Fontes CIC t1 10

Concilium Vaticanum (a. 1870).

Sessio III.

Caput II. - De revelatione. — Eadem Sancta Mater Ecclesia tenet et docet, Deum, rerum omnium principium et finem, naturali humanae ratio­nis lumine e rebus creatis certo cognosci posse; invisibilia enim ipsius, a

creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur:1 attamen placuisse eius sapientiae et bonitati, alia, eaque supernaturali via, se ipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi revelare, dicente Apostolo: Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis: novissime, diebus istis locutus est nobis in / ilio. 2

Huic divinae revelationi tribuendum quidem est, ut ea, quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint. Non hac tamen de causa revelatio absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem, ad participanda scilicet bona divina, quae humanae mentis intelligentiam omnino superant; siquidem oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum.3

Haec porro supernaturalis revelatio, secundum universalis Ecclesiae fidem a sancta Tridentina Synodo declaratam, continetur in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quae ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis Apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt.4 Qui quidem veteris et novi Testamenti libri integri cum omnibus suis partibus, prout in eiusdem Concilii decreto recensentur, et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis suscipiendi sunt. Eos vero Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati ; nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant; sed propterea quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt.

Quoniam vero, quae sancta Tridentina Synodus de interpretatione divinae Scripturae ad coercenda petulantia ingenia salubriter decrevit, a quibusdam hominibus prave exponuntur, Nos, idem decretum renovantes, hanc illius mentem esse declaramus, ut in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, is pro vero sensu sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet sancta mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum ; atque ideo nemini licere contra hunc sensum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari.

Caput III.' - De fide. — Quum homo a Deo tanquam Creatore et Do­mino suo totus dependeat, et ratio creata increatae Veritati penitus subiecta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur. Hanc vero fidem, quae humanae salutis initium est, Ecclesia catho­lica profitetur, virtutem esse supernaturalem, qua, Dei aspirante et adiuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius

1         Rom., I, 20.

2         Hebr., I, 1-2.

3         1. Cor., II, 9.

4         Conc. Trid., sess. IV. Decr. de can. Script.

Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest. Est enim fides, testante Apo» stolo, sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.1

Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter common­strent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata. Quare tum Moyses et Prophetae, tum ipse maxime Christus Dominus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt; et de Apostolis legimus : Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino coope­rante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.2 Et rursum scriptum est: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. 3

Licet autem fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus: nemo tamen evangelicae praedicationi consentire potest, sicut oportet ad salutem consequendam, absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati.4 Quare fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non operetur, donum Dei est, et actus eius est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo obe­dientiam, gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et cooperando.

Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive solemni iudicio sive ordina­rio et universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur.

Quoniam vero sine fide impossibile est placere Deo, et ad filiorum eius consortium pervenire; ideo nemini unquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea perseveraverit usque in finem, vitam aeternam assequetur. Ut autem officio veram fidem amplectendi, in eaque constanter perseve­randi satisfacere possemus, Deus per Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tamquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci. Ad solam enim catho­licam Ecclesiam ea pertinent omnia, quae ad evidentem fidei christianae credibilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita. Quin etiam Ecclesia per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis foecunditatem, ob catholicam unitatem, invictamque stabilitatem, magnum quoddam et perpetuum est mo­tivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile.

Quo fit, ut ipsa veluti signum levatum in nationes,5 et ad se invitet, qui nondum crediderunt, et filios suos certiores faciat, firmissimo niti fun­damento fidem, quam profitentur. Cui quidem testimonio efficax subsidium accedit ex superna virtute. Etenim benignissimus Dominus et errantes gratia

1         Hebr., Xl, 1.

2        Mare., XVI, 20.

5 2. Petr., I, 19.

' Synod. Araus., II, can. 7.

» Is.. XI. 12.

• n.i excitat atque adiuvat, ut ad agnitionem veritatis venire possint; et eos, quos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, in hoc eodem lumine ut perseverent, gratia sua confirmat, non deserens, nisi deseratur. Quocirca minime par est conditio eorum, qui per caeleste fidei donum catholicae veri­tati adhaeserunt, atque eorum, qui ducti opinionibus humanis, falsam reli­gionem sectantur; illi enim, qui fidem sub Ecclesiae magisterio susceperunt, nullam unquam habere possunt iustam causam mutandi, aut in dubium fidem eandem revocandi. Quae cum ita sint, gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, tantam ne negli­gamus salutem, sed aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem.

Caput IV. - De fide et ratione. — Hoc quoque perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed obiecto etiam distinctum : principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae, nisi revelata divinitus, inno­tescere non possunt. Quocirca Apostolus, qui a gentibus Deum per ea, quae facta sunt, cognitum esse testatur, disserens tamen de gratia et veritate, quae per Iesum Christum facta est,1 pronuntiat: Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognovit. Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.2 Et ipse Unigenitus confitetur Patri, quia abscondit haec a sapientibus, et prudentibus, et revelavit ea parvulis.3

Ac ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, ali­quam, Deo dante, mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam asse­quitur, tum ex eorum, quae naturaliter cognoscit, analogia, tum e mysterio­rum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo; nunquam tamen idonea redditur ad ea perspicienda instar veritatum, quae proprium ipsius obiectum constituunt. Divina enim mysteria suapte natura intellectum crea­tum sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta, ipsius tamen fidei velamine contecta et quadam quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem.4

Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen unquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit; Deus autem ne­gare seipsum non possit, nec verum vero unquam contradicere. Inanis autem huius contradictionis species inde potissimum oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecta et exposita non fuerint, vel opinionum com-

' Ioan., I, 17.

1 1. Cor., II, 7-10.

s Matth., XI, 25.

4 2, Cor., V, 7.

menta pro rationis effatis habeantur. Omnem igitur assertionem veritati illu­minatae fidei contrariam omnino falsam esse definimus.1 Porro Ecclesia, quae una cum apostolico munere docendi, mandatum accepit, fidei depo­situm custodiendi, ius etiam et officium divinitus habet falsi nominis scien­tiam proscribendi, ne quis decipiatur per philosophiam, et inanem falla­ciam.2 Quapropter omnes christiani fideles huiusmodi opiniones, quae fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab Ecclesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tanquam legitimas scientiae conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis speciem praese- ferant, habere tenentur omnino.

Neque solum fides et ratio inter se dissidere nunquam possunt, sed opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio fidei fundamenta demon­stret, eiusque lumine illustrata rerum divinarum scientiam excolat; fides vero rationem ab erroribus liberet ac tueatur, eamque multiplici cognitione in­struat. Quapropter tantum abest, ut Ecclesia humanarum artium et discipli­narum culturae obsistat, ut hanc multis modis iuvet atque promoveat. Non enim commoda ab iis ad hominum vitam dimanantia aut ignorat aut despi­cit; fatetur imo, eas, quemadmodum a Deo, scientiarum Domino, profectae sunt, ita si rite pertractentur, ad Deum, iuvante eius gratia, perducere. Nec sane ipsa vetat, ne huiusmodi disciplinae in suo quaeque ambitu propriis utantur principiis et propria methodo; sed iustam hanc libertatem agno­scens, id sedulo cavet, ne divinae doctrinae repugnando errores in se susci­piant, aut fines proprios transgressae, ea, quae sunt fidei, occupent et per­turbent.

Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tanquam divinum depositum Christi Sponsae tradita, fideliter custodienda et infallibiliter decla­randa. Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit sancta mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu, altio­ris intelligentiae specie et nomine, recedendum. Crescat igitur et multum vehementerque proficiat, tam singulorum, quam omnium, tam unius homi­nis, quam totius Ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia: sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia. 3

Canones.

II.  - De revelatione. — 4. Si quis sacrae Scripturae libros integros cum omnibus suis partibus, prout illos sancta Tridentina Synodus recensuit, pro sacris et canonicis non susceperit, aut eos divinitus inspiratos esse negave­rit; anathema sit.

III.  - De fide. — 6. Si quis dixerit, parem esse conditionem fidelium atque eorum, qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt, ita ut catho-

1         Conc. Lat. V, Bulla Apostolici regiminis.

2        Coloss., II, 8.

5 Vinc. Lir. Common., n. 28.

lii i iustam causam habere possint, fidem, quam sub Ecclesiae magisterio iam susceperunt, assensu suspenso in dubium vocandi, donec demonstra­tionem scientificam credibilitatis et veritatis fidei suae absolverint; ana­thema sit.

IV. - De fide et ratione. — 2. Si quis dixerit, disciplinas humanas ea cum libertate tractandas esse, ut earum assertiones, etsi doctrinae revelatae adversentur, tanquam verae retineri, neque ab Ecclesia proscribi possint; anathema sit.

3. Si quis dixerit, fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propositis, ali­quando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intelligit Ecclesia; anathema sit.

Itaque supremi pastoralis Nostri officii debitum exequentes, omnes Christi fideles, maxime vero eos, qui praesunt vel docendi munere fungun­tur, per viscera Iesu Christi obtestamur, nec non eiusdem Dei et Salvatoris nostri auctoritate iubemus, ut ad hos errores a sancta Ecclesia arcendos et eliminandos, atque purissimae fidei lucem pandendam studium et operam conferant.

Quoniam vero satis non est, haereticam pravitatem devitare, nisi ii quo­que errores diligenter fugiantur, qui ad illam plus minusve accedunt; omnes officii monemus, servandi etiam Constitutiones et Decreta, quibus pravae eiusmodi opiniones, quae isthic diserte non enumerantur, ab hac Sancta Sede proscriptae et prohibitate sunt.

Sessio IV.

Pastor aeternus et episcopus animarum nostrarum, ut salutiferum redem­ptionis opus perenne redderet, sanctam aedificare Ecclesiam decrevit, in qua veluti in domo Dei viventis fideles omnes unius fidei et charitatis vinculo continerentur. Quapropter, priusquam clarificaretur, rogavit Patrem non pro Apostolis tantum, sed et pro eis, qui credituri erant per verbum eorum in ipsum, ut omnes unum essent, sicut ipse Filius et Pater unum sunt. Quem­admodum igitur Apostolos, quos sibi de mundo elegerat, misit, sicut ipse missus erat a Patre: ita in Ecclesia sua Pastores et Doctores usque ad con­summationem saeculi esse voluit. Ut vero episcopatus ipse unus et indivisus esset, et per cohaerentes sibi invicem sacerdotes credentium multitudo uni­versa in fidei et communionis unitate conservaretur, beatum Petrum caeteris Apostolis praeponens in ipso instituit perpetuum utriusque unitatis princi­pium ac visibile fundamentum, super cuius fortitudinem aeternum extrue- retur templum, et Ecclesiae caelo inferenda sublimitas in huius fidei firmitate consurgeret.1 Et quoniam portae inferi ad evertendam, si fieri posset, Eccle­siam contra eius fundamentum divinitus positum maiori in dies odio undi­que insurgunt; Nos ad catholici gregis custodiam, incolumitatem, augmen­tum, necessarium esse iudicamus, sacro approbante Concilio, doctrinam de institutione, perpetuitate, ac natura sacri Apostolici primatus, in quo totius

1 S. Leo M., serm. IV (al. III), cap. 2, in diem Natalis sui.

Ecclesiae vis ac soliditas consistit, cunctis fidelibus credendam et tenendam, secundum antiquam atque constantem universalis Ecclesiae fidem propo­nere, atque contrarios, dominico gregi adeo perniciosos, errores proscribere et condemnare.

Caput I. - De Apostolici primatus in Beato Petro institutione. — Doce­mus itaque et declaramus, iuxta Evangelii testimonia primatum iurisdictionis in universam Dei Ecclesiam immediate et directe beato Petro Apostolo pro­missum atque collatum a Christo Domino fuisse. Unum enim Simonem, cui iam pridem dixerat: Tu vocaberis Cephas, 1 postquam ille suam edidit con­fessionem inquiens: Tu es Christus, Filius Dei vivi, solemnibus his verbis allocutus est Dominus: Beatus es Simon Bar Zona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quod­cumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.2 Atque uni Simoni Petro contulit Iesus post suam resurrectionem summi pastoris et rectoris iurisdi­ctionem in totum suum ovile, dicens: Pasce agnos meos: pasce oves meas.3 Huic tam manifestae sacrarum Scripturarum doctrinae, ut ab Ecclesia catho­lica semper intellecta est, aperte opponuntur pravae eorum sententiae, qui constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam pervertentes negant, solum Petrum prae caeteris Apostolis, sive seorsum singulis sive omni­bus simul, vero proprioque iurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum; aut qui affirmant, eundem primatum non immediate, directeque ipsi beato Pe­tro, sed Ecclesiae, et per hanc illi ut ipsius Ecclesiae ministro delatum fuisse.

Si quis igitur dixerit, beatum Petrum Apostolum non esse a Christo Domino constitutum Apostolorum omnium principem et totius Ecclesiae militantis visibile caput; vel eundem honoris tantum non autem verae pro­priaeque iurisdictionis primatum ab eodem Domino nostro Iesu Christo dire­cte et immediate accepisse; anathema sit.

Caput II. - De perpetuitate primatus Beati Petri in Romanis Pontifici­bus. — Quod autem in beato Apostolo Petro princeps pastorum et pastor magnus ovium Dominus Christus Iesus in perpetuam salutem ac perenne bonum Ecclesiae instituit, id, eodem auctore, in Ecclesia, quae fundata super petram ad finem saeculorum usque firma stabit, iugiter durare necesse est. Nulli sane dubium, imo saeculis omnibus notum est, quod sanctus beatis­simusque Petrus, Apostolorum princeps et caput, fideique columna et Eccle­siae catholicae fundamentum, a Domino nostro Iesu Christo, Salvatore humani generis ac Redemptore, claves regni accepit: qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus, episcopis sanctae Romanae Sedis ab ipso fun­datae, eiusque consecratae sanguine, vivit et praesidet et iudicium exercet.4

1 Ioan., I, 42.

• Matth., XVI, 16-19.

3         loan., XXI, 15-17.

4        Cf. Ephesini Concilii Act. III. '

Unde quicumque in hac Cathedra Petro succedit, is secundum Christi ipsius institutionem primatum Petri in universam Ecclesiam obtinet. Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perse­verans suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit.1 Hac de causa ad Romanam Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse semper fuit omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos, qui sunt undique fideles, ut in ea Sede, e qua venerandae communionis iura in omnes dimanant, tamquam membra in capite consociata, in unam corporis compagem coale­scerent. 2

Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Christi Domini institutione seu iure divino, et beatus Petrus in primatu super universam Ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Romanum Pontificem non esse beati Petri in eodem primatu successorem; anathema sit.

Caput III. - De vi et ratione primatus Romani Pontificis. — Quapropter apertis innixi sacrarum litterarum testimoniis, et inhaerentes tum Praedeces­sorum Nostrorum Romanorum Pontificum, tum Conciliorum generalium disertis, perspicuisque decretis, innovamus oecumenici Concilii Florentini definitionem, qua credendum ab omnibus Christi fidelibus est, sanctam Apo­stolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum orbem tenere prima­tum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse; quemadmodum etiam in gestis oecumeni­corum Conciliorum et in sacris canonibus continetur.

Docemus proinde et declaramus, Ecclesiam Romanam, disponente Domino, super omnes alias ordinariae potestatis obtinere principatum, et hanc Romani Pontificis iurisdictionis potestatem, quae vere episcopalis est, immediatam esse: erga quam cuiuscumque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes, officio hierarchicae subordinationis, verae­que obedientiae obstringuntur, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; ita ut custodita cum Romano Pontifice tam communionis, quam eiusdem fidei professionis unitate, Ecclesia Christi sit unus grex sub uno summo pastore. Haec est catholicae veritatis doctrina, a qua deviare, salva fide atque salute, nemo potest.

Tantum autem abest, ut haec Summi Pontificis potestas officiat ordina­riae ac immediatae illi episcopalis iurisdictionis potestati, qua Episcopi, qui positi a Spiritu Sancto in Apostolorum locum successerunt, tamquam veri pastores assignatos sibi greges, singuli singulos, pascunt et regunt, ut eadem a supremo et universali Pastore asseratur, roboretur ac vindicetur, secundum illud sancti Gregorii Magni: Meus honor est honor universalis Ecclesiae.

> S. Leo M., Serm. III, (al. II), cap. 3.

' S. Iren., Adv. haer., 1. III, c. 3; et Conc. Aquileien. a. 381, inter epp. S. Ambros., ep. XI.

Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur.1

Porro ex suprema illa Romani Pontificis potestate gubernandi universam Ecclesiam ius eidem esse consequitur, in huius sui muneris exercitio libere communicandi cum pastoribus et gregibus totius Ecclesiae, ut iidem ab ipso in via salutis doceri ac regi possint. Quare damnamus ac reprobamus illorum sententias, qui hanc supremi capitis cum pastoribus et gregibus communi­cationem licite impediri posse dicunt, aut eandem reddunt saeculari potestati obnoxiam, ita ut contendant, quae ab Apostolica Sede vel eius auctoritate ad regimen Ecclesiae constituuntur, vim ac valorem non habere, nisi pote­statis saecularis placito confirmentur.

Et quoniam divino Apostolici primatus iure Romanus Pontifex universae Ecclesiae praeest, docemus etiam et declaramus, eum esse iudicem supremum fidelium,2 et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius posse iudicium recurri;3 Sedis vero Apostolicae, cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius licere iudicare iudicio.4 Quare a recto veritatis tramite aberrant, qui affir­mant, licere ab iudiciis Romanorum Pontificum ad oecumenicum Concilium tamquam ad auctoritatem Romano Pontifice superiorem appellare.

Si quis itaque dixerit, Romanum Pontificem habere tantummodo offi­cium inspectionis vel directionis, non autem plenam et supremam potesta­tem iurisdictionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; aut eum habere tantum potiores partes, non vero totam plenitudinem huius supremae potestatis; aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam sive in omnes ac singulas ecclesias, sive in omnes et singulos pastores et fideles; anathema sit.

Caput IV. - De Romani Pontificis infallibili magisterio. — Ipso autem Apostolico primatu, quem Romanus Pontifex tamquam Petri principis Apo­stolorum successor in universam Ecclesiam obtinet, supremam quoque magi­sterii potestatem comprehendi, haec Sancta Sedes semper tenuit, perpetuus Ecclesiae usus comprobat, ipsaque oecumenica Concilia, ea imprimis, in qui­bus Oriens cum Occidente in fidei charitatisque unionem conveniebat, decla­raverunt. Patres enim Concilii Constantinopolitani quarti, maiorum vestigiis inhaerentes, hanc solemnem ediderunt professionem: Prima salus est, rectae fidei regulam custodire. Et quia non potest Domini nostri Iesu Christi prae­termitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica reservata religio, et sancta celebrata doctrina. Ab huius ergo fide et doctrina separari minime cupientes, speramus ut in una communione, quam Sedes Apostolica praedicat, esse

1        Ep. ad Eulog. Alexandrin., 1. VIII, ep. XXX.

2        Pii PP. VI, Breve Super soliditate, d. 28 nov. 1786.

3        Concil. Oecum. Lugdun., II.

* Ep. S. Nicolai I, ad Michaëlem Imperatorem.

mereamur, in qua est integra et vera Christianae raligionis soliditas.1 Appro­bante vero Lugdunensi Concilio secundo, Graeci professi sunt: Sanctam Romanam Ecclesiam summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinere, quem se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe sive vertice, cuius Romanus Pontifex est suc­cessor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recogno­scit; et sicut prae caeteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et, si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio definiri. Florentinum denique Concilium definivit: Pontificem Romanum, verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput et omnium Christianorum patrem et doctorem exi­stere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse.

Huic pastorali muneri ut satisfacerent, Praedecessores Nostri indefessam semper operam dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrae populos propagaretur, parique cura vigilarunt, ut, ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur. Quocirca totius orbis Antistites nunc singuli, nunc in Synodis congregati, longam ecclesiarum consuetudinem et antiquae regulae formam sequentes, ea praesertim pericula, quae in negotiis fidei emergebant, ad hanc Sedem Apostolicam retulerunt, ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei, ubi fides non potest sentire defectum.2 Romani autem Pontifices, prout temporum et rerum conditio suadebat, nunc convocatis oecumenicis Conci­liis aut explorata Ecclesiae per orbem dispersae sententia, nunc per Synodos particulares, nunc aliis, quae divina suppeditabat providentia, adhibitis auxi­liis, ea tenenda definiverunt, quae sacris Scripturis et apostolicis Traditioni­bus consentanea, Deo adiutore, cognoverant. Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut eo revelante novam doctrinam pateface­rent, sed ut eo assistente traditam per Apostolos revelationem seu fidei depo­situm sancte custodirent et fideliter exponerent. Quorum quidem apostolicam doctrinam omnes venerabiles Patres amplexi et sancti Doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt; plenissime scientes, hanc sancti Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fra­tres tuos.

Hoc igitur veritatis et fidei numquam deficientis charisma Petro eiusque in hac Cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, caelestis doctrinae pabulo nutriretur, ut sublata schi­smatis occasione Ecclesia tota una conservaretur, atque suo fundamento innixa, firma adversus inferi portas consisteret.

At vero cum hac ipsa aetate, qua salutifera Apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auctoritati obtre-

* Ex formula S. Hormisdae Papae, prout ab Hadriano II. Patribus Concilii Oecumenici VIII, Constantinopolitani IV. proposita et ab iisdem subscripta est.

2 Cf. S. Bern., Epist. CXC.

ctant; necessarium omnino esse censemus, praerogativam, quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio coniungere dignatus est, solemniter asserere.

Itaque Nos traditioni a fidei Christianae exordio perceptae fideliter inhae­rendo ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis Catholicae exaltationem et Christianorum populorum salutem, sacro approbante Concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redem­ptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles esse.

Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit; anathema sit.

[Acta et Decreta Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani, p. 129-140, 164-172].


II.-ROMANI PONTIFICES.1


11

S. Clemens I, cp. Propter subilas, a. 90-99 (?)

C. 40. - Cum ergo haec nobis manifesta sint, etiam in divinae cogni­tionis profunda introspicientes, cuncta ordine debemus facere, quae nos Do­minus iussit peragere. Statutis temporibus oblationes et officia perfici, neque temere vel inordinate fieri praecepit, sed praefinitis temporibns et horis, ubi etiam et a quibus celebrari vult, ipse excelsissima sua voluntale definivit: ut religiose omnia secundum beneplacitum facta, accepta essent voluntati eius. Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt: nam qui legitima Dei sequuntur, non peccant. Summo quippe sacerdoti sua munia tributa sunt: et sacerdotibus locus proprius praestitutus est: Levitis quoque sua ministeria incumbunt: homo laicus praeceptis laicis constrin­gitur.

[Mansi, tom. 1, col. 199, 202.-Jaffé, n. 9 (1)].

1 Fontes Codicis Iuris Canonici ex Romanis Pontificibus desumpti, qui hic non referuntur, ope Tabellarum in ultimo huius Collectionis volumine positarum reperiri poterunt, in antiquo Corpore Iuris Canonici.


12

S. Cornelius I, ep. Quantam sollicitudinem, a. 252, Professio fidei schismaticorum.

... His ita gestis, in presbyterium venerunt Maximus, Urbanus, Sidonius, et Macarius, et plerique fratres, qui se eis adiunxerant, summis precibus desi­derantes, ut ea quae ante fuerant gesta, in oblivionem cederent, nullaque eorum mentio haberetur, proinde atque si nihil esset vel commissum vel dictum, invicem omnibus remissis, cor mundum et purum iam Deo exhibe- rent, sequentes evangelicam vocem, dicentem beatos esse puros corde, quo­niam ipsi Deum videbunt. Quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, ut et ipsos viderent in ecclesia constitutos, quos errantes et palabundos iamdiu viderant, et dolebant. Quorum voluntate cognita, ma­gnus fraternitatis concursus factus est. Una vox erat omnium, gratias Deo agentium, gaudium pectoris lacrymis exprimendum, complectentium eos, quasi hodie poena carceris fuissent liberati. Et ut ipsorum propria verba designem: Nos, inquiunt, Cornelium episcopum sanctissimae catholicae eccle­siae, electum a Deo omnipotente, et Christo domino nostro, scimus. Nos erro­rem nostrum confitemur. Nos imposturam passi sumus, circumventi sumus perfidia et loquacitate captiosa. Nam etsi videbamur quasi quamdam commu­nicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse, sincera tamen mens nostra semper in ecclesia fuit. Nec enim ignoramus unum Deum esse, et unum Christum esse dominum, quem confessi sumus, unum Spiritum sanctum, unum episcopum in catholica ecclesia esse debere. Ista eorum professione non move- remur: ut quod apud potestatem saeculi erant confessi, in ecclesia consti­tuti comprobarent? Quapropter Maximum presbyterum locum suum agno­scere iussimus: caeteros cum ingenti populi suffragio recepimus. Omnia autem remisimus Deo omnipotenti, in cuius potestate sunt omnia reservata.

[Mansi, tom. 1, col. 831. - Jaffé, n. 111 (13))..



Fontes CIC t1 10