Fontes CIC t1 349

Benedictus XIV, const. Formandis, 6 nov. 1744.

Firmandis, atque asserendis Ecclesiasticae disciplinae regulis studiose intenti Praedecessores Nostri Romani Pontifices, consueverunt, peculiaribus : tum aut temporum necessitatibus animadversis, ad generalis providentiae uram animum adiicere, easque Apostolicas Constitutiones opportune pro­mulgare, quibus gliscentes morum corruptelas resecarent, etinordinatas huma­nae arrogantiae praesumptiones reprimerent. Cui rei obtinendae utilissimum plane experti sunt, vel antiqua Patrum constituta renovare, interpretari, aut declarare, vel competentium Romanae Curiae Tribunalium, sive Congrega­tionum iudicata et responsa colligere, confirmare, aut in aliquibus remittere, ademque prudenter atque apte conciliare, si quando inter ea non satis con­venire videretur. Utque antiquiora omittamus exempla, non alia sane ratione fel. rec. Praedecessor Noster Clemens Papa X per suam Constitutionem, quae incipit: Superna, datam xi Kal. Iulii Anno mdclxx, 1 inhaerendo pluribus lesolutionibus Congregationum S. R. E. Cardinalium negotiis et consulta­tionibus Episcoporum et Regularium, ac Tridentini Concilii interpretationi \uctoritate Apostolica praepositorum, multa constituit circa debitam a Regu- I uibus erga Episcopos Locorum Ordinarios observantiam, et subiectionem; t un in petenda eorum licentia et benedictione pro Verbi Dei praedicatione u Ecclesiis etiam suorum respective Ordinum habenda, quam in approba­tione et facultate ab eisdem obtinenda pro administrando Saecularibus Poe­nitentiae Sacramento. Ita pariter se gessit recolendae memoriae Praedecessor Noster Innocentius Papa XII, quum, ad normam plurium resolutionum Con­gregationis Concilii praefatae, certas sacrarum Ordinationum regulas, et sin­gulorum Episcoporum iura in proprios Subditos praefinivit, lata Constitutione, quae incipit: Speculatores, sub datum pridie Nonas Novembris Anni mdcxciv.2

§ 1. Hanc ipsam rationem Nos ipsi secuti sumus in Apostolicis nostris l iteris, quarum initium est: Sacramentum Poenitentiae, Anno mdccxli Kalendis 1 1 iiii datis,3 in quibus nonnulla decrevimus et statuimus adversus Sacerdotes n Sacramentali Confessione suos Poenitentes ad turpia sollicitantes, iuxta declarationes in causis huius generis, diversis temporibus et casibus prolatas a ( .ongregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Eccle­siae Cardinalium contra haereticam pravitatem generalium Inquisitorum. Idi-

1 Cf. N. 246.

• Cf. N. 258.

» Cf. N. 309.

psum nuperrime egimus, dum Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Archie­piscopis, Episcopis, cunctisque Locorum Ordinariis per Italiam constitutis Encyclicas Literas dedimus sub die xix Augusti huiusce Anni mdccxliv, qua­rum initium est: Cum semper oblatas, 1 quibus, a praedictae Congregationis Concilii Tridentini Interpretis resolutionibus et placitis neutiquam discedentes, plura declaravimus circa onus, quod habent tum omnes animarum curam gerentes, Missam pro Populo applicandi diebus saltem festis de praecepto; tum etiam Ecclesiarum Cathedralium, et Collegiatarum Canonici, aliique de earum gremio, Missam Conventualem quotidie pro Benefactoribus in genere specialiter offerendi. Nunc denique hoc idem a Nobis servatum iri decla­ramus, dum Episcoporum iura, quod attinet ad Visitationem Ecclesiarum Parochialium ad Regularium Monasteria pertinentium, hac nostra perpetuo valitura Constitutione asserere, atque, ut infra, definire et constituere in animum induximus.

§ 2. Animarum curam in saeculares personas exercentes in iis Ecclesiis, quae Monasteriis seu Domibus Virorum aut Mulierum adnexae sunt, sive ipsi Regulares sint, sive Saeculares, Sacri Tridentini Concilii praescripto, sess. 25, cap. 11, de Regularibus, subesse debent, immediate in iis, quae ad dictam curam, et Sacramentorum administrationem pertinent, iurisdictioni, visitationi, et correctioni Episcopi, in cuius Dioecesi praedicta Monasteria sunt sita, exceptis dumtaxat iis Monasteriis seu locis, in quibus Abbates Generales, aut Capita Ordinum Sedem Ordinariam principalem habent, atque aliis Mona­steriis, seu Domibus, in quibus Abbates, aut alii Regularium Superiores iuris­dictionem Episcopalem, et temporalem in Parochos, et Parochianos exercent; salvo tamen eorum Episcoporum iure, qui maiorem in praedicta loca, vel per­sonas iurisdictionem exercent.

§ 3. Cum itaque nonnulli Sacerdotes ab Episcopali iurisdictione exempti, quos neque Parochos, neque animarum curae addictos esse constaret, ausi fuissent aliquibus Christifidelium matrimoniis interesse, sine praevia Episcopi aut Parochi licentia; quaesitum fuit, utrum huiusmodi Sacerdotum correctio, atque in eosdem animadversio ad Episcopum, an vero ad eorum Superiores, privative spectaret. Cumque ii privativum eiusmodi ius ex eo deducerent, quod Tridentina Synodus loco citato dum facultatem tribuit Episcopis corri- gendi, et puniendi Sacerdotes ab eorum iurisdictione exemptos, in his, quae ad animarum curam, et Sacramentorum administrationem pertinent, de iis dumtaxat Sacerdotibus loquitur, qui vel Parochi sunt, vel animarum curam exercent, cuiusmodi sane ii non erant, de quibus agebatur: futilem hanc, vanamque praesumptionem reprimere statuit fel. rec. Praedecessor Noster Gregorius Papa XV, ac de consilio Congregationis Sacri Concilii Tridentini Interpretis, edita Constitutione, quae incipit: Inscrutabile data Nonis Februarii Anno Incarnationis Dominicae mdcxxii, 2 decrevit ac declaravit, ut deinceps tam Regulares, quam Saeculares, quomodolibet exempti, sive animarum curam personarum saecularium Monasteriis, seu Domibus Regularibus, aut quibusvis

> Cf. N. 345.

2 Cf. N. 199.



aliis Ecclesiis, vel Beneficiis, sive Regularibus, sive Saecularibus incumbentem exerceant, sive alias Ecclesiastica Sacramenta, aut unum ex illis ministrent, praevia Episcopi licentia, et approbatione ; sive quoquo modo in dictae Curae exercitio, aut in eorundem Sacramentorum, vel alicuius ex illis administratione de facto, absque ulla auctoritate, se ingerant; in his, quae eiusmodi curam, seu administrationem concernunt, omnimode iurisdictioni, visitationi, et cor­rectioni Dioecesani Episcopi tamquam Sedis Apostolicae delegati, plene in omnibus subiiciantur.

§ 4. Hac controversia per Constitutionem Oregorianam e medio sublata, non ideo ab aliis quaestionibus et litibus circa idem rerum genus promo­vendis cessatum fuit; pluraque Dubia tam in Congregationibus Sanctae Roma­nae Ecclesiae Cardinalium, quam in Auditorio Rotae frequenter agitata et resoluta fuerunt, circa peculiarium quorundam actuum naturam, an scilicet iidem censéndi essent ad animarum curam, seu ad Sacramentorum admini­strationem pertinere; et consequenter, an Episcopus in visitandis Regularium Ecclesiis, quibus imminet animarum cura personarum saecularium, posset, nec ne, suam circa huiusmodi actus iurisdictionem exercere; tum etiam, an hoc aut illud Monasterium dici posset ordinaria et principalis Sedes Abbatis Generalis, seu Capitis Ordinis, ideoque Ecclesia huiusmodi Monasterio adnexa, quamvis Parochialis foret, Episcopo in visitatione subiecta non esset. Cum igitur resolutiones in praedictis Curiae nostrae Tribunalibus circa huius generis quaestiones identidem captas, earumque rationes et fundamenta, diligenter et considerate perpenderimus, consilium quoque et sententiam audierimus ali­quot ex Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, aliorumque Virorum in iuris Canonici scientia praestantium; nonnulla super his de Apo­stolicae potestatis plenitudine decernere deliberavimus, ac praesenti nostra Constitutione inviolabilem quandam normam praefinire, qua posita, omnes de caetero lites, et controversiae praedictis de rebus, si fieri possit, penitus eliminentur, atque omnia submoveantur obstacula, quae debitam Decretorum Sacri Tridentini Concilii executionem in re tam gravis momenti impedire, aut retardare hactenus consueverunt.

§ 5. Optimo sane consilio ab Episcopis Pastoralem visitationem aggre- clientibus praemitti solent in singulae Dioecesis loca aliqui Sacerdotes Mis­sionarii, qui ante ipsorum adventum, praedicationibus verbi Dei, et admini­stratione Sacramentorum Poenitentiae et Eucharistiae, spiritualem Populorum profectum, et animarum salutem, qui potissimus est Pastoralis visitationis scopus, studeant promovere. Inventi sunt autem ex iis Regularibus, quorum Ecclesiis incumbit Parochialis saeculiarum cura, qui in dubium revocarent, an huiusmodi Missionarios, sive Saeculares, sive alterius Instituti vel Ordinis Regulares, ab Episcopo missos tamquam visitationis suae praenuntios, in propriis Ecclesiis et Domibus ad exercenda munera eisdem commissa admit­tere et recipere ipsi tenerentur. Quod dubium, quum in Congregatione S. R. E. Cardinalium negotiis et consultationibus Episcoporum et Regula­rium praeposita examinatum fuisset sub die 31 Augusti Anni 1668 affirma- tive resolutum fuit; ut scilicet praedicti Missionarii etiam a Regularibus Parochis seu Curatis libenter excipi debeant, omnibusque rebus iuvari,

quibus ad iniunctum sibi onus adimplendum opus illis esse contigerit. Quod Nos quoque probamus, et auctoritate Apostolica confirmamus, atque in posterum (quoties id opus esse, prudenti Episcopi arbitrio iudicatum fuerit) ab omnibus huiusmodi Parochis seu Curatis praecipimus observari.

§ 6. Sed et in ipso visitationis cursu, atque etiam extra illam, aliqui Regulares de suorum privilegiorum et exemptionum indemnitate plus nimio solliciti, hanc Episcopis controversiam moverunt, utrum iis liceret, in ipsorum Regularium Ecclesiis, sive Parochialibus, sive non Parochialibus, Sacramentum Confirmationis administrare; quae quidem controversia in Congregatione Concilii, partibus plenissime auditis, pro Episcopis decisa fuit, quemadmodum et Nos generaliter et sine exceptione eandem definimus.

§ 7. In exequenda vero Pastorali visitatione Ecclesiarum Parochialium, quae a Regularibus administrantur, minime quidem licet Episcopo omnia Ecclesiarum huiusmodi Altaria visitare, sed illud dumtaxat, in quo Sanctis­simum Eucharistiae Sacramentum asservatur, et consequenter Sacrum ipsum Tabernaculum; Fontem quoque Baptisterii, si adsit; item Confessionale, in quo Parochus ad audiendas Confessiones residere solet; Pulpitum Ecclesiae, e quo Parochus ius habet, verbi Dei, iuxta praecipuum ministerii sui munus, annunciandi; Sacrarium pariter Ecclesiae, ad inspiciendum locum, in quo asservatur sacra supellex, pro Sacramentis tam intra Ecclesiam, quam extra illam decenter administrandis; Sepulchrum excipiendis Subditorum Parochiae corporibus addictum, Coemeterium Parochianorum humandis cadaveribus destinatum; Turrim Campanariam, dummodo in ea sint Campanae ad Pa­rochiam proprie spectantes ; ac demum, praeter res supra enunciatas, omnia sacra vasa, quibus vel Particulae consecratae servantur, vel Sacra Olea sive in Baptismo, sive in Extrema Unctione adhibenda, vel aqua Baptisterii, vel alia rite benedicta, quae pro ingredientium aspersione ad Ecclesiae fores poni consuevit.

§ 8. Visitationi locali proxima est ea, quae personam respicit Parochi; cuius quidem, si Regularis sit, agendi rationem, in iis, quae spectant ad observationem proprii ipsius Regularis intstituti, non est Episcopi inquirere, quum ad ipsius Superiorem Regularem privative id pertineat. Licet tamen Episcopo, vel potius ipsi specialiter incumbit, ipsius Parochi seu Curati, etiam Regularis, vitam ac mores scrutari, quatenus ea, quae extra Claustrum prodierint, Rectoris animarum exempla, plurimum conferre ad Populi aedi­ficationem, vel contra eidem obesse maxime possunt, quemadmodum alias eadem Concilii Tridentini Congregatio sapienter decrevit, et Nos etiam earun­dem praesentium tenore decernimus, et statuimus.

§ 9. Ad personalem quoque Parochi visitationem, proindeque ad Episcopi ius et officium pertinet ea occasione examinare, an titulo legitimo Parochus etiam Regularis animarum curam exerceat, an residentiae lex ab eo obser­vata fuerit atque observetur; an ad Synodum vocatus, iverit; an Congre­gationes seu Conferentias super casibus conscientiae haberi solitas frequentat; an onera, quae secum fert animarum cura, adimpleverit; ac inter alia, an Missam pro Populo applicaverit diebus festis de praecepto ; an iisdem festis diebus omnia praestiterit, quae a Sacro Tridentino Concilio praescripta sunt,

Populum verbi Dei praedicatione, et Pueros in Fidei rudimentis Christia­naeque Doctrinae praeceptis instruendo;1 an, statis diebus, excipiendis Fide­lium confessionibus vacet; an aegrotantibus et in extremo vitae agone labo­rantibus debita spiritualia subsidia sedulo praestet, et Sacramenta Ecclesiae tempestive conferat; an Pueros et Puellas ante susceptionem Sacramenti Confirmationis, tum etiam ante primam eorum Communionem, opportunis instructionibus erudierit; an priusquam Fideles ad matrimonia in faciem Ecclesiae celebranda admittat, debitas inquiaitiones adhibuerit, atque adhi­beat, quibus tuto deprehendere possit, nullum inter Contrahentes impedi­mentum existere, eosdemque libere matrimonio consentire, ac demum in Doctrina Christiana, maxime vero in praecipuis Religionis nostrae Mysteriis, illos instructos esse; denique an Parochus apud se recte ordinatos retineat libros tum Baptizatorum, ubi Fons Baptismalis adsit in ipsius Ecclesia, tum Sacro Chrismate confirmatorum, libros etiam Matrimoniorum, et status animarum.

§ 10. Uno verbo, quidquid Episcopus a Parocho saeculari exquirere atque exigere solet ac debet, id omne, Regulari observantia unice excepta, a Parocho Regulari exquirere et exigere potest; atque ubi hunc muneri suo defecisse compererit, opportuna Decreta condere et pronunciare, ac meritas in eundem poenas statuere; in quo nihilominus Episcopi facultates minime privativae sunt, sed Praesul Regularis ius cumulativum cum ipso habet; ita tamen, ut, si aliter a Superiore Regulari, aliter ab Episcopo decerni con­tingat, huius, non vero illius, Decretis sit standum; prout alias a Congre­gatione Tridentini Concilii interprete iudicatum fuit, Nosque Auctoritate Apostolica probamus, confirmamus, atque decernimus. Privativum tamen Episcopi ius est in Parochianorum mores inquirere, ac si quae inter ipsos scandala oborta fuerint, auditis proborum ac prudentium Virorum sinceris relationibus, de iis cognoscere, eaque opportunis remediis resecare et refor- mare: nec enim Superioribus Regularibus in huiusmodi saeculares Parochiae subditos ulla competit iurisdictio.

§ 11. Eveniente autem casu, quo vel Episcopus, vel Superior Regularis aliquem ex praedictis Parochis ab exercitio Curae removendum, eademque privandum esse iudicaverint; quoniam huiusmodi Parochis, sine praevia Epi­scopi approbatione, ad Curam animarum accedere nequaquam licet, quamvis a suis Superioribus deputati, iidemque ad nutum sint amovibiles; dubitatum propterea fuit, an Episcopus posset ad huiusmodi remotiones procedere, sine Superioris Regularis consensu, et an remotionis causas eidem adducere, easque verificare deberet; tum etiam an Regularis Superior ad similem remo- tionem et privationem suo iure deveniens, consensum Episcopi exquirere, suasque agendi rationes illi notas atque probatas facere teneretur. Qua de re, supradicta Congregatio Concilii decrevit, huiusmodi Parochos tam ab Episcopo, quam a Superiore Regulari, aequo iure, non requisito alterius con­sensu, ab Animarum cura removeri posse, nec unum alteri causas iudicii sui aperire, multoque minus probare et verificare debere. Id quod a Nobis in omnibus approbatur et confirmatur.

1 Sess. V, de ref., c. 2; sess. XXIV, de ref., c. 4, 7.

§ 12. Postquam vero Tridentina Synodus loco superius laudato1 decla­ravit, praedictos Curatos seu Parochos tam saeculares, quam regulares, ani­marum curam exercentes in Monasteriis seu Domibus Religiosis, quibus huiusmodi cura personarum saecularium incumbit, subesse debere imme­diate, in iis, quae ad dictam curam et Sacramentorum administrationem pertinent, iurisdictioni, visitationi et correctioni Episcopi, (quod quidem, iuxta magis receptam Tribunalium huius Nostrae Curiae sententiam, intel­ligitur de iurisdictione Episcopi Ordinaria, non vero de delegata) : illa tamen Monasteria seu Loca ibidem a Concilio excipiuntur, in quibus Abbates, aut alii Regularium Superiores iurisdictionem Episcopalem et temporalem in Parochos et Parochianos exercent; salvo nihilominus eorum Episcoporum iure, qui alia quapiam ex causa seu titulo, maiorem in praedicta Loca vel Personas iurisdictionem exercent. Quare nonnullis Episcopis contendentibus, licere sibi, saltem tamquam Delegatis a Sede Apostolica, in Parochos prae­dictos, sive in Parochianos, aliquem iurisdictionis actum exercere, Congre gatio Concilii respondit, quod ubi Abbas, aut Superior Regularis suam probat iurisdictionem Episcopalem et Temporalem in >'psos Parochos et Parochianos, et contra Episcopus probare nequit ampliorem in eosdem iuris­dictionem ex alio capite sibi acquisitam fuisse, abstinere omnino debet Epi­scopus tam a visitatione, quam ab alio quocumque iurisdictionis actu in huiusmodi Parochos et Parochianos. Quod quidem, veluti ipsius Concilii Decretis consonum, Nos etiam Apostolica confirmatione roboramus.

§ 13. Similiter ab Episcopi iurisdictione, visitatione, et correctione, etiam in his, quae ad Animarum Curam et Sacramentorum administrationem spec­tant, praedicta Sancta Synodus excipit tam Saeculares, quam Regulares Paro­chos, qui Animarum curam exercent in iis Monasteriis seu Locis, in quibus Abbates Oenerales aut Capita Ordinum Sedem Ordinariam principalem habent. Quae exceptio, sive limitatio, pluribus controversiis occasionem praebuit. Et primo, an ad inducendam huiusmodi exemptionem ab Episco­pali visitatione, satis sit, quod in aliquo Monasterio resideat Abbas Regu­laris, licet is Ordinis sui Generalis non existat. Super quo praefata Concilii Congregatio pronunciavit, non sufficere Abbatis cuiuslibet residentiam, nisi sit Abbas totius Ordinis sui Generalis. Tunc enim Tridentinum Concilium simplices Abbates, aut Regularium Superiores nominat, quum ab Episcopi iurisdictione ac visitatione eximit Parochos Ecclesiarum seu Monasteriorum, in quibus Abbates aut alii Regularium Superiores iurisdictionem Episcopalem et temporalem exercent; qua iurisdictione compertum est nonnullos etiam simplices Abbates aut Superiores Regulares gaudere, quamvis non sint Ordi­num Generales. De Abbatibus autem Generalibus, seu Ordinum Capitibus tunc loquitur eadem Sancta Synodus, quum a iurisdictione, et visitatione Episcopali exemptos esse indulget eorum Monasteriorum seu Locorum Paro­chos, in quibus Abbates Generales praedicti, aut Capita Ordinum, Sedem Ordinariam principalem habent. Cumque ea dubio procul sit Concilii mens, in hunc plane modum semper in posterum iudicari et censeri debere sta-

1 Sess. XXV, de regularibus, c. 11.

tuimus: minime attenta distinctionis nota, quae in plerisque Concilii Tri­dentini editionibus impressis apposita conspicitur inter verbum Abbates, aliudque Generales, utpote quae nullatenus reperitur in exemplari authen­tico Actorum ipsius Concilii, quod in Archivo Sedis Apostolicae in Arce Sancti Angeli asservatur; quodque, ut genuinam huius loci lectionem certo cognosceremus, diligenter inspici fecimus, proindeque a praedictis exempla­ribus impressis eadem distinctionis nota omnino est expungenda.

§ 14. Altera questio est, an ad obtinendam exemptionem ab Episcopali iurisdictione et visitatione, sufficiat, quod aliquod Monasterium, Superioris Generalis Sedes Ordinaria existat, an vero praeterea requiratur, ut ipsum Monasterium sit Caput Ordinis. De quo, quidquid alii opinati fuerint, de­cernimus sufficere, quod Monasterium seu Domus, sit Ordinaria et princi­palis Sedes Superioris Generalis; prout a Congregatione Concilii constanter iudicatum fuit; quum verba Tridentini, de Capitibus Ordinum loquentis, non ad loca, sed ad personas Praesulum Regularium in locis residentium referantur.

§ 15. Tertio dubitari contingit, an exemptio ab Episcopi Visitatione, quam Tridentina Synodus, ut supra, concedit Ecclesiis Parochialibus eorum Monasteriorum, in quibus resident Abbates Generales aut Capita Ordinum, ad alias quoque Parochiales extendatur, quae praedictis Monasteriis unitae sunt, et ab eisdem dependent. Sed quum de aliis hisce Ecclesiis unitis taceant Conciliaria Decreta, neque porro eadem ratio honoris cuiusdam et reveren­tiae habendae erga Superiores Ordinum Generales in propriis Monasteriis vel Ecclesiis residentes, locum habeat in aliis Parochialibus, eisdem Mona­steriis ut praefertur, unitis; quod pluries Congregatio Concilii censuit, huius­modi scilicet Ecclesias unitas, minime exemptas esse a iurisdictione et visi­tatione Episcopi, quamvis illae a Parochis regularibus administrarentur; id ipsum Nos, praedictae Congregationis resolutionibus inhaerentes, decernimus et constituimus.

§ 16. Quaesitum fuit quarto loco, an ratione exemptionis a iurisdictione Episcopi, quae competit supradictis Rectoribus Ecclesiarum residentialium Superiorum Generalium, et propter eorundem Rectorum omnimodam sub­iectionem iurisdictioni et correctioni praedictorum Generalium Regularium, ius aliquod, et iurisdictio attributa sit iisdem Superioribus Generalibus in saeculares Subditos huiusmodi Ecclesiarum, sive Parochianos; an vero dicendum sit ius istud ad Episcopum privative pertinere. Super quo decer­nimus, Episcopo plenam et privativam iurisdictionem competere in Paro­chianos, ad eundemque Episcopum pertinere, non solum propriam aucto­ritatem et consensum (praevio examine per se ipsum, vel per Vicarium suum faciendo) interponere, quotiescumque Superior huiusmodi Generalis aliquem sive saecularem, sive regularem Parochum seu Curatum, etiam ad nutum amovibilem, ad exercendam in praedictis Ecclesiis animarum curam perso­narum saecularium deputare voluerit; sed etiam si Episcopus huiusce Paro- chiae regimen a supradictis Parochis exemptis, sive saecularibus, sive regu­laribus, non recte administrari cognoverit; posse ipsum, et aliquando etiam debere pro sui Officii munere, apud Superiorem Generalem instare, ut Paro-

chum seu Curatum huiusmodi ab animarum cura removeat; implorata quoque, quatenus opus sit, Apostolicae Sedis auctoritate; si nempe Generalem prae­dictum, aut reluctantem, aut Parocho plus aequo faventem invenerit.

§ 20. Decernentes, etc.

[Bened. XIV Bull, tom. 1, p. 432-440].


350

Benedictus XIV, ep. Redditae Nobis, 5 dec. 1744.'

Reddite Nobis altero abhinc Mense fuerunt Literae tuae xxvii maii pro­xime elapsi ad Nos scriptae, ac Typis impressae, quibus occurrentem istic cuiusdam facti speciem enarras, et Nostram super eo sententiam requiris. Non te latere arbritramur, nullum Nos diem vacuum habere, quum gravis­simis assidue curis, atque negotiis non tam occupemur, quam pene iam obruamur; in hisce praesertim asperitatibus rerum, quibus undique confli- ctamur, et quarum famam ad vestras quoque oras pervasisse, non dubitamus. Sed tamen, ut compertum sit omnibus, quanti te facimus, Venerabilis Frater, et quanto dignitatem Episcopalis characteris, quo praefulges, in honore habe­mus, aliqua temporis spatia reperire, et colligere studuimus, eaque in evol- vendis privatae Bibliothecae Nostrae libris insumpsimus, quo possemus pro­positae abs te quaestioni respondere. Quod quidem praesentibus Nostris Literis facimus, non tamen ex auctoritate Apostolicae Sedis, quam, meritis licet imparibus, obtinemus, sed meram sustinentes personam Doctoris privati, cuius vitae aetas fere omnis in Sacrorum Canonum studiis, quamvis non magno fortasse fructu, exacta est. Neque enim visa Nobis est ea questio Pontificiae Decisionis Oraculo indigere, quemadmodum ex inferius dicendis Fraternitas Tua probe poterit intelligere.

§ 1. Itaque casus est. Vir Nobilis uxoratus rem habuit, stante matrimonio,, cum libera Muliere, pari cum ipso nafalium nobilitate, duosque filios ex ea procreavit. Defuncta vero Uxore, matrimonium contraxit cum praedicta Muliere, quae duos, ut praefertur, filios ei pepererat. Horum alter iam mortem obierat; atque ille procul dubio natus erat priore Uxore in vivis agente. Alter superstes est, sed nondum satis est exploratum, an eadem prima Uxore vivente conceptus, aut natus fuerit. Dubitatur de utroque, an legitimi sive spurii sint habendi; seu potius, an per subsequens matrimonium cum ipsorum Matre contractum, ambo censéndi sint legitimati.

§ 2. Porro, admissa Canonici iuris regula, quam Nos verissimam iudi­camus, quamque, ut paulo infra patebit, a nemine in dubium revocari posse arbitramur: quod nempe, licet proles ante matrimonium nata, legitima fiat per subsequens matrimonium inter Parentes rite contractum; attamen id dumtaxat locum habeat, quum copula intercesserit inter liberum et liberam, non autem ubi alter ex Parentibus matrimonio ligatus foret: tunc enim pro-

1 Venerabili Fratri Archiepiscopo Sancti Dominici in Insula Hispaniola.

les ante secundas nuptias nata nequaquam fit legitima, quamvis Adulter, post mortem prioris Uxoris, verum, et legitimum cum eius Matre contrahat matri­monium; hac inquam regula semel admissa, evidens est, filium illum prae- mortuum, qui natus est prima Uxore superstite, legitimum non evasisse per matrimonium cum ipsius Matre contractum, postquam prima Uxor e vivis excesserat.

§ 3. Quod vero ad alterum filium adhuc viventem attinet; si constaret saltem hunc natum esse post mortem primae Uxoris, quam illius Pater habue­rat, quamvis, ea superstite conceptus fuisset; in arduam illam controversiam deduceremur, quae inter Doctores, ut nosti, agitatur, an scilicet, pro statuenda prolis legitimatione, eiusdem nativitatis tempus attendi debeat, an praeterea habenda sit ratio temporis eiusdem conceptus; in qua controversia, satis, ut praediximus, ardua, quum inveniantur Textus Textibus contrarii, cumque Doctores Doctoribus, Tribunalia Tribunalibus adversentur; si a Nobis iudi­cium nostrum in casibus particularibus interponendum foret, non aliter id a Nobis fieret, quam secundum sententiam in Tribunalibus et Curia illius Regionis receptam, in qua esset pronunciandum.

§ 4. Cum vero hactenus, ut scribis, incertum sit, quo tempore filius ille vivens conceptus, quove in lucem editus fuerit, solumque constet de morte prioris Uxoris, et de secundo cum altera Muliere matrimonio: supervacaneum, extraneumque remanet examen praefatae controversiae, an, ad effectum legi- timationis prolis, tempus nativitatis dumtaxat, an etiam tempus conceptus attendi debeat. Sed in his facti circumstantiis, quum certum sit matrimonium inter illius Parentes rite contractum, incertum vero tempus, quo filius idem conceptus, et in lucem editus fuit; si nostrum de eo iudicium exquireretur, filium hunc legitimum censeremus, quum Iudex in dubio debeat in bonum et commoda prolis propensus esse.

§ 5. Equidem intelligimus, hanc nostram responsionem neque desiderio tuo, neque praeconceptae opinioni satisfacturam. Non desiderio, inquam; propterea quod utrosque praefatos filios, per subsequutum inter Parentes matrimonium, legitimatos fuisse declarari velles. Neque porro opinioni, quam foves; eo quod existimes filios etiam ex adulterio procreatos legitimari, super­veniente matrimonio inter Adulteram et Patrem, Coniuge iam defuncta. Verum aequo animo feras volumus Nos ad haec asseverando reponere, quod filii ante matrimonium nati legitimantur utique per subsequens matrimonium, si tamen ex soluto et soluta fuerint procreati, ut, inhaerendo Canonicis san- ctionibus, definitum fuit a Praedecessore nostro Alexandro Papa III, in Cap. Conquestus, Qui filii sint legitimi. Secus autem, si iidem filii orti sint ex Patre, qui de eo tempore cum alia Muliere matrimonio coniunctus erat; licet ea postea e vivis sublata, aliam illam duxerit, ex qua prolem susceperat; ut idem Alexander III respondit in Cap. Tanta, Qui f iiii sint legitimi; cuius verba sunt, quae sequuntur. Tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti, post contractum matrimonium legitimi habeantur. Si autem Vir, vivente Uxore sua, aliam cognoverit, et ex ea prolem susceperit, licet post mortem Uxoris eandem duxerit, nihilominus spurius erit filius, et ab haereditate repellendus ; praeser­tim si in mortem Uxoris prioris alteruter eorum aliquid fuerit machinatus.

§ 6. Neque vero postremis hisce verbis commoveri debes, ac si ex illis colligi posset, minime ab Alexandro definitum fuisse, quod proles ex adulterio suscepta, per subsequens matrimonium legitimari nequeat; sed illud dum­taxat, quod nempe proles legitima non fiat, si contra vitam prioris Uxoris alteruter ex Parentibus adulteris machinatus fuerit. Etenim animadvertere te oportet verbum illud a Pontifice usurpatum, praesertim; quod idem sonat, ac multo magis; ita ut vera Decretalis illius sententia sit, quod quum proles ex adulterio suscepta pro spuria perpetuo sit habenda, et ab haereditate repel- lenda, etiamsi legitimum postea ineatur inter Parentes matrimonium; multo magis id procedet, ubi alteruter in prioris Uxoris mortem fuerit machinatus. Ex quo minime sequitur, quod proles ex adulterio nata, si machinatio absit, legitimetur per subsequens matrimonium; sed palam fit, eiusmodi prolem ex adulterio susceptam, ideoque per subsequens matrimonium neutiquam legi- timandam, multo maiori ratione legitimam nunquam fieri, si alter ex Paren­tibus adulteris contra vitam prioris Uxoris sit machinatus. Qua de re optime opportuneque disserit Gonzales in Cap. 6, num. 6. Qui filii sint legitimi, per haec verba: Arguit Alexander III de minori ad maius: Nam si filii spurii non legitimantur per subsequens Parentum matrimonium ; multo minus per matrimonium nullum, quale est, quod contrahitur, quum alter ex Coniugibus in necem Coniugis machinatus est.

§ 7. Sane a te dissimulata non fuit dispositio relatae Decretalis Ale­xandri III in citat. Cap. Tanta, Qui filii sint legitimi; quin immo ultro fateris communem Doctorum opinionem eam esse, quae nuper a Nobis exposita fuit; nimirum prolem ex adulterio progenitam, per subsequens matrimonium nequaquam legitimari. Verumtamen aperte declaras, nullam sententiam, quan­tumvis communi Canonistarum calculo comprobatam, apud te valere, nisi eadem in Textu Canonico fundata sit, illique innitatur; hanc autem senten­tiam, de qua agitur, minime dici posse Canonico Textui innixam esse; quo­niam, inspecta praecitata Decretali Alexandri III non quidem mutila, atque contracta, prout iacet in nostra Decretalium collectione a Gregorio IX con­fecta, sed in sua integritate; manifeste, ut putas, agnoscitur, ideo Pontificem illegitimam declarasse prolem illam ex adulterio procreatam, quamvis eius Pater, defuncta priore Uxore, Adulteram sibi matrimonio iunxisset; quia nimirum Alexandri aetate vigebat adhuc ea disciplina, qua interdictum erat Adultero, etiam post mortem prioris Uxoris, matrimonium cum Adultera valide contrahere; et quia, tota Decretali perlecta, perspicuum est, in eo casu, praeter adulterium, adfuisse etiam machinationem Adulterae contra vitam prioris Uxoris. Quibus positis, deinde concludis, quod quum, iuxta praesentem Ecclesiae disciplinam, Adulterium praecedens non habeatur pro impedimento dirimente matrimonium inter maechum et maecham, nisi coniunctum sit vel cum machinatione, vel cum fide data futuri matrimonii; cumque in proposita facti specie nullum indicium adsit machinationis in prioris Uxoris necem intentatae; nullum propterea adduci valeat obstaculum adversus prolis legi- timationem, sequuto iam inter ipsius Parentes legitimo matrimonio; atque adeo tuum illud systema firmiter, ut putas, stabilitur; nimirum, subsequente matrimonio, legitimari prolem etiam ex adulterio susceptam, quoties adulterio

non accedat aut machinatio adversus prioris Coniugis vitam, aut promissio matrimonii post Prioris Coniugis mortem inter Adulteros contrahendi.

§ 8. Profecto, ut ingenue loquamur, Venerabilis Frater, displicet Nobis tua haec ingeniosa ratiocinatio, in qua nescio quid arrogantius et audacius, quam par est, introspicere videmur. Nobis etenim persuasum manet, opi­niones Doctorum communes non ita facile parvipendendas esse; idque didi­cimus ex celeberrimo vestrate Melchiore Cano, qui in suo Tractatu de Locis Theologicis lib. VIII, Cap. 7 ita de communibus Canonistarum sententiis, in his, quae pertinent ad doctrinam Canonum, loquitur: In huiusmodi Canonum interpretatione Ecclesiae Iudices, et administri concordem omnium lureconsul- torum sententiam amplectantur. Qui enim in actionibus, vel Iudiciis Ecclesia­sticis, suo sensu, et non communi lurisperitorum omnium duceretur, sine dubio, suo illum iudicio Ecclesia coerceret.

§ 9. Praeterea minus recte Nobis videris de compilatione Decretalium Gregorii IX iudicare. Non hic agitur de Gratiani Decreto, quod, utpote pri­vata auctoritate confectum, tantam vim habet, quantam Textus in eodem adducti ex se ipsi habere noscuntur. Non agitur de aliqua ex aliis quinque Decretalium Compilationibus, quae Gregorii IX opus praecesserant, et quarum nonnullae a privatis Auctoribus concinnatae fuerunt. Res est de sexta illa compilatione, quam Gregorius Pontifex a Sancto Raymundo de Pennafort adornari iussit, quamque approbatione Pontificia munivit, mandans, ut ea sola deiceps in Tribunalibus, et Scholis deberet usurpari. En illius verba in Praefatione Decretalium : Volentes igitur, ut hac tantum Compilatione universi utantur in Iudiciis, et in Scholis, districtius prohibemus, ut quis praesumat aliam facere, absque auctoritate Sedis Apostolicae.

§ 10. Non latuit Gregorium, multa in Decretalibus resecata fuisse ab earum Compilatore, quum idem Pontifex in dicta Praefatione hoc ipsum innuat, iis verbis: Resecatis superfluis. Voluit tamen singulis Constitutionibus praefixum manere nomen earum Auctoris. Idem quoque deinceps praestitit Bonifacius VIII in sua Compilatione Libri VI similium Decretalium-a Romanis Pontificibus conditarum, quibus, licet multimode, ubi opus fuit, a se immu- tatis, atque truncatis, nihilominus praefixum reliquit Auctorum nomen; siqui­dem ipse Bonifacius sic loquitur in Prooemio : Pluribus plane resecatis, reliquis quibusdam ex eis abbreviatis, aliquibus in toto vel in parte mutatis, multisque correctionibus, detractionibus, et additionibus, prout expedire vidimus, factis in ipsis. Constat etiam Clementem Papam V pari modo se gessisse, dum suo Clementinarum Libro inseruit Concilii Viennensis Constitutiones, tam­quam a se ipso factas in eodem Concilio, quamvis, Synodo peracta, eas rese- casset, atque mutasset, uti testatur Ioannes Andreas in Glossa ad Praefationem earundem Clementinarum: Demum per peritiores fecit illas recenseri, qui aliquas et paucas in totum reservaverunt, aliquas mutaverunt quoad verba, mente servata; in aliquibus menti et verbis detraxerunt, et addiderunt; et has, licet non sub his verbis in Concilio publicatae fuissent, voluit sub nomine Concilii reservari. Quod pariter testatur Bernardus Guidonis, Auctor illius aetatis, in suo Codice manuscripto, qui in Bibliotheca nostra Vaticana asservatur; idem­que legitur in duabus Historiis de vita eiusdem Pontificis a Balutio publicatis.

§ 11. Qua in re praedicti Pontifices, Gregorius, Bonifacius, et Clemens, exemplum sequuti sunt Triboniani, aliorumque doctissimorum Iurisconsul- torum, qui veteres Leges, Responsa Prudentum, et praecedentium Imperatorum Codices in Corpus Iuris nostri Civilis redigentes, non dubitarunt, quaecumque opus erant, emendare, corrigere, et immutare, et nihilominus Auctorum nomina singulis Responsis et Legibus praefixa reliquerunt; accedente nimirum expressa Iustiniani Imperatoris approbatione; cuius haec verba sunt, in promulgatione Pandectarum, et Codicis, Senatui Populoque Constantinopolitano perscripta: Tanta autem a Nobis antiquitati habita est reverentia, ut nomina Prudentum taciturnitati tradere nullo modo patiamur; sed unusquisque eorum, qui Auctor Legis fuit, Nostris Digestis inscriptus est, ut si quid Legibus eorum superva- cuum, vel imperfectum, aut minus idoneum visum esset, vel adiectionem, vel diminutio nem necessariam accipiat. Et infra: Nam nomina quidem veteribus servavimus, Legum autem veritatem nostram facimus. Et alibi : Nominibus enim Veteribus relictis, quidquid Legum veritati decorum, et necessarium fuit, hoc nostris emendationibus servavimus.

§ 12. Sic igitur Praedecessor noster Gregorius IX suam confici iussit Decre- talium compilationem, qua hodie in Scholis, et in Foro utimur, eamque, abrogatis aliis prioribus, publica auctoritate, et Pontificia confirmatione muni­vit. Huic collectioni insertam voluit Decretalem Alexandri III, demptis ex ea verbis illis, quibus, ut contendis, indicabatur, matrimonium, de quo ibi age­batur, duplici ex capite irritum et nullum fuisse, nimirum et quia cum Adul­tera contractum fuerat, et quia machinatio in necem prioris Uxoris praeces­serat. Retulit vero alia verba, ex quibus, ut iacent, consideratis, eruitur sententia superius a Nobis exposita, quod nempe proles ex adulterio procreata neuti­quam legitimatur per subsequens matrimonium, post mortem prioris Uxoris, cum Adultera contractum. Non tamen ex ea Decretali nomen Alexandri III delevit. Omnia haec pro concessis interim habeto. Verum his positis, quidnam inde pro sententia tua erui posse putas? Potuit Gregorius ita se gerere, immo non aliter.debuit facere, quam fecit. In animo illi erat locum dare in nova Compilatione Decretali Innocentii III, quae incipit Significasti, quaeque legitur sub Titulo De eo, qui duxit in matrimonium, etc. In hac Decretali Innocentii III, quae posterior est alia ab Alexandro III condita, manifeste definitur (quod et ipse agnoscis), matrimonium inter Adulterum et Adulteram consistere posse, nisi machinatio saepedicta, aut promissio futuri matrimonii praecesserit: Discre- tioni vestrae, Innocentius ait, per Apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi alter eorum in mortem defunctae Uxoris fuerit machinatus, vel, ea vivente, sibi fidem dederint de matrimonio contrahenda, matrimonium illud legitimum iudices. Quum autem Gregorius collocare vellet in sua Collectione tum Decre­talem hanc Innocentii III, tum alteram Alexandri III, plane vides, necesse illi fuisse abiicere ab hac Alexandrina Decretali verba illa, quae, tuo iudicio, nul- litatem matrimonii inter Adulterum et Adulteram statuebant.

§ 13. Nunc igitur, bona fide disserendo, iterum quaerimus: quid tandem illud est, quod contendis? Filios ne illos, de quibus agitur, legitimos esse; propterea quod, iuxta Decretalem integram Alexandri III pro legitimis habendi essent? At nihilominus illegitimi sunt, quia tales ab Innocentio III et Gre-

gorio IX declarantur, et quia, malo ipsorum fato, nonnullis iam saeculis post horum Pontificum mortem in lucem sunt editi. An manifestum fieri cupis, te scientiam Sacrorum Canonum funditus callere, neque contentum esse his, quae in Gregoriana compilatione leguntur, sed altius ab ipsis fontibus doctri­nam tuam repetere? Nihil tibi controversiae nobiscum de hoc erit, Venera­bilis Frater. Diligentiam potius tuam commendamus, studium laudamus: nemo tibi succensere poterit, quod integram Decretalem inspicere velis, ubi in aliquam incurreris, quae in Gregoriana Compilatione deprehenditur decur- tata. Verumtamen memineris, laudandam quidem illius diligentiam esse, qui Decretalem integram consulit, ut eam, quae integra non est, perfectius intel­ligat; quemadmodum optime advertit carissimus Antonius Augustinus in sua Praefatione Gregorio XIII Pontifici Maximo inscripta, quam praemisit Volu- mini quatuor priorum Compilationum Literarum Decretalium, quas ipse edidit; quibusque deinceps quintam adiecit Innocentius Cironius: Sed neque pro­bandum scito, neque ferendum, quod quis ad integram Decretalem confugiat, ubi perspicua, et dilucida est illa, quae aliquo modo mutilata fuit; et si quid huic deesse dignoscitur, id eo iubente ac volente detractum fuit, qui suprema ad hunc effectum pollebat auctoritate; eaque de causa detractum, ut disci­plina, quam ipse Legislator servari voluit, in tuto poneretur; neve turbari illam, et nutare contingeret, si tota Decretalis novae Compilationi inserta fuisset.

§ 14. Hucusque disseruimus, tuum tibi permittentes assertum, quo pro certo ponis, aliquod interesse discrimen inter Decretalem integram Alexandri III, aliamque contractam ; et quidem in integra Decretali nullum declarari matri­monium ibi relatum, ex duplici capite; tum scilicet, quia inter Adulteros, defuncta Uxore legitima, contractum fuerat; tum quia machinatio accesserat in vitam prioris Uxoris; et ex utroque praefata capite simul considerata, prolem illegitimam censeri: Mutilam vero Decretalem validum admittere matri­monium cum Adultera contractum post mortem prioris Uxoris, et tunc solum huiusmodi matrimonium nullum in ea statui, quando machinatio intervene­rit; sed prolem nihilominum illegitimam declarari tam in uno, quam in altero casu, etiam seorsim sumptis; tam scilicet ex causa simplicis Adulterii, ex quo eadem proles progenita fuerit; quam ex causa praecedentis Parentum machina- tionis in necem legitimae Uxoris. Haec, inquam, tibi hactenus concessa volui­mus. Nunc vero tandem aggredimur demonstrare, Decretalem tam integram, quam minus integram, sibimetipsi perfecte constare, eandemque prorsus esse utriusque sententiam.

§ 15. Integra Decretalis, quae refertur Tom. VI, part. 2 Conciliorum Col- lectionis Harduini pag. 1819 ita se habet: Meminimus Nos Fraternitati Tuae, super causa, quae inter P. et R. de quadam haereditate vertitur, quod idem P. nomine Sy b illae Uxoris suae petebat, tali modo scripsisse; ut si constaret, prout Literae tuae continebunt, inter R. Patrem et Matrem, post eius nativi­tatem, matrimonium fuisse contractum, eum, omni appellatione remota, legi­timum esse denunties, et ab haereditate paterna propter causam praedictam nul­latenus debere repetii. Tanta est enim vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti, post contractum matrimonium habeantur legitimi.

Hic statuit integra Decretalis, quod filii nati extra matrimonium, ex soluta, accedente postea matrimonio inter ipsorum Parentes, legitimi fiunt. Nec aliud porro statuitur in Decretali minus integra, quae sic incipit: Tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti, post contractum matrimonium legitimi habeantur.

§ 16. Progreditur integra Decretalis, et casum ponit, quo aliquis Uxo- ratus adulterium admittit, et filium ex eo habet, Adultera vero machinatur in vitam legitimae Coniugis; et, hac demum defuncta, matrimonium inter Adulteros contrahitur: Verum quoniam P., ultra quam in Literis tuis conti­netur, Nobis significavit, quod Pater suus, vivente Uxore, Matrem R. tenebat, et eum in adulterio procreasset, et quod in mortem ipsius Uxoris Mater fuerit machinata. Hic vero Pontifex declarat, quod in huiusmodi facti circumstan­tiis, dummodo probationes legitimae suppetant, filius censendus erit spurius, praesertim si machinatio Matris in vitam prioris Uxoris praecesserit: Fra­ternitati tuae etc. quatenus rei veritatem inquiras, et si tibi constiterit, quod, vivente Uxore, Pater praedicti R. Matre ipsius publice abusus fuisset, eum spurium, et ab haereditate repellendum, praesertim si Mater ipsius in mortem prioris Uxoris fuerit machinata, decernas, quoniam inter se legitimum matri­monium contrahere non potuerunt.

Hunc ipsum casum expendit Decretalis minus integra, et eandem omnino definitionem pronunciat; spuriam scilicet esse prolem ex adulterio progeni- tam, quamvis matrimonium, Uxore defuncta, inter Adulterum et Adulteram contrahatur, praesertim si aut haec, aut ille machinatus fuerit adversus vitam prioris Uxoris: Si autem Vir, vivente Uxore sua, aliam cognoverit, et ex ea prolem susceperit, licet post mortem Uxoris eandem duxerit, nihilominus spu­rius erit filius, et ab haereditate repellendus; praesertim si in mortem prioris Uxoris alteruter eorum aliquid fuerit machinatus.

§ 17. Integra Decretalis, dum de adulterio loquitur, nihil aliud addit, quam vocem publice, quae ad criminis probationem refertur, nec ullatenus sensum immutat circa id, de quo nunc inquiritur. Quod ad machinationem attinet, integra Decretalis hanc ponit ab Adultera fuisse intentatam ; at minus integra eandem machinationem considerat, sive ab Adultera, sive ab Adul­tero processerit Sed neque istud ad praesentem quaestionem facit. At vero tam integra, quam minus integra Decretalis, in eo conveniunt, quod utraque declarat prolem ex adulterio procreatam, spuriam esse, nec legitimari, quamvis accedente matrimonio inter Adulteros, post mortem legitimae Uxoris. In utra­que autem, quum de machinatione agitur, verbum illud adest, praesertim, de quo supra dicebamus. Dumque in his adamussim inter se conveniunt, frustra exaggeratur praetensa inter integram, et minus integram Decretalem discordia.

§ 18. Verum iam Fraternitati Tuae in mentem venisse suspicamur, incon­sulto a Nobis silentio praeterita fuisse verba illa, quae ad eam, quam agi­tamus, controversiam plus habent ponderis; et quae in integra Decretali sunt, sed in altera minus integra desiderantur. Sic enim concluditur integra Decre­talis (quemadmodum superius fideliter exposuimus) : Quoniam inter se legi­timum Matrimonium contrahere non potuerunt: Quae quidem verba in Ore-

t "ii.iiu Compilatione non sunt relata. Haec autem pro argumento tibi facile i runt, ut asseras, Alexandrum III declarasse, Matrimonium inter Adulterum, et Adulteram suapte natura nullum et irritum esse, ob idque illegitimam esse prolem ex adulterio susceptam. Atque in hoc manifestissima, te iudice, est discrepantia inter Decretalem integram, et mutilatam; dum haec validum admittit Matrimonium inter Adulteros contractum, at nihilominus eorum prolem spuriam declarat, neque per subsequens matrimonium ullo modo lcgitimandam.

§ 19. Plane si ita tecum reputares, Vener. Frater, non aequum de Nobis iudicium ferres. Nos enim praemissa Decretalis verba exacte referre, eaque iusta lance pensare nequaquam omisimus. Verum id, quod ex iisdem infe­rendum esse autumas, Nos inde colligi posse non arbitramur.

Etenim verba illa: Quoniam inter se matrimonium contrahere non potue­runt: connexa immediate sunt cum aliis: praesertim si mater ipsius in mortem prioris Uxoris fuerit machinata. Ac proinde (ex regula, Iurisperitorum, iuxta quam relatio fit ad proxima) declaratio nullitatis matrimonii non quidem in praecedenti adulterio fundatur, sed in machinatione adversus vitam legi­timae Uxoris; circa quam nulla inter Nos, neque etiam inter alios est con­troversia.

§ 20. Praeterea concedatur etiam, verba illa: Quoniam inter se legitimum matrimonium contrahere non potuerunt, non tantum ad machinationem paulo ante enunciatam referri, sed ad totum id, quod in integra Decretali expo­situm fuit. Porro in integro Decretalis contextu agitur de matrimonio post prioris Uxoris mortem, non solum inter Adulteros, sed etiam praevia machi­natione in prioris Uxoris mortem, confracto: Nobis significaverit, quod Pater suus, vivente Uxore, Matrem R. tenebat, et eum in adulterio procreasset, et quod in mortem ipsius Uxoris Mater fuerit machinata. En duas relati matri­monii circumstantias simul unitas; ex quo sequitur, quod quamvis ea verba: Quoniam inter se matrimonium contrahere non potuerunt, referri debeant ad totam facti speciem cum suis circumstantiis in Decretali expressis; nunquam inde inferre poteris, quod integra Decretalis pro nullo habeat quodlibet matri­monium inter Moechos contractum post obitum legitimae Uxoris; sed illud dumtaxat, quod ibi expenditur, nullum iudicatum fuisse, quia ei praecesserat machinatio in prioris Coniugis necem. Nobis autem integrum erit asserere, quod, licet validum ineatur matrimonium inter Adulteros, deficiente machi­natione, aliisque circumstantiis de Iure Canonico illud irritantibus, attamen proles tempore adulterii habita, illegitima semper erit ad normam etiam Decre­talis non mutilatae, quae ita statuit: Et si tibi constiterit, quod vivente Uxore, Pater praedicti R. Matre ipsius publice abusus fuisset, eum spurium, et ab luiereditate repellendum, praesertim si Mater ipsius in mortem prioris Uxoris fuerit machinata, decernas.

§ 21. Sed quamquam destitutum te videas validissimo praesidio, quod ad sententiam tuam sustinendam, in integra Alexandrina Decretali constitueras; attamen, pro ea, qua polles, eruditionis Ecclesiasticae copia, in aliud te reci­pies propugnaculum, asseverans, matrimonium inter Adulterum et Adulteram, post mortem prioris Uxoris, contractum, iuxta veterem disciplinam, pro nullo

habitum esse; tum adhuc aetate Alexandri III huiusmodi disciplinam viguisse; ac demum immutatam esse temporibus Innocentii III, cuius Decreto, ad irri­tandum matrimonium inter Adulteros, praeter adulterii crimen, requiri coepit aut machinatio in mortem legitimi Coniugis, aut promissio nuptiarum, post prioris matrimonii solutionem, inter Adulteros contrahendarum.

§ 22. Non adeo tempore abundainus et otio, ut Canonicam Dissertatio- nem super hac quaestione contexere valeamus. Nihilominus pauca quaedam observare studebimus, quibus satis superque tua refellatur assertio. Sane ei obstat S. Augustini testimonium, relatum Canone Denique 31, quaest. 1, in quo sic legitur: Denique mortuo Viro, cum quo verum connubium fuit, fieri potest coniugium, cum quo praecessit adulterium. Profecto non ignoramus, Iacobum Cuiacium asserere in cap. I, De eo, qui duxit in matrimonium, etc., quod ibi legendum sit: Marito mortuo, cum quo verum connubium fuit, fieri verum connubium non potest, cum quo prius adulterium fuit. Sed exploratum quoque habemus, in pluribus Vaticani Codicibus particulam illam non in Augustino deesse, sicut deest in praedicto Canone Denique, quod etiam ii animadverterunt, qui Gratiam Opus, iussu Gregorii Papae XIII recensue­runt et emendarunt, ut videre est iii Qratiani Decreto ipsorum opera edito. Genuinam huiusce loci controversi lectionem procul dubio Fraternitas Tua, pro sua eruditione, petendam existimabo ex editione Operum Sancti Augu­stini, quae studio Monachorum Sancti Mauri, in Gallia prodiit. Sancti Doctoris locus in Canone relatus, habetur Libro I, de Nuptiis, et concupiscentia,cap. 10, isque in editione Mauriua legitur Torno 10, pag. 286 hisce verbis: Denique mortuo Viro, cum quo verum < onnubium fuit, fieri verum connubium potest, cum quo prius adulterium fuit. Ab hac igitur accurata Editione abest par­ticula non; quae quidem iu nulla alia appareret, si seriem Contextus Edi- tores prae oculis habuissent. Augustinus enim, mox ante verba, de qui­bus disputatur, probandum sibi proposuerat (uti revera probat) non solvi matrimonium, quod indissolubile est inter viventes, si Uxor Maritum deserat, et ad alterius contubernium migret: idque confirmando, subdit, quod con­tubernium illud pro adulterio haberi non posset, si primum legitimum matri­monium dissolutum Inisset: Cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum Coniuges permanerent. Hoc posito, quisnam bona fide legendum putabit: fieri verum connubium non potest? ubi orationis scopus is esse conspicitur, ut, deinoustrato fine durationis matrimonii : Denique mortuo Viro, cum quo verum connubium fuit; finis etiam adulterii, et initium novi legi­timi matrimonii statuatur, fieri verum connubium potest, cum quo prius adul­terium fuit.

§ 23. Ne vero a Nobis expectes plenam hoc loco proferri historiam disciplinae, quae super hac re sequentibus saeculis in Ecclesia obtinuit. Huiusmodi inquisitio nimis profecto excederet Epistolae modum. Verum quia tibi persuasum esse videmus, quod ipsa aetate Alexandri III nulla cen- serentur matrimonia, quae inter Adulteros quomodocumque fierent, satis erit intra illius aetatis terminos inquisitionem hanc nostram coarctare.

§ 24. Non longe quidem ab Alexandri III aetate, ut optime nosti, distat Gra­datius Decreti compilator, qui ante Alexandri Pontificatum paucis omnino annis

suum illud Opus vulgavit. Is hanc eandem controversiam tractat in Causa 31, quaest. 1, et pro utraque sententia, ut solet, Textus discordantes adducit. Cum vero Canonem attulisset cuiusdam Concilii, quo statuitur, ne quis, moriente Marito Mulieris, quam adulterio polluit, cum ea matrimonio coniungatur; hunc Textum cum aliis ibi relatis, atque contrarium statuentibus, ita conci- liat: Hic subaudiendam est, nisi prius peracta poenitentia, et, si nihil in mortem Viri machinatus fuerit; vel si vivente Viro, fidem Adulterae non dedit, se sumpturum eam sibi in coniugem, si viro eius superviveret. Verum Gratianus, inquies, non habet auctoritatem, qualem Textus Canonici habere noscuntur. Neque id negamus. At gravis est Auctor, et Canonum valde peritus; neque ipse ea scripsisset, quae modo retulimus, si aetate illa (quam diximus in tempora Alexandri fere incidisse) locum obtinuisset disciplina, seu lex, vigore cuius, ob solum praecedens adulterium, irritum haberetur matrimonium, post mortem legitimi Coniugis, inter Adulteros contractum.

§ 25. Similiter inter Alexandrum III, et Innocentium III Pontifices, vix quadraginta annorum spatium intercedit; quum Alexander ad Pontificatum evectus sit anno Domini mclix, Innocentius vero anno mcxcviii. Hic autem, ut supra innuimus, in citat. Cap. Significasti, De eo, qui duxit in matrimo­nium,etc. pronunciat, validum et legitimum existere matrimonium inter Adul­terum, et Adulteram, post prioris Uxoris mortem : Nisi alter eorum in mortem defunctae Uxoris fuerit machinatus, vel, ea vivente, sibi fidem dederint de matri­monio contrahenda; quod etiam ipse concedis, dum affirmas Innocentium III novam hanc disciplinam in Ecclesiam invexisse. Sed cum Innocentius nequa­quam dicat, se novam per hoc disciplinam inducere; quin immo, ad quae­stionem sibi propositam ab Episcopo, sive a Capitulo Spoletano, profiteatur se responsurum iuxta Canonum praescripta: Nos igitur inquisitioni vestrae secun­dum formam Canonicam respondentes, etc. evidens est, iam pridem, et ante tempora etiam Alexandri III validum habitum fuisse matrimonium, quod inter Moechum et Moecham, legitimis nuptiis solutis, et praedictis irritantibus circum­stantiis non concurrentibus, contrahebatur. Equidem in Compilatione Decreta­lium Gregorii IX minime reperies relata verba: Nos igitur inquisitioni vestrae secundum formam Canonicam respondentes ; sed earum loco, haec alia leges: Nos igitur inquisitioni vestrae taliter respondentes etc. Verum, quoniam res Nobis erat cum eo Canonum Doctore, qui vulgata Decretalium compilatione neutiquam contentus, integram Decretalem consulere mavult; eadem ratione Nobis agendum esse iudicavimus. Itaque etsi praedicta verba : secundum for­mam Canonicam, in Decretali minus integra desiderentur; leguntur tamen in integra Decretali; qua Nos quidem minime abutimur, dum eam ad Decretalis minus integrae sensum non corrumpendum, sed illustrandum advocamus.

§ 26. Esto, inquies, quod ad Innocentium III attinet. Sed nonne imme­diatus istius Praedecessor Caelestinus III in Cap. Cum haberet, De eo, qui duxit, etc., nulla declaravit matrimonia inter Adulteros, post prioris Coniugis mortem contracta, etiam non interveniente machinatione, aut sponsione futuri matrimonii?

§ 27. At vide ne forte, in hac Decretali pro te alleganda, hallucineris. Quidam Ioannes Uxorem legitimam habebat, Allitiam nomine, ipsique simul

adulterii consuetudo cum famula intercedebat. Quum vero semel Superioris Ecclesiastici praecepto adactus Adulteram dimisisset, postea tamen in idem relabens scelus, ausus est, vivente? adhuc prima Uxore, reverti ad famulae contubernium, in eoque quasi matrimonialiter per decennium perseverare, unde et decem filios ex ea procreavit. Defuncta demum Uxore, quum con- suleretur Pontifex (quem aliqui non Caelestium, sed Clementem III huius Decessorem fuisse autumant) quidnam statuendum esset de huiusmodi Adul­teris, qui in eadem prava consuetudine adhuc perseverabat, tale dedit respon­sum : Ut separentur omnino, et eis competenti poenitentia iniuncta, perpetua continentia indicatur; habita potissimum ratione ipsorum pervicaciae, gra­visque scandali, quo Ecclesiam perturb.iverant.

§ 28. Ex ipsa simplici hac rei narratione, facile agnosces, non ibi quae­stionem fuisse de validitate aut nullitate matrimonii, post mortem prioris Uxoris, inter Adulteros contrahendi, ed de poenitentia Canonica adversus gravissimum crimen irroganda: quae quidem huiusmodi fuit, ut non modo ipsis Adulteris prohibitum fuerit matrimonio invicem copulari; sed etiam cum alia qualibet persona matrimonium contrahere: praesertim cum in dies suos ambo processerint, et iamdiu publice in adulterio, et periurio, ex certa scientia perdurantes, Ecclesiam in gravi scandalo perturbaverint, ut eadem Decretalis prosequitur.

§ 29. De validitate quidem matrimonii inter Adulterum et Adulteram, ex instituto agit Alexander III in Epistola sua Decretali, quae tamen nostris Compilationibus inserta non est, sed reperitur in Actis Conciliorum Colle- ctionis Harduini praefatae, I oni. VI, part. 2, pag. 1838, ea vero sic habet: Ex praesentium latoris con f es t,me percepimus, quod cum ipse quamdam alte­rius Uxorem in adulterio polluisset, poenitentiam inde suscepit. Sed postea in eundem incidit, Diabolo instigante, reatum; ac eandem Mulierem, Viro defun­cto, sibi in Matrimonium copulavit, eamque asserit in praesenti pro Coniuge retinere.

§ 30. Super his autem quum Alexandri iudicium requireretur, respondit, non (quod tu quidem velles) matrimonium, ratione adulterii, invalidum fuisse, sed nullitati obnoxium fore, si machinatio, aut promissio nuptiarum inter- venisset. Verum quoniam Nos de salute Animarum ipsorum sollicite compel­limur in Domino cogitare, fraternitati Tuae etc. quatenus rem ipsam diligen­ter inquiras, et si tibi constiterit, quod ille, vel illa, in mortem prioris Viri fuerit machinatus, vel si, eo vivente, fidem ipsi Mulieri dederit, se eam in Coniugem recepturum, eos non differas penitus separari.

§ 31. Neque hic sistit Alexander, quin etiam dicere non omittit, quid iuris esset, si solum adulterium praecessisset. Tunc enim nequaquam matri­monium irritum fore declarat (quod utique non taceret, si huiusmodi disci­plina eo tempore viguisset; quemadmodum supra de eo matrimonio pronun- ciaverat, in quo ad crimen adulterii accessisset machinatio, aut promissio futuri coniugii); sed iubet procedi in causa secundum Canonicas regulas: Quodsi neutrum istorum constiterit, in causa ipsa iuxta Ecclesiasticam consuetudinem, et Canonica statuta procedas. Si autem quaesieris quidnam hac de re consue­tudo Ecclesiastica, et Canonica statuta decernerent ; respondemus, satis pro-

babile videri, respexisse Alexandrum ad Concilii Toletani VI, anno sexcente- simo trigesimo octavo celebrati, constitutum, quod extat Can. De his 33,, quaest. 2, et in quo praescribitur methodus cum iis servanda, qui post poe­nitentiam publicam peractam, in idem redderent crimen, pro quo subiecti fuerant poenitentiae. Canonem hunc, quum tibi vacaverit, legere poteris, atque perpendere; sed frustra in illo quaeras nullitatein matrimonii inter Adulteros ipso iure statutam; deficientibus aliis instantibus circumstantiis, a Nobis pluries memoratis.

§ 32. Attamen, quod ibi statutum non reperitur, alibi te sine ullo labore invenisse affirmabis, in nostra nempe Collectione (ircgoriana sub Titulo superius allato, De eo, qui duxit in matrimonium, quam polluit per adulte­rium, Cap. Propositum, quod est ipsius Alexandri III, ubi sic legitur: i.icet autem in Canonibus habeatur, ut nullus copulet in matrimonio, quam prius polluerat adulterio, et illam maxime, cui fidem dederat, Uxore sua vivente, vel quae machinata est in mortem Uxoris, et quidem validum tibi argumentum dices suppetere in ea voce maxime, qua indicari videtur nullitas matrimonii inter Adulterum et Adulteram, (de quo Pontifex in superioribus locutus erat), etiam non concurrente machinatione, nec data fide futuri matrimonii.

§ 33. Forte putabis, Nos, adversus haec responsionem nostram compa­rantes, grammaticalem controversiam tecum agitare velle de significatione illius verbi maxime; eaque de re a Nobis consultum iri libros veterum Cano- nistarum, praesertim Abbatis, qui in citat. Cap. Propositum audacter sustinet vocem illam maxime, in relato Textu, aequipollere adverbio solum. Verum si ita de Nobis opinatus fueris, haud aegre feras Nos tibi respondere, non satis tibi notum esse morem, animumque Nostrum; Nos enim in veritatis inquisitione, nequaquam huiusmodi nugis, levibusque fundamentis innitimur, et quaestiones inutiles prorsus aversamur.

§ 34. Itaque respondemus, veram Alexandri Pontificis mentem, circa ear de quibus nunc agimus, minime eruendam esse ex aliquibus verbis, quae ipsi excidere potuerunt, dum aliam omnino quaestionem definiret. Sed viden­dum esse potissimum, quid ipse scripserit, quum data opera eam pertractaret quaestionem, quam prae manibus habemus. Porro Alexander in citat. Cap. Propositum respondet Abbati Sancti Albani, qui ab ipso quaesierat, quidnam statuendum esset de quodam homine, qui, vivente Uxore sua, alteram sibi matrimonio copulaverat, insciam coniugii quo is adstrictus erat, et filios ex altera illa procreaverat ; Uxore vero defuncta, renuebat cum praedicta Mu­liere permanere, sub obtentu, quod invalidum cum ipsa matrimonium con- traxerat, legitima Uxore adhuc superstite. Pontifex ergo quum eam circum­stantiam magni aestimaret, quod scilicet praefata Mulier erat inscia quod ille aliam Uxorem haberet viventem, nec aequum censeret, praedictum Virum, qui scienter contra Canones venerat, lucrum de suo dolo reportare, statuit, ut, si quidem ipsa Mulier id postularet, divortium inter eos fieret; non vero, si, volente Muliere in huiusmodi connubio perseverare, Vir peteret ab ea separari.

§ 35. Questionem hanc definiendam sumpsit Alexander in citat. Cap. Propositum-, atque ita definivit, ut praecipuam aequitatis, prudentiaeque

rationem ab illo habitam esse dignoscatur; eaque definitio unice est atten­denda. Si autem, dum Legislator de principali argumento verba facit, quid­piam ab ipso extraneum minus recte dictum esse comperiatur, minime debet enunciatio haud satis accurata aut Legislatori vitio verti, aut in veritatis praeiudicium trahi; neque potest pro regula iuris id accipi, quod sic ab eodem Legislatore, veluti praetereundo, dictum fuisse apparet; praesertim quum ipse, opportuniore occasione oblata, iudicium suum super eadem re aperte declaraverit.

§ 36. Nos autem in hoc praecise casu versamur. Idem nimirum Ale­xander, cui in citat. Cap. Propositum, ea verba exciderunt, quibus, ut tibi visum est, negavit, validum matrimonium esse posse inter Adulteros, de­functo legitimo Coniuge, etiam absque aliis irritantibus circumstantiis; Idem, inquam, in alia sua Decretali, quam ex Collectione Conciliorum Harduini supra retulimus, quum directe ab eo quaereretur, an nullum censendum foret huiusmodi Matrimonium, nullum illud esse respondit, si machinatio, aut nuptiarum promissio intervenerint. Isque Pontifex hoc ipsum firmat in Cap. Super eo, De eo, qui duxit in matrimonium, etc. ubi sic habet : Super eo vero, quod de latore praesentium tuis Literis quaesivisti; an liceat cum ea sibi ma­trimonium contrahere, quam, alia sua Uxore vivente, sibi de facto matrimonio copulavit: tuae sollicitudini duximus respondendum, quod si Adultera est in mortem alterius aliquid machinata, sive iste fidem dederit, quod eadem de­functa, hanc esset ducturus, secundum Canones ab eius consortio perpetuo prohibetur; et haec prohibitio perpetuo est observanda. Quibus verbis, per­petuo prohibetur, et prohibitio perpetuo est observanda, pro ea, qua polles, Canonum scientia, plane intelligis, impedimentum designari, quod a Docto­ribus dirimens appellatur, illudque, per huius Decretalis contextum, ad casum praecedentis machinationis, aut pacti connubii coarctari.

§ 37. Superest nunc, ut, licet prolixior iam haec Epistola evaserit, quam Nobis initio propositum fuerat, aliqua tamen addamus, quae adhuc legere non graveris, quemadmodum praemissis hucusque animum patienter adhi- buisti. Nec enim, levioribus praetermissis, quidquam a Nobis praeteriri decet ex his, quae in Literis Fraternitatis Tuae gravioris sunt ponderis, et momenti.

§ 38. Legitimationem Prolis ex Soluto et Soluta procreatae, quae fit per subsequens matrimonium, ex Sacramenti virtute derivandam esse putas, eodem Alexandro III auctore, qui ait: Tanta est enim vis Sacramenti, ut qui antea sunt geniti, post contractum matrimonium habeantur legitimi. Unde arguis, quod, si isti ex vi Sacramenti legitimantur, nihil obstat, quominus filii pariter ex adulterio suscepti, tanti Sacramenti virtute, legitimi evadant.

§ 39. Verum ubi a te legitur: Tanta est vis Sacramenti, Nos legimus: Tanta est vis Matrimonii, quemadmodum scriptum est in Decretali Alexan­dri III Cap. Tanta, Qui filii sint legitimi. Quod si ad integram Decretalem, quae apud Harduinum est, de more provoces, rogamus, ne te pigeat in marginem quoque oculos coniicere; ibi enim, loco verbi Sacramenti, adno- tatum reperies aliud Matrimonii. Nec aliter profecto res se habere poterat. Vis enim ac dignitas Matrimonii, qua Sacramentum est, in eo est posita, quod gratiam sanctificantem confert, quod unionem hypostaticam Verbi

Divini cum humana natura repraesentat, itidemque illam, qua Christus cum Ecclesia per gratiam coniungitur; non autem in eo sita est, quod spuriam prolem legitimam efficiat. Neque enim hanc efficaciam Iesus Christus tribuit Matrimonio, quum illud ad dignitatem Sacramenti novae Legis evexit; sed id ab Ecclesia institutum est, cui placuit, pro auctoritate sibi concessa, sta­tuere, ut proles extra matrimonium, non tamen ex adulterio, procreata, per subsequens matrimonium legitima fieret.

§ 40. Denique addis, magis abominatam Canonicis Legibus esse pro­lem incestuosam, quam sit proles adulterina; ideoque, quum illa interdum legitima fiat, hanc etiam pari aut maiori ratione legitimari posse. Porro legiti- matur proles incestuosa, ope dispensationis, quae dicitur in radice Matri­monii. Ut autem obtineatur huiusmodi Dispensatio, quae non sine urgentis- sima causa concedi consuevit, requiritur quod proles nata sit ex copula non manifeste fornicaria, sed putative matrimoniali, quodque impedimentum, quo matrimonii nullitas inducta est, non a iure Divino, aut naturali, sed a iure dumtaxat Ecclesiastico proveniat. Sicque, et non aliter, legitimatur proles incestuosa, vigore dispensationis, quae dicitur in radice Matrimonii. Tuum modo est huiusmodi circumstantias aptare ad legitimationem prolis ex adul­terio genitae; quod sane opus ingenii Nostri tenuitatem excedere fatemur.

§ 41. Hactenus Fraternitati Tuae satisfacere studuimus, quoad Nobis licuit per angustias temporis, ut plurimum somno detracti ; meram gerentes in hac Epistola, ut initio dicebamus, privati Doctoris personam. Nunc demum Epistolae Nostrae finem facientes, Supremi Pastoris partes resumiinus, ut Apostolicam tibi Benedictionem impertiamur; utque praeterea te admonea- mus, quod, quum ea, quae ad Nos scripsisti, a Iusto Henningio Boëhmero (quantumvis nullam de eo mentionem feceris) sis mutuatus, eaque descrip- seris ex eius Opere de Iure Ecclesiastico Protestantium Tom. I, pag. 287 et sequentibus, iuxta tertiam Editionem anno 1730 Typis impressam; sicuti laudabilis foret industria tua, si eo auctore usus esses ad venerabiles Eccle­siae Catholicae doctrinas illustrandas, aut si ipsum in iis, in quibus Nobis adversatur, confutare aggressus esses; ita reprehensioni te obnoxium fecisti, dum illius Opus perlegere, atque etiam tacitus transcribere ausus es, ut ad impugnandas Canonicae Iurisprudentiae sententias inter Orthodoxos com­muniter receptas, instructior accederes. At ne forte paterni huius moniti libertatem in malam partem accipias, Tibi persuasum volumus, non minus sincero charitatis affectu Nos te complecti, ac Fraternitati Tuae fausta omnia ex animo adprecari.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 452-464].



Fontes CIC t1 349