Fontes CIC t1 351

351

Benedictus XIV, ep. Redditae Nobis fuerunt, 19 dec. 1744.'

Redditae Nobis fuerunt eodem tempore duae Fraternitatis Tuae epistolae, prima quidem die decima mensis Ianuarii elapsi anni 1743, qua gratiarum actionem Nobis, quod Tibi Episcopatum Pekinensem in Sinis contulerimus, referre studes; altera vero die quinta mensis itidem Ianuarii currentis anni 1744 data, qua dolens quereris, Te apud Nos tamquam debitae Apostolicis Constitutionibus ac Decretis obedientiae reum fuisse peractum. Una insimul cum hisce Epistolis tuis accepimus pariter sollennem iurisiurandi a Te in Episcopali tua inauguratione delati, iuxta formam, ac tenorem Tibi prae­scriptum in ipsis Nostris tuae ad Episcopatum promotionis literis in simili forma Brevis expeditis, Actum; necnon duo alia a Te seorsim praescripta testimonia, alterum quidem de iureiurando super Apostolicae Constitutionis, quae incipit Ex illa die,2 alterum vero de iureiurando etiam super alterius Apostolicae Constitutionis, quae incipit Ex quo,1 observantia, praestitis. Hisce omnibus coniuncta erant nonnulla etiam praescripta Missionariorum testi­monia, qui te studiosum zelantemque super observantia memoratae Aposto­licae Constitutionis Ex illa die, esse testabatur, quemadmodum tu ipse Sacramento contestaris.

§ 1. Sed Fraternitati Tuae etc. et infra : id unum in animo semper fixum permaneat, tam apud Nos ipsos, quam apud Venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales negotiis et consultationibus quarumcumque Congrega­tionum Apostolicae huius Sanctae Sedis praepositos, plurimum valere hoc unicum et maximum, ad accusationum veritatem falsitatemve diiudicandam comprobandamque, argumentum, novam scilicet post criminum delationes initam agendi rationem. Quamobrem adesto animis, et enitere, ut quemad­modum Tu spopondisti, et Nos de Fraternitate Tua nobis pollicemur, ita deinceps Te in omnibus rebus geras, ut tuam erga Apostolicas Constitu­tiones, atque eas praesertim, de quibus agitur, obedientiam, reverentiam, zelumque non solum Nobis, sed universis etiam, probare et reipsa commoti- strare ex animo satagas. Hinc enim fore confidimus, ut falsitatis redarguantur accusationes de gestarum rerum ratione a Te hactenus habita instructae.

§ 2. Porro, ut caeteris in tuis Literis a Te propositis satisfaciamus; asseris quidem, quod cum per quatuordecim annos operam laboresque tuos in Sacris Missionibus antea peragendis impenderis, atque adeo optime noveris istarum partium ac populorum ingenia, ac et rerum vices, contestari prae caeteris possis, praesentia certe tempora exposcere, non angustiari vasa carnis, sed dilatari spatia caritatis, ac propterea melius fuisse consultum, res omnes

1 Venerabili Fratri Polycarpo Episcopo Pekinensi in Sinis.

» Cf. N. 275.

' Cf. N. 329.                                                                  »

in eodem, quo reperiebautur, statu relinquere, cum in praesentia omnis spes de exigenda a Christifidelibus istarum partium debita Apostolicis Constitu­tionibus obedientia penitus praecisa videatur : Apostolica namque Sacro­sanctum Iesu Christi Evangelium praedicandi libertas, non tam impedita, quam certe sublata, est; quippe quod Christifideles per vim metumque ad Idolorum templa trahuntur; unde timendum est, ne proximum immineat Sacris Missionibus excidium. Nec Fraternitati Tuae, nec aliis in Vinea Dei adlaborantibus, insunt vires, quibus per vim etiam Christifideles, ut vestris mandatis ea, qua par est, reverentia obediant, cogi possint. Tartari pariter, et ipsi Fideles, tam intra Pekini moenia, quam in suburbiis, sub gravi durae servitutis iugo degentes, omni procul ûubic antiquis indulgentiis permissio- nibusque per abusum inhaerentes, ne a Dominis ad Imperatorem deferantur, Apostolicarum Constitutionum observantiam periculis ac tormentis postha- bebunt; quamvis Fraternitas tua aliique Missionarii per pastorales exhorta- tiones monere obtestarique minime omittant.

§ 3. At liceat ut Fraternitati Tuae replicemus, post susceptum consilium onusque per tot annos retinendi servarique faciendi Patrios Statum Ritus, priscasque caeremonias, propositis tot tantisque in varias partes trahentibus dubiis et disputationibus, post diuturnam accuratissimamque, adhibitis dili- gentiis, requisitisque debitis notitiis, eorumdem Rituum et Caeremoniarum discussionem, fieri ne poterat, ut sine gravissimo conscientiae angore con­silia tanta providentia capta, et constitutiones tanta sapientia propositae amplius differrentur? Certe si obfirmatis Patronorum proscriptorum Rituum Caeremoniarumque huiusmodi sensibus votisque assensum satisfactumque fuisset, nunquam profecto advenisset tempus, verba tua usurpamus, angu- stiandi vasa carnis? Nos quidem non latet, Vobis deesse cogendi compel- lendique vires; sed scimus et certi sumus, eamdem inesse vobis virtutem, quam habebant Sanctissimi Iesu Christi Apostoli (si tamen apostolico spiritu ducti ad Evangelium praedicandum ad remotissimos populos accessistis), qui reponentes omnem fiduciam in eo, qui eos confortabat, Deo, et ferventis caritatis zelo, et verbi Divini Ministerio, non solum Gentes ad credendum perducebant, sed credentes etiam, nova Fidei germina, collectumque Iesu Christi gregem providetitissime regebant, et suaviter fortiterque incendebant, et excitabant ad illud iucundissimum spectaculum a Minucio Felice descrip­tum, praesertim ubi ob oculos ponit laetitiam Christifidelium, qui intentatas minas obiectaque tormenta despicientes, libertatem suam adversus Reges et Principes erigebant, soli Deo cedebant.

§ 4. Ingenti cum animi nostri dolore, et graviori, quam explicari possit, moerore tuum excepimus sane nuntium de persecutionibus isthic adversus Sacrosanctam Iesu Christi Religionem saevientibus : verum quod huiusmodi persecutiones, si minime fuissent proscripti Ritus Caeremoniaeque Sinenses, si minime sublatae fuissent indulgentiae permissionesque laudati Caroli Am­brosii Patriarchae, vel desinerent, vel mitiores fierent, sive praedicandi Evan­gelium libertas magis coalesceret, nec Christifideles ad Idolorum templa raperentur: haec ne ii quidem sibi, qui res iuxta humanae prudentiae re­gulas diiudicant, unquam persuadebunt; quanto magis eadem in animum

numquam inducent suum ii, quibus pro comperto exploratoque est, quod Christiana Religio inter persecutiones semper increverit adoleveritque.

§ 5. Omnibus iam notum est, in rebus ad Orthodoxam religionem spectantibus, patientiam sive tolerantiam, ubi de superstitione vel idolola- tria agitur, nullo pacto haberi posse; tunc enim iuxta Tertullianum: Omnis patientia huiusmodi Idololatria. Caeterum unicum ac singulare solatium, quo Nos dolentes moerentesque consolamur, inde affertur, quod ex tuis literis perspicimus, Te pro debita Apostolicis Constitutionibus, ac Decretis obser­vantia, probe studiosum planeque accensum esse. Quamobrem fore in Patre misericordiarum, et Deo totius consolationis confidimus, ut Christifideles proposito Fraternitatis tuae exemplo, zelo, opera, consiliis, et monitis exci­tati, Orthodoxam Fidem integram, reliquiarumque gentilitatis omnino puram putamque, ad Principis etiam tenebrarum contemptum despicatumque, con­stanti pectore profiteri, et coram hominibus Iesum Christum confiteri non erubescant. Nam utile est et salutare, ut S. Cyprianus Episcopus, et Martyr verbo et opere docuit, cum se Episcopus per firmamentum Fidei Fratribus praebet imitandum. Interea a bonorum omnium Largitore Deo uberrimam coelestium charismatum copiam Fraternitati Tuae apprecantes, Apostolicam Benedictionem Tibi, Venerabilis Frater, etiam peramanter impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 464-466].


352

Benedictus XIV, ep. Dilectus Filius, 15 ian. 1745.'

« Dilectus Filius Emmanuel Pereyra Sampajus Militiae Ordinis Iesu Christi Commendator negotiis Maiestatis Tuae apud Sanctam Sedem praepositus sae­pissime Nobis declaravit Regale prorsus consilium ac pietatis plenum, excitandi magnificum Sacellum in Ecclesia quae in civitate ista Lisbonae Sancto Rocco nuncupata est: primam totius rei formam charta exaratam ac delineatam no­stris subiecit oculis, nempe opera sive ex marmore, sive ex aere ducenda, aptissi- mas et elegantes gemmarum coniunctiones, ac tabulas effingendas ex opere con- cinne tessellato, quibus omnibus perficiendis peritissimi huius Urbis Artifices sedulam modo impendunt industriam, et quae Nos ipsi (cum absoluta penitus fuerint) invisuros promisimus, antequam Lisbonam transvehantur. Postremo idem Commendator Sampajus Nobis exposuit, gratissimum fore Maiestati Tuae, si, perfecto iam lapide Altaris erigendi in Sacello, quod superius innui­mus, ad ipsum consecrandum Nos ipsi deveniremus. Itaque cum iucundissi- mum Nobis sit morem gerere voluntati Maiestatis Tuae, quae Dei cultum augere semper expetit, et simul nostri Apostolici muneris partibus satisfacere; hinc absque ulla haesitatione Nos paratissimos ostendimus, ut huiusmodi Consecrationem susciperemus in Ecclesia Sancti Antonii, quae ad Lusitanos

1 Carissimo in Christo Filio Nostro Ioanni Portugalliae, et Algarbiorum Regi Illustri.

pertinet, die decimaquinta mensis decembris anni proxime elapsi, quo in Templo octiduum Conceptionis Beatae Mariae Virginis Immaculatae celebra­batur. Quapropter Venerabilem Fratrem Nostrum Vincentium Episcopum Sabi- nensem S. R. E. Cardinalem Bichium nuncupatum, olim Apostolicae Sedis Nuntium apud Maiestatem Tuam, designavimus, qui praecedenti vespera sacras Reliquias exponeret; et re integre peracta, iuxta leges, quae a sacris Ritualibus praescribuntur, Nos postera die solemni indicto comitatu ad eamdem Ecclesiam Sancti Antonii venimus, eamque splendide magnificeque ornatam deprehendimus. Cardinales octo Nobis advenientibus Ecclesiae limitibus adfue­runt. Post haec initium fecimus Consecrationis totius lapidis, qui in parte eiusdem Templi aptissime collocatus ante fuerat. Postquam, Deo iuvante, finem Consecrationi imposuimus, licet plurium horarum spatium requireret, eam facultatem Nobis haudquaquam tribuimus, quae a Pontificali conceditur Episcopo consecranti, si debilitatus longo temporis incommodo fuerit, nempe ut alium suo loco substituat, qui sacrum faciat; sed Nos ipsi super conse­crato lapide Missae Sacrificium celebravimus. Ritus eiusmodi pietatem incre- dibilem ac Religionem praesetulit, ad quem, praeter Cardinales, quos iam memoravimus, omnes quoque Principum exterorum Oratores, Praesules, et Optimates magna frequentia convenerunt. Res universa decenter ordinateque peracta fuit, ob eximiam operam, studium, summamque diligentiam, qua idem Sampajus Maiestatis Tuae negotiis apud Sanctam Sedem praepositus maxime praecellit.

§ 1. Equidem cum Nos ipsi sacraverimus hoc Altare, et superlpso Deo operati sacrum fuerimus, ob hanc causam Pontificium Altare appellandum est, nec ulli licet Sacerdoti ad ipsum accedere, ut Missae Sacrificium peragat, nisi antea facultas nostra intercesserit, iuxta morem, et institutum Sanctae Roma­nae Ecclesiae, quae Mater et Magistra caeterarum Ecclesiarum habenda est. Id aperte demonstratur exemplo Altarium, quae sunt in Ecclesiis Lateranensi, Vaticana, aliisque Patriarchalibus huius Urbis, in quibus Aris solus Romanus Pontifex sacrum facere potest, aut etiam Cardinalis aliquis certis temporibus, • facta tamen prius a Pontifice potestate, quae per Apostolicum diploma decla­ratur. Anno 1588 Sixtus V Decessor noster Sanctum Didacum solemni ritu inter Coelites adnumeravit, ac deinde Philippo Catholico Regi dono misit Altare, ad quod sacrum fecerat, cum ritum eiusmodi Canonizationis pera- geret; Pontificium illud Altare pronunciavit, permisitque Cardinalibus, Epi­scopis, Abbatibus Thiara insignitis, et illis, qui primam Dignitatem in Ecclesiis Metropolitanis, et Cathedralibus obtinerent, demum Generali Ministro Ordinis Minorum Sancti Francisci, ac Priori in Monasterio Sancti Laurentii, Sacrifi­cium Missae super eodem Altari conficere diebus Festis Domini, Beatissimae Virginis, Feria quinta in Coena Domini, in celebritate Sanctorum omnium, ac Sancti Didaci, ut constat ex eius Diplomate, quod die 20 augusti promul­gatum fuit eodem anno, quem paulo ante indicavimus.

§ 2. Nos quidem instituta Decessorum nostrorum retinere perpetuo volu­mus; sed quibusdam gravibus causis adducti, paululum declinabimus ab ea via, ac ratione, quam illi pro huius rei exequutione tenuerunt. Ipsorum sen­tentiae constanter adhaeremus, nemini licere ad Pontificias Aras sacrum cele-

brare, nisi prius Apostolicam facultatem pro re gerenda consequutus fuerit; tamen pro eadem facultate tribuenda diversum consilium a Decessoribus nostris suscipiemus; etenim cum Romae diploma Pontificis toties necessario requiratur, quoties ad Aras huiusmodi Romae existentes Missae Sacrificium indicendum est, et eadem facultas solis Cardinalibus conferatur, nempe cum dies quidam festi peculiares celebrantur; et cum Sixtus dies etiam illos desi­gnaverit, quibus liceret sacrum facere super Altari, quod ad Catholicum Hispaniarum Regem Matritum transvehi iusserat; Nos pietate singulari Maie­statis Tuae permoti, et sperantes etiam ob singularem Dei bonitatem fore, ut reliqui omnes Lusitanaie Reges eadem pietatis laude commendentur, absque ulla dierum, aut Sacerdotum limitatione, Maiestatem Tuam, et Reges Lusita­niae pro tempore futuros constituimus, ut nostro nomine, et Sanctae huius Sedis, facultatem impertiant sacrum faciendi ad Altare, quod a Nobis conse­cratum Lisbonam devehetur; pro certo habentes idipsum negotium tam caute, ac prudenter a Maiestate Tua pertractandum esse, ut nihil unquam futurum sit, quod rationi parum consentaneum videatur. Insuper idem Altare perpetuo privilegiatum declaramus, quamvis in Ecclesia S. Rocchi aliud Altare prae­ditum simili iam privilegio existat. Regi autem Lusitaniae pro tempore, item Reginis, caeterisque eorum Consanguineis, et Affinibus usque ad tertium gradum inclusive, plenariam Indulgentiam, et omnium delictorum remissio­nem elargimur, quoties Poenitentiae Sacramento expiati, et Sacra Synaxi refecti, ante ipsum Altare preces ad Deum effundent, ut haereses extinguat, Christianos Principes ad concordiam deducat, et S. Ecclesiam in altiorem gloriae et dignitatis locum efferat.

§ 3. Haec a Nobis praestanda duximus, ut Maiestas Tua benevolentiam nostram magis agnosceret, gratique animi studium pro tot beneficiis, quae in Nos amantissime congessit. Illud quoque persuasum habeat optamus, hae­rere defixam animo Nostro Sui memoriam, et quoties sacrum Deo facimus, enixe petere, ut Maiestatem Tuam omni cumulet felicitate, cui Nos pariter * Apostolicam Benedictionem impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 481-483].


353

Benedictus XIV, ep. In suprema, l6 ian. 1745.1

In suprema Catholicae Ecclesiae administratione imbecillitati nostrae a Pastorum Principe Iesu Christo imposita, inter caeteras gravissimas pasto­ralis officii nostri sollicitudines ac curas, eam praecipuam esse magis magisque in dies experimur, qua et creditarum Nobis Ovium regimini prospicere, et Animarum saluti tenemur consulere.

§ 1. Exponi siquidem Nobis nuper fecerunt Dilecti Filii Priores, et Guber­natores Loci Pii Catechumenorum Civitatis Venetiarum, quod Locus Pius

1 Venerabili Fratri Martino Innico Archiepiscopo Calcedonen., moderno, necnon pro tempore existenti Nostro et Sedis Apostolicae in Dominio Venetorum Nuntio.

huiusmodi ab usque anno mdlvii fundatus a tribus Virorum dissimilis con­ditionis, nempe Regularium, Nobilium, et Civium, ordinibus, quibus pro tem­pore existens Venerabilis Frater Patriarcha Venetiarum semper praeesse debet, iamdudum administrari, regi, et gubernari pergit. In hoc autem Infideles, Iudaei, et Turcae utriusque sexus, in distinctis cubiculis, ab eorum respe­ctive Priore, et Priorissa, tamquam in vera et reali clausura, conviventes, Catholicae Fidei rudimenta, et dogmata edocentur, ac postmodum, praemissis longis diligentibusque examinibus, in propria dicti Loci Pii Ecclesia sacris lustralibus Aquis abluuntur. Illam subinde Priores, et Gubernatores praedicti sibi curam assumunt, ut Neophyti quidem huiusmodi in iis sese, pro suo quisque captu et ingenio, exerceant artibus, ut vitam inde honeste ducant; Neophytae vero iis eleemosynarum subsidiis coadiuvantur, ut vel in Domino, vel in saeculo nubere possint. Quoniam autem saepe contigit, utriusque sexus Infideles, Iudaeos, et Turcas huiusmodi, post contracta gentili ritu matrimonia, vel maritum uxorem, vel uxorem virum seu maritum, ut Catho­licam Religionem amplecti possint, deserere, aliosque captivos factos, a pro­priis finibus, et propriis Coniugibus in alias regiones transferri; atque adeo dictis utriusque sexus Infidelibus, Iudaeis, et Turcis ad Fidem Catholicam conversis deesse modum et opportunitatem, vel quia interdum in hostilibus et barbaris Provinciis, ad quas ne nuntiis quidem patet accessus, commorantur, vel quia ignorant prorsus, in quibus regionibus sint, vel quia itineris longi­tudo magnam affert difficultatem, ad monendos interpellandosque*utriusque sexus Coniuges, an cohabitare velint sine contumelia Creatoris; atque hinc fieri, ut non minima novis hisce matrimoniis obiiciatur difficultas, qua obstante, saepissima et gravissima damna consecuta sunt: eapropter Exponentes prae­fati, ut hisce incommodis remedium afferre possint, per Nos opportune pro­videri, et, ut infra, indulgeri summopere desiderant.

§ 2. Nos igitur dictos Exponentes specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspen­sionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, et quibus quomodolibet inno- dati existant, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutas fore censentes, huiusmudi supplicationibus inclinati, de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota Republica Christiana Generalium Inquisitorum adversus haereticam pravitatem aucto­ritate Apostolica deputatoruin consilio, Fraternitati Tuae, et pro tempore exi- stenti Nuntio Venetiarum, ut cum quibuscumque utriusque sexus Neophytis, vel Infidelibus, vel Iudaeis, vel Turcis, aliisque personis cuiuscumque Sectae huiusmodi in dicto Loco Pio pro tempore existentibus, seu in illum prius receptis et admissis, ac postmodum inde egressis, vere ad Fidem conversis, qui ante Baptismum matrimonia, ut praefertur, contraxerint, ut eorum qui­libet, etiam superstite Coniuge Infideli, Iudaeo, et Turca, etiam eius consensu vel requisito et non expectato, vel minime requisito, dummodo etiam Tibi constet summarie et extraiudicialiter, coniugem absentem moneri legitime non posse, aut monitum, intra tempus in monitione praefixum suam volun­tatem significare neglexisse: matrimonium cum quovis Fideli, et Catholico,

praemissis prius proelamationibus, seu denuntiationibus a Concilio Triden­tino praescriptis,1 in faciem Ecclesiae rite contrahere, ac carnali copula con­summare, et in matrimonio sic confracto, quoad vixerint, remanere libere et licite possint, auctoritate nostra Apostolica dispenses et indulgeas. Prae, terea matrimonia inter Neophytos huiusmodi, et alios Fideles, et Catholicos alias rite contracta, etiamsi postmodum innotuerit priores Coniuges Infideles, vel Turcas, aut Iudaeos, nonnullis legitimis impedimentis detentos, suam voluntatem significare minime potuisse, vel ad fidem etiam tempore secundi matrimonii conversos fuisse, ullo unquam tempore rescindi minime debere, sed illa semper firma, valida, et inviolabilia existere et fore, dicta auctoritate decernas et declares, plenam et amplam facultatem et potestatem, eadem aucto­ritate, tenore praesentium, tribuimus et impertimur; salva tamen semper in praemissis auctoritate Congregationis eorumdem Cardinalium. Non obstan­tibus Apostolicis, ac in Universalibus, Provincialibusque, et Synodalibus Con­ciliis editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 483-485].


354

Benedictus XIV, const. In regimine, 3 febr. 1745.

In regimine Universalis Ecclesiae, quod superna dispositione Omnipo­tens Deus Nobis, licet immeritis, commisit, illius rei cura animum nostrum assidue exercere solet, ut, quid deceat, et quod aptum sit Personis, sedulo prospiciamus, et in id vires nostras auctoritatemque conferamus, ut pro dignitate muneris, officii, et laboris, suum unicuique ius constanter et per­petuo tribuatur.

§ 1. Quoniam autem ex eo tempore, quo Nos in minoribus constituti, Romae versantes, Apostolicae huic Sanctae Sedi nostram operam studiumque pro viribus nostris impendebamus, a praeclarissimis Viris improbari saepius audi­vimus eam consuetudinem, ob quam nonnulli S. R. E. Cardinales longe ab Alma Urbe nostra degentes, bis per annum ad illam ventitabant, ibique ncogniti plerumque, et spatio paucorum dierum permanebant, ut cum reli­quis S. R. E. praefatae Cardinalibus Romae commorantibus in partem Rotuli, vulgo ut dicitur, admitterentur, nempe ut acciperent partem, seu portionem illius pecuniae, quae, veluti quoddam laborum stipendium, distribui solet eiusdem S. R. E. Cardinalibus praedictis, qui non sine incommodo ad Con­sistoria, Congregationes, et ad Sacellum Pontificium, ubi Sacra Mysteria cele­brantur, conveniunt.

§ 2. Haec praestantium Virorum opinio menti nostrae adeo adhaesit, ut cooptati inter eiusmodi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales a fel. rec. Beue- idicto Papa XIII Praedecessore nostro, et Ecclesiae Anconitanae regendae

1 Sess. XXIV, de ref. matrim., c. 1.

ipsius Benedicti Praedecessoris beneficio praepositi, ac deinde a rec. mem. Clemente Papa XII itidem Praedecessore nostro ad Metropolitanam Ecclesiam Bononiensem auctoritate Apostolica translati, nunquam spatio duodecim annorum Romam venerimus, ut dicti Rotuli fructum, seu partitionem perci- peremus; nec Sedes nostrae curae commissas unquam desertiimus, nisi causa Comitiorum, quae bis interea temporis indicta fuerint eisdem Cardinalibus, ut novus Pontifex de more crearetur. Statim vero atque ad Summum Apo. stolatum, licet immerentes, evecti, normam aliquam super hac re praescri- bendam censuimus; sed tunc executioni minime demandandam esse existi­mavimus, eo quod perpauci Cardinales Roma absentes numeraretur, qui proficisci ad Urbem commode possent, ut eamdem Rotuli partitionem, seu partem deposcerent. Accedebat etiam, quod numerus eorumdem Cardina­lium Romae degentium, pluribus vita functis, adeo imminutus fuerat, ut ipsi solum exiguo detrimento afficerentur, etiamsi absentes pro comparanda sibi Rotuli partitione ad Urbem se conferrent. Attamen cum multi a Nobis Sacro Collegio Cardinales adscripti fuerint, et numerus absentium Cardina­lium, qui bis per annum Romam venire fortasse deliberarent, ut Rotuli par­tem assequerentur, excreverit; et cum plures, quam antea, Cardinales modo in Urbe praedicta commorentur, quibus procul dubio gravius damnum infer­retur, si veteri instituto pars eiusdem Rotuli Cardinalibus absentibus tribui deberet, qui statis anni temporibus ob hanc causam Romam accederent; ideo consilium a Nobis iam antea initum, probantibus nonnullis ex Dilectis Filiis nostris eiusdem S. R. E. Cardinalibus, executioni tandem demandan- dum esse decrevimus.

§ 3. Eapropter motu proprio, et ex certa scientia et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, primum ea omnia, quae caventur, et praescribuntur in Constitutionibus dicti Sacri Collegii Cardina­lium, et usque in hanc diem observari consueverunt quoad Cardinales de Latere Legatos, tenore praesentium confirmamus: ac insuper illos Cardinales Rotuli fructu omnino carere statuimus et decernimus (licet bis per annum Romam accesserint), qui longe ab Urbe praedicta detinentur, quamvis id facere necesse sit, ne Sedes Archiepiscopales, aut Episcopales deserant, quas administrandas acceperunt, et quamvis etiam Praefecturam aliquam, sive quodcumque aliud munus a Sede praefata sibi demandatum gerant, sine Episcopali, vel cum Episcopali dignitate coniunctum, quod, si Roma abscn tes retinent, eius certe naturae et conditionis esse existimatur, ut cum ipso­rum absentia copulari, et, sine eorum praesentia, Romani Pontificis vigilan­tia et auctoritate facile possit administrari. Cum vero Cardinales ab rut> pro suis negotiis expediendis, aut legitimam ob causam ad Urbem se con­tulerint, veterem consuetudinem et institutum servari volumus, praeei| mus, et mandamus; nempe ut Rotuli partem capiant, habita ratione tempori , quo Romae versantur: ea tamen lege obstricti, ut Nos, seu Romanos I'.uniti, es pro tempore existentes, adeant, nec ab Urbe discedant, antequam .1 N v ,

seu Romanis Pontificibus Successoribus nostris abeundi facultatem ob    mt

Illos autem, qui sui muneris obliti (quod vix fore credimus) alitct -e pe- . uni, non solum ab omni parte Rotuli percipienda penitus exchts •.,! ¦. eminui

praesentibus nostris Literis (quatenus opus sit) obnoxios esse declaramus censuris ac poenis, quas piae mem. Ioannes Papa XXII pariter Praedecessor noster irrogavitin Extrav., quae incipit: Etsi deceat quoslibet subditorum cu­ram, etc., 1 quam per praesentes pro plene et sufficienter expressam, ac de verbo ad verbum insertam habentes, ad modernos, et pro tempore existen­tes eiusdem S. R. E. Cardinales extendimus et ampliamus.

§ 4. Decernentes, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 487-489],


355

Benedictus XIV, const. Apostolici muneris, 8 febr. 1745.

Apostolici muneris partes in procuranda praecipue rerum sacrarum pura illibataque penitus administratione versari debere probe intelligentes, non modo et assiduis hortationibus, et iusta, ubi res postulat, legum severitate, ut ab Ecclesiasticis quibusque Ministris sancta sancte tractentur, quantum cum Domino possumus, providere studemus; verum etiam leges ipsas, ne forte sinistris interpretationibus in alterutram extremam partem, aut immo­derati rigoris, aut detestabilis laxitatis, perperam detorqueantur, opportune communire ac roborare pro earumdem tuendo vigore, cum occasio popo­sceris non praetermittimus.

§ 1. Sane cum Nos alias per quamdam nostram Constitutionem, cuius initium est: Sacramentum Poenitentiae, Anno Incarnationis Dominicae mille­simo septingentesimo quadragesimo primo, Kalendis Iunii Pontificatus Nostri Anno Primo editam,2 omnibus et singulis Sacerdotibus tam Saecularibus, quam Regularibus interdixerimus, et prohibuerimus, ne aliquis eorum, extra casum extremae necessitatis, nimirum in ipsius mortis articulo, et deficiente tunc quocumque alio Sacerdote, qui Confessarii munus obire possit, Confes­sionem Sacramentalem personae complicis in peccato turpi atque inhonesto, contra sextum Decalogi praeceptum commisso, excipere auderet; ita ut absolutio, si quam impertivisset, nulla, atque irrita omnino esset, tamquam impertita a Sacerdote, qui iurisdictione, et facultate ad valide absolvendum necessaria, ipsi per Nos vigore eiusdem Constitutionis adempta, privatus exi- steret, et alias prout in memorata Constitutione, cuius tenorem praesentibus pro plene et sufficienter expresso et inserto haberi volumus, uberius dicitur contineri. Cum Nos subinde super ea dictae Constitutionis parte, quae mor­tis articulum respicit, dubitationes quasdam exortas fuisse acceperimus, qua­rum resolutionem privato cuiusque iudicio relinquendam minime existima­mus, ne Lex incertis coniecturis et opinionibus iactata, in sensus a mente Nostra alienos forsitan distrahatur, eiusque vigor paulatim Iangueat atque enervetur.

1        C. 3, de maioritate et obedientia, I, 8, in Extravag. com.

2        Cf. N. 309.

§ 2. Hinc est, quod Nos omnem dubitandi rationem, quantum cum Domino possumus, de medio auferre cupientes, Motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis pleni­tudine, memoratam Constitutionem nostram cum omnibus et singulis in ea contentis, tenore praesentium, quatenus opus sit, confirmamus, illamque integre, penitus, et omnino, atque ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter, et inconcusse observari praecipimus, et mandamus. Praeterea, habita super his cum Venerabili Fratre Nostro Vin- centio Episcopo Praenestino S. R. E. Cardinali Petra nuncupato Poenitentiario Nostro Maiori, ac dilectis Filiis Officii Poenitentiariae Apostolicae Ministris, qui rem iussu Nostro mature perpenderunt, deliberatione, motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus, edicimus ac declaramus, eadem Constitutione singulis, ut supra, Sacerdotibus, quemadmodum interdictum non est in mor­tis articulo personam in praedicto turpi peccato complicem confitentem audire, atque ab huiusmodi quoque culpa rite contritam absolvere, deficiente tunc quocumque alio Sacerdote, qui Confessarii munus obire possit; ita interdici re ipsa et prohiberi praedicto modo tunc audire et absolvere, ut si alius aliquis Sacerdos non defuerit, etiamsi forte iste alius simplex tantum­modo Sacerdos fuerit, sive alias ad Confessiones audiendas non approbatus, possit nihilominus ipse Sacerdos simplex Confessionem excipere ac absolu­tionem impertiri.

§ 3. Porro, si casus urgentis qualitas, et concurrentes circumstantiae, quae vitari non possint, eiusmodi fuerint, ut alius Sacerdos ad audiendam constitutae in dicto articulo personae Confessionem vocari, aut accedere, sine gravi aliqua exoritura infamia vel scandalo nequeat; tunc alium Sacer­dotem perinde haberi, censerique posse, ac si revera abesset, atque deficeret; ac proinde in eo rerum statu, non prohiberi socio criminis Sacerdoti abso­lutionem poenitenti ab eo quoque crimine impertiri. Sciat autem complex eiusmodi Sacerdos, et serio animadvertat, fore se re ipsa coram Deo, qui irrideri non potest, reum gravis adversus praedictam nostram Constitutionem inobedientiae, latisque in ea poenis obnoxium, si praedictae infamiae, aut scandali pericula sibi ultro ipse contingat, ubi non sunt: imo intelligat, teneri se graviter huiusmodi pericula, quantum in se erit, antevertere, vel removere, opportunis adhibitis mediis, unde fiat, ut alteri cuivis Sacerdoti locus pateat illius confessionis, absque ullius infamia vel scandalo, audiendae. ita enim ipsum teneri vigore memoratae nostrae Constitutionis declaramus; et nunc quoque ita ipsi faciendum esse districte mandamus et praecipimus.

§ 4. Quod si idem Sacerdos aut quovis modo sese nulla gravi necessi­tate compulsus ingesserit, aut, ubi infamiae vel scandali periculum timetur, si alterius Sacerdotis opera requirenda sit, ipse ad id periculum avertendum congura media adhibere de industria neglexerit, atque ita personae in dicto crimine complicis, eoque in articulo, ut praefertur, constitutae Sacramenta­lem Confessionem excipere, ab eoque crimine absolutionem largiri, nulla, sicut praemittitur, necessaria causa cogente, praesumpserit; quamvis huius­modi absolutio valida futura sit, dummodo ex parte poenitentis dispositio­nes a Christo Domino ad Sacramenti Poenitentiae valorem requisitae non

defuerint: non intendimus enim pro formidando mortis articulo eidem Sacer­doti, quantumvis indigno, necessariam iurisdictionem auferre, ne hac ipsa occasione aliquis pereat, nihilominus Sacerdos ipse violatae ausu eiusmodi temerario Legis poenas nequaquam effugiet; ac propterea latam in dicta Constitutione maiorem excommunicationem, eodemque plane modo, quo ibidem decernitur, Nobis et huic Sanctae Sedi reservatam, incurret, prout illum eo ipso incurrere declaramus, volumus, atque statuimus. Non obstan­tibus omnibus et singulis illis, quae jn praefata nostra Constitutione volui­mus non obstare, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 5. Volumus autem, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 489-491].


356

Benedictus XIV, const. Pastoralis sollicitudinis, 16 febr. 1745.

Pastoralis sollicitudinis officium, quantum Nobis ex alto conceditur, omni ex parte implere satagentes, non solum ea, quae sub oculis nostris geruntur, opportunis legibus apte ordinare atque dirigere studemus; verum etiam providentiae nostrae intuitum ad ea intendere non omittimus, quae post expletum a Nobis huiusce mortalis vitae cursum, ubi Omnipotenti Deo, qui numeravit dies nostros, ita placuerit, aut fieri necessario debere, aut eve­nire posse prospicimus.

§ 1. Sane ex quo in hac Romana Urbe a prima fere aetate diversis in gradibus commorati sumus, meminimus, non semel, sed iterum, ac tertio iam contigisse, ut, vacante, per obitum Romani Pontificis, Apostolica Sede, solemnitas Corporis Christi recurreret, in qua, ex pia Urbani Papae IV Prae­decessoris Nostri institutione ac lege,1 et fructuosa universae Catholicae Eccle. siae consuetudine, post exacta Paschatis, et Pentecostes solemnia, vivificum Eucharistiae Sacramentum, continuata per dierum Octavam celebritate, et publicis Supplicationibus a Christifidelibus percolitur. Cumque huiusmodi Supplicationibus, sive Processionibus, vivente Romano Pontifice, initium det prior illa et solemnior Supplicatio, quae incipiens ab ipso Pontificiaruin Aedium Vaticani Sacello, praeeuntibus et subsequentibus omnibus tam Sae­cularis, quam Regularis Cleri, Romanaeque Curiae et Pontificiae Aulae Offi­cialium Ordinibus, per congruum viarum ambitum, ad Basilicam Principis Apostolorum procedit, ibique terminatur: vacante, ut praediximus, Aposto­lica Sede, Nobisque, per mortem recol. mem. Praedecessorum Nostrorum Benedicti Papae XIII, et Clementis Papae XII, intra Apostolicorum Comitio- rum septa commorantibus, quaestionem hanc, non sine sententiarum atque studiorum varietate, audivimus agitari ; an scilicet in eodem Vaticano, an vero in Lateranensi Patriarchio, solemnis illa, et generalis, de qua supra diceba-

1 Cf. C. un., de reliquiis et veneratione sanctorum, III, 16, in Clem.

mus, Supplicatio peragenda esset. Et quidem praemissis in casibus, Nostris primum oculis aspeximus, deinde etiam aliorum relatione audivimus, prae­fatae solemnitatis celebritatem duplici Supplicatione inchoatam fuisse, quarum altera in Basilica S. Ioannis in Laterano, altera vero simul eodem tempore in Basilica S. Petri in Vaticano habita fuit; divisionem autem factam fuisse eorum, qui primae huiusmodi generali Supplicationi interesse tenebantur; nonnullis videlicet ad unam, aliis vero ad alteram ex praedictis Basilicis acce­dentibus, prout vel ratione, vel imperio, vel etiam propria voluntate atque arbitrio adducti fuerunt.

§ 2. Quod quum Nostra, et aliorum etiam complurium sententia, nec Ecclesiasticis regulis ac ritibus, nec piae Praedecessorum nostrorum menti, consentaneum esse iudicaverimus; neque vero absque notabili Divini Cultus imminutione, et Populi scandalo, reipsa fieri contigerit; Nos, cupientes tan­tae solemnitatis initia, communibus omnium ordinum studiis, eoque maximo cultus splendore, quo potissimum fidelium mentes ad debitum erga Divinae bonitatis mysteria venerationis affectum excitantur, omni tempore concele- brari: Motu proprio, et ex certa scientia, post maturam deliberationem hac de re habitam, hanc in posterum praecepti Nostri formam volumus esse per­petuam, qua de Apostolica potestatis plenitudine statuimus atque mandamus, ut, sicuti Sede plena de mane Feriae V post Festum Sanctissimae Trinitatis, unica Supplicatio, sive Processio Generalis Sanctissimi Corporis Christi in Urbe peragi consuevit, ita eadem Apostolica Sede vacante, ubi Solemnita- tem praedictam, anno vertente, celebrandam esse contingat, unica pariter in Urbe Generalis Processio habeatur, cum interventu omnium et singulorum, qui de caetero huiusmodi Supplicationi generali adesse tenentur; quorum nomina, et incedendi ordo, aliis Nostris Apostolicis Literis hac ipsa die manu Nostra subscriptis distinctius expressa reperiuntur.1

§ 3. Dum autem pro huiusmodi generali Supplicatione Sede vacante, ut praefertur, habenda, congruum opportunumque locum deligere, et consti­tuere mente animoque versabamus: illud Nos maxime permovit, quod ani madvertimus, in caeteris per Christianum Orbem Civitatibus, tempore Epi­scopalis Sedis vacantis, nihil mutari solere circa locum, aut Ecclesiam, in quo, seu qua, Episcopo vivente, quotannis praecipua huiusmodi Processio Corporis Christi celebrari solet. Itaque quemadmodum in Urbe, Sede plena, Processio Generalis huiusmodi in Vaticano celebratur, quantumvis Pontifex in eiusdem Vaticani Aedibus actu non commoretur, sed in Quirinali Palatio degat, vel etiam eundem extra Urbem moram trahere contingat; ita nihil obstare censemus, quominus, etiam defuncto Pontifice, Processio Generalis die Festo Corporis Christi in Vaticano pariter celebretur; quin potius id satis congruum et opportunum fore iudicamus, habita ratione tum Vaticani Conclavis, in quo Collegium S. R. E. Cardinalium, ad maximum in Terris opus peragendum, tunc temporis permanet, tum frequentiae Populi, qui hac de causa per eos dies ad Vaticanum confluit.

1 Motu propr. Omnibus et singulis, 16 febr. 1745. - Bened. XIV, Bull., tom. 1, p. 499-501.

§ 4. Inchoanda igitur erit praedicta Supplicatio Generalis a Basilica Vati­cana, ea hora, quae a Congregatione Cardinalium in Ordine Priorum indi­cetur. Et quidem Missae Sacrificium per eum, a quo Sanctissimum Eucha­ristiae Sacramentum, ut infra, deferendum erit, ad Altare Cathedrae S. Petri celebrabitur. At quoniam plures causae obstant, quominus tempore Sedis vacantis amplior ille ambitus, atque splendidior viarum apparatus servetur, qui, vivente Pontifice, sive is praesens sit, sive absens, observari consuevit; statuimus, praedictam Supplicationem per brevius illud iter procedere, eodem­que apparatu perfici, quo iam alias, vacante Apostolica Sede, in eodem Va­ticano factam fuisse constat; in eius quoque regressu, volumus, omnes, et singulos, qui in Processione interfuerint, cum intortitiis accensis, intra eam­dem Basilicam de more dispositos, usque ad extremum manere: ac demum, Sanctissimo Sacramento super Altare maius, Confessionis videlicet Principis Apostolorum, per manus Diaconi Episcopo adstantis collocato,et consuetis precibus devote decantatis, ab ipso Episcopo celebrante trina benedictione cum eodem Sacramento super Populum data, augustam sanctamque celebritatem absolvi.

§ 5. Et quia praedicta Supplicatio, quae sic, ut praemisimus, Nostrae huius Ordinationis vigore celebranda erit, nequaquam habenda est pro pecu­liari Processione Basilicae Vaticanae; quae quidem Basilica propriam Suppli­cationem peragit in die Octava Corporis Christi; sed locum tenere debet generalis illius Supplicationis, quam, Sede plena, Romanus Pontifex celebrare solet, et in qua Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum ab ipso Pontifice, vel, eo impedito, ab antiquiore ex S. R. E. Cardinalibus defertur; hinc est, quod, Sede Apostolica, ut praefertur, vacante, volumus, ut a Collegio prae­dictae S. R. E. Cardinalium, hoc est, a Congregatione trium Cardinalium in quolibet Ordine Priorum, et a Cardinali eiusdem S. R. E. Camerario, triduo ante Solemnitatem Corporis Christi, aliquis eligatur et deputetur, qui prae- fatum Augustissimum Sacramentum deferat; unus nimirum ex Patriarchis, sive Archiepiscopis, aut Episcopis in Romana Curia praesentibus, cui mini­strare debebunt Sacri illi Ministri, qui in Cappellis Cardinalitiis Officio Dia­coni et Subdiaconi sunt perpetuo addicti.

§ 6. Acolythi pariter Cappellae Pontificiae, necnon eiusdem Cappellae Clerici, aliique inferiores Ministri, in propriis Officiis rite ministrabunt, sub directione eorum ex Pontificiis Caeremoniarum Magistris supranumerum, qui, iuxta Constitutionem a san. mem. Decessore Nostro Clemente Papa Xli de rebus Sede vacante peragendis editam,1 cum aliis ingredi Conclave non permittuntur.

Item Cantores eiusdem Cappellae Pontificiae Hymnos et Laudes de more concinentes, et Missae celebrationi intererunt, et totam Supplicationem in suo gradu et ordine prosequentur.

Umbellam vero seu Baldacchinum, iidem fere suis respective vicibus deferent, qui, vivente Pontifice, eiusmodi decorantur praerogativa. Eiusdem-

1 Const. Apostolatus Officium, 5 oct. 1732, § 13. - Bull. Rom., tom. 13, p. 302-314.

que Utnbellae latera, tam Officiales virgae rubeae cum intorticiis, quam Ser­vientes Armorum, sive Mazzerii Papae nuncupati, cum Mazziis argenteis, et Milites Helvetici cum suis Decurionibus atque Tribunis, militari ritu armati, claudent, et respective custodient.

Nullam vero peculiarem Crucem volumus elevari, sub qua tota Suppli­catio incedat; sed propriam Crucem a singulis tam Saecularis, quam Regu­laris Cleri, Capitulis, Ordinibus, sive Corporibus, ex quibus Processio com­ponitur, de more erectam deferri. Cursores etiam Cardinalis pro tempore Urbis Vicarii, quemadmodum Sede plena mos est, totum Processionis Ordi­nem dirigere mandamus.

§ 7. Sacrae autem Vestes, necnon Ostensorium, Thuribulum, Candela­bra, argentea Funalia, Umbella, seu Baldacchinum, et reliqua suppellex ad Sacram Functionem necessaria ab Apostolico Sacrario, seu respective a Pon­tificia Floreria subministrari debebit. Cerei quoque, quotquot necessarii erunt, sumptibus Camerae Apostolicae provideri; ac demum Porticuum Vati­cani, et reliqui ambitus apparatum, Apostolicarum Aedium Aulaeis, ut vivente Pontifice, moris est, et in reliquo, eiusdem Camerae Apostolicae sumptibus, adornari praecipimus.

§ 8. Denique Pontificios Milites Urbanos per totum Processionis iter dispositos de more adesse, eamdemque subsequi, et custodire iubemus.

§ 9. Quapropter omnibus, ad quos spectat, et ad quos in casu pro tem­pore spectabit, committimus, et mandamus, ut quaecumque, ad Divini Cui. tus et Religionis incrementum ac decus, hac Nostra Constitutione statuimus et ordinavimus, singuli pro virili parte respective impleant, et ab aliis impleri curent. Specialiter autem Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, iisque potissimum, qui pro tempore in quolibet Ordine Priores existent, una cum eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Car­dinali Camerario, iniungimus, ut opportuna mandata atque praecepta pro praemissorum omnium executione expediant. Itemque Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus pro tempore Camerario, Vice-Cancellario, et Maiori Poenitentiario, ut omnes sibi respective Subditos Ministros, et Officiales, eorumque Collegia; sive Ordines, qui huiusmodi Processioni Generali de more adesse debent, sub consuetis praeceptis et poenis, adesse compel- lant. Ac demum Cardinali, qui pro tempore in Urbe, eiusque Districtu^ Romani Pontificis Vicarius existet, ut omnes Cleri Saecularis et Regularis Ordines, qui, vivente Pontifice, eidem pariter Supplicationi interesse solent, Collegia, Capitula, etiam Basilicarum Patriarchalium, et Collegiatarum etiam insignium, aliosque omnes etiam necessario exprimendos, sub consuetis pariter praeceptis, ac poenis, auctoritate sibi a Nobis in perpetuum harum tenore delegata, iubeat interesse.

§ 10. Has enim Nostras Literas, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 496-499].


357

Benedictus XIV, instr. Eo quamvis tempore, 4 maii 1745.'

Eo quamvis tempore, quo pro demandato Nobis Apostolicae servitutis onere tot tantisque curis circumdamus ut pene obruamur, delata ad Nos fuerint nonnulla Postulata a Religioso Viro Iacobo a Cremisir Ordinis Fra­trum Minorum S. Francisci Strictioris Observantiae, et Missionum Apostoli­carum in Aegypto Praefecto: nihilominus in eo, qui infirmitatem Nostram misericorditer regit, confidentes, operam studiumque nostrum ad proposita enodanda dubia libenter adiecimus, in spirituale electi illius Gregis solatium, qui magno licet intercedente Terrarum spatio a Nobis dissitus sit, Paterno tamen Cordi Nostro charitate proximus efficitur.

§ 1. Quas sane Pontificiae sollicitudinis, et providentiae partes cum a nemine desiderari patiamur, qui verum Deum per veram fidem agnoscat; peculiari sibi illas vindicat iure Inclyta Cophtorum Natio, quae praecipui cultus, ac Filialis obsequii, quo Romanam Ecclesiam omnium aliarum Matrem et Magistram prosequitur, non semel luculenta, et perenni digna laude prae­buit specimina. Praesertim vero in Sacra Oecumenica Florentina Synodo, in qua fel. rec. Eugenio PP. IV Praedecessore Nostro expetitam diu Graecae Latinaeque Ecclesiae Unionem promovente, veteri eiusdem Unionis incendi desiderio visa est,2 palamque edocuit, oportere membra sub uno in Terris Capite indivisa consistere. Id ipsum quoque testata est Successoribus Romanis Pontificibus Pio IV, et Gregorio XIII omni conatu in praemissae Unionis scopum enitentibus; ac apertius etiam elementi VIII, ad quem solemni, et honorifica decreta Legatione, obsequentis animi, ac devotae in Romanam Ecclesiam voluntatis publica exhibuit Testimonia. Hanc quoque egregiam propensionem adhaerendi Romanae Ecclesiae plane perspectam habuit alter Noster Praedecessor Urbanus PP. VIII, qui zelo, et sedulitate pari in id potissimum incubuit, ut praedicta Ecclesiarum Unio indissolubili charitatis foedere pro virili parte firmaretur.

§ 2. Alacriores tamen prae omnium rationum momentis ad hanc exe- quendam Pastoralis Officii partem Nos effecit iampridem concepta, intimeque cordi Nostro infixa spes maioris incrementi Catholicae Religionis, et lucri Animarum, quibus erudiendis in Superiori, ac Inferiori Aegypto, et in Urbe Principe Cairo, strenuam, invictamque navant operam Apostolici Missionarii ex Franciscana ut plurimum Familia adlecti, qui nullo laborum aspectu ter­riti, sed induti fortitudine ex alto, in summa rerum ac temporum difficul­tate, Nationem illam toto olim Orbe Terrarum celeberrimam, nunc vero assi

1  Dilectis Filiis, Iusto Maraghi, in universa Aegypto Vicario Oenerali, et Iacobo a Cremisir Ordinis Minorum S. Francisci Strictioris Observantiae, Praefecto Mis­sionis Apostolicae in Aegypto, caeterisque Missionis Cophtae Missionariis.

2        Cf. N. 54.

duis aerumnis attritam, ac pene confectam, verbo vitae informant, vigilesque laborant, ut novi in diem palmites in Vineam Domini traducantur.

§ 3. Adhibitis itaque in consilium nonnullis Ven. Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, Dilectisque Filiis Consultoribus in Congregatione Supremae et Universalis Inquisitionis contra haereticam pravitatem consi- dentibus, exquisitisque, quo maturius deliberare possemus, aliorum etiam doctrina et prudentia praestantium Virorum suffragiis, eorumque praesertim, quibus Orientalium mores, Ritus, et Instituta, longo usu et experientia essent cognita planeque perspecta, privati Nostri laboris accessione singulorum sen­tentias scripto traditas expendimus, atque libravimus. Cum tamen ad sin­gula definienda Dubia in praesentiarum quamplurima desiderentur; idcirco haec Apostolica scripta Missionariis exhibenda mandavimus, ut ea, quae defi­nitivo reliquorum dubiorum iudicio facem quodammodo praeferre valeant, ad Nostri Apostolatus auditum quamprimum deducenda curent

Dub. I. Cum Fideles Cophti Catholicam profitentes Religionem a Baptismo Ritu Ecclesiae Latinae collato hoc potissimum nomine abhorreant, quod Bapti­zatis una simul non conferatur Sacramentum Confirmationis: Quaeritur, an in casu, quo Sacerdos Ritus Cophti commode adiri nequeat, permittendum sit PP. Missionariis illico post Baptismum Confirmationem conferre.

Dub. II. An Parochis Ritus Cophti, qui a Schismate redeunt ad Catho­licae Ecclesiae Unitatem, tribuenda sit facultas administrandi Catholicis Sacramenta Parochialia, qua prius patiebantur inter Schismaticos; quamvis eadem administratio, nullo existente Parocho Catholico, demandata sit PP. Mis­sionariis.

Dub. III. An Cophtis proprio Ritu in aetate puerili ad Diaconatus Ordi­nem promotis, ubi legitima ad contrahendum Matrimonium aetas advenerit, liceat nedum primum, sed alterum quoque inire Matrimonium, ex vi dispen­sationis obtentae a PP. Missionariis absque ullo speciali indulto Apostolico.

Dub. IV. An dicti Diaconi Officium Divinum recitare teneantur.

§ 4. Quod attinet ad primum, plane compertum Nobis est, veteri more et disciplina invaluisse apud Cophtos, ut abluti Sacro Regenerationis Lavacro illico ab eodem Sacerdote post absolutas Baptismatis Caeremonias Sacro Chrismate liniantur, ut prae aliis testatur Thomas a Iesu in suo Tractatu de Conversione Oentium, lib. 7, cap. 7. De simultanea tamen utriusque Sacra­menti administratione non una eademque fuit agendi ratio cum Graecis apud Orientales Ecclesias residentibus, et illis, qui commorantur in Italia, et Insulis eidem adiacentibus. Quemadmodum enim Graecis Incolis Italiae expresse vetita est administratio utriusque Sacramenti ab eodem Ministro contemporanee facienda; ita patientia quadam, et facilitate Sedis Aposto­licae factum est, ut unum, et alterum Sacramentum ab eodem Sacerdote in Oriente Graecis conferretur; nec defuere idcirco Theologi, qui huiusmodi tolerandae, vestem et imaginem tacitae Dispensationis obducerent.

§ 5. Quo opportune praemisso, apte distinguenda sunt, diversoque iure censenda duo, quae exinde profluunt, extrema: aliud enim est, quod Cophti ex Indulgentia Apostolicae Sedis licitam sibi adstruant collationem utriusque Sacramenti, servato Orientalis Ecclesiae Ritu, ab eadem Apostolica Sede non

expresse vetito, sed tolerato: longe vero diversum, quod tolerantiam in peiorem partem detorquentes, abhorreant a Baptismo Ritu Latino collato, hoc potissimum nomine, quod seorsim a Confirmatione administretur. Idcirco sicuti Ienitati, et patientiae Sedis Apostolicae consonum videri potest, quod Cophti in suo iamdiu recepto, et ab eadem Sede tolerato usu perseverent; ita ferendum non est, quod Baptismum Ritu Latino, et seorsim a Confir­matione collatum, acerbo alienoque animo perhorrescant.

§ 6. Praeterea licet apud Occidentales etiam Ecclesias in more posita quandoque fuerit Baptismatis, et Confirmationis simultanea collatio, et haec consuetudo in aliquibus Dioecesibus anteacto tempore inoleverit, iuxta exempla relata a Vicecomite in tract. de Confirmat., cap. 14, et a Martene, de antiq. Eccles. Rit., lib. I, cap. 2, art. 1, nihilominus abrogato prorsus a Romana Ecclesia aliarum Matre et Magistra huiusmodi more, consultissimis Summo­rum Pontificum Decretis provide cautum est, ut renatis Fonte Baptismatis conferretur Sacramentum Confirmationis in ea solum aetate, in qua fideles, evacuatis quae erant parvuli, intelligerent, tantum inter se differre Baptismum et Confirmationem, quantum in naturali vita distat generatio ab incremento; seque per Baptismum fuisse quidem ad militiam receptos, per Confirmatio­nem vero ad pugnam roboratos, et ad perferendos agones per gratiam instru­ctos. Ex quo fit, ut rigide animadverti in eos oporteat, si qui forte sanctioris huiusce disciplinae instituta refugerent, aut contemnerent; omnemque curam adhibendam esse, ut ab errore, et caecitate, Ecclesiae Latinae adeo iniuriosa, retrahantur.

§ 7. Verum attributa, iuxta propositum thema, Sacerdotibus Latinis facul­tate conferendi statim post Baptismum, Confirmationem, tantum abest, ut Orientales captivari possint in obsequium veritatis, ut immo animo semper obfirmatiore suae adhaererent sententiae, erga quam facilem se ac pronam Apostolica Sedes exhiberet. Praeterea Haeretici, et Schismatici, qui improbo pravoque ut plurimum ingenio Catholicorum facta interpretantur, vel incon- stantiae notam inurerent Latinis, a suscetpa semel probataque disciplina defle- ctentibus; vel suo exemplo eos commovisse, et in suas traxisse partes superbe dictitarent, ipsa temere vertentes officia pietatis in elationis argumentum.

§ 8. Si itaque ea sit Nationis Cophtae conditio, ut Fideli Populo Con­firmatio administari nequeat ab Episcopis, quibus huius Sacramenti admini­strandi ordinaria potestas commissa est; minime Nos latet eandem admini- strandae Confirmationis potestatem ex Indulto Apostolico ad Sacerdotem, vel Missionarium, pro modo necessitatis quandoque deferri posse. Huius­modi delegatio nec nova, nec inusitata videri debet, cum S. Gregorii Magni, aliorumque Romanorum Pontificum Nostrorum Praedecessorum sanctissimis innitatur exemplis. Cum enim saepe contigerit, Christifideles Pastoris solatio esse destitutos, et Episcopis ob distantiam Locorum impossibile vel difficile admodum fuerit, Populorum necessitatibus praesentes fieri ; in hanc partem Episcopalis Ministerii vocati sunt Sacerdotes, dummodo uterentur Chrismate ab Episcopo rite benedicto et consecrato: ne alias contingeret, Fideles rem sanctitatis plenam cunctando negligere, vel decedere sine hoc Sacramento Divinis muneribus cumulato, et ad nostram sanctificationem instituto.

§ 9. Apostolici igitur Missionarii, non suae auctoritatis incremento, sed lucro tantum Animarum inhiantes, qua par est sedulitate et diligentia inqui­rant, an Catholico Gregi, super quo vigilias custodiunt, desit praesentia Pasto­ris; an difficilis, vel impossibilis sit frequens illius accessus; an fidelis Populus in casu necessitatis versetur; et an demum circumstantiae in unum collectae praemissis consonent exemplis, ac parem exposcant providentiam. Integra porro, sinceraque fide ea omnia quamprimum renuncient Sanctae Sedi, ut re tota sedulo cognita, intimeque perspecta, deliberare possit, an, et cui potissimum Presbytero, tanquam Ministro extraordinario, tribuenda sit haec auctoritas confirmandi, et Episcopale hoc munus obeundi.

§ 10. Ipsi interim Missionarii, quibus datum est exhortari in Doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere, satagant, ut fidelis Populus ab errore ad veritatem, ab odio ad obsequium erga Baptismum Ecclesiae Latinae redu­catur, utque Gens illa tandem agnoscat, pia sanctaque ordinatione fuisse dispositum, ut seorsim a Baptismate conferretur Sacramentum Confirmationis iis, qui in provectiori essent aetate, et ad percipiendam virtutem Sacramenti accommodata.

§ 11. Haec quoad primum Dubium. Quo vero ad secundum, licet in sui primordio Catholica Ecclesia haeresim eiurantibus non semel ostenderit dura, ut eos potaret vino compunctionis; ideoque promotos ad Sacros Ordines solius Laicae Communionis participes voluerit; ab hac tamen severitate iudicii successivis temporibus temperatum est, et ipsi Nicaenae Synodi Patres Ca­none 8 ultro consensere, quod Novatiani in Sacris Ordinibus constituti, at) errore in semitam veritatis reduces, nedum permanerent in Ordine Clericali, sed etiam obtentarum Dignitatum honore (providis tamen adiectis legibus) fruerentur. Hanc quoque piae Matris Ecclesiae lenitatem in amplexum Filio­rum occurrentis, experti sunt Donatistae. Siquidem Catholici Praesules, qui gemino adstipulante Edicto Marcellini Proconsulis, eos pro agenda Religionis causa advocaverant in illum Conventum Ecclesiasticis monumentis tantopere celebratum, quo facilius ad verae Fidei cultum, et unitatem allicerent, reten- tionem gradus Episcopalis antea adepti, veluti quoddam conciliandae pacis praeliminare, illis consulto obtulere.

§ 12. Praeclara haec lenitatis argumenta attento Nobiscum animo repe- tentes, aequum visum est, ut Parochi Ritus Cophti, valide tamen ac rite ordinati, qui ex atra errorum, in quibus versabantur, caligine, in lucem Catho­licae veritatis emergunt, capaces sint etiam inter Catholicos Administrationis Sacramentorum Parochialium, qua prius in Schismate potiebantur, quamvis haec ipsa spiritualis auctoritas, nullo existente Parocho Catholico, tributa etiam sit Patribus Missionariis, et ab illis exerceatur. Hanc autem capacitatem, quae singulis inest, ita temperandam esse decernimus, ut non omnes indistincte hoc Pastorale munus sibi assumant, sed ii tantum, quos Vicarius Generalis Dominico Gregi praefecerit; qui pietate, castis moribus conspicui sint; qui bonorum exemplo praeluceant; et in quorum reditu ad Ecclesiam nihil fictum, aut simulatum, sed certum sincerae conversionis indicium deprehendatur.

§ 13. Praeterea qui a Vicario Generali inter alios praeelecti fuerint, absti­neant ab exercitio dictae auctoritatis, quousque non reportaverint necessa-

riam in utroque foro absolutionem, rehabilitationem, necnon dispensationem ab Irregularitate, Censuris, et poenis, lapsis in Haeresim canonice inflictis. Ritu praeterea Catholico administrent Sacramenta. Nullum eisdem cum Schi­smaticis in Divinis sit consortium, ex quo haeresis, pravaeque mentis suspicio suboriatur; sed interiecto cum Schismaticis pariete, corde puro, conscientia bona, fide non ficta, praecepta Matris Ecclesiae, quae denuo eos in Christo genuit, intemerate custodiant.

§ 14. Ex hac porro indulgentia uberem in dies spiritualium gaudiorum messem expectamus, lucrum scilicet Animarum ad gremium Ecclesiae redeun­tium. Probe enim intelligent, Nos Pastoris Iesu Christi vicem in Terris tenentes, tantum quaerere, et salvum velle, quod perierat; ovesque inventas non virga timoris, sed officio charitatis, ad Ovile congregare.

§ 15. Nec conqueri iure poterunt Missionarii suam auctoritatem hoc pacto videri imminutam, si opportune in memoriam revocaverint, quae ab eorum Patre, et Institutore S. Francisco in suo Testamento scripta leguntur: Et si haberem tantam sapientiam, quantam Salomon habuit, et invenirem pau- perculos Sacerdotes in Parochiis, in quibus morantur, nolo contra eorum volun­tatem praedicare. Cui sententiae consona sunt documenta S. Bonaventurae in suo Tractatu, Quare Fratres Minores praedicent: Temperatissime, inquit San­ctus Doctor, disposuit divina Sapientia, et instituit Sedes Apostolica, ut per Ordines praenotatos in praedicatione, et Confessione defectus Cleri suppleatur, et Animae salventur, et nec in spiritualibus, nec in temporalibus Ius Cleri­corum aliquatenus minuatur. Parique censura, in simili negotio cum Graecis Melchitis nuperrime discusso,1 a Nobis definitum est: Licere tantum Fratribus Ordinis Minorum Sancti Francisci Custodiae Terrae Sanctae Parochialia munia obire circa Graecos Melchitas, eisque Sacramenta administrare in iis locorum, et temporum circumstantiis, quibus omnino deficiat modus habendi Parochum, aut alium Antistitem Graeci Ritus.

§ 16. Neque etiam perperam timeant Missionarii sibi in Vinea Domini tanquam Operariis tota die otiosis, et a bono opere torpentibus, nullam, vel exiguam occasionem impendendi laboris esse relictam. Praedicandum est ab illis sanctum Christi Evangelium, et docenda Mysteria Christiano Homini necessaria ad aeternam salutem; explicanda vitia, quae declinare, virtutes, quas sequi oporteat; adhibenda medela sauciatis per Sacramentum Poeni­tentiae; tum alia quoque administranda sunt Sacramenta in subsidium Pres­byterorum Ritus Cophti; nihil demum derelinquendum est, quod ad Anima­rum salutem, et Religionis incrementum pertinere possit. Potissima tamen sollicitudo conferenda est, ut Sacerdotes Cophti a Fidei unitate, rectaque semita declinantes, erroris depulsa caligine, ad unionem, et amplexum Catholicae Ecclesiae revocentur, eorumque numerus augeatur; hoc enim pacto Vinea Domini Sabaoth reflorescet, optatumque fructum salutis, benedicente Domino, dabit in tempore suo.

§ 17. Ad tertium, et quartum Dubium gradientes, pro faciliori et accu­ratiori illorum examine iuvat praemittere, verificari practice et in concreto

1 Cf. N. 338.

apud Cophtos, quod in abstracto, et pro suo ingenio disputant inter se Latini Theologi, et Canonistae, de Ordine sacro Infanti ante rationis usum, vel ante pubertatem collato. Praematuram huiusmodi Ordinationem apud Cophtos veteri usu, et disciplina invaluisse testatur Pater Thomas a Iesu dicto Opere de Conversion. Gerit., lib. 7, pag. 361 : Conferuntur, inquit, Ordines, excepto Presbyteratu, omni aetati, etiam immediate post Baptismum Parvulis, simulque dantur Tonsura, et quatuor Gradus, et Diaconatus, et Subdiaconatus ; nec hisce conferendis interstitia, vel tempora particularia determinata sunt. Ubi Sacros Ordines recipiunt, castitatem, et abstinentiam pollicentur, ieiunare vide­licet diebus Mercurii, et Veneris, et tempore Adventus, et Quadragesimae, etc. Insuper etiam Quadragesimis Apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis. Quando autem Infantulis, aut Pueris, Sacri Ordines conferuntur, pro eis spon­deat, et haec vota observant ipsorum Parentes, donec decimum sextum aetatis Annum, aut circiter exegerint.

§ 18. Hanc quoque vigentem inter Cophtos consuetudinem assumendi ad Ordinem Diaconatus constitutos in aetate infantili, confirmat suo testi­monio Carolus Franciscus a Breno in Manuali Mission. Oriental., Tom. I, lib. 3, cap. 2, num. 5; idemque usus evincitur in Literis B. Bernat, Missio­narii Societatis Iesu datis anno 1706. Cairo ad P. Solerium, magni nominis, probataeque doctrinae BoIIandistam: memoratis in iisdem literis Cophtorum, seu Iacobitarum moribus et institutis, advertit, Diaconos promotos in aetate sex vel septem Annorum, in immensum excrevisse numerum, caeteroquin necessarium, ne Ecclesia debitis fraudetur obsequiis; neve Divina Mysteria absque decenti Ministrorum cultu et frequentia celebrentur, quemadmodum videre est in continuatione Bollandi tom. 5, Mens. Iun., pag. 132.

§ 19. Nemo adeo rudis est, qui ignoret in Ecclesia Occidentali diversos Ordines, et Ministrorum Gradus fuisse institutos, et in sua rite tempora dispo- sitos. Prima etenim Tonsura initiandi sunt praediti usu rationis; qui in septimo aetatis Anno praesumitur. Minoribus vero Ordinibus licet determinata aetas a Sacris Canonibus praestituta non sit, adhuc a septimo ad decimum quar­tum Annum conferri solent, concurrentibus tamen in Ordinando qualita­tibus desideratis a Tridentino sess. 23, de Reform., cap. 5 et 11. Porro eius­dem Tridentinae Synodi lege cautum est, ad Subdiaconatum aetatem vigesimi secundi Anni, ad Diaconatum vigesimi tertii, ad Presbyteratum vigesimi quinti, ad Episcopatum trigesimi esse necessariam; eo tantum inter Sacros Ordines et Episcopatum recurrente discrimine, quod pro Sacris Ordinibus satis sit unius, vel alterius respective Anni inchoatio, pro Episcopatu vero comple­mentum trigesimi Anni requiratur.

§ 20. Si tamen in huiusmodi provide institutarum Legum contemptum contingeret fortasse ab Episcopo legitima auctoritate suffulto non solum Minores, sed etiam Sacros Ordines Infanti conferri, concordi Theologorum, et Canonistarum suffragio definitum est, validam, sed illicitam censeri hanc Ordinationem, dummodo nullo laboret substantiali defectu materiae, formae, et intentionis in Episcopo Ordinante; non attenta contraria sententia, quae raros habet Asseclas, et quae supremis Tribunalibus, et Congregationibus Urbis numquam arrisit. Aeque tamen certum et exploratum est, per hanc

Ordinum collationem non subiici Promotos obligationi servandae Castitatis, nec aliis oneribus ab Ecclesia impositis; cum electio status a libera cuius­que pendeat voluntate, et Altissimo nostra, non autem aliena, vota reddere teneainur.

§ 21. Obsolevit enim vetus illa Ecclesiae Disciplina, quae coacte, aut per vim Promotos ad Sacerdotium, et Episcopatum, duro subiiciebat iugo servitutis, et observationis onerum et legum cuicumque Ordini impositarum, spreta quavis protestatione Ordinati, vel Promoti, contra vim illatam, spre- taque declaratione animi a suscepto Ordine abhorrentis. Insuper licet usque ad saeculum duodecimum consueverint Parentes Filios in infantili aetate positos in sacris Monachorum Coenobiis devovere, et divino Famulatui mancipare, perpetuo vetito egressu e septis Monachorum; attamen mitio- ribus Clementis III,1 Coelestini III,2 et Tridentinae Synodi Decretis3 abrogata fuit Lex illa, contra quam naturae, et liberi arbitrii iura clamare videbantur.

§ 22. Non desunt tamen graves Theologi, qui accuratiori etiam examine rem intime scrutentur. Aiunt siquidem, Infantes promotos ad Sacros Ordines, ubi sui compotes iam fuerint, diserte esse interrogandos super intentione permanendi, nec ne, in Ordine sibi collato. Si firmo deliberatoque animo palam assenserint, eo casu censent eos obstringi voto Castitatis; sin minus, licitum sit eisdem ad saecularia vota transire, suspensa exercendi Ordinis potestate.

§ 23. Alium expendunt casum Theologi, Ordinis suscepti post usum rationis, sed ante pubertatem. Affirmant ita Ordinatum tunc solum obligari voto servandae Castitatis, quando Ordinationem expresse ratam habuerit, vel tacite aliquo exteriori signo, puta quia ministraverit in Ordine suscepto, vel quia pensum diurnum horarum Canonicarum more aliorum absolverit. Quousque ratihabitio non superveniat, iidem Theologi nullam Ordinato im­ponunt obligationem recitationis Officii Divini ; immo censent tamdiu inter­dictum exercitium Ordinis suscepti, quamdiu Ordinatus in aetate impuberi attingat alteram aetatem a sacris Canonibus Promovendis rite praestitutam.

§ 24. Expensa huc usque in abstracto ad tramites Legum Canonicarum, quibus Ecclesia Occidentalis inforinatur, facilem viam sternunt resolutioni non solum tertii Dubii, in quo quaeritur: An Diaconis Ritus Cophti licitae sint primae, et ulteriores Nuptiae, sed etiam quarti, in quo quaeritur: An dicti Diaconi teneantur Divinum Officium recitare.

§ 25. Et sane si Missionarii, qui Dubia proponunt, ultro consentiunt, apud Cophtos Ecclesiasticam Hierarchiam perseverare in suis Ordinibus, et gradibus apte dispositam; si sacrae illae Ordinationes nullo laborant sub­stantiali defectu ex parte materiae, vel formae; si demum, sublato illo, qui olim aderat, dissidentium opinionum conflictu, nemo est, qui hodie validam non fateatur Ordinationem a Ministro etiam Schismatico factam: necessario sequitur, ut quemadmodum in Ecclesia Occidentali valide conferuntur Or-

1 C. 12, X, de regularibus et transeuntibus ad religionem, III, 31.

C. 14, X, de regularibus et transeuntibus ad religionem, III, 31.

5 Sess. XXV, de regularibus, c. 15, 17.

dines Sacri etiam Infantibus; ita Cophtis sacer Diaconatus Ordo in infantili aetate valide conferatur.

§ 26. Immo si in Ecclesia Occidentali, ut praemissum est, eximuntur ab obligatione recitationis Divini Officii non solum Pueri, sed etiam Impuberes assumpti ad Ordinem sacrum, nisi confirmata iam aetate suam Ordinationem expresse, vel tacite ratam habeant: ex paritate rationis idem ferendum est in hac quoque parte iudicium de Diaconis Ritu Cophto in tenera aetate ordinatis, recurrente in uno, et in altero casu defectu liberi assensus, sin­gulis ad electionem, et professionem status necessarii.

§ 27. In Concilio Toletano II relato in Can. De iis, dist. 28, ubi sermo instituitur de iis, quos voluntas Parentum a primis Infantiae annis Clericatus Officio mancipavit, haec disciplinae regula opportune praescribitur: Ubi octa­vum decimum aetatis suae compleverint annum, coram Cleri Plebisque con­spectu voluntas eorum de expetendo Coniugio ab Episcopo perscrutetur, quibus si gratia Castitatis Deo inspirante placuerit, Subdiaconatus Ministerium, habita probatione Professionis suae, a vigesimo anno suscipiant etc. Quibus autem voluntas, propriae interrogationis tempore, desiderium nubendi persua- serit, concessam ab Apostolo licentiam auferre non possumus. Canonicae huius sanctionis litera aperte edocet, Infantes a Parentibus Ecclesiasticis Ministe­riis dedicatos, exacto decimo octavo anno ab Episcopo interrogari oportere, an velint in sancto perseverare proposito, vel temporale inire Coniugium. Ab huiusmodi recte agendi semita non deflectat Praefectus Missionis, sed Diaconos in prima aetate ordinatos aperte interroget per se ipsum, si com­mode fieri possit; sin minus, per alium a se deputatum, et quae illorum sit mens et voluntas, diligenter exploret.

§ 28. Haec porro interrogatio, et inquisitio fiat postquam Diaconi Deci­mum Sextum aetatis Annum excesserint; consonum quippe est, Diaconos eo tempore deliberare, quo, iuxta Tridentini Decreta,1 in quacumque Religione tam Virorum, quam Mulierum solemnia Castitatis, Paupertatis, et Obedien­tiae vota per Regularem Professionem emittuntur. Si completo decimo sexto anno Interroganti responderint, nolle diutius in Diaconali Officio persistere; liceat illis primum, eoque legiti me soluto, alterum quoque inire Matrimo­nium. Certiores praeterea fiant nulla Ecclesiastica lege, vel praecepto, ad recitandum Officium Divinum, vel preces a Clero Cophto usitatas compelli.

§ 29. Nec turpe videri debet, aut indecorum, Diaconis a quavis Eccle­siastica Lege solutis aditum ad iteratas Nuptias aperiri. Pro libertate secundi Matrimonii Sacrae clamant Literae, et Doctoris Gentium saluberrima con­silia. Ad Foeminas sermonem instituens Apostolus in Epistola ad Romanos, cap. 7: Si autem, inquit, mortuus fuerit Vir eius, liberato est a Lege Viri, ut non sit adultera, si fuerit cum alio Viro. Et in II ad Corinth., cap. 7 : Dico autem non Nuptis, et Viduis: Bonum est illis, si sic permaneant, sicut et Ego. Quod si non se continent, nubant; melius est enim nubere, quam uri. Demum Epist. I ad Timoth., cap. 5 florentis aevi Viduas denuo ad Matrimo­nium, et ad sobolem procreandam hortatur, ne forte in contemptum Casti-

1 Sess. XXV, de regularibus, c. 15.

tatis sordibus incontinentiae coinquinentur. Qua freti auctoritate Orientalis Ecclesiae Patres graviter erroris arguunt, et tamquam haereticos damnant, qui putant, post primae Uxoris obitum nefas esse ad secunda vota transire, ut videre est apud Petrum Arcudium de Concordia Eccles. Occident, et Orient., lib. 7, c. 27.

§ 30. E contra si Diaconi Ritus Cophti, completo decimo sexto anno, Interroganti, et illorum voluntatem inquirenti serio ac deliberate responde­rint, velle se in adepto Ordine perseverare, et Ecclesiasticis vacare mune­ribus; eo casu sub districti severitate iudicii Secundae Nuptiae illis aperte interdicantur, clamante Apostolo, Ep. I ad Timoth., cap. 3: Diaconi sint unius Uxoris Viri.

§ 31. Insuper, cum Personas Deo consecratas maxime puritas, sancti- tasque deceat, provide Canones Apostolici 17 et 18, quos praecipua venera­tione, et cultu Ecclesia prosequitur, prohibent Episcopis, Presbyteris, et Diaconis nedum bigamiam propriam, quae profluit ex secundo Matrimonio, sed etiam similitudinariam, ortam ex primo Matrimonio cum Vidua, vel Cor­rupta, confracto. Disposita per Canones Apostolicos innovata fuerunt in Canone 3 Concilii Trullam; cuius auctoritas licet in Ecclesia Occidentali recepta non sit, illam tamen Orientalis Ecclesia suscipit, et veneratur. Ale- xius Aristenius (magni nominis apud Orientales Auctor, quemadmodum Balsamon, et Zonaras inferiori loco citandi) praefati Canonis Trullani Olos- sator, ita scribit: Illum qui binis implicatus est Nuptiis post Baptismum, aut Pellicem retinet, aut Viduam, aut ab alio dimissam, aut Meretricem, aut Servam, aut Scenicam ducit, non posse Episcopum, aut Presbyterum, aut Dia­conum, aut Hypodiaconum fieri, iuxta decimum septimum et decimum octavum Apostolorum Canones, decernunt.

§ 32. P. Bernat apud Bollandistas loc. cit. propius ad rem accedens, testatur Diaconos Cophtos vinculo secundi Matrimonii alligatos adepto gradu excidere, et ab Ordinis antea collati ministerio suspendi. Nec sane deest huic Disciplinae satis firmum rationis praesidium. Cum enim Diaconi opportuno tempore interrogati, libero et deliberato actu voluntatis ratam Ordinationem habuerint, et novum quoddam vitae genus ratificando elegerint, ac professi fuerint; deliberato pariter voluntatis actu censéndi sunt se subiecisse Le­gibus Ordini ratificato, et vitae instituto necessario connexis, ac Legi prae» sertim prohibenti secunda Connubia, et Bigamiam, adeo ut nefas sit a pro­posito resilire.

§ 33. Toti hactenus fuimus in examine secundarum Nuptiarum. Nunc vero aliqua de primis attingenda sunt, ut singulis propositi Dubii partibus satis fiat.

§ 34. Quamvis antiquissimo tempore, ad augendam Clericalis Militiae Sanctitatem, utraque Ecclesia Occidentalis, et Orientalis aeque praescripserit, nedum Presbyteros, sed alios etiam in SS. Ordinibus constitutos in perpetuo Coelibatu versari debere, et hanc custodiendae Castitatis obligationem num­quam remiserit aliarum Mater et Magistra Romana Ecclesia: secus tamen contigit tractu temporis in Ecclesia Orientali, ut aperte evincitur ex Can. Aliter, dist. 31; cap. Quaesitum, de poenit. et remiss. ; et cap. Cum olim, de Cleric.

coniugat. Quibus sanctionibus consonae sunt Literae Apostolicae felic. recorcl. Gregorii XIII Praedecessoris Nostri datae ad Patriarcham Maronitarum, le- gendae apud Thomam a Iesu in supra memorato Opere, pag. 490 ibi: Cum Stephanus Papa tradat, Orientalium veterem esse traditionem, ut eorum Sacer­dotes Matrimonio copulati sint, cumque id illis numquam interdixerit Ecclesia, nec videtur interdicendum Maronitis; Lex enim Coelibatus semper gravis visa est Oraecis, propterea Coniugium permissum est illis etc. Permittendum id itaque videtur Maronitis, dummodo ad Matrimonium non compelluntur, qui coelibes esse vellent, sed ad id potius piis hortationibus inducantur.

§ 35. Iunguntur Matrimonio Graeci in Minoribus Ordinibus constituti, et Uxore retenta, ad maiores Ordines, et ad Sacerdotii gradum rite promo­ventur. Ubi tamen contigerit, eos in Statu Coelibi Sacris Ordinibus insigniri, a quacumque spe contrahendi Matrimonii deiiciuntur, ut fuse edocet Gloss. in Can. Diaconi, dist. 28.

§ 36. Quin obstet declaratio, et protestatio de expetendo Coniugio in ipsa susceptione Ordinis Sacri emissa a Diaconis, qua concurrente, compa- tibiles videntur Nuptiae cum simultaneo Diaconatus Ministerio, ad praescri­ptum Canonis 10 Concilii Ancyrani, relati in Canone Diaconi, dist. 28: Qui­cumque Diaconi constituti, in ipsa ordinatione protestati sunt, et dixerunt, oportere se Uxores ducere, cum non possint sic manere, ii si Uxorem postea duxerint, in ministerio maneant, eo quod hoc sit illis ab Episcopo concessum ; si qui autem, hoc silentio praeterito, et in Ordinatione, ut ita manerent, sus­cepti sunt, postea autem ad Matrimonium venerunt, ii a Diaconatu cessent. Siquidem Balsamon, qui Canonem illum accurate expendit, expresse reiicit in illo disposita, inquiens: Hunc Canonem ne sequaris; et innixus solidiori doctrinae Sexti Canonis Synodi Trullanae, inefficacem esse concludit assen­sum dictae protestationi quoquo modo praestitum ab Episcopo Ordinante: Sextus enim Canon (sunt illius verba) Synodi in Trullo deponendos decernit Presbyteros, et Diaconos, qui post Ordinationem matrimonium contraxerint. Quod fit autem contra Canones, nec ex permissione Episcopali, nec ex eo tantum, quod tacuerint, concedetur, ut quod consistere nequit.

§ 37. Eadem est quoque Sententia Zonarae de Canone supra relato Con­cilii Ancyrani ; immo ad removendam antinomiam duorum Canonum, nempe Ancyrani, et Trullam, qui inter se colliduntur, sextae Synodi Decreta sequenda proponit: Cum igitur sibi invicem hi Canones manifeste adversentur, sextae Synodi Canon, qui et posterior fuit, et magis cum Apostolico Canone con­sentit, servari debet. Nec diversimode etiam sentit Aristenius, qui in hoc auctoritatum conflictu adhaeret partibus Concilii Trullam. Ait enim: Sed huic Canoni opponitur sextus sextae Synodi Canon, non omnino ei, qui coe- lebs ad Hypodiaconi, aut Diaconi, aut Presbyteri gradum venit, concedens Matrimonio sibi Foeminam coniungere, sed eum, qui hoc ausus fuerit, deponi iubens. Et vim retinet ille Canon ; sed hic in desuetudinem abiit.

§ 38. Diu multumque agitata est inter Theologos controversia illa, plena iurgii ac dissidii: an solum illicitum, vel potius illicitum et invalidum repu­tari deberet Matrimonium initum in Ecclesia Orientali post collationem Sacrorum Ordinum, quemadmodum nullum et irritum reputatur in Ecclesia

Occidentali. Placuit sane pluribus, validum, sed illicitum censeri debere huiusmodi matrimonium, tum quia Canonicae Sanctiones, et Decreta Eccle­siae Occidentalis illud irritantia protendi non possunt indole sua ad Eccle­siam Orientalem; tum quia Canones Synodi Trullanae, quorum semper a Graecis commendata fuit auctoritas, nullibi expresse annullant, et irritant matrimonium post Sacros Ordines contractum. Strenue contra pugnarunt alii pro omnimoda invaliditate. Et saniori certe consilio; utpote tuentes sententiam maioribus suffragiis suffultam, et menti Congregationum Urbis consentaneam. Nuditatem Matrimonii satis erui posse iudicarunt ex ipso Can. 3 Concilii Trullam his verbis: Eis nefario videlicet dissoluto Coniugio.

§ 39. Favet etiam eidem Sententiae auctoritas Imperatoris Iustiniani, qui in Codice a Gothofredo illustrato lib. 1, de Episcop. et Cleric., Novell. 45 huiusmodi Nuptias nefarias, et incestuosas appellat; et soboli inde procreatae notam illegitimitatis, et turpem Paternae incontinentiae maculam inurit. Et licet in Iuribus Ecclesiasticis Potestati Laicae sola relicta sit gloria obsequendi, non auctoritas imperandi, in subiecto tamen casu loquitur Imperator rela­tive ad SS. Canones, ibi: quae et Sacris visa sunt Canonibus.

§ 40. Omnia itaque in unum perstringentes, si, ex hucusque dictis, Graecis ad Ordines Sacros iam promotis expresse vetitae sunt non solum secundae, sed primae etiam Nuptiae; pari sane iure in proposito themate prohibenda est Diaconis ordinatis in tenera aetate celebratio quarumcumque Nuptiarum, postquam ipsi in aetate iam confirmata, serio deliberatoque animo consensere in Ordinationem iamdiu susceptam, illamque publica declaratione ratificarunt; proindeque Patribus Missionariis omnis adimitur potestas super hoc dispensandi.

§ 41. Nec opitulari quoquo modo potest Cophtis salutare propositum eiurandi Schismaticorum errores, seque devovendi ex animo unioni Catho­licae Romanae Ecclesiae. Si enim Divina tantum adspirante aura, nulloqne humano impellente consilio, in piae Matris gremium se receperint, et ad Nos confugerint, facile etiam intelligent, eiusdem Catholicae Ecclesiae Disciplinae et observantiae eos conformari oportere; ideoque subiici legi Coelibatus, quam Promoti ad Ordines Sacros, sive Latini sint, sive Graeci, in Romana Ecclesia sancte et inviolate custodiunt.

§ 42. Imminet etiam Diaconis ratam habentibus suam Ordinationem onus dietim recitandi Officium divinum; de quo instituitur quaestio in quarto Dubio.

§ 43. In Ecclesia Occidentis imposita est Presbyteris, Diaconis, et Sub- diaconis dicta obligatio, quamvis nullum Ecclesiasticum Beneficium fuerint assequuti. Cohaeret enim Ordini Sacro diurnum pensum Horarum Canoni­carum; illudque veteri traditione acceptum, et immemorabili consuetudine in more positum fuisse, docet communior Theologorum opinio.

§ 44. Quantum assequi potuimus coniectura, et testimonio Monachorum Ritus Cophti in Urbe degentium, quos ea de re percunctari non praeter- misimus, Diaconi, Subdiaconi, et Presbyteri Ecclesiae Orientis nulla lege expressa, Canone, aut Concilii Decreto adiguntur ad recitationem Officii Divini; quia vero positi in huiusmodi ministerii gradibus tenentur Omnipo-

tenti Deo orationes, et sacrificium laudis offerre, etiam apud Orientales lau­dabilis invaluit consuetudo recitandi Divinum Officium.

§ 45. Memoriae proditum est, Patriarcham Maronitarum plura propo­suisse Dubia Praedecessori nostro Gregorio XIII, ut supremo illius, et Apo­stolicae Sedis iudicio definirentur. Legitur § 6 hoc potissimum : Creamus, inquit Patriarcha, Pueros quinque vel sex Annorum Subdiaconos, sine obli­gatione legendi Horas Canonicas. En Apostolica Definitio relata in saepe memorato Opere P. Thomae a Iesu : Tenentur etiam omnes Ordinati ad Horas Canonicas, saltem illi Nationi consuetos, et a Viris doctis recognitas, non solum Beneficiati, sed etiam qui sunt in Sacris, sine Beneficio. Qua de re, si Disciplina Ecclesiae Orientalis subiicit obligationi et praecepto recitandi Officium Divinum more Nationis generatim omnes in Sacro Ordine consti­tutos; eadem sane obligatio, idemque praeceptum persolvendi Horas Cano­nicas more suae Nationis afficiet Diaconos Cophtos, qui per solemnem rati- ficationem tempore habili emissam denuo assensum praestitere Ordini Sacro in infantili aetate suscepto.

§ 46. Satis haec videri possunt pro examine tertii, et quarti Dubii, semper tamen prae oculis habita firmiterque retenta hypothesi, quod quae­stio usque modo instituta referenda sit ad Diaconos ordinatos in prima aetate Ritu Cophto inter Schismaticos, qui post reditum ad Orthodoxam Eccle­siam, et post ratihabitionem Ordinis factam apud Catholicos in statu coelibi, vindicent sibi postea legitimi Iura Coniugii.

§ 47. At suspicari Nobis non temere licet, crebrius in praxi alium dari casum a praemissa hypothesi longe diversum. Saepissime etenim contingit, a Diaconis apud Schismaticos in aetate infantili ordinatis, ubi aetas ado­levit, ratam haberi apud eosdem Schismaticos Ordinationem, si non expresse, saltem tacite, v. gr. ministrando in Ordine suscepto; et ab ipsis subinde contrahi Matrimonium. Demum ab erroribus, in quibus versantur, quaerunt in sinu Catholicae Ecclesiae salutare perfugium, sub spe tamen obtinendae Dispensationis super Matrimonio iam inito, ut in statu coniugali legitime perseverent.

§ 48. Casus iste quo frequentior est, eo etiam explicatu difficilior. Etenim si, ad tramites iam expensarum rationum, ipso iure irrita sunt Matrimonia post Ordinem Sacrum contracta, necessario sequitur, Diaconos in reditu a schismate ad unitatem Ecclesiae non posse pedes tenere in diversis, unum in Divinis, alterum in carnalibus, sed illico separari debere, a quovis Uxoris consortio. Quis erit tamen, qui non agnoscat ac fateatur, hanc separationem gravem obicem obtrudere properantibus in viam salutis, ac plurimum obstare, ne inita de Conversione consilia ad exitum perducantur.

§ 49. E contra vero si facile cum Diaconis dispensetur in Matrimonio post Sacrum Ordinem confracto (quod tamen omnino novum, ac inusitatum non esset, ut perperam nonnulli arbitrantur), ineluctabiles sese obiiciunt difficultates in dicta dispensatione exequutioni demandanda. Siquidem cum apud Fideles, etiam Ecclesiae Orientalis, nulla sint et irrita Matrimonia post Ordines Sacros celebrata; dispensatio grave illis scandalum ingereret, et acerbe quererentur, maximum infligi vulnus Ecclesiasticae Disciplinae.

§ 50. Insuper eum res sit de matrimonio in radice nullo; dispensatio suffragari non posset, nisi renovato, ac denuo in faciem Ecclesiae rite prae­stita a Coniugibus consensu. Hanc vero renovationem consensus novam omnino putarent Cophti, vel fortasse refugerent, tamquam plenam aleae; probe intelligentes, unum, et alterum Coniugem posse pro libito abstinere a praestando assensu, immo potiri facultate sese in libertatem vendicandi.

§ 51. Caeterum, ut mox innuimus, indubiis Ecclesiasticae Historiae mo­numentis edocemur, alias dispensatum fuisse, ut Orientales ad Unitatem redeuntes perseverarent in foedere Matrimonii post Sacros Ordines contracti. Exemplum huiusmodi dispensationis exhibent Apostolicae Literae fel. rec. Innocentii IV Praedecessoris Nostri Anno 1244 datae ad Magistrum et Prio­rem Fratrum Praedicatorum Terrae Sanctae, quibus idem Pontifex inter alia indulget, ut per Fratres dicti Ordinis, qui deputantur ad praedicandum lacobitis, Neostritis, Oiorgianis, Graecis, Armenis, Maronitis, Mossolinis, aliisque Nationibus in Partibus Orientalibus constitutis etc. dispensari valeat, ut illi ex Nationibus numeratis, qui post susceptionem Sacrorum Ordinum, vel in gradibus, et casibus a Divina minime Lege prohibitis, matrimonia contraxerunt, remaneant in eisdem. Extat dictarum literarum Exemplar authen­ticum Romae in Archivo Ordinis, exscriptum ad fidem Autographi asser- vati in Coenobio Viterbiensi, ut videre est in novissimo Bullario Domini- cano, edita et illustrato ab Antonino Bremond dicti Ordinis Alumno, tom. 1, pag. 136.

§ 52. Sed haec exempla tanti non sunt, ut Nos statim ea sequi velimus. In hoc gravi negotio, in quo multa desunt, quae scitu digna sunt, haeremus adhuc; et praecipuum Pontificiae sollicitudinis munus esse intelligimus, nihil intentatum relinquere, quod ad singulas circumstantias enucleate assequendas pertinere possit.

§ 53. Partes erunt igitur Vicarii Generalis, ac praefecti Missionis, caete- rorumque Missionariorum, ad quos praesentem Instructionem deferri volu­mus, Articulis infra subiectis congruum ac dilucidum exhibere responsum, Nosque certiores quam primum efficere, ut tandem firmo, ut aiunt, pede deliberare possimus.

I.  An spes ulla affulgeat proximi reditus alicuius Episcopi ad sinceram cum Catholica Ecclesia Unitatem.

II.  An rebus in eo, in quo hodie sunt, statu manentibus, expediat, tribui uni, vel pluribus Presbyteris facultatem extraordinariam administrandi Sacra­mentum Confirmationis: cui, vel quibus dicta facultas tuta delegari possit, ut Sacro Chrismate praecipue liniantur Filii orti a Parentibus Catholicis post haeresim eiuratam, et abluti Sacro Baptismate, saltem a Sacerdote Latino.

III An in casu concessionis huiusmodi facultatis expediat monere Sacer­dotes, ne ea utantur administrando Confirmationem Infantibus immediate post Baptismum (nisi in casu necessitatis), sed in ea tantum aetate, qua Confirmandus virtutem Sacramenti valeat mente percipere.

IV. An Diaconi Ritus Cophti attingant hodie eximium illum numerum, qui a Scriptoribus praefertur. An Diaconi ordinati in aetate puerili, mini-

strent adulti in Ordine suscepto, et in statu coelibi, ita ut inferri possit, eos ante Nuptias ratam Ordinationem habere; cum compertum sit, teste P. Benart, eos a Puero functionibus Ecclesiasticis assuescere, et in magno numero ordinari, ne aliquando desint, qui Ecclesiae Ministeriis operam navent.

V.  An et quomodo tolli possit, et radicitus extirpari abusus conferendi Ordines ante legitimum tempus, et induci, quoad aetatem Ordinandorum, observantia Decretorum Concilii Tridentini, quam in casu simili, ad Catholicae Fidei praesidium, et Disciplinae Ecclesiasticae augmentum, Gregorius XIII plurimum commendavit Patriarchae Maronitarum in illis verbis: Inducendi sunt Maronitae, ut Concilii Tridentini Decreta observent sess. 23, cap. 12.

VI.  An plus commodi et utilitatis vel potius scandali et detrimenti alla- tura sit rei Catholicae Dispensatio super Matrimonio inito post Ordines Sacros, libratis in utramque partem omnium rationum et circumstantiarum momentis.

§ 54. Enixe demum expetimus ea omnia, quae Evangelici Praecones, ad Animarum salutem, ad Catholicae Fidei propagationem, et spirituale solatium Nationis illius, quam intima complectimur charitate, opportuna esse cognoverint. Interim Deum, a quo sancta desideria, recta consilia, et iusta sunt opera, enixe rogantes, ut Ovibus, ac Pastoribus suorum charis­matum dona multiplicet, eisdem optati eventus auspicem, Apostolicam Bene­dictionem ex animo impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 511-522].


358

Benedictus XIV, ep. encycl. Libentissime, io iun. 1745.'


Fontes CIC t1 351