Fontes CIC t1 346

346

Benedictus XIV, const. Paternae charitatis, 24 aug. 1744.

Paternae charitatis officium, quo Christifideles omnes in Domino com­plectimur, eorumque felicitati procurandae spirituali in primis, ac deinde temporali etiam, quantum in Nobis est, studemus, Nos admonet ac stimulat, ut diligentiori studio ac cura ad ea intendamus animum, quae ad Subditarum in temporalibus Nobis, ac Sedi Apostolicae Civitatum publicum, et privatum commodum, communemque utilitatem pertinent. Aequitatis enim ratio, et iustitiae rectitudo postulat, ut qui sub temporali Sanctae Romanae Ecclesiae domino positi ac degentes, superna dispensatione parvitatis Nostrae regi­mini, et gubernio temporali concrediti sunt, et a Nostra Pastorali sollicitudine bona non solum, quae ad salutem animarum, sed etiam, quae ad subsidium, et opem huius mortalis vitae sustentandae inserviunt, certa ac firma fiducia sibi pollicentur, iusta expectatione sua, ac spe in Nobis reposita minime defraudentur; sed abundantius etiam, quam sperant, optata sua, sine ullo tamen spirituali animarum suarum detrimento, consequantur, ut votorum suorum compotes facti, in uberi rerum necessariarum copia, omnium bonorum Largitori humiles gratiarum actiones laetanter persolvant.

§ 1. Iamdudum, et ab immemorabili tempore in Civitate nostra Seno- galliensi celebres Nundinae per octo dies ante Festum Sanctae Mariae Magda­lenae, et quatuor subsequentes, magno hominum concursu ex remotis et longinquis Europae, atque Asiae partibus ad eas confluentium peragi, con­sueverunt. Cum autem intra illorum dierum spatium dies festi unius, aut alterius Dominicae mensis Iulii, et Sancti Iacobi Apostoli, et Sanctae Annae incidere soleant, non sine animi nostri dolore accepimus, quod his diebus,

m quibus Christifideles in operibus pietatis, ac religionis se exercere debent, ii im ravi homines, Dei, et Catholicae Ecclesiae praeceptorum immemores, tui j>i Iii, to, animarum suarum salute posthabita, inhiantes, per integrum ' ium dierum tempus in operibus servilibus, et commerciis obeundis, legi illisque temporalibus tractandis, non sine bonorum scandalo, imo Gen» um, et Iudaeorum admiratione, occupati sunt.

ç '.'. Nos igitur ex commisso Nobis Pastoralis sollicitudinis munere, tim pernicioso abusui, et gravi malo opportunum remedium afferre, et ilei. standam hanc abominationem e medio dilectae Nobis Civitatis Nostrae inferre cupientes; volentesque etiam indemnitati, et perpetuitati iurium, et i v i legioru m eiusdem Civitatis, eiusque, ac totius temporalis Status nostri unniodo, atque utilitati, quantum in Domino possumus, consulere, ac pro­videre: Motu proprio, ex certa scientia, et plenitudine potestatis, hac Nostra m perpetuum valitura sanctione decernimus ac constituimus, et Apostolica iMstra auctoritate mandamus ac iubemus, ut tempore Nundinarum, quas in sterum in praefata nostra Civitate de more haberi volumus, festi dies pie - incfeque, perinde ac reliquo totius anni cursu, a Christifidelibus colantur, Officinae, ac Tabernae claudantur, nullaque publice exerceantur commercia, siipulenturque contractus, neque alia omnia fiant, quae in caeteris anni festis, diebus a Christifidelibus peragi prohibentur, eo potissimum tempore, quo iit maiori Ecclesia Sacra Missarum solemnia fieri, et Vesperarum Divina Officia celebrari, et praedicatio verbi Dei haberi consuevit: mane scilicet ib hora decimatertia usque ad meridiem, post meridiem vero ab hora vice­sima prima diei usque ad occasum Solis; et per totum dictum temporis .patium omnes Christifideles ab operibus servilibus, ad quae peragenda nulla necessitas cogit, omnino abstineant, sed ab omni terrena cura, et tem­porali sollicitudine liberi et vacui, ad Ecclesiam pergant; ibi Sacrosanctae Missae Sacrificio pia animi attentione ingentia Dei beneficia recolentes infer­unt; quin etiam exhortamur in Domino, ut in precibus quoque, Divi- uisque laudibus persolvendis, audiendoque verbo Dei frequentes sint, et per totum festum diem, quoad fieri potest, se exerceant in iis officiis, quae Christianam pietatem continent, et comitantur. Si qui autem temerario ausu, Dei, et Ecclesiae praecepta contemnentes, hanc nostram Constitu­tionem transgredi tentaverit: volumus, ut omnibus, et singulis subiician­tur poenis, ac censuris alias a Nobis, nostrisque Praedecessoribus contra inobservantes, temerantesque dies festos statutis, ac determinatis, quas, qua­tenus opus sit, contra eosdem delinquentes rursus sancimus, constituimus, ac determinamus.

§ 3. Deinde vero ne ex hac Constitutione, et provisione nostra aliquod temporale damnum Civitati praedictae, aliisque ditionis nostrae, et Status Ec­clesiastici populis praeiudicium, vel detrimentum publico commercio eiusque libertati oriatur, praefatarum Nundinarum tempus ad alios quinque dies, praeter solitos et consuetos, producimus, ac prolongamus, in hunc modum videlicet: ut Nundinae praedictae in Civitate nostra Senogalliensi de more celebrentur per octo dies ante festum Sanctae Mariae Magdalenae, et insuper per novem dies subsequentes, usque ad initium sequentis mensis Augusti; et



ulterius ad pleniorem praemissorum effectum, et huius voluntatis, provisionis, ac determinationis nostrae executionem, omnia et singula iura, privilegia, indulta, statuta, consuetudines, sententias, ac rescripta quomodocumque a Nobis, nostrisque Praedecessoribus, praesertim Urbano VIII, et Innocentio X, quorum tenores hisce nostris praesentibus Literis de verbo ad verbum pro insertis, et expressis haberi volumus, contra quoscumque emanata, et a prae­fata Civitate nostra Senogalliensi obtenta atque impetrata, super iure priva­tae celebrandi praefato tempore Nundinas praedictas, tenore praesentium, non ad ullius petitionis instantiam, sed motu proprio, scientia, et potestate pari, confirmamus, ac roboramus, eisque perpetuae et inviolabilis firmitatis robur, et Apostolicae confirmationis munimen adiicimus.

§ 4. Denique, ut commerciorum per dictum Nundinarum tempus cre­britas inter nostros Subditos, et exteros Mercatores, qui ex diversis, et dis­sitis regionibus terra, marique cum variis mercibus, ad victum, et communem vitae usum utilibus et necessariis adveniunt, navium numero, iumentorumque multitudine, Mercatorum frequentia, hominumque concursu, copia et uber­tate mercium in dies magis magisque augeatur, omnes gratias, immunitates, ac privilegia, liberum ac tutum commeatum, accessum, ac recessum, et pro­missam sub fide publica securitatem omnibus et singulis, ad dictas Nundinas in Civitate nostra Senogalliensi peragendas accedentibus, ibique commoran­tibus, eo modo ac forma, qua durante dictarum Nundinarum tempore gau­dere ac perfrui consueverunt, de Apostolica benignitate per supradictum a Nobis constitutum temporis spatium confirmamus, ac de novo indulgemus, atque impertimur.

§ 5. Decernentes, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 378-380].


347

Benedictus XIV, const. Inter conspicuos, 29 aug. 1744.

Inter conspicuos Ordines, quibus Romana Curia toto terrarum Orbe celeberrima constat atque conflatur, et quorum aliqui pro gerendo universae Ecclesiae Catholicae regimine per inscrutabilem Divini consilii altitudinem humilitati Nostrae concredito, alii pro temporali Nostro, seu verius Beatorum Apostolorum, Patrimonio administrando, consilium atque operam suam Nobis assidue praestant; alii vero Ecclesiarum, sive Universitatum, aut privatorum controversiis, quae ad Nostram hanc Urbem et Curiam undique deferuntur, cognoscendis, atque diiudicandis; alii denique in concertantium iuribus et causis sustinendis, defensandis, agendis, scientiam suam atque labores impen­dunt; provida Praedecessorum Nostrorum cura a remotissimis usque tem­poribus extare voluit illustre Advocatorum Consistorialium Collegium, ex praeclaris compositum virtute ac doctrina Viris, quibus propter scientiae praestantiam ac rerum usum atque prudentiam, ex omni Advocatorum coetu delectis, et singulare ius, ac privilegium attribuerunt perorandi coram Romano

Pontifice, in Supremo Iustitiae Solio, adstantibus Venerabilibus Fratribus suis S. R. E. Cardinalibus, solemniter considente; in Sacro nimirum Consi­storio, in quo pleraeque olim gravioris momenti causae, ad Apostolicae Sedis iudicium ex omni parte delatae, discutiebantur; et plures adhuc vel examinantur, vel, si illae extra Consistorium agitatae ac discussae iam fue­rint, in ipso tamen Consistorio definiuntur ac terminantur. Quod quidem Advocatorum praedictorum Collegium, singularesque personae vertentibus annis eidem adscriptae, industriam atque operam suam praefatis Praedeces­soribus Nostris ita probarunt, ut et gravissimorum munerum, quae ad reti­nendam sanctiorum iudiciorum religionem, ad Apostolicae Sedis iura tuenda et conservanda, ad calamitosorum salutem et defensionem, ac promovendam Iuris et bonarum artium scientiam pertinerent, proprium sibi, atque, ut vocant, privativum exercitium adiudicari; necnon amplissimis gratiis, privi­legiis, atque favoribus, plurium Summorum Pontificum beneficentia cumu- lari, et cohonestari meruerint.

§ 1. Quum autem huiusmodi Privilegia eximiis ipsorum meritis elargita, alia quidem aliis temporibus indulta reperiantur, nonnulla vero, licet longis- simi temporis usura, optimo iure eisdem acquisita esse dignoscantur, atta­men propter remotissimam fortasse concessionum vetustatem, incertis videan­tur principiis et originibus innixa, aliorum denique usum et quasi possessio­nem contrariis nonnunquam actibus interturbari et labefactari contigerit: optandum profecto videbatur, ut unica aliquando eorumdem collectione per­acta, eademque inviolabili Apostolicae auctoritatis robore munita, et ipsius Collegii splendori ac dignitati, et iurium ex Pontificia liberalitate eidem com­petentium firmitati ac securitati consuleretur. Nos itaque, qui concessum Nobis olim a felic. record. Praedecessore nostro Clemente Papa XI in eodem Collegio locum multos annos tenuimus, eundemque primum Nobis in Ro­mana Curia honoris gradum fuisse, et validum ad studia laboresque Nostros in Apostolicae Sedis obsequia collocandos incitamentum, aptissimamque ad superiora munera et praemia adipiscenda occasionem extitisse, non sine iucunditate et grati animi sensu nobiscum recolimus, et palam profitemur: cum iam eidem Collegio peculiaria quaedam Indulta et Privilegia per alias Nostras Literas in forma Brevis sub Annulo Piscatoris expeditas benigne con- cesserimus; ut illustre ac perenne extaret Nostrae erga praedictum Collegium existimationis et benevolentiae argumentum, eadem Indulta, et Privilegia tam a Nobis, ut praefertur, tributa, quam alia, quorum concessiones diversis Prae­decessorum Nostrorum Literis consignatae reperiuntur, vel quae ex invete- rata consuetudine ipsi Collegio competere dignoscuntur, in unum veluti corpus redigere, eaque omnia Apostolica Nostra Auctoritate firmata et robo­rata, atque etiam, sicubi opus fuit, declarata, et ampliata praesentibus Nostris Literis perpetuo valituris comprehendere constituimus. Igitur dilectos Filios modernos Aulae Nostrae Consistorialis Advocatos, eorumque Collegium prae­dictum amplioris gratiae favore prosequi volentes, et a quibusvis excommu­nicationis, suspensionis, et Interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis et poenis a Iure, vel ab Homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodo­libet innodati existunt, ad effectum praesentium tantum consequendum,

eorum singulares personas harum serie absolventes et absolutas fore censen- tes, Motu proprio, non ad Collegii, et Advocatorum praedictorum, vel aliorum pro ipsis Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de Nostra mera liberalitate, et ex certa scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, omnia infrascripta privilegia, indulta, iura, facultates, honores, munera, prae- eminentias, et praerogativas ipsi Collegio earundem tenore praesentium in perpetuum asserimus, approbamus, confirmamus, et innovamus, eaque novo Apostolicae Nostrae Auctoritatis robore comniunimus, simulque, ut infra, decernimus, statuimus, declaramus, atque sancimus.

§ 14. Praecipua vero et propria eorum Collegii munera ea sunt, quae circa Consistorium, et actus atque negotia in eo gerenda atque tractanda, versantur. Quae quidem ita ipsorum Advocatorum Consistorialium propria sunt, ut ad ipsas functiones pro huiusmodi Advocati munere in Consistorio peragendas nequidem admittantur ex eodem Collegio illi, qui inter Romanae Curiae Praelatos adscripti reperiuntur, nisi Praelatitio habitu deposito, habi­tum Advocati Consistorialis in eum finem induere consentiant. Cum igitur aliqua maioris momenti causa in Consistorio secreto veteri more iudicialiter agenda erit, non alii, quam Advocati Consistoriales praedicti ad deducenda Partium iura sunt admittendi. Et quoniam inter maiores causas, quae a Romano Pontifice cum Venerabilium Fratrum suorum consilio definiuntur, Beatificationes Servorum Dei, ac Beatorum Canonizationes merito recensen­tur, congruum propterea visum est, ut praerogativa scribendi in iure in huius­modi Causis Collegio Advocatorum Consistorialium reservaretur; quamvis, habita ratione plurium Officiorum, quae illis incumbunt, opportune quoque statutum sit, a Congregatione Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Sacris Ritibus praeposita, duodecim alios e celebrioribus Romanae Curiae Causa­rum Advocatis ad hunc effectum approbari et deputari, ad hoc ut Causa­rum huiusmodi Postulatores earum Patrocinium alicui ex illis, pro ipsorum libitu, servatis servandis valeant demandare.

§ 15. Ad ipsos tamen Aulae Consistorialis Advocatos privative spectat publicas in Consistorio instantias proponere pro Servorum Dei Beatifica- tione, aut Beatorum Canonizatione, hoc est in Consistoriis publicis, quae in traditione Pilei Cardinalitii novis Cardinalibus creatis, seu in receptione Legati Sedis Apostolicae ad Urbem redeuntis, aut alicuius Principum Ora- toris ad praestandam obedientiam Sedi Apostolicae missi celebrantur, Ora­tiones habere super meritis ac virtutibus praedictorum Servorum Dei, et Beatorum, instando apud Summum Pontificem, ut eorum Beatificationis, aut Canonizationis Causae committantur, seu ulterius promoveantur, aut respe­ctive expediantur; quemadmodum, abrogato veteri more minus decenter inducto, declamandi scilicet de rebus profanis, et plerumque de atrocioribus criminibus confictis et imaginariis, per Urbani Papae VIII Praedecessoris Nostri Decretum sub die vigesima septima Ianuarii anni millesimi sexcente­simi trigesimi primi editum, subsequuta deinde circa methodum in huius­modi Orationibus servandam peculiari institutione, firmatum fuit. Pro quibus Orationibus peragendis, quae in duo, aut ad summum in tria Consistoria singulae dividi consueverunt, quaeque non solum a Senioribus et Partici-

111111 > 11 s, sed etiam a Iunioribus et Coadiutoribus per turnum, servato inanitatis ordine, et a Coadiutoribus praedictis tam ex propria, quam ex ¦ adiuti persona, haberi solent, decem scuta auri in auro Advocato pero- i uti pro qualibet vice, ex maleficiorum proventibus, expedito Mandato a N' latio Charitatis, eoque a Gubernatore Almae Urbis Nostrae subscripto, persolvi debere.

, 16. In iis pariter publicis Consistoriis, quae pro alicuius Beati Cano­ni I ione coguntur, ad Advocatum pertinet Consistorialis Aulae, vitam, vir- tu iri, atque miracula Servi Dei fuse integreque enarrare, atque Instantias i i lcsiarum, Principum, et Populorum pro eiusdem Servi Dei Canonizatione Summo Pontifici repraesentare. Idemque paratus esse debet praedicta omnia, m opus sit, in sequenti Consistorio semipublico strictim referre. Deinde in die solemni Canonizationis in Vaticana Basilica peragendae, iterum pro defi­nitivae sententiae prolatione coram Summo Pontifice publice instare. Pro 11 m irnm omnium implemento is, qui ea gesserit, ex emolumentis, quae occa- 1 hic Canonizationis, Advocatorum praedictorum Collegio debentur, triginta • it t a monetae percipiet, a Postulatore autem Causae, eidem dono dabitur Imago depicta Servi Dei inter Sanctos relati.

§ 17. Quotiescumque demum Summo Pontifici in Consistorio sedenti «uppîicandum fuerit, sive ii, quorum res agitur, in Curia praesentes sint, mvc absentes, dummodo non sint Imperatoriae, Regiae, aut Cardinalitiae dignitatis, et in ipso Consistorio personaliter constituti, id nonnisi alicuius VI vocati Consistorialis voce et opera peragendum erit. Ipsique S. R. E. Car­dinales, ubi suae Dignitati renunciare, eamque in manibus Summi Pontificis dimittere voluerint, per Advocatum pariter Consistorialem a Collegio de ipso- tuin assensu deputandum, praesentibus eorundem Procuratoribus legitimum m mdatum habentibus, instantiam suam in Consistorio proponi facere debent. Qua de causa centum Ducati aurei de Camera ad Collegii creditum anteû depositi, eidem Collegio praestandi sunt, iique inter Participantes aequis p irtionibus dividendi.

§ 18. Similiter Patriarchae, Archiepiscopi, et nonnulli ex Episcopis, qui, vel ex Ecclesiarum suarum iuribus, vel ex personali concessione, honore Pallii decorantur, illud in Consistorio secreto per interpositam Advocati Consistc- t talis personam postulabunt. Ideoque si Patriarcha, Archiepiscopus, sive Epi- npus, ut supra, Pallio donandus, in Romana Curia praesens existat, in 1 msistorio praedicto coram Pontifice se sistet, medius inter Advocatum pro e 11 perorantem a dexteris, et Magistrum Caeremoniarum a sinistris; si vero t * i illatus extra Curiam moretur, illius Procurator dextrum, Magister vero 1 icremoniarum sinistrum, Advocatus autem Consistorialis medium locum tenebit; atque hic pro supradicti Pallii concessione demissas Pontifici preces xhibeblt. Et nisi agatur de Ecclesia in Partibus Infidelium existente, vel cui i I instantiam, et iuxta Decretum Congregationis S. R. E. Cardinalium nego­tii de Propaganda Fide praepositae de Pastore provisum fuerit, Advocatus pt acdictus decem Ducatos auri de Camera, qui praecedenter depositi esse debent, pro huiusmodi petitione percipiet. Ad has vero petitiones in Consi­storio proponendas soli admittentur septem Advocati seniores seu Partici­

pantes, per turrium, exclusis Iunioribus et Coadiutoribus, nisi ex persona alicuius ex Senioribus praedictis ad postulandum accesserint.

§ 36. Decernentes, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 381-397].

34 .

Benedictus XIV, const. Omnium sollicitudinum, 12 sept. 1744.

Omnium sollicitudinum, quae demandatum Nobis, Divino prorsus con­silio, nulloque merito nostro, supremi universalisque Pastoris munus gravis­simum praeter modum, formidandumque constituunt, potissima sane, quae­que magis animum nostrum exstimulat, Nosque perpetuo trepidantes, et anxios habet, ea est, ut concreditum Nobis Fidei depositum, integrum, illi— batumque servemus; ideoque omne studium nostrum operamque in id con­feramus, ut late diffluentes super faciem Terrae Caelestis doctrinae latices nullo aut corruptelae luto, aut erroris inficiantur veneno, dumque Evange­lica lux undequaque diffunditur, nulla forte Gentilitatis superstitione obum- bretur; atque ut ii, quos e potestate tenebrarum erutos, confractis ferreis infidelitatis vectibus, in admirabile lumen suum vocavit misericors Deus, in spemque evexit aeternae salutis, et haereditatis, corde credentes ad iustitiam, operibusque quod credunt comprobantes, et mystici Corporis Christi, quod est Ecclesia, digna se membra exhibentes, id ipsum dicant, ut Apostolus exo- ptabat ardenter, et sint perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. Hinc cum primum Altissimo placuit humilitatem nostram ad summi Apostolatus apicem evehere, nulli unquam labori parcere decrevimus, quem non solum ad propagandam in omnem Terram Fidei, et salutis scientiam, sed etiam ad unitatem spiritus, et doctrinae inter Fideles ubique fovendam et confirman­dam, vel, sicubi opus esset, reconciliandam et stabiliendam, opitulante Deo, proficuum et necessarium fore deprehenderemus.

§ 1. Verum quum eam ob causam ad extremas usque Orbis Terrae Pla­gas mentis nostrae obtutus dirigeremus, eosque peculiariter figeremus in novella illa germina Christianitatis, quae, Divina irrorante gratia, in novis Ecclesiis Regnorum Madurensis, Mayssurensis, et Carnatensis dudum pullu- larunt, non parvam Nobis inde laborum, atque curarum materiem allatum iri verebamur, dum animo recenseremus quantum, et quam diu Apostolica Praedecessorum Nostrorum desudasset industria, ut ex recens coalescentibus praedictorum Regnorum Ecclesiis, vanarum observationum, rituumque a Chri­stiana Religione abhorrentium zizania radicitus evellerent, atque importunas controversias inter sacros ipsos Regionum illarum Operarios in re tam gravi exortas, et, quod magis dolendum erat, inimici hominis opera, nostris adhuc temporibus perstantes, componerent, atque eliminarent. Attamen fiduciam nostram collocantes in Domino, qui humanos animos, ubi vult, fortiter, sua- viterque inflectit, potissimum vero quum, delatis ad Nos argumentis filialis

ihcdientiae, qua plerique illarum Partium Missionarii suprema huius Apo- tolieae Sedis Decreta se excipere professi sunt, Nobis expositum fuit, ad unnes demum iis de rebus controversias sedandas, ac praedictarurn Eccle­siarum statum componendum, atque firmandum, nil aliud iam reliquum esse, quam ut ad nonnulla postulata, quae ex parte aliquorum Operariorum huiusmodi Nobis proponebantur, congruae resolutiones, et responsiones Apostolica auctoritate prodirent; magnam in spem erecti sumus, fore, ut sublatis per opportuna rescripta propositis dubitationibus, ac finitivis demum nostris et huius Apostolicae Sedis mandatis atque praeceptis editis, ac pro­mulgatis, optatus aliquando finis imponeretur diuturnis molestisque dissen- sionibus, quae Praedicationis Evangelicae in praedictis Regnis,olim dissemi- natae fructum late inficientes, ipsasque novarum Ecclesiarum soboles vehementi discordiarum turbine agitantes, eo rem adduxerant, ut tot Verbi Dei prae cones eximii sine causa adhuc laborasse, largosque sudores, et sanguinem ipsum frustra effudisse viderentur.

§ 2. Ut enim multa praetereamus, quae retroactis temporibus hac in re acciderunt, grandiores, quas innuimus, controversiae hoc ipso ineunte saeculo eruperunt, seu potius renovatae fuerunt, quum a fel. record. Praedecessore Nostro Clemente Papa XI missus, ad Oram Coromandeli appulit bon. mem. Carolus Thomas, tunc Patriarcha Antiochenus, cum potestate Legati a Latere in Indiis Orientalibus Commissarius, et Visitator Apostolicus, deinde huius Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Tournonius nuncupatus. Is enim, eo cum appulisset, ad trutinam vocatis nonnullis caeremoniis, quae ab aliquibus Missionariis observabantur, vel permittebantur, ab aliis vero tamquam Chri­stianae pietatis spiritui minime conformes reiiciebantur, unde discordiarum, et funestissimarum disputationum semina, exploratis, ea, qua par erat, dili­gentia, factis, et circumstantiis, e re Christiana esse, suique Officii partes exigere iudicavit, plures huiusmodi caeremonias gravi interdicto proscribere, atque damnare, latoque Edicto, seu Decreto, certam Missionariis normam praescribere, quam in excolendo Dominico illo Agro cuncti servaret, ut Divini Verbi semen, praecisis lolio, et vepribus, altas agere radices, et feli­cissime posset propagari. Quod quidem a se editum Decretum a Missionum illarum Provincialibus, et Superioribus, sub poena Excommunicationis latae sententiae, a caeteris vero Subditis Missionariis sub poena suspensionis a Divinis ipso facto incurrendae, inviolabiliter observari et executioni mandari praecepit, donec aliter Apostolica Sedes provideret. Exemplum autem Decreti eiusmodi est, videlicet:

§ 3. Carolus Thomas Maillard de Tournon, Dei, et Apostolicae Sedis gratia Patriarcha Antiochenus, Sanctissimi Domini Nostri Clementis Divina Providentia Papae XI Praelatus Domesticus, eiusque Pontificio Solio Assi­stens, necnon Sanctae Romanae, et Universalis Inquisitionis contra haereticam pravitatem Consultor, ac in Indiis Orientalibus, et Sinarum Imperio, f ini- timisque Insulis Commissarius, et Visitator Apostolicus cum facultate Legati de Latere, etc.

Inter graviores, quibus premimur, curas pro Apostolici Visitatoris munere nobis, licet tanto oneri imparibus, iniuncto, ea sane est praecipua, cum nos

huc missos esse consideramus ad expurgandum Dominicum agrum a zizaniis novella Christi germina suffocantibus, et de alienis peccatis rationem esse red­dituros, qui aeternam Dei ultionem pro nostris nunquam satis expiandis iure formidamus. Quamobrem statim atque ad has Indiarum oras appulimus, mentis nostrae oculos per vastissimas illas Orientales Regiones circumferentes, dum corpus pertinaci morbo iaceret detentum, Missionum necessitates undique inquirere curavimus, ut iisdem pro viribus de opportuno remedio prospiceremus. Et quidem merito inter primas nostrae sollicitudini occurrerunt novae Domini vineae in Regnis Madurensi, et Maissur, recentiusque Carnatensi, iisdem fere legibus, parique labore, ab Evangelicis Societatis Iesu Operariis Lusitanis, et Oallis plantatae, ubi inter Ethnicorum, atque Gentilium persecutiones, ac inter tot vitae asperitates, virentes germinant Evangelii palmites, assiduis Missio­nariorum sudoribus irrigati. Illuc sane fuissemus, non minus laboris, quam gaudii in Christo Iesu participes esse vehementer cupientes, nisi hoc nobis diu­turna infirmitas prohibuisset. Quod autem per nos ipsos immediate obtinere non licuit, exhibitum erga nos, et Sanctam Sedem Apostolicam obsequium a Patribus Venantio Bouchet Carnatensis Missionis Superiore, et Carolo Mi­chaële Bartoldo Madurense Missionario, viris doctrina, et propagandae Fidei zelo praestantibus, opportune suppeditavit. Enim vero cum ab illis, in moribus, lingua, et Religione istarum Regionum ex longa in his vitae consuetudine apprime versatis, plura certius cognoverimus, quae eosdem palmites enerves reddant, et fructu vacuos, utpote qui Gentilium vanitatibus magis inhaereant, quam viti, quae est Christus, in multo experimento tribulationis abundantia gaudii nostri fuit. Rebus itaque maturo examini suppositis, dictisque Patribus oretenus ac in scriptis fuse auditis, atque Dei ope publicis precibus implorata, ut Fidei puritati, spiritualique Christianorum proventui salubriter in Domino consulamus, utque fiat oblatio Gentilium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto, ad praesens Decretum auctoritate Apostolica, etiam cum facultate Legati de Latere, devenimus.

Et a Sacramentorum administratione exordium sumentes, districte prohi­bemus, ne in baptizandis tam pueris, quam adultis cuiuscumque sexus, et conditionis, omittantur Sacramentalia, sed omnia palam adhibeantur, et si­gnanter saliva, sal, et insufflatio, quae ex Apostolica traditione Catholica Ecclesia recepit, ac ob recondita in his sacris caeremoniis Divinae erga nos bonitatis mysteria, sancte, et inviolabiliter custodivit, Decreto Sanctae Uni­versalis Romanae Inquisitionis de anno 1656 pro Sinis facto,1 ob diversas rationes, et circumstantias, minime obstante.

Item praecipimus, ut iuxta laudabilem Ecclesiae consuetudinem semper imponatur Baptizando a Baptizante nomen alicuius Sancti in Martyrologio Romano descripti, omnino interdictis nominibus Idolorum, vel falsae Religionis Poenitentium, quibus Gentiles utuntur, et Neophyti hactenus appellari consue­verant, antequam essent per Baptismum Divinae Gratiae renati. Nec Parochis, seu Missionariis sub quovis praetextu liceat, Crucis, Sanctorum, et rerum Sa­crarum nomina per translata immutare, nec ea ullo idiomate explicare, nisi

1 Die 23 mart. - Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 126.

I ifinn, vrl saltem Indico, quatenus voces Indicae Regionis latinae significa­tioni liquido, et adamussim respondeant.

11 quia audivimus, Baptismum Infantium ex Christianis Parentibus orto- rum, eorumdem incuria saepe saepius diu protrahi, non sine maximo dictorum Infantium salutis discrimine, monemus Evangelicas Operarios, ut Sacrorum Canonum memores, terminum breviorem, quam fieri possit, attentis circum- tantiis, Genitoribus praefigant, graviter conscientiam eorum onerantes, nisi filios intra praefixum tempus ad Ecclesiam deferant sacro fonte abluendos.

Praeterea cum moris huius regionis sit, ut Infantes sex, vel septem anno­rum, interdum etiam in teneriori aetate, ex Genitorum consensu, matrimonium indissolubile de praesenti contrahant per impositionem Tally, seu aureae tes- srrae nuptialis, uxoris collo pensilis: Missionariis mandamus, ne huiusmodi irrita matrimonia inter Christianos fieri permittant, nec Sponsos sic coniunctos colmbitare sinunt, donec completa legitima aetate, et explorato eorum consensu, i/: faciem Ecclesiae, iuxta formam a Sacro Concilio Tridentino praescriptum,1 verum, et Canonicum matrimonium contraxerint. Et quoniam apud peritiores impiae illius Religionis Sectatores Tally praeseferet imaginem, licet informem, Pulleyaris, sive Pyllajaris Idoli nuptialibus caeremoniis praepositi, cumque dede­ceat Christianas mulieres talem effigiem collo deferre in signum matrimonii, districte prohibemus, ne in posterum audeant Tally cum hac effigie collo appendere; et ne uxores innuptae videantur, poterunt uti alio Tally, vel Sanctis­simae Crucis, vel Domini Nostri Iesu Christi, vel Beatissimae Virginis, vel alia quavis religiosa Imagine ornato. Et cum superstitione non careat funiculus centum et octo filis compositus, et croceo succo delinitus, quo plerique dictum Tally appendunt, prohibemus etiam dictorum Filorum numerum, et unctionem.

Caeremoniae etiam nuptiales iuxta harum regionum morem tot sunt, tan­taque superstitione maculatae, ut tutius remedium aptari non posset, quam eas omnino interdicendo, cum undique noxia Gentilitatis labe scateant, et dif­ficillimam sit eas a superstitiosis expurgare. At vero ut faciliori conversionum viae, et Neophytorum commodo, quantum fieri potest, in Domino indigea­mus, Missionariis, et praecipue Missionum Superioribus iniungimus, ut novis adhibitis diligentiis, severiorique calculo, superstitiosa omnia a dictis caere­moniis expungant, ita ut nihil inultum relinquatur, quod Christianam pie­tatem offendat, et Gentilium superstitionem redoleat; et signanter praeter eas, quas audivimus iam statutas in hac materia ab iisdem Missionariis refor­mationes, ramus arboris Aresciomara omnino auferatur, ferculorum numerus, non minus ac cibi praescripta qualitas, v orietur. Circuli super caput spon- sorum ad tollenda maleficia, omittantur. Et quod de ferculis diximus, de luteis vasis ibidem adhiberi solitis a nobis dictum, et prohibitum intelligatur ; fructus etiam, vulgo dictus Cocco, ex cuius fractione prosperitatis, vel infor- tunii auspicia Gentiles temere ducunt, vel omnino a Christianorum nuptiis reddatur, vel saltem, si illum comedere velint, non publice, sed secreto, et extra solemnitatem aperiatur ab iis, qui Evangelica luce edocti, ab huiusmodi auspiciorum deliramcnto sunt alieni.

1 Sess. XXIV, de ref. matrim., c. 1.

Nullus rite, et sufficienter dispositus arceatur a Sacramento poenitentiae, ad peccatorum remissionem, tanquam instrumento divinae Misericordiae, a Christo Domino instituto, et signanter mulieres menstruali morbo laborantes; non attentis diebus purificationis iuxta morem Gentilium, cum haec Sacra­mentalis vera animae purificatio, et non alia, sit attendenda a Christifide­libus, eorumque Pastoribus; quibus praeterea non licet nec per se ipsos, nec per Catechistas, nec per alios quoscumque, dictis mulieribus prohibere accessum ad Ecclesiam, vel ad Confessarium, durante dicta infirmitate, et dicto puri­ficationis tempore. Dedecet etiam Christianae Virginis honestatem prima vice dicto morbo laborantis, illum Cognatis, Vicinis, et Amicis notum facere, ac inverecunde publicare, iisque, Ethnicorum more et ritu, in eius domum col­lectis, super re tam sordida festum instituere. Quocirca huiusmodi celebri­tates et ritus orthodoxis puellis penitus interdicimus, et abolemus, Missiona- Hisque iniungimus, ut non solum eas, verum etiam Genitores moneant, quam dissona sit Virginei pudoris legibus huiusmodi obscoena consuetudo, quae a Gentilium impudentia videtur inducto, ut ita labefactata puellarum verecundia, eas effrenate ad libidinem provocare valeant.

Ferre pariter non possumus, quod a Medicis spiritualibus pro animarum salute ea charitatis officia denegentur, quae Medici Gentiles, nobilis etiam generis, seu Castae, pro corporis salute praestare non dedignantur Infirmis etiam abiectae, et infimae conditionis, vulgo dictis Pareas. Quapropter districte mandamus Missionariis, ut, quantum in ipsis erit, nemini e Christianis aegrotis, quantumvis Pareas, et vilioris, si adessent, generis hominibus, desiderando relinquatur in infirmitate copia Confessarii ; et ne ingravescentibus morbis, cum gravissimo vitae temporalis periculo, aeternae consulere cogantur, iisdem Missionariis praecipimus, ne Infirmos huiusmodi conditionis ad Ecclesiam deferendos expectent, sed consultius domos, ubi aegrotant, pro viribus petant, ad eos invisendos, ac piis sermonibus et precibus, Sacramentorumque pabulo recreandos, atque demum eos in extremo vitae discrimine constitutos Sancto Infirmorum Oleo deliniant, absque personarum, aut sexus acceptione, expresse damnantes quamcumque praxim huic Christianae pietatis officio contrariam.

Non sine maximo animi nostri moerore accepimus etiam, Christianos tympanorum pulsatores, Tibicines, aut alterius cuiuscumque musici instrumenti sonatores ad Idolorum festivitates, et sacrificia accersiri, ad ludendum, et interdum etiam cogi, ob quamdam servitutis speciem erga publicum ab ipsis confractae per huiusmodi artis exercitium, nec facile esse Missionariis eos ab hoc detestabili abusu avertere. Quocirca considerantes, quam gravem rationem essemus Deo reddituri, si huiusmodi Christifideles a Daemoniorum honore et cultu pro viribus non revocaremus, illis prohibemus, ne imposterum audeant, nec in Pagodis, nec extra, tum occasione Sacrificiorum, tum quarumcumque solemnitatum superstitiose cultu imbutarum, sonare, aut canere, sub poena excommunicationis latae sententiae, cum nullo modo liceat Christi famulis Belial inservire. Ideoque Missionarii non solum eos monere tenebuntur de praefata prohibitione, verum etiam illam omnino executioni demandare, et contrafacientes ab Ecclesia expellere, donec ex corde resipiscant, et publici" poenitentiae signis patratum scandalum emendaverint.

t sumimus praeterea Pontificiam Constitutionem Gregorii xv incipicn. ••, R, .iii.iii.ie Sedis Antistes,1 ad petitionem Patrum Societati^ [gsu editam, yWlJ indigenis Christifidelibus lavacro, non alia occasione et f i,te> quam cor ,ons efficiendi, et a naturalibus sordibus mundandi, ab Apostc,lica Sede per. ¦nituntur, interdictis tempore, et modo, quibus a Gentibus ai*hlberi so[entt „,/uc afficere Evangelicas Operarios, quibus propterea non ltceat sub qua. umque alia causa et fine, etiam ad effectum, ut existimenti±r Sanias, seu Urhmanes, prae caeteris dediti huiusmodi oblationibus, illis i+ti> praesertim unitis eorum horis, et ante, vel immediate post quamcumque sacram f un- . tionem.                . . n

Cineres itidem ex Vaccae stercore confectos, et impiam utilium poeni- ¦ ntiarn a Rutren institutam redolentes, benedicere, eosque fronte Sacr0 Chris. •n,ite delinitae impingere, sive alia quaecumque signa albi, vel mbd coiorist ¦nibus Indi superstitiosissimi in fronte, vel in pectore, aut (n alia quavis \ rporis parte utuntur, deferre prohibemus; mandantes, ut Sanctae Ecclesiae ¦nsuetudo, piique ritus Cineres benedicendi, illisque Christirmoram caput , nlce signandi, ad humanae infirmitatis memoriam recolen(4am> reuRi0Se erventur, tempore, ac modo ab Ecclesia praescripto, scilicet fert^ quarta cine. r um, et non alias.

Et demum, quia, ex librorum de falsa religione, et ae r^bus obscoenis • aperstitiosisque tractantium lectura, venenum ut plurimum serpere so[et ad ,or Fidelium, quo non minus Fidei puritas offenditur, quam ^ores corrum. ¦iuntur, magnopere commendantes zelum, ac studium Missio hariorurrit qui ibros sacram Ecclesiae Catholicae doctrinam, rerumque Sacrarum monumenta continentes, pro Indorum Christifidelium eruditione, in linguam Malobaricam, en Tamu'licam transtulere, vel novos pro illorum commodo, institutione ,,imposuerunt; iisdem Christifidelibus expresse interdicimus fat,ulosos Qenti. litim libros, eosque legere, et retinere prohibemus, sub poena excommUnica- tlortis latae sententiae, nisi prius habita licentia Parochi, sea Missionarii uram animarum exercentis, quorum prudentiae committimus facultatem super hoc dispensandi, et libros (si qui forte sunt) noxia superstitio vacuos> et nihil contra bonos mores tractantes, pro Christianorum usu selig^ndi> eorumque lecturam permittendi.

Ea igitur universa, et singula auctoritate Apostolica, et iecore praedictis damnamus, ac districtiori, quo possumus, modo prohibemus. M^ndantes patri Provinciali Provinciae Malabaricae, caeterisque Superioribus ^ocietatis Iesu in Indiis Orientalibus, ut hoc nostrum Decretum notificent sihgalis Missio. 'iariis, sive aliis quibuscumque curam animarum exercentibus sibi subiectis, illudque perpetuo, et inviolabiliter exequi faciant, sub poena excùmmanicationis latae sententiae quoad Provinciales, et Superiores, et suspensi^ a Divinis ipso facto incurrendae quoad Subditos contrafacientes, seu aitte, permittentes. \tque ita decernimus, et mandamus in omnibus, donec aliud fuerit ab Ap0. stolica Sede, vel a Nobis eiusdem auctoritate provisum, inviol%mter servari, non obstantibus quibuscumque.

Nullas rite, et sufficienter dispositus arceatur a Sacramento poenitentiae, ad peccatorum remissionem, tanquam instrumento divinae Misericordiae, a Christo Domino instituto, et signanter mulieres menstruali morbo laborantes; non attentis diebus purificationis iuxta morem Gentilium, cum haec Sacra­mentalis vera animae purificatio, et non alia, sit attendenda a Christifide­libus, eorumque Pastoribus; quibus praeterea non licet nec per se ipsos, nec per Catechistas, nec per alios quoscumque, dictis mulieribus prohibere accessum ad Ecclesiam, vel ad Confessarium, durante dicta infirmitate, et dicto puri­ficationis tempore. Dedecet etiam Christianae Virginis honestatem prima vice dicto morbo laborantis, illum Cognatis, Vicinis, et Amicis notum facere, ac inverecunde publicare, iisque, Ethnicorum more et ritu, in eius domum col­lectis, super re tam sordida festum instituere. Quocirca huiusmodi celebri­tates et ritus orthodoxis puellis penitus interdicimus, et abolemus, Missiona- Hisque iniungimus, ut non solum eas, verum etiam Genitores moneant, quam dissona sit Virginei pudoris legibus huiusmodi obscoena consuetudo, quae a Gentilium impudentia videtur inducto, ut ita labefactata puellarum verecundia, eas effrenate ad libidinem provocare valeant.

Ferre pariter non possumus, quod a Medicis spiritualibus pro animarum salute ea charitatis officia denegentur, quae Medici Gentiles, nobilis etiam generis, seu Castae, pro corporis salute praestare non dedignantur Infirmis etiam abiectae, et infimae conditionis, vulgo dictis Pareas. Quapropter districte mandamus Missionariis, ut, quantum in ipsis erit, nemini e Christianis aegrotis, quantumvis Pareas, et vilioris, si adessent, generis hominibus, desideranda relinquatur in infirmitate copia Confessarii; et ne ingravescentibus morbis, cum gravissimo vitae temporalis periculo, aeternae consulere cogantur, iisdem Missionariis praecipimus, ne Infirmos huiusmodi conditionis ad Ecclesiam deferendos expectent, sed consultius domos, ubi aegrotant, pro viribus petant, ad eos invisendos, ac piis sermonibus et precibus, Sacramentorumque pabulo recreandos, atque demum eos in extremo vitae discrimine constitutos Sancto Infirmorum Oleo definiant, absque personarum, aut sexus acceptione, expresse damnantes quamcumque praxim huic Christianae pietatis officio contrariam.

Non sine maximo animi nostri moerore accepimus etiam, Christianos tympanorum pulsatores, Tibicines, aut alterius cuiuscumque musici instrumenti sonatores ad Idolorum festivitates, et sacrificia accersiri, ad ludendum, et interdum etiam cogi, ob quamdam servitutis speciem erga publicum ab ipsis confractae per huiusmodi artis exercitium, nec facile esse Missionariis eos ab hoc detestabili abusu avertere. Quocirca considerantes, quam gravem rationem essemus Deo reddituri, si huiusmodi Christifideles a Daemoniorum honore et cultu pro viribus non revocaremus, illis prohibemus, ne imposterum audeant, nec in Pagodis, nec extra, tum occasione Sacrificiorum, tum quarumcumque solemnitatum superstitiose cultu imbutarum, sonare, aut canere, sub poena excommunicationis latae sententiae, cum nullo modo liceat Christi famulis Belial inservire. Ideoque Missionarii non solum eos monere tenebuntur de praefata prohibitione, verum etiam illam omnino executioni demandare, et contrafacientes ab Ecclesia expellere, donec ex corde resipiscant, et publici" poenitentiae signis patratum scandalum emendaverint.



/ v, /,inimus praeterea Pontificiam Constitutionem Gregorii XV incipien­tem l« ni.iii.u- Sedis Antistes,1 ad petitionem Patrum Societatis Iesu editam, , . i fi.h,:rnis Christifidelibus lavacra, non alia occasione et fine, quam cor . r,-/n-iendi, et a naturalibus sordibus mundandi, ab Apostolica Sede per- mtnitatur, interdictis tempore, et modo, quibus a Gentibus adhiberi solent, le./ue afficere Evangelicas Operarios, quibus propterea non liceat sub qua- fu nn i ue alia causa et fine, etiam ad effectum, ut existimetur Sanias, seu htnanes, prae caeteris dediti huiusmodi ablutionibus, illis uti, praesertim initis eorum horis, et ante, vel immediate post quamcumque sacram fun- i tionem.

Cineres itidem ex Vaccae stercore confectos, et impiam Gentilium poeni­tentiam a Rutren institutam redolentes, benedicere, eosque fronti Sacro Chris­ti r e delinitae impingere, sive alia quaecumque signa albi, vel rubei coloris, .tuibus Indi superstitiosissimi in fronte, vel in pectore, aut in alia quavis corporis parte utuntur, deferre prohibemus; mandantes, ut Sanctae Ecclesiae onsuetudo, piique ritus Cineres benedicendi, illisque Christianorum caput Cruce signandi, ad humanae infirmitatis memoriam recolendam, religiose '¦rventur, tempore, ac modo ab Ecclesia praescripto, scilicet feria quarta Cine- r um, et non alias.

Et demum, quia, ex librorum de falsa religione, et de rebus obscoenis uperstitiosisque tractantium lectura, venenum ut plurimum serpere solet ad et'r Fidelium, quo non minus Fidei puritas offenditur, quam mores corrum­pitur, magnopere commendantes zelum, ac studium Missionariorum, qui libros sacram Ecclesiae Catholicae doctrinam, rerumque Sacrarum monumenta "itinentes, pro Indorum Christifidelium eruditione, in linguam Malabaricam, ea Tamulicam transtulere, vel novos pro illorum commodo, et institutione • nposuerunt; iisdem Christifidelibus expresse interdicimus fabulosos Genti­um libros, eosque legere, et retinere prohibemus, sub poena excommunicat ¦ionis latae sententiae, nisi prius habita licentia Parochi, seu Missionarii . ur am animarum exercentis, quorum prudentiae committimus facultatem super hoc dispensandi, et libros (si qui forte sunt) noxia superstitione vacuos, et nihil contra bonos mores tractantes, pro Christianorum usu seligendi, eorumque lecturam permittendi.

Ea igitur universa, et singula auctoritate Apostolica, et tenore praedictis damnamus, ac districtiori, quo possumus, modo prohibemus. Mandantes Patri Provinciali Provinciae Malabaricae, caeterisque Superioribus Societatis Iesu i'i Indiis Orientalibus, ut hoc nostrum Decretum notificent singulis Missio­nariis, sive aliis quibuscumque curam animarum exercentibus sibi subiectis, illudque perpetuo, et inviolabiliter exequi faciant, sub poena excommunicationis latae sententiae quoad Provinciales, et Superiores, et suspensionis a Divinis ipso facto incurrendae quoad Subditos contrafacientes, seu aliter permittentes. \tque ita decernimus, et mandamus in omnibus, donec aliud fuerit ab Apo­stolica Sede, vel a Nobis eiusdem auctoritate provisum, inviolabiliter servari, n n n obstantibus quibuscumque.

Et ne ex his, quae expresse praecepta, vel prohibita a nobis fuere, tacitum quis deducere valeat, in reliquis practicari solitis in istis Missionibus, nostrum assensum, seu approbationem, (cum plura forsan reformatione digna nostram cognitionem effugerint, et alia maturius examen postulantia indecisa reman­serint), hanc interpretationem omnino reiicimus, et menti nostrae esse contra­riam declaramus. Volumus autem iustis de causis, ut hoc nostrum Decretum afficiat, et pro publicato habeatur post illius traditionem a nostro Cancel­lario faciendam Patri Guidoni Tachard Vice-Provinciali Patrum Gallorum Societatis Iesu in indiis; cui propterea in virtute Sanctae Obedientiae onus iniungimus, quatuor similia exemplaria transmittendi ad Patrem Provinciae Malabaricae, ac ad Patres Superiores Missionum Madurensis, et Maissur, et Carnatensis, quibus post bimestre, et reliquis Missionariis post trimestre a die consignationis faciendae dicto Patri Tachard, idem Decretum pro publi­cato, et notificato pariter habeatur.

Datum Pudicherii in Sancta Visitatione Apostolica hac die 23 iunii 1704, et publicatum die 8 Iulii eiusdem anni 1704 per traditionem factam coram Illustrissimo, et Reverendissimo Domino per me Cancellarium infrascripturn Rev. Patri Guidoni Tachard Patrum Gallorum Societatis Iesu in Indiis Orien­talibus Superiori, praesentibus RR. Patribus Francisco Laines, Superiore Mis­sionis Madurensis, ac Venantio Bouchet Superiore Missionis Carnatensis.

Carolus Thomas Patriarcha Antiochenus Visitator Apostolicus.

Andreas Candela Sacrae Visitationis Apostolicae Cancellarius.

§ 11. His ita peractis, idem praelaudatus Pontifex Benedictus XIII causa ad se avocata, Apostolicas Literas in forma Brevis anno mdccxxvii exeunte, ad universos Episcopos, et Missionarios Regnorum Madurensis, Mayssurensis, et Carnatensis dedit, quibus praedicti Caroli Thomae Cardinalis Tournonii Decretum confirmavit, observandumque praecepit. Literae sunt huiusmodi videlicet:

§ 12. Venerabilibus Fratribus, ac dilectis Filiis, Episcopis, et Apostolicis Missionariis in Regnis Indiarum Orientalium Madurensi, Mayssurensi, et Carnatensi.


Fontes CIC t1 346