostolica auctoritate confirmamus, et approbamus.

§ 18. Ut autem sententia, et decretum nostrum debitae executioni deman- detur, atque haec antiquissima lis, et controversia nullo amplius tempore in posterum excitari, et renovari possit, Magistro, et Fratribus dicti Hospitalis, necnon Bajulivis dicti Bajulivatus S. Stephani prope Monopolim, nunc, et pro tempore existentibus, in virtute sanctae obedientiae districte praecipimus, et mandamus, ut suo iure contenti, idest Dominio temporali dictae Terrae, seu Oppidi Putiniani, aliorumque bonorum, et iurium similiter temporalium, quae ad Abbatem, et Monachos unionis tempore pertinebant, necnon etiam Decimis, quae hactenus ab ipsis Bajulivis percipi cunsueverunt, cum onere tamen sol­vendi Parocho, seu Archipresbytero eiusdem Terrae pro sua Congrua annuam summam ducatorum centum monetae illarum partium; ac denique passiva exemptione quoad ipsos Bajulivos, eorumque domos, Cappellas, et Ecclesias, si quae sint in dicta Terra, seu Oppido Regulares, aliasque personas tribus requisitis pollentes, ad formam Sacri Concilii Tridentini,1 et privilegiorum generalium dicto Hospitali Sancti Ioannis, eiusque fratribus, et inservientibus concessorum per diversos Romanos Pontifices Praedecessores Nostros; nullum de caetero Ordinariae, et Episcopalis iurisdictionis actum in Ecclesias tam Curatas, quam non Curatas, Clerum et populum dictae Terrae Putiniani, eiusque districtus, et Territorii, exercere audeant, seu praesumant; et multo minus directe, vel indirecte impedire, quominus nunc, et pro tempore exi­stentes Episcopi Ecclesiae Conversanae praedictam iurisdictionem, omnesque actus ad illam quoquo modo pertinentes, per se, vel per alios, in dictas Ecclesias, Clerum, et populum libere exerceant. Quod si secus directe, vel indirecte per nunc, et pro tempore existentes Bajulivos dicti Bajulivatus S. Ste­phani factum fuerit, poenam excommunicationis latae sententiae, a qua solum a Nobis, et Successoribus Nostris, praeterquam in mortis articulo, absolvi possint, necnon privationis eiusdem Bajulivatus, omniumque aliarum Digni­tatum, et Commendarum, sive de iustitia, sive de gratia per eos quomodo­cumque obtentarum, et perpetuae incapacitatis, sive inhabilitatis ad alias digni­tates, et Commendas in posterum obtinendas, ipso iure, et ipso facto, absque ulla praecedenti Iudicis declaratione, incurrant; ita ut alii Milites proxime, ac deinceps sequentes, in ordine Antianitatis, servata in reliquis forma Sta-

1 Sess. XXV, de regularibus, c. 11.

tutorum, r t Constitutionum ipsius Hospitalis, Bajulivatum, aliasque j)jgnj. t.itcs, rt Commerui.i per eiusmodi privationem, ut praefertur, vacantes, statim optare-, iique obtinere possint, et debeant.

^ I «J. Nos enim omnino volumus, quod Bajulivi, et Fratres dicti Hospi- t.ilr, ut di' 1.1 I piscopâll, et Ordinaria iurisdictione in Terra Putiniani, Çjus()lie I )i s 11 u tu, et Territorio, annexis, et connexis, nullo pacto in posterum So jmmj. sc c .m!. et propterea, ad maiorem cautelam, antiquas donationes Leonis, a|j0 runt I pi luporum, et assertas confirmationes Romanorum Pontificum J>r u.t|c. cessorttin nostrorum,et praesertim Alexandri III, prout etiam Literas priniodictas Ioannis XXII, pro eo, quod attinet ad dictam iurisdictionem Ordinariam et Fpiscopalem, motu proprio, et ex certa scientia, et de Apostolicae Plenitudine potestatis ex toto revocamus, abolemus, et annullamus, et solum in reliouis in suo robore, et firmitate manere decernimus; et, quatenus pereas, Vej a||0 quocumque modo tam deducto, quam non deducto, dicta iurisdictio Epjsco palis, et Ordinaria ab Episcopis avulsa, et in Monachos, et Abbatem dicti Monasterii Sancti Stephani, vel deinde in Magistrum, et Fratres dicti Hospi­talis S. Ioannis Hierosolymitani quomodocumque, et qualitercumque trans. lata fuisset; per praesentes nostras Literas eamdem Ordinariam, et Episco­palem iurisdictionem in Ecclesias, Clerum, et populum dictae Terrae Putiniani motu, scientia, et potestate simili, a Magno Magistro, Fratribus, et Hospitali praefatis penitus penitusque avellimus, et Episcopis Ecclesiae Conversanae prout antea de iure competebat, plenarie addicimus, et restituimus, eosqUe in in illa plenissime reintegramus, perinde ac si dictae donationes, et Literae Apostolicae nunquam factae, et concessae fuissent.

§ 20. Quocirca Venerabilibus Fratribus Tranensi, et Barensi Archiepi­scopis, ac dilectis Filiis Causarum Curiae Camerae Apostolicae Generali Audi- tori, ac Nostro et Sedis Apostolicae Nuncio in Regno Neapolitano commo­rante ipsisque Magno Magistro, et Fratribus praefati Hospitalis S. I0annjs nunc, pro tempore existentibus, motu simili per Apostolica scripta tlianda- mus, quatenus ipsi, vel duo, aut unus eorum, per se, vel alium, seu alios praesentes Literas, et in eis contenta quaecumque, ubi et quando opus fuerjt' ac quoties pro parte Episcopi requisiti fuerint, solemniter publicantes eique in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant auctQrjtaje nostra easdem praesentes, et in eis contenta huiusmodi, a BajuliVjs dicti Bajulivatus S. Stephani, aliisque Fratribus dicti Hospitalis, necnon Clero et Populo praefati Oppidi, seu Terrae Putiniani nunc, et pro tempore existen­tibus, caeterisque omnibus, inviolabiliter observari; non permittentes eum eiusque in Episcopatu Successores, desuper per quoscumque iu°mod0libet indebite molestari, contradictores quoslibet, et rebelles, per sententias cen. suras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna, iuris, et facti remedia ' post- posita quacumque appellatione, et recursu, etiam ad Sedem Apostoi,cam compescendo; ac, servata forma Concilii Tridentini, sententias, censuras et Poenas huiusmodi incurrisse declarando, ac etiam iteratis vicibus aggraVan'do invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.

§ 21. Non obstantibus, etc.

f Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 246-2531.


335

Benedictus XIV, ep. Nuper ad Nos, 16 mart. 1743, Professio fidei Maronitis praescr.1

Nuper ad Nos, et Apostolicam hanc Sanctam Sedem delatis scissuris, dis- sidiisque, propter electionem Patriarchae Patriarchalis Ecclesiae Antiochenae inclytae Nationis Maronitarum, per obitum Iosephi Petri, dum vixit, eiusdem Ecclesiae Patriarchae, qui extra Romanam Curiam debitum naturae persol­vent, exortis, ad opportunum et salutare iisdem componendis, sedandisque remedium afferendum, dedimus alias nostras in pari forma Brevis Literas, tenoris sequentis: Benedictus Papa XIV. Ad futuram etc. Quod non humana etc, ut in Bened. XIV, Bull., tom. 1, p. 254-256.

§ 1. Eapropter Nos aegre ferentes Patriarchalem Ecclesiam praedictam Pastoris destitutam solatio, et tot, tantisque inter Haereticos, Schismaticos, Maumethanos, et Infideles, veluti Rosam inter Spinas, circumdatam angustiis et calamitatibus, amplius vacare, ad provisionem eiusdem Patriarchalis Eccle­siae Antiochenae celerem et felicem, ne Ecclesia ipsa Antiochena maioribus longae vacationis exponatur incommodis, et dissidiis, paternis et sollicitis studiis intendentes, ac perspectam habentes notitiam de eximiis virtutibus Fraternitatis tuae in tua ad Archiepiscopatum Damascenum promotione plurimi habitis, necnon quod Tu Venerabilium Fratrum Nationis Maroni- ticae Antistitum Decanus sis, et apud Nos plurimorum fide dignorum testi­monio commenderis, postquam de praeficiendo eidem Ecclesiae Antiochenae praedictae Nationis personam utilem, ac etiam fructuosam, cum iisdem Car­dinalibus dictae Congregationis particularis deliberationem habuimus dili­gentem, Te a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliis­que Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad hoc dumtaxat, ut translatio et praefectio per Nos, ut infra, facienda, necnon praesentes suum sortiantur effectum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, ac a vinculo, quo dictae Ecclesiae Damascenae, cui praees, teneris, de simili consilio et Apostolicae potestatis plenitudine absolventes, ad eamdem Ecclesiam Antiochenam Nationis prae­fatae, de consilio, et potestatis plenitudine paribus, transferimus, Teque illi in Patriarcham eiusdem Nationis praeficiinus, et Pastorem; curam, regimen, et administrationem dictae Ecclesiae Antiochenae Nationis praedictae Tibi in spiritualibus, et temporalibus plenarii' committendo, atque etiam non solum liberam Tibi ad Patriarchalem Ecclesiam praefatam transeundi licentiam tri­buimus, sed etiam in virtute sanctae Obedientiae, et sub indignationis nostrae, aliisque arbitrio nostro imponendis poenis, praecipimus, et mandamus, ut Patriarchalis Ecclesiae huiusmodi possessionem, statim ac praesentes nostrae Literae ad Te pervenerint, nulla interposita mora, adeas, et cap.as, atque

1 Venerabili Fratri, Simoni Archiepiscopo Damasceno.

¦         'iuM .1. , i m,:«i! i nn.i, auctoritatem, potestatem, praeeminentiam, praeroga- iiui, liinn.li inun iii, privilegia, aliaque huiusmodi ad Patriarcham dictae P4t11.11, i<.iii» I , I, i.n pro tempore existentem quomodolibet spectantia, et i ii i iii r in i m hae Ecclesiae praefatae Praedecessores tui de iure, usu,

¦  i n m ii uu 11 si, gavisi, et fruiti fuerunt, pari modo exerceas, ac iis utaris, im .m .. 11 gaudeas; in illo, qui dat gratias, et largitur praemia, confidentes, quini, ihrigente Domino actus tuos, praedicta Ecclesia Antiochena Nationis i uind, m uh tuo felici regimine regetur utiliter, et prospere dirigetur, ac grata m eii.il m spiritualibus, et temporalibus suscipiet incrementa.

\ .'. I u igitur ad eamdem Patriarchalem Ecclesiam Antiochenam Nationis praelatae cum gratia nostrae benedictionis accedens, curam, et administra­tionem praedictas sic exercere studeas fideliter, sollicite, et prudenter, quod i lesia ipsa Antiochena dictae Nationis, Gubernatori provido, et fructuoso administratori gaudeat se commissam, Tuque praeter aeternae retributionis praemium, nostram, et dictae Sedis benedictionem, ac gratiam exinde ube­rius iuiisequi merearis.

•i 3. Quocirco eisdem Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, Episcopis Sulhaganeis, ac dilectis pariter filiis Capitulo, et Vassallis Ecclesiae Antio-

¦         heuae Nationis praefatae, ac Clero saeculari, et Regulari, etiam Societatis l' u, et Populo Civitatis, ac Dioecesis Antiochenae eiusdem Nationis, per Apostolica scripta mandamus, ut Suffraganei Tibi tamquam membra capiti ob ,i quentes, et Capitulum Tibi tamquam Patri, et Pastori animarum suarum humiliter intendentes, exhibeant Tibi obedientiam, et reverentiam debitas, et devotas; ita quod mutua inter Te, et ipsos Suffraganeos gratia gratos sor­tiatur effectus, et Nos eorum devotionem possimus propterea in Domino merito commendare; ac Clerus Te, pro nostra et eiusdem Sedis reverentia, benigne recipientes, et honorifice pertractantes, tua salubria monita, et man­data suscipiant humiliter, et efficaciter adimplere procurent; populus vero I e tamquam Patrem, et Pastorem animarum suarum devote suscipientes, et debita honorificentia prosequentes, tuis monitis, et mandatis salubribus humi­liter intendant; ita quod Tu in eis devotionis Filios, et ipsi in Te per eon-

cquens Patrem benevolum invenisse gaudeatis: Vassalli autem praedicti Te debito honore prosequentes, Tibi fidelitatem solitam, ac consueta servitia, et iura Tibi ab eis debita integre exhibere procurent; alioquin sententiam, sive poenam, quam rite tuleris sive statueris in rebelles, ratam habebimus, et la, 'iemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

§ 4. Volumus autem, quod Tu, antequam regimini, et administrationi dietae Patriarchalis Ecclesiae Antiochenae Nationis praefatae Te in aliquo munisceas, in manibus alicuius Catholici Antistitis gratiam, et communio­nem Sedis Apostolicae habentis, et in illis partibus degentis, Fidei Catho­licae professionem a Sede praedicta Orientalibus praescriptam, iuxta unam, i \ presse emittere, et fidelitatis debitae solitum iuramentum, iuxta alteram, lormas praesentibus adnotatas, praestare omnino tenearis, ac Professionis I idei, quam emiseris, et iuramenti huiusmodi, quod praestaveris, formas eidem Congregationi de Propaganda Fide de verbo ad verbum per tuis

patentes literas tuo sigillo munitas, per proprium Nuntium quantocius desti­nare procures.

§ 5. Forma autem Professionis Fidei, quam emittes, haec est: Ego Simon Electus Patriarchalis Ecclesiae Antiochenae Nationis Maronitarum firma fide credo, et profiteor omnia et singula, quae continentur in Symbolo fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet : Credo in unum Deum Patrem Omni­potentem, Factorem Caeli, et Terrae, visibilium omnium, et invisibilium ; et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei Unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, qui propter Nos homines, et propter nostram salutem descendit de Caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est; cruci­fixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in Caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius Regni non erit finis: et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem, qui ex Patre, Filioque procedit, qui cum Patre, et Filio simul adoratur, et conglorificatur, qui locutus est per Prophetas: et Unam, Sanctam, Catholicam, et Apostolicam Eccle­siam; confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum; et expecto resurre­ctionem mortuorum ; et vitam venturi saeculi. Amen. Veneror etiam, et suscipio universales Synodos, prout sequitur, videlicet: Nicaenam primam, et profiteor, quod in ea contra Arium damnatae memoriae definitum est, Dominum Iesum Christum esse Filium Dei ex Patre natum unigenitum, id est ex substantia Patris natum non factum, consubstantialem Patri, atque impias illas voces recte in eadem Synodo damnatas esse, quod aliquando non fuerit, aut quod factus sit ex iis, quae non sunt, aut ex alia substantia, vel essentia, aut quod sit mutabilis, vel convertibilisFilius Dei; Constantinopolitanam primam, secundam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Macedonium damnatae memoriae definitum est, Spiritum Sanctum non esse servum, sed Dominum, non Creaturam, sed Deum, ac unam habentem cum Patre, et Filio Deitatem ; Ephesinam primam, tertiam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Nestorium damnatae memoriae defi­nitam est, Divinitatem, et Humanitatem, ineffabili et incomprehensibili unione, in una persona Filii Dei unum nobis Iesum Christum constituisse, eaque de causa Beatissimam Virginem vere esse Dei Oenitricem; Calcedonensem, quar­tam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Eutychen, et Dioscorum, ambos damnatae memoriae, definitum est, unum eumdemque Filium Dei Domihum Nostrum Iesum Christum perfectum esse in Deitate, et perfectum in Humani­tate, Deum verum, et hominem verum ex anima rationali, et corpore, consub­stantialem Patri secundum Deitatem, eumdem consubstantialem Nobis secun­dum Humanitatem, per omnia Nobis similem absque peccato, ante saecula quidem de Patre genitum secundum Deitatem; in novissimis autem diebus eumdem propter Nos, et propter nostram salutem ex Maria Virgine Dei Geni- trice secundum Humanitatem, unum, eumdemque Christum Filium Dominum Unigenitum in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unionem, magis­que salva proprietate utriusque naturae, in unam personam, atque substantiam

. ."(curr,ntr, non in (tuus personas partitum, aut divisum, sed unum, eumdemque t i .'iun, et I 'ni,:,nitum Deum Verbum Dominum Iesum Christum: Item eiusdem i < "m'n x iri /,- .u Christi Divinitatem, secundum quam consubstantialis est l'atn, ,-t spiritui Sancto, impassibilem esse, et immortalem, eumdem autem ' rui i v um, ,t mortuum tantummodo secundum carnem, ut pariter definitum <- .t :¦: ,1 i,t,i Synodo, et in Epistola S. Leonis Romani Pontificis, cuius ore H I',.''um Apostolum locutum esse Patres in eadem Synodo acclamoverunt, rrr ,/u : ¦>i definitionem damnatur impia haeresis illorum, qui Trisagio
Ab 1 i ii. tradito, et in praefata Calcedonensi Synodo decantato, Sanctus Deus, s, i n tu s l ortis, Sanctus Immortalis miserere Nobis, addebant, qui crucifixus es pro Nobis, atque adeo divinam naturam trium Personarum passibilem asse­rebant, et mortalem; Constantinopolitanam secundam, quintam in ordine, in tua praefatae Calcedonensis Synodi definitio renovata est; Constantinopolitanam tertiam, sextam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Monothelitas defi­nitum est, in uno, eodemque Domino Nostro Iesu Christo duas esse naturales voluntates, et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, insepara- b 11 iter, inconfuse, et humanam eius voluntatem non contrariam, sed subiectam / hvinae eius, atque omnipotenti voluntati; Nicaenam secundam, septimam in ordine, et profiteor, quod in ea contra lconoclastas definitum est, Imagines Christi, ac Deiparae Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas, et reti­nendas esse, atque eis debitum honorem, et venerationem impertiendam ; Con­stantinopolitanam quartam, octavam in ordine, et profiteor in ea Photium merito fuisse damnatum, et Sanctum Ignatium Patriarcham restitutum. Veneror etiam, et suscipio omnes alias universales Synodos auctoritate Romani Ponti­ficis legitime celebratas, et confirmatos, et praesertim Florentinam Synodum, et profiteor, quae in ea definita sunt, videlicet, quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio aeternaliter est, et essentiam suam, suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter, tamquam ab uno principio, et unica spiratione procedit; item dictionem illam Filioque, veritatis decla­randae gratia, et imminente necessitate, licite, ac rationabiliter Symbolo fuisse appositam. Item in Azymo, sive fermentato pane triticeo Corpus Christi vera­citer confici, Sacerdotesque in altero ipsum Domini Corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta suae Ecclesiae, sive Occidentalis, sive Orientalis consuetudinem. Item si vere poenitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint, et omissis, eorum ani­mas poenis Purgatorii post mortem purgari, et ut a poenis huiusmodi releventur, prodesse eis Fidelium vivorum suffragia: Missarum scilicet Sacrificia, Orationes, et Eleemosynas, ac alia pietatis officia, quae a Fidelibus pro aliis Fidelibus fieri consueverunt secundum Ecclesiae institutum; illorumque animas, qui post Bap­tisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae, sunt purgatae, in Caelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum Trinum et Unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius; illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in Infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. Item Sanctam Apo­stolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum Orbem tenere primatum,

5(1

et ipsum Pontificem Romanum Successorem esse Beati Petri Principis Aposto­lorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae Caput, ac omnium Chri­stianorum Patrem, ac Doctorem existere, et ipsi in Beato Petro pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino Nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam, ut eadem Florentino Synodus asserit, in gestis Oecumenicorum Conciliorum, et in sacris Canonibus conti­netur. Item legalia veteris Testamenti, seu Mosaice Legis Caeremonias, sacra Sacrificia, et Sacramenta, Domino Iesu Christo adveniente cessasse, et post promulgatum Evangelium sine peccato observari non posse; eiusdem etiam Legis veteris ciborum mundorum, et immundorum differentiam ad ceremonialia per­tinere, quae sur gente Evangelio transierunt. Illam etiam Apostolorum prohibi­tionem ab Immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, illi tempori congruisse, ut inter Iudaeos, et Gentiles dissensionis materia tollentur, cuius Apostolicae prohibitionis causa cessante, etiam cessavit effectus. Pariter veneror, et suscipio Tridentinam Synodum, et profiteor, quae in ea definita, et declarata sunt, et praesertim offerri Deo in Missa verum, proprium, et propitiatorium Sacrificium, pro vivis, et defunctis, atque in Sanctissimo Eucharistiae Sacra­mento, iuxta fidem, quae semper in Ecclesia Dei fuit, contineri vere, realiter, et substantialiter Corpus, et Sanguinem, una cum Anima, et Divinitate Domini Nostri Iesu Christi, ac proinde totum Christum, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia aptissime Transubstantiationem appellat, et sub unaquaque specie, et singulis cuiusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri. Item septem esse novae Legis Sacramenta a Christo Domino Nostro instituta ad salutem humani generis, quamvis non omnia sin­gulis necessaria, videlicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poeni­tentiam, Extremam Unctionem, Ordinem, et Matrimonium, illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem, et Ordinem iterari non posse. Item Baptismum esse necessarium ad salutem, ac proinde, si mortis periculum immineat, mox sine ulla dilatione conferendum esse, et a quocumque, et quan­documque sub debita materia, et forma, et intentione collatum, esse validum. Item Sacramenti Matrimonii vinculum indissolubile esse, et quamvis propter adulterium, haeresim, aut alias causas possit inter Coniuges Thori, et Cohabi- tationis separatio fieri, non tamen illis aliud Matrimonium contrahere fas esse. Item Apostolicas, et Ecclesiasticas traditiones suscipiendas esse, et venerandas. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo Ecclesiae relictam fuisse, illarumque usum Christiano Populo maxime salutarem esse. Pariter quae de peccato origi­nali, de iustificatione, de sacrorum Librorum, tam veteris, quam novi Testa­menti indice, et interpretatione in praefata Tridentina Synodo definita sunt, suscipio, et profiteor. Caetera item omnia suscipio, et profiteor, quae recipit, et profitetur Sancta Romana Ecclesia, simulque contraria omnia, et Schismata, et Haereses ab eadem Ecclesia damnatas, reiectas, et anathematizatas, ego pari­ter damno, reiicio, et anathematizo. Insuper Romano Pontifici Beati Petri Principis Apostolorum Successori, ac Iesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo, ac iuro. Hanc fidem Catholicae Ecclesiae, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eamdem inte-

' ' ..;/,;//; //sv/ue arf extremam vitae spiritum, constantissime, Deo adiuvante, retinere, ac confiteri, atque a meis Subditis, vel illis, quorum cura •iii nn- meo munere spectabit, teneri, doceri, et praedicari, quantum in me mt, iuratorum, ego idem Simon Electus, qui supra, spondeo, voveo, et iuro: \i. me heu. adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia.

'i <> I : ma vero iuramenti, quod praestabis, haec est: Ego Simon Electus l'a!': :>, Ecclesiae Antiochenae Nationis Maronitarum ab hac hora in a'iteii fidelis et obediens ero Beato Petro, Sanctaeque Apostolicae Romanae tu. ae, ac Domino Nostro Benedicto PP. XIV, suisque Successoribus canonice mirantibus; non ero in consilio, aut consensu, vel facto, ut vitam perdant, aut membrum, seu capiantur mala captione, aut in eos violenter manus quomodo- ht'ct inferantur, seu iniuriae aliquae inferantur, quovis quaesito colore: con­silium vero, quod mihi credituri sunt per se, aut Nuntios, seu Literas, ad eorum damnum, me sciente, nemini pandam. Papatum Romanum, et Regalia Sancti Petri, adiutor eis ero ad defendendam, et retinendum contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis in eundo, et redeundo honorifice tractabo, n in suis necessitatibus adiuvabo; iura, honores, privilegia, et auctoritatem U ¦ruinae Ecclesiae, Domini Nostri Papae, et Successorum praefatorum con- rv,ire, defendere, augere, et promovere curabo; nec ero in consilio, facto, vel tractatu, in quibus contra ipsum Dominum Nostrum, vel eamdem Romanam t elesiam aliqua sinistra, vel praeiudicialia personae, honoris, iuris, status, et potestatis eorum machinentur, et si talia a quibuscumque procurari novero, vel tractari, impediam hoc pro posse, et quanto citius potero commode signi- fo ibo eidem Domino Nostro, vel alteri, per quem ad ipsius notitiam poterit rervenire. Regulas Sanctorum Patrum, Decreta, Ordinationes, sententias, dispo­sitiones, reservationes, provisiones, et mandata Apostolica totis viribus obser- v ibo, et faciam ab aliis observari. Haereticos, et Schismaticos, ac Rebelles Domino Nostro, et Successoribus praefatis pro posse persequar, et impugnabo ; vocatus ad Synodum veniam, nisi praepeditur fuero canonica praepeditione. Apostolorum limina singulis decenniis personaliter, ac per me ipsum visitabo, et Domino Nostro, et Successoribus praefatis rationem reddam de toto meo Pastorali Officio, deque rebus omnibus ad Ecclesiae meae statum, ad Cleri, et Populi disciplinam, animarum denique, quae meae fidei creditae sunt, salutem i/iioquomodo pertinentibus, et vicissim Mandata Apostolica praefata humiliter recipiam, et quam diligentissime exequor. Quod si legitimo impedimento deten­tas fuero, praefata omnia adimplebo per certum Nuntium ad hoc speciale man­datum habentem, de gremio Capituli mei, aut alium in dignitate Ecclesiastica constitutum, seu alias personatum habentem, aut his mihi deficientibus, per Dioecesanum Sacerdotem, et Clero deficiente, omnino per aliquem alium Pres­byterum Saecularem, vel Regularem spectatae probitatis, et Religionis de supra­dictis omnibus plene instructum ; de huiusmodi autem impedimento docebo per legitimas probationes ad Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem Proponentem in ( Congregatione Sacri Concilii Tridentini per supradictum Nuntium transmitten­das. Possessiones vero ad Mensam meam pertinentes non vendam, neque donabo, nci/ue impignorabo, neque denuo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cunt consensu Capituli Ecclesiae meae, inconsulto Romano Pontifice, et Con-

stitutionem super prohibitione Investiturarum Bonorum lurisdictionalium de Anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimoquinto editam 1 servabo, et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita Constitu­tione contentas eo ipso incurrere volo: Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia.

§ 7. Caeterum Pallium, insigne videlicet plenitudinis Pontificalis Officii, de Corpore Beati Petri Apostoli sumptum, tunc ad Fraternitatem tuam, cum per tuum Nuntium, ea, qua decet, instantia postulatum fuerit, destinandum transmittendumque mandabimus.

Non obstantibus iis omnibus, quae in praeinsertis nostris literis voluimus non obstare, caeterisque contrariis quibuscumque.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 256-261].


336

Benedictus XIV, ep. encycl. Quemadmodum, 23 mart. 1743.2

Quemadmodum preces ad Deum pro Principibus effundere, valde con­sentaneum est, ita convenit, ut precum ipsarum formulae sint ex illis, quas Ecclesia usu recepit; maxime vero si eiusmodi preces in celebratione Mis­sarum adhibendae sint. Praeterea ad Ecclesiasticam auctoritatem unice spectat preces illas statuere atque indicere; cum nulli saeculari Potestati fas sit decer­nere, praeceptoque mandare, ut publicae preces fiant, sive ad persolvendas Deo gratias pro beneficio aliquo accepto, sive ad illius opem in gravi aliqua necessitate implorandam.

§ 1. Divus Paulus in prima ad Timotheum cap. 2, ut Vos bene nostis, ita loquitur: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postu­lationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro Regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt. Quod si expediat hoc loco praxim ostendere, qua primaeva Ecclesia utebatur in orationibus, et precibus ad Deum pro Principibus offeren­dis, eam satis patefacere poterunt Sancti Dionysii Episcopi Alexandrini ad Prae­sidem Aemilianum epistola, Tertullianus in lib. ad Scapulam, et in Apologe- tico, Sanctus Cyprianus in Epistola ad Demetrianum, Origines in respons. ad Celsum, et Athanagoras in sua Legatione ad Imperatores pro Christianis.

§ 2. Multum quidem inter se conveniunt credendi, et orandi ratio. Proinde in celebratissimis epistolae S. Caelestini ad Galliae Episcopos additionibus cap. 11 legitur: Obsecrationum quoque Sacerdotalium Sacramenta respiciamus... ut legem credendi lex statuat supplicandi. Atque hinc oritur, in publicis sup­plicationibus formulas ab Ecclesia praescriptas esse adhibendas; praesertim si res agatur de orationibus, quae recitari debeant in Missa, ut dictum est. Idcirco etiam a Sacro Concilio Tridentino cavetur,3 ne preces in Missarum

1  Urba ius VIII, const. Humanae salutis, 27 oct. 1625. - Bull. Rom, tom. 5, V, p. 374-376.

2  Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis.

3  Sess. XXII, de observandis et evitandis in celebratione missae.

¦ ¦ Im i ur i, i h,l.c.mtur, praeter eas quae ab Ecclesia probatae, et frequenti, ,h l.uniti/'ili a-.ii receptae fuerint. Quamobrem in Missali Romano pro omni '<¦'<           ii «if existunt piae quaedam, ac religiosae orationes, e vetustis, ac

•1 nn i' i i u . sacramentales opportune depromptae.

'i i Neque vero putamus nimium progredi, immo inter aequos aucto­ri! iiii n r n.n- limites Nos certe consistere credimus, cum asserimus, ad Eccle- « > <i im ,|iiiilcm, non autem ad saecularem Potestatem pertinere, de Ecclesia- »ii I», ii ¦» j > i t itnalibusrebus^disponere.MagnusilleOsius Episcopus Cordubensis m 111 1 Sanctum Athanasium in Epistola ad solitariam vitam agentes, Ecclesia- •¦in i sane libertate, ad Constantium Imperatorem haec scripsit: Ne te misceas /< institis rebus, neque nobis in hoc genere praecipe; sed potius ea a nobis \ce. I ibi Deus Imperium commisit: nobis, quae sunt Ecclesiae, concredidit... ( ave, ne quae sunt Ecclesiae ad te trahens, magno crimini obnoxius fias. Scri- r iam rt: Quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo.

'i 4. Ad viciniora autem tempora, et ad rem, quae epistolae huic nostrae " ' i n mem dedit, propius accedentes dicimus, a laicorum ipsorum tribu­li iii abrogata fuisse atque rescissa saecularis alicuius Magistratus decreta, qui- Imi publicae pro Principibus preces indictae fuerant, quod eiusmodi decreta illius auctoritatis, aut roboris esse per se innotesceret. Et non multis abhinc uiiiis Sacra Concilii Congregatio, Praedecessoribus nostris annuentibus, publice abrogavit irritumque fecit saecularis potestatis Edictum, quo illa, ob p.ii tam a Principe victoriam, indixerat pro gratiarum actione Te Deum lau- damus, etiamsi protestationem inseruisset de praeiudicio Ecclesiastico iuri m hi inferendo, quod nimirum facto protestatio ipsa adversaretur.

§ 5. Ut igitur aequitatis iure, rectoque ordine omnino procedatur, mone­mus Vos atque hortamur, ut tum Vos, tum alii opera vestra, Deum sedulo mgent pro incolumitate, ac felicitate vestrorum Principum, quemadmodum et Nos pro Principibus Catholicis quotidie facimus. Aequo libentique animo •n cipite, quod Potestates saeculares a Vobis petant, ut pro se publicae preces Iunt; atque operam date, ut Ecclesiae formulae in illis usurpentur, neque novae, aut iniusitatae orationes in Missa recitentur.

§ 6. Sin autem, quod Nobis persuadere non possumus, laicalis aliqua Potestas, usu, vel consuetudine aliqua (quae abusus revera dici debet), prae­finiat auctoritatem vestram in hoc minime agnoscere, sed iure suo directe velit publicas preces indicere, immo et poenam parere renuentibus statuere audeat; loquimini et Vos, quemadmodum Osius ad Imperatorem locutus rit. Rationes adducite, quas, qui errant, fortasse ignorant. Palam ipsis facite, Ii mc nullatenus esse rationem exorandi Deum, atque id, quod cupiunt, con­tinendi: ad Vos confugere eos debere, cum Vos ii sitis, qui licet ex homi­nibus assumpti, tamen estis pro hominibus constituti in iis, quae sunt ad Deum, ii i ad Hebraeos Apostolus loquitur: nec, praeter Vos, posse aliquem opus 'iHuismodi suscipere, et hunc sumere sibi honorem; sed qui vocatur a Deo r unquam Aaron.

§ 7. Quod si dictis non acquiescant, neque a Vobis opportunum iudi- , etur in eos ita procedere, ut Ecclesiasticae Disciplinae iura exigerent, Vobis stricte mandamus, ut Nos quamprimum certiores de iis faciatis, opportunis

quoque transmissis ad manus nostras documentis: cum Nos parati simus ea omnia facere, quae clarissimi Praedecessores nostri in eiusmodi occasionibus facere consueverunt. Nolumus enim, ad Supremum Dei Tribunal vocati, de neglectis Sanctuarii iuribus sontes iudicari. Interea Vos Paterno amore com­plectimur, Vobisque Apostolicam Benedictionem impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 269, 270].


337

Benedictus XIV, ep. encycl. Nimiam licentiam, 18 maii 1743.1

Nimiam licentiam, ac libertatem, abusumque, in perpetuis indissolubi- libusque vinculis Matrimoniorum canonice celebratorum, diuturna etiam ani­morum concordia stabilium, nulla legitima causa intercedente, nec, si qua esset, iuxta canonicas praescriptiones expensa, ac tanta cum facilitate, non sine gravi bonorum offensione, dissolvendis, in Ecclesiasticis istius Poloniae Regni Curiis inductum vigentemque, per alias nostras in simili forma Brevis Literas die undecima mensis Aprilis anno millesimo septingentesimo quadra­gesimo primo2 ad Vos datas,deplorantes Nos, et detestantes, atque insimul Fraternitates Vestras rogantes, et in Domino exhortantes ad custodiendas vigilias super Ovibus vestrae curae commissis, admonueramus, Nos hac in re salutares Leges modumque opportunum serio meditari.

§ 1. Interea certiores facti, in quamplurimis Christiani Orbis regionibus invectam esse pravam consuetudinem Matrimoniorum Occultorum, vulgo Conscientiae dictorum, a quibus illa quoque, inter caeteras inde provenientes inordinationes, confusionesque, emanabat, qua occulta huiusmodi Matrimonia, aliis Matrimoniis cum aliis Coniugibus publice celebratis, re ipsa solvebantur, per Encyclicas alias nostras Literas ad Venerabiles Fratres, Patriarchas, Pri­mates, Archiepiscopos, et Episcopos universos die decima septima mensis Novembris eiusdem anni scriptas,3 ea, ad antedictam pravam consuetudinem penitus abrogandam, praescripsimus, quae Sacris Canonibus, et Concilii Tri­dentini Decretis consona, si accurate servarentur, iniectam Nobis sollicitu­dinem imminuerent.

§ 2. Hisce insuper alias pariter nostras sub Plumbo Literas tertio nonas Novembres anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quadra­gesimo primo expeditas4 addidimus, in quibus typorum arte editis, ac palam propositis, et vulgatis, statuimus, et in causis Matrimonialibus super validi­tate, et Nullitate Matrimoniorum servandas mandavimus Leges, ac Regulas, quantum ab hominibus prospici potest, opportunas, ac necessarias, secun­dum quas Ecclesiastici Iudices, neque culpa, et improbitate, neque inscitia,

1        Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopis, et Episcopis Regni Poloniae.

2       Cf. N. 307.

3        Cf. N. 319.

4        Cf. N. 318.

•it i i i.mtu ibrcpti, cum disceptationem de validitate, et nullitate Matri- m.nn "ium huiusmodi apud ipsos haberi contigisset, non pro ingenio, sed pit. m .iiii.i tuto sententiam suam ferre possent.

l l'i interea cum relatum obiectumque esset, malum huiusmodi inde (•venite, quod Commissiones, quae quoad secunda in Causis Matriinonialibus et 111 .i |>. ' .tulata, et instantias dabantur, ad Viros ad Ius dicendum neque aptos, neque idoneos, sed iudicandi prorsus incapaces dirigerentur: Nos non solum pet Encyclicas alias Literas universis Antistitibus inscriptas1 singulis iniunxi- miis, et mandavimus, ut unusquisque cum Capituli Cathedralis Ecclesiae suae consilio, eorum Virorum, quos ad grave Iudicii huiusmodi ministerium probe, et sapienter obeundum aptos, et idoneos, rebus omnibus considerato exa- cteque expensis, in Domino reputassent, indicem confectum, ad Apostolicam hanc Sanctam Sedem mitterent; verum etiam in memoratis nostris sub Plumbo expeditis Literis addendum curavimus, ne antedictae Commissiones in secun- dis instantiis super Causis Matrimonialibus deinceps ad alios dirigerentur, quam ad viciniores Antistites; atque ut tunc dumtaxat, si forte contingeret ita fieri non posse, ad quempiam ex indicatis Viris aptis, et idoneis Commis­siones huiusmodi dirigantur.

§ 4. Ex praescriptis Apostolicae providentiae auctoritatisque nostrae San- ctionibus conceptam fiduciam sustentantes, fore nimirum, ut abusus antedi­ctus, et omnis inordinatio istinc potissimum, quemadmodum alibi, benedi­cente Domino, evenire gratulabamur, penitus auferretur; ingenti cum Pontificii cordis nostri dolore accepimus, is-tic novas fraudes adinventas, novaque effugia quaesita, quibus Apostolicae salutares Ordinationes eluderentur. Horret animus referre non solum Pacta inter Coniuges, Matrimonii dissolutionem conten­dentes, vicissim conventa, ut alter eorum, post latam ab Ecclesiastico Iudice super Matrimonii nullitate sententiam, ab eadem appellare audens, ad quam­dam certam pecuniae summam alteri de ipsa sententia acquiescenti solven- dam teneatur, verum etiam ab Ecclesiastico Iudice, apud quem appellatio instituta fuerit, Appellantem ad omnimodam summae huiusmodi solutionem damnari.

§ 5. De hisce autem rebus accuratissime exquisitis plenissime docti, Nos in ea sumus sententia, inordinationem, confusionemque antedictam in Regno Poloniae vigentem maiorem in partem, ex more modoque, quo Matri­monia per Poloniam contrahuntur, ac celebrantur, omnino exoriri. Saepe numero enim, ac passim praesentia proprii Parochi, dum Matrimonium per verba de praesenti contrahitur, desideratur, et cuilibet Sacerdoti interessendi commissio, interdum inscio etiam proprio Parocho, demandatur. Frequen­tissime etiam super denuntiationibus per tres Festos dies inter Missarum solennia in Parochiali Ecclesia tam Viri, quam Mulieris, de Matrimonio con- trahendo fieri solitis, ac tantopere praescriptis, dispensatur; ita ut, nulla inter­cedente legitima, et urgenti causa, ne una quidem denuntiatio fiat.

§ 6. Quamobrem obstructa omni via, qua ad agnitionem perveniri pos­set, an quodlibet Matrimonium cum debita utriusque Contrahentis libertate,

et consensu celebretur; intercedatne inter utrumque Contrahentem impedi­mentum aliquod, cuius causa deinceps idem Matrimonium iam contractum dissolvi, et irritari debeat. Hinc opportunus datur locus frequentissimis super nullitate Matrimoniorum in facie Ecclesiae etiam initorum disputationibus; interdum quidem contenditur Matrimonium, sive per vim, sive per metum, et sine alterius Coniugis libero consensu contractum fuisse; interdum vero impedimentum obtenditur, quod, caeteroquin legitimum, ac canonicum, ante resciri potuisset, quam Matrimonium contraheretur, nisi de industria, deditaque opera occultum esse voluissent; interdum etiam, quod frequentius accidit, inde Matrimonii nullitas arcessitur, quod coram alio Sacerdote, licet de commis­sione sive Parochi, sive Antistitis Ordinarii, sine tamen debitis consuetisque formis attributa, celebratum fuerit Matrimonium. Nemo sane est, qui non intelligat, praemissa omnia, tamquam perpetuum Diabolicae nequitiae fomi­tem, apertumque sceleri aditum, in causa esse, et ut canonicum appellationis beneficium a Nobis in ultimis nostris Literis tantopere commendatum,1 quo alter Coniugum post adiudicatam alteri super Matrimonii nullitate causam, frui potest, per hasce fraudes, et effugia impediatur, et ut frequentiores sint, non sine gravissima bonorum offensione, et scandalo, in Polonia huiusmodi Connubiorum dissolutiones.

§ 7. Itaque, ut iniunctis imbecillitati nostrae Apostolici muneris partibus, quantum cum Domino possumus, satisfacere, et opportunum perniciosissimo huic malo remedium adhibere adnitamur, motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine; tenore praesentium, non solum omnia, et singula huiusmodi pacta inter Coniu­ges, pro dissolutione Matrimonii quandocumque facienda, quomodolibet inita- verum etiam ea, quibus sive directe, sive indirecte, appellatio ab Iudicis sen­tentia iam lata super Matrimonii nullitate impediatur, etiamsi utraque pacta interposito iureiurando approbata, et confirmata, atque etiamsi ante editas nostras memoratas ultimas Literas quomodolibet conventa, et facta fuissent, nulla, invalida, irrita, nullius roboris, et momenti esse ac fore, et imposterum futura, et habenda esse declaramus, et nunc pro tunc annullamus, invali- damus, irritamusque; ita ut nullo unquam pacto, tam in foro interno, quam externo, obligatoria sint et habeantur, sub excommunicationis poena ipso facto incurrenda, a qua nemo, quicumque pacta huiusmodi celebraverit, prae, terquam a Nobis, et Romano Pontifice pro tempore existente Successore nostro, nisi in mortis articulo, absolutionem obtinere possit. Praeterea eidem excommu­nicationis poenae ipso facto obnoxium esse et fore, eamque incurrere, et incur- surum esse pariter declaramus, et nunc pro tunc pronuntiamus, quemcum­que Iudicem, qui pacta antedicta executioni demandanda, et servanda curare, et pronuntiare ausus fuerit; ac propterea praefatas ultimas Literas, seu Con­stitutionem nostram, et quaecumque in iis, sive in ea, contenta, ac praesertim omne id, quod quoad ordinem seriemque appellationis a deputato Matri­monii Defensore semper ac ab Iudice contra eiusdem Matrimonii nullitatem sententia pronuntiata fuerit, interponendae, continetur, statuitur, ac praecipi-

» j 11 j * f 11111 opus it, iterum innovamus, et confirmamus, denuntiamusque; »t l r«|rniit itil'ii Vestris easdem nostras Literas iterum proponendas, evul- f«i>.l«».|ur, i \ n huc sanctae obedientiae iubemus, perinde ac si de verbo ad n n in praesentibus expressae, et insertae fuissent, quemadmodum um n.i, ..i im.irem ipsis praesentibus pro expresso, et inserto haberi volumus.

| h «j i unquam vero quaecumque hactenus gessimus, retulimus, prae- »• flpalmu . itis esse intelligimus, ut Fideles istic praesertim Matrimonii san- . iii ii, m , ,, 'iiitam habentes, ad Sacramentum hoc magnum, ea, qua decet, > n m reverentia, ac pietate, ineundum accedant, eamdemque sanctitatem, mutuamque animorum concordiam perpetuo inviolatam indissolubilemque •«•rvent, tamen nostrae hac in re gravissima Apostolicae sollicitudini haud talis esse ducimus, nisi Fraternitatibus Vestris proponamus praeclaras salu­ta tesque Leges, ac Regulas aliarum bene constitutarum Dioecesum, in quibus Ier r nunquam, aut raro lites super contractis Matrimoniis agitantur, et Sen­tentiae super eorumdem Matrimoniorum nullitate pronuntiantur.

§ 9. Ac primum omnium, munus, quod ad proprium Parochum iure «peetat, interessendi Matrimoniis celebrandis, per se ipse Parochus, nisi legi­timi gravissimaque de causa impeditus, obire tenetur.

§ 10. Onus pariter proprio Parocho iniunctum est, ut antequam Denun- iiatlones de ineundo Matrimonio publice in Ecclesia inter Missarum solemnia Itaut, ipse tum Sponsum, tum Sponsam seorsim caute, et, ut dicitur, ad aurem explorare studeat, an ex voluntate, sponte, ac libenter, et vero cum ini ini consensu, in matrimonium vicissim coniungantur; necnon ut, quantum tieri potest, inquirere nitatur, ullum ne, et cuius generis impedimentum inter < nitrahentes intercedat; aliis ne fidem sponsionemque alter ex Contrahen- tibus dederit; de consensu ne Parentum Filii, Filiaeque familias contrahant. Haec, aliaque huiusmodi momenta postquam Parochi accuratissime explo- t iverant, si aliquod eorumdem momentorum sive deficere, aut nocere posse ileprehenderunt, suspensis interea denuntiationibus, illud, quod obstare possit, deferre tenentur ad proprium Antistitem, qui, prout res postulaverit, pro auctoritate, munerisque sui debito, opportune provideat.

§ 11. Quod si Parochi nihil, quod Denuntiationibus publice, et de more laciendis obstet, tuto animadverterint, tunc illas per tres festos dies continuos in Ecclesia inter Missarum solemnia, iuxta tam Concilii Lateranensis sub fel. rec. Innocentio PP. III Praedecessore nostro,1 quam Concilii Tridentini praescriptum,2 proponent, ut impedimentum, si quod prius resciri non potue­rat, ab interessentibus Auditoribus indicetur.

§ 12. Etsi autem Antistites super ovibus sibi commissis vigilias, ea, quam ante diximus, salutari ratione, custodientes, non ignorant, Matrimonium coram quolibet Sacerdote non Parocho, facta illi copia, dataque licentia, sive a proprio Parocho, sive a Loci Ordinario Antistite, validum esse, auctorita­temque super Denuntiationibus dispensandi, atque ut una pro tribus, et ne una quidem, urgente legitima gravissimaque causa, Denuntiatio fiat, per-

1       C. 3, X, de clandestina desponsatione, IV, 3.

2       Sess. XXIV, de ref. matrim., c. t.

mittendi se habere; tamen diligentissime caveant, ne ad libitum hac sua auctoritate, tum super Denuntiationibus dispensandi, tum cuilibet potius Sacerdoti, quam proprio Parocho facultatem, ut in contrahendis Matrimoniis interesse possit, committendi, nisi ubi ineluctabilem necessitatem ita exigere animadverterit, utantur. Immo cum, ut praemissum est, commissionem huiusmodi necessario dandam esse perspexerint, eam non statim, sed post­quam ex adhibitis diligentiis, acceptisque certis notitiis, sibi tuto constiterit nullum inter Contrahentes interponi impedimentum, impertiuntur.

§ 13. Quoad dispensationem vero super Denuntiationibus semper prae oculis Concilii Tridentini Decretum de reformatione Matrimonii habentes, apertissime intelligunt, facultatem in huiusmodi dispensationibus effraenatam immoderatamque sibi nullatenus inesse, sed facultatem ad prudentiae ratio­nem, legitiinarumque causarum emergentes occasiones dirigendam,eaque caute uti, ita ut hac in re semper recitent haec eiusdem Concilii Tridentini verba: Quod si aliquando probabilis fuerit suspicio, Matrimonium malitiose impediri posse, si tot, nempe tres praeccsserint Denuntiationes ; tunc vel una tantum Denuntiatio fiat, vel saltem Parocho, et duobus, vel tribus Testibus praesenti­bus, Matrimonium celebretur. Deinde ante illius consummationem Denuntiatio­nes in Ecclesia fiant, ut si aliqua subsunt impedimenta, facilius detegantur.

§ 14. Haec, Venerabiles Fratres, Antistitum gravissimas Episcopalis in Matrimoniis praesertim celebrandis ministerii partes adimplere studentium sollicitudo, diligentia, ac ratio agendi, omnes fere Connubiorum dissolutiones e medio tollit; hanc igitur sequamini. Per hanc semitam, non recens apertam, sed semper tuto tritam, et a laudato Concilio Tridentino tantopere commen- datam, atque sub praecepto ad suscipiendam frequentandamque universis Antistitibus traditam, dirigite gressus vestros, ut iniuncto Vobis oneri, etiam hac in parte satisfacere possitis. Vigiles, ac solliciti adnitamini, ut Parochi, Animarumque Christifidelium Rectores, in partem laborum vestrorum Coad­iutores vocati, in suis, ea, qua tenentur, vigilantia, sedulitate, et integritate muneribus exercendis, per se ipsi omnem operam, et curam impendant Ne patiamini, ut facili, humanitate ducti, non autem legitima necessitate coacti, iuridicam propriorum Parochorum praesentiam, in contrahendis Ma­trimoniis necessariam, ob quodlibet leve momentum removentes, cuilibet Sacerdoti in illis interessendi licentiam concedatis. Canonicas Ordinationes, ac Leges super Denuntiationibus ante contrahendum Matrimonium faciendis, non sive gravi animi angore, conscientiaeque stimulo servandas, et summa cum nonnullorum offensione scandaloque minime praetereundas, Vos ipsi custodite, et ab aliis, quorum interest, re ipsa servari facite.

§ 15. Nec obtentu, praetextu, aut colore cuiuscumque consuetudinis, et usus hactenus quomodolibet invecti, et in vestris Dioecesibus vigentis, ea, quae ad haec usque tempora, super Denuntiationibus sine legitima causa dispensandi, versa est in fastidium, et tot litium fomitem, facilitate, deinceps abuti audeatis; perniciosa enim consuetudo, et auctoritatis abusus, non ad normam agendi, sed ad male actorum exprobrationem confert.

§ 16. Quam vero Vobis, ad commissiones, et dispensationes huiusmodi praecipitanter effuseque dandas, exemplo, et incitamento fuisse asseritur,

............. « n».I ii trihuendis indulgentiam, qua vere, nec ne, Ordinarius

*# lini m S.mctae Sedis in Polonia pro tempore existens Nuntius, l». «iii«in qiii, inter caeteras tamquam a Latere Legato concedi solitas, rthhim imc tu re competentis, easdem commissiones dispensationesque tapMWsr, Ipaam moderno, et pro tempore existenti in Polonia Nuntio inhi- I—..I.... mamUnuis, ut Fraternitates Vestrae, hoc exemplo, et incitamento •«i»*. »tiMjit , exinde sese a Commissionibus Dispensationibusve antedictis ^-•nwMl

S h ique, Venerabiles Fratres, nolumus Vos ignorare, Nos, tot nostras

tpiui tolllcitudines, tot nostras non omissas adhortationes, tot praescri- c<•• \p<iit(.lieae nostrae providentiae auctoritatisque ordinationes, ex animi «•«••Irt, a I maiorem Dei gloriam, Animarumque salutem intenti, sententia, wlMlmr si i edere, nec pristinas in Matrimoniis ineundis dissolvendisque • «¦1 controversias e medio tolli animadvertentes, suprema auctoritate Midt • 1 efficaciora, et asperiora remedia hisce malis curandis apta atque mm« opportune adhibenda, esse usuros: Vobis enim satis superque per­ii»! tum r it, Nos iustis, ac rationabilibus de causis, quemadmodum, si secus » .«u.«.- t quam praescripsimus, certe accideret, Iudicium Causarum Matri- «MMtUhiitn Poloniae quoad primam etiam Instantiam reservare posse; et l*M|*r. l'dicta Episcopis locorum prima, et Metropolitanis secunda Instantia, ter» re, i sicut, necessitate tamen coacti, omnino decernemus) ut in Causis m.'. n mialibus Poloniae, tum prima ab Episcopalibus, tum secunda a Me- lt«>fMili!.im-, Curiis Sententia, super nullitate Matrimonii pronuntiata, execu­tio nnuime demandetur, nisi utraque Sententia, cum rationum momentis, l*tu« m Congregatione Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardina- l ..ut ' .mcilii Tridentini Interpretum mature exacteque fuerit expensa, ac pro- i »i»; necnon Matrimonium quodlibet, post utramque sententiam in Curiis tuiin 11 tam, vel interea temporis, dum in eadem Congregatione Cardinalium •t*i. i ip sententia huiusmodi expenditur, vel nullo apud eamdem Congrega- SkMtr u Cardinalium habito recursu, quomodolibet, servatis etiam servandis, «Unde , i m tractum, nullum, irritum, nullius roboris, et momenti esse et fore •• <rare.

| 18. Decernentes, etc.

(Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 278-283].

e 338.

n. 11 edictus XIV, ep. encycl. Demandatam, 24 dec. 1743.1

Dtmandatam caelitus humilitati Nostrae omnium Ecclesiarum curam Wbcani.'s, sub ipsum initium Pontificatus Nostri, per encyclicas Literas ÉStBS -lie 3 Decemb. anni 17402 ad Venerabiles Fratres, Patriarchas, Primates,

' Venerabilibus Fratribus, Patriarchae Antiocheno Graecorum Melchitarum, #1 o ".iiinis eiusdem Ritus Catholicis Episcopis, eidem Patriarchae subiectis.

' Cf. N. 304.

Arcliiepiscopos, et Episcopos per universum terrarum Orbem regentes Eccle­siam Dei, inter caeteros animi nostri sensus, quos illis manifestos esse vo­luimus, eosdem etiam omnes hortati sumus, ut quibuscumque in rebus, ad Catholicae Fidei, disciplinaeque conservationem et incrementum pertinentibus, Nostram atque huius Sanctae Sedis auctoritatem et opem sibi, suisque Eccle­siis necessariam esse contingeret, de iis ad Nos cum omni fiducia referre non dubitarent; atque omnibus illis ea adiumenta polliciti sumus, quae ab Apostolica suprema Potestate Nobis concredita, et ab ea sollicitudine, quae nostrum Pastorale decet officium, inferiorum Ecclesiarum Praelatis afferri maxime convenit. Haec autem a Nobis universo Episcoporum coetui publice promissa cum semper huc usque omni cura, et vigilantia, in mediis etiam difficillimorum temporum perturbationibus, Domino vires subministrante, effectu complere studuerimus; atque iis omnibus, qui hortationibus nostris excitati, de suis, suarumque Ecclesiarum rebus ad Nos adierunt, ea omnia praestiterimus, quae tum ad propriam ipsorum, tum ad animarum ipsis subdi­tarum incolumitatem, atque utilitatem conducere iudicavimus, minime quidem negligendum esse censuimus recursum, quem de rebus non parvi momenti, et alias ad fel. record. Praedecessores Nostros Benedictum XIII, et Clementem XII, et nuper ad Nos ipsos habuerat Ven. Frater Cyrillus Patriarcha Antiochenus; qui ardenti zelo erga Fidei, et disciplinae puritatem, atque animarum salutem impulsus, pro quo etiam illustres labores exantlasse, et magna pericula adiisse dignoscitur, complura dubia in suae, aliarumque Ecclesiarum sibi subiecta- rum regimine incidentia, et varia postulata de rebus, sua sententia, sibi oppor­tunis, ad huius Apostolicae Sedis iudicium, more Maiorum detulerat; ut suprema Romani Pontificis auctoritate, et omnis dubitationum ambiguitas, errorumque tolleretur occasio, et Ecclesiastici regiminis ordo, ac tranquillitas, in iis regionibus, ad Populorum salutem providis legibus assereretur.

§ 1. Itaque laudabili, iustoque illius desiderio obsecundare, eiusdemque iteratis precibus, quantum opportune fieri posset, satisfacere cupientes, totam rerum summam longo intervallo iacentem resumpsimus, eamque per nosmet­ipsos examinare, atque accurate definire volentes, summo studio, ac dili­gentia praedicta Dubia, et Postulata singulatim perpendimus; adhibitisque in consilium nonnullis ex Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, ex eo coetu delectis, qui Propagandae Fidei negotiis praesunt, tum etiam aliquibus ex Clero Saeculari, et Regulari gravibus Viris, ac Theologica, et Canonica facultate praestantibus, quos omnes coram Nobis semel, bis, tertio de praedictis rebus sententias suas aperire manda­vimus; ea tandem decernere, atque sancire statuimus, quae per has Literas Nostras, Vobis, Venerabiles Fratres, per universum Antiochiae Patriarchatum Orthodoxis Graeco-Melchitarum Ecclesiarum Episcopis, tenenda, atque ob­servanda, Apostolica auctoritate declaramus; maximam de vobis omnibus in Domino fiduciam habentes, fore, ut Paternae Nostrae erga Vos charitati, ac studiosae de rebus vestris sollicitudini, integra, promptaque, ut par est, obedientia, aque observantia respondeatis.

§ 2. Porro ex dubiis, et postulatis a praelaudato Ven. Fratre Cyrillo Patriarcha propositis, aliqua pertinent ad conservationem Rituum, et Morum

i • • irtiâr 'irj. . n , ium universorum in genere, tum eorum in specie, qui •<l MNnhinim observantiam, et Sacrosancti Missae Sacrificii celebrationem

• ii" «".i M.i vi .mtiir circa Iurisdictionem eiusdem Patriarchae, et Episco- |xiiuni »i Mti.ir. iiirum, quam hinc ab Episcopis Maronitis, hinc vero a Mis- •*.»!•>« I «i ni, perturbari asseritur. Nonnulla denique spectant ad Mona- ¦"i". di»< 11>1 niam, eorumque legitimam Superioribus subiectionem; tum .«.».« < i i ii iosarum Foeminarum vivendi Regulam, earumque regimen, •i tutelam,

'i ' i »>• Kitibus igitur, et moribus Ecclesiae Graecae illud imprimis fMtraiim statuendum decrevimus, nemini licuisse, aut licere, quovis titulo, #t uili.rr, et quacumque auctoritate, aut dignitate, etiamsi Patriarchali, aut

1...... i .Ii praefulgeat, quidquam innovare, aut aliquid introducere, quod

"<|'km.< ¦ xactamque eorumdem observationem imminuat. Hinc est, quod rMlhyitm olim Archiepiscopi Tyri, et Sidonis, Viri alioquin Catholici, reique « fcfUiian.K' propagandae studiosissimi, factum, alias ab hac Sede Apostolica uni" 1716 improbatum, iterum cogimur reprobare; inductamque ab eo, .- i i n' propria, inconsultoque Romano Pontifice, nonnullarum Ecclesiae Ol>a> «c .'insuetudinum immutationem, revocamus, atque irritam fuisse, et .*,.. ,ir. rtnimus; omnesque imposterum, et singulos Ecclesiae Graecae Ritus,

•I ....... a i Patribus traditos omnino servari mandamus; specialiter iniun-

i .«i.. \ n. Fratri Patriarchae Antiocheno, ut eorum conservationi diligenter ia*i(llri, ac provideat, ne ulla novitas (unde confusionis, ut plurimum, et «K^mlall occasio) in ipsis introducatur: permittentes solummodo eidem Pa- trtMvhii.. et Episcopis Catholicis in propriis Dioecesibus facultatem corri- fM»<tl, iique extirpandi abusus, si quos, aut errore vulgi, aut schismaticorum i >, aivr saeculi vitio inter eos irrepsisse compererint; vel etiam aliqua ul o i.i pietatis exercitia admittendi, ac probandi, si quae ad promovendam ffclcliu n religionem apta, et proficua prudenter in Domino iudicaverint.

'i i Huic autem sanctioni generaliter a Nobis prolatae consentaneum «m. ul illae consuetudines in specie, quae aliquam mutationem, aut detri- (MMltiin subiisse feruntur, in pristinum vigorem reducantur, et restituantur.

| !. Cum itaque praedictus Cyrillus Patriarcha Antiochenus in quodam 9|*fc.>l ium consessu de anno 1736 in Monte Libano habito, supra enun- *«•« ti iliymii Archiepiscopi exemplum aliqua ex parte sequendum sibi esse ignorans vero, ut asseritur, Apostolicae Sedis Decreta, quae ad qpiritM petitionem anno 1732 prodierant, (et quorum quidem executionem, ab <n m accipienda suae Dignitatis confirmatione in genere promissam,

•    .llin. perspecta vitae, officiique religione, et constanti in hanc Sanctam Ifefem l'l'servanda, nunquam eum scienter praetermissurum fuisse, in ani- mmm It i ducimus); non solum sibi licere, sed etiam expedire putaverit, re- wyiwi l Iesiae Graecae disciplinam circa ieiunia immutare: considerans

•    r' inopiam complurium suorum subditorum Graeco-Melchitarum, de- «•«• -* a i ibum pagos incolentium, ubi ciborum Quadragesimalium maxima •<« ptnnn.i, magnam insuper severitatem, ac diuturnitatem abstinentiarum,

• i«»<- Iii I i clesia Graeca observantur, ubi nimirum, praeter ieiunium Qua- ¦Ngwliiiac, quod in tota Ecclesia Paschalibus Resurrectionis Domini Festis

Apostolica institutione praemittitur, similis etiam quadraginta dierum absti- nentia Natalitiae Christi solemnitati praecedit, tum alia quatuordecim dierum ante Festum Assumptionis Beatae Mariae Virginis observatur, et alia demum ante Festum Sanctorum Apostolorum Petri, et Pauli, totidem dies complectens, quot a Feria secunda post Octavam Pentecostes ad eorumdem Apostolorum Festum intercurrunt; perpendens etiam relaxationem disciplinae, quae per Euthymii decreta iam apud illas Gentes invaluerat, difficile posse ad veterem rigorem revocari: super tribus huiusmodi abstinentiis postremo loco recen- sitis, quo ad omnes Incolas Pagorum Montanorum, perpetuo dispensans, eas coarctaverit singulas ad unum diem immediate praecedentem enunciatas solemnitates Natalis Christi, Assumptionis B. Mariae Virginis, et Martyrium SS. Apostolorum Petri, et Pauli.

§ 6. Nos huiusmodi innovationem, et abstinentiarum relaxationem, et coarctationem, in nimium detrimentum veteris Graecarum Ecclesiarum disci­plinae vergere iudicantes, licet alioquin, deficiente auctoritate Apostolicae Sedis, nullius roboris esse dignoscantur, eas tamen auctoritate Nostra expresse revocamus, et nullum effectum imposterum habere, neque ullatenus execu­tioni mandari, sed omnia in pristinum restitui debere, iubemus. Atque insuper in toto tractu Patriarchatus Antiocheni laudabilem consuetudinem a Maioribus derivatam, abstinendi etiam qualibet Feria quarta, et sexta per annum ab esu piscium, quae ab aliis quoque finitimis Populis eiusdem Graeci Ritus exacte custoditur, indistincte servari praecipimus.

§ 7. Et nihilominus Decreta Congregationis Particularis de Propaganda Fide alias die 22 Ianuarii anni 1732 de eiusmodi rebus edita, et a praedicto Patriarcha, ut asseritur, ignorata, renovantes, ac Paterno animo commise- rautes egestatem Fidelium Incolarum Libani, et Anti-Libani, et inopiam cibo­rum Quadragesimalium, quae in plerisque locis illius tractus adesse fertur, ob quam saepe accidit, ut carnibus, et lacticiniis necessario vesci debeant; indulgendo statuimus, ut illaesa remanente etiam quoad illos generali lege de ieiuniis, et abstinentiis, a qua nemini liceat dispensationem in genere concedere, si tamen aliquando vera, et gravis necessitas urgeat dispensandi cum aliquo coetu, seu Communitate, facultatem concedimus Ven. Fratri Patriarchae Antiocheno, ut in singulos tantum annos, quibus eam necessi­tatem persistere cognoverit, et non aliter nec alio modo, huiusmodi dispen­sationem singulis praefatis Communitatibus concedere possit: non omissis interim debitis cautionibus, per quas veterum Rituum neglectui, et oblivioni sensim irrepenti occurri posse, pro suo arbitrio, et prudentia existimaverit

§ 8. Simili modo nullam innovationem fieri debere decrevimus in eo, quod respicit celebrationem Sacrosancti Missae Sacrificii, quod unicum in singulos dies super quolibet Altari offerri, veterum Sanctorum Ecclesiae Graecae Patrum praecepto, et consuetudine traditum est; proptereaque minime indulgendum censuimus petitioni per eumdem Patriarcham Nobis porrectae, qua postulaverat, ut ad satisfaciendum pietati Sacerdotum, et multiplicibus Fidelium Oblationibus, praedictum Ritum antiquitate commen­datum immutari permitteremus, et in Ecclesiis Libani, et Anti-Libani plures Missas eodem die super eodem Altari offerendi Sacerdotibus fieret potestas;

•c praeterea Iit I eius Quadragesimae (quo tempore, exceptis diebus Sab­bati. cl l > «num. ac, nonnisi Praesanctificatorum Missa in Graecis Ecclesiis l'I'ixiiu i ini um Sacrificium peragendi facultatem concederemus. Quibus ••• ftbui vri. irs I cclesiae Graecae Rubricas omnino servari, earumque exe- <«•11 m "' ' i militibus inculcari mandamus; eliminata tamen ab opinione *»itifi lnepi i ' redulitate, qua nonnulli arbitrari dicuntur, Sacerdotem utentem ln<lu«u< n et supellectiles, quibus alius Sacerdos eodem die usus est, .< .uni ,i, ,-ivantiam infringere.

• 'J Permittimus tamen, iuxta Decretum latum die 31 Martii 1729 ab

• i |iuluis ex Ven. Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Mg illis Propagandae Fidei praepositis, ut alia Altaria in loco Ecclesiae apto , tu i possint.Si autem Altarium numerus Celebrantium, et Offerentium multi- i uu non respondeat, liceat pluribus Sacerdotibus, ubi huiusmodi consuetudo vi p t, super eodem Altari una cum Episcopo, vel alio Sacerdote Sacrificium pefu tite, concelebrare; ita tamen, ut sacris vestibus more Celebrantium in ' in. unusquisque totam Liturgiam integre recitet, et verba Consecrationis pt i, i it, perinde ac si Sacrosanctum Sacrificium singulatim conficerent.

t, 10. Huiusmodi autem Sacrificium singuli Sacerdotes iuxta mentem eorum, qui voluntarias oblationes exhibent, licite valent applicare. Quod si - umlae, et ulteriores Oblationes pro eiusdem Sacrificii applicatione super­at! lantur, Sacerdos, qui eas receperit, semper teneatur monere Fideles po- •I tiore loco offerentes, de aliis oblationibus ad eumdem finem acceptis; , i nisi iidem Offerentes unica Missae celebratione se voti compotes fore declarent, sciat se unico Sacrificio plurium voluntati minime satisfacturum. I n um vero mentem, qui pro Sacrificio obtulerunt, nunquam a Sacerdotibus impletum iri declaramus per solam adiectionem Particularum, et comme­morationem, quae in Panis praeparatione ante Missae Sacrificium fieri solet:

• um omnino necessaria sit integra concelebratio; nisi de eorumdem Offe- lentium voluntate aliter fiat.

§ 11. Ut autem a Sacerdotibus Graeco-Melchitis in Sacris Mysteriis pera- pendis una, et eadem caeremoniarum ratio, iidemque Ritus serventur, et ne aliqua sensim in iisdem obrepat difformitas, mandavimus Typis Congrega­tionis de Propaganda Fide imprimi Missale ad usum illorum Ecclesiae, iuxta Rubricas remotissima antiquitate firmatas; quod absoluta editione sacrorum I ibrorum Ritus Coptici, qui sub praelo sunt, incessanter impleri curabimus.

§ 12. Quod vero attinet ad praedictorum Venerabilium Fratrum, Patriar­chae Antiocheni, et Episcoporum Graeco-Melchitarum Iurisdictionem, cuius conservatio magnopere Nobis cordi esse debet: non sine magno animi Nostri dolore accepimus, nonnullos Episcopos Maronitas, praedictorum iura sibi asserentes, in illorum subditos Iurisdictionem sibi neutiquam competentem •aepe, ut asseritur, exercuisse; absolvendo eos, qui Ecclesiasticis Censuris a propriis Pastoribus innodati fuerant; dispensationes Matrimoniales con- i edendo in gradibus, et circumstantiis a Ritibus Graeco-Melchitis minime permissis; dispensando etiam cum Monachis Graeco-Melchitis super votis Reli- ; donis; subditos denique Antiocheni Patriarchae ad Maroniticum Ritum ample- ctendum variis artibus attrahendo. Quae omnia, et singula a dictis Episcopis»-

ut fertur, peracta, iam per se nulla, et Pontificio, Canonicoque iure damnata, ne, in alienae Iurisdictionis perturbationem, et simultatuni, ac discordiarum fomentum, iterum renovari contingat, suprema, quam Iesus Christus Princeps Pastorum Beato Petro Apostolo, Nobisque huius Successoribus, in Ecclesia Catholica tribuit potestate, omnibus, et singulis Maronitarum Episcopis, ipsique Patriarchae Nationis Maronitarum, eorumque Successoribus in per­petuum, in virtute sanctae obedientiae, quatenus Nobis exposita veritate nitantur, praecipimus, ut ab huiusmodi imposterum abstineant; inhibentes praeterea, ne quocumque praetextu aut obtentu, rebus spiritualibus Nationis Graeco-Melchitarum, in iis, quae spectant ad Iurisdictionem, et auctoritatem illius Patriarchae, Episcoporum, et Parochorum, se ingerere audeant, aut eorum subditis transitum a Graeco ad Maroniticum Ritum suadere, vel eos, qui sponte transire vellent, nisi forte peculiaris a Romano Pontifice licentia interveniret, acceptare praesumant.

§ 13. Et quoniam intelleximus saepedictum Patriarcham Antiochenum, eique subiectos Episcopos, vereri, ne Missionarii Latini, quos in eorumdem adiutorium et levamen, Apostolica Sedes in eas regiones mittere, nec sine gravi incommodo, magnisque sumptibus illic substentare consuevit, utendo facultatibus sibi concessis, eorum Iurisdictioni praeiudicium inferant, et nume­rum subditorum imminuant, volentes etiam in hac parte eorumdem indem- nitati consulere, ac libero propriae auctoritatis exercitio prospicere, statuimus primo, et declaramus, licere tantummodo Fratribus Ordinis Minorum Sancti Francisci Custodiae Terrae Sanctae, Parochialia munia obire circa Graecos Melchitas, eisque Sacramenta administrare, in iis locorum et temporum cir­cumstantiis, quibus omnino deficiat modus habendi Parochum, aut alium Antistitem Graeci Ritus. Quo casu praedicti Fratres emolumenta legitimo iure debita percipere licite valeant, et a iurisdictione Antiocheni Patriarchae nullatenus ipsi dependeant; sed huic dumtaxat petenti teneantur singulis annis notulam tradere Animarum Graeci Ritus in ea Civitate, seu loco exi- stentium, utpote quae in reliquis eidem Patriarchae omnino subesse intelli­gantur. Curet autem Patriarcha pro sui muneris implemento, ut ubicumque opus fuerit, Catholici Parochi copia suppetat, a quo praefati Graeci-Melchitae Sacramenta Graeco Ritu recipere queant.

§ 14. Sacramentum vero Confirmationis a Patre Guardiano Terrae San­ctae, in Civitate Hierosolymitana, et in iis locis, ubi Episcopus Graecus Catho­licus iure suo, et in propria Dioecesi non resideat, conferri posse sub condi­tione Graecis a simplici Sacerdote confirmatis, ac sponte ab eodem confirmari petentibus. Ubi vero sit Episcopus Catholicus residens, huiusmodi Sacra­mentum non conferat, nisi de eiusdem Episcopi consensu ; eo autem dissen- tiente, abstineat.

§ 15. Praeterea omnibus, et singulis Melchitis Catholicis Graecum Ritum servantibus, ad Latinum Ritum transire deinceps expresse vetamus. Missio­nariis vero omnibus districte mandamus, sub poenis etiam infra exprimendis, aliisque arbitrio Nostro decernendis, ne cuiquam ex illis huiusmodi transitum a Graeco ad Latinum Ritum suadere praesumant, aut etiam cupientibus, inconsulta Apostolica Sede, permittant.

, iI >r ns autem, quos Latinizantes appellant, nimirum, qui a Graecis »'«fmtih i> (in geniti, deficientibus Graecis Sacerdotibus, Latino Ritu a Latinis » * h nn iiu m baptizati fuerunt, eumque Ritum hactenus tenuerunt, quorum u» nn merus Damasci inveniri perhibetur, neque satis hucusque defini- iin imi, , n potissimum Ritui addicti esse deberent: statuimus, et declaramus,

0       iam l'ersona a Nobis deputanda semel profiteri debeant in quo Ritu »i»nr malint; in eoque imposterum, omni variandi facultate adempta, per­severat, teneantur.

17. Filii vero, qui ab huiusmodi Parentibus post emissam ab illis prae-

1  i tam declarationem nascentur, necnon ii, qui iam nati sunt, sed nondum nl usum rationis pervenerunt, sequantur conditionem Parentum, si Coniuges unum eumdemque Ritum elegerint; sin minus, Patris Ritum sequantur.

§ 18. Caeterum si quos imposterum Graecos, necessitate cogente, ob defectum Parochi Catholici Ritus Graeci, Baptismum, aut alia Sacramenta a I atino Presbytero recipere eveniat, illi non ideo censéndi erunt Latinum Ritum suscepisse; sed, omni dubitatione sublata, Ritum Graecum, in quo ¦ uti sunt, observare teneantur. Et eum quidem, durante praedicta necessitate, m omnibus rebus, quibus possunt, et praecipue in ieiuniorum observatione, irtineant; in reliquis vero integre resumant, et prosequantur, statim ac Epi- copus, aut Parochus Graecus supervenerit.

§ 19. Ad praecidendas denique controversias omnes, quae super huius­modi quaestionibus oriri solent, etiam inter ipsos Missionarios, propter diver­sas eorum sententias, atque doctrinas; utque omnis contentio inter Fideles mde promanans penitus extinguatur: expresse praecipimus Missionariis cuius­cumque Ordinis, et Instituti, etiam Societatis Iesu, ut solliciti sint super his omnibus servare unitatem spiritus, et doctrinae; quod quidem, nostris hisce decretis, aliisque de Ritibus Graecorum in partibus Orientalibus observandis alias a Sede Apostolica editis, fideliter obtemperantes, facile consequentur. Curent praeterea, ut omnia laudabilia Ecclesiae Graecae instituta ab antiqua Patrum traditione derivata, et Apostolica approbatione firmata, in suo vigore permaneant, atque a Fidelibus istius Nationis integre executioni tradantur; neque aliquid iisdem suggerere, aut suadere audeant, quod illorum con­temptum, atque imminutionem inducere possit; multoque minus auctoritate propria aliquid circa illa innovare, aut etiam super iisdem aliquam dispen­sationem concedere, vel admittere praesumant. Alioquin, praeter districtam, quam Deo, Nobis, suisque Superioribus (quos de urgenda huius Decreti observantia peculiariter oneramus) rationem reddent, sciant se harum Lite­rarum vigore privationem vocis activae, et passivae, et inhabilitationem ad quemcumque gradum, et officium in suis respective Ordinibus, Institutis, et Congregationibus, ipso facto incursuros.

§ 20. Demum quod attinet ad Regularem Monachorum disciplinam, decer­nimus, ut Monachi utriusque Congregationis sub invocatione respective San­ctissimi Salvatoris, et Sancti Ioannis, observent regulam genuinam Sancti Basilii, eis tradendam a Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis: abstineantque ab esu carnium in sensu praedictae Regulae. Utriusque autem supradictae Con-

gregationis, sive alterius cuiuscumque Instituti Monachos immediate subesse iubemus Episcopis Ordinariis Catholicis, et mediate Patriarchae pariter Catho­lico. At in Dioecesibus, in quibus non est Catholicus Antistes, Patriarchae Catholico immediate subiaceant.

§ 21. Nullius vero generis Libros, aut folia, sine praevia approbatione, et licentia Episcopi Dioecesani, et Patriarchae praedictorum edere possint; atque insuper nullum de rebus sacris I ibrum, aut folium publici iuris faciant, inconsulta Sede Apostolica. Quod si novas Librorum sacrorum ab eadem Sancta Sede iam probatorum Editiones Iii ii contingat; onus erit Patriarchae, et Episcoporum Catholicorum, inspici te, ne ulla in re discordent ab Editio­nibus approbatis.

§ 22. Monasterium porro Monialium in Kesruano erectum a Graeco- Melchitis, pro Puellis suae Nationis, et Ritus, ante omnia declaramus eidem ûraeco-Melchitarum Nationi iure ptopnetatis acquisitum esse; ita ut Puellae alterius cuiuscumque Ritus, et Nationis nullatenus quacumque de causa in eodem deinceps admitti possint; sublata . utcumque, etiam Patriarchae, atque Episcopis, super hoc dispensandi I.unitate.

§23. Insuper praedictum Monasterium, et Moniales sub protectione San­ctae Sedis Apostolicae, et Coiiti elationis de Propaganda Fide recipimus; illius vero, seu illarum regimen, tum spirituale, tum temporale, ad Monachos Con­gregationis Sancti Ioanni de Soairo spectare decernimus, cum immediata subiectione Episcopo Ordinatio, et mediata Patriarchae Qraeco-Melchitarum Antiocheno; qui etiam immediatam super eo, et illis auctoritatem acquirere debeat, quotiescumque Iutum temporibus non adesset Episcopus Orthodo- xus illius Sedis. Quatenus vero (quod Deus avertat) neuter esset Catholicus, per id tantum temporis, et donec alteruter Catholicus supervenerit, praedi­ctum Monasterium immediate subiaceat Abbati Generali praefatae Congre­gationis Sancti Ioannis, tamquam Delegato Sedis Apostolicae.

§ 24. Confessarios ( )rdinarius Monialium praedicti Monasterii sit Mona­chus professus dictae Congregationis Sancti Ioannis, quem scientiae, pietatis, ac prudentiae commendatione ab ipsius Abbate Generali delectum, et prae­sentatum, Episcopus Dioecesanus probaverit. Idemque statuimus de Confes- sario extraordinario, quem idem Abbas Generalis ter in Anno, et quando­cumque necessitas lugeat, ad audiendas dictarum Monialium Confessiones valeat deputare. Facta insuper praedicto Episcopo potestate, quatenus id expe­dire putaverit, alium quemcumque Sacerdotem Regularem, etiam alterius Instituti, et Ritus Latini, vel etiam saecularem eiusdem Ritus, in Confessarium extraordinarium dictis Monialibus deputandi.

§ 25. Non aliam vero Regulam a praedictis Monialibus servandam sta­tuimus, quam genuinam illam Sancti Basilii, quam Monachis tradendam, supra significavimus. Cui quidem Regulae, si tam supradicti Monachi, quam mox enunciatae Moniales, aliquas peculiares Constitutiones addere velint, quae nec eiusdem Regulae observantiae, neque Graecis Ritibus adversentur, eas ad Congregationem de Propaganda Fide prius cognoscendas, et si opus fuerit corrigendas, Nobisque auctoritate Apostolica confirmandas exhibere teneantur.

''. In Humilius hisce Decretis, Venerabiles Fratres, quae, praevio maturo < \ .1 n i i 11< . m supra diximus, auditoque consilio Venerabilium Fratrum Nostro- l'itu s.iiu t.ic Humanae Ecclesiae Cardinalium, aliorumque praestantium inte- gntate, n «h«-trina Virorum, statuenda, edenda, ac Vobis denuncianda esse nulli i\iimis, minime dubitamus, quin agnoscatis, nihil aliud Nobis propo­situm Inisse, quam ut et Venerabiles Ecclesiae Graecae Ritus, ac mores in sin i viguit- persistant, et debita Vobis a populis obedientia, vcstraque simul m ens auctoritas, et Iurisdictio, sarta tecta servetur. Quorum utrumque ex uu i, e.idemque animi, ac iudicii aequabilitate proficiscitur; per quam et varias l i lesiarum Institutiones et consuetudines iusta aestimatione pensantes, unum illud ad animarum salutem omnino necessarium in votis habemus: ut scilicet omnes, qui ubique Terrarum Catholico censentur nomine, unico Fidei, atque unitatis vinculo teneantur. Etsupremam huius Sanctae Sedis auctoritatem, qua super alias Divina institutione praeeminet, ad promovendam omnium Eccle­siarum utilitatem solummodo interponentes, de caetero Fraternitatibus Vestris intacta manere volumus iura omnia, ac privilegia, et liberum Iurisdictionis ve irae exercitium, ad regendas Oves vestrae fidei commissas, easque per s initas mandatorum Dei ad salutis aeternae metam, adiuvante Divina Gratia, .Inluendas. Hinc est, quod, et huiusmodi Decreta libenter a Vobis, et cum debita devotione, atque observantia, suscipienda et amplectenda fore confidi­mus Et nihilominus auctoritate Nostra Vobis mandamus atque praecipimus, ut ea omnia et singula servetis, et ab aliis, ad quos attinet, executioni man­dati, atque exactissime observari curetis. Et Apostolicam Benedictionem Fra­ternitatibus Vestris ex animo impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 290-296].


339

Benedictus XIV, ep. encycl. Inter omnigenas, 2 febr. 1744.'

Inter omnigenas calamitates, quibus Ecclesiae Filii sub Infidelium domi­natione degentes undique opprimuntur, quibusque omnibus paterna chari­tate compatimur; non aliae magis animum nostrum sollicitant, atque urgent, i iam quae sunt eius generis, unde animabus Christi Sanguine redemptis perditionis occasionem oriri, et Catholicae Fidei, disciplinaeque integritati detrimentum inferri posse veremur. Ex quibus cum illae, quas in Serviae Regno sub durissimo Turcarum iugo iamdiu sustinetis, Venerabiles Fratres, Hdecti Filii, multis ex partibus alias ad aures nostras pervenerint; tum vero novissime, per Venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam, electum a Nobis, et constitutum Archiepiscopum Scopiae distinctius expressae, ac pene ob ... ulos nostros expositae, incredibili Nos dolore affecerunt. Licet enim inter , 1 uvissimas vexationes, et persecutiones ab infidelium crudelitate, et schisma-

1 Venerabilibus Fratribus, Dilectis Filiis, Archiepiscopis, Episcopis, Parochis, n Universo Clero, et Populo Regni Serviae, aliarumque finitimarum Regionum.

ficorum odio illatas, assiduam Pastorum istius Regni vigilantiam, ac sollici­tudinem in proprios greges, firmamque Populorum in Fide, ac pietate con­stantiam commendare, immo et admirari debuerimus; plures tamen dolendi causas Nobis attulerunt, tum nonnullorum ex illis infracta, et fluctuans, vel etiam arbitraria, in maximi momenti rebus, agendi ratio; tum invecta inter plerosque Fideles, ex alienigenarum consortio, morum, ac disciplinae cor­ruptela; praesertim vero turpis Christianae professionis occultatio, ad infide- litatem accedens, qua plures in istis regionibus uti, temporalium damnorum timore, perhibentur.

§ 1. Debuerant quidem pleraque ex iis, quae contra Fidei, et morum puritatem inter istarum Ecclesiarum Fideles irrepsisse dicuntur, vel anteverti, vel introducta corrigi, atque emendati, per satis notas Pontificii, et Canonici Iuris sanctiones, et per Apostolicae Sedis Decreta per organum Venerabilium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis Propa- gandae Fidei praepositorum saepius emanata; potissimum vero per ea, quae statuta fuerunt in Albano Concilio, quod sub fel. rec. Praedecessore nostro Clemente XI, ab istius Regni Primate, pro universo Clero, et Populo Albaniae, et Serviae, indictum, et celebratum fuit. Ideoque praedictas omnes iuris Ecclesiastici, et Sedis Apostolicae leges Vobis omnibus in memoriam revo- cantes, earumque studium, et observantiam impense commendantes, praedi­ctum Concilium Albanum vestris praecipue rebus, ac temporibus accommo­datum et opportunum, omnino teneri, ac per omnia observari praecipimus; volentes, ut omnes istius Regni Archiepiscopi, Episcopi, Parochi, et Missio­narii, et Reliqui Animarum curam habentes, aliquod illius exemplar apud se habeant, atque ad illius normam, suos, et Populorum mores exigere studeant, et conformare.

§ 2. Attamen, ut graviores abusus ad Fidei, morum, ac rituum integri­tatem pertinentes, quae ex istis Regionibus ad nostram notitiam in specie pervenerunt, penitus tollantur, ac perpetuo eliminentur, postquam eosdem accurate, ac diligenter per nosmetipsos perpendimus, examinavimus, ea, quae sequuntur, Decreta, non sine Venerabilium Fratrum nostrorum consilio, per­ferre, ac vobis denunciare statuimus; quorum dispositiones a vobis omnibus ad quos attinet, utpote utiles, ac necessarias, libenter amplectendas esse in Domino confidimus; et nihilominus auctoritate Apostolica exactissime impleri, et custodiri mandamus.

§ 3. Ordientes itaque a negotiis Fidei, sine qua impossibile est placere Deo, omnibus et singulis istius Regni fidelibus, qui Ecclesiae Catholicae com­munionem retinere cupiunt, districte praecipimus, atque iubemus, ut caveant, ne ad occultandam, quum licitum et necesse est aliquando, Christianae Reli­gionis professionem, aliqua faciant, aut admittant contra Evangelica Praecepta, et Instituta; praesertim vero, quae protestationem includunt Mahumeticae sectae. Ideoque si Circumcisionem susceperint, sciant, quod Christus ipsis, Apostolo attestante, nihil proderit. Nomina Turcica, quorum nec memores esse deberent per labia sua, assumere: abominanda Infidelium Templa, quae Moschaeas vocant, frequentare, ecclesiasticorum Ieiuniorum dies Carnium esu profanare, et haec eo fine, ut Mahumetani credantur, prorsus devitent.

M».. num omnia, etsi Fides Christi in corde teneatur, fieri nequeunt, sine «•iiiim im morum simulatione, sinceritati Christianae contraria, quae men­titum m r r gravissima continet, et virtualem Fidei negationem, maxima cum iwi num», proximique scandalo, includit.

i Multo vero magis, quum a publica Potestate interrogantur, illicitum • itu . . urit Mahumeticae sectae se addictos profiteri; sed illud noverint . ««r i. m|nn, quo eos oportet, sumentes scutum Fidei, non solum corde cre- n- ul iustitiam, sed etiam ore Christum confiteri ad salutem ; alioquin si eum i nn hominibus negare ausi fuerint, et ipse negabit eos coram Patre suo. '). Impius pariter, et illicitus est illorum Serviae Christianorum abusus, i n m hac vita migraturi, cadavera sua Turcarum sepulturis mandari, cum r.iotum assistentia, et Mahumeticis adhibitis ritibus, permittunt, aut iubent, i innui si Christum in vita erubescere minime debent, quanto minus quum uisdem tremendo iudicio sistendi sunt; ne et ipse eorumdem coram Aeterno ¦.im Patre erubescat.

§ 6. Munus itaque Episcoporum, Parochorum, et Missionariorum erit, M-rio Christianos illos, qui supradicta, cum ingenti Fidei iniuria, nefarie prae- urnunt, docere et admonere; quod frustra sibi de Christianae Legis custodia, rt zelo, deque Filiorum in eadem educatione blandiantur; quoniam vel in uno istorum deficientes, facti sunt omnium rei. Itaque ipsis aperte denun- r i e iit, quod quisquis metu cuiuslibet potestatis, vel temporalium amittendo- rum formidine, Fidem suam prodit, iram Dei super se provocat; seque, nisi resipiscat, ab omni salutis spe extraneum reddit; quoniam magis timet homi­nem, quam Deum, et momentanea retinere, quam aeterna acquirere mavult. SI qui autem obstinati in huiusmodi via impiorum pergere velint, incapaces erunt Sacramentorum in vita, et, si impoenitentes decesserint, suffragiorum post mortem; ad quae nullus Ecclesiae Minister illos admittere praesumat; alioquin a proprio Episcopo Canonicis poenis, ad praescriptum etiam supra­dicti Albani Concilii, plectendus erit.

§ 7. Arcendae pariter a Sacramentis Ecclesiae sunt illae Mulieres, quae nuptiarum nomine in Turcarum contubernium admissae, celantes Christianae Religionis professionem, ibi vitam agunt ab omni Religionis exercitio remo- tam; eisque, a Pastoribus denuntiandum est, ne salutis aeternae fiduciam collocent in ea Fide, quam, sine operibus mortuam, in corde tantum utiliter conservare posse, sibi persuadent.

§ 8. Istarum vero Filios quos Parochis baptizandos exhibent, ubi eorum vitae periculum imminere videatur, sacro lavacro abluere praedicti Parochi minime dubitent; admonitis Matribus, ut, si convaluerint, ipsos in Christiana Religione educare sedulo curent. De iis vero, qui validam, ac vivacem cor­poris constitutionem praeseferunt, et nullo superstitiose fine, sed unico salutis obtinendae voto, ad baptismum a supradictis Matribus offeruntur; quoniam impossibile est singulas rerum circumstantias expendere, quae suadere pos­sunt, vel eos in Evangelicae legis, et fidei cultu perseveraturos, vel Christiana educatione ab huiusmodi Matribus fraudatos, Mahumetani Patris impietatem sequuturos esse; perpensis etiam infantilis aetatis periculis, ob quae tertiam plerumque hominum partem ante completum decennium extingui ferunt;

nihil expresse iubendum censemus; Ecclesiaeque Ministros dumtaxat horta­mur, ut invocato cum gemitibus lumine Spiritus Sancti, iuxta illius ductum, et prudentiae suae dictamina se gerant. Quod si eos ad Baptismum admitti posse crediderint, ne omittant Matribus inculcare districtam obligationem, qua tenentur, huiusmodi Ecclesiae Filiis, si ad rationis usum pervenerint, notam facere veritatem Dei, eosdemque in disciplina, et correptione Domini educare.

§ 9. Illud etiam grave, ac permolestum auribus nostris accidit, Con­cilii Tridentini Decreta de Sacramento Matrimonii ab aliquibus non obser­vari in istis Regionibus, in quibus debitam eorum publicationem iamdiu sequutam fuisse, ipsius Albani Concilii testimonio comprobatur. Itaque omnes istarum partium Fideles supradictis Decretis teneri declarantes, irrita omnino, et nulla esse definimus praetensa Matrimonia, quae coram solo Turcarum iudice, Caddi dicto, vel etiam absque isto, per solos Sponsos, et non ad praedicti Tridentini Concilii praescriptum1 contrahuntur. Quique huiusmodi nullas, et clandestinas nuptias contraxerint, et post contractas convivunt, tam­quam in illicito concubinatu versantes (nisi de praeterito poenitentiam agant, et iusto Matrimonio in facie Ecclesie iungantur), a Sacramentorum partici­patione arceri praecipimus.

§ 10. Matrimonio autem a Fidelibus rite confracto, eisdem minime per­mittimus, ne quidem ob causam Uxorum a Turcarum raptu servandarun:, idem coram Caddi per Procuratores Turcico Ritu renovare; nisi tamen Mahu- metanus nuptiarum ritus sit mere civilis, et nullam Mahumetis invocationem, aut aliud quodcumque superstitionis genus includat. Etsi enim non per se ipsos, sed per Procuratores id peragant, nunquam tamen illius delicti insontes haberi debent, quod ipsorum auctoritate, vel mandato committitur.

§ 11. Quoad proclamationes vero a Tridentino Concilio statutas,2 licet in Servia minime usu firmatae asserantur, quum tamen in praelaudato Concilio Albano Parochis etiam Serviae praescribatur, adempta dispensandi facultate extra urgentis necessitatis occasionem ; Nos idem omnino, quum fieri potest, observari praecipimus.

§ 12. Quod si alicuius Fidelis Uxor ad Turcas confugiat, et cum aliquo ex istis nefarias nuptias contrahere audeat, non licet Viro aliam Uxorem in illius locum ducere; quum Matrimonium, Iure Divino, Coniugibus supersti- tibus, indissolubile, per huiusmodi Mulieris facinus minime dissolvatur. Unde, qui in tali casu alteram ducit, moechatur; et nisi ab ea omnino separetur, a Sacramentis arcendus est.

§ 13. Et quidem de huiusmodi Mulierum salute, nisi poenitentiam agant, quid iudicandum sit, omnibus patet. De Mulieribus autem Christianis a Turcis per vim raptis, iisdemque violenter, vel in pueritia nuptis, quae nullo Sacra­mentalis fidei iure coniunctae, in illicito concubinatu cum Infidelibus perse­verant, idem omnino statuimus, quod in praedicto Concilio Albano decretum fuit; ut scilicet illis Ecclesiae Sacramenta denegentur; nulla ratione habita,

1        Sess. XXIV, de ref. matrim., c. 1.

2        Sess. XXIV, de ref. matrim., c. t.

r' u'tcMvir illarum in Christiana Fide perseverantiae, vel violentiae in i"»• : 1 i lair a I ureis illatae, vel etiam quod unicae, aut potioris, et iustae 1 « < la I urcis habeantur; quum ista nullum ius tribuant in concubi-

n «iu. < i i.um.          e degentibus, ad percipienda Sacramenta; nullamque Sacer-

d .illuc., a.I eadem indignis ministranda, praebeant facultatem.

it i u. a Dispensationes Matrimoniales, caveant Episcopi, et Missio- n n u seiviae, ne facultatibus sibi ab hac Sancta Sede communicatis incon- u 11 e. vel erga immerentes utantur; neve terminos suae potestatis transibant, di r. itaque Dispensationes concedendas esse statuimus illis Christianis ulie.. de quibus dictum est, quod Mahumeticos simulent ritus: etenim i ii. quum Christum erubescant, gratiarum Ecclesiae, quae Christi sponsa est, m 1 i . nos se faciunt. Praeterea nullas dispensationes concedant in iis casibus, quibus Matrimonia iuxta Ritum Ecclesiae Catholicae, ut supra dictum est, et valide, et sancte celebranda non esse praeviderint. Tunc enim non Dispen- . ihoues, sed Dissipationes, et incontinentiae fomenta essent, a quibus fidelis piudensque Minister Christi omnimode abstinere tenetur.

§ 15. Specialiter autem advertant, eam facultatem, inter caeteras ipsis eommunicatas, non reperiri: dispensandi scilicet super impedimento iustitiae publicae honestatis, proveniente ex matrimonio rato, quod alias inter alte- t utram partem, et alterius consanguineum in primo gradu, intercesserit; sed i u te consummationem, vel morte, vel aliter legitime solutum fuerit. Hoc enim impedimentum fortius est eo, quod ex sponsalibus oritur; idcirco ab huius­modi dispensatione concedenda abstinere debebunt.

§ 16. In celebratione nuptiarum observentur tempora ab Ecclesia Catho­lici praescripta. Quod si infra vetitos dies Mahumetani suas nuptias cele­brantes, aliquem ex Fidelibus officii causa invitaverint, quoniam Ecclesiae praecepta ad eos, qui foris sunt, minime pertinent, non prohibentur Catho­lici Serviae, Christianam modestiam secum ferentes, illis interesse; dum­modo fieri possit absque Creatoris iniuria, et offensione fidelium, et Eccle- siae Dei; et nulla in Turcarum nuptiis Mahumetis invocabo, nullique Huperstitiosi ritus intercedant, quibus invitati, ore, vel opere iungi debeant, et consentire. Quae tamen Infidelium consortia, et profana convivia, si, quantum poterunt, devitare curaverint, multa sane animarum pericula prae- cavebunt.

§ 17. Quod pertinet ad cognationem spiritualem, sapientissima Tridentini < iticilii Decreta,1 quacumque in contrarium consuetudine minime obstante, m Servia omnino observari mandamus. Itaque nec eam, quae oritur ex Sacra­mentis Baptismi, et Confirmationis, ultra personas, et gradus ab eodem Con- ilio praefinita, extendi permittimus; nullam vero spiritualem cognationem aliunde oriri, et in specie ex assistentia matrimonio praestita, etiam ad con- tiahentium invitationem, sicuti nec inter eos, a quibus capilli pueris primo tondentur, expresse declaramus. Urget enim ratio praedicti Conciliaris Decreti; ue scilicet propter multitudinem prohibitionum, contingat saepius, in casibus prohibitis ignoranter contrahi matrimonia, in quibus vel cum peccato per-

1 Sess. XXIV, de ref. matrim., c. 2.

severctur, vel quae cum scandalo dirimi debeant. Quod cum sapienter sta­tutum fuerit circa ea spiritualis cognationis genera, quae iam in Ecclesia recepta erant; multo maiori ratione obtinere debet in aliis huiusmodi spe­ciebus, quae in Ecclesia Catholica ignotae, infectum a schismaticis princi­pium habent, quorum est alligare hominibus onera gravia, et importabilia, digito autem suo ea non movere. Itaque et istorum scandalum, si quod acceperint ex huius Decreti inter Fideles observantia, secure contemnen­dum est.

§ 18. De Sacris autem Ritibus, in quibus istarum Regionum Ecclesiae, Romanam hanc, reliquarum omnium Matrem, et Magistram, in speculum sibi, et exemplum proponentes, non alio quam Romano Missali, Rituali, ac Cae- remoniali uti perhibentur, hortamur Venerabiles Fratres Archiepiscopos, et Episcopos, ut nihil in huiusmodi tuta, ac laudabili consuetudine immutari, et tam in Sacrorum celebratione, et Sacramentorum administratione, quam in Benedictionibus, et Exorcismis, non aliis quibuscumque aliunde petitis Ritibus, Caeremoniis, et precationibus, quocumque praetextu, aditum rese- rari permittant.

§ 19. Videant autem, ne forte inanes, aut leves timendi causae illae sint, quae passim afferuntur, pro omittendis in Baptismatis administratione cae­remoniis a Rituali Romano praescriptis; quas etiam, quum ex veris, gravi- busque causis praetermitti contingat, primo quoque tempore suppleri cura­bunt. Neque enim sine gravi peccato negliguntur tam magni ponderis, tantaeque antiquitatis Ritus, atque ad reverentiam Sacramento conciliandam maxime necessarii.

§ 20. Curandum est etiam, ne extra casum necessitatis, iustique timoris ab Infidelibus incussi, communis, et naturalis Aqua, vel etiam ea, quae pro lustrationibus benedicitur, in Baptismi administratione adhibeatur; ac temere omittatur usus Aquae ad hunc praecise effectum benedictae iuxta praescri­ptum Ritualis Romani. Vix enim sine maxima incuria, vel inani timore (iuxta sensum etiam Albani Concilii) evenire potest, ut in Ecclesiis Parochialibus, ubi illae existunt, Baptismales Fontes, statutis temporibus, et ritibus non benedicantur, aut Sacrorum Oleorum ad hoc sufficiens copia non suppetat.

§ 21. Invigilent etiam, pro pastoralis muneris implemento, ne Fidelibus quocumque in loco degentibus Sacerdotes Catholici desint, qui ipsis in Paschatis solemniis Sacrosanctam Eucharistiam ministrare possint; tum, ut Lateranensis Concilii pro omnibus utriusque sexus Fidelibus Decretum1 obser­vetur; tum, ut in communi totius Ecclesiae de Resurrectione Domini laetitia, hoc vivifico pabulo, quod symbolum quoque unitatis est, Ecclesiae Filii roborentur, ac nutriantur. Quod si propter locorum, et temporum infelici- tatem eveniat, ut infra duas Hebdomadas, quae a Dominica Palmarum ad Dominicam in Albis intercurrunt, nullatenus id fieri possit: tunc, ut eidem praecepto, vel in Quadragesima, vel in solemniis Pentecostes, praeviisque diebus, iuxta proprii Sacerdotis consilium, a Populis istarum Serviae regio­num satisfieri valeat, harum Literarum tenore concedimus, et indulgemus.

1 C. 12, X, de poenitentiis et remissionibus, V, 38.

§ 22. Dolenter vero nimis accepimus, vel adeo desertas, et ruinosas esse istarum Regionum Ecclesias, vel adeo insolescere Infidelium furorem, ut San­ctissima Eucharistia neque decenter, neque tuto, ut par est, asservari possit; unde eveniat, ut plerique Fideles Infirmi, absque salutari Viatico, naturae debitum solvant. Porro gravissimo huic malo, quantum fieri potest, occurri, et provideri debet. Quamobrem Infirmorum notitia per Parochos anxia dili­gentia est inquirenda, non tantum pro iisdem Poenitentiae Sacramento expur- gandis, Christianisque monitis, ac spiritualibus consolationibus iuvandis, ac sublevandis; verum etiam, ut Sanctissimo Christi Corpore reficiantur, atque ad extremum agonem subeundum muniantur. Itaque ubi alicui ex Fidelibus mortis periculum instare perspiciant, praedictum Sacramentum Eucharistiae quamprimum ipsi ministrent; et si quidem sine periculo possint, ab Ecclesia sumptum, si aliqua ibi existerit, ad Infirmi domum deferre debent, cum extra summum necessitatis casum, apud infirmos, in Aedibus non Sacris, Missam celebrare non liceat.

§ 23. Dum autem Sacerdos tantum Sacramentum ad infirmos defert, Decreta in Albano Concilio promulgata adamussim observet, quibus prae­cipitur, ut indutus Superpelliceo, Stolaque utrique humero circumsepta, et praecedente uno saltem lumine, Hymnos, et Psalmos submissa voce reci- tans, in Sacra Pyxide, vel in Calice mundo, velamine cooperto, ambabus manibus illud ante pectus tenens, devote deferat. At ubi (sicut ibidem addi­tur) Turcarum vis praevalet, et iniquitas, Sacerdos Stolam semper habeat propriis coopertam vestibus: in sacculo, seu bursa Pyxidem recondat, quam per funicolos collo appensam in sinu reponat; et nunquam solus procedat, sed uno saltem Fideli, in defectu Clerici, associetur.

§ 24. Denique circa sepelienda Fidelium Cadavera, omnes Turcarum superstitiones devitentur; a quibus profecto impuram originem trahunt super- stitiosi quidam ritus, veluti lotiones, quae incenso Thure, et certarum pre­cum recitatione, quae a Catholica improbantur Ecclesia, peraguntur. Itaque abstinentes, quantum poterunt, ab omni specie mala, et infidelium imita­tione, discant istarum Regionum Populi, nihil in huiusmodi Ritibus conti­neri, quod necessarium sit ad Defunctorum salutem, atque suffragium. Tur­carum vero dicteria, et cachinnos, inanesque schismaticorum sermones, pro nihilo habeant.

§ 25. In aestimandis autem periculis, quorum interventu in supra enun- tiatis rerum generibus Ecclesiasticae disciplinae rigorem relaxari posse decla- ravimus, universos istarum Regionum Fideles, praecipue vero Animarum Pastores monemus, itidemque rogamus, ut abiectos animos Christiana vir­tute erigentes, quid vere timendum sit, quid contemnendum, examinent; et non in angustia, et metu terrenarum potestatum, sed in amplitudine chari- tatis, et ardore dilectionis, quae foras mittit timorem, Dei, et Ecclesiae prae­cepta observent, et Animarum Curam administrent. Quod si solam Turcarum insultantium formidinem, aut levium incommodorum periculum, ad trans- gredienda Christianae professionis instituta, vel ad negligendum Animarum sibi creditarum regimen, iustam sibi causam esse iudicaverint: vere de ipsis dici poterit, quod ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Idcirco Vene-

rabiles Fratres Archiepiscopos, et Episcopos, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesias istas gravissimarum calamitatum cumulo vexatas, hortamur in Domino, et obsecramus, ut inanes huiusmodi timores, ex interiorum Eccle­siae Ministrorum, omniumque Fidelium pectoribus excutiant, eosque erigant, atque excitent, ut calcatis aeque mundi blanditiis, atque terroribus, per arduam, angustamque semitam, Christum Ecclesiae Caput, ad sanctificationis fasti­gium invitantem, constanter sequantur.

§ 26. Agnoscant porro singularem in ipsos Dei nostri misericordiam, qui dum, terribili iudicio, in aliis Regionibus Infidelium dominationi subie­ctis Christianam Religionem penitus conculcari, et extingui permisit: in isto tamen Serviae Regno veritatis suae lumen vigere voluit, quo respicientes homines in angustiis, et tribulationibus constituti, et consolationem acci­perent in hac vita, et ad meliorem, ac beatiorem aliam assequendam perdu- cerentur.

§ 27. Itaque, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, cogitate etiam, atque etiam, et praecavete, ne per ingrati animi vitium, Divinae erga vos pietatis fluenta siccentur; et auferatur a vobis Regnum Dei, cuius legibus obtemperare, et recte constitutos mores servare contempseritis.

§ 28. Quod si supra exposita Decreta, quibus vestram agendi discipli­nam ad Sanctissimarum Ecclesiae legum puritatem cupimus revocare, quaeque vobis omnino exequenda per has Literas nostras auctoritate Apostolica denun- tiamus, gravia vobis videbuntur, et importabilia; videte ne ad leve Christi onus, ac suave ipsius legis iugum, eam gravitatem, et molestiam vestra opi­nione transferatis, quae ex superaddita temporalium bonorum, vel retinen- dorum sollicitudine, vel acquirendorum cupiditate proficiscitur. Haec si abie- ceritis, et mundi servitutem cum ea, quam Christo professi estis, minime conciliandam esse duxeritis : profecto levia vobis omnia, et expedita in Christianae legis observantia videbuntur. Fidelis est autem Deus, qui non patietur vos ab infidelibus vexari, ac tentari supra id, quod potestis; sed faciet etiam ex tentatione proventum, et momentanea tribulationum vestrarum aeterno gloriae cumulo abunde rependet. Quod ab ipso Patre misericordia­rum, et Deo totius consolationis vobis ex animo adprecantes, Apostolicam Benedictionem vobis omnibus amanter impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 302-308].


340

Benedictus XIV, const. Ab augustissimo, 5 mart. 1744.

Ab Augustissimo Eucharistiae Sacramento, in quo Salvator Noster, et Dominus Iesus Christus se ipsum nobis, tamquam gratiarum omnium fon­tem uberrimum, atque pretiosum aeternae gloriae pignus amandum, atque fruendum exhibere ineffabili benignitate dignatur; cui curvari convenit omne genu, omnesque gentes, et populos, et linguas perenne adorationis et hono­ris tributum offerre ; sceleratorum Hominum audaciam, multoque magis sacri-

I. c i, impiorum manus arcendas esse, in primisque a Nobis Apostolicae .uu toritatis clypeo, ac districto poenarum gladio, quantum cum Domino I"1 uinus, hui);ius propulsandas, tum ipso ministerii Nostri Officio, tum etiam l'i.u ilo < .sonitu nostrorum exemplis admonemur.

s 1 Ii sane, cum alias Ven. mem. Praedecessor Noster Innocentius Papa Xl per suam Constitutionem datam iv Idus Martii Anno Incarnationis Dominicae mdclxxvii,1 statuerit, ut omnes, et singuli utriusque sexus, qui de cxecrabili furto Hostiae consecratae, sive unius, vel plurium Particularum consecratarum, cum sacra Pyxide, vel sine illa, legitime, et iudicialiter con­fessi, aut convicti fuerint, quive propria malitia, vel de alterius mandato, Hostiam eiusmodi, sive unam, vel plures Particulas consecratis, ad malum finem, apud se retinere, vel alio transferre, seu asportare praesumpserint, condignis poenis, et animadversionibus pro facinoris atrocitate plectantur, et pro prima etiam vice Curiae saeculari tradantur, non obstante minori aetate, dummodo vigesimum annum attigerint; easdemque poenas constitue­rit etiam contra Mandantes: immediatus illius Successor fel. pariter rec. Ale­xander Papa VIII, aequali zelo ad tam nefarium scelus eliminandum arma­tus, praedictam Innocentii XI Constitutionem confirmavit, per aliam in simili forma datam xi Kalendas Ianuarii anni mdcxc;2 in qua etiam illud addidit, ut sub antedictae Constitutionis dispositione intelligi deberent comprehensae omnes, et singulae personae tam Saeculares, quam Ecclesiasticae, etiam Re­gulares, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, Ordinis, Congregationis, Societatis, et Instituti, quibuscumque privilegiis, exemptionibus, et Indultis munitae, et quavis speciali nota, aut individuatione dignae, nulla prorsus excepta; easque omnes, si quas atrocissimi huius criminis, quocumque modo, etiam sine qualitate furti, per se ipsas, vel per alios quoscumque, aut de alterius mandato, commissi, reas esse constaret, omnibus, et singulis poenis tum antiquis, tum in dicta Innocentii XI Constitutione innovatis, etiam, quoad Ecclesiasticos, degradationis realis, et traditionis brachio saeculari, omnino et irremissibiliter obnoxias fuisse et esse, atque in posterum fore, declaravit.

§ 2. Nos igitur, quibus horrendae huiusmodi impietatis magis magisque praecavendae non minor cura pectori insidet, supradictas Praedecessorum nostrorum Innocentii XI, et Alexandri VIII Constitutiones (quarum tenores, ac si de verbo ad verbum praesentibus insertae forent, haberi volumus), atque omnes, et singulas dispositiones, ordinationes, declarationes, et exten- siones in illis contentas, prout iacent, Motu proprio, et ex certa scientia, et deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, hac Nostra perpetuo valitura Constitutione confirmamus, approbamus, et innovamus, easque inviolabiliter, et inconcusse servari volumus, et mandamus.

§ 3. Cum autem, sicut Nos ipsi pluries agnovimus, dum adhuc in mino­ribus existentes, in Romana, atque universali Inquisitione Consultoris munere fungebamur, in huiusmodi Causarum tractationibus, quae coram Sacro prae­dictae Inquisitionis Tribunali agitantur, hae plerumque exceptiones a Reis,

1       Cf. N. 250.

2       Cf. N. 255.

atque Reorum Advocatis proponi soleant, quod scilicet subreptarum Particu­larium sive Hostiarum consecratio, et surripientium, sive asportantium, vel respective retinentium intentio ad malum finem directa, minime a Fisco pro­bentur; et propter huiusmodi exceptiones, et deficientes in Fisco probationes ad easdem repellendas, huius generis causas in longum protrahi contingat, atque etiam ipsi aliquando Rei delictorum suorum impunitatem, aut poena­rum minorationem pessimo exemplo obtinere tentaverint; cumque super rele- vantia istarum exceptionum, quae ex praedictarum Innocentii XI, et Alexan­dri VIII Constitutionum contextu oriri asseruntur, et super eo, an ipsis Reis, vel Fisco potius incumbat onus conficiendi probationes pro supradictis exce­ptionibus fundandis, vel respective destruendis, novam aliquam declaratio­nem Pontificia auctoritate suffultam memoratis Constitutionibus adiungi desi- deraretur: idcirco Nos, volentes omnia sacrilegis Hominibus adimere subter- fugia, per quae condignas tantae impietatis poenas declinare, vel earum mino­rationem, et relaxationem praetendere, vel obtinere possent, motu, scientia, deliberatione, ac potestatis plenitudine paribus, atque etiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota Republica Christiana adver­sus haereticam pravitatem generalium Inquisitorum a Sancta Sede specialiter deputatorum sensui, et consilio Nobis alias super hac re insinuato inhae­rentes, ea quae sequuntur opportune statuenda, et declaranda censuimus.

§ 4. Quoties igitur per legitimas probationes constiterit, vel Hostiam, vel Particulas a Reo subreptas, sive alio modo asportatas, atque retentas, in Sacro prius Repositorio, seu Tabernaculo, vel in Sacra Pyxide, aut Osten- sorio asservatas, indeque sacrilego ausu extractas, atque asportatas fuisse; vel eidem Reo constituto, aut alteri personae, in actu Communionis a Sacerdote traditas, deindeque vel in eodem Communionis actu, vel post illum, ab ipso sumente ex proprio ore extractas fuisse: tunc satis, et abunde fundatam prae­sumptionem Fisco suppetere declaramus, pro asserenda earumdem Hostia­rum, seu Particularum consecratione; ad quam excludendam nonnisi claras, et concludentes in contrarium probationes admitti debere decernimus; qua­rum perficiendarum onus ad ipsum Reum pertinere dubitandum non est, ac ne in posterum dubitari contingat, praesentis declarationis tenore sta­tuimus.

§ 5. Inutiliter etiam a Reis, vel ab eorum Defensoribus proponeretur exceptio non probatae pravae intentionis abutendi Sacramento ad malum, vel sacrilegum finem, nisi concludentibus, et iuridicis probationibus, adstruendis pariter ab ipsis Reis, in quos tale onus praesentis declarationis vigore expresse refundimus, huiusmodi exceptio constabilita fuerit, et iusta, aut excusabilis ratio asportationis, aut retentionis Sacramenti, plene comprobetur. Alias etenim Fisco semper assistet valida, et legitima praesumptio de intentionis pravitate, quotiescumque probaverit ipsam Sacrae Hostiae, vel Particulae sub­reptionem, asportationem, aut retentionem; absque eo quod, super malo, vel sacrilego fine, speciales probationes debeat cumulare. Itaque neque istam, neque aliam superius memoratam exceptionem, ubi sufficienter, ut supra, probatae non fuerint, impiis tanti Sacramenti violatoribus ullatenus suffra­gari volumus, quo minus omnibus, et singulis poenis, etiam pro prima vice

traditionis brachio Saeculari, et quoad Ecclesiasticos, degradationis realis, et traditionis pariter pro prima vice brachio Saeculari, in praefatis, et antiquio­ribus Praedecessorum Nostrorum, et iuris sanctionibus, contra huiusmodi nunquam satis detestandi facinoris Reos iuste, ac sapienter constitutis, subii­ciantur, et cum effectu plectantur, et puniantur.

§ 6. Decernentes, etc.

[Bened. XIV Bull, tom. 1, p. 314-317].


341

Benedictus XIV, const. Sacerdos in aeternum, 20 apr. 1744*

Sacerdos in aeternum Christus Dominus, dum ipsa nocte, in qua trade­batur, Apostolis a se ipso delectis consecrandi Corporis sui, eiusdemque offerendi, et ministrandi potestatem concessit: mox eisdem post resurrectio­nem suam, insufflato Spiritu Sancto, amplissimam peccata remittendi, ac reti­nendi contulit facultatem; hoc simul exemplo praecepique suo constituit, et sanxit, ut ea deinceps in universam Ecclesiam potestas atque facultas per legitimam tantummodo Sacerdotum ordinationem transfundi, et propagari deberet; unde, evacuato veteri Levitarum ministerio, et Sacerdotio filiorum Aaron, qui exemplari, et umbrae deserviebant Caelestium, omnibus quidem adoptionis suae filiis ad novum Sacerdotium secundum ordinem Melchise­dech aditus pateret; sed non alii reipsa ad sublimem fungendum honorem assumerentur, quam qui a Deo vocati, .iique ab Apostolis, seu ab eorum Successoribus, rite instituti atque ordinati im iit. Quod si, iuxta I e(;em Moysi, accedentes ad Sanctuarium illud in m it u tum, aut Thuribulutn .uiieiim ab hominibus effectum, manu arripientes, i ¦ ter nn, qui ex designata I ribu, et Familia originem ducerent, sine ulla mis >> n. m, n n deputabantiir, quanto magis putandum est deteriora supplicia ninni . e qui, (nolam eum -ant, ideo praestantiori novae Legis ministerio ne , ... i, t, .iique oblationem, et lispensationem Mysteriorum Dei sibi an ¦ :>'• ; • ¦ ¦ q ¦ n mt. quum prae­sertim ea nulliter, et irrite celebrantes pm.im q um r nn, et Vim .instan­tiam publicis adorationis actibus, atque re. eptii I o. 1 h- proiest.itioinl u . impie prosequantur, et quantum in ipsis est, in idem Id 1 liii... . ium n 1. ¦ i<l< -, popu­los, licet ignorantes, inducant. Mendaces vero illi, qui absque legitima aucto­ritate, in Poenitentiae Tribunalibus, tamquam Indues .minuium, sedere audent, eamque sibi falso asserere facultatem, cmundandi conscientiis homi­num ab operibus mortuis, quam aeterni foederis Sponsor Dei I ritus nemini se, nisi per Ecclesiasticam Ordinationem, 1 ominuiiieattirnrn promisit, severio- nbus profecto poenis plectendi sunt, cum Sacramentum reconciliationis humanae conculcent, et sanguinem Testamenti, a quo virtus illius omnis promanat, pollutum ducant, confitentibus vero fideliter peccata sua impiam 11 re gravissima fraudem faciant.

§ I. Et quidem gravissima huiusmodi scelera cxecrantes Romani Pon- lifii es Praedecessores Nostri Paulus IV, < t "sixtus V decreverunt, ut qui ad

Presbyteratus Ordinem non promoti, Missarum celebrationem usurpare, et Sacramentum Poenitentiae ministrare praesumpserint, a Iudicibus Sanctae Inquisitionis tradi deberent Curiae Saeculari, debita animadversione puniendi. Eorumque vestigiis per omnia inhaerens fel. record. Clemens Papa VIII etiam Praedecessor Noster, ne circa poenam huiusmodi delinquentibus irrogandam ullus dubitationi locus superesset, in suis Literis incipientibus: Et si alias, datis in forma Brevis apud S. Petrum sub die prima Decembris anni millesimi sexcentesimi primi,1 distinctius constituit, ut omnes, et singuli, qui ad Sacer­dotium, ut supra, non promoti, reperti fuerint Missarum celebrationem usur- passe, vel Sacramentalem confessionem audisse, a praedictis Iudicibus S. Inqui­sitionis, vel locorum Ordinariis, tamquam Ecclesiae misericordia indigni, a Foro Ecclesiasiastico abiiciantur, et ab Ordinibus Ecclesiasticis, si quos habue­rint, rite degradati, statim Curiae Saeculari tradantur, per Iudices Saeculares debitis poenis plectendi.

§ 2. Et successive rec. pariter mem. Praedecessor Noster Urbanus Papa VIII per similes Literas datas die vigesimatertia Martii anno millesimo sexcentesiino vigesimo octavo, quarum initium est: Apostolatus Officium,2 supradictas Decessorum dispositiones ita confirmavit, et ampliavit, ut qui­cumque se praefatis sceleribus obstrinxerint, mandaverit eos privilegio aeta­tis minoris annis vigintiquinque, nullatenus excusari, dummodo vigesimum annum expleverint, quominus ad normam dictae Constitutionis Clementinae, statim Curiae Saeculari, condignis poenis afficiendi, tradantur. Quas quidem omnes et singulas Constitutiones, atque Ordinationes, Apostolica Nostra Auctoritate adprobamus, et confirmamus, et quatenus opus sit, innovamus, atque in posterum ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari praecipimus, earum omnium tenores, ac si praesentibus de verbo ad verbum insertae forent, pro plene, et sufficienter expressis habentes.

§ 3. Quia vero propria nonnunquam experientia cognovimus, dum adhuc in minoribus existentes in Romana atque Universali Inquisitione Consultoris munere fungebamur, ab huiusmodi criminum Reis, seu ab eorum Defenso- ribus, complures alias exceptiones proponi, quarum praetextu, poenarum ut supra iuste indictarum condonationem, aut saltem minorationem obtinere con­tendunt; et signanter contra probationes a Fisco adstructas opponi solere, quod aut Testes cumulaverit in sua quemlibet depositione singulares, dum, exempli gratia, unus ex ipsis Reum viderit Sacris se Sacerdotalibus Vestibus induentem, alter eundem ad Altare progredientem, alius vero unam, alius aliam Missae partem recitantem audierit; aut etiam quod ab eodem Fisco non satis exclusa fuerit promotio Rei ad Ordinem Presbyteratus, iuxta prae- tensum onus, quod ipsi Fisco incumbere contendunt. Ad elevandam vero delicti gravitatem, illud aliquando audivimus allegari, quod Reus integram Missam non celebraverit, sed antequam illam expleret, ab Altari discesserit; vel quod, si unam Missam integre celebrasse convictus fuerit, id, iuxta asser­tum sensum praedictarurn Constitutionum, nequaquam sufficiat ad incurren-

1        Cf. N. 188.

2        Cf. N. 207.

i im . iii i isdem propositas; vel denique, etiamsi plures huiusmodi nn!' /.i Mi celebraverit, minime probari possit formam Consecrationis •b is i prolatam fuisse.

¦', I. Idcirco Nos, frivola huiusmodi Reorum effugia de medio tollere v li nies, re matura a Nobis ipsis, et accurate perpensa, atque etiam audito • i iIid Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota Repu- liln i Christiana adversus haereticam pravitatem Generalium Inquisitorum a Vim ta Sede specialiter deputatorum, Motu proprio, et de Apostolicae pote- ¦¦i ins plenitudine, statuimus primo, et declaramus, quod licet delictum cele- l'i.itionl» Missae non satis plene probatum dici possit ad effectum deve- meiidi ad realem delinquentis traditionem brachio Saeculari, quando Testes m lncti in suis quisque depositionibus singulares dignoscuntur; nihilominus Im 11 ia per huiusmodi depositiones acquisita satis relevantia iudicari debeant, ul Reus tormentis subiiciatur, ad eliciendam veritatem.

§ 5. Ad dignoscendum autem, utrum Reus in Ordine Presbyteratus trvera constitutus fuerit, necne, laudabilem quidem commendamus praxim t ribunalis Sac. Inquisitionis, qua consuevit in huiusmodi casibus exquirere pi t literas ab Episcopo illius loci, unde Reus originem ducit, vel in quo 1 iiiicilium habet, an ipse eundem Reum promoverit, sive ad alium Episco- i um Literas Dimissoriales pro eiusdem ordinatione direxerit, ut hic deinde i is miratur, an ad earum executionem devenerit. Verum ubi, hoc peracto, ex huiusmodi extraiudicialibus Episcoporum Literis constet, minime Reum fuisse promotum; id satis superque esse volumus, ut Fisci intentio probata dica­tur; declarantes, non aliter Fisco incumbere onus probandi non promotio­nem Rei ad Ordinem Presbyteratus, sed ad ipsum potius Reum pertinere, quatenus contrarium praetendat, suam promotionem ad praedictum Ordinem

¦ includenter ostendere.

§ 6. Sub dispositione vero praesentis Nostrae, necnon praemissarum omnium Constitutionum comprehendi decernimus omnes et singulos, qui,

¦         Iisque Sacerdotali gradu, et ordine, non modo unam Missam celebrare ausi sint, sed etiam unius Missae partem celebrasse iudicialiter fateantur, seu legi­time convicti fuerint, dummodo elevationem Hostiae, vel Calicis, seu utrius­que, in Altari peregerint, quamvis de prolatione formae consecrationis non

instet: cum ex huiusmodi verborum prolatione tremendi quidem Sacrificii

¦         'Uitemptus, et delinquentis audacia, et crimen augeatur; sed ex eorum reti-

¦         entia nequaquam imminuatur peccatum idololatriae, quod per actus adora­tionis a Celebrante non promoto erga puram Panis, et Vini substantiam rxhibitos, admittitur, et in quod Populus etiam fidelis, materialiter saltem, inducitur. Quod si, non peracta Elevatione, Reum ab Altari discessisse pro­bi ur, tunc solum concedimus, ut contra ipsum ad mitiorem poenam deve- u .itur, arbitrio, et prudentia Iudicis Ecclesiastici praefiniendam.

§ 7. Omnes denique exceptiones supra expressas, quae ab huiusmodi h' is, eorumque Defensoribus, in ipsorum excusationem praetendi solent, seu singulatim, seu coniunctim considerentur, nullatenus attendi, seu eisdem Hi is suffragari debere statuimus, quominus ad realem eorum traditionem lu.ichio Saeculari, vel, si de Clericis in aliquo Ecclesiastico Ordine consti-

tutis agatur, ad eorum degradationem, et traditionem pariter brachio Saecu­lari, etiam pro prima vice, procedatur, ad hoc ut condignis tantae impietatis poenis a iure, seu alias statutis, et comminatis, cum effectu puniantur, et afficiantur.

§ 8. Easdemque declarationes, et ordinationes a Nobis contra Celebrantes non promotos hucusque statutas, ad eos etiam extendimus, et pertinere decer­nimus, qui, cum Sacerdotes non sint, Confessiones Sacramentales audire, et absolutionem poenitentibus impertiri praesumant; quos pariter eisdem poenis traditionis brachio Saeculari, seu respective degradationis, et tradi­tionis pariter brachio Saeculari, etiam pro prima vice, subiici debere praeci­pimus, non obstantibus praemissis exceptionibus, si quas ab huiusmodi Reis ad proprium casum aptabiles, in sui defensionem seu excusationem adduci contingat. Sed unam dumtaxat exceptionem, ad effectum mitigatidae poenae, attendi debere mandamus; ubi nimirum concludenter probetur, Absolutionem a Reo minime prolatam fuisse: tunc enim concedimus, ut Iudex Ecclesiasticus mitiorem poenam, pro suo arbitrio et prudentia, delinquenti valeat irrogare.

§ 9. Decernentes, etc.

[Bened. XIV Bull, tom. 1, p. 342-346].


342

Benedictus XIV, ep. Si fraternitas, 8 iui. 1744.\21


Fontes CIC t1 329