Fontes CIC t1 13

13

S. Stephanus I, ep. ad Cyprianum Episcop. Carthaginien., a. 254-257 (fragmentum).

... Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad nos, nihil ihnovetur nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in poenitentiam: cum ipsi hae­retici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.

[Ex epistola Cypriani ad Pompeium. - Mansi, tom. 1, col. 928. - Jaffé, n. 125 (22)].


14

S. Damasus I (in Synodo Romana IV), a. 380.

Anathematismus 22. - Si quis non dixerit, Spiritum sanctum adoran­dum ab omni creatura, sicut et Filium et Patrem, anathema sit.

[Mansi, tom. 3, col. 487. - Cf. ibidem, col. 483. - Jaffé, n. 235 (57)).


15

S. Siricius, ep. Directa ad decessorem, 10 febr. 385.1

Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum frater­nitatis tuae relatio, me iam in sede ipsius constitutum (quia sic dominus ordinavit) invenit: quam cum in conventu fratrum solicitus legeremus, tanta invenimus, quae reprehensione et correctione sunt digna, quanta optaremus laudanda cognoscere. Et quia necesse erat, nos in eius laboribus curisque succedere, cui per Dei gratiam successimus in honore, facto, ut oportebat, primitus meae provectionis indicio, ad singula (prout dominus aspirare dignatus est) consultationis tuae responsum competens non negamus: quia pro officii nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus maior cunctis Christianae religionis zelus incumbit. Porta­mus onera omnium qui gravantur: quinimo haec portat in nobis beatus apo­stolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae pro­tegit et tuetur haeredes.

C. 1. - Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arianis, plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris, eosdem denuo baptizare velle, quod non licet: cum hoc fieri et apostolus vetet, et canones contradicant, et post cassatum Ariminense con­cilium, missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant, quos nos cum Novatianis, aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis spiritus, episcopalis manus impositione, catholicorum conventui sociamus. Quod etiam totus oriens occidensque custodit: a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali separari sententia.

[Mansi, tom. 3, col. 655, 656. - Jaffé, n. 255 (65)].


16

S. Innocentius I, ep. Etsi tibi, 15 febr. 404.2

... Haec sunt quae deinceps intuitu divini iudicii omnem catholicum episcopum expedit custodire...

1        Himerio Tarraconensi episcopo.

2        Victricio episcopo Rothomagensi.

C. 8. - Ut venientes a Novatianis vel Montensibus, per manus tan­tum impositionem suscipiantur: quia quamvis ab haereticis, tamen in Christi nomine sunt baptizati; praeter eos, si qui forte a nobis ad illos transeuntes rebaptizati sunt. Hi si resipiscentes et ruinam suam cogitantes redire volue­rint, sub longa poenitentiae satisfactione admittendi sunt.

[Mansi, tom. 3, col. 1033, 1034. - Jaffé, n. 286 (85)].


17

S. Innocentius I, ep. Consulenti tibi, 20 febr. 405.1

Consulenti tibi, frater carissime, quid de proposita specie unaquaque sentirem, pro captu intelligentiae meae, quae sunt visa respondi, quid sequen­dum vel docilis ratio persuaderet, vel auctoritas lectione ostenderet, vel custo­dita series temporum demonstraret... Proponam igitur singula, subiiciamque responsum...

C. 2. - Et hoc quaesitum est, quid de his observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt. De his observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclina, tior est. Nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur eis poenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, negata merito communio est, concessa poenitentia, ne totum penitus negaretur: et duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed posteaquam dominus noster pacem ecclesiis suis reddidit, iam terrore depulso communionem dari abeuntibus placuit, et propter domini misericordiam quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani haeretici negantis veniam aspe- ritatem et duritiam sequi videamur. Tribuitur ergo cum poenitentia extrema communio, ut homines huiusmodi, vel in supremis suis poenitentes, mise­rante salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur.

C. 7. - Qui vero libri recipiantur in canone sanctarum scripturarum, brevis adnexus ostendit. Haec sunt ergo quae desiderata moneri voce voluisti. Moysis libri 5 id est Oenesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii: et Iesu Nave unus, Iudicum unus. Regnorum libri 4 simul et Ruth. Prophetarum libri 16. Salomonis libri 5. Psalterium. Historiarum, Iob liber unus, Tobiae unus, Esther unus, Iudith unus, Machabaeorum duo, Esdrae duo, Paralipomenon duo. Item novi Testamenti, Evangeliorum libri 4. Apostoli Pauli epistolae 14. Epistolae Ioannis 3. Epistolae Petri duae. Epistola Iudae, Epistola Iacobi, Actus apostolorum, Apocalypsis Ioannis. Cetera autem, quae, vel sub nomine Matthiae, sive Iacobi minoris, vel sub nomine Petri et Ioannis, quae a quo­dam Leucio scripta sunt, vel sub nomine Andreae, quae a Xenocharide et Leonida philosophis; vel sub nomine Thomae, et si qua sunt alia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda.

[Mansi, tom. 3, col. 1038 1041. - Jaffé, n. 293 (90)].

1 Exuperio episcopo Tholosano.


18

S. Innocentius I, ep. Magna me gratulatio, 13 dec. 414.'

C. 5. - At vero qui a catholica fide ad haeresim transierunt, quos non aliter oportet nisi per poenitentiam suscipi, apud vos non solum poeniten­tiam non agunt, verum etiam honore cumulantur... Sed canones apud Nicaeam constituti, de Novatianis fieri permiserunt. Prius ille canon, a patribus insti­tutus, ponendus est, ut possimus advertere, vel quid, vel qualiter ab eisdem sensum sit vel praeceptum. De his, inquit, qui nominant seipsos Catharos, id est, mundos et aliquando veniunt ad catholicam ecclesiam, placuit san­ctae et magnae synodo, ut accepta manus impositione, sic maneant in clero. Possum vero dicere, de solis hoc Novatianis esse praeceptum, nec ad aliarum haeresum clericos pertinere. Nam si utique de omnibus ita definirent, addi- dissent, a Novatianis, aliisque haereticis revertentes, debere in suum ordinem recipi. Quod ita esse, etiam illud maxime, quod de Paulianistis dictum est, poterit confirmare, a quibus venientes, etiam baptizari praecipiunt. Numquid- nam, cum de Paulianistis iubent, omnes qui ab haereticis revertuntur, erunt hoc exemplo baptizandi? Quod cum nullus audeat facere, de ipsis tantum esse praeceptum, ratio ipsa demonstrat. Denique: baptizatos rite ab evangelista Philippo, Petrus et Ioannes sola manus impositione consummant. Illos vero, quos apostolus Paulus Ioannis baptismate baptizatos reperit, interrogavitque an Spiritum sanctum accepissent, fatentibus se, ne illud quidem nomen audisse, iussit eos baptizari. Videtis ergo, rite baptizatos, illo dono iterari non posse; et aliter, sola aqua lotos, baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, necessarium pervideri. Ita et de Novatianis tantum iussum esse, lucida manifestatione perlegitur. Quod idcirco distinctum esse ipsis dua­bus haeresibus, ratio manifesta declarat: quia Paulianistae, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti minime baptizabant, et Novatiani iisdem tremendis venerandisque nominibus baptizant: nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quaestio aliquando mota est; et ideo omnibus segregatis, haec sola electa est, cui istud crederent conce­dendum, quia nihil in Patris, et Filii, et Spiritus sancti sacramento peccarent.

[Mansi, tom. 3, col. 1061. - Jaffé, n. 303 (100)].


19

S. Innocentius I, ep. Si instituta ecclesiastica, 19 mart. 416.2

C. 8. - Sane quoniam de hoc, sicut de ceteris, consulere voluit dile­ctio tua, adiecit etiam filius meus Caelestinus diaconus in epistola sua, esse a tua dilectione positum illud, quod in beati apostoli Iacobi epistola con-

1        Ad episcopos Macedoniae.

2       Decentio episcopo Eugubino.

scriptum est: Si infirmus aliquis in vobis est, vocet presbyteros, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine domini, et oratio fidei salvabit laborantem, et suscitabit illum dominus: et si peccata fecit, remittet ei. Quod non est dubium, de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt: quo ab episcopo confecto, non solum sacerdo­tibus, sed omnibus uti Christianis licet in sua aut suorum necessitate inun- gendo. Ceterum illud superfluum videmus adiectum, ut de episcopo ambi­gatur, quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco de presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt. Ceterum, si episcopus aut potest, aut dignum ducit, ali­quem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate sine cunctatione potest, cuius est ipsum chrisma conficere. Nam poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta ne­gantur, quomodo unum genus putatur posse concedi?

[Mansi, tom. 3, col. 1030, 1031. - Jaffé, n. 311 (108)].


20

S. Innocentius I, ep. In requirendis Dei rebus, 27 ian. 417.1

In requirendis Dei rebus quas omni cum solicitudine decet a sacerdo­tibus, maxime a vero iustoque et catholico tractari concilio, antiquae tradi­tionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, vestrae reli­gionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronun- ciaretis, vera ratione firmatis, qui ad nostrum referendum approbatis esse iudicium, scientes quid apostolicae sedi (cum omnes, hoc loco positi, ipsum sequi desideremus apostolum) debeatur, a quo ipse episcopatus et tota aucto­ritas nominis huius emersit. Quem sequentes, tam mala iam damnare novi­mus, quam probare laudanda: vel id vero, quod patrum instituta sacerdo­tali officio custodientes, non censetis esse calcanda: quod illi non humana, sed divina decrevere sententia: ut quidquid, quamvis de disiunctis remotis­que provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad huius sedis notitiam perveniret, ut tota huius auctoritate (iusta quae fuerit) pronunciatio firmaretur: indeque sumerent ceterae ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent, et per diversas totius mundi regiones puri capitis incorruptae manarent) quid praecipere, quos abluere, quos veluti in coeno inemundabili sordidatos, mundis digna corporibus unda vitaret.

[Mansi, tom. 3, col. 1071, 1072. - Jaffé, n. 321 (116)].


21

S. Zosimus, ep. Quamvis Patrum traditio, 21 mart. 418.2

Quamvis Patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regu- lasque servaverit; et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri

1        Episcopis Africanis in Concilio Carthaginen.

2        Aurelio ac ceteris qui in Concilio Carthaginensi adfuerunt.

nomine, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet, exsolvat: tantam enim huic apostolo canonica antiquitas per sententias omnium voluit esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione, ut et ligata solveret, et soluta vinciret; par potestatis data conditio in eos qui sedis hae­reditatem, ipso annuente, meruissent. Habet enim ipse cum omnium eccle­siarum, tum huius maxime, ubi sederat, curam; nec patitur aliquid privilegii aliqua titubare aura sententiae, cui ipsa sui nominis firma, et nullis hebetata motibus constituit fundamenta, et quae sine periculo temere nullus incesset. Cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, et sequentia omnium maio­rum studia firmaverit, ut tam humanis quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Romana ecclesia, cuius locum nos regere, et potestatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis, fratres carissimi, et quemadmo­dum sacerdotes, scire debetis: tamen cum tantum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia: nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro literis referremus; dantes haec fraternitati, ut in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus, aut face- remus aliquid quod contra utilitatem ecclesiae veniens displiceret, sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo qui apud vos (sicut ipsi per literas dicitis) fuerat accusatus, et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens iudicium ex appellatione pristina venerit sedem, accusatores suos ultro deposcens, et quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata condemnans: omnem eius petitionem prioribus literis, quas vobis misimus putavimus ac novimus explicatam, satisque illis scriptis, quae ad illa rescri- pseratis, credimus esse responsum.

[Mansi, tom. 4, col. 366, 367. - Jaffé, n. 342 (134)].


22

S. Bonifacius I, ep. Retro maioribus tuis, 11 mart. 422.1

... Nullum etenim locum vides a nobis otiosum relictum. Ad Thessalos comminationis et correptionis plenas literas misimus. Ad synodum quae dicitur illicite congreganda de causa fratris nostri et coepiscopi Perigensis, cuius scripsimus statum nulla posse penitus ratione turbari, talia scripta dire­ximus, quibus universi fratres intelligant primo convenire se citra tuam con­scientiam minime debuisse; deinde, de nostro non esse iudicio retractandum. Nunquam etenim licuit de eo rursus quod semel statutum est ab apostolica sede, tractari.

[Mansi, tom. 8, col. 754, 755. - Jaffé, n. 363 (146)].

1 Rufo episc. Thessaliae.


23

Pelagius II, ep. Dilectionis vestrae, c. a. 585.'

... Quam igitur ante dominum poteritis habere fiduciam, quando nullum scandalum generari vobis de fidei nostrae integritate cernentes, tantis tempo­ribus per superfluas quaestiones ab ecclesia Dei, quae una est, et a fraterna caritate vos dividi duratis. Ubi namque sit ecclesia constituta, licet ipsius domini voce in sancto evangelio sit apertum, quid tamen beatus Augustinus eiusdem dominicae memor sententiae definierit, audiamus. In his namque, ait, esse Dei ecclesiam constitutam, qui sedibus apostolicis per successionem praesulum praesidere noscuntur. Et quicumque ab earumdem sedium se com­munione vel auctoritate suspenderit, esse in schismate demonstratur. Et post alia. Positus foris, etiamsi pro Christi nomine mortuus fueris, inter membra Christi non numeraberis. Patere pro Christo, haerens corpori, pugna pro capite. Sed et beatus Cyprianus egregius martyr in libro quem de unitatis nomine titulavit, inter alia sic dicit: Exordium ab unitate proficiscitur: et primatus Petro datur, ut una Christi ecclesia et cathedra monstretur: et pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur, qui ab apostolis unanimi consensione pascatur. Et post pauca: Hanc ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui cathedram Petri, super quam ecclesia fundata est, deserit, et resistit, in ecclesia se esse confidit? Item post alia: Ad pacis praemium pervenire non possunt, quia pacem domini discordiae furore ruperunt.

Item ex eodem libro sic ait: Ad sacrificium cum dissensione venientes revocat ab altari, et iubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redeun­tes domino munus offerre: quia nec ad Cain munera respexit Deus: neque enim habere dominum pacatum poterat, qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat. Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? Quae sacrificia celebrare se credunt aemuli sacerdotum? Secum esse Chri­stum cum collecti fuerint opinantur, hi qui extra ecclesiam colliguntur? Tales etiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec san­guine abluitur. Inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purgatur. Esse martyr non potest, qui in ecclesia non est: ad regnum pervenire non poterit, qui eam quae regnatura est dereliquit. Et post alia: Cum Deo ma­nere non possunt, qui esse in ecclesia Dei unanimiter noluerunt: ardeant licet flammis et ignibus traditi, vel obiectis bestiis animas suas ponant:-non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae: nec religiosae virtutis exitus glo­riosus, sed desperationis interitus : occidi talis potest, coronari non potest.

Item eiusdem: An esse sibi cum Christo videtur, qui adversus sacer­dotes Christi facit? qui se a cleri eius et plebis societate secernit? Arma ille contra Deum portat, contra Dei dispositionem repugnat: hostis altaris

1 Eliae vel aliis episcopis Istriae.

adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacri- legus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud altare. Item cuius supra: Peius schismatis crimen est, quam quod hi qui sacrificaverunt: qui tamen in poenitentia criminis constituti dominum plebis satisfactionibus depre. cantur. Hic ecclesia quaeritur et rogatur, illic ecclesiae repugnatur. Hic potest necessitas fuisse, illic voluntas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est, sibi tantum nocuit, illic qui haeresim vel schisma facere conatur, multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum, illic periculum plurimorum. Certe se peccasse hic intelligit et plangit, ille tumens in peccato suo, et ipsis sibi delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore solicitat, Dei sacramenta disturbat, et cum lapsus semel peccaverit, ille quotidie peccat. Postremo lapsus martyrium postmodum consecutus potest regni promissa percipere: ille si extra ecclesiam fuerit occisus, ad ecclesiae non potest prae­mia pervenire.

[Mansi, tom. 9, col. 897-899. - Jaffé, n. 1055 (687)].


24

Hadrianus I, ep. Institutio universalis, a. 785.1

... Porro, dilectissimi, diversa capitula quae ex illis audivimus partibus, id est, quod multi dicentes se catholicos esse, communem vitam gerentes cum Iudaeis et non baptizatis paganis, tam in escis quamque in potu et in diversis erroribus nihil pollui se inquiunt: et illud quod inhibitum est, ut nulli liceat iugum ducere cum infidelibus, ipsi enim filias suas cum alio benedicent, et sic populo gentili tradentur, et quod sine examinatione praefati presbyteri ut praesint, ordinantur, et alius quoque immanis invaluit error perniciosus, ut etiam, vivente viro, mulieres sibi in connubio sortiantur ipsi pseudo-sacer- dotes, simulque et de libertate arbitrii, et alia multa, sicut de illis audivimus partibus, quae longum est dici.

[Migne, P. L., tom. XCVIII, col. 385. - Cf. etiam Mansi, tom. 12, col. 813. - Jaffé, n. 2479 (1880)].


25

Nicolaus I, ep. Proposueramus quidem, a. 865.2

... Quoniam cum secundum canones, ubi est maior auctoritas, iudicium interiorum sit deferendum, ad dissolvendum scilicet, vel ad roborandum: patet profecto sedis apostolicae, cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt, ab illa autem nemo sit appellare permissus. Iuxta quod et Bonifacius, atque

1        Episcopis Hispaniae.

2        Michaeli Imperatori.

(irlasius sanctissimi praesules, non suis adinventionibus, sed Ecclesiae Ro­manae consuetudinem non ignorantes dicunt: Bonifacius quidem Rufo, et ceteris episcopis per Thessaliam, et alias provincias constitutis scribens: Nemo, ait, unquam apostolico culmini, de cuius iudicio non licet retractare, manus obvias audacter intulit. Nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se voluit iudicari. Gelasius autem in commonitorio Fausto magistro fungenti legatione Constantinopolim dato: Nobis, inquit, opponunt canones dum nesciunt quid loquantur; contra quos hoc ipso venire se produnt, quod primae sedi sana, rectaque suadenti parere fugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius ecclesiae ad huius sedis examen voluere deferri. Ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia iudicare, ipsam ad nullius commeare iudicium. Nec de eius unquam praeceperunt iudicio iudicare, sententiamque illius constituerunt non opor­tere dissolvi, cuius potius sequenda decreta mandarunt. Ergo de iudicio Ro­mani praesulis non retractando, quia nec mos exigit, quod diximus com­probato : non negamus eiusdem sedis sententiam posse in melius commutari ; cum aut sibi subreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratione aetatum vel temporum seu gravium necessitatum dispensatorie quiddam ordinare decre­verit. Quoniam et egregium apostolum Paulum quaedam fecisse dispensa­torie legimus, quae postea reprobasse dignoscitur. Quando tamen illa Romana videlicet ecclesia discretissima consideratione fieri delegerit, non quando ipsa quae pene sunt diffinita retractare voluerit.

[Mansi, tom. 15, col. 209, 210. - Jaffé, n. 2796 (2111)].


26

S. Leo IX, ep. Quia Auctore Deo, a. 1051.

Quia Auctore Deo sic nobis unius Ecclesiae cura specialiter est commissa, ut per dignitatem Apostolicae Sedis etiam caeterarum Ecclesiarum generalis sit provisio delegata, nostro competere videtur officio, non solum quae hactenus adversus easdem Ecclesias temerariis ausibus sunt usurpata, corri­gere, sed etiam, ne rursus eadem praesumantur, in posterum providere.

§ 1. Perversam autem, et prorsus execrabilem quarundam plebium con­suetudinem fama vulgante cognovimus, ut videlicet suo defuncto Episcopo, domum Episcopi hostiliter irrumpentes invadant, facultates eius praedonum more diripiant, praediorum domos incendant, vites insuper, et arbusta bestiali immaniores feritate succidant.

§ 2. Quod nimirum, nisi Ecclesiastici vigoris fuerit censura correctum, haud dubium quin regionibus illis repentini furoris immineat gladius. Si enim honorare parentes primum dicitur in repromissione mandatum, si male­dicens patri vel matri, mulctari morte praecipitur; cuius animadversionis sententia digni sunt, qui non carnales genitores persequi gestiunt, sed ipsam matrem suam Ecclesiam, in qua ex aqua, et Spiritu sancto regenerati sunt, ut viperinum genus dissipare contendunt? Etsi enim Sacerdos quilibet ex debito humanae conditionis obiit, sed Christus, qui animarum nostrarum

Episcopus est, ex virtute divinitatis in aeternum vivit. Sicut enim Paulus dicit: Plures facti sunt Sacerdotes secundum legem, eo quod morte prohi- berentur permanere. Iesus autem, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet Sacerdotium. Deum ergo inhonorare convincitur, qui mortali Episcopo vivente, terrena pressus formidine ab Ecclesiae se laesione cohibuit; defuncto autem eo, ad iniuriam Christi qui immortalis Ecclesiae sponsus est, fel odii, et virus malitiae, quod eatenus occultabat, effundit. Et fortasse Episcopus in vita sua aliquem laesit; sed Christus, qui Ecclesiae custos relictus est, quid peccavit? Si ergo illi, qui nocuit, malum pro malo non redditur; cur aeterno Pontifici qui nobis bona pro malis reddidit, reverentia non habetur? Verum­tamen si Ecclesiae praedo, Dei filium immortalem procul dubio Pontificem videret, si eum ubique praesentem omnia nosse, ac posse consideraret, coram eius oculis admittere tam impium tam sacrilegum facinus non auderet. Sed vere in illo completur, quod per Psalmistam dicitur: Dixit insipiens in corde suo: non est Deus. Porro si illi qui bona sua Ecclesiae conferunt, proprii reatus absolutionem felici commercio promerentur: subsequenter autem illi, qui Ecclesiasticas facultates barbarica feritate deripiunt, in aeternae damna­tionis voraginem cadunt: qui nimirum novo, et incomparabili criminis genere sic iudaicam perfidiam superant, ut non modo gentilium errorem, sed et haereticorum pravitatem detestabiliores excedant; a quibus videlicet Christus iterum crucifigitur, et Corpus eius, quod est Ecclesia, crudeliter laceratur.

§ 3. Deprimatur ergo ausus illicitus, et nefarius diabolicae instigationis cohibeatur excessus, abstineat manus audax ab Ecclesiastico Patrimonio, ne victus pauperum pereat, ne quod ex oblatione fidelium iam Deo factum est Sacrificium, praeda raptorum fiat.

§ 4. Quisquis autem huius nostri decreti improbus temerator extiterit, ex parte Dei omnipotentis et auctoritate beatorum Apostolorum Petri, et Pauli, anathematizandum esse decernimus, et ut revera putridum membrum excommunicationis ferro a sanctae Ecclesiae corpore detruncamus. Sit igitur, nisi resipiscat, anathema, maranatha, omnesque maledictiones Hebal super caput suum descendisse cognoscat.

§ 5. Observatoribus autem gloriam et honorem et incorruptionem, quae­rentibus vitam aeternam. Amen.

[Bull. Rom., tom. 1, p. 378. - Jaffé, n. 4210 (3274)].


27

S. Leo IX, ep. In terra pax hominibus, 2 sept. 1053.1

C. 11. - Sic iuxta Sapientem, lapis missus non pergit ad coelum, et maledictum frustra prolatum, revertitur in authorem suum: Sic, iuxta vulgi proverbium, qui supra caput suum spuere conatur, quantocius in faciem illius sputum relabitur. Sic nobis maledictum pro maledicto non reddentibus,

1 Michaëli Constantinopolitano et Leoni Acridano, episcopis.

su i um l'salinista adversum nos peccatore eonsistente, custodiam ori nostro

iam iiii Ponentibus, per tumorem vestrum incurristis, quod dolemus: quia

prae iii lellis facjencj0 summae sedi, de qua nec iudicium licet facere cuiquam

ominum, anatherna accepistis ab universis patribus omnium venerabilium conciliorum


C 32

' • - Nam Romanae ecclesiae fides per Petrum super petram aedi-

ica a, nec hactenus deficit, nec deficiet in saecula, Christo eius domino ro-

gan e pro ceu tesfatur sub ipsa passione sua: Ego rogavi pro te, Petre,

u non aeficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

v^uo ic o demonstravit fidem fratrum vario defectu periclitandam, sed incon­cussa et indefidente

fide Petri, velut firmae anchorae subsidio figendam, et in un ame^tQ universalis ecclesiae confirmandam. Quod nemo negat, nisi qui evidenter haec ipsa verba veritatis impugnat: quia sicut cardine totum regitur ostiu,^ jta pe^ro successoribus eius totius ecclesiae disponitur emolumenti^ sicut cardo immobilis permanens ducit et reducit ostium, sic e rus et suj successores liberum de omni ecclesia habent iudicium, cum nemo debeat eorum dimovere statum: quia summa sedes a nemine iudicatur.

clerici eius cardinales dicuntur; cardini utique illi, quo cetera moventur, vicinius adhaerentes.

[Mansi, t0m- 19> coI> 641> 653- jaf(éj n. 4302 (3286)].


28

S. Leo jxf ep. Cum ex venerabilium, 17 dec. 1053.1

§ 1. Cum ex venerabilium Canonum auctoritate recolimus, CCV Epi­scopos ConciijQ interfuisse Carthaginense et nunc a tua fraternitate audimus quinque vix E[)jSCOpOS superesse in tota Africa, utique tertia huius corruptibi­lis mundi parte. compatimur tantae vestrae imminutioni totis visceribus animi. Cum autem ipSas Christianitatis reliquias ediscimus interna et mutua dissen- sione discindi djgpgrg^ e( adversus se invicem zelo et contentione Princi­patus inflari, ^jj ajjU(j nobjs primo dicendum occurrit, quam illud S. Amos Vatis: Parce Domjne> parce obsecro; quis suscitabit Iacob, quia parvulus est?

§ 2. Sed qUamvjs jn tali tantoque defectu religionis plurimum doleamus, multum tamen gaudemus, quia sanctae Romanae Ecclesiae Matris vestrae sententiam reqnjrjtjS) et exspectatis super quaestionibus vestris, et quasi rivulis

ab uno fonte erumpentibus, et in suo se cursu per diversa spargentibus, ad ipsius fontis prjmam

scaturiginem reverti debere optimum putatis, ut inde

resumatis directionis

vestigium, unde sumpsistis totius Christianae Religionis

exordium.

§ 3. Noverjs erg0 procul dubio, quia post Romanum Pontificem primus Archiepiscopus, et totius Africae maximus Metropolitanus est Carthaginensis Episcopus; nec qujcuinque sit ille Gummitanus Episcopus, aliquam licentiam consecrandi EpiSc0p0S vej deponendi, seu Provinciale Concilium convocandi

' Thomae cOnfratri carissimo, et Coepiscopo.

habet sine consensu Carthaginen. Archiepiscopi, cuiuslibet dignitatis aut potestatis sit: exceptis his, qui ad propriam Parochiam pertinent, caetera autem, sicut et alii Africani Episcopi, consilio Carthaginensis Archiepiscopi aget. Unde carissimi Confratres nostri et Coepiscopi Petrus et Ioannes recte sentiunt de Carthaginensis Ecclesiae dignitate, nec consentiunt errori Gum- mitani Ecclesiae.

§ 4. Hoc autem nolo vos lateat, non debere praeter sententiam Romani Pontificis universale Concilium celebrari, aut Episcopos damnari, vel dcponi; etsi quia licet vobis aliquos examinare, definitivam tamen sententiam absque consultu Romani Pontificis, ut dictum est, non licet dare, quod in sanctis Canonibus statutum si quaeritis, potestis invenire. Quamvis enim omnibus generaliter Apostolis dictum sit a Domino: Quaecumque ligaveritis in terra, ligata erunt et in Caelo; et quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in Caelo: tamen non sine causa specialiter et nominatim dictum est Beato Apostolorum Principi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Eccle­siam meam, et tibi dabo Claves Regni Caelorum. Et in alio loco: Confirma fratres tuos; scilicet quia omnium Ecclesiarum maiores, et difficiliores causae per sanctam et principalem B. Petri Sedem a successoribus eius sunt defi- niendae. Iam vero quia ad interrogata etiam Confratrum nostrorum Petri et Ioannis Episcoporum decrevimus respondere, optamus, ut sanctam tuam fra­ternitatem iugiter invigilantem utilitatibus sanctae Catholicae Ecclesiae, atque devote pro nobis orantem, sancta et individua Trinitas semper conservet, carissime Frater.

[Bull. Rom., tom. 1, p. 385, 386. - Jaffé, n. 4304 (3267)].


29

Innocentius II, ep. Testante Apostolo, 16 iul. 1141.1

Capitul. 12, Petri Abaelard. damn. - Quod potestas ligandi, atque sol­vendi Apostolis tantum data sit, non successoribus.

... Nos itaque qui in cathedra S. Petri, cui a Domino dictum est, Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, licet indigni, residere con­spicimus communicato fratrum nostrorum episcoporum cardinalium con­silio, destinata nobis a vestra discretione capitula, et universa ipsius Petri dogmata, sanctorum canonum auctoritate, cum suo auctore damnavimus, eique tamquam haeretico perpetuum silentium imposuimus. Universos quo­que erroris sui sectatores et defensores, a fidelium consortio sequestrandos, et excommunicationis vinculo innodandos esse censemus.

[Mansi, tom. 21, col. 565, 569. - Jaffé, n. 8148 (5767)].

1 Henrico Senonensi, Reinaldo Remensi, archiepiscopis, eorumque suffraganeis et Bernardo Claravallensi abbati.


30

Innocentius III, ep. Eius exemplo, 18 dec. 1208.

Professio fidei Waldensibus praescr. - ... Corde credimus et ore confite­mur unam Ecclesiam, non haereticorum, sed sanctam Romanam catholicam et apostolicam, extra quam neminem salvari credimus. Sacramenta quoque quae in ea celebrantur inaestimabili atque invisibili virtute Spiritus sancti cooperante, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum Ecclesia eum recipit, in nullo reprobamus, nec ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ab eo celebratis detrahimus, sed benevolo animo tanquam a iustissimo ample­ctimur; quia non nocet malitia episcopi vel presbyteri neque ad baptismum infantis, neque ad eucharistiam consecrandam, nec ad caetera ecclesiastica officia subditis celebrata. Approbamus ergo baptismum infantium; qui si defuncti fuerint post baptismum antequam peccata committant, fatemur eos salvari et credimus; et in baptismate omnia peccata, tam illud originale pec­catum contractum, quam illa quae voluntarie commissa sunt, dimitti credi­mus. Confirmationem ab episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande accipiendam esse censemus. Sacrificium, id est panem et vinum, post consecrationem esse verum corpus et verum sanguinem Do­mini nostri Iesu Christi firmiter et indubitanter corde puro credimus et sim­pliciter verbis fidelibus affirmamus; in quo nihil a bono maius, nec a malo minus perfici credimus sacerdote; quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et in virtute Spiritus sancti. Unde firmiter credimus et confitemur quod quantumcunque quilibet honestus religiosus sanctus et prudens sit, non potest nec debet eucharistiam consecrare nec altaris sacri­ficium conficere nisi sit presbyter a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium tria sunt, ut credimus, necessaria, scilicet certa persona, idem presbyter ab episcopo, ut praediximus, ad illud proprie offi­cium constitutus, et illa solemnia verba quae a sanctis Patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis. Ideoque firmiter credimus et fatemur quod quicunque sine praecedenti ordinatione episcopali, ut prae­diximus, credit et contendit se posse sacrificium eucharistiae facere, haere­ticus est et perditionis Chore et suorum complicum est particeps atque con­sors et ab omni sancta Romana Ecclesia segregandus. Peccatoribus vere poenitentibus veniam concedi a Deo credimus, et eis libentissime commu­nicamus. Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. Coniugia carnalia esse contrahenda secundum Apostolum non negamus, ordinarie vero contracta disiungere omnino prohibemus. Hominem quoque cum sua coniuge salvari credimus et fatemur; nec etiam secunda et ulteriora matri­monia condemnamus. Carnium perceptionem minime culpamus. Non con­demnamus iuramentum, imo credimus puro corde quod cum veritate et iudicio et iustitia licitum sit iurare. De potestate saeculari asserimus quod sine peccato mortali potest iudicium sanguinis exercere, dummodo ad infe- rendam vindictam, non odio, sed iudicio, non incaute sed consulte procedat.

Praedicationem necessariam valde et laudabilem esse credimus; tamen ex auctoritate vel licentia summi pontificis vel praelatorum permissione illam credimus exercendam. In omnibus vero locis ubi manifesti haeretici manent, et Deum et fidem sanctae Romanae Ecclesiae abdicant et blasphemant, cre­dimus quod disputando et exhortando modis omnihus secundum Deum debeamus illos confundere et eis verbo Dominico, veluti Christi et Ecclesiae adversariis, fronte usque ad mortem libera contraire. Ordines vero ecclesia­sticos et omne quod in sancta Romana Ecclesia sancitum legitur aut canitur humiliter collaudamus et fideliter veneramur. Diabolum, non per conditio­nem, sed per arbitrium, malum esse factum credimus. Corde credimus et ore confitemur huius carnis quam gestamus et non alterius resurrectionem. Iudicium quoque per Iesum Christum esse futurum, et singulos pro iis quae in hac carne gesserunt recepturos vel poenas vel praemia firmiter credimus et affirmamus. Eleemosynas, sacrificium, caeteraque beneficia fidelibus posse prodesse defunctis credimus. Remanentes in saeculo et sua possidentes elee­mosynas et caetera ex rebus suis agentes, praecepta Domini servantes sal­vari fatemur et credimus. Decimas, primitias et oblationes ex praecepto Do­mini credimus clericis persolvendas.

[Migne, P. L., tom. CCXV, col. 1511, 1512. - Potthast, n. 35711.


31

Honorius III, const. Has leges, a. 1220.

Has Leges a Friderico Romanorum Imperatore filio nostro charissimo pro utilitate omnium Christianorum editas, laudamus, et approbamus tam­quam in aeternum valituras.

§ 1. Et si quis ausu temerario, inimico humani generis suadente, quo­cumque modo has infringere tentaverit, indignationem Dei Omnipotentis, et Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum se noverit incursurum, etc.

Sequitur tenor dictarum Legum Friderici II.

Fridericus Dei gratia...

§ 3. ... Item statuimus ut nullus Ecclesiasticam personam in criminali quaestione vel civili, trahere ad iudicium saeculare praesumat, contra con­stitutiones imperiales, et canonicas sanctiones. Quod si fecerit actor a iure suo cadat, et iudicatum non teneat, et Iudex sit ex tunc iudicandi potestate privatus. Statuimus etiam ut si quis Clericis, vel personis Ecclesiasticis iusti­tiam denegare praesumpserit, tertio requisitus, suam iurisdictionem amittat.

[Bull. Rom., tom. 3, I, p. 217, 218].


32

Honorius III, ep. Sedis Apostolicae, 23 apr. 1221.

Sedis Apostolicae circumspectio, quae circa omnes Ecclesias suae pro­videntiae consuevit adhibere cautelam, illarum indemnitatibus propensiori debet studio praecavere, quae ipsi tamquam membra capiti cohaerentes, spe­cialis sibi necessitudinis vinculo sunt astrictae.

Inde est, quod cum Lateranensis Ecclesia speciale membrum, et Romani Pontificis propria Sedes exsistat; statuimus, et sancimus, ut sicuti contra Ro­manam Ecclesiam, non, nisi centenaria, currit praescriptio, secundum Consti­tutiones Canonicas, et legitimas sanctiones, ita quoque ipsi Ecclesiae minoris temporis praescriptio non obsistat. Nulli ergo omnino, etc. Si quis autem etc.

[Bull. Rom., tom. 3, I, p. 221. - Potthast, n. 6627].


33

Gregorius IX, ep. Cum, sicut ex, 8 iul. 1241.1

Cum, sicut ex tua relatione didicimus, nonnunquam propter aquae penuriam infantes terrae tuae contingat in cervisia baptizari, tibi tenore praesentium respondemus, quod cum secundum doctrinam Evangelicam oporteat ex aqua et Spiritu sancto renasci, non debent reputari rite bapti­zati, qui in cervisia baptizantur.

[Baronius, Annales Eccles., tom. 21, p. 241, n. 42. - Potthast, n. 11048].


34

Innocentius IV, ep. Sub catholicae, 6 mart. 1254. 2

Sub catholicae professione Fidei atque cultu, consistere, ac proficere universos, caeteris nostrae mentis desiderabilibus praeferentes, illud tamquam acceptabilius pleniori desiderio cupimus, et ad hoc velut operativum salutis praecipuum, intimis affectibus anxius aspiramus. Haec inquam unio, sive con­nexio cordi nostro inaestimabilis gaudii rorem infunderet, si varias gentium nationes, eiusdem observantia fidei in unum acceptabilem Christo populum adunaret. Id utique anxiae nostrae mentis ardorem affluentis laetitiae refri­gerare! irriguo, si omnes, quos olim in unum Catholicum gregem ovile col­legit Dominus, cum multi ab eo discesserint, in idem individuum Collegium unius Pastoris solidaret magisterium, et custodia communiret. O si Orienta­libus Oriens ex alto luceret, et sui luminis illustratione, ipsos ad Catholicam reduceret unitatem, ut cum reliquis orthodoxis in unius aulae collecti gre mio, de matris Ecclesiae ubere fluenta doctrinae salutaris haurirent. Tunc ipsi Ecclesiae proveniret magnum, et desiderabile salutare, tunc eius uterus sobole geminata concresceret, tunc Orientalibus oriretur supernae illumina- tionis Aurora, tunc eis claresceret Lucifer veritatis, tunc per universam Eccle­siam inundantis gaudii erumperet plenitudo, tunc exsultatione nimia clare­sceret totus orbis, quia valde bonum, et iucundum existeret, fratres simul in domo Domini habitare: tunc eadem Ecclesia, multiplicata laetitia, novae iucunditatis canticum personaret. Verum quia nonnulli Graecorum iamdu­dum ad devotionem Sedis Apostolicae redeuntes, ei reverenter obediunt, et intendunt, licet et expedit, ut mores, ac ritus eorum, quantum cum Deo pos-

' Archiepiscopo Nidrosiensi.

' Episcopo Tusculano Apost. Sedis Legato.

sumus, tolerantes, ipsos in Ecclesiae Romanae obedientia praeservemus. Quamquam in his, quae animarum periculum parerent, vel honestati Eccle­siasticae derogarent, nec debeamus illis deferre aliquatenus, nec velimus.

§ 1. Sane inter Venerabilem Fratrem nostrum Arcliiepiscopum Nicosien., et eius Suffraganeos Latinos ex parte una, et Episcopos Graecos Regni Cypri ex altera, de quibusdam certis articulis, discordiam, et turbationem fore sub- ortam, et eorumdem tenorem articulorum, ac responsiones ipsorum Grae­corum ad illos, nobis, ut melius possemus instrui super eis, plene, ac pro­vide per tuas literas intimasti, sollicite requirendo, ut providere super hoc Apostolica diligentia curaremus.

§ 2. Nos autem literis ipsis affectuose receptis, earum seriem, et ipsos articulos, ac responsiones easdem, et caetera, quae continebantur in illis, una cum Fratribus nostris perlegimus, et intelleximus diligenter, prudentiam tuam multipliciter in Domino commendantes, et meditantes, ac deliberantes super his, prout rei qualitas exigebat.

§ 3. Circa haec itaque sic deliberatio nostra resedit, ut:

1.  Graeci eiusdem Regni in unctionibus, quae circa baptisma fiunt, morem Ecclesiae Romanae teneant, et observent.

2.  Ritus vero seu consuetudo quam habere dicuntur ungendi per totum, Baptizandorum corpora, si tolli sine scandalo, vel removeri non potest, cum, sive fiat, sive non, quantum ad baptismi efficaciam vel effectum, non multum referat, toleretur.

3.  Nec refert etiam utrum in frigida, vel calida aqua baptizent, cum parem vim, et effectum in utraque Baptismum habere, asseverare dicantur.

4.  Soli autem Episcopi consignent Chrismate in frontibus Baptizatos, quia huius unctio non debet, nisi per Episcopos exhiberi. Quoniam soli Apo­stoli, quorum vices gerunt Episcopi, per manus impositionem, quam confirma­tio, vel frontis Chrismatio repraesentat, Spiritum Sanctum tribuisse leguntur.

5.  Singuli quoque Episcopi in suis Ecclesiis, in die Coenae Domini, possunt, secundum formam Ecclesiae, Chrisma conficere, ex balsamo qui­dem, et oleo olivarum. Nam Spiritus Sancti donum in Chrismatis unctione confertur. Et Columba utique, quae ipsum designat Spiritum, olivae ramurn ad arcam legitur retulisse. Sed si suum antiquum Ritum in hoc Graeci potius servare voluerint, videlicet, quod Patriarcha una cum Archiepiscopis, et Epi­scopis eius suffraganeis, et Archiepiscopi cum suffraganeis suis, simul Chri­sma conficiant, in tali eorum consuetudine tolerentur.

6.  Nullus autem per Sacerdotes, vel Confessores pro satisfactione poe­nitentiae, unctione aliqua solummodo inungatur. Infirmis vero iuxta verbum Iacobi Apostoli, unctio exhibeatur extrema.

9. Sed Eucharistiam in die Coenae Domini consecratam, usque ad annum, praetextu infirmorum, ut de illa videlicet ipsos communicent, non reservent. Liceat tamen eis, pro infirmis ipsis, Corpus Christi conficere, ac per quin­decim dies, et non longiori temporis spatio, conservare; ne per diutinam ipsius reservationem, alteratis forsitan speciebus, reddatur minus habile ad sumendum: licet veritas, et efficacia semper eadem omnino remaneat, nec ulla umquam diuturnitate, seu volubilitate temporis evanescat.

13. Caeterum unusquisque Sacerdos in aureo, vel argenteo solum, aut saltem stanneo calice sacrificet, habens corporale de lino candidum, et niti- dum, et altare mundis vestimentis opertum, vel decentibus paramentis.

14. Mulieres autem servire ad altare non audeant, sed ab illius ministerio repellantur omnino.

20. Quia vero secundum Apostolum, mulier mortuo viro ab ipsius est lege soluta, ut nubendi cui vult in Domino liberam habeat facultatem, secun­das, et tertias, ac ulteriores etiam nuptias Graeci non reprehendant aliqua­tenus, nec condemnent, sed potius illas approbent inter personas, quae alias licite ad invicem matrimonio iungi possunt.

21. Secundo tamen nubentes, Presbyteri nullatenus benedicant.

§ 4. Fraternitatem itaque tuam hortamur attente, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus praemissa omnia Episcopis Graecis praefati Regni, seriatim, et diligenter exponi facias, districte ipsis iniungens, ut ea sollicite attendere, studiose tenere, ac efficaciter observare procurent, et a suis faciant subditis observari. Memoratis autem Archiepiscopo Nicosien., et eius suffraganeis Latinis, firmiter auctoritate nostra praecipias, ut eosdem Graecos super praemissis contra huiusmodi provisionem, et deliberationem nostram, non inquietent aliquatenus, nec molestent. Contradictores, eadem auctoritate, appellatione postposita, compescendo.

§ 5. Non obstantibus si praedictis Archiepiscopo, et suffraganeis, vel quibuscumque a Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, plenam et expressam, ac de verbo ad verbum non facientes de indulto huiusmodi mentionem.

[Bull. Rom., tom. 3, I, p. 340-342. - Potthast, n. 15265J.


35

Professio fidei (in Conc. Lugdunen. II) a Michaële Palaeologo Gregorio X oblata a. 1274.

Sanctissimo, et Beatissimo, Primo et Summo Pontifici Apostolicae Sedis venerabili Papae, et communi Patri omnium Christianorum, et Venerabili Patri Imperii nostri, Domino Gregorio, Michaël in Christo Deo fideliter Imperator, et Moderator Romaeorum.Ducas, Angelus, Comnenus, Palaeologus, et spiritualis filius Magnae Sanctitatis Vestrae, convenientem honorem et reverentiam cum sincera, et pura affectione, et orationum postulatione.

Quoniam missi sunt a Magnitudine vestra ad Imperium meum Nuncii Deo placentes, Ordinis fratrum Minorum, Frater Hieronymus de Asculo Frater Raymundus Berengarii, Frater Bonagratia de S. Ioanne in Persiceto, et Frater Bonaventura de Mugello; et obtulerunt literas Magnae Sanctitatis Vestrae Imperio meo; in quibus inter alia de confessione fidei, quam docet, et praedicat, et confitetur Sancta Romana Ecclesia, continebatur, et oportebat, in his magis responsionem convenientem nos facere, ecce hoc facit Impe­rium meum. Habet autem professio fidei in dictionibus taliter.

Credimus Sanctam Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem...

Credimus sanctam Catholicam, et Apostolicam unam esse veram Eccle­siam, in qua unum datur sanctum baptisma, et vera omnium remissio pec­catorum. Credimus etiam veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus, et vitam aeternam. Credimus etiam novi, et veteris testamenti, legis, ac Prophetarum, et Apostolorum unum esse auctorem Deum ac Do­minum. Haec est vera fides Catholica, et hanc supradictis articulis tenet, et praedicat Sacrosancta Romana Ecclesia: sed propter diversos errou-s, a qui­busdam ex ignorantia, et ab aliis ex malitia introductos, dicit, et praedicat eos, qui post Baptismum in peccata labuntur, non rebaptizandos, sed per veram poenitentiam suorum consequi veniam peccatorum. Quod si vere poe nitentes in caritate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint, et omissis eorum animas poenis purgatoriis, hoc est catarteriis, sicut nobis Frater Ioannes explanavit, post mortem purgari, et ad poenas huiusmodi relevandas prodesse eis fidelium vivorum suffragia, Mis­sarum scilicet sacrificia, orationes, et eleemosynas, et alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt, secundum Ecclesiae instituta. Illorum autem animas, qui post sacrum baptisma susceptum, nullam omnino peccati maculam incurrerunt; illas etiam, quae post contractam peccati macu­lam, vel in suis manentes corporibus, vel eisdem exutae, prout superius dictum est, sunt purgatae, mox in Coelum recipi. Illorum autem animas, qui in mortali peccato, vel cum solo originali decedunt, mox in Infernum descen­dere, poenis tamen disparibus puniendas. Eadem Sacrosancta Ecclesia Ro. mana firmiter credit, et firmiter asseverat, quod nihilomiuus in die Iudicii, omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, red­dituri de propriis factis rationem. Tenet etiam, et docet eadem Sancta Ro­mana Ecclesia, septem esse Ecclesiastica Sacramenta, unum scilicet Baptisma, de quo dictum est supra; aliud est Sacramentum Confirmationis, quod per manuum impositionem Episcopi conferunt, chrismando renatos; aliud est Poenitentiae; aliud Eucharistiae; aliud sacramentum Ordinis; aliud est Matri­monium; aliud Extrema unctio, quae secundum doctrinam B. Iacobi • infir­mantibus adhibetur. Sacramentum Eucharistiae ex azymo conficit eadem Romana Ecclesia, tenens et docens, quod in ipso Sacramento panis vere trans- substantiatur in Corpus, et vinum in Sanguinem Domini nostri Iesu Christi. I )e Matrimonio vero tenet, quod nec unus vir plures uxores simul, nec una mulier permittitur habere plures viros. Soluto vero legitimo matrimonio, per mortem coniugum alterius, secundas, et tertias deinde nuptias successive Initas esse dicit, si impedimentum canonicum aliud ex causa alia non obsi­stat. Ipsa quoque Sancta Romana Ecclesia summum, et plenum Primatum, et Principatum super universam Ecclesiam Catholicam obtinet, quem se ab ipso Domino in B. Petro Apostolorum Principe, sive vertice, cuius Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humi­liter cognoscit. Et sicut prae caeteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio definiri. Ad quam potest gravatus quilibet super negotiis ad Ecclesiasticum forum pertinentibus appellare; et in omnibus causis ad examen Ecclesiasticum spe­ctantibus ad ipsius potest iudicium recurri, et eidem omnes Ecclesiae sunt

subiectae. Ipsarum Praelati obedientiam, et reverentiam sibi dant. Ad hanc autem sic potestatis plenitudo consistit, quod Ecclesias caeteras ad solicitu- dinis partem admittit, quarum multas, et Patriarchales praecipue, diversis privilegiis eadem Romana Ecclesia honoravit, sua tamen observata praeroga­tiva, tum in generalibus Conciliis, tum in aliquibus aliis semper salva. Supra- scripta fidei veritate (prout plene Iecta est, et fideliter exposita) veram, sanctam, catholicam, et orthodoxam fidem cognoscimus, et acceptamus, et ore ac corde confitemur, quod vere tenet, et fideliter docet, et praedicat Sancta Romana Ecclesia: inviolabiliter observare eamdem professionem, et in ea omni tempore perseverare, nec ullo umquam tempore ab ea discedere quoquo modo, aut deviare, vel discordare promittimus. Primatum quoque eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae, sicut in praemissa serie continetur, ad ipsius Sanctae Ecclesiae obedientiam venientes, confitemur, et recognoscimus, acceptamus, et sponte suscipimus.

Confitentes vero haec, et approbantes, et acceptantes, et promittentes observare, ut superius dictum est, rogamus Magnitudinem vestram, ut Ecclesia nostra dicat sanctum Symbolum, prout dicebat hoc ante schisma, usque in hodiernum diem, et quod permaneamus in ritibus nostris, quibus utebamur ante schisma; qui scilicet ritus non sunt contra supradictam fidem, nec contra divina praecepta, nec contra vetus, et novum testamentum, nec contra doctrinam sanctorum generalium Conciliorum, et sanctorum receptorum per sancta Concilia quae celebrata sunt a spirituali dominatione Ecclesiae Ro­manae. Hoc igitur non grave est Vestrae Sanctitati, nec inusitatum, et nobis tunc difficile propter infinitam multitudinem populi.

Commisimus autem super his praesentibus Nunciis Imperii nostri, ut dicta per praesentes literas nostras confiteantur, et affirment vice Imperii nostri coram magna Sanctitate vestra. Praesens igitur scriptum de nostra recognitione, susceptione, acceptatione, et professione, propria manu nostra Dei gratia Imperiali subscriptione signavimus, et sigillum nostrae potentiae inferius appendi fecimus, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, II, p. 12, 13].


36

Ioannes XXII, litt, encycl. Gloriosam Ecclesiam, 23 ian. 1318.1

§ 18. Tertius istorum2 error in Valdensium errore coniurat, quoniam et ii, et illi in nullum eventum asserunt fore iurandum, dogmatizantes mor­talis criminis contagione pollui et poena teneri, quos contigerit iuramenti religione constringi.

1  Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Archiepiscopis, et Episcopis, ac dilectis Filiis electis, ad quos literae istae pervenerint.

2  Bizochorum, Beguinorum, Fraticellorum, Pseudofratrum S. Francisci de Assisio.

§ 19. Quorum blasphemias pietas Christiana condemnans non levitate mota, sed utilitate, aut necessitate coacta, veritatem praeteritorum, atque praesentium, et certitudinem futurorum, iurisiurandi religione confirmat, cer­tissime tenens, quia nullatenus de suo genere potest esse peccatum, quod Christus exercuit, qui peccatum non fecit, sed peccatum omne sua passione damnavit, iuravit etenim Dominus, iuravit et Apostolus Paulus: suae ope­rationis exemplo monstrantes ad hoc tantum iuramentum esse prohibitum, ne iurandi facultas frequentiam, frequentia consuetudinem, consuetudo per­iurium introducat. Bonum est ergo iuramentum, per quod veritas rerum divino testimonio confirmatur, sed malum est illi, qui eo male utitur, et a malo infirmitatis humanae est, ut aliquis verum proferens iurare cogatur.

§ 24. Multa sunt alia, quae isti praesumptuosi homines contra coniugii venerabile Sacramentum garrire dicuntur. Multaque de cursu temporum, et fine saeculi somniant. Multaque de Antichristi adventu, quem iamiam instare asserunt, flebili vanitate divulgant. Quae omnia, quia partim haeretica, par­tim insana, partim fabulosa cognoscimus, damnanda potius cum suis aucto­ribus, quam stilo prosequenda, aut refellenda censemus. Ipsa enim mendosa commenta seipsa destruunt, quia nec ratione vigent, nec auctoritate con­stant, nec aliqua verisimilitudine fulciuntur. In huiusmodi doctrinis variis et peregrinis saepe nominati homines studia sua conferunt. Ad haec simplicium corda blandis, fictisque sermonibus, et simulatae humilitatis praetextu, attrahere moliuntur.

[Bull. Rom., tom. 3, II, p. 160-165].


37

Ioannes XXII, const. Super illius, a. 1326.

Super illius specula, quamvis immeriti, eius favente clementia, qui pri­mum hominem humani quidem generis protoplasti, terrenis praelatum, divinis virtutibus adornatum, conformem et [consimilem imagini suae fecit, revo­cavit profugum, legem dando ; ac demum liberavit captivum, reinvenit per­ditum, et redemit venditum, merito suae Passionis, ut contemplaremur ex illa super filios hominum, qui christianae religionis cultu Deum intelligunt ei requirunt: dolenter advertimus, quod etiam cum nostrorum turbatione ve terum cogitamus, quamplures esse solo nomine christianos, qui relicto primo veritatis lumine, tanta erroris caligine obnubilantur, quod cum morte foedus ineunt, et pactum faciunt cum inferno: daemonibus namque immo­lant, hos adorant, fabricant ac fabricari procurant imagines, annulum vel speculum, vel phialam, vel rem quamcumque aliam magice ad daemones inibi alligandos, ab his petunt responsa, ab his recipiunt, et pro implendis pravis suis desideriis auxilia postulant, pro re faetidissima faetidam exhibent servitutem: Proli dolor! huiusmodi morbus pestifer, nunc per mundum solito amplius convalescens, succesuive gravius inficit Christi gregem.

§ 1. Cum igitur ex debito suscepti pastoralis officii, oves oberrantes per devia, teneantur ad caulas Christi reducere, et excludere a grege Domi-

nico morbidas, ne alias eorrumpant: hoc edicto in perpetuum valitura, de consilio Fratrum nostrorum, monemus omnes et singulos renatos fonte bapti­smatis, in virtute sanctae obedientiae, et sub interminatione anathematis, prae­cipientes eisdem, quod nullus ipsorum, aliquid de perversis dictis dogma­tibus docere ac addiscere audeat: vel, quod execrabilius est, quomodolibet alio modo, in aliquo illis uti.

§ 2. Et quia dignum est, quod hi, qui per sua opera perversa spernunt Altissimum, poenis suis pro culpis debitis percellantur: Nos in omnes et singulos, qui contra nostra saluberrima monita et mandata facere de prae­dictis quicquam praesumpserint, excommunicationis sententiam promulgamus, quam ipsos incurrere volumus ipso facto. Statuentes firmiter, quod praeter poenas praedictas, contra tales, qui admoniti de praedictis seu praedictorum aliquo infra octo dies a monitione computandos praefata, a praefatis non se correxerint, ad infligendas poenas omnes et singulas, praeter bonorum con- fiscationem dumtaxat, quas de iure merentur haeretici; per suos competentes iudices procedatur.

§ 3. Verum cum sit expediens, quod ad haec tam nefanda omnis via, omnisque occasio praecludatur, de dictorum nostrorum Fratrum consilio, universis praecipimus et mandamus, quod nullus eorum libellos, scripturas quascumque ex praefatis damnatis erroribus quicquam continentes, habere aut tenere, vel in ipsis studere praesumat; quin potius volumus, et in vir­tute sanctae obedientiae cunctis praecipimus, quod quicumque de scripturis praefatis, vel libellis quicquam habuerint, infra octo dierum spatium ab huius­modi edicti nostri notitia computandum, totum, et in toto, et in qualibet sui parte abolere, et comburcre teneantur: alioquin volumus, quod incurrant sententiam excommunicationis ipso facto, processuri contra contemptores huiusmodi (cum constiterit) ad poenas alias graviores.

[Bull. Rom., tom. 3, II, p. 194, 195].


38

Ioannes XXII, const. Licet, 23 oct. 1327, art. errorum Marsilii Patavini et Ioannis de Janduno damn.

Secundus istorum fuit error, quod B. Petrus Apostolus non plus aucto­ritatis habuit, quam caeteri Apostoli, nec aliorum Apostolorum fuit Caput. Item quod Christus ascendens in Coelum nullum Caput reliquit Ecclesiae, nec aliquem Vicarium suum fecit.

Tertius error dicebat, quod ad Imperatorem spectat Papam instituere, et destituere, ac punire.

Quarto dicebant, quod omnes Sacerdotes, sive sit Papa, sive Archiepi­scopus, sive simplex Sacerdos, sunt ex institutione Christi auctoritatis et iuris­dictionis omnino aequalis.

(Hinc evanescit) Quintus ipsorum error, quo docebant, Ecclesiam simul iunctam neminem punire posse punitione coactiva, nisi hoc concedat Impe­rator.

Ioannes XXII. ait: Praedictos Marsilium et Ioannem haereticos, imo

haeresiarchas fore manifestos et notorios sententialiter declaramus. Articulos- que ac Librum praedictos, necnon et quamcumque aliam scripturam continen­tem eosdem; praedictum quoque Marsilium ei Ioannem ut haereticos mani­festos et notorios, imo ut haeresiarchas potius reprobamus, et sententialiter condemnamus. Si quis enim doctrinam praedictam defendere vel approbare praesumpserit, cuiuscumque dignitatis, Ordinis, conditionis aut status, tan­quam haereticus confutetur.

[Gotti, Veritas Religionis, tom. VII, pars IV, p. 245-249].


39

Benedictus XII, const. Benedictus Deus, 29 ian. 1336.

Benedictus Deus in donis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui Sacrosanctam Romanam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam, quam ut vineam plantavit dextera sua, quamque ut praecipuam in Ecclesiarum omnium caput erexit ut victricem,1 dicente Domino ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, sua miseratione non deserit, sed per Beatos Apostolos suos, praecipue Petrum et Paulum singulares eiusdem Ecclesiae defensores, pia benignitate et continua pietate custodit: quatenus eisdem rectoribus gubernata, in se stabilis maneat,^fundata supra firmam petram; omnesque Christianae fidei cultores illi obediant, illi pareant, illi intendant, sub illius magisterio degant, sub eius disciplina et correctione consistant. Non in illa dogmatizetur iinprovidum, inseratur incautum, in fide temerarium ingeratur: Sicque declinent homines a malo, et faciant bonum, ambulent per vias rectas, et ad meliora per sancta desideria proficiscantur, ut sperent iustorum propinquas aeternae vitae retributiones, timeant malo­rum inferni calamitates non remotas. Nam scriptum est: Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique iuxta opera sua. Quod si secus a quoquam fuerit attentatum, id protinus sua auctoritate, poenis etiam adie- ctis, prout expedire viderit, prorsus evellat. Pro qua, ut in seipsa subsistens alios informaret, passionis suae tempore Salvator noster Iesus Christus Patrem ixorasse perhibetur dicens: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sunt triticum: ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

$ 1. Sane dudum tempore fel. rec. Ioannis XXII praedecessoris nostri, inter nonnullos etiam Theologicae facultatis Magistros, super visione ani­marum iustorum hominum post mortem suam, in quibus nihil erat purga­bile, cum de hoc saeculo decesserunt, vel si fuerat, iam purgatum fuerat ex toto, an divinam essentiam videant ante corporum suorum resumptionem, et iudicium generale. Et super nonnullis aliis orta materia quaestionis, ipso­rum aliqui ncgativam, aliqui affirmativam, alii vero secundum suas imagi-

1 Alias: veritatem.

nationes, de visione divinae essentiae ab animabus huiusmodi, diversa et diversimode ostendere nitebantur, prout ex dictis et scriptis ipsorum noscitur apparere; super reiectis vero suis concertationibus, quas hic causa brevitatis omittimus, quia ita ex nostris determinationibus inter se etiam decidebant.1 Cumque idem praedecessor noster, ad quem praedictorum determinatio per­tinebat, ad decisionem concertationum huiusmodi se pararet in suo consi­storio publico, tam fratribus suis S. R. E. Cardinalibus, de quorum numero tunc eramus, quam Praelatis et Magistris in Theologia, qui multi aderant praesentes, iniungendo districtius et mandando, ut super materia de visione praedicta, quando requirerentur ab eo, deliberate unusquisque diceret, quod sentiret. Tamen morte praeventus, sicut Domino placuit, perficere illud nequivit.

§ 2. Defuncto itaque praedecessore praefato, nos divina dignatione ad apicem summi Apostolatus assumpti, diligentius attendentes, quanta ex prae­missis eorum concertationibus non solutis animarum imminent pericula, quanta exinde possunt scandala suboriri, ut ipsorum varietas pereat, et veri­tatis soliditas innotescat, habita prius super praedictis sollicita examinatione, et diligenti deliberatione cum Fratribus nostris dictae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, de ipsorum Fratrum consilio, hac in perpetuum valitura con­stitutione, auctoritate Apostolica definimus.

§ 3. Quod secundum communem Dei ordinationem animae Sanctorum omnium, qui de hoc Mundo ante Domini nostri Iesu Christi passionem decesserunt, necnon Sanctorum Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Vir­ginum, et aliorum fidelium defunctorum, post sacrum ab eis Christi baptisma susceptum, in quibus nihil purgabile fuit, quando decesserunt, nec erit, quando decedent etiam in futurum; vel si tunc fuerit aut erit aliquid pur­gabile in eisdem, cum post mortem suam fuerint purgatae; ac quod animae puerorum eodem Christi baptismate renatorum, et baptizandorum cum fue­rint baptizati, ante usum liberi arbitrii decedentium, post mortem suam, et purgationem praefatam in illis, qui purgatione huiusmodi indigebant, etiam ante resumptionem suorum corporum, et iudicium generale, post Ascensio­nem Salvatoris Domini nostri Iesu Christi in coelum, fuerunt, sunt, et erunt in coelo, coelorum Regno, et Paradiso coelesti cum Christo, Sanctorum An­gelorum consortio aggregatae, ac post Domini Iesu Christi passionem et mortem viderunt et vident Divinam essentiam visione intuitiva, et etiam faciali, nulla mediante creatura, in ratione obiecti visi se habente; sed Divina essentia immediate se nude clare et aperte eis ostendente. Quodque sic videntes eadem divina essentia perfruuntur. Necnon quod ex tali visione et fruitione, eorum animae, qui iam decesserunt, sunt vere beatae, et habent vitam et requiem aeternam, et erunt illorum, qui postea decedent cum eamdem divi­nam videbunt Essentiam, ipsaque perfruentur ante iudicium generale. Ac quod visio huiusmodi divinae Essentiae, eiusque fruitio, actus fidei et spei in eis evacuant, prout Fides et Spes propriae Theologicae sunt virtutes. Quodque postquam inchoata fuerit, vel erit talis intuitiva ac facialis visio et

1 Alias: dissidebant.

fruitio in eisdem, eadem visio et fruitio sine aliqua intercessione seu eva­cuatione praedictae visionis et fruitionis continuata extitit, et continuabitur usque ad finale iudicium, et ex tunc usque in sempiternum.

§ 4. Definimus insuper, quod secundum Dei ordinationem communem animae decedentium in actuali peccato mortali, mox post mortem suam ad inferna descendunt, ubi poenis infernalibus cruciantur, ex quod nihilominus in die iudicii omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de factis propriis rationem, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

§ 5. Decernentes praedictas nostras definitiones, seu determinatione . et ipsarum singulas, ab omnibus fidelibus esse tenendas. Quicumque autem deinceps praedictarum nostrarum definitionum seu determinationum, ac sin­gularum ipsarum contrarium scienter et pertinaciter tenere, asserere, praedi­care, docere, aut defendere, verbo vel scripto praesumpserit, contra eum sicut contra haereticum modo debito procedatur.

§ 6. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, II, p. 213, 214].


40

Benedictus XII, a. 1341, prop. Armenorum damn.


42 Item, Armeni dicunt et tenent, quod sola Dei passio sine omni alio dono Dei, etiam gratificantis, sufficit ad peccatorum remissionem, nec dicunt, quod ad peccatorum remissionem faciendam requiratur gratia Dei gratificans vel iustificans, nec quod in sacramentis novae legis detur gratia gratificans.

48. Item, Armeni dicunt et tenent, quod si Armeni committunt semel quodcumque crimen, quibusdam exceptis, ecclesia eorum potest absolvere eos tantum ad culpam et poenam de dictis criminibus: sed si aliquis com­miserit dicta crimina iterum, absolvi non possunt per eorum ecclesiam.

49. Item, dicunt, quod si aliquis eorum post baptismum acceptat pri­mam et secundam uxorem, absolvi potest per eos; quod si accipiat tertiam et quartam et deinceps, non potest absolvi per eorum ecclesiam, quia dicunt, quod tale matrimonium fornicatio est, et talem habent pro pagano: ita quod nec erit in fine communicandus, neque ducunt de domo sua ad sepelien­dum per portam domus; sed frangunt parietes domus, et per foramen parietis educunt corpus eius; nec missam celebrant, nec sepultura ecclesiae eum sepeliunt, sed faciunt de eo, sicut de pagano.

51. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod ista peccata sunt irremis- sibilia, nec eorum ecclesia potest haec peccata remittere, quia Christus non dedit ecclesiae potestatem, quod talia peccata remittat, scilicet si aliquis pec­catum luxuriae committat in ore hominis vel mulieris.

52. Et si quis commisit dicta peccata vel etiam alia pluries, non potest absolvi per ecclesiam, nisi prima vice; et si postquam semel confessus fuerit et absolutus de aliquo peccato, de praedictis iterato committat dictum pec­catum, prima absolutio non valet.

58. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod ad hoc quod sit bapti­zatus verus, ista tria requiruntur, scilicet aqua, chrisma, (quod) modo prae­dicto factum est, eucharistia: ita quod si aliquis baptizaret in aqua ali­quem dicendo: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen, et postea non ungeretur dicto chrismate, non esset baptizatus. Si etiam non daretur ei Eucharistia, sacramentum baptismi ratum non esset.

64. Item, catholicon minoris Armeniae dicit, quod sacramentum confir­mationis nihil valet, et si valet aliquid, ipse dedit licentiam presbyteris suis, ut idem sacramentum conferatur.

67. Item, Armeni non dicunt, quod post dicta verba consecrationis panis et vini in verum Corpus et Sanguinem, quod natum fuit de Virgine Maria: et passum et resurrexit. Sed tenent, quod illud sacramentum sit exemplar, aut similitudo, aut figura veri Corporis et Sanguinis Domini... propter quod sacramentum altaris non vocant Corpus, et Sanguinem Domini, sed hostiam vel sacrificium, vel communionem.

82. Item, quod quando aliqui communicari debent per sacerdotem, fit confessio generalis, dicendo genera peccatorum, non descendendo ad aliquod peccatum singulare, et postea populus reiterat dictam confessionem in secreto, tamen raro vel numquam aliquis Armenus confitetur sacerdoti sua peccata. Et si confitetur, non dicit, quod hoc vel illud singulare peccatum commi­serit, sed dicit, quod diabolus dictum peccatum fecit, vel quod ad sugge­stionem alterius hominis dictum peccatum fecit.

84. Item, Armeni dicunt et tenent, quod catholicon, episcopi et presby­teri Armenorum eamdem et aequalem potestatem habent ligandi vel solvendi, quantam et qualem habuit B. Petrus apostolus.

85. Item, Armeni dicunt et tenent, quod usque ad concilium Nicaenum Romanus pontifex non habuit maiorem potestatem, quam alii patriarchae; sed tunc de voluntate dicti concilii fuit ordinatum, quod dictus Romanus pontifex haberet potestatem super alios patriarchas.

90. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod potestas illa, quam Chri­stus dedit B. Petro dicendo ei : Quodcumque ligaveris super terram, etc., fuit solum data personae Petri, et pro ipso solo: ita quod haec potestas non transivit ad aliquem eius successorem.

100. Item, quod apud Armenos nulla est certa forma verborum expri­mens consensum matrimonii inter virum et uxorem; immo multi per parentes et amicos coguntur venire ad ecclesiam, ut matrimonium fiat inter eos; et quamvis unus vel ambo dicant, quod nolunt inter se matrimonialiter copu­lari, tamen matrimonium fit inter eos in facie ecclesiae.

102. Item, quod apud Armenos, si post matrimonium contractum, et carnali copula subsequuta, et prole suscepta, viro non placeat uxor, vel e converso; ille cui non placet alter coniux vel ambo, si sibi mutuo non pla­cent, vadit vel vadunt ad episcopum seu sacerdotem, et eis data pecunia, secundum quod ad invicem conveniunt, episcopus seu sacerdos separat dictum matrimonium, et dat licentiam alteri nubendi etiam tum altero coniuge invito, et hoc fit multoties apud Armenos.

[Mansi, tom. 25, col. 1226-1265].

41.

Clemens VI, const. Etsi solertem, 21 ini. 1346.

Etsi solertem adhibere vigilantiam, ne quarumlibet Ecclesiarum iura depe­reant, ex debito nostri officii teneamur; in manutenendis tamen, defendendis, recuperandisque occupatis iuribus Ecclesiae Romanae, sponsae nostrae, quae disponente Domino caput omnium et magistra caeteris altiori dignitate prae­cellens, maioribus est iuvanda praesidiis, et amplioribus honoribus attollenda, esse debemus solliciti, et attenti.

§ 1. Ad obviandum igitur perversis illorum conatibus, qui sibi commoda, non se commodis Patrimonii B. Petri in Tuscia, quod iuris, et proprietatis eiusdem Ecclesiae fore, ac eidem immediate subesse dignoscitur, applicantes temere civitates, castra, et villas eiusdem Patrimonii ad eamdem Ecclesiam pertinentia, eorumque dominium, superioritatem, advocationem,capitaneatum, et iurisdictionem, in ipsius Ecclesiae grave praeiudicium, contra constitutiones et ordinationes olim per fel. rec. Urbanum IV et Ioannem XXII ac diversos alios Romanos Pontifices praedecessores nostros editas, non verentur diversis exquisitis coloribus occupare, et sibi in eisdem dominium, superioritatem, et praeeminentiam vendicare; hac perpetua constitutione sancimus,

§ 2. Ut nulla civitas vel Communitas, nullaque singularis persona, cuius­cumque conditionis vel status existat, deinceps in aliquibus civitatibus, castris, seu villis ipsius Patrimonii ad praedictam Romanam Ecclesiam spectantibus, dominium, superioritatem, capitaneatum, advocationem iurisdictionis, seu ali­quam praesidentiam seu praeeminentiam praetextu cuiuscumque venditionis, submissionis, recommendationis, concessionis, recognitionis, et obligationis, contractus, vel pacti, aut cuiusvis alterius commercii absque auctoritate Sedis Apostolicae speciali recipere audeat, vel sibi dominium, praesidentiam, capi­taneatum, seu iurisdictionem in praedictis civitatibus, castris, seu villis ex quavis occasione, et causa quomodolibet vendicare: quodque civitates, et singulares personae, submissiones, suppositiones et subiectiones quascumque iam in eas factas, et receptas, seu de facto, cum de iure non teneant, quo­modolibet attentatas dimittere teneantur, nec civitates, castra, seu loca alia, quae se eis, ut praemittitur, submiserunt vel quomodolibet subiecerunt, virtute submissionis, et suppositionis alicuius, vel cuiusvis contractus titulo, valeant retinere: nullaque Universitas seu Communitas civitatis, castri seu villae Ecclesiae Romanae subiecta, in terris Patrimonii constituta, alicui Universitati, seu Communitati, vel privatae personae, cuiuscumque conditionis aut status existat, se subiicere, submittere, seu supponere valeat, constituéndo, recogno­scendo, seu profitendo, se subesse alicui Universitati, vel privatae personae, seu ad eosdem super eos, et in ipsis ac dictis civitatibus, castris, et villis, aliquam iurisdictionem, dominium, capitaneatum seu quamvis aliam praeemi­nentiam pertinere.

§ 3. Et si quae civitates, castra, vel loca, iam de facto ad submissionem,.

et suppositionem aliquibus civitatibus, vel privatis personis de se factam ven­ditionis, donationis, vel cuiusvis alterius contractus colore vel titulo proces­serunt, illa quamvis de iure valeant, quatenus de facto processerunt realiter et effectualiter studeant revocare, nec illis umquam utantur: nec virtutesubmis- sionum huiusmodi vel alias, illis quibus quovis titulo vel colore se submi- serint, ullatenus obediant, pareant, vel intendant: contrarium facientes directe, vel indirecte, per se vel alios, tam illi, et eorum singuli, qui in civitatibus, castris, aut villis eiusdem patrimonii, vel eorum aliquo, huiusmodi dominium, superioritatem, capitaneatum, advocationem, iurisdictionem quamcumque, praeeminentiam, seu praesidentiam sine licentia Sedis Apostolicae speciali recipient in futurum, et qui iam ex quocumque contractu, vel obligatione receperunt, seu quavis usurpatione quomodolibet occupaverunt, nisi sic recepta, et occupata infra duorum mensium spatium, postquam praesens constitutio ad eorum notitiam pervenerit, vel per eos steterit, quominus valeat pervenire, dominium seu praesidentiam, superioritatem, capitaneatum, advocationem, iurisdictionem quamcumque, seu praeeminentiam huiusmodi realiter dimiserint cum effectu, illa nullo umquam tempore absque ipsius Sedis licentia resumpturi; quam illi, qui se submiserint, seu subiecerint, ut praefertur simili modo cuiuscumque dignitatis, status, ordinis, vel conditionis existant, singulares personae sententiam excommunicationis incurrant, ac Terrae ipso­rum, ubicumque fuerint, Ecclesiastico interdicto subiaceant ipso facto. Civi­tates autem, castra, et villae, quae in antea se submittent, supponent, seu subiicient, et quae submissionem, suppositionem seu subiectionem huius­modi recipient, seu quomodolibet occupabunt, civitates quoque, castra, etiam loca quaecumque, quae se iam quovis colore vel titulo ut praemittitur, sub­miserunt, et subiecerunt, ac civitates, quae submissiones, et subiectiones huiusmodi receperunt, nisi infra praedictum duorum mensium spatium, ab omni effectu dictae submissionis, et subiectionis realiter destiterint ipsis ulterius non usuri, seu contra constitutionem, et inhibitionem nostram venire directe, vel indirecte, per se, vel alium seu alios attentabunt, Ecclesiastico subiacere decernimus interdicto. Et nihilominus omnibus indulgentiis, privi­legiis, ac gratiis, necnon feudis, bonis, et honoribus, et iuribus quibuscum­que, quae ab eadem Romana, et aliis Ecclesiis obtinent, privamus, et pri­vatos, et privata volumus esse ipso facto: Non obstantibus si eis, vel eorum aliquibus, communiter, vel divisim, ab eadem sit Sede indultum, quod excom- municari, ipsorumque Terrae et loca Ecclesiastico interdicto supponi non possint per literas Apostolicas non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de huiusmodi, ac eorum personis, locis, ordinibus, et nomi­nibus propriis mentionem.

§ 4. Nos insuper omnes submissiones, et subiectiones, suppositiones super praedictis factas, et obligationes, pacta, seu conventiones, sub titulo venditionis, vel cuiusvis alterius contractus quomodolibet initas, et habitas, et quascumque poenas adiectas, et iuramenta praestita super illis, sub qui­buscumque modis, et forma, vel expressione verborum (praesertim cum in praeiudicium eiusdem Ecclesiae redundent, ac iuramentum vinculum ini­quitatis esse non debeat) decernimus fore nulla, vacua, irrita, et inania, et

nullius existere firmitatis, et quatenus ad illa de facto processum extitit, tol- limus, et revocamus omnino, et viribus vacuamus.

§ 5. Caeterum cum praefatus Ioannes Papa XXII, Praedecessor noster, dudum universis, et singulis tam Clericis, quam Laicis cuiuscumque status, ordinis, conditionis, praeeminentiae, vel dignitatis existerent, etiamsi Ponti­ficali, vel Imperiali, seu Regali, vel quavis alia dignitate fulgercnt, ac omni bus Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Nobilibus, ac Potestatibus, Capitaneis, et aliis Officialibus quibuscumque, Comitibus, et Populis, Civitatum, Terrarum, Castrorum, et aliorum quorumcumque loco­rum ubicumque consistentium, et omnibus aliis quibuscumque, auctoritate Apostolica, inhibendum per suas literas vim Constitutionis habentes duxerit, et mandandum, ne per se, vel alios, directe, vel indirecte Patrimonii, Roinan- diolae, Marchiae Anconitanae, Ducatus Spoletani, Campaniae, Maritimaeque, ac Massae Trebariae Provincias, Venaisini, et Urbinatus, olim comitatus, ac Urbinatensis, et Ravennatensis Civitates, et alias terras, civitates, castra, villas, et loca quaecumque ad eamdem Romanam Ecclesiam pertinentes, vel ipsorum, aut alicuius eorum partem occupare, invadere, aut turbare, seu fidelibus eorumdem iniurias, damna, seu violentias irrogare, aut occupan- tibus, invadentibus, turbantibus, vel iniurias, damna, seu violentias irrogan- tibus, publice, vel occulte assistere, aut auxilium, consilium, vel favorem, directe, vel indirecte, publice, vel occulte, per se, vel per alium, seu alios praestare praesumerent quoquo modo, in omnes et singulos, contra inhibi- tionein, et mandatum huiusmodi venire, aut attentare, per se, vel per alios praesumentes, tam Clericos, quam Laicos, etiamsi, ut praedicitur, Pontificali, aut Imperiali, seu Regali, vel alia quavis dignitate fulgerent, de Fratrum suorum consilio, excommunicationis, quam eo ipso incurrerent sententiam promulgavit, ipsorumque terras necnon quaslibet Universitates, Communi­tates, et populos ipsorum, civitates, terras, castra, villas, et loca in praemissis, vel aliquo praemissorum culpabiles, Ecclesiastico supposuit interdicto, et eos, ac ipsorum quemlibet omnibus privilegiis, indulgentiis, gratiis, et immunita- tibus realibus, et personalibus, ab eadem Ecclesia, et Imperio Romano con­cessis eisdem, omnium etiam feudorum, bonorum, honorum, officiorum, iurium, et iurisdictionum, quae ab Ecclesia, et Imperio praedictis obtinerent, de ipsorum Fratrum consilio, auctoritate privaverit supradicta, ipsos ad illa, et similia, et quaelibet alia, eorumque filios, et nepotes ad quaelibet bene­ficia Ecclesiastica, dignitates, personatus, et officia, cum cura, vel sine cura, quovis nomine censeantur, auctoritate qualibet obtinenda usque ad tertiam generationem exclusive reddendo inhabiles, et indignos.

§ 6. Nos per praemissa, vel quaecumque alia, inhibitioni, mandato, poenis, et sententiis per ipsum praedecessorem factis et promulgatis, ut superius est expressum, aliisque contentis in literis supradictis, non intendi­mus in aliquo derogare, sed inhibitionem, mandatum, poenas et sententias, et alia supradicta per praesentem constitutionem nostram roboramus, et in sui vigoris efficacia volumus et decernimus permanere.

§ 7. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae priva- tionis, admonitionis, revocationis, roborationis, voluntatum, et constitutionum

infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare prae­sumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apo­stolorum eius se noverit incursurum.

[Bull. Rom., tom. 3, II, p. 302, 303|.

42.

Clemens VI, ep. Super quibusdam, 29 sept. 1351.1

...In primo igitur capitulo responsionis tuae... quaerimus: Primo, si creditis tu et Ecclesia Armenorum, quae tibi obedit, omnes illos, qui in Bap­tismo eamdem fidem Catholicam receperunt, et postmodum a communione fidei eiusdem Ecclesiae Romanae, quae una sola Catholica est, recesserunt vel recedent in futurum, esse schismaticos et haereticos, si pertinaciter divisi a fide ipsius Romanae Ecclesiae perseverent. - Secundo petimus, si creditis tu et Armeni tibi obedientes, quod nullus homo viatorum extra fidem ipsius Ecclesiae, et obedientiam Pontificum Romanorum, poterit finaliter salvus esse.

In secundo vero capitulo... quaerimus: Primo, si credidisti, credis vel credere es paratus cum Ecclesia Armenorum quae tibi obedit, quod beatus Petrus plenissimam potestatem iurisdictionis acceperit super omnes fideles Christianos a Domino Iesu Christo: et quod omnis potestas iurisdictionis, quam in certis terris et provinciis, et diversis partibus orbis specialiter et particulariter habuerunt Iudas Thaddaeus et caeteri Apostoli, subiecta fuerit plenissime auctoritati et potestati, quam super quoscumque in Christum credentes in omnibus partibus orbis beatus Petrus ab ipso Domino Iesu Christo accepit; et quod nullus Apostolus, vel quicumque alius super omnes Christianos, nisi solus Petrus plenissimam potestatem accepit. - Secundo, si credidisti, tenuisti, vel credere ac tenere paratus es cum Armenis tibi subie­ctis, quod omnes Romani Pontifices, qui beato Petro succedentes canonice intraverunt et canonice intrabunt, ipsi beato Petro Romano Pontifici succes- serint et succedent in eadem plenitudine, iurisdictione potestatis, quam ipse beatus Petrus accepit a Domino Iesu Christo super totum et universum corpus Ecclesiae militantis. - Tertio, si credidistis et creditis tu et Armeni tibi subiecti, Romanos Pontifices, qui fuerunt, et nos qui sumus Pontifex Romanus, ac illos qui in posterum successive erunt, tanquam legitimos et potestate plenissimos Christi vicarios, omnem potestativam iurisdictionem, quam Christus ut caput conforme in humana vita habuit, immediate ab ipso Christo super totum ac universum corpus militantis Ecclesiae accepisse. - Quarto, si credidisti et credis, quod omnes Romani Pontifices qui fuerunt, nos qui sumus, et alii qui erunt in posterum, ex plenitudine potestatis et auctoritatis praemissae potuerunt, possumus et poterunt immediate per nos et eos de omnibus tanquam de iurisdictioni nostrae ac eorum subditis iudi­care, et ad iudicandum quoscumque voluerimus Ecclesiasticos iudices con-

1 Consolatori, dicto catholicon Armenorum.

stituere et delegare. - Quinto, si credidisti et credis, quod in tantum fuerit, si et erit suprema et praeeminens auctoritas et iuridica potestas Romano­rum Pontificum qui fuerunt, nostri qui sumus, et illorum qui in posterum erunt, ut a nemine iudicari potuerint, potuerimus, neque in posterum pote­runt; sed soli Deo iudicandi servati fuerint, servemur, et servabunt!!!*: et quod a sententiis et iudiciis nostris non potuerit, neque possit, nec poterit ad aliquem iudicem alium appellari. - Sexto, si credidisti et adhuc credis, plenitudinem potestatis Romani Pontificis se extendere in tantum, quod patriarchas, catholicon, archiepiscopos, episcopos, abbates et quoscumque praelatos alios de dignitatibus, in quibus fuerint constituti, possit ad alias dignitates maioris vel minoris iurisdictionis transferre, vel exigentibus eorum criminibus, ipsos degradare et deponere, excommunicare et Sathanae tradere.

-   Septimo, si credidisti et adhuc credis, Pontificialem auctoritatem non posse nec debere subiici cuicumque imperiali et regali, aut alteri saeculari pote­stati, quantum ad institutionem iudicialem, correctionem vel destitutionem. - Decimo, si credidisti et adhuc credis, Romanum Pontificem circa admini­strationem sacramentorum Ecclesiae, salvis semper illis, quae sunt de inte­gritate et necessitate sacramentorum posse diversos ritus Ecclesiarum Christi tolerare, et etiam concedere, ut serventur. - Tertiodecimo, si credidisti et adhuc credis, solum Romanum Pontificem, dubiis emergentibus circa fidem Catholicam, posse per determinationem authenticam, cui sit inviolabiliter adhaerendum, finem imponere et esse verum et Catholicum quidquid ipse auctoritate clavium sibi traditarum a Christo determinat esse verum : et quod determinat esse falsum et haereticum, sic censendum. - Quartodecimo, si credidisti et credis novum et vetus Testamentum in omnibus libris, quos Romanae Ecclesiae nobis tradidit auctoritas, veritatem indubiam per omnia continere.

... Rursus... responsiones dedisti, quae nos inducunt, ut a te sequentia requiramus: Primo de consecratione chrismatis, si credis, quod per nullum sacerdotem, qui non est episcopus, chrisma potest rite et debite consecrari.

-   Secundo, si credis, quod sacramentum Confirmationis per alium quam per episcopum, non potest ex officio ordinarie ministrari. - Tertio, si cre­dis, quod solum per Romanum Pontificem, plenitudinem potestatis haben­tem, possit dispensatio sacramenti Confirmationis presbyteris, qui non sunt episcopi, committi. - Quarto, si credis, quod chrismati per quoscumque sacerdotes, qui non sunt episcopi, neque a Romano Pontifice super hoc commissionem seu concessionem aliquam receperunt, iterum per episcopum vel episcopos sint chrismandi.

... Post praedicta omnia, mirari cogimur vehementer, quod in quadam Epistola, quae incipit: Honorabilibus in Christo Patribus, substrahis de LIII primis capitulis càpitula XVI. - Tertium, quod parvuli ex primis parentibus contrahunt originale peccatum. - Duodecimum, quod Baptismus deleat ori­ginale et actuale peccatum. - Trigesimum nonum, quod in Ecclesia Catho­lica baptizati, si efficiantur infideles et postmodum convertantur, non sunt iterum baptizandi. - Quadragésimum, quod parvuli ante octavum diem pos­sunt baptizari, et quod baptismus non potest esse in liquore alio, quam in

vera aqua. - Quadragésimum secundum, quod Corpus Christi post verba consecrationis sit idem numero, quod corpus natum de Virgine et immola­tum in cruce. - Quadragésimum quintum, quod nullus, etiam sanctus, Corpus Christi potest conficere, nisi sit sacerdos. - Quadragésimum sextum, quod est de necessitate salutis, confiteri proprio sacerdoti vel de licentia eius, omnia peccata mortalia perfecte et distincte.

... Item in scriptis rogasti archiepiscopum et episcopum antefatos, ut esset inter eos et te verborum finis: et quod amplius non laboraretis in verbis instructionis, ad quem laborem iidem archiepiscopus et episcopus per Romanam Sedem fuerant ad te missi... Adhuc cum canonizationes sanctorum, et promotiones illegitimorum ad sacros ordines sint casus, qui inter alios tantummodo Romano Pontifici reservantur, et ad nullum alium praelatum Ecclesiae pertinentes, nisi ipse Romanus Pontifex specialiter aliquibus duxerit committendos; miramur, quod te dicis praedictos duos casus auctoritate pro­pria velle penes te retinere: quod nullum signum est obedientiae et reve­rentiae, quas ad Romanum Pontificem in praemissis capitulis te pra^tendis habere.

[Baronius, Annales Eccles., tom. 25, p. 502, 503, 506-508, n. 3, 12, 15, 16.


43

Martialis V (in Conc. Constantien.), const. Inter cunctas,

22 febr. 1418.

Inter cunctas pastoralis curae sollicitudines, quibus premimur incessanter, illa potissiine fortius nos angit, ut haereticis de finibus Christicolarum expul­sis, suisque falsis doctrinis et erroribus perversis penitus, quantum nobis ex alto conceditur, extirpatis, orthodoxa et catholica fides integra et illibata permaneat, ac populus Christianus in eiusdem fidei sinceritate, quolibet obscurationis semoto velamine, immobilis et inviolatus persistat.

§ 1. Sane dudum plusquam omnibus retroactis temporibus in nonnullis regionibus et dominiis, praesertim in regno Bohemiae et Marchionatu Mora- viae, ac locis et districtibus illis vicinis, adversus fidei catholicae dogmata insurrexerunt quondam haeresiarchae, circuncelliones, schismatici et seditiosi Iuciferina superbia et rabie lupina evecti, daemoniorum fraudibus illusi, de vanitate in idipsum (licet forent de diversis mundi partibus oriundi) conve­nientes, et caudas colligatas habentes, damnatae videlicet mem. Ioannes Wicleff de Anglia, Ioannes Husz de Bohemia, et Hieronymus de Praga, qui utinam alios secum ad infidelitatis interitum non traxissent. Nam ubi huius­modi pestilentes personae perversa dogmata pertinaciter seminabant, in suae doctrinae pestiferae primordio praelati, et alii iudiciariae potestatis regimina exercentes, tamquam canes muti non valentes latrare, nec ulciscentes cum Apostolo in promptu omnem inobedientiam, haeresiarchas ipsos pestiferos et dolosos, eorum lupinam rabiem truculentam statim, ut adstricti fuerant canonice coercere, eosque de domo Domini corporaliter eiicere non curarunt,

sed sacrilegam, falsam, et perniciosam ipsorum doctrinam, per longas moras negligenter convalere permiserunt: populorum multitudo illorum opinionibus falsis decepta pro veris accepit, quae diu mendaciter et perniciose, ac damna­biliter seminaverant, eisque credendo a recta fide cecidit turba multa, et er­rore devio involvitur, proh dolor, paganorum, adeo quod per diversa illarum, eisdemque convicinarum partium climata, oves Christi catholicas hacresiar chae ipsi successive infecerunt, et in stercore mendaciorum fecerunt putrescere.

§ 2. Quapropter generalis Constantiensis Synodus tantam fidelium, et fidei orthodoxae plagam, et ruinam videns, exclamare compulsa est cum Augustino: Quid faciet Ecclesiae medicina, salutem omnium materna caritate conquirens, tamquam inter phreneticos, et lethargicos aestuans? Numquid contemnere, numquid desistere, vel debet, vel potest? Certe non, secundum eumdem, imo utrisque sit necesse est molesta, quae neutris est inimica. Nam et molestus est medicus furenti phrenetico, et pater indisciplinato filio, ille ligando, iste caedendo, sed ambo diligendo. Si autem negligant, et eos perire permittant, inquit Augustinus, ista mansuetudo potius falsa crudelitas est. Proinde Synodus praefata ad omnipotentis Dei gloriam, ipsiusque catholicae fidei, ac Christianae Religionis conservationem, augmentum, et animarum salutem, et praeservationem, eosdem Ioannem Wicleff, et Ioannem Husz, et Hieronymum, qui inter cetera de sacro Eucharistiae sacramento, et aliis sacramentis Ecclesiae, et articulis fidei, aliter quam sancta Romana Ecclesia credit, et tenet, et praedicat, et docet, quam plurima temere, et damnabiliter credere, ac tenere, praedicare, atque docere pertinaciter attentabant, velut haereticos et pertinaces ac obstinatos iam a communione fidelium separatos, de domo Dei corporaliter eiecit, et spiritualiter eiectos declaravit, et alia non­nulla circa praemissa utilia, et salubria statuit, et decrevit, per quae alii, qui causantibus haeresiarchis eorumque falsis doctrinis huiusmodi spiritualiter de domo Dei exierant, per vias canonicas reducerentur ad semitas veritatis.

§ 3. Et quia sicut dolenter accepimus, non solum in regno Bohemiae, et Marchionatus dominiis, et locis supradictis, verum etiam in quibusdam partibus, et provinciis contiguis, seu vicinis eisdem, etiam nonnulli ex secta- toribus et sequacibus haeresum, ac errorum haeresiarcharum praedictorum, timore divino, et pudore humano prorsus abiectis, nec de ipsorum, et prae- i tim Ioannis Husz, et Hieronymi interitu miserabili sumentes conversionis, • i poenitentiae fructum, sed tamquam in profundum pressi peccatorum, dominum Deum blasphemare non cessant, ducentes in irritum nomen eius, qiionim mentes pater mendacii sic damnabiliter excaecavit, ut praedictos lilio i-i, ei ulieej, et opuscula, haereses, et errores continentes seu continentia, dudum etiam per Synodum praefatam damnatos, et damnata, ac ignibus cont lem.mda deputata, et concremata, legunt, student, ac ex eis in sui et multorum miplicium periculum, nedum contra statuta, decreta et ordinata in Synodo supiadieta, sed etiam contra canonicas sanctiones dogmatizare praesumunt in animarum periculum, ac puritatis fidei denigrationem, et scan­dalum plurimorum.

§ 4. Nos igitur attendentes, quod error, cui non resistitur, approbari videtur, ac malis, et pcrniciosis erroribus huiusmodi resistere, ac eos de

medio Christi fidelium, et praesertim de supradictis Bohemiae, et Moraviae dominiis, et districtibus ac confinibus, et vicinus eorum, ne amplius, et latius se extendant, funditus evellere cupientes, discretioni vestrae, sacro appro­bante Concilio Constantiensi, per Apostolica scripta committimus, et man­damus, quatenus vos Archiepiscopi, et Episcopi, ac electi, et quilibet vestrum, per se, seu alium, vel alios, quos graves, et idoneas personas spiritualem iurisdictionem habentes esse volumus, omnes et singulos cuiuscumque digni­tatis, officii, praeeminentiae, status, vel conditionis existant, et quibuscumque nominibus censeantur, qui de praeexcelso, salutifero, et supermirabili sacra­mento Corporis et Sanguinis D. N. Iesu Christi, vel de Baptismate, seu pec­catorum confessione, poenitentiae pro peccatis iniunctione, vel reliquis Ecclesia­sticis Sacramentis, seu fidei articulis, aliter sentire aut docere, quam Sacrosancta Romana Ecclesia, et universalis docet, praedicat et observat, aut articulos, seu libros, et doctrinas praefatorum haeresiarcharum Ioannis Wicleff, et Ioannis Husz, et Hieronymi, per eamdem Constantiensem Synodum cum suis aucto­ribus, ut praedicitur, damnatos, et damnatas, tenere, credere, et dogmatizare, ac vitae finem ipsorum haeresiarcharum publice vel occulte pertinaciter quo­modolibet laudare, vel approbare praesumpserint, eorumque receptatores, defensores, et fautores quoslibet etiam contemplatione praedictorum erro­rum, necnon credentes, et adhaerentes eisdem, tamquam haereticos saeculari Curiae relinquatis.

§ 5. Receptatores quoque, fautores, et defensores huiusmodi pestiferarum personarum, quae erroribus ipsis crediderint, nec favore, aut contemplatione errorum Ipsorum, sed forte carnalis amoris causa, vel occasione alia huius­modi personas pestiferae reeeptaverint, praeter poenas ab utroque iure talibus inflicta», per iudii es competentes tanta severitate poenarum in tam enormi scelere ultionem a. eiplant, quod eed.it cietis cessantibus in exemplum, ut quos Dei timoi i malo non n voi .it, saltem coerceat severitas disciplinae.

§ (). (um i e 1111111 s veio, huiusmodi secla damnabili quomodolibet infe­ctis, qui post competentem monitionem, ac frequentem exhortationem, qua pk' erga eos, spe conexionis, et emendationis, melioris vitae frugem conversionis, usum praeditus eiionhus, et secta noluerint resipiscere, et ad gremium unit.itemque s.uit tae matris Ecclesiae, ac fidem catholicam, quae sola salvare potest, nn qua nulli verae salutis subsidium contingit, plene recognost etc, et confiteri, iustitiae severitas, prout facti poposcerit qua­litas dulcore misericordiae temperctur.

$ 7. I t nihilominus omnes Christianae, et Catholicae fidei professores, Imperatorem, reges, duces, principes, marchiones, comites, barones, milites, potestates, rectores, consules, proconsules, scabinos, communitates, et uni­versitates regnorum, proviin larum, civitatum, oppidorum, castrorum, villa- rum, terrarum, aliorumque locorum huiusmodi, necnon ceteros iurisdictio­nem temporalem exercentes, iuxta iuris formam, et exigentiam auctoritate Apostolica exhortando moneatis, et requiratis, ut de regnis, provinciis, civi­tatibus, oppidis, castris, villis, terris, et omnibus aliis locis, ac dominiis supradictis, omnes, et singulos haereticos huiusmodi secundum tenorem Lateranensis Concilii, quod incipit, Sicut ait, ad instar etiam irretitorum cri-

mine usurarum, quos publice, vel manifeste per facti evidentiam cognove­rint esse tales, tamquam oves morbidas gregem Domini inficientes expellant, donec, et quousque a nobis seu vobis, vel aliis Iudicibus Ecclesiasticis vel Inquisitoribus, fidem et communionem Romanae Ecclesiae tenentibus, aliud recipiant in mandatis, nec eosdem in suis districtibus praedicare, domicilia tenere, larem fovere, contractus inire, negotiationes, et mercantias quaslibet exercere, aut humanitatis solatia, cum Christi fidelibus habere permittant.

§ 8. Et si tales haeretici publici ac manifesti, licet nondum per Eccle­siam declarati, in hoc tam gravi crimine decesserint, Ecclesiastica careant sepultura, nec oblationes fiant, aut recipiantur pro eisdem, bona tamen ipso­rum a tempore commissi criminis secundum canonicas sanctiones, confiscata, non occupentur per illos, ad quos alias pertinerent, donec per huiusmodi Iudices Ecclesiasticos super hoc potestatem habentes, sententia declaratoria super ipso haeresis crimine fuerit promulgata.

§ 9. Qui autem de haeresi per iudicem competentem ecclesiasticum inventi fuerint sola suspicione notati seu suspecti, nisi iuxta considerationem, et exigentiam suspicionis qualitatemque personae, ad arbitrium iudicis huius­modi propriam innocentiam congrua devotione monstraverint, in purgatione eis canonice indicta deficientes, et se canonice purgare non valentes, aut pro huiusmodi purgatione facienda, obstinatione damnabili iurare renuentes, tam­quam haeretici condemnentur. Qui vero dictam innocentiam monstrare ex quadam negligentia seu desidia, et purgationem huiusmodi facere omiserint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omni­bus evitentur; ita quod si per annum in excommunicatione huiusmodi per- stiterint, ex tunc velut haeretici condemnentur. Si quis vero super aliquo saepedictae pestiferae doctrinae haeresiarcharum praedictorum, vel aliquibus articulis dumtaxat scandalosis, temerariis, seditiosis, vel piarum aurium offen- sivis, culpabilis repertus fuerit, canonice puniatur. Si vero propter solam infamiam, aut suspicionem dictorum articulorum, vel alicuius ipsorum, quis : portus fuerit suspectus, et in purgatione canonica propter hoc sibi indicta 1 -lic eret, pro convicto habeatur, et tamquam canonice convictus puniatur.

. 10. Et insuper dispositionem fel. rec. Bonifacii Papae Octavi praede- erm. x i', nostri, quae incipit, Ut inquisitionis negotium renovantes, et etiam «•"Pientes, universas potestates, et dominos temporales, et iudices antedi-

• io» qn 11 >i i -eumque dignitatibus vel officiis seu nominibus censeantur, exhor- • 'i.l.. i. |iiuimus, et mandamus eisdem, ut sicut reputari cupiunt et haberi

»'<1« lr«. .. tihi I cclesiae nuncupari, et in Christi nomine gloriari, ita pro •l« l' n. h,i, i vobis Archiepiscopis, Episcopis, et electis, ac inquisitoribus h*»f«ii<«r piaviiatis, et aliis iudicibus seu personis ecclesiasticis, per vos ad

•                                      • ¦ . ut pl .!<¦ 111 ; 1111111, deputandis, fidem, et communionem sanctae matris !..lr»i»f trnentiims, pareant, et intendant, praebeantque auxilium, et favo­rem in hartrii.. t im. 11, vnon credentium, fautorum, receptatorum, et defenso- ium Ipiortim i .. tratione, captione, custodia diligenti, cum ab eisdem Iii' uni i. , i' n' i latas personas pestiferas, alios secum perdere monen­tes, in p !>••.' ii i i .at. linn per vos Archiepiscopos, Episcopos, electos, ¦ t Inquisti.>t. . pia.      ., it ileputandos a vobis, vel ad locum de quo vos,

vel ipsi mandabitis, infra eorumdem dominorum potestatem, rectorum, seu iudicum districtum ducant, vel duci faciant sine mora, ubi per viros catho­licos a vobis Archiepiscopis, vel Episcopis, electis, seu Inquisitoribus, seu deputandis personis huiusmodi, vel vestrum aliquo deputato, sub arcta, et diligenti custodia, ne fugiant, ponendo eos, etiam compedibus et manicis ferreis teneant, donec eorum negotium per Ecclesiae iudicium terrninetur, et quod de haeresi a iudice Ecclesiastico competenti, qui fidem, et commu­nionem dictae Sanctae Romanae Ecclesiae teneat, condemnentur, praefati domini temporales, seu rectores, iudices, vel eorum officiales seu nuncii, sibi relictos recipiant indilate animadversiones debita puniendos.

§ 11. Verum ne praeiudicium, et scandalum praefatae fidei orthodoxae religionis Christianae, praetextu ignorantiae quemquam in hoc circumveniri, aut versutos homines sub frivolae excusationis velamine in hac materia pal- liare contingat, et ut de convincendis seu cognoscendis haereticis, recepta- toribus, defensoribus, fautoribus, credentibus, et adhaerentibus, necnon de haeresi suspectis, et aliis huiusmodi perversa doctrina quomodolibet macu- latis, plenior habeatur in futurum instructio, tam ad regnum Boheniiae, et convicinas illi, quam alias quaslibet partes, in quibus haec superstitiosa doctrina quomodolibet pullulaverit, articulos infra scriptos sectam dictorum haeresiarcharum concernentes, pro directione dictae fidei decernimus trans- mittendos, et etiam destinandos, super quibus vobis, et aliis omnibus Archie­piscopis, Episcopis, et electis, ac commissariis, et inquisitoribus in virtute sanctae obedientiae praecipimus, et mandamus, ut quilibet eorum infra limites, et loca suae iurisdictionis, necnon regno, et marchionatu, et locis eis vicinis praedictis, etiam si loca ipsa extra iurisdictionem eamdem ultra duas dietas consistant, circa extirpationem, et correctionem errorum et haeresum, ac huiusmodi sectae pestiferae, in favorem ipsius fidei orthodoxae, diligen­ter invigilent, et omnes infamatos seu suspectos de tam pestifera labe sub confessati criminis, excommunicationis, suspensionis, interdicti aut alia for- midabili poena canonica, vel legali, prout, quando, et quemadmodum eis videatur expedire, et facti requireret qualitas, ad singulos huiusmodi arti­culos per iuramentum corporaliter praestitum, factis sacrosanctis Evangeliis seu sanctorum reliquiis, imagine Crucifixi, secundum quorumdam locorum observantiam, iuxta infrascripta interrogatoria, ad quemlibet articulum con. veuientia, respondere compellant. Nos enim contra omnes, et singulos Archie- pis.opos, Episcopos, et electos, et Inquisitores, qui super extirpando haere- ti. a. pravitatis fermento, et expurgando suum territorium, districtum seu h h iiiii de talibus malis, et sceleratis hominibus, negligentes fuerint seu trini .c- iverint, usque ad privationem seu depositionem Pontificalis digni­tati. pro. edere intendimus, et procedemus, ac procedi faciemus, aliosque loco Illi n n in substituemus, qui pravitatem haereticam possint, et valeant confiunt, n , et ad alias poenas contra tales a iure inflictas, et alias graviores, si expediat, mlli e ndas, procedemus, procedique faciemus, iuxta iuris, et facti exigentiam a. huiusmodi culpae, et criminis foeditatem.

Tenori s veto eorumdem articulorum, seu capitulorum, de quibus supra fit mentio, sequuntur per ordinem in haec verba.

Tenor Articulorum ioannis Wicleff.

1. Substantia panis materialis, et similiter substantia vini materialis, rema­nent in Sacramento altaris.

2.  Accidentia panis non manent sine subiecto in eodem Sacramento.

3. Christus non est in eodem Sacramento identice et realiter in propria praesentia corporali.

7.  Si homo fuerit debite contritus, omnis confessio exterior est sibi superflua et inutilis.

8.  Si Papa sit praescitus, et malus, et per consequens membrum dia­boli, non habet potestatem super fideles sibi ab aliquo datam, nisi forte a Caesare.

10. Contra scripturam sacram est, quod viri Ecclesiastici habeant pos­sessiones.

12. Praelatus excommunicans clericum, qui appellavit ad Regem, vel ad Concilium regni, eo ipso traditor est Regis, et Regni.

14. Licet alicui diacono, vel presbytero praedicare verbum Dei, absque auctoritate Sedis Apostolicae, sive Episcopi Catholici.

16. Domini temporales possunt ad arbitrium suum auferre bona tem­poralia ab Ecclesia, possessionatis habitualiter delinquentibus, id est, ex habitu, non solum actu, delinquentibus.

18. Decimae sunt purae eleemosynae, et possunt parochiani, propter pec­cata suorum Praelatorum, ad libitum suum eas auferre.

25. Omnes sunt Simoniaci, qui se obligant orare pro aliis, eis in tem­poralibus subvenientibus.

28. Confirmatio iuvenum, clericorum ordinatio, locorum consecratio, ' reservantur Papae, et Episcopis propter cupiditatem lucri temporalis, et honoris.

11. Peccant fundantes claustra; et ingredientes sunt viri diabolici.

12. Ditare Clerum, est contra regulam Christi.

11 Silvester Papa, et Constantinus Imperator erraverunt Ecclesiam

•          r.i unio (ditando).

ii Omnes de Ordine Mendicantium sunt haeretici: et dantes eis elee- m n.im imt excommunicati.

i . i '.i p.i eum omnibus Clericis suis possessionem habentibus, sunt hae-

.............. pi,»l possessiones habent; et consentientes eis, omnes videlicet

«tomiid Mrcnl.iK s, et caeteri laici.

W i >p•i.it,,i, et domini saeculares, sunt seducti a diabolo, ut Eccle-

•          ••'•i '. .iii (.tit.uent) bonis temporalibus.

» i .i ium eit credere indulgentiis Papae, et Episcoporum.

i i l i c «it»' iii iili> ita sunt, quae fiunt ad corroborandum humanos con­tra! tua, tl i niMinri(|| civilia.

n \ i                 r i Intus, et Bernardus damnati sunt, nisi poenituerint

de In» , ipmd ii dm. i uni possessiones, et instituerunt, et intraverunt religio­ni et .n i r.11 i i i io id ultimum religiosum, omnes sunt haeretici.

Tenor Articalorum Ioannis Husz.

7. Petrus non est, nec fuit caput Ecclesiae Sanctae Catholicae.

9.  Papalis dignitas a Caesare inolevit: Papae praefectio, et institutio, Caesaris potentia emanavit.

10. Nullus sine revelatione assereret rationabiliter de se vel alio, quod esset caput Ecclesiae particularis, nec Romanus Pontifex est caput Romanae Ecclesiae particularis.

11. Non oportet credere, quod iste quicumque est Romanus Pontifex, sit caput cuiuscumque particularis Ecclesiae sanctae, nisi Deus eum praede­stinaverit.

13. Papa non est verus, et manifestus successor Apostolorum Principis Petri, si vivit moribus contrariis Petro : et si quaerit avaritiam, tunc est vica­rius Iudae Scarioth. Et pari evidentia Cardinales non sunt veri, et manifesti successores Collegii aliorum Apostolorum Christi, nisi vixerint more Aposto­lorum, servantes mandata, et consilia Domini nostri Iesu Christi.

14. Doctores ponentes, quod aliquis per censuram Ecclesiasticam emen­dandus, si corrigi noluerit, saeculari iudicio est tradendus, pro certo sequun­tur in hoc Pontifices, Scribas, et Pharisaeos, qui Christum non volentem eis obedire in omnibus, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam, ipsum saeculari iudicio tradiderunt, et quod tales sint homicidae graviores, quam Pilatus.

17. Sacerdotes Christi viventes secundum legem eius, et habentes scri­pturae notitiam, et effectum ad aedificandum populum, debent praedicare, non obstante praetensa excommunicatione, et infra: Quod si Papa vel aliquis Praelatus mandat sacerdoti sic disposito, non praedicare, non debet subditus obedire.

18. Quilibet praedicantis officium de mandato accipit, qui ad sacerdo­tium accedit; et illud mandatum debet exequi, praetensa excommunicatione non obstante.

27. Non est scintilla apparentiae, quod oporteat esse unum caput in spiritualibus regens Ecclesiam, quod semper cum ipsa Ecclesia militante conversetur, et conservetur.

Tenor interrogatoriorum iuxta quae Haeretici, aut de haeresi suspecti

interrogari debent.

Suprt praemissis autem articulis, quilibet de eis suspectus, seu in eorum a -eiii         deprehensus, iuxta modum interrogetur infrascriptum:

Y Item, utrum credat, teneat et asserat, quod quodlibet Concilium gene­rale et etiam i jmstantiense, universalem Ecclesiam repraesentet.

(). Item, lilium eli dat,quod illud quod sacrum Concilium Constantiense, universalem I i rlesi.un repraesentans, approbavit, et approbat in favorem fidei et ad ilutcm animarum, quod hoc est ab universis Christifidelibus approbandum, et tenendum, pro condemnato credendum et asserendum.

9. Item, utrum habeat in sua potestate aliquos tractatus, opuscula, epi- stolas, vel quaecumque alia scripta in quocumque idiomate per Ioannem Wicleff, Ioannem Husz, et Hieronymum haereticos, seu ,eorum pseudodisci- pulos, et sequaces editos, vel translatos, edita vel translata, quod illos vel illa Ordinario loci, vel eius Commissario seu Inquisitori sub iuramento prae­sentem Quod si apud se scripta huiusmodi se habere non cognoverit, sed alibi, quod iuret illa circa suum Ordinarium vel alios supradictos infra cer­tum terminum sibi praefigendum deponere.

11. Item specialiter literatus interrogetur, utrum credat sententiam sacri Constantiensis Concilii super quadraginta quinque Ioannis Wicleff, et Ioannis Husz triginta articulis superius descriptis, latam, fore veram, et Catholicam, scilicet, quod supradicti quadraginta quinque articuli Ioannis Wicleff, et Ioannis Husz triginta, non sunt Catholici, sed quidam ex eis sunt notorie haeretici, quidam erronei, alii temerarii, et seditiosi, alii piarum aurium offensivi.

12. Item, utrum credat et asserat, quod in nullo casu sit licitum iurare.

13. Item, utrum credat, quod ad mandatum iudicis iuramentum de veri­tate dicenda, vel quodlibet aliud ad causam opportunum, etiam pro purifi­catione infamiae faciendum, sit licitum.

14. Item, utrum credat, quod periurium scienter commissum, ex qua­cumque causa vel occasione, pro conservatione vitae corporalis propriae vel alterius, etiam in favorem fidei, sit peccatum mortale.

15. Item, utrum credat, quod deliberato animo contemnens ritum Eccle­siae, caeremonias Exorcismi, et Catechismi, Aquae baptismatis consecratae, peccet mortaliter.

16. Item, utrum credat, quod post consecrationem sacerdotis in sacra­mento Altaris sub velamento panis et vini non sit panis materialis, et vinum materiale, sed idem per omnia Christus, qui fuit in cruce passus, et sedet n! dexteram Patris.

17. Item, utrum credat et asserat, quod facta consecratione per sacer- ' iii in. sub sola specie panis tantum, et praeter speciem vini, sit vera caro i hrlfti. et sanguis, et anima, et deitas, et totus Christus, ac idem corpus abso- lutr, sub una qualibet illarum specierum singulariter.

i ' Item, utrum credat, quod consuetudo communicandi personas lai- . «i. « »ul pecie panis tantum, ab Ecclesia universali observata, et per sacrum i n illum i instantiae approbata, sit servanda, jic quod non liceat eam .. i • i •• nn sine Ecclesiae auctoritate pro libito immutare. Et quod dicen- i.. i ¦¦ i itri |>positum praemissorum, tamquam haeretici vel sapientes It*. <•(, !> «mt .in cudi, et puniendi.

l'i linn lilium credat, quod Christianus contemnens susceptionem

i». ................. i im i in nationis, vel extremae Unctionis, aut solemnizationis

Mitn             «i t mortaliter.

.•n i ini. lilium t citat, quod Christianus ultra contritionem cordis, liii iii . , u ¦.. . ' t uli mei, soli sacerdoti de necessitate salutis confiteri teneatur, 'i non laico nn laicis quantumcumque bonis, et devotis.

'.'I. In in, ut i i. , i, l.i' quod sacerdos in casibus sibi permissis, possit

peccatorem confessum, et contritum a peccatis absolvere, et sibi poeniten­tiam iniungere.

24. item, utrum credat, quod Papa canonice electus, qui pro tempore fuerit eius nomine proprio expresso, sit successor B. Petri habens supremam auctoritatem in Ecclesia Dei.

25. Item, utrum credat auctoritatem iurisdictionis Papae, Archiepiscopi et Episcopi in solvendo, et ligando, esse maiorem auctoritate simplicis sacer­dotis, etiamsi curam animarum habeat.

26. Item, utrum credat, quod Papa omnibus Christianis vere contritis, et confessis, ex causa pia, et iusta possit concedere indulgentias in remissio­nem peccatorum, maxime pia loca visitantibus, et ipsis manus suas porrigen­tibus adiutrices.

28. Item, utrum credat, quod singuli Episcopi suis subditis secundum limitationem sacrorum Canonum huiusmodi indulgentias concedere possint.

29. Item, utrum credat, et asserat, licitum esse Sanctorum reliquias et imagines a Christi fidelibus venerari.

30. Item, utrum credat, religiones ab Ecclesia approbatas, a sanctis Pa­tribus rite et rationabiliter introductas.

31. Item, utrum credat, quod Papa vel alius Praelatus propriis nominibus Papae pro tempore expressis, vel ipsorum Vicarii, possint suum subditum ecclesiasticum sive saecularem, propter inobedientiam sive contumaciam excommunicare, ita quod talis pro excommunicato sit habendus.

32. Item, utrum credat, quod inobedientia sive contumacia excommuni- catorutn crescente, Praelati vel eorum Vicarii in spiritualibus, habeant pote­statem aggravandi, et reaggravandi, interdictum ponendi, et brachium sae­culare invocandi, et quod illis censuris per inferiores sit obediendum.

33. Item, utrum credat, quod Papa vel alii Praelati et eorum Vicarii in spiritualibus habeant potestatem sacerdotes, et laicos inobedientes, et con­tumaces excommunicandi, ab officio, beneficio, ingressu Ecclesiae, et admi­nistratione ecclesiasticorum sacramentorum suspendendi.

34. Item, utrum credat, quod liceat personis Ecclesiasticis absque pec­cato, huius mundi habere possessiones, et bona temporalia.

35. Item, utrum credat, quod laicis ipsa ab eis auferre potestate propria non liceat, immo quod sic auferentes, tollentes et invadentes bona ipsa Ecclesiastica, sint tamquam sacrilegi puniendi, etiamsi male viverent personae Ecclesiasticae bona huiusmodi possidentes.

36. Item, utrum credat, quod huiusmodi ablatio, et invasio cuicumque sacerdoti, etiam maleviventi, temere vel violenter facta, vel illata, inducant sacrilegium.

37. Item, utrum credat, quod liceat laicis utriusque sexus, viris scilicet et mulieribus, libere praedicare verbum Dei.

38. Item, utrum credat, quod singulis sacerdotibus libere liceat praedi­care verbum Dei, ubicumque et quandocumque placuerit, etiamsi non sint missi.

§ 12. Volumus insuper ac statuimus et decernimus, quod si quis per secretam informationem per vos recipiendam, vel alias repertus fuerit infa-

matus, seu suspectus de quacumque specie haeresis, pestiferae sectae, vel doctrinae pestilentem Ioannis Wicleff, Ioannis Husz, et Hieronymi de Praga, haeresiarcharum praedictorum aut de fovendo, receptando, defendendo prae­fatos damnatos homines, dum viverent in humanis, vel ipsorum perfidos sequaces et pseudodiscipulos, aut ipsorum erroribus credendo, pro ipsis defunctis vel aliquo ipsorum post obitum orando, vel inter Catholicos nomi- nando et defendendo, vel ipsos ut sanctos colendo, praedicando, vel ado- rando, vel alias circa eos suspecte agendo, citetur per vos seu alterum vestrum, personaliter coram vobis seu altero vestrum compariturus, semotis procura­tore, et advocato, responsurus medio iuramento per ipsum sic (ut praedi­ctum est) corporaliter praestito de plena et mera veritate dicenda super praedictis articulis seu eorum singulis vel aliis opportunis, secundum exi­gentiam casus et occurrentium circumstantiam ad arbitrium vestrum, et prout vobis seu alteri vestrum videbitur expedire, vel alias contra eosdem ipsorum singulos prout praesentibus exprimitur vel alias canonice procedatis.

§ 13. Necnon praesentes litteras, exclusis articulis et interrogatoriis supe­rius positis, atque omissis, in civitatibus, dioecesibus, terris et locis aliis, ubi tute fieri poterit, auctoritate nostra solemniter publicetis et publicari faciatis, omnes et singulos haereticos huiusmodi, necnon sectatores ipsarum haere- sum et errorum utriusque sexus, tuentes, et etiam defendentes eosdem, aut haereticis ipsis quomodolibet publice, vel occulte in divinis vel alias parti­cipantes, etiamsi Patriarchali, Archiepiscopali, Episcopali, regali, reginali, ducali, aut alia quavis Ecclesiastica, vel mundana praefulgeant dignitate; necnon advocatos et procuratores quoslibet, qui haereticos huiusmodi aut eorum credentes, sequaces, fautores, defensores, et receptatores super cri­mine haeresis aut credulitatis, sequelae, fautoriae, defensionis et receptationis huiusmodi defenderint, excommunicatos singulis diebus Dominicis et festivis in praesentia populi nuncietis, et per alios nunciari faciatis.

§ 14. Et nihilominus contra eosdem omnes, et singulos utriusque sexus, huiusmodi errores tenentes, approbantes, defendentes, dogmatizantes, ac fau­tores, et receptatores, et defensores eorumdem exemptos, et non exemptos, « t quemlibet ipsorum, cuiuscumque dignitatis, status, praeeminentiae, gradus, i imis vel conditionis (ut praefertur) existant, auctoritate nostra diligenter inquirere studeatis, et eos, quos per inquisitionem huiusmodi diffamatos, vel i n confessionem eorum, seu per facti evidentiam, vel alias huiusmodi hae- ir»in et erroris labe respersos reperietis, auctoritate praedicta etiam per r», ointuimieationis, suspensionis et interdicti, necnon privationis dignitatum, I" ¦ "n.linum et officiorum, aliorumque Beneficiorum Ecclesiasticorum ac friitfomm. quae a quibuscumque Ecclesiis, Monasteriis, ac aliis locis Eccle- «ifixticU obtinent, ac etiam bonorum et dignitatum saecularium, ac graduum m lentimum qu n tiincumque facultatum, et per alias poenas, sententias, et censui a* Ecclesiasticas, ac vias et modos, quos ad hoc expedire seu oppor­tuno. , . .e M.ieiiu-,, etiam per captiones, et incarcerationes personarum, et alias poenas . ip tales, quibus haeretici puniuntur seu puniri iubentur, aut

solent iuxta . ....         > sanctiones. Similiter et clericos ipsos et ecclesiasticas

personas, usque ad d, ¦ i .illationem inclusive, si eorum culpa ac pertinacia

vel rebellio id exigat aut requirat, corrigatis, et puniatis, ac diligenter cor­ripi, et puniri faciatis. Necnon contra eosdem et ipsorum, laicorumque bona secundum canonicas sanctiones, et legales contra haereticos, et eorum sequaces editas, quibus eosdem sectatores sive sequaces subiacere decerni­mus, animose consurgatis iuxta modum et formam supradictos. Et qui de praemissis haeresibus vel articulis, vel aliquo praemissorum infamati fuerint, ad arbitrium vestrum se purgare teneantur. Alii vero, qui per testes seu pro­priam confessionem vel alias legitimas probationes convicti fuerint de prae­missis haeresibus vel articulis Vel aliquo praemissorum, eosdem articulos, et errores solemniter, et publice revocare, abiurare, poenitentiam condignam, etiam ad immurationem (si delictum exegerit) subire cogantur. Necnon quod errores, et haereses huiusmodi cuiuscumque generis vel speciei censeantur, de caetero verbo, nutu vel facto non fovebunt, seu alios ad credendum illis verbo vel facto, publice, vel occulte, directe, vel indirecte, aut alio quovis modo inducent, sufficientem et idoneam cautionem praestare teneantur. Quod si forsan eosdem articulos solemniter et publice revocare et abiurare, et poenitentiam condignam, etiam ad immurationem perpetuam vel tempora­lem iuxta vestrae discretionis arbitrium sine dilatione subire, ac sufficientem cautionem, quod errores, et haereses ipsas de caetero non tenebunt, nec fovebunt, nec alios ad credendum vel verbo, vel facto publice, vel occulte, directe, vel indirecte, vel quovis quaesito colore inducent, praestare, seu ali­quod praemissorum facere noluerint, ex tunc contra ipsos iuxta qualitatem errorum ac delictorum suorum, etiam (si expediat) tamquam contra haere­ticos, aut haeretica Iabe respersos, auctoritate nostra iuxta canonicas, et legales sanctiones summarie, et simpliciter ac de plano sine strepitu, et figura iudicii, et etiam ex officio, appellatione, seu appellationibus quibus­cumque cessantibus, procedatis, ac ipsos iuxta easdem canonicas traditiones puniatis, etiam si opus fuerit curiae saeculari relinquendo: Contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, invo­cato ad hoc (si opus fuerit) auxilio eiusdem brachii saecularis.

§ 15. Non obstantibus tam felic. record. Bonifacii Papae Octavi prae­decessoris nostri, qua cavetur, ne quis extra civitatem, et dioecesim suam, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam, a fine suae dioecesis ad iudicium evocetur, seu ne iudices a Sede Apostolica deputati, extra civitatem, et dioecesim in quibus deputati fuerint, contra quoscumque procedere, sive alii vel aliis vices suas committere, aut aliquos ultra unam dietam a fine dioecesum eorumdem trahere praesumant, et de duabus dietis in Concilio generali, quam aliis quibuscumque constitutionibus Romanorum Pontificum, tam a iudicibus delegatis, quam personis ultra certum numerum ad iudicium non vocandis, aut aliis editis, quae possint in hac parte vestrae iurisdictioni aut potestati, eiusque libero exercitio quomodolibet obviare, seu si aliquibus communiter, vel divisim ab eadem sit Sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari, seu ultra, vel extra loca ad iudicium evocari non possint per literas Apostolicas non facientes plenam et expres­sam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi, et eorum personis, locis, et ordinibus, et nominibus propriis mentionem, et qualibet alia dictae Sedis

indulgentia generali, vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam prae­sentibus non expressam, vel totaliter non insertam, vestrae iurisdictionis explicatio in hac parte valeat quomodolibet impediri et de qua, cuiusque toto tenore de verbo ad verbum in nostris literis habenda sit mentio specialis.

[Bull. Rom., tom. 3, II, p. 419-426.- Mansi, tom. 27, col. 1204-1215. - Cf. ibidem col. 632-635, 754, 755].


44

Martinus V (in Conc. Constantien.), const. In eminentis,

22 febr. 1418.

....  Cum in nonnullis Mundi partibus quidam temerarie asserere prae­sumant, populum Christianum debere sacrum Eucharistiae sacramentum sub utraque panis et vini specie suscipere : et non solum sub specie panis, sed etiam sub specie vini populum laicum passim communicent, etiam post coenam, vel alias non ieiunum, et communicandum esse pertinaciter asserant, contra laudabilem ecclesiae consuetudinem rationabiliter approbatam, quam tanquam sacrilegam damnabiliter reprobare conantur: hinc est, quod hoc praesens Concilium sacrum generale Constantiense, in Spiritu Sancto legi­time congregatum, adversus hunc errorem saluti fidelium providere sata­gens, matura plurium doctorum tam divini, quam humani iuris deliberatione praehabita, declarat, decernit et diffinit: Quod licet Christus post coenam instituerit, et suis discipulis administraverit sub utraque specie panis et vini hoc venerabile sacramentum, tamen hoc non obstante, sacrorum Canonum auctoritas laudabilis, et approbata consuetudo ecclesiae servavit et servat, quod huiusmodi sacramentum non debet confici post coenam, neque a fide­libus recipi non ieiunis, nisi in infirmitatis, aut alterius necessitatis, a iure vel ecclesia concesso, vel admisso. Et similiter, quod licet in primitiva ec­clesia huiusmodi sacramentum reciperetur a fidelibus sub utraque specie, tamen haec consuetudo ad evitandum aliqua pericula et scandala est ratio­nabiliter introducta, quod a conficientibus sub utraque specie, et a laicis tantummodo sub specie panis suscipiatur; cum firmissime credendum sit, et nullatenus dubitandum, integrum Christi Corpus et Sanguinem tam sub specie panis, quam sub specie vini veraciter contineri. Unde cum huiusmodi consuetudo ab ecclesia et sanctis patribus rationabiliter introducta, et diu- tissime observata sit, habenda est pro lege, quam non licet reprobare, aut sine ecclesiae auctoritate pro libito mutare. Quapropter dicere, quod hanc consuetudinem aut legem observare, sit sacrilegum aut illicitum, censeri debet erroneum: et pertinaciter asserentes oppositum praemissorum, tan­quam haeretici arcendi sunt et graviter puniendi per dioecesanos locorum, seu officiales eorum, aut inquisitores haereticae pravitatis, in regnis seu pro­vinciis, in quibus contra hoc decretum aliquid fuerit forsan attentatum aut praesumptum, iuxta canonicas et legitimas sanctiones, in favorem catholicae fidei, contra haereticos et eorum fautores, salubriter adinventas.

Nus igitur declarationes, decreta, diffinitiones, reprobationes, man­data, inliibitiones, statuta, necnon condemnationes et sententias suprascripta r .ita habentes et grata, illaque auctoritate Apostolica, ex certa scientia, tenore praesentium confirmantes, et praesentis scripti patrocinio communientes, supplentes quoque omnes defectus, si qui forsan propter solemnitates iuris in procedendo non servatas intervenerint in eisdem. Volumus etiam et eadem auctoritate decernimus, quod declarationes, diffinitiones, reprobationes, man­data, inhibitiones, statuta, necnon condemnationes et sententiae praeinsertae, plenam vim, plenumque robur, et vigorem per omnia habeant, et ad ea ut ubilibet probanda hae nostrae litterae plene sufficiant, quandocumque et ubicumque eas sive in iudicio vel alibi exhiberi contigerit, vel ostendi. Nulli ergo etc.

[Mansi, tom. 27, col. 1215-1220. - Cf. ibidem col. 727, 728).


45

Martinus V (in Conc. Constantien.), const. Ad evitanda,

a. 1418.

Ad evitanda scandala et multa pericula, subveniendumque conscientiis timoratis, omnibus Christi fidelibus tenore praesentium misericorditer indige­mus, quod nemo deinceps a communione alicuius in sacramentorum admi­nistratione, vel receptione, aut aliis quibuscumque divinis, vel extra; praetextu cuiuscumque sententiae aut censurae ecclesiasticae,1 a iure vel ab homine generaliter promulgatae, teneatur abstinere, vel aliquem vitare, ac interdictum ecclesiasticum observare. Nisi sententia vel censura huiusmodi fuerit in vel contra personam, collegium, universitatem, ecclesiam, communitatem, aut locum certum, vel certa, a iudice publicata vel denunciata specialiter et expresse: Constitutionibus Apostolicis et aliis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque: salvo, si quem pro sacrilegio et manuum iniec- tione in clerum, sententiam latam a canone adeo notorie constiterit incidisse, quod factum non possit aliqua tergiversationi celari, nec aliquo iuris suf­fragio excusari. Nam a communione illius, licet denunciatus non fuerit, volu­mus abstineri, iuxta canonicas sanctiones.

[Mansi, tom. 27, col. 1192, 1193].


46

Martinus V, const. Ad reprimendas, 1 febr. 1428.

Ad reprimendas insolentias transgressorum, eorumque praesumptionem refraenandam, si nervus ecclesiasticae disciplinae lentescat, eorum voluntas proclivior fit ad peccandum, et exemplum impunitatis periculosius in alios

1 Aliter: seu suspensionis aut prohibitionis.

derivatur. Propter quod ad praesidentis officium pertinet, sic debitam execu­tionem adhibere iustitiae, quod commissa iam puniat, et committendorum in posterum audaciam interdicat.

§ 1. Sane, sicut displicenter accepimus, nonnulli diversorum regnorum, et terrarum iudices, aliique officiales laici, et laicales personae, iurisdictio­nem in temporalibus exercentes, exercerique facientes, non attendentes, quod laicis in Clericos, et Ecclesiasticas personas, et illorum bona, nulla sit attri­buta potestas, praetextu huiusmodi (quod asserant in suis dominiis ad se pertinere coercere via facti, quae vere, et ficte attentata asseruntur, etiam in quocflmque loco sacro, vel religioso quantumcumque Deo dicato, ex qua­cumque causa, etiamsi ratione delationis Corporis Christi, collationis Sacra­mentorum, et Beneficiorum Ecclesiasticorum, venditionis factarum, aut alia­rum rerum, et bonorum ad Ecclesias, et Ecclesiasticas personas pertinentium quomodocumque, etiam si sola negatione, vel affirmatione turbatio facti interveniat, et ad eos recurratur, cognitionem ad se spectare, pro eo quod factum, et novitas quae praetenduntur, etiam sine alia violentia, quamvis in loco spirituali, et in loco sacro sive religioso, eo quod immediate, ut prae­tenduntur, spiritualia non existant) propterea ministros Ecclesiae, et personas Ecclesiasticas, quantumcumque res, causa, vel occasio unde dependeat, et derivetur, pia, sacra, vel Ecclesiastica sit, aut spiritualis, ad forum suum, et ipsarum cognitionem trahunt, et respondere cogunt.

§ 2. Necnon procuratores fiscales in Curiis temporalibus multoties agere procurant, ad quos (quod deterius est) nonnulli Praelati, et personae Eccle­siasticae in superbiam, et elationem dati, ad superandum, et sibi subiiciendum per tales inventiones, et cautelas, alias personas Ecclesiasticas, et religiosas, habent plerumque recursum, et propterea in eisdem regnis, et terris, civita­tibus, castris, et locis, auctoritas, et iurisdictio Ecclesiastica penitus absor- bentur, et nihilominus ipsi laici iudices, alios laicos respondentes in foro Ecclesiastico super rebus quantumcumque Ecclesiasticis, vel spiritualibus, et concernentibus immediate Ecclesiasticas personas, ne respondeant, et iudi­cibus Ecclesiasticis, ne cognoscant, inhibitiones fieri sub gravibus poenis temporalibus faciunt, et procurant, et si secus fecerint, emendam pecuniariam excessivam exigere, ac vastatores in domibus, et piis aliis locis Ecclesiasticis, et religiosis inducere, ac loca ipsa, personasque Ecclesiasticas, iocalibus et paramentis Ecclesiasticis, et bonis mobilibus, ac aliis spoliare, illaque vendere, et alienare, fructus quoque et proventus ad temporalitatem ad manus suas ponere, necnon diversas iniurias, et molestias reales, et personales eisdem personis Ecclesiasticis inferre non verentur, in Dei offensam, animarum sua­rum periculum, Ecclesiasticae libertatis vilipendium; et plurimorum grava­men, praeiudicium, et iacturam.

§ 3. Nos igitur adversus talia praesumentium temeritatem remedia appo­nere, et super his salubriter providere cupientes, ac Concilii Milevitani, ac fel. record. Innocentii Papae III praedecessoris nostri constitutionibus super hoc editis, auctoritate Apostolica, ex certa scientia, hac nostra irrefragabili constitutione perpetuo duratura, tenore praesentium statuimus, decernimus, ac etiam ordinamus, quod omnes, et singulae personae Ecclesiasticae saecu-

I f res, et regulares Ordinum quorumlibet, quacumque exceptione suffultae, etiam Patriarchali, Archiepiscopali, Episcopali, Abbatiali, vel alia quavis prae- fulgeant dignitate, quae aliam personam Ecclesiasticam, Collegium, vel Con­ventum, in actione reali, mixta, vel personali, civili, vel criminali, etiam occa­sione cuiuscumque submissionis, etiam iuramento vallatae, vel alias ad forum, sive iudicium laicale, directe, vel indirecte (de qua in foro Ecclesiastico ordinari consueverit, possit, vel debeat, de iure, vel de consuetudine, aut alias cognosci) trahere praesumpserit, causam ipsam, et omne ius ei, sive eis, in possessorio, vel petitorio in re, vel ad rem, causa, vel occasione huiusmodi quomodolibet competentes, eo ipso perdant penitus, et amittant, et singulares personae, excommunicationis, Capitula vero, et conventus, suspensionis, et interdicti sententias incurrant ipso facto, et si personae ipsae, et eis in praemissis adhae­rentes, et servientes, in aliquo rebelles fuerint, et incontinenti non obedierint, omnes illas per privationem suorum beneficiorum Ecclesiasticorum quorum­cumque, quae obtinebant, et in quibus, et ad quae ius quomodolibet competit, et inhabilitationem ad alia in posterum obtinenda, coerceri et compelli volu­mus antedictas.

§ 4. Et nihilominus omnes, et singulos Iudices, et Executores, Commu­nitates, dominia, laicos, et laicales personas, postquam exceptum fuerit de non iurisdictione eorum, aut evidenter appareat huiusmodi cognitionem ad eos de iure non spectare, talia praesumentes, et ea fieri mandantes, seu eorum nomine, et mandato facta, rata habentes, vel eis faciendis dantes auxilium, con­silium, vel favorem, cuiuscumque praeeminentiae, dignitatis, gradus, ordinis, vel conditionis existant, saeculares personas : eorum videlicet singulos officia­les, quocumque nomine censeantur, et consiliarios, et privatas personas, quae praemissorum principales perpetratores existerent, excommunicationis sen­tentiam incurrere volumus ipso facto; nullusque ab eisdem sententiis, per alium quam per Romanum Pontificem praeterquam in mortis articulo consti­tutus absolvi valeat, sive possit, et praemissa omnia, non tantum ad futura sed etiam ad praesentia, et pendentia extendimus auctoritate memorata.

§ 5. Quodque etiam Procurator Fiscalis causarum Curiae Camerae Apo­stolicae contra culpabiles in praemissis desuper summaria informatione prae- habita, per se, vel alium, seu alios, agere, et procedere possit et valeat, nihi­lominus concedentes.

§ 6. Non obstante si aliquibus communiter vel divisim a Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint, per literas Apostolicas non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad ver­bum, de eorum propriis nominibus ac indulto huiusmodi mentionem, et qui­buslibet constitutionibus, privilegiis, indultis, et literis Apostolicis, de quibus etiam plena, et expressa, ac de verbo ad verbum, in nostris literis habenda est mentio specialis, caeterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, II, p. 459, 460J.


47

Martinus V, const. Ineffabile, 26 maii 1429.

Ineffabile Sacramentum, quod sacerdos in aeternum Christus Dominus instante, quam pro peccatoribus subire voluit, suae mortis tempore, nobis ut digne eo refecti divinitatis ipsius participes simus in memoriale reliquit glo­riosi Corporis, et Sanguinis eius mysterium, praecipuis a fidelium quolibet attollendum fore recensentes honoribus, ac devotissimis laudum studiis ample- ctendum, mystica dispensatione thesauri fideles eosdem, quod tam pretio- sissimi venerationi sacramenti sinceris affectibus, et dignis obsequiis ferventer intendant, excitare satagimus, ut huiusmodi in eis fructum mors afferat, et illis caelesti pabulo vegetatis ipsius institutio sacramenti prosit iugiter ad salutem.

§ 1. Sane dudum fel. rec. Urbanus Papa Quartus praedecessor noster ad orthodoxae corroborationem, et exaltationem fidei digne, ac rationabi­liter statuens, ut de tanto Sacramento, praeter illam, quae dietim in Ecclesia fit, annuatim memoria solemnior, et specialior haberetur, et ad celebrandum eius tam excelsum tamque gloriosum festum quintam post octavas Pente­costes feriam designans, ipsosque fideles ad colendum illud donis spiritua­libus animarum volens, omnibus vere poenitentibus, et confessis, qui in matutinali officio festi eiusdem in Ecclesia, in qua illud celebraretur inte­ressent, centum : qui vero missae totidem, et qui in primis ipsius festi Ves­peris similiter centum, qui autem in secundis totidem. Illis vero, qui Primae, Tertiae, Sextae, et Nonae, ac Completorii horarum Officiis pro qualibet ipsarum quadraginta. Iis autem, qui per octavas ipsius festi matutinalibus, vespertinis, missae ac praedictarum horarum officiis interessent singulis octa- varum ipsarum diebus, etiam centum dies de iniunctis sibi poenitentiis mise­ricorditer relaxavit.

§ 2. Nos vero, qui huius verricula mundi, superstitiosis haeresum fomentis, guerrarum turbinibus, necnon pestis, et aliarum, quae dietim ex divinae Maie­statis, ut formidamus, offensa circumstrepunt calamitatum dispendiis fines (proh dolor) adducere cernimus passim deteriores, amplioribus spiritualis recom- pensationis impendiis fideles eosdem ad impertienda pro veneratione sacra­menti huiusmodi, et ut illud, quo pascantur, et serventur ipsorum corda, perlustrent, potiora reverentiae, et devotionis exercitia firmare summopere cupientes, singulis ex eis vere poenitentibus, et confessis, qui et quoties in ipsius Sacramenti profesto ieiunium, vel loco illius aliud pium iuxta suorum consilia confessorum opus fecerint, centum, et qui praemissa in Ecclesiis, quibus illa celebrari contigerit officiis interfuerint, necnon Episcopis, et aliis Praelatis superioribus, qui dictis officiis libenter interessent, sed quominus eis in ipsis Ecclesiis interesse possint pro conservandis suarum dignitatum iuribus, et alias legitime tunc impeditis, pro matutinali ducentos, et pro Missae officiis totidem, ac pro qualibet Vesperarum etiam ducentos, reliqua- rum vero videlicet, Primae, Tertiae, Sextae, et Nonae, ac Completorii festi,

in tuaglnta. Rursus autem in quibuslibet oetavarum diebus pro singulis matu- tiualium, Missarum, et Vesperarum similiter centum, necnon reliquaruin hora­rum officiorum huiusmodi quadraginta. Illi praeterea, qui processiones, in quibus ipsum vivificum Sacramentum dicto festo iuxta praefatarum ritus Ecclesiarum deferetur, continuo secuti fuerint, a quibuslibet in festo, et oeta­varum diebus huiusmodi pro pace, et tranquillitate Ecclesiae missas devote celebrantibus pro singulis ipsarum, necnon aliis in eodem festo Eucharistiae Sacramentum devote sumentibus etiam centum, singulis annis. Profecto vice qualibet eis, qui dum Corpus Dominicum communicandis defertur infirmis, illud cum incenso luminari praecedendo, vel sequéndo venerantur, similiter centum, et qui tunc illud alias devote secuti fuerint, etiam quinquaginta dies de Omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum eius Petri, et Pauli auctoritate confisi, de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus.

§ 3. Quodque in festo, et diebus oetavarum huiusmodi etiam in terris, et locis Ecclesiastico quavis auctoritate suppositis interdicto, pulsatis cam- panis, ianuis apertis, et alta voce, excommunicatis prorsus exclusis, sed inter- dictis, ut citius reconciliari studeant, admissis, et illis qui causam, vel occasio­nem huiusmodi interdicti dederint altari tunc nullatenus appropinquantibus, Missae, et Officia praemissa licite celebrari possint, auctoritate Apostolica con­cedimus per praesentes, aliis quae circa observationem interdictorum a nostris sunt instituta praedecessoribus, in suo robore duraturis.

§ 4. Et insuper universos Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos et alios Ecclesiarum Praelatos monemus, et hortamur in Domino, ac eisdem per Apostolica scripta in virtute sanctae obedientiae districte praecipiendo man­damus, et in remissione peccaminum iniungimus, ut per se, vel alios eorum subditis per singulas suarum civitatum, et Dioecesum Ecclesias in Dominica feriam, et festum praedicta proxime praecedente, salutaribus ad venerationem potissime Sacramenti huiusmodi monitis, et exhortationibus, praesentium lite- rarum continentiam, et effectum publicare, et insinuare procurent, ut eodem suffragante mysterio subditi, et fideles ipsi, gratiarum uberiori fulciantur augmento, et ab illo qui se pro ipsis immolavit hostiam, post huius vitae cursum ad gloriam perducantur aeternam.

§ 5. Verum quia difficile foret praesentes literas singulis exhiberi, volumus, et eadem auctoritate decernimus, quod ipsarum transumpto manu publica, et sigillo alicuius Episcopalis, vel superioris Ecclesiasticae Curiae munito, tamquam praefatis si originales exhiberentur literis, plena fides adhibeatur, et perinde stetur, ac si praedictae originales literae forent exhibitae, vel ostensae.

[Bull. Rom., tom. 3, II, p. 461, 462].


48

Eugenius IV, const. Eccellentissimum, 26 maii 1433.

Excellentissimum Corporis et Sanguinis Domini Nostri Iesu Christi Sacra­mentum, quod appropinquante passionis eius hora Dominus ipse signo prae­cipui, quo nos dilexit, amoris salubriter instituit, eiusque commemorationem

sacratissimam iugi mentis exultatione contemplantes, ad hoc inter singulos huiusmodi mercatos sanguine spiritualia dispensare munera votis exposcimus, ut illi condignis assurgentes laudibus, sua frequentius ad ipsius venerationem Sacramenti corda dirigant, et eo quo corporalis habetur praesentia Salva­toris viatico fructus vitae complectentes aeternae caelestia conscendant, ipsum, qui se nobis in edulium tribuit, perpetuo conspecturi.

§ 1. Sane dudum piae mem. Urbanus Papa Quartus praedecessor nos­ter, etc. Et subsequenter Martinus PP. V.

Omittitur narrativa harum constitutionum, quia eam habes supra, in N. 47.

§ 2. Nos vero quos interim ad summi Apostolatus apicem divina cle­mentia perduxit, etiam pro frequentiori huiusmodi veneratione Sacramenti summis gestientes affectibus nostri partes ministerii salubriter impertiri, nec­non relaxationes, et concessiones praedictas Apostolici robore muniminis ipsorum notioni fidelium committentes praemissis per eumdem Martinum praedecessorem, ut praefertur relaxatis diebus alios totidem dies pariformiter ab ipsis fidelibus consequendis adiicimus per praesentes.

§ 3. Et insuper universos Patriarchas, Archiepiscopos, et alios Ecclesiarum Praelatos monemus ac hortamur in Domino, ac eis per Apostolica scripta in virtute sanctae obedientiae districte praecipiendo mandamus, et in remis­sione peccaminum iniungimus, ut per se vel alios eorum subditos per sin­gulas suarum Civitatum et Dioecesum Ecclesias in dominica feriam et festum praedicta proxime praecedente, salutaribus ad venerationem potissime Sacra­menti huiusmodi monitis et exhortationibus praesentium, quarum etiam tenor inter matutinales festorum, necnon dierum oetavarum huiusmodi lectiones recitetur, literarum continentiam et effectum publicare et insinuare procurent, ut eiusdem Sacramenti suffragante mysterio subditi et fideles ipsi spiritualium gratiarum uberiori fulciantur augmento, et ab illo, qui se per ipsum immo­lavit hostiam post hunc vitae cursum ad gloriam perducantur aeternam.

§ 4. Verum quia difficile foret huiusmodi literas singulis exhiberi, volu­mus, et eadem auctoritate decernimus, quod ipsarum transumpto manu publica, et sigillo alicuius Episcopalis vel superioris Ecclesiasticae Curiae munito, tamquam praefatis si originales exhiberentur literis plena fides adhi­beatur, et perinde ac si originales literae forent exhibitae vel ostensae.

jllull. Rom., tom. 3, III, p. 9, 10].


49

I ogi 11 i 11 IV, const. Cum detcstabile, 18 maii 1434.

t um <lrtr»taliile scelus simoniacae pravitatis tam divinarum scripturarum, .pijit. •«.!¦.ium 1 m.niiiiii auctoritas abhorreatet damnet, nos considerantes,

q 1 t pl it» |.... num gravitas, quam Dei timor avertere solet a voluntate

peiundl, «i - omni» desideriis affectantes, ut hoc pestiferum vitium non ex 11.111 .Ium, ied . ila n 1 ¦ nn ntibus hominum saltem propter poenarum metum pendit» evellatur

§ I. Praedecessorum Romanorum Pontificum vestigiis inhaerendo, ac etiam omnes et singulas excommunicationis, suspensionis, privationis, et inter­dici sententias, censuras, atque poenas dudum a Pontificibus praedictis, et pro talibus reputatis contra simoniacos quomodolibet latas, et quas illos cuius­cumque status, gradus, ordinis, conditionis, vel praeeminentiae fuerint, etiamsi Cardinalatus, Patriarchali, Episcopali, Regali, Reginali, vel alia quavis eccle­siastica, seu mundana dignitate praefulgeant, et eorum quemlibet tam mani­festum, quam occultum ipso facto incurrere volumus, confirmantes et inno- vantes, auctoritate Apostolica declaramus, quod omnes illi, qui simoniace ordinati fuerint, a suis sint ordinibus suspensi, per electiones vero, postu­lationes, confirmationes, provisiones seu quasvis alias dispositiones, quas simoniae labe fieri contigerit, et quae viribus omnino careant, in Ecclesiis, Monasteriis, dignitatibus, personatibus, officiis Ecclesiasticis, quibusvis bene­ficiis, aut aliquo eorum cuicumque ius nullatenus acquiratur, nec inde faciat aliquis fructus suos, sed ad omnium illorum, quae perceperit, restitutionem, sub animae suae periculo sit adstrictus. Statuentes praeterea, quod universi, et singuli etiam praemissa dignitate praediti, qui quomodolibet dando vel recipiendo simoniam commiserint, aut quod illa fiat, mediatores extiterint, seu procuraverint, sententiam excommunicationis incurrant, a qua nisi a Romano Pontifice pro tempore existente non possint absolvi, praeterquam in mortis articulo constituti.

§ 2. Et ut huiusmodi labis contagium frequentius reprimatur, omnibus et singulis Ecclesiasticis, saecularibusque personis, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, seu conditionis fuerint, in virtute sanctae obedientiae districte iniungimus, ut eos omnes, quos simoniam huiusmodi commisisse, vel procurasse, aut in ea mediatores esse sciverint, Pontifici praedicto, vel eius Camerario, aut cui idem Pontifex duxerit committendum, per se, vel per alios revelare quam citius non omittant; quod si non fecerint, absolvi non debeant, donec praedicta revelent. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 10, 11].


50

Eugenius IV, ep. Non mediocri, a. 1439.1

Non mediocri dolore afficimur, cum inter fratres nostros Episcopos, seu alios Ecclesiasticos, dissidii aliquid exortum esse percipimus, tum propter malum, quod inde in populis exemplum provenit, tum quia contemptus et detractationis praebetur occasio.

§ 1. Proinde non parum audisse displicuit dissensionem illam, quam cum dilecto filio nostro Ioanne tit. S. Balbinae Presbytero Cardinali nuper tua fraternitas habuit, cum nova et insolita res ipsa sit, quae nunc atten- tatur. In primis autem admiramur satis cum per 14 annos, et amplius cum

1 Henrico Archiepiscopo Cantuariensi.

dilecto filio nostro Henrico tit. S. Eusebii Presbytero Cardinali in sedendo, et in ferendis votis sine altercatione vixeris, et nullam secum super hoc prorsus habueris disceptationem, quid causae sit, quod nunc primum in contentionem venias cum ipso Ioanne Cardinali eadem praedito dignitate. Nec quidem generis regii erga ipsum Henricum ratio praetendi potest, quoniam, et ante­quam Cardinalatus ipsam foret dignitatem adeptus, dumtaxat existens Vin- toniensis Episcopus, et voce, et loco tibi cedebat, postea autem quam in Card. per fel. rec. Martinum praedecessorem nostrum assumptus est, iure tibi, et aliis antepositus fuit, et nunc anteponitur. Quod si sola Cardinalatus dignitas hanc in alio praelationem operata est, cur in isto itidem non efficiet? Cum tamen ipse Archiepiscopus, ille Episcopalem obtineat dignitatem, et illius Ecclesia tuae sit suffraganea, istius vero nullo iure subiecta.

§ 2. Illud autem de te nobis placuit ac laudamus, quod in tuae prote- stationis fine sub his verbis addidisti, quod scilicet per praemissa, aut aliquid per te factum, aut dictum, et habitum, seu faciendum, dicendum, vel haben­dum, non intendis Sacrosanctam Romanam Ecclesiam matrem tuam, seu iuramentum tuum eidem praestitum, aut Venerabilem coetum eiusdem Eccle­siae Cardinalium, aliquemve eorum in aliquo offendere, aut alicui honori, privilegio, praerogativae, seu dignitati, praeeminentiae, aut alicui alteri iuri eorum, in aliquo derogare, seu iuramento tuo in aliquo contraire, sed quod eamdem Sacrosanctam Romanam Ecclesiam cum honoribus suis omnibus, privilegiis, praerogativis, dignitatibus, praeeminentiis, gratiis, et aliis iuribus suis quibuscumque cum omni reverentia manutenebis, ac defendes, et ab aliis manuteneri, et defendi procurabis. Per hoc plane innuere videris si hoc sit Romanae Ecclesiae Cardinalium ius, ut reliquos antecedant Ecclesiae gradus, quod nobis in lite mota persistere, immo Apostolicae Sedis stare iudicio, cuius inter alia privilegia, quae manutenere, et defendere potest, hoc etiam est ut de quibuscumque ambiguis quaestionibus, quae in Dei Ecclesia accidunt, valeat iudicare, et sua auctoritate finem imponere, quamquam longe fuisset decentius ante motam controversiam, Sedem Apostolicam consulere.

§ 3. Quantum autem haec Cardinalatus dignitas sit sublimis, et aliis excellentior, et ita hactenus in Ecclesia reputata, si eius officium ac sanctorum Patrum statuta, et consuetudinem tam apud hanc Sedem, quam generalia Concilia semper observatam, sciveris diligenter scrutari, facile tibi innotescet.

§ 4. Quippe et si huius dignitatis nomen quod modo in usu est, ab initio primitivae Ecclesiae non ita expressum fuit, officium tamen ipsum a Ii l'ctro eiusque successoribus institutum evidenter invenies. Immo, ut inquit Ii i . utilis Tertius ex veteri testamento iussu Dei traxit originem, asserit enim

¦         i | i ,1 Deuteron. 17 dicitur, ut pro difficultate, et ambiguitate iudicii acce-

¦         t.i n nl Sacerdotes Levitici generis, et iudicem, qui fuerit illo tempore, et ¦.i" 'ii' n ipsorum iudicio, qui praesunt loco, quem Dominus elegerit, de •unum, i mulier intelligendum esse, et fratribus eius, idest S. R. E. Cardi- ii iii' n. im n iure Levitico in executione Sacerdotalis officii coadiutores . ultimi It i.]ur rl ait exordio Ecclesiae sicut et hodie, Summis Pontificibus in n ^miLi nuln i iMinlaijue universali Ecclesia assistebant. Et ut ex Concilio stephani l'apar .ii, iun dicentis : Oportebat ut haec Sacrosancta Domina

Romana Ecclesia, iuxta quod a B. Petro, et eius successoribus institutum est, rite ordinaretur, et in Apostolatus culmine unus de Cardinalibus presbyteris, aut Diaconis consecraretur, datur manifeste intelligi, hos fratres nostros qui inter Cardinales locantur, tempore B. Petri extitisse.

§ 5. In confinio autem Nicaeni Concilii B. Silvester, qui coepit Ecclesiam regere anno Incarnationis Dominicae 330 vel circiter, in Synodo generali congregatis praesidens, hos coadiutores suos nuncupavit Cardinales, et magno admodum privilegio insignivit, quale nullus Patriarcharum, Archiepiscopo- rum, et Episcoporum in canonibus habere reperitur, ut videlicet sine plu­rima testium multitudine damnari non debeant. Nec sine mysterio triplex ordo in fratrum nostrorum collegio a Sanctis nostris praedecessoribus insti­tutus est. Nam cum summus Pontifex vices Dei gerat in terris, decuit quem­admodum Moysi praeceptum fuit, ut omnia ad exemplum faceret, sicut ei ostensum erat in Monte, quod ad instar illius caelestis Hierarchiae in hac nostra Ecclesia tres constituerentur Ordines assistentium Papae, qui purgan­dum, illuminantium, et perficientium fungerentur officio, veluti sunt Diaconi, Presbyteri, et Episcopi Cardinales. Decuit etiam cum Summus Pontifex Christi repraesentet personam, ut quemadmodum Christo conversanti in terris assi­stebant Apostoli, ita etiam Cardinalium coetus Apostolicum repraesentans, coram Papa assisteret; reliqui vero Episcopi, ubique diffusi, Apostolos reprae­sentant ad praedicandum per orbem missos.

§ 6. Ipsos praeterea Cardinales pro honoris, ac dignitatis eminentia, partem sui corporis Summi Pontifices appellant. Ex quo sine ulla dubita­tione ostenditur, post caput Ecclesiae, quod est Papa, contigua sui corporis membra, qui sunt fratres eius Cardinales prae caeteris Ecclesiae membris, ac partibus honorari debere, adeo quidem, ut sacris canonibus sancitum sit, eos qui in Cardinalem manus iniecerint violentas, aut fugarint, aut insequuti fuerint, seu ad hoc dederint consilium, vel favorem, criminis laesae Maiestatis reos, maximis et multiplicibus poenis esse plectendos, ac si ipsi Apostolici throni violaverint maiestatem, quod in ipsos qui Patriarchas, Archiepiscopos, vel Episcopos offenderint, statutum minime reperitur, ut evidenter hinc liqueat, tanto ampliorem censeri dignitatem, quanto plures, severioresque illam offen- dantibus infliguntur poenae.

§ 7. Sunt etiam, et in signum praeeminentiae ipsis fratribus nostris prae aliis Ecclesiae Praelatis, et similiter cum Legati de nostro Latere destinantur, prae aliis Legatis multa, ac magna per canones attributa privilegia, quae tibi nota esse non dubitamus. Hinc etiam constat cur a latere Apostolico mitti eis solis, et non aliis appropriatur Legatis.

§ 8. Sed et ille notissimus Constantius Imperator, animadvertens ad quam magnum, ac publicum universalis Ecclesiae officium ipsi fratres nostri vocati essent, sic inquit. Volumus etiam deinde sui Ordinis Reverendissimos Clericos S. R. E. servientes, singulos habere illud sanctum culmen potentiae, et excellentiae, cuius sanctissimus noster Senatus videtur gloria adornari, id est Patritios, Consules fieri, quos certe Patritios, Consules secundum leges, ut in summa dignitate constitutos Imperator patres sibi elegit, et loco patrum a se honorari affirmat.

§ 9. Quod vero haec dignitas tanto honore praefulgeat, nec tuae frater­nitati, nec cuipiam alteri molestum esse debet, quoniam ut sancti attestantur Patres, omnes Patriarchales, Archiepiscopales, Episcopales, Cathedrales, alias­que dignitates Romana fundavit Ecclesia, sicutque licuit, uni Ecclesiae amplam, alii ampliorem, et alii amplissimam prout expedire iudicavit, tradidit potesta­tem. Omnes enim tamquam unius arboris rami ab una eademque radice, et ut diversi aquarum rivuli ab eodem fonte prodierunt, licet unus alio copio- sior, atque uberior. Itaque si iustis ex causis, et Spiritus sancti instinctu, quo hanc Sedem regi credendum est, Romana Ecclesia Venerabilium Cardinalium coetum ad caelestis hierarchiae similitudinem conditum, et tamquam sui cor­poris partem his privilegiis, et honoribus illustrare decrevit, nec tua Ecclesia, cui per Apostolicam Sedem praefectus es, nec quisquam alius Ecclesiae gradus ab eodem similiter Apostolico throno originaliter institutus, quae omnia de ipsorum fratrum nostrorum consilio acta sunt, ullam succensendi, aut con- querendi causam habet, ne illud adducamus evangelicum verbum. Amice non facio tibi iniuriam, numquid mihi non licet de meo facere quod volo? Et sicut tu vis, ut privilegiis Ecclesiae tuae ab hac Sede concessis, aliae defe­rant inferiores Ecclesiae, ita eadem ratione par est, ut ab eadem Sede huic coetui instituto, tu similiter deferas, et reverentiam praestes.

§ 10. Multum etiam movere te debet diuturna per Christianum populum ubique servata consuetudo, quae etiamsi cetera deessent, ex quo tam vetusta est, ut eius initiis memoria non extet in contrarium, pro constituto iure habenda foret, praesertim quando sciente, et approbante Summo Pontifice, non quidem uno, sed tot, quot umquam habuit Ecclesia, id actum esse digno­scitur. In omnibus enim nationibus, ac Regnis, et ut in Anglia memoravimus hactenus, huiusmodi praeeminentiae Cardinalibus delatus est honor, qui quidem non tam ipsis, quam nobis, cum nostra sint membra, attribui cen­sendus est. Nec minus his Ecclesiae Romanae consuetudo, quae caput, norma, et magistra est reliquarum Ecclesiarum, idipsum tibi persuadeat, qua semper nullo umquam contradicere in cunctis actibus, quibuscumque Praelatis prae- honorati sunt.

§ 11. Idem in antiquis generalibus Conciliis, praesertim in duobus Lugdu- tiri isibus, in uno praesidente Innocentio Quarto, in altero Gregorio Decimo, quorum adhuc extant acta, usitatum fuit. Sic et in his Synodis nostris nostra .«< utr celebratis, de quibus etiam apud Regnum Angliae non pauci supersunt s it. . observatum esse palam est, absentibus etiam Summis Pontificibus, idem

..... i nobis, praesidentibus in hoc sacro Oecumenico servatur Florentino

< oni Illo.

1 i ' Hi . quoque illud accedat, quod in sententiis, et decretis tam huius

•          •n •.. is, quam generalium Conciliorum, cum de dignitatibus nominatim

•          ii in. uti ill i clausula adiici solet, non obstantibus, si Cardinalatus, Patriar* . Iiali, \t, in. |ns( opali, Episcopali, seu alia quacumque praefulgeat dignitate, |.<-r ijuoil . « ordine nominandi, quae sit maior, luculenter apparet.

'i i i Nr. i .insetur quispiam quod Ordo Episcopalis, presbyterio maior sit, 1111,. n i .i 111 in . nismodi praelationibus, officium, ac dignitas, sive iurisdictio i n ar potuit' i 11 .i d ini Quemadmodum iure cautum est. ut Archidiaconus non

Presbyter, suae iurisdictionis obtentu, Archiepresbytero praeferatur, simili modo Diaconus, vel Subdiaconus, aliusve clericus noster, aut alicuius Metro- politani Vicarius, seu Locumtenens in Synodo, et alibi, alios quocumque ordine maiores etiam Episcopos antecedit, propter illius iurisdictionem, quam exercet, et personam quam repraesentat. Sic et electus ad Ecclesiam Cathe- dralem, et confirmatus, quamquam nondum consecratus, ratione iurisdictionis cunctis in sua dioecesi praeeminet. Quis ergo iam dubitant eum qui talia iura, et canones condidit, et talem aliis tribuit potestatem, posse eamdem cum vult, et maiorem suis membris tribuere? Si quis forte obiecerit prioris digni­tatis potius esse rationem habendam, quam Cardinalatus de novo collati, cum in regiis tractatibus, ac parlamentis, quilibet ut suae Ecclesiae Praelatus, non ut Cardinalis intersit. Huic obiectioni evidens respondet ratio, nam cum personae sint Ecclesiasticae, sicut statuta, ac privilegia suarum Ecclesiarum in his actibus servant, multo magis Romanae Ecclesiae, cui vinculo obe­dientiae adstricti sunt, privilegia, et statuta servare tenentur. Quibus nec ipsae personae Ecclesiasticae, nec alii quicumque tamquam inferiores dero­gare quomodolibet possunt. Cum igitur viri Ecclesiastici ad actus publicos, vel privatos vocantur cum suis qualitatibus, ac praerogativis ab Ecclesia insti­tutis admitti debent. Nam et contra honestatem publicam, et universalis Ecclesiae politiam, et in opprobrium Ecclesiasticae disciplinae vergeret, si in quovis actu Diaconus Presbyterum, vel Presbyter Episcopum, aut Episcopus Patriarcham praecederet. Praeterea in canonibus scriptum est unumquemque in Collegio, vel Capitulo iuxta suae receptionis tempus honorandum esse, et quod si postea aliquis admittatur Presbyter, ceteris tempore anterioribus praeponatur, qui Presbyteri non sunt. Quod si in ordine maiori sit, hoc etiam multo amplius in dignitate seu iurisdictione quae in his actibus maior est ordine, servandum est, ut supra de Archidiacono, et Archipresbytero dictum est. Quod si in post receptis locum habet, eadem ratione in iis qui prius, si qua de novo eis obveniat dignitas. Hoc enim rationi consen­taneum est, ut dignius minus dignum ad se trahat, et res a potentiori, et nobiliori denominetur. Quod in ipsis Cardinalibus evidenter servatur, qui licet certarum Ecclesiarum dum ad Cardinalatum assumuntur Episcopi sint, nihilominus eos non Episcopos, sed Presbyteros S. R. E. Cardinales, sedes Apostolica appellat. Quinimo si eis suas priores Ecclesias in tit. dimittat, non amplius sub nomine Ecclesiarum, sed tituli Cardinalatus scribit, quasi ad maiorem dignitatem, et iurisdictionem assumpserit, alioquin non ascen­disse, sed descendisse, non honorari, seu dehonorari viderentur.

§ 14. Quis etiam non videat Cardinalatus dignitatem Archiepiscopali esse maiorem dignitate, quia cum illa privatae unius patriae praesit utilitati, ista publicae totius populi Christiani. Illa unam dumtaxat regit Ecclesiam, ista cum Sede Apostolica universas, et cum a nemine, nisi solo Papa iudicentur Cardinales, ipsi et Patriarchas, et Archiepiscopos, et reliquos Ecclesiae gradus, cum Summo Pontifice iudicant. Quorum officio nomen ipsum consonat optime, nam sicut super cardinem volvitur ostium do­mus, ita super hoc Sedes Apostolica, totius Ecclesiae ostium, quiescit et sustentatur.

§ 15. Nullum denique pro tua intentione proponis Ecclesiae Romanae privilegium, quis enim alius huic iuri positivo, et universalis Ecclesiae obser­vantiae, atque Apostolicae concessioni, praesertim quae Apostolici throni, membrorumque eius praeeminentiam concernit, contrarium privilegium dandi ullam omnino habet facultatem? neque etiam consuetudine ulla tuam causam fueris. Quamquam si qua praetenderetur, praeter Apostolicae Sedis consen­sum, et approbationem inefficax prorsus censenda esset, ut proxime de pri­vilegio dictum est, atque irrationabilis, quia per eam dignitas confundentur Superiorum Magistratuum, turbationemque pareret in quolibet Reipublicae statu. Nam iuxta Canones universos non posset alia ratione subsistere, nisi eam huiusmodi magnus differentiae ordo servaret Ecclesiasticus, quia con­fundentur ordo, si cuique sua dignitas non servaretur, quamvis ut prae­dictum est, ex frequentibus actibus 40 annorum spatio usitatis, contraria potius in Regno Angliae consuetudo firmata sit.

§ 16. Hortamur itaque te venerabilis frater, et volumus, ut praedictis rationibus, ac nostrorum praedecessorum ordinationi atque Ecclesiae univer­salis observantiae penitus acquiescas, sicut pro tua prudentia, et devotione quam ad Romanam Ecclesiam, et nos semper habuisti, te facturum speramus. In reliquis vero, sive tuam Ecclesiam, sive personam concernentibus, quae nec rationi, aut honestati derogent, pro magna, qua te omni tempore com­plexi sumus, ac complectimur caritate, nos semper propitios experiens. [BulL Rom., tom. 3, III, p. 21-24].


51

Eugenius IV (in Conc. Florentin.), const. Laetentur caeli, 6 iul. 1439.

Laetentur caeli et exultet terra: sublatus est enim de medio paries, qui occidentalem, orientalemque dividebat Ecclesiam, et pax atque concordia rediit, illo angulari lapide Christo, qui fecit utraque unum, vinculo fortissimo raritatis et pacis utrumque iungente parietem, et perpetuae unitatis foedere

•          npulante ac continente, postque longam moeroris nebulam, et dissidii diu- 'urui atram nigramque caliginem, serenum omnibus unionis optatae iubar

' nil. (îaudeat et mater Ecclesia, quae filios suos hactenus invicem dissi- d«-nir* iam videt in unitatem, pacemque rediisse: et quae antea in eorum (•pit iii in amarissime flebat, ex ipsorum modo mira concordia cum inef­fabili g.iii<ln> omnipotenti Deo gratias referat. Cuncti gratulentur fideles ubique "»l im. rt qui Christiano censentur nomine, matri Catholicae Ecclesiae UjMi'Miur 1 r enim occidentales orientalesque Patres, post longissimum

Uwiuton . iique discordiae tempus, se maris ac terrae periculis exponentes,

• ninil.iniqui 1; i.itis laboribus, ad hoc sacrum Oecumenicum Concilium, ¦ l< '11 ¦ 1 ' .imae unionis, et antiquae caritatis redintegrandae gratia,

i' 1. al n iriqui 1 invenerunt, et intentione sua nequaquam frustrati sunt.

•    ' i"ujMn 1 i iuiii, l.dniiiiis inique indaginem, tandem Spiritus sancti clementia

ipsam optatissimam et sanctissimam unionem consecuti sunt. Quis igitur dignas omnipotentis Dei beneficiis gratias referre sufficiat? quis tantas divinae miserationis divitias non obstupescat? cuius vel ferreum pectus tantae super­nae pietatis magnitudo non molliat? Sunt ista prorsus divina opera, non humanae fragilitatis inventa; atque ideo eximia cum veneratione suscipienda, et divinis laudibus prosequenda. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, Christe fons misericordiarum, qui tantum boni sponsae tuae catholicae Eccle­siae contulisti, atque in generatione nostra tuae pietatis miracula demonstrasti, ut enarrent omnes mirabilia tua. Magnum siquidem divinumque munus nobis Deus largitus est, qui oculis vidimus, quod ante nos multi, cum valde cupierint, aspicere nequiverunt.

§ 1. Convenientes enim Latini et Graeci in hac sacrosancta Oecumenica Synodo, magno studio invicem usi sunt, ut inter alia etiam articulus ille de divina Spiritus sancti processione, summa cum diligentia et assidua inquisi­tione discuteretur. Prolatis vero testimoniis ex divinis scripturis, plurimisque auctoritatibus sanctorum Doctorum orientalium et occidentalium, aliquibus quidem ex Patre et Filio, quibusdam vero ex Patre, per Filium procedere dicentibus Spiritum Sanctum, et eamdem intelligentiam aspicientibus omnibus sub diversis vocabulis, Graeci quidem asseruerunt quod id quod dicunt Spi­ritum sanctum ex Patre procedere, non hac mente proferunt, ut excludant Filium, sed quia eis videbatur, ut aiunt, Latinos asserere Spiritum sanctum ex Patre et Filio procedere tamquam ex duobus principiis, et duabus spira­tionibus, ideo abstinuerunt a dicendo, quod Spiritus sanctus a Patre pro­cedat et Filio. Latini vero affirmaverunt non se hac mente dicere Spiritum sanctum ex Patre, Filioque procedere, ut excludant Patrem quin sit fons, atque principium totius Deitatis, Filii scilicet, ac Spiritus sancti, aut quod id quod Spiritus sanctus procedit ex Filio, Filius a Patre non habeat, sive quod duo ponant principia, seu duas spirationes: sed unum tantum asserant esse principium, unicamque spirationem Spiritus sancti, prout hactenus asserue­runt. Et cum ex his omnibus unus et idem eliciatur veritatis sensus, tandem in infrascriptam, et sanctam Deo amabilem eodem sensu eademque mente unionem unanimiter concordarunt et consenserunt.

§ 2. In nomine igitur sanctae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc sacro universali approbante Florentino Concilio, definimus, ut haec fidei veritas ab omnibus Christianis credatur et suscipiatur, sicque omnes profi­teantur.

§ 3. Quod Spiritus sanctus ex Patre, et Filio aeternaliter est, et essentiam suam, suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter, tamquam ab uno principio, et unica spiratione procedit. Decla­rantes quod id quod sancti Doctores, et Patres dicunt ex Patre per Filium procedere Spiritum sanctum, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc signi­ficetur Filium quoque esse secundum Graecos quidem causam, secundum Latinos vero, principium subsistentiae Spiritus sancti sicut et Patrem. F.t quoniam omnia quae Patris sunt, Pater ipse unigenito Filio suo gignendo dedit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus sanctus procedit ex Filio, ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternaliter genitus

est. Definimus insuper explicationem verborum illorum, Filioque, veritatis declarandae gratia, et imminente tunc necessitate, licite, ac rationabiliter Sym­bolo fuisse appositam.

§ 4. Item in azymo sive fermentato pane triticeo, corpus Christi veraciter confici: Sacerdotesque in altero ipsorum Domini corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta suae Ecclesiae sive Occidentalis sive Orientalis consuetudinem.

§ 5. Item si vere poenitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint, et omissis, eorum animas poenis Purgatorii post mortem purgari : et ut a poenis huiusmodi releventur, et prodesse eis fidelium vivorum suffragia, Missarum scilicet sacrificia, ora­tiones, et eleemosynas, et alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fide­libus fieri consueverunt secundum Ecclesiae instituta.

§ 6. Illorumque animas qui post baptisma susceptum nullam omnino pec­cati maculam incurrerunt, illas etiam quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae corporibus (prout superius dictum est) sunt purgatae, in caelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum, et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate aliam alia perfectius.

§ 7. Illorum autem animas qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in Infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas.

§ 8. Item definimus, Sanctam Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum suc­cessorem esse B. Petri Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum patrem, ac doctorem existere, et ipsi in B. Petro, pascendi, regendi, ac gubernandi universalem Ecclesiam a D. N. Iesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemad­modum etiam in gestis oecumenicorum Conciliorum, et in sacris Canonibus continetur.

§ 9. Renovantes insuper ordinem traditum in Canonibus caeterorum venerabilium Patriarcharum, ut Patriarcha Constantinopolitanus secundus sit post sanctissimum Romanum Pontificem, tertius vero Alexandrinus, quartus autem Antiochenus, et quintus Hierosolymitanus, salvis videlicet omnibus privilegiis, et iuribus eorum.

(Bull. Rom., tom. 3, III, p. 25, 20].


52

Eugenius IV (in Conc. Florentin.), const. Exultate Deo, 22 nov. 1439.

I » iii ii'- Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob, omnes qui ubique n •milia* n n ••miui Christiano. Ecce enim iterum recordatus Dominus mise­ricordia» ne. Jiiim dissidii lapidem, nongentis et amplius inveteratum annis, iii i . i, n sua auferre dignatus est, et qui facit concordiam in subli­mibus, h |i. i in n iii terra pax est hominibus bonae voluntatis, optatissi-

inam Armenorum unionem sua ineffabili miseratione concessit. Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Intuens namque piissimus Dominus Ecclesiam suam, modo ab his qui foris sunt, modo ab his qui intra, non parvis agitari turbinibus, ut inter ipsas respirare angustias, et ad resistendum fortior assurgere valeat, multis eam quotidie modis consolari, et roborari dignatur.

§ 1. Nam et pridem magnam illam Graecorum unionem, multas longe, Iateque continentium nationes, et linguas, hodie vero hanc ipsam Armenici populi, qui per Septentrionem, et Orientem in magna copia diffusus est, in eodem fidei, et caritatis vinculo, cum Sede Apostolica stabilivit. Haec profecto tam magna, et mira sunt divinae pietatis beneficia, ut non solum pro utroque, sed ne quidem pro altero satis dignas suae Maiestati referre gratias possit intellectus humanus. Quis non vehementer admiretur, uno eodemque tam brevi tempore duo sic praeclara, et saeculis desiderata opera, in hoc Sacro Concilio fuisse tam feliciter consummata? Vere a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Quomodo enim hominum prudentia, vel industria, nisi gratia Dei, et coepisset, et perfecisset, has tantas, et tales res explere potuisset? Laudemus iugiter, et toto corde benedicamus Domino, qui fecit mirabilia magna solus, ipsique psallamus spiritu, psallamus et mente, oreque, et opere, quantum sinit humana fragilitas, pro tantisque muneribus gratias agamus, orantes, et obsecrantes, ut quemadmodum ipsi Graeci, atque Armeni, unum cum Ecclesia Romana effecti sunt, ita fiant et ceterae nationes, praesertim Christi charactere insignitae, et totus denique Populus Christianus omnibus odiis bellisque extinctis, mutua invicem pace, et fraterna caritate quiescat, et gaudeat.

§ 2. Ipsos autem Armenos magis laudum praeconiis dignos esse merito censemus. Ut primum enim a nobis ad Synodum accersiti sunt, tamquam Ecclesiasticae avidi unitatis, spectabiles, devotos, et doctos Oratores suos cum sufficienti mandato, de suscipiendo videlicet quicquid Spiritus Sanctus hanc sanctam Synodum illustraverit, ex remotissimis regionibus per multos labores marisque pericula, ad nos, et hoc sacrum Concilium destinarunt.

§ 3. Nos vero tota mente, ut nostrum pastorale decebat officium, cupientes tam sanctum perficere opus, saepe cum ipsis Oratoribus de hac sancta unione contulimus, et ne vel parva huic sanctae rei dilatio fieret, deputavimus de omni statu huius Sacri Concilii viros iuris divini, et humani doctissimos, qui cum omni cura, studioque et diligentia rem istam cum istis pertractarent Oratoribus, ab eis accurate inquirentes eorum fidem, tam circa divinae uni- tatem essentiae, et divinarum personarum Trinitatem, quam Domini nostri Iesu Christi humanitatem, et septem Ecclesiae Sacramenta, et alia ad fidem orthodoxam, et ritus universalis Ecclesiae pertinentia.

§ 4. Multis itaque adhibitis disputationibus, collocutionibus, et tracta- tibus, postque non mediocrem testimoniorum inspectionem, quae ex sanctis Ecclesiae Patribus, et Doctoribus deducta sunt, et earum de quibus agebatur rerum discussionem, tandem expedire iudicavimus, ne ulla in futurum de fidei veritate apud ipsos Armenos haesitatio esse valeat, atque idem per

omnia sapiant cum Sede Apostolica, unioque ipsa stabilis, et perpetua sine ullo scrupulo perseveret, ut sub quodam brevi compendio orthodoxae fidei veritatem, quam super praemissis Romana profitetur Ecclesia, per hoc decre­tum, sacro hoc approbante Florentino Concilio, ipsis Oratoribus ad hoc etiam consentientibus traderemus.

§ 5. In primis ergo damus eis Sanctum Symbolum, etc.

§ 8. Quarto, quoniam hactenus ipsi Armeni per has tres Nicaenam, Constantinopolitanam, et Ephesinam primam, Synodos, nullas alias univer­sales postea celebratas, nec ipsum beatissimum huius Sanctae Sedis Antistitem Leonem, cuius auctoritate ipsa Chalcedonensis Synodus extitit congregata susceperunt, asserentes eisdem fuisse suggestum, tam Synodum ipsam Chal­cedonensem, quam memoratum Leonem, secundum damnatam Nestorii hae­resim definitionem fecisse: instruximus eos et declaravimus, huiusmodi falsam fuisse suggestionem, ipsamque Synodum Chalcedonensem, et beatissimum Leonem, sancte, et recte veritatem de duabus in una persona Christi naturis superius descriptam definivisse, contra impia Nestorii, et Eutychis dogmata, iniunximusque ut ipsum beatissimum Leonem, qui verae fidei columna fuit, et omni sanctitate, et doctrina refertus, tamquam sanctum, et in Cathalogo Sanctorum merito descriptum, de cetero reputent, et venerentur, atque non solum dictas tres Synodos, sed et omnes alias universales, auctoritate Romani Pontificis legitime celebratas, sicut et ceteri fideles, reverenter suscipiant.

§ 9. Quinto, Ecclesiasticorum sacramentorum veritatem, pro ipsorum Armenorum, tam praesentium, quam futurorum faciliori doctrina, sub hac brevissima redigimus formula. Novae legis septem sunt sacramenta, videlicet, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Extrema Unctio, Ordo, et Matrimonium, qaae multum a sacramentis differunt antiquae legis. Illa enim non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant: haec vero nostra, et continent gratiam, et ipsam digne suscipien­tibus conferunt. Horum quinque prima ad spiritualem uniuscuiusque hominis in seipso perfectionem; duo ultima ad totius Ecclesiae regimen, multiplica­tionemque ordinata sunt. Per Baptismum enim spiritualiter renascimur, per i "iilinnationem augemur in gratia, et roboramur in fide, renati autem, et i b i iti, nutrimur divina Eucharistiae alimonia, quod si per peccatum aegri- i nil me in incurrimus animae, per Poenitentiam spiritualem sanamur, spiritua­lium ed.nn, et corporaliter (prout animae expedit) per Extremam Unctionem, l'n i inlmein vero Ecclesia gubernatur, et multiplicatur spiritualiter. Per Matri­monium i orporaliter augetur. Haec omnia Sacramenta tribus perficiuntur, v iiii-1 n i- i illis tamquam materia, verbis tamquam forma, et persona ministri conferentis sacramentum, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, quorum si aliquo,! ilr.ii, non perficitur sacramentum. Inter haec sacramenta tria sunt, Baptismus, i iilirmatio, et Ordo, quae characterem, idest spirituale quod­dam signum, i ceteris distinctivum imprimunt in anima indelebile. Unde in eadem per m i non reiterantur. Reliqua vero quatuor characterem non imprimunt, ii imitationem admittunt.

§ 10. Primum omnium Sacramentorum locum tenet sanctum Baptisma, quod vitae spuitiul» ianua est, per ipsum enim membra Christi, ac de cor-

porc efficimur Ecclesiae. Et cum per primum hominem mors introierit in universos, nisi ex aqua et spiritu renascimur, non possumus (inquit Veritas) in regnum coelorum introire. Materia huius sacramenti, est aqua vera et natu­ralis: nec refert frigida sit an calida. Forma autem est. Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Non tamen negamus quin et per illa verba, Baptizetur talis servus Christi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ; vel baptizatur manibus meis talis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, verum perficiatur Baptisma: quoniam cum principalis causa, ex qua baptismus virtutem habet, sit sancta Trinitas, instrumentalis autem sit minister, qui tradit exterius Sacramentum, si exprimetur actus, qui per ipsum exer­cetur ministrum, cum Sanctae Trinitatis invocatione, perficitur sacramentum. Minister huius sacramenti est sacerdos, cui ex officio competit baptizare. In causa autem necessitatis, non solum sacerdos, vel diaconus, sed etiam laicus, vel mulier, immo etiam paganus, et haereticus, baptizare potest, dummodo for­mam servet Ecclesiae, et facere intendat quod facit Ecclesia. Huius sacra­menti effectus, est remissio omnis culpae originalis, et actualis, omnis quoque poenae quae pro ipsa culpa debetur. Propterea baptizatis nulla pro peccatis praeteritis iniungenda est satisfactio, sed morientes, antequam culpam aliquam committant, statim ad regnum Coelorum, et Dei visionem perveniunt.

§ 11. Secundum Sacramentum est Confirmatio cuius materia est Chrisma confectum ex oleo, quod nitorem significat conscientiae, et balsamo, qui odorem significat bonae famae, per Episcopum benedicto. Forma autem est: Signo te signo Crucis, et confirmo te Chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ordinarius minister est Episcopus. Et cum ceteras unctiones simplex sacerdos valeat exhibere, hanc nonnisi Episcopus debet conferre, quia de solis Apostolis legitur, quorum vicem tenent Episcopi, quod per manus impositionem Spiritum sanctum dabant, quemadmodum Actuum Apostolorum lectio manifestat. Cum enim audissent (inquit) Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum, et Ioannem, qui cum venissent, oraverunt pro eis ut acciperent Spi­ritum sanctum, nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Loco autem illius manus impositionis, datur in Ecclesia Confirmatio. Legitur tamen aliquando per Apostolicae Sedis dispen­sationem, ex rationabili, et urgente admodum causa, simplicem Sacerdotem Chrismate per Episcopum confecto hoc administrasse Confirmationis Sacra­mentum. Effectus autem huius Sacramenti est, quia in eo datur Spiritus sanctus ad robur, sicut datus est Apostolis in die Pentecostes, ut videlicet Christianus audacter Christi confiteatur nomen. Ideoque in fronte, ubi vere­cundiae sedes est, confirmandus inungitur, ne Christi nomen confiteri eru­bescat, et praecipue crucem eius, quae Iudaeis est scandalum, gentibus autem stultitia, secundum Apostolum, propter quod signo Crucis signatur.

§ 12. Tertium est Eucharistiae Sacramentum, cuius materia est panis triticeus, et vinum de vite, cui ante consecrationem aqua modicissima admi­sceri debet. Aqua autem ideo admiscetur quoniam iuxta testimonia Sanctorum Patrum, et Doctorum Ecclesiae pridem in disputatione exhibita, creditur

ipsum Dominum in vino aqua permixto hoc instituisse Sacramentum, deinde quia hoc convenit Dominicae passionis repraesentationi. Inquit enim beatus Alexander Papa quintus a B. Petro: in Sacramentorum oblationibus, quae intra Missarum solemnia Domino offeruntur panis tantum, et vinum aqua permixtum, in sacrificium offerantur. Non enim debet in calicem Domini, aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utruinqne permixtum, quia utrum­que, id est sanguis, et aqua ex latere Christi profluxisse legitur. Tum etiam quod convenit ad significandum huius Sacramenti effectum, qui est unio populi Christiani ad Christum. Aqua enim populum significat, secundum illud Apocalypsis: Aquae multae populi multi. Et Iulius Papa, secundus post beatum Sylvestrum, ait: Calix Dominicus iuxta canonum praeceptum, vino, et aqua permixtus debet offerri, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo cum in calice vinum, et aqua miscetur, Christo populus adunatur, et fidelium plebs ei in quem credit, copulatur, et iungitur. Cum ergo tam Sancta Romana Ecclesia, a beatissimis Apostolis Petro et Paulo edocta, quam reliquae omnes Latinorum, Graecorumque Ecclesiae, in quibus omnis sanctitatis, et doctrinae lumina claruerunt, ab initio nascentis Ecclesiae sic servaverint, et modo servent, inconveniens admodum videtur, ut alia quaevis regio ab hac universali, et rationabili discrepet observantia. Decernimus igitur, ut etiam ipsi Arme ii se cum uni­verso Orbe Christiano conforment, eorumque Sacerdotes in calicis oblatione paululum aquae (prout dictum est) admisceant vino. Forma huius Sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus hoc confecit Sacramentum: Sacerdos enim in persona Christi loquens, hoc conficit Sacramentum. Nam ipsorum verbo­rum virtute, substantia panis in corpus Christi, et substantia vini in san­guinem convertuntur, ita t^men quod totus Christus continetur sub specie panis et totus sub specie vini, sub qualibet quoque parte hostiae consecratae, et vini consecrati, separatione facta, totus est Christus. Huius Sacramenti effectus, quem in anima operatur digne sumentis, est adunatio hominis id Christum. Et quia per gratiam homo Christo incorporatur, et membris ius unitur, consequens est, quod per hoc Sacramentum in sumentibus ilujne gratia augeatur, omnemque effectum, quem materialis cibus, et potus, quoad vitam agunt corporalem, sustentando, augendo, reparando, et dele- • laudo, Sacramentum hoc quoad vitam operatur spiritualem, in quo (ut inquit l'rbanus Papa) gratam Salvatoris nostri recensemus memoriam, a malo i c t r .1111 n i ur, confortamur in bono, et ad virtutum, et gratiarum proficimus incrementum.

It. Quartum Sacramentum est Poenitentia, cuius quasi materia sunt .imus poenitentis, qui in tres distinguuntur partes. Quarum prima est cordis coiiti ii io. .id quam pertinet, ut doleat de peccato commisso cum proposito non p c c, mdl d.; cetero. Secunda est oris confessio, ad quam pertinet, ut peccatoi c im n 1.1 peccata, quorum memoriam habet, suo Sacerdoti confiteatur integraliter I, i n.i est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium Sacerdotis, quae quidem praecipui- fit per orationem, ieiunium, et eleemosynam. Forma huius Sacramenti sunt verba absolutionis, quae Sacerdos profert, cum dicit: Ego te absolvo, etc. Minister huius Sacramenti est Sacerdos, habens aucto-

ritatem absolvendi, vel ordinariam, vel ex commissione Superioris, effectus huius Sacramenti est absolutio a peccatis.

§ 14. Quintum Sacramentum est, extrema Unctio, cuius materia est, oleum olivae per Episcopum benedictum. Hoc Sacramentum nisi infirmo, de cuius morte timetur, dari non debet, qui in his locis ungendus est: in oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naribus propter odoratum, in ore propter gustum, vel loquutionem, in manibus propter tactum, in pedibus propter gressum, in renibus propter delectationem ibidem vigentem. Forma huius Sacramenti est haec: Per istam unctionem, et suam piissimam mise­ricordiam indulgeat tibi Dominus quicquid per visum, etc. Et similiter in aliis membris. Minister huius Sacramenti est Sacerdos. Effectus vero est mentis sanatio, et in quantum autem expedit ipsius etiam corporis. De hoc Sacramento inquit beatus Iacobus Apostolus : Infirmatur quis in vobis; inducat Presbyteros Ecclesiae, ut orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei.

§ 15. Sextum Sacramentum est, Ordinis, cuius materia est illud, per cuius traditionem confertut Ordo, sicut Presbyteratus traditur per calicis cum vino, et patenae cum pane porrectionem. Diaconus vero per libri Evan­geliorum dationem. Subdiaconatus vero per calicis vacui cum patena vacua superposita traditionem: et similiter de aliis per rerum ad ministeria sua pertinentium assignationem. Forma Sacerdotii talis est: Accipe potestatem offerendi sacrificium in Ecclesia pro vivis, et mortuis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et sic de aliorum ordinum formis, prout in Pontificali Romano late continetur. Ordinarius Minister huius Sacramenti, est Episcopus. Effectus augmentum gratiae ut quis sit idoneus Minister.

§ 16. Septimum est Sacramentum Matrimonii, quod est signum coniun­ctionis Christi, et Ecclesiae, secundum Apostolum dicentem: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo, et in Ecclesia. Causa effi­ciens Matrimonii, regulariter est mutuus consensus, per verba de praesenti expressus. Assignatur autem triplex bonum Matrimonii. Primum est proles suscipienda, et educanda ad cultum Dei. Secundum est fides, quam unus coniugum alteri servare debet. Tertium indivisibilitas Matrimonii propter hoc quod significat indivisibilem coniunctionem Christi, et Ecclesiae. Quam­vis autem ex causa fornicationis liceat torl separationem facere, non tamen aliud matrimonium contrahere fas est, cum Matrimonii vinculum legitime contracti perpetuum sit.

§ 20. His omnibus explicatis, praedicti Armenorum Oratores nomine suo, et sui Patriarchae, et omnium Armenorum, hoc saluberrimum Synodale decretum cum omnibus suis capitulis, declarationibus, definitionibus, tradi­tionibus, praeceptis, et statutis, omnemque doctrinam in ipso descriptam, necnon quicquid tenet, et docet Sancta Sedes Apostolica et Romana Ecclesia, cum omni devotione, et obedientia acceptant, suscipiunt, et amplectuntur. Illos quoque Doctores, et Sanctos Patres, quos Ecclesia Romana approbat, ipsi reverenter suscipiunt. Quascumque vero personas, et quicquid ipsa Romana Ecclesia damnat, et reprobat, ipsi pro reprobatis, et damnatis habent.

Profitentes tamquam verae obedientiae filii, nomine quo supra ipsius Sedis Apostolicae ordinationibus, et iussionibus fideliter obtemperare.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 28-33].


53

Eugenius IV, ep. Fide digna, 8 iul. 1440. 1

Fide digna relatione percepimus in civitate Licii non parvam per haec tempora excitatam fuisse commotionem, de die debitae perceptionis sacra­tissimi corporis Domini nostri Iesu Christi, et per aliquos religiosos esse affirmatum, quod non communicantes actualiter in die Resurrectionis Domi­nicae, mortaliter peccarent, etiamsi in die Iovis Sancti, et aliis quibuscumque diebus infra annum pluries, et frequentatis vicibus communicassent, quod piis auribus est audire molestum.

§ 1. Recolimus alias per quoddam nostrum breve scripsisse venerabili fratri nostro Episcopo Liciensi, quod intelligebamus satisfactum esse, si paulo ante, vel paulo post diem Resurrectionis Domini quis communicet, mirati sumus, quod postmodum nova controversia revixerit, sed inimicus homo superseminavit zizania.

§ 2. Nos igitur cupientes, purgatum triticum in horreum Domini con­gregare, et inutilibus contentionibus finem dare, attendentes iuxta doctrinam beati Augustini, quod solent circumstantiae scripturarum illuminare substan­tiam veritatis, et non solum adiacentia, sed etiam praecedentia, et subsequentia verba sunt consideranda prudenter, cum dicat canon Ecclesiae: Omnis utrius­que sexus fidelis saltem semel in anno confiteatur, et infra, suscipiens ad minus in Pascha reverenter Eucharistiae sacramentum, et sequitur, nisi de proprii sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum, dicimus expresse non intentionis legis­latoris fuisse animas illaqueare fidelium, sub culpa mortali ad communi­candum praecise in die Resurrectionis Dominicae ; sed terminum statuisse a Pascha ad Pascham; cum dicit semel in anno, et infra ad minus in Pascha, etc. Mens enim magis, quam verborum sonus est attendenda discrete. Intelligimus itaque optimo iure satisfactum esse Canoni, si in hebdomada Sancta, vel infra octavam Paschae Resurrectionis Dominicae; secundum meliorem dispo­sitionem conscientiae, et aptiorem mentis devotionem, fideles praeparatione debita sanctum Eucharistiae pignus accipiant, et cum Domino Pascha cele­brent ad salutem, et huic sententiae omnes volumus acquiescere.

§ 3. Quare devotioni tuae committimus, ut praedicta, ubi oportere intel- ligas, populis nota facias.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 33].

1 Dilecto Filio Iacobo de Primaticis de Bononia Ordinis Minorum de obser­vantia regulari.


54

Eugenius IV (in Conc. Florentin.), const. Cantate Domino,

4 febr. 1441.

Cantate Domino quoniam magnifice fecit, annunciate haec in universa terra, exulta, et lauda habitatio Sion, quoniam magnus in medio tui sanctus Israel : Cantare profecto, et exultare in Domino decet Ecclesiam Dei pro hac grandi magnificentia, et gloria nominis sui, quam hodierna die clementissi­mus Deus operari dignatus est. Toto siquidem corde laudare, et benedicere Salvatorem nostrum, nos convenit, qui sanctam Ecclesiam suam novis quo­tidie accumulat incrementis. Quamquam autem in populum Christianum sua beneficia omni tempore multa, et magna sint, quae luce clarius erga nos suam immensam caritatem ostendunt; si tamen accurate inspicimus, quae et quanta his diebus novissimis divina clementia facere dignata est, iudicare certe poterimus hoc nostro tempore plura, ac maiora, quam a multis retro- actis temporibus suae caritatis munera extitisse. Ecce enim nondum exacto triennio in hac sancta oecumenica Synodo saluberrimam trium magnarum nationum unionem, Dominus noster Iesus Christus, pro sua infatigabili pie­tate ad commune perenneque totius Christianitatis gaudium, tam copiose effecit, unde actum est, ut totus fere Oriens, qui gloriosum Christi nomen adorat, ac non parva Septentrionis portio post longa dissidia cum Sancta Romana Ecclesia, in eodem fidei, et caritatis vinculo iam convenerint. Primo etenim Graeci, et ii, qui subsunt quatuor Patriarchalibus Sedibus multas gentes, nationesque, et idiomata continentibus; deinde Armeni multorum populorum gens; hodie vero Iacobini magni etiam per Aegyptum populi, Sanctae Sedi Apostolicae uniti sunt.

§ 2. Et quoniam qui opus Dei diligenter exercet, non modo meritum ac retributionem in coelis expectat, sed et apud homines amplam gloriam laudemque meretur, Venerabilem fratrem nostrum Ioannem Iacobinorum Patriarcham, huius sanctae unionis cupidissimum a nobis, et tota Ecclesia merito laudandum, et extollendum, ac communi omnium Christianorum favore, cum tota sua gente dignum iudicamus. Is enim a nobis per nostrum ora- torem, ac literas excitatus, ut ad nos, et hanc sanctam Synodum, legationem mitteret, et se ac suam gentem in eadem, cum Ecclesia Romana fide uniret ; dilectum filium Andream natione Aegyptium Abbatem Monasterii S. Antonii apud Aegyptum, in quo et habitasse et mortuus esse sanctus ipse Antonius perhibetur, religione, et moribus non mediocriter institutum, ad nos, et ipsam Synodum destinavit, cui devotionis zelo accensus imposuit atque commisit, ut fidei doctrinam, quam sancta Romana Ecclesia tenet, et praedicat, nomine ipsius Patriarchae, et suorum Iacobinorum reverenter susciperet, deferendam postea per eum ad ipsum Patriarcham et Iacobinos, ut et ipsi eamdem agno­scerent, ratamque haberent, et in suis regionibus praedicarent.

§ 3. Nos igitur, quibus voce Domini commissum est, pascere oves Christi, ipsum Andream Abbatem per nonnullos huius tam sacri Concilii insignes

viros; super articulis fidei, et Sacramentis Ecclesiae, et quibuscumque ad salutem spectantibus diligenter examinari fecimus, et tandem quantum visum est fore necessarium exposita eidem Abbati S. R. E. fide Catholica, et per ipsum humiliter acceptata, hanc quae sequitur veram necessariamque doctri­nam, hodie in hac solemni sessione, sacro approbante Oecumenico Concilio Florentino, in nomine Domini tradidimus.

§ 6. Firmissime credit,1 profitetur, et praedicat, unum verum Deum, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum esse omnium visibilium, et invisi­bilium creatorem, qui quando voluit, bonitate sua universas tam spirituales, quam corporales condidit creaturas, bonas quidem quia a summo bono factae sunt, sed mutabiles, quia de nihilo factae sunt, nullamque maii asserit esse naturam, quia omnis natura, in quantum natura est, bona est. Unum atque eumdem Deum veteris et novi Testamenti, hoc est legis et Propheta rum atque Evangelii profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante, utriusque testamenti Sancti locuti sunt, quorum libros suscipit, et veneratur, qui titulis sequentibus continentur. Quinque Moysis, id est, Genesi, Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio, Iosue, Iudicum, Ruth; Quatuor Regum; Duobus Paralipomenon; Esdra, Nehemia, Tobia, Iudith, Hester, Iob, Psalmis David, Parabolis, Ecclesiaste, Canticis Canticorum, Sapientia, Ecclesiastico, Isaia, Ieremia, Baruch, Ezechiele, Daniele; Duodecim Prophetis minoribus, id est, Osea, Ioele, Amos, Abdia, Iona, Michea, Nahum, Habacuc, Sophonia, Aggaeo, Zacharia, Malachia; Duobus Machabaeorum, Quatuor Evangeliis, Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis; Quatuordecim Epi- stolis Pauli: ad Romanos, Duabus ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, Duabus ad Thessalonicenses, ad Colossenses, Duabus ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri duabus; Tri­bus Ioannis; Una Iacobi; Una Iudae; Actibus Apostolorum, et Apocalypsi Ioannis.

§ 13. Omnes...2 circumcisionis, et sabbati, reliquorumque legalium obser­vatores, alienos a Christi fide denunciat, et salutis aeternae minime posse esse participes, nisi aliquando ab iis erroribus resipiscant. Omnibus igitur qui Christiano nomine gloriantur, praecipit omnino, quocumque tempore, vel ante, vel post baptismum a circumcisione cessandum, quoniam sive quis m ea spem ponat, sive non, sine interitu salutis aeternae observari omnino ium potest. Circa pueros vero propter periculum mortis, quod potest saepe « "iitmc.crc, cum ipsis non possit alio remedio subveniri, nisi per sacramen­tum baptismi, per quod eripiuntur a Diaboli dominatu, et in Dei Filios .iii. > j > i .i 11111 r, admonet, non esse per quadraginta, aut octoginta dies, seu aliud tempu . iuxta quorumdam observantiam, sacrum baptisma differendum, sed quampi unum commode fieri potest, debere conferri, ita tamen quod mortis iuuuineni. priuulo, mox sine ulla dilatione baptizentur, etiam per laicum, vel inulieieiii, in tnrina Ecclesiae, si desit Sacerdos, quemadmodum in decreto Armenorum plenius continetur.

1        (Sacrosancta K'inana ( cclesia).

2        (Post promulgatum I vangelium).

§ 15. Firmiter credit, profitetur, et praedicat, nullos intra Catholicam Ecclesiam non existentes, non solum paganos, sed nec Iudaeos, aut haereti­cos, atque schismaticos aeternae vitae fieri posse participes, sed in ignem aeter­num ituros, qui paratus est diabolo, et Angelis eius, nisi ante finem vitae, eidem fuerint aggregati. Tantumque valere Ecclesiastici corporis unitatem, ut solum in ea manentibus ad salutem Ecclesiastica sacramenta proficiant, et ieiunia, eleemosynae, ac cetera pietatis officia, et exercitia militiae Chri­stianae praemia aeterna parturiant. Neminemque quantascumque eleemosynas fecerit, etsi pro Christi nomine sanguinem effuderit, posse salvari, nisi in Catholicae Ecclesiae gremio, et unitate permanserit.

§ 16. Amplectitur autem, approbat, et suscipit sanctam Nicaenam Synodum trecentorum decem et octo Patrum, temporibus beatissimi Silvestri Praede­cessoris nostri, et magni Constantini piissimi Principis congregatam, in qua impia haeresis Arriana cum suo auctore damnata est, et definitum est, Filium Dei, Patri esse consubstantialem, et coaeternum.

§ 17. Amplectitur etiam, approbat, et suscipit, sanctam Constantinopo­litanam Synodum centum quinquaginta Patrum, beatissimi Damasi Praede­cessoris nostri, et Theodosii senioris tempore convocatam, quae ipsum Mace- donii anathematizavit errorem, qui Spiritum Sanctum, non Deum, sed crea­turam asserebat, quod damnant, damnat, quod approbant, approbat, et per omnia vult ibidem definita, illaesa, et inviolata sustinere.

§ 18. Amplectitur etiam, approbat, et suscipit, sanctam primam Ephesinam Synodum ducentorum Patrum, quae tertia est in ordine universalium Syno­dorum, sub beatissimo Caelestino Praedecessore nostro, et Theodosio minore convocatam, in qua impii Nestorii est damnata blasphemia, definitumque est Domini nostri Iesu Christi veri Dei, et veri hominis unam esse personam, et beatam Mariam semper Virginem non solum Christotocon, sed etiam Theo- tocon, hoc est, non tantum hominis, sed Dei genitricem ab omni Ecclesia praedicandam.

§ 19. Damnat autem, anathematizat, et respuit impiam secundam Ephe­sinam Synodum sub beatissimo Leone Praedecessore nostro, et praefato Principe congregatam, in qua Dioscorus Alexandrinus Antistes, Eutychis hae- resiarchae defensor, et S. Flaviani Constantinopolitani Pontificis impius per- sequutor, execrandam illam Synodum ad approbationem Eutychianae impie­tatis, arte, et minis attraxit.

§ 20. Amplectitur etiam, approbat, et suscipit sanctam Chalcedonensem Synodum quartam in ordine universalium Synodorum, sexcentorum et tri­ginta Patrum, temporibus praefati beatissimi Leonis Praedecessoris nostri, et Marciani Principis celebratam, qua haeresis Eutychiana cum suo auctore Euty- che, et Dioscoro defensore, damnata est, et definitum est, Dominum nostrum Iesum Christum esse vere Deum, et verum hominem, et in una eademque persona, divinam humanamque naturas, integras, inviolatas, incorruptas, i iconfusas, distinctasque mansisse humanitate agente, quae hominis sunt, et Deitate, quae Dei, quos damnat, damnatos habet, quos approbat, approbatos.

§ 21. Amplectitur etiam, approbat, et suscipit sanctam quintam Syno dum, secundam Constantinopolitanam tempore beatissimi Vigilii Praedeces-

soris nostri, et iustiniani principis celebratam, in qua sacri Chalcedonensis Concilii definitio, de duabus naturis, et una persona Christi renovata est, multique Origenis errores, suorumque sequaciuin, praesertim de daemonum aliorumque damnatorum poenitentia, et liberatione, reprobati atque damnati sunt.

§ 22. Amplectitur etiam, approbat, et suscipit sanctam tertiam Constan­tinopolitanam Synodum, centum, et quinquaginta Patrum, quae sexta est in ordine universalium Synodorum, temporibus beatissimi Agathonis Praedeces­soris nostri, et Constantini Quarti huius nominis Principis congregatam, in qua Macharii Antiocheni, et sectatorum haeresis condemnata est, et definitum est, in Domino nostro Iesu Christo, duas esse perfectas, integrasque naturas, et duas operationes, duas etiam voluntates, licet esset una eademque per­sona, cui utriusque naturae competerent actiones, Deitate agente, quae Dei sunt, et humanitate, quae hominis sunt.

§ 23. Amplectitur etiam, veneratur, et suscipit, omnes alias universales Synodos auctoritate Romani Pontificis legitime congregatas, ac celebratas, et confirmatas, et praesertim hanc sanctam Florentinam, in qua inter alia Grae­corum, et Armenorum sanctissima unio consummata est, et multae circa utramque unionem saluberrimae definitiones editae sunt, prout in decretis de­super promulgatis plenius continetur; quorum tenor in hunc modum sequitur.

Omittitur insertio bullarum tam unionis Graecorum, quam Armenorum, quia sunt supra, in N. 51, 52.

§ 24. Verum quia in suprascripto decreto Armenorum non est explicata forma verborum, quibus in consecratione Corporis, et Sanguinis Domini, sacrosancta Romana Ecclesia Apostolorum doctrina, et auctoritate firmata, semper uti consueverat, illam praesentibus duximus inserendam. In conse­cratione Corporis Domini, hac utitur forma verborum : Hoc est enim Corpus meum. Sanguinis vero: Hic est enim calix Sanguinis mei, novi, et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis, et pro multis effundetur in remis- 'ioiiem peccatorum.

§ 25. Panis vero triticeus, in quo sacramentum conficitur, an eo die, an antea decoctus sit, nihil omnino refert, dummodo enim panis substantia maneat, nullatenus dubitandum est, quin post praefata verba consecrationis < irporis a sacerdote, cum intentione conficiendi prolata, mox in verum 1 in isti corpus transubstantietur.

i 2(>. Quoniam nonnullos asseritur quartas nuptias tamquam condemnatas puerc, ne peccatum ubi non est esse putetur, cum secundum Apostolum inoituo um, mulier sit ab eius lege soluta, et nubendi cui vult in Domino lubet (a. iliaieni, nec distinguat mortuo primo, secundo, vel tertio, declara­mus u'ui solum secundas, sed tertias, et quartas, atque ulteriores, si aliquod impedimentum canonicum non obstat, licite contrahi posse. Commendatiores tamen du ium . si ulterius a coniugio abstinentes, in castitate permanserint, quia si, ut \ii i n itatem viduitati, ita nuptiis castam viduitatem laude ac merito praeferendam esse censemus.

; .'J. lb ....... illuc, i mplicatis, praedictus Andreas Abbas nomine dicti

Patriarchae, a, ptopno, et omnium Iacobinorum, hoc saluberrimum Syno­

dale decretum cum omnibus suis capitulis, declarationibus, definitionibus, traditionibus, praeceptis, et statutis, omnemque doctrinam in ipso descriptam, necnon quicquid tenet, et docet sancta Sedes Apostolica, et Romana Ecclesia, cum omni devotione, et reverentia suscipit, et acceptat. Illos quoque Doctores, et sanctos Patres, quos Ecclesia Romana approbat, ipse reverenter suscipit: quascumque vero personas, et quicquid ipsa Romana Ecclesia reprobat, et damnat, ipse pro reprobatis^et damnatis habet, profitens tamquam verus obe­dientiae filius, nomine quo supra, Sedis Apostolicae ordinationibus, et ius­sionibus, fideliter et semper obtemperare.

§ 28. Lecto solemniter in praesenti Synodo hoc decreto Latino sermone, mox in Arabico, praefatus Andreas Abbas, ipsorum Iacobinorum decretum publice ibidem perlegit, atque infrascripta verba in scriptis Arabice subiunxit, quae incontinenti Latine recitata sunt. Beatissime Pater, Domine Eugeni, Sanctae Romanae, et universalis Ecclesiae summe Pontifex, vereque Christi Vicari, ac beati Petri successor, et sanctissima universalis Florentina Synodus, totum hoc sanctum decretum cum insertis, et sanctis decretis unionis Grae­corum, et Armenorum, quod nunc in vestra praesentia publice lectum est, Ego Andreas humilis Abbas S. Antonii, Orator Reverendi Patris domini Ioannis Patriarchae Iacobinorum, habens ipsius decreti per plures dies plenam notitiam, et instructionem, cognosco, confiteorque omnia in ipso decreto con­tenta divinae, ac Catholicae veritati consona existere. Nomine igitur praefati domini Patriarchae, omniumque Iacobinorum, ac meo, quemadmodum Vestra Sanctitas attestatur, praefatum saluberrimum Synodale decretum, cum dictis insertis decretis, omnibusque suis capitulis, declarationibus, definitionibus, traditionibus, praeceptis, et statutis, omnemque doctrinam in ipso descriptam, necnon quicquid tenet, et docet sancta Sedes Apostolica, et Romana Ecclesia, cum omni devotione, et reverentia suscipio, et accepto. Illos quoque Doctores, et sanctos Patres, quos Ecclesia Romana approbat, reverenter suscipio. Quas­cumque vero personas, et quicquid ipsa Romana Ecclesia reprobat, et damnat, pro reprobatis, et damnatis habeo, pollicens nomine quo supra, ipsum Pa­triarcham, Iacobinosque, et me ipsum, tamquam verae obedientiae filios, vestris ac Sedis Apostolicae ordinationibus, et iussionibus, fideliter, et semper obtemperaturos.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 37-41J.


55

Pius II, const. Exsecrabilis, 18 ian. 1459.

§ 1. Exsecrabilis, et pristinis temporibus inauditus tempestate nostra inolevit abusus, ut a Romano Pontifice, Iesu Christi Vicario, cui dictum est (in persona beati Petri) Pasce oves meas, et, quodcumque ligaveris super ter­ram, erit ligatum et in Caelis; nonnulli spiritu rebellionis imbuti, non sanioris cupiditate iudicii, sed commissi evasione peccati, ad futurum Concilium pro­vocare praesumant, quod quantum sacris Canonibus adversetur, quantumque

Reipublicae Christianae noxium sit, quisquis non ignarus iurium, intelligere potest. Namque (ut alia praetereamus, quae huic corruptelae manifestissime refragantur) quis non illud ridiculum iudicaverit, quod ad id appellatur quod nusquam est, neque scitur quando futurum sit? Pauperes a potentioribus multipliciter opprimuntur, remanent impunita scelera, nutritur adversus pri­mam Sedem rebellio, libertas delinquendi conceditur, et omnis Ecclesiastica disciplina, et hierarchicus ordo confunditur.

§ 2. Volentes igitur hoc pestiferum virus a Christi Ecclesia procul pel- lere, et ovium nobis commissarum saluti consulere, omnemque materiam scandali, ab ovili nostri Salvatoris arcere, de venerabilium Fratrum nostro­rum S. R. E. Cardinalium, cunctorumque Praelatorum, ac divini, et humani iuris Interpretum, curiam sequentium, consilio, et assensu, ac certa nostra scientia, huiusmodi provocationes damnamus, et tamquam erroneas ac dete­stabiles reprobamus, cassantes, et penitus annullantes, si quae hactenus taliter interpositae reperiantur, easque tamquam inanes, ac pestiferas, nullius momenti esse decernimns, et declaramus. Praecipientes deinceps, ut nemo audeat quovis quaesito colore, ab ordinationibus, sententiis, sive mandatis quibuscumque nostris, ac successorum nostrorum, talem appellationem inter­ponere, aut interpositae per alium adhaerere, seu eis quomodolibet uti.

§ 3. Si quis autem contrafecerit, a die publicationis praesentium, in Can- cellaria Apostolica, post duos menses, cuiuscumque status, gradus, ordinis, vel conditionis fuerit, etiam si Imperiali, Regali, vel Pontificali praefulgeat dignitate, ipso facto sententiam exsecrationis incurrat, a qua nisi per Roma­num Pontificem, et in mortis articulo, absolvi non possit. Universitas vero sive Collegium, Ecclesiastico subiaceat interdicto, et nihilominus tam Col­legia, et Universitates, quam praedictae, et aliae quaecumque personae, eas poenas ac censuras incurrant, quas rei Maiestatis, et haereticae pravitatis fautores, incurrere dignoscuntur. Tabelliones insuper, ac testes, qui huius­modi actibus interfuerint, et generaliter qui scienter consilium, auxilium dederint, vel favorem talibus appellantibus, pari poena plectantur.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrorum voluntatis, damna. llonis, reprobationis, cassationis, annullationis, decreti, declarationis, et man- • l iii infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare in.).-Mimpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli A|><intuli >rum eius, se noverit incursurum.

(Mihi Rom., tom. 3, III, p. 97, 98].


56

l'in' 11 const. Cum servare, 12 iun. 1459.

< 'nn «ii in- m rebus ordinem atque modum,ad Romanum Pontificem maxime p. um. at. nutu vero, in eo potissimum consideretur, ut secundum suam quique .Ii ¦nitatem, aut praecedant, aut sequantur, habita cum venera­bilibus Fratnbus induis Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, exacta,

et diligenti deliberatione, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, de eorum­dem Fratrum nostrorum consilio pariter, et assensu statuimus, decernimus, ordinamus, atque mandamus, ut Notariorum nostrorum (quos vulgo Proto- notarios, quasi per excellentiam quamdam, non abs re, consuetudo vocitat) nullus deinceps Episcoporum venerando Sanctoque Ordini, tamquam hono- rabiliorem sese audeat anteponere.

§ 1. Sed in Capella quidem nostra, in banco seu scamno secundo, post Episcopos, seorsum sedeant, secundum ordinem institutionis eorum. In Consistoriis vero publicis (ubi de rebus quae geruntur, ut authentica confi­ciant documenta, rogari consueverunt), quatuor ex eis, qui numerarii dicuntur, aut ipsis absentibus, totidem ex aliis, secundum institutionem eorum seniores, iuxta gradum Apostolici solii, honorabiliorem teneant locum, Sedique nostrae proximiores assideant. In aliis autem locis, tam in Curia, quam extra ubique gentium atque terrarum Archiepiscopos, et Episcopos omnes, Notarii nostri sequantur, eisque cedant, et quod in Episcopis sancimus, ad Ecclesiarum Cathe­dralium auctoritate Apostolica electos pariter, et confirmatos extendimus.

Nulli ergo, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 97].


57

Pius II, const. Cum ex sacrorum, 17 nov. 1461.

Cum ex sacrorum ordinum collatione, character invisibilis animae impri­matur, sacra mysteria disperdentur, et ipsarum cura tribuatur animarum; in eorum susceptione, excessus graves, tanto magis plectendi sunt, quanto ex illis maiora in mentibus fidelium scandala generantur.

§ 1. Cum itaque (sicut dignorum relatione, nonnisi moleste accepimus) nonnulli Clerici, extra tempora a iure statuta: quidam ante aetatem legiti­mam; aliqui vero sine dimissoriis literis contra sanctiones Canonicas, se faciunt ad sacros ordines promoveri.

§ 2. Nos eorumdem temeritatem, tali castigatione reprimentes, ut aliis in posterum committendi similia, aditus praecludatur; auctoritate Apostolica, hac constitutione perpetuo valitura, statuimus, et ordinamus, quod omnes, et singuli, qui absque dispensatione canonica, aut legitima licentia sive extra tempora a iure statuta, sive ante aetatem legitimam, vel absque dimissoriis lite­ris, etiam citramontanis (praeterquam si in hoc ultimo casu, per cameram Apo­stolicam, iuxta illius stylum ordinati fuerint) ad aliquem ex sacris ordinibus se fecerint promoveri, a suorum ordinum exsecutione, ipso iure suspensi sint; et si huiusmodi suspensione durante, in eisdem ordinibus ministrare praesumpserint, eo ipso irregularitatem incurrant. Praeterea, ultra alias poenas in tales generaliter a iure inflictas, beneficiis ecclesiasticis possint iure privari.

§ 3. Volumus autem quod praesens nostra constitutio, in Romana Curia exsistentes, post quindecim dies, absentes vero Italicos post duos menses; alios vero ultramontanos, post sex menses, ab ipsius in audientia Con-

traditarum, et Caneellaria Apostolica, publicatione, et affixione, ligare incipiat.

Nulli ergo, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 109, 110].


58

Sixtus IV, const. Licet ea, 9 aug. 1478.

Licet ea quae de nostro mandato rite fiunt, plenam obtineant roboris firmitatem, tamen illis interdum nostri muniminis robur adiicimus, ut eo firmius illibata persistant, quo magis nostro fuerint praesidio comminuta.

§ 1. Dudum siquidem ad audientiam nostram deducto, quod a modico tunc decurso tempore citra, in Hispaniarum regnis, et praesertim in univer­sitate Studii Salamantini, fuerant, et adhuc erant, nonnulli iniquitatis filii, qui quasdam falsas sanctae Catholicae fidei contrarias, erroneas, scandalosas, et male sonantes propositiones, praesertim circa peccatorum confessionem, et Ecclesiastica Sacramenta in studio huiusmodi, et in frequentissimo hominum coetu, veras esse publice affirmare, et pertinacissime sustentare, ac defendere, apertissimas Sacrae Scripturae auctoritates eorum erroribus repugnantes, illa­rum rectum, et apertum sensum, falsis eorum interpretationibus impudenter violando refellere, huiusmodi quoque eorum falsa dogmata manifeste haereticae pravitatis labem continentia, in aliorum mentes inserere, et simplicium animas illaqueare, et ut illa in plurimorum notitiam pervenirent, et in perpetuum de illis memoria haberetur, libros componere, et in publicum, ut illos legendi omnibus esset facultas, tradere praesumpserant eatenus, et praesumebant

§ 2. Nos tunc venerabili fratri nostro Alphonso Archiepiscopo Toletano per alias nostras literas commisimus, ut assumptis secum aliquibus in Theo­logia Magistris, et aliis viris literatis, vocatis iis qui propositiones ipsas veras esse affirmare nixi erant, et nitebantur in dies, et auditis quae ipsi pro illa- • 11111 veritate, et alii Christifideles ad dilucidandutn earum falsitatem deducere vellent, an quae in propositionibus huiusmodi continebantur, falsa, et fidei praefatae contraria, erronea, et male sonantia exsisterent, auctoritate nostra <tn i.leret, et declararet. Et declaratione huiusmodi facta, illos quos in prae- iiiihhis culpabiles esse reperiret, si iuxta Sanctorum Patrum instituta, et cano­ni. .1. sanctiones, se emendare, et depositis de cordibus eorum totaliter erro- nbiis pi.u (lictis, ad Ecclesiae unitatem, haeretica labe huiusmodi abiurata, re.liic, et iuxta declarationem suam tales propositiones esse scandalosas, lalsa et Iuridicas, ac male sonantes fateri, et desuper confectum librum huiusmodi i. t l aetare, et cum effectu refutare recusarent, et in illis, eorumque ertoiibu . pt itinaciter insistere vellent, haereticos, ac censuris et poenis in tales a iun piomulgatis irretitos esse decerneret, plena sibi desuper auctori­tate coiuessa, PT 1 mt iii nostris inde tunc confectis literis plenius continetur.

§ I. Postmodum vero sicut accepimus praefatus Archiepiscopus ad exe­cutionem diclaruni litcrarum, earum forma servata, rite procedens, dilectos

lilios Petrum de Praexamo, et Petrum de Ocanno, ac Petrum de Caloca, necnon Didacum de Betonno, Martinum quoque Alphonsi de la Torre Magi­stros, et Petrum Didaci de Costana, et Ioannem de Quintana Paglia licen- tiatos in Theologia, necnon Tellium de Buendia Toletanum et Vascuno de Pibeja de Talavera in eadem Ecclesia Archidiaconos, Marchiones, et Tho mam de Evenca, et Ioannem de Medina decretorum Doctores, ac Garsiam Fernandi de Alcala in eisdem decretis licentiatum, et alios quamplures Magi­stros in Theologia, ac Doctores, et licentiatos in eisdem decretis, alios quo­que quamplurimos doctos et licentiatos literatos viros, ex diversis regnorum praedictorum locis, pariter et dilectum filium Petrum de Osma propositio- num praedictarum auctorem, eiusque sequaces coram se ad suum Oppidum de Alcala Toletanae dioecesis evocari fecit, et dicto Petro de Osma ac sequa­cibus minime comparentibus, debito tempore expectatis, matura'super omnibus propositionibus praedictis deliberatione praehabita, de unanimi consilio et assensu Magistrorum et Doctorum praedictorum, declaravit illas proposi­tiones, per quas Petrus de Osma, et eius sequaces praedicti pertinaciter affir­mare non verebantur, Confessionem peccatorum in specie, ex universalis Ecclesiae realiter statuto, non divino iure compertam fore. Et peccata mor­talia quoad culpam et poenam alterius saeculi absque confessione, sola cordis contritione, pravas vero cogitationes sola displicentia deleri; et quod con­fessio secreta sit, necessario non exigi. Et non peracta poenitentia, confi­tentes absolvi non debere. Et Romanum Pontificem purgatorii poenam remit­tere, et super his quae universalis Ecclesia statuit, dispensare non posse. Sacramentum quoque Poenitentiae, quantum ad collationem gratiae, naturae, non autem institutionis novi aut veteris testamenti exsistere, et alias quas propter earum enorinitatcni (ut illi qui de eis notitiam habent obliviscantur earum, et qui de eis notitiam non habent ex praesentibus non instruantur in eis) silentio praetereundas ducimus, falsas, sanctae Catholicae fidei con­trarias, erroneas, et scandalosas, ac a fidei veritate alienas, ac Sanctorum Patrum decretis, et Apostolicis constitutionibus contrarias fore, manifestam haeresim continere, dictarum literarum, et per illas sibi concessae facultatis vigore, declaravit, et pro talibus haberi, et reputari debere decrevit, prout in quibusdam authenticis scripturis desuper confectis, plenius continetur.

§ 4. Et demum praemissis sicut praefertur gestis et propositis in Con­sistorio coram nobis, Nos dilectis filiis nostris, Stephano tit. Sanctae Mariae Transtiberim, et Ioanni tit. S. Praxedis Presbyteris Cardinalibus commisimus, ut de praemissis gestis per ipsum Archiepiscopum diligenter se informarent, et quae invenirent, nobis et aliis fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus referrent. Qui tam zelo fidei, quam ut nostris parerent mandatis, onus huius­modi prompta voluntate suscipientes, cuncta diligenter rimarunt, et quae invenerunt, nobis et aliis fratribus nostris memoratis fideliter retulerunt, pro­positiones praefatas erroneas fore, pluribus auctoritatibus et rationibus, praeter illas quas in Archiepiscopi processibus invenerunt, etiam demonstrantes, zelo fidei memoratae.

§ 5. Nos igitur ad quem spectat, errores huiusmodi extirpare, habita eorumdem S. Mariae Transtiberim, et S. Praxedis Cardinalium relatione

praedicta, ipsius Archiepiscopi solertiam et diligentiam in praemissis, pluri­mum in Domino commendantes, ex certa nostra scientia, Archiepiscopi decla­rationem, et decretum huiusmodi, et prout illa concernunt, omnia et singula in scripturis praedictis Archiepiscopi super praemissis confectis contenta, Auctoritate Apostolica tenore praesentium, de eorumdem referentium et alio­rum fratrum nostrorum unanimi consilio et assensu laudamus, confirmamus et approbamus, ac praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes et singulos defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem.

§ 6. Et nihilominus pro potioris cautelae suffragio, omnes et singulas propositiones praedictas, falsas, sanctae Catholicae fidei contrarias, erroneas, et scandalosas, et ab Evangelica veritate penitus alienas, Sanctorum quoque Patrum decretis, et aliis Apostolicis constitutionibus contrarias fore, ac mani­festam haeresim continere, dicta auctoritate declaramus.

§ 7. Praefato quoque Archiepiscopo, scientia et auctoritate praedictis, committimus et mandamus, ut contra dicti Petri de Osma sequaces praedi­ctos, si huiusmodi haeresim, in qua prolapsi sunt abiurare, et eumdem Petrum prout errantem secuti sunt, errores suos abiurantem, et se emen- dantem sequi recusaverint, aut malitiose distulerit, iuxta praedictarum alia­rum nostrarum literarum continentiam, tamquam haereticos procedere non omittat.

§ 8. Et ut gesta per eum probe et laudabiliter, zelo fidei de mandato nostro, et per nos merito approbata, ad omnium illarum incolarum partium notitiam facilius perveniant, qua habita, possint se ipsos, ita, ne in praedictos prolabantur errores, liberius custodire, praesentes nostras literas, cum pro­cessu per eum habito, ac dicti Petri abiuratione, singulis illarum partium Episcopis significare non omittat, qui post significationem eamdem, Clero et populo suarum civitatum et dioecesum ea publicari procurent, et generaliter omnia faciant, quae pro huiusmodi haeresis extirpatione necessaria fuerint, seu quomodolibet opportuna videbuntur.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 171, 172].


59

Innocentius VIII, const. Summis, 5 dec. 1484.

Summis desiderantes affectibus, prout Pastoralis solicitudinis cura requi­rit, ut fides Catholica nostris potissime temporibus ubique augeatur, et flo­reat, ac omnis haeretica pravitas de finibus fidelium procul pellatur, ea libenter declaramus, ac etiam de novo concedimus per quae huiusmodi pium desiderium nostrum votivum sortiatur effectum, cunctisque propterea per nostrae operationis ministerium, quasi per providi operatoris sarculum erro­ribus extirpatis, eiusdem fidei zelus, et observantia in ipsorum corda fide­lium fortius imprimatur.

§ 1. Sane nuper ad nostrum non sine ingenti molestia pervenit auditum, quod in nonnullis partibus Alemaniae superioris, necnon in Maguntinen.,

Colonien., Treveren., Saltzumburgen. etBremen. provinciis, civitatibus, terris, locis et Dioecesibus, complures utriusque sexus personae, propriae salutis immemores, et a fide Catholica deviantes, cum daemonibus incubis, et suc- cubis abuti, ac suis incantationibus, carminibus, et coniurationibus, aliisque nefandis superstitiosis, et sortilegis excessibus, criminibus, et delictis, mulie­rum partus, animalium foetus, terrae fruges, vinearum uvas, et arborum fru­ctus, necnon homines, mulieres, pecora, pecudes, et alia diversorum jjene- rum animalia, vineas quoque, pomeria, prata, pascua, blada, frumenta, et alia terrae legumina perire, suffocari, et extingui facere, et procurare, ipsosque homines, mulieres, iumenta, pecora, pecudes, et animalia, diris tam intrinsecis quam extrinsecis doloribus, et tormentis afficere, et excruciare, ac eosdem homines ne gignere, et mulieres ne concipere, virosque ne uxoribus, et mulie­res ne viris actus coniugales reddere valeant, impedire: fidem praeterea ipsam, quam in sacri susceptione baptismi susceperunt, ore sacrilego abnegare, alia­que quamplurima nefanda, excessus, et crimina instigante humani generis inimico committere, et perpetrare non verentur in animarum suarum pericu­lum, divinae Maiestatis offensam, ac perniciosum exemplum ac scandalum plurimorum. Quodque licet dilecti filii Henrici Institoris, in praedictis parti­bus Alemaniae superioris in quibus etiam provinciae, civitates, terrae, Dioe­ceses, et alia loca huiusmodi comprehensa fore censentur, necnon Iacobus Sprenger, per certas partes lineae Rheni, Ordinis Praedicatorum, et Theolo­giae Professores, haereticae pravitatis Inquisitores per literas Apostolicas depu­tati fuerunt, prout adhuc existunt, tamen nonnulli clerici, et laici illarum partium, quaerentes plura sapere quam oporteat, pro eo quod in literis depu- tationis huiusmodi provinciae, civitates, Dioeceses, terrae, et alia loca prae­dicta, illarumque personae ac excessus huiusmodi nominatim, et specifice expressa non fuerunt, illa sub eisdem partibus minime contineri, et propterea praefatis Inquisitoribus in provinciis, civitatibus, Dioecesibus, terris, et locis praedictis huiusmodi Inquisitionis officium exequi non licere, et ad persona­rum earumdem super excessibus, et criminibus antedictis, punitionem, incar- cerationem, et correctionem admitti non debere, pertinaciter asserere non erubescunt. Propter quod in provinciis, civitatibus, Dioecesibus, terris, et locis praedictis, excessus, et crimina huiusmodi non sine animarum earumdem evidenti iactura, et aeternae salutis dispendio remanent impunita.

§ 2. Nos igitur impedimenta quaelibet, per quae ipsorum Inquisitorum officii exsecutio, quomodolibet retardari posset, de medio submovere, et ne labes haereticae pravitatis, aliorumque excessuum huiusmodi in perniciem aliorum innocentium sua venena diffundat, opportunis remediis prout nostro incumbit officio, providere volentes, fidei zelo ad hoc maxime nos impellente, ne propterea contingat, provincias, civitates, Dioeceses, terras, et loca praedicta sub eisdem partibus Alemaniae superioris debito Inquisitionis officio carere, eisdem Inquisitoribus in illis officium Inquisitionis huiusmodi exequi licere, et ad personarum earumdem super excessibus, et criminibus praedictis cor­rectionem, incarcerationem, et punitionem admitti debere, perinde in omni­bus, et per omnia, ac si in literis praedictis Provinciae, Civitates, Dioeceses, terrae, et loca ac personae, et excessus huiusmodi, nominatim, et specifice

expressa forent, auctoritate Apostolica, tenore praesentium statuimus. Proque potiori cautela literas, et deputationem praedictas ad Provincias, Civitates, Dioeceses, terras, et loca, necnon personas, et crimina huiusmodi extendentes, praefatis Inquisitoribus, quod ipsi, et alter eorum accersito secum dilecto filio, Ioanne ûremper Clerico Constant. Dioecesis Magistro in artibus eorum moderno, seu quovis alio Notario publico, et per ipsos, et quemlibet eorum pro tempore deputando in Provinciis, Civitatibus, Dioecesibus, terris, et locis praedictis contra quascumque personas cuiuscumque conditionis, et praee- minentiae fuerint, huiusmodi Inquisitionis officium exequi, ipsasque personas, quas in praemissis culpabiles repererint, iuxta earum demcrita corrigere, incarcerare, punire, et mulctare.

§ 3. Necnon in singulis Provinciarum huiusmodi Parochialibus Ecclesiis, verbum Dei fideli populo quotiens expedierit, ac eis visum fuerit, proponere, et praedicare, omniaque alia, et singula in praemissis, et circa ea necessaria, et opportuna facere, et similiter exequi libere, et licite valeant, plenam, ac liberam, eadem auctoritate de novo concedimus facultatem.

§ 4. Et nihilominus Venerabili Fratri nostro Episcopo Argentinensi, per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipse per se, vel per alium, seu alios praemissa, ubi, quando, et quotiens expedire cognoverit, fueritque pro parte Inquisitorum huiusmodi seu alterius eorum legitime requisitus, solemniter publicans, non permittat eos per quoscumque super hoc contra praedicta- rum, et praesentium literarum tenorem, quavis auctoritate molestari seu alias quomodolibet impediri: molestatores, et impedientes, et contradictores quos­libet, et rebelles cuiuscumque dignitatis, status, gradus, praeeminentiae, nobi­litatis, et excellentiae, aut conditionis fuerint, et quocumque exemptionis pri­vilegio sint muniti, per excommunicationis, suspensionis, et interdicti, ac alias etiam formidabiliores (de quibus sibi videbitur), sententias, censuras, et poe­nas, omni appellatione postposita, compescendo, et etiam legitimis super his per eum servandis processibus, sententias ipsas (quotiens opus fuerit) aggra- vare, et reaggravare, auctoritate nostra procuret, invocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachii saecularis.

§ 5. Non obstantibus praemissis, ac constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, contrariis quibuscumque, etc.

Nulli ergo, etc. Si quis, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 191, 192].


60

Innocentius VIII, const. Officii nostri, 25 ian. 1491.

Officii nostri debitum, quo sumus universis nostrae curae creditis in iustitia debitores, exigit, et ad hoc potissimum nos inducit, ut huius sanctae Sedis Apostolicae auctoritatem et honorem praeservemus, ac opportunae pro­visionis remedia etiam adhibeamus, per quae ius suum quisque consequi valeat, et iustitiam exquisitis viis, et a canonibus damnatis modis conculcare

satagentium malitiis obvietur, transgressoresque debitis afficiantur poenis, ut a similibus abstinere discant; et alii, si non virtutis amore, et iustitiae zelo inducti, saltem formidine poenae perterriti, talia committere non praesumant.

§ 1. Sane multorum clamoribus, et fide dignorum relatione (non sine maxima mentis nostrae perturbatione) accepimus, quod saepissime contingit, et quodammodo in quamdam consuetudinem, seu potius abusum deductum est, ut cum aliqui ad Romanam Curiam (ad quam, utpote communem omnium patriam, ex omnibus mundi partibus confluere soliti sunt pro iustitiae com­plemento, in causis potissime ad forum Ecclesiasticum pertinentibus, conse­quendo) Accedunt, et causas in eadem Curia, Palatii Apostolici Causarum Auditoribus, seu aliis Iudicibus, contra eorum adversarios committi, et cita­tiones ad partes, ut moris est, et styli antiquitus in eadem Curia observati, decerni obtinuerunt, hi contra quos huiusmodi citationes executioni mandari debent, ad iudicia saecularia, et alias vetita, Principesque et Potentatus sae­culares recursum habentes, tam personis sic agentibus, quam notariis publicis, et aliis, etiam quibuscumque Cursoribus nostris, huiusmodi citationes exequi volentibus, per principales seu Iudices, et officiales saeculares huiusmodi, sub formidabilibus poenis inhiberi et praecipi procurant et faciunt, ne illas exequantur, et ut iam factas executiones revocent, seu saltem etiam iuramento adstringi, quod de executionibus huiusmodi relationes non faciant, alias­que ne huiusmodi executiones fiant, diversimode impediunt; et quando­que clerici, quibus in Beneficiis Ecclesiasticis (ius) competit, beneficia ipsa ad suorum adversariorum instantiam resignare, et iura ius nullum haben­tibus dimittere compellantur; Notarii vero, seu tabelliones publici, et aliae personae Ecclesiasticae, plus temporalem quam aeternam poenam metuentes, de huiusmodi citationum executionibus, et inhibitionibus seu impedimentis circa illas praestitis, etiam in virtute per eos in ipsorum creatione ad notariatus sive tabellionatus officium praestiti iuramenti, ab his, quorum interest, requisiti, metu poenarum temporalium huiusmodi, instru­menta publica desuper conficere, et in publicam formam tradere, aut de his se rogatos facere non audent, ex quo iustitia perit, seu saltem retardatur, Beneficiaque Ecclesiastica multotiens absque titulo canonico detinentur occu­pata; mandata vero Apostolica contemnuntur, et auctoritas Sedis praedictae vilescit, libertasque Ecclesiastica conculcatum

§ 2. Nos igitur cupientes, quantum cum Deo possumus, huic morbo ne ulterius invalescat, opportunam medelam adhibere, auctoritate Apostolica, hac nostra perpetua constitutione statuimus, et ordinamus, quod omnes, et singulae personae, tam saeculares, quam regulares, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, et praeeminentiae, seu ordinis existant, contra quas in eadem Curia causae, quae in illa tractari consueverunt seu possunt, de iure vel consuetudine commissae sunt, vel in futurum, tam per appellationem, seu devolutionem ad illam, aut alias quomodolibet committerentur, et quae cita­tiones huiusmodi in vim commissionum Apostolicarum, decretas vel decer- nendas, aut quaevis alia mandata, seu rescripta Apostolica, iustitiam vel gra­tiam continentia, quo minus iuxta illorum tenorem executioni demandentur, per se vel per alium, seu alios, directe vel indirecte, quovis quaesito colore

impedire aut impediri facere, seu clericis, ut Beneficia Ecclesiastica renun- cient, aut iuri in illis sibi competenti cedant, vel ut a prosecutione causa­rum, et iurium huiusmodi desistant, mandari facere praesumpserint, aut pro illis impediendis, et renunciandis, ad principes seu officiales saeculares, publice vel occulte, per se, vel alium, quovis quaesito colore, recursum habuerint, causam perdant, et omne ius, tam in petitorio, quam possessorio, in re vel ad rem, de qua agitur, eis competens, eo ipso amittant, et ad Beneficia sic renunciata obtinendum inhabiles existant.

§ 3. Aliae vero personae Ecclesiasticae, seu etiam saeculares, quas causa huiusmodi non tangit, executionem citationum huiusmodi, aut aliorum quo­rumcumque mandatorum, seu rescriptorum, et provisionum Apostolicarum, ut praemittitur, impedientes, aut impedientibus huiusmodi, auxilium, consi­lium vel favorem, publice vel occulte, directe vel indirecte praestantes, cuius­cumque conditionis vel praeeminentiae existant, sententiam excommunicatio­nis eo ipso incurrant, a qua (praeterquam in mortis articulo constituti, et satisfactione praevia) ab alio quam a Romano Pontifice pro tempore exi- stente, et canonice intrante, absolutionis beneficium nequeant obtinere.

§ 4. Notarii vero, sive tabelliones publici praedicti, qui de executionibus citationum, et mandatorum, ac provisionum huiusmodi faciendis, aut quo minus fiant inhibitionibus, requisiti fuerint, instrumenta publica desuper ad instantiam interesse habentium, seu interesse praetendentium (satisfacto tamen de congruo salario) conficere recusaverint, periurii reatum incurrant, ac exe­cutionem officii tabellionatus amittant, fiantque infames eo ipso, et eorum instrumentis sive scripturis publicis postmodum per eos super rogitibus postea factis, et conficiendis, donec ab huiusmodi reatu periurii absolutio­nem, et infamiae abstersionem obtinuerint, nulla fides in iudicio, vel extra adhibeatur.

§ 5. Et ut huiusmodi constitutio, et statutum ad singulorum notitiam deducantur, universis locorum Ordinariis in virtute sanctae obedientiae prae­cipimus et mandamus, quatenus statutum, et constitutionem nostram huius­modi, per se vel alium, seu alios, in eorum Ecclesiis, vel civitatibus publi- cent, seu publicari faciant, ac constitutionis huiusmodi copiam Cathedralium Ecclesiarum valvis, ita quod verisimiliter ad singulorum notitiam pervenire valeat, affigi faciant.

§ 0. Necnon pro tempore existenti Curiae causarum Camerae Aposto­licae generali Auditori, ut instante Procuratore Fisci nostri, et Successorum nostrorum Romanorum Pontificum, contra omnes, et singulos etiam quali- tercumque praerogativatos, quos praedictas sententias et poenas sibi incur­risse constiterit, eisdem sententiis, et poenis illaqueatos tamdiu publice nun- ciet, et faciat ab aliis nunciari, ac ut excommunicatos ab omnibus arctius evitari, et nihilominus legitimis per eum desuper habendis servatis proces­sibus, sententias, et poenas praefatas iteratis vicibus aggravare, auctoritate Apostolica procuret, donec ipsi sic excommunicati, absolutionis beneficium, satisfactione praevia, meruerint obtinere.

§ 7. Volumus autem constitutionem, et statutum huiusmodi, in Cancel- laria Apostolica publicari, et in Quinterno Cancellariae praedictae, inter alias

inibi descriptas constitutiones adnotari, et describi, ac post duos menses a die publicationis huiusmodi computandos, omnes absentes, praesentes vero in eadem Curia post diem publicationis huiusmodi arctare, ac omnibus petentibus dari, et concedi eo modo, quo aliae constitutiones de curia con­cedi consueverunt.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 223, 224].


61

Alexander VI, const. In eminenti, 13 apr. 1502.

In eminenti Sedis Apostolicae specula, divina disponente clementia, licet immeriti, constituti, inter multiplices nostrae solicitudinis curas, quibus assidue premimur, illam pro nostro Pastorali officio in primis suscipere debemus, per quam nostrae provisionis opera ad Romanam Curiam (ad quam veluti fidelium matrem, et magistram, ac iustitiae fontem pro illa consequenda, con- tinue de diversis Mundi partibus confluit multitudo) pro eorum causis tra- ctandis confugientes, illasque in eadem prosequentes, sublatis quibusvis impe­dimentis, iura sua prosequi, et illa prosequendo, in eadem Curia libere, tute, et quiete personaliter valeant permanere, prout personarum, et temporum conditione inspecta, id in Domino conspicimus salubriter expedire.

§ 1. Sane tam dilectorum filiorum causarum Palatii Apostolici Auditorum eorumque Locatenentium, et aliorum fide dignorum relatione, quam multo­rum causas suas in dicta Curia prosequentium, gravissimis querelis, non sine maxima mentis nostrae perturbatione, saepenumero accepimus, quod licet nos, fel. record. Innocentio Papa VIII praedecessore nostro, sicut Domino placuit, sublato de medio, ad summi Apostolatus apicem, divina favente cle­mentia, assumpti, tam eiusdem Innocentii, quam aliorum Romanorum Pon­tificum, etiam praedecessorum nostrorum, vestigiis inhaerentes, singulis annis, in die Coenae Domini per literas nostras, inter cetera, omnes illos, qui per se vel alium, seu alios, quascumque personas, Ecclesiasticas, vel Saecu­lares ad eamdem Curiam, super causis, et negotiis suis recurrentes, illaque in eadem prosequentes, aut procurantes, negotiorum gestores, Advocatos, vel procuratores ipsarum, aut etiam Auditores, seu Iudices super dictis, seu negotiis deputatos, occasione causarum vel negotiorum huiusmodi verbera- rent, mutilarent, vel occiderent, aut bonis spoliarent, et qui per se, vel alium, seu alios, directe, vel indirecte, praedicta exequi, vel procurare, aut eisdem consilium, vel favorem praestare non verebantur, cuiuscumque praeeminen- tiae, dignitatis, ordinis, conditionis, ac status forent, etiamsi Pontificali, Regali, Reginali, vel quavis alia praefulgerent dignitate, publice excommu­nicare, et anathematizare consueverimus, prout alii praedecessores praefati, etiam per eorum literas, singulis annis, dicta die facere consueverant, a quibus quidem sententiis, nullus, per alium quam Romanum Pontificem, nisi dumtaxat in mortis articulo constitutus, nec etiam tunc, nisi sub certis modo et forma expressis, absolvi potest.

§ 2. Tamen dierum crescente malitia, quamplures iniquitatis filii, perdi­tionis alumni, excommunicationis, et anathematis huiusmodi sententias par­vipendentes, horrenda inhumanitate, detestandaque saevitia, mortem sitientes aliorum, videntes forsan se in causis per eos, vel contra ipsos in dicta Curia pro tempore motis, iustitiam non fovere, suorum salutis, status, et honoris immemores, humani generis hoste procurante, Deique timore postposito, eorum in dictis causis adversarios, aut illas pro eis in eadem Curia prose­quentes, aut procurantes, Advocatos, vel Procuratores eorum, testesque, et Causarum praedictarum Notarios, multoties diversis excogitatis iniitis affi­cere, invadere, verberare, mutilare, occidere, seu per alios, etiam assassinos, talia procurare, et exequi (proh dolor) ausu temerario non erubescunt, adeo ut plerumque ius suum in ipsa Curia prosequentes metu, et quadam despe­ctione deducti, causas suas deserere, aut non sine magno ipsorum praeiu­dicio, et detrimento ad concordiam seu alias transactiones inhonestas, pactio- nesque illicitas, contra consuetam dictae Curiae libertatem devenire, et ab ipsa Curia discedere cogantur, in Divinae maiestatis offensam, iurisdictionis, et auctoritatis Apostolicae laesionem, animarum periculum, perniciosum quo­que exemplum et scandalum plurimorum.

§ 3. Nos igitur, qui eamdem Romanam Curiam, veluti supremum iustitiae Tribunal, et saluberrimum oppressorum omnium refugium, liberam, immunem, et securam omnibus conservare debemus, considerantes attentius, quod plures poenarum gravitas, quam Dei timor arcere solet a voluntate peccandi, et propterea tanto periculo volentes occurrere animarum, ac tam nefarios prae- sumptores, et facinorosos homines, Ecclesiasticae animadversionis mucrone ferire, ut metus poenae, meta huiusmodi praesumptionis existat, huius per­petuae irrefragabilis constitutionis edicto, de Venerabilium Fratrum nostro­rum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium consilio, praedictas excommu­nicationis, et anathematis, omnesque et singulas alias sententias, censuras, et poenas Ecclesiasticas, in talia praesumentes, per canonicas sanctiones, ac alias Apostolicas Constitutiones, quomodolibet latas, et promulgatas, aucto­ritate Apostolica approbantes, et innovantes, ad omnes, et singulos praedi­ctos, qui forsan sub illis comprehensi non essent, extendentes, et ampliantes, statuimus, et ordinamus.

§ 4. Quod deinceps perpetuis futuris temporibus, omnes, et singulae Ecclesiasticae, saecularesve personae, cuiuscumque qualitatis, dignitatis, status, gradus, ordinis, et praeeminentiae fuerint, quae earum in causis, tam bene- ficialibus, quam prophanis, ac criminalibus, sive mixtis, in dicta Curia nunc et pro tempore pendentibus (etiam super his, quibus literae executoriales iam decretae, suum debitum consecutae non fuissent effectum) adversarios, vel illas pro eis prosequentes, et procurantes, sive Advocatos, aut Procura­tores ipsorum, aut Auditores, et alios Iudices quoscumque, testes, et Nota­rios praefatos, ininis afficere, invadere, verberare, mutilare, et occidere, seu per alios talia procurare, et exequi quomodolibet praesumpserint, quamquam mutilatio, vel mors ex hoc forsan non sequatur, aut tales scienter receptave- rint, defenderint, seu occupaverint, eisque consilium, auxilium, vel favorem, publice vel occulte, directe vel indirecte praestiterint, sive qui praemissa

etiam pro aliis, quomodolibet commiserit, ultra sententias, censuras, et poenas praedictas (quas etiam ipsi pari modo incurrisse noscantur) si ex col- litigantibus causam ipsam, et omne ius, tam in petitorio quam possessorio, ac in re, vel ad rem, causa vel occasione huiusmodi quomodolibet compe­tens, eo ipso perdant penitus, et amittant. Si vero alii fuerint, ab ipsa Curia, et omnibus eiusdem Romanae Ecclesiae terris, perpetui exilii, omni spe resti­tutionis adempta, et si mutilatio membri, vel mors (quod Deus avertat) subsequatur, ultra causae, et iuris amissionem, ac exilii poenam huiusmodi, tam ipsi, quam pro eis praemissa exequentes, et omnes alii supradicti, depo­sitionis a dignitate, honore, ordine, officio, et beneficio, ac laesae Maiestatis criminis sententias incurrant ipso facto. Eorumque officia etiam eiusdem Romanae Curiae, ac beneficia quaecumque ex tunc ipso iure vacare decer­nimus, et quae, ut praemittitur, vacatura, nostrae, et Sedis praedictae colla­tione et dispositione de simili Fratrum eorumdem consilio reservamus, libere aliis per nos, et Sedem praedictam dumtaxat conferentur, inhibentes ne quis, praeter Romanum Pontificem, quacumque sit super hoc auctoritate munitus, de illis disponere, vel circa illa per viam permutationis, vel alias innovare quoquo modo praesumat. Decernentes ex tunc irritum, et inane, si secus super his, a quoquam, quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter, contigerit attentari. Sintque etiam in suis bonis omnibus, a cunctis perpetuo diffidati nihilominus et banniti, ac infames, et inhabiles habeantur. Et postquam pro- babilibus constiterit argumentis, aliquem scelus tam execrabile commisisse, nullatenus alia excommunicationis et anathematis, amissionis, depositionis, seu diffidationis, et banni huiusmodi, adversus eum sententia requiratur. Et ut ipsi nefarii praesumptores, et facinorosi homines, a tam execrabili sce­lere facilius, et frequentius reprimantur, omnibus, et singulis Ecclesiasticis, saecularibusque personis, etiam cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordi­nis, et conditionis existant, in virtute sanctae obedientiae, et sub simili excommunicationis, et anathematis latae sententiae poena, a qua nonnisi, ut praefertur absolvi possint, districtius iniungimus, ut omnes, quos praemissa commisisse, procurasse, aut mediatores fuisse, sciverint, Romano Pontifici pro tempore existenti, vel alteri, per quem ad eius notitiam facile possit per­venire, per se vel alios, quanto citius revelare non omittant, pro revelatione huiusmodi gratiam, et si complices fuerint, veniam consecuturi.

§ 5. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 255-257].


62

Iulius II, const. Romani Pontificis, 28 iul. 1 <-05.

Romani Pontificis providentia circumspecta ad ea libenter intendit, per quae animarum periculis, Ecclesiarum, et Monasteriorum dispendiis obvietur, Cameraeque Apostolicae, cui diversa impensarum onera, pro Ecclesiae Roma­nae statu conservando, quotidie incumbunt, indemnitati debite provideatur.

§ 1. Dudum siquidem ad audiendam fel. record. Bonifacii VIII et Ale­xandri V, Romanorum Pontificum, praedecessorum nostrorum deducto, quod nonnulli ad Patriarchales, Metropolitanas, et Cathedrales Ecclesias, Monasteria, et Prioratus, tam regulares quam saeculares promoti, seu quibus per eosdem praedecessores, seu Sedem Apostolicam, de dictis | , clesiis, monasteriis, sive prioratibus, hactenus quomodolibet provisum fuerat, in expeditione literarum Apostolicarum super provisionibus huiusmodi ne.fi­gentes existebant; quidam vero ex praedictis, quod deterius erat, absque huiusmodi literis, in suae salutis interitum, ad Ecclesias, monasteria, et prio ratus huiusmodi, praeter, et contra stylum, et morem Romanae Curiae, lau­dabiliter observatos, ac etiam Apostolicas prohibitiones, accedere praesum- pserant, ac Ecclesiarum, monasteriorum, vel prioratuum huiusmodi, regimini, gubernationi, et administrationi se etiam ingerebant, et immiscebant, ac inge rere, et immiscere damnabiliter praesumebant, iidem praedecessores cupientes huiusmodi damnis instantibus, et futuris remedium adhibere opportunum, videlicet idem Bonifacius praedecessor noster unam perpetuo valituram con­stitutionem, quae incipit, Iniunctae,1 per quam inter alia sanxit, ut Epi­scopi, etc.

§ 2. Alexander vero praedecessor memoratus, ipsius Bonifacii praede­cessoris inhaerendo vestigiis, ac de consilio tunc venerabilium fratrum suo­rum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, auctoritate Apostolica, et ex eius certa scientia, aliam, quae incipit, Ex iniuncto, 2 edidit constitutionem, per quam etiam inter alia statuit et decrevit, quod omnes, et singuli Patriar­chae, Archiepiscopi, et Episcopi, Electi, Administratores, Commendatarii, Abbates, et Priores huiusmodi, quibus per eum auctoritate Apostolica hacte­nus de aliqua Patriarchali, Metropolitana, vel Episcopali, Ecclesiis, vel Mona­steriis, seu de Prioratibus conventualibus, etiam in administrationem, vel commendam, provisum extitisset, et eorum literas usque ad totalem expedi­tionem, et receptionem earumdem literarum inclusive, expediri non fecissent, sub poena privationis Ecclesiarum, monasteriorum, et prioratuum huiusmodi, et omnis iuris ex provisionibus praedictis quomodolibet acquisiti (quam quem­libet negligentem incurrere voluit eo ipso, et quod Ecclesias, et monasteria, ac prioratus negligentium praemissa ad effectum perducere, die, prout ex tunc praefata auctoritate vacare, et Apostolicae Sedis dispositioni specia­liter reservata fore, decrevit, et declaravit) tenerentur, et deberent literas huius­modi, super provisionibus ipsis per se vel alios, usque ad praefatam earum totalem expeditionem, ac receptionem, ut praemittitur inclusive, expediri fecisse, infra annum a data provisionis factae, continue computandum. Illi vero, quibus provideri contingeret quomodolibet in futurum, de Ecclesiis, mona­steriis, aut prioratibus huiusmodi, seu aliquo eorumdem, sub poena simili, quam, ut praefertur, incurrerent, etiam infra annum a die provisionis facien­dae continuo computandum, similiter tenerentur, et deberent literas ipsas etiam usque ad praedictam totalem expeditionem, et receptionem inclusive,

1        C. 1, de electione, I, '!, in Extravag. com.

2        Die 2 apr. 1410. - Bull. Rom., tom. 3, II, p. 412, 413.

expediri fecisse. Et interim sub eadem poena per se, vel alios, absque literis provisionis in forma, de regimine, gubernatione, seu administratione, vel quasi, Ecclesiarum, Monasteriorum, Prioratuumque praedictorum, vel alicuius eorum, seu bonorum eorumdem, in spiritualibus, vel temporalibus, nullatenus se ingerere, vel aliter se immiscere, aut super his, vel eorum aliquo, seu dependentibus, vel connexis, iurisdictionem aliquam quomodolibet exercere praesuinerent, ceterisque poenis contra praedictos, a iure, vel ab homine, etiam ratione negligentiae muneris consecrationis, vel benedictionis non suscepti, statutis, inflictis, et aliis in suo robore permansuris, irritum, et inane, censeri ex ea die, si secus vel aliter, super his, a quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter, in posterum contingeret attentari quomo­dolibet.

§ 5. Nos igitur cupientes ne provisiones, concessiones, et gratiae Apo­stolicae Sedis, et praecipue quae a nobis emanarunt, et pro tempore emana- bunt, diu maneant in suspenso, sed perfecte ad actum, iuxta Apostolicas constitutiones deducantur, et ne Ecclesiarum, monasteriorum, et praedictarum dignitatum Ecclesiasticarum Praelati, seu Commendatarii, et Administratores, absque titulo, et literis Apostolicis, in animarum suarum periculum, regimini, et administrationi eorumdem se ingerere, aut alias illis immiscere praesu­mant; ac ne Camerae Apostolicae redditus minuatur, sed damnis eiusdem obvietur, in praemissis omnibus providere, praedictorum praedecessorum nostrorum inhaerendo vestigiis, motu proprio, et ex certa scientia, constitu­tiones praefatas, earum quamlibet iunovantes, praesenti constitutione perpetuo valitura declaramus, decernimus, statuimus, et ordinamus, quod constitutio­nes Bonifacii, Alexandri... praedecessorum nostrorum huiusmodi, etiam quoad poenas, et censuras, etiam privationis in eis expressas, quoad futura, in omnibus, et per omnia, iuxta illarum tenores, qui omnes inviolabiliter per­petuis futuris temporibus observentur, quo vero ad praesentia, et praeterita, constitutiones, et ordinationes easdem moderamur sub hac forma, videlicet, quod quoad Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, Electos, Administratores, Commendatarios, Abbates, Priores, et alios quoscumque, quibus auctoritate Apostolica de Patriarchali, Metropolitana, vel Cathedrali Ecclesiis, aut mona­steriis, seu prioratibus conventualibus, etiam in administrationem, vel com- mendam, hactenus provisum extitit, et super his literas usque ad totalem expeditionem, et receptionem earumdem expediri, infra terminum in consti­tutione Alexandri praedecessoris huiusmodi praefixum, non fecerunt, vel etiam sine literis confirmationis, provisionis, vel commendae, consecrationis, et bene­dictionis, Ecclesiarum, Monasteriorum, vel prioratuum administrationem acce­perunt, et illi incumbunt, vel etiam quod illos, qui pro annatis quorumcum­que beneficiorum, in dicta Camera Apostolica, se pro seipsis, vel aliis, infra certum tempus, pro solutione obligaverunt, et statutis terminis non solverunt, ac propterea sententias, et poenas in praemissis constitutionibus, et obliga­tionibus contentas incurrerunt, si citra montes, infra quatuor, si ultra montes, infra octo menses, a die publicationis praesentium in Cancellaria Aposto­lica, computandos, literas huiusmodi totaliter expedierint, et ad se recepe­rint, et de his quae debent, Camerae praedictae satisfecerint: ex tunc (dum

tamen per provisiones, collationes, seu alias quaslibet dispositiones de Eccle­siis, Monasteriis, Prioratibus, dignitatibus, et beneficiis praedictis, a prae­dicta Sede Apostolica, vel alias a quocumque, vel quomodocumque factas, non sit alteri, ante datam huiusmodi constitutionis nostrae, ius quaesitum) eo ipso ab excommunicationis sententia, et aliis poenis, quibus per praedi­ctas constitutiones, vel obligationes respective obligati essent, absoluti, et ad beneficia quibus propterea privati essent, plenarie restituti, auctoritate nostra censeantur, perinde ac si praemissa omnia, et singula in ipsis constitutionibus contenta observassent, et poenas praefatas non incurrissent.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 265-267].


63

Iulius II, const. Regis pacifici, 24 febr. 1509.

Regis pacifici qui regnat in caelis, licet insufficientibus meritis vices gerentes in terris, cunctorum fidelium statui, prout ex susceptae servitutis tenemur officio indefessa solertia intendentes, ac animarum periculis obviare cupientes, ad ea per quae ubique, praesertim in terris Romanae Ecclesiae sponsae nostrae subiectis inter fideles eosdem, caedes, rixae, et contentiones cessent, scandalorum tollantur fomenta, pax, et concordia vigeant, prospe- risque eorum successibus consulatur, opportunae provisionis operam impen­dimus, prout in Domino conspicimus salubriter expedire.

§ 1. Sane non sine maxima animi nostri perturbatione accepimus, quod nonnulli fidelium praedictorum, inimico humani generis instigante, et aliquibus causis occurrentibus, et plerumque minimis, et inhonestis, ac levibus verbis ad contumelias, contentiones, et diffidationes devenientes, ut alter alterius san­guine satietur, ad temporales Principes, et dominos maxime Civitatum,Terrarum, et locorum Sedi Apostolicae subiectorum confugiunt, ut eis locum tutum, sive campum ad duellum, seu pugnandum assignent. Et quamvis Principes, et domini praefati, duellum sive pugnam eis dissuadere, et prohibere debe­rent, tamen plerumque locum, aut campum tutum huiusmodi assignant, malevolumque altercantium propositum ad executionem augent, magisque uni quam alteri favent, ex quo hominum mortes repentinae, et nisi divina gratia praeveniantur, animarum perditiones, mutilationes, et vulnera, inter astantesque pugnantium amicos, odia, et altercationes, et ex uno inconve- nienti plura oriuntur in ipsorum fidelium animarum, et corporum periculum, generisque humani praefati iacturam, perniciosum exemplum, et scandalum plurimorum.

§ 2. Nos igitur qui fidelium praedictorum tranquillitatem, et pacem sin­ceris desideriis exoptamus, saluberrimis Christianae Religionis documentis, et exemplis Deum tentandum non esse praemoniti, Salvatorisque Domini nostri Iesu Christi, qui Petro Apostolorum Principi, ut gladium mitteret in vaginam mandavit, praeceptis edocti, attendentes hominem homini, inter quem cognationem quamdam natura constituit, insidiari nefas, et gladiatoria

munera, et purgationes huiusmodi vulgares a religionis nostrae pietate damnari, eruentaque spectacula a sacris canonibus, et imperialibus legibus inhibita et improbata, sicque pugnantes infamia notari, et diversis poenis puniri, et cum omni tempore, potissimum tamen in ocio civili, et domestica quiete publica detestanda esse, motu proprio, non ad alicuius super hoc nobis oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera deliberatione, et ex certa scientia, hac in perpetuum valitura constitutione, duellorum, et gladia- torum huiusmodi usum damnamus, et improbamus, et in terris Romanae Ecclesiae mediate, vel immediate subiectis, per quoscumque quavis auctori­tate, et potestate, ac nobilitate fulgentibus, sub excommunicationis latae sen­tentiae poena e quacumque causa, etiam a legibus permissa, fieri omnino prohibemus: Dictosque pugiles taliter pugnantes, ubique impune capi posse, et puniri, pro homicidio, vel vulnere, iuxta iuris communis dispositionem, nulla eis consuetudine suffragante, statuimus. Corporaque in duello in terris Ecclesiae, mediate, vel immediate subiectis facto morientium in sacro sepe- liri prohibentes.

§ 3. Sub simili excommunicationis poena, et interdicti ecclesiastici, omnibus, et singulis utriusque sexus, Ducibus, Comitibus, Marchionibus, Domicellis, Baronibus, et aliis temporalibus Dominis, Vicariis, Communita­tibus, et Universitatibus Civitatum, Terrarum, et locorum praefatae Romanae Ecclesiae, mediate, vel immediate subiectorum mandantes, ne de cetero per­petuis futuris temporibus, aliquibus cuiuscumque dignitatis, et nobilitatis fue­rint, et ex quacumque causa, etiam a legibus non improbata, locum seu campum liberum ad duellum, seu alias ad pugnandum tutum, quomo­dolibet assignent, concedant, seu tradant, aut assignari, concedi, seu tradi faciant, vel permittant, sub excommunicationis latae sententiae, et quatuor millium ducatorum Camerae Apostolicae applicandorum poena pro qualibet vice incurrenda. Et si huiusmodi constitutionis violatores, ultra dictam pri­mam vicem fuerint, ultra dictas poenas, feudo, seu vicariatu, quem a dicta Romana Ecclesia obtinuerint, privatos fore Apostolica auctoritate, tenore praesentium praecipimus, mandamus, atque decernimus, non obstantibus quibuscumque statutis, et consuetudinibus, privilegiis, indultis, et concessio­nibus quavis auctoritate editis, et quibusvis concessis, ceterisque contrariis quibuscumque.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 309, 310].


64

Iulius II, const. Suscepti regiminis, i iul. 1509.

Suscepti regiminis nos cura solicitat, ut eorum malitiis et audaciae, quorum sceleris caecitas, et damnandae ambitionis improbitas, animas occu- pantes (discordiarum fautore, ac schismatum inventore et alumno, humano generis inimico procurante) eos in illam temeritatem impellunt, ut quae sibi a iure interdicta, et a Sanctis Patribus, etiam in Congregatione fidelium,

pro huius sanctae Sedis dignitate, et Ecclesiae unitate servandis, ad schi­smatis occasionem tollendam (quo in Dei Ecclesia perniciosior morbus inve­niri vix potest) Spiritu Sancto cooperante, non minus provide et salubriter, quam necessario, decreta et statuta esse noverint, damnata audacia, et exqui- sitis artibus et fraudibus attentare temere conentur, et cis contravcnire con­tendant, nunc novorum editione iurium, nunc antiquorum innovatione et declaratione, nunc vero extensione, et novarum poenarum adiectione, prout salubriter expedire conspicimus, solicitis studiis obviare curémus.

§ 1. Sane licet olim fel. rec. Pius Papa II praedecessor noster, de fratrum suorum S. R. E. Cardinalium, cuntorumque Praelatorum, ac divini et humani iuris interpretum, Curiam Romanam sequentium, in dieta, s >u Congregatione Mantuana existentium approbatione, matura prius et gravi praemissa discussione, et de eorumdem congregatorum unanimi consilio et assensu, ac ex certa scientia provocationes ad futurum Concilium, efficacis- simis, et palpabilibus rationibus, tamquam erroneas et detestabiles damna­verit, ac sub excommunicationis latae sententiae, et interdicti poenis praece­perit, ne qua persona cuiusvis dignitatis, sive etiam Universitas, aut Colle­gium, quovis quaesito colore, ab ordinationibus, sententiis, seu mandatis quibuscumque suis ac successorum suorum appellationem huiusmodi inter­ponere auderet, et contrafacientes, una cum fautoribus suis, et consilium, auxiliumve praestantibus (sive hi tabelliones essent, sive testes, sive advocati, sive alii quicumque) non solum poenis et censuris praedictis, sed etiam iis quae laesae maiestatis, et haereticae pravitatis reis imponuntur, obnoxios esse statuerit.1

§ 2. Leonardus tamen Lauredanus Dux, Rogati, ac generale Consilium, et Commune Venetiarum, omnesque, et singuli patritii, et cives Communis eiusdem, una cum Provisoribus, Potestatibus, Commissariis, et reliquis offi­cialibus suis (quorum auctoritate, industria, consilio, opere aut favore, civi­tates, oppida, castra, et arces ad nos et Sanctam Romanam Ecclesiam legi­time pertinentes, occupatae fuerant aut detinebantur) de fratrum nostrorum consilio, a nobis requisiti et moniti, ut intra certum terminum, sub poenis tunc expressis, nos, et sanctam Apostolicam Sedem plene, et omni ex parte, in concessa sibi auctoritate et libertate, cum obedientia recognoscerent et reintegrarent, ac Ravennam, Cerviam, Ariminum, Faventiam, Sarsinam Civi­tates, cum oppidis, castris, terris, et districtu ipsarum, cumque Caesenaten., l orolivicn. ac Imolen. territoriis, castris, oppidis, terris, et locis, quae occu- pabant, integre et expedite, nobis, et dictae Romanae Ecclesiae, cuius iuris esse noscebantur, relaxarent, atque inde recederent, nec impedirent, quo minus illorum cives et habitatores, ad piae matris suae Romanae Ecclesiae obedientiam reverterentur, omnes eorum fautores ab auxilii in talibus prae- statione deterrendo, ita quod requisitioni, monitioni, et mandato nostro huiusmodi non parentes, maioris excommunicationis sententia, de simili con­silio, eo ipso innodati censerentur, a qua, praeterquam in mortis articulo constituti, per alium, quam per Romanum Pontificem, etiam praetextu cuius-

1 Const. Exsecrabilis, 18 ian. 1459. - Vide supra, in N. 55.

cumque facultatis, cuicumque pro tempore concessae, absolvi non possent (quam quidem excommunicationis sententiam in huiusmodi non paritionis eventum, iteratis etiam vicibus aggravavitnus) paternis monitis, et salutaribus iussis obsequi, prout debebant, indebite recusantes, ceu qui iuri proprio dif- fidunt, et superioris mandata contumaciter obaudiunt, ut quae minus iuste usurparunt, indebite, etiam cum animarum suarum detrimento, retineant, ad prohibitum, atque damnatum remedium confugientes, a requisitione, moni­tione, et mandato, ac sententiis, censuris, et poenis praedictis, nulla consti­tutionis Pii praedecessoris, hoc expresse vetantis habita ratione, ad futurum Concilium, temere, ut accepimus, provocarunt.

§ 3. Prout etiam perditionis filii, quondam Ioannes Bentivolus, et eius nati, cum eos a tyrannica oppressione dilectae civitatis nostrae Bononiae expellere decrevissemus, damnabiliter fecisse dicuntur, videlicet ad futurum Concilium praedictum appellasse, et provocasse.

§ 4. Nos igitur quam detestanda sit perversitas attendentes, qui propriis innixi commodis, et nefariis cupiditatibus mancipati, salubria decreta Patrum, et superiorum iussa spernentes, inconsutilem Christi tunicam scindere, ac etiam scissionis causam habere contendunt, et Ecclesiae unitatem dividere, praedictae sanctae Sedis Apostolicae principatum tollere, et contra tot San­ctorum Patrum, et Sacrorum Conciliorum decreta, temere, et damnabiliter, magna audacia venire non erubescunt, et contrafacere non verentur, asse­rentes inter cetera, consulentes, persuadentes, determinantes, seu determi- nationi huiusmodi interessentes, sola consilii praestatione seu persuasione, deliberatione, quod aliquibus casibus a Romano Pontifice, seu eius sententia, vel decreto, ad futurum Concilium generale appellari possit, dicta Pii prae­decessoris constitutione non ligari, nisi in ipsa actuali appellatione, et illius interpositione, vel scripturae compositione sc immiscuerint, de cetero tali assertione se excusare, ac tale quid in posterum praesumere impune valeant, opportunam tam immani, et periculoso morbo medelam adhibere volentes.

§ 5. Hac generali, et in perpetuum valitura constitutione, ex certa nostra scientia, et potestatis plenitudine, de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio promulgata, sancimus, constitutionem Pii Praedecessoris praefatam, tam citra, quam ultra montes, et in ultramontanis partibus, quoad omnes, tam ecclesiasticas quam saeculares personas, etiam Regali dignitate, ac Cardinalatus honore fulgentes, capitula, universitates, communitates, et collegia, congregationes, et synodos, ac parlamenta valuisse, valere, et per­petuo valituram declaramus, cum suppletione solemnitatis cuiuslibet, etiam publicationis omissae (cuius in illa edenda vel publicanda defectus praetendi posset, quae iuxta illam fieri requirebatur) eamque ex praeterito, nunc et in posterum inviolabiliter observari mandamus, ipsius violatores, cuiuscumque dignitatis existant, poenis, et censuris in eadem expressis, quocumque tem­pore subiacere statuentes, contraria consuetudine, seu potius corruptela non obstante.

§ 6. Decernentes et declarantes ultra poenas impositas (quas ipso facto dictos violatores, et contravenientes incurrere volumus) ipsos et eorum quem­libet, pro veris et indubitatis schismaticis, et inconsutilis tunicae Domini

nostri Iesu Christi violatoribus, et ilissipatoribus, ac de Catholica fide male sentientibus, habendos et reputandos, poenisque canonicis, et legalibus contra tales impositis, subiacere, et cum Dathan, et Abiron partem, et damnationem habere, ipsasque etiam poenas et earum quamlibet omnes illos incurrere volumus, cuiuscumque conditionis existant, et gradus praerogativa fulgeant, qui in Senatu, consiliis, parlamentis, congregationibus etiam synodalibus, et provincialibus, vel alias quomodolibet, tacite vel expresse, vox vi i scripto, per se vel alium (cuiuscumque timoris, vel reverentiae velamine, vel prae tensa excusatione, et superioris mandato non obstantibus) decievcrint, con­suluerit seu deliberaverint, vel aliorum dicta approbavermt, consilium aut vocem dederint, ut ad futurum universale Concilium a nobis, vel sin < ¦ ribus nostris Romanis Pontificibus, contra praedictam Constitutionem appel lare liceat, possit, vel debeat, dictas poenas ad ipsos, et eorum quemlibet contravenientem in praemissis, tenore praesentium extendentes, et locum habere declarantes, omni ambiguitate cessante.

§ 7. Et nihilominus provocationes, et appellationes, tam per Leonardum Ducem, Rogatos, Consilium, et Commune Venetiarum factas huiusmodi, quam per quoscumque alios praedictos pro tempore faciendas, et inde secuta quaecumque (utpote contra Pii praedictam ac praesentem Constiti! tionem attentatas) nullas, prout sunt, et invalidas, nulliusque roboris vel momenti fuisse, et pro tempore fore, auctoritate, scientia, et potestate simi­libus, statuimus, decernimus, et declaramus, ac pro potiori cautela, cassamus, et annullamus.

§ 8. Et ultra supradictas poenas (quas contra constitutionis huiusmodi violatores in suo robore permanere decernimus) loca quaecumque, ad quae violatores ipsos declinare, et in quibus scienter stare permitti contigerit, eccle­siastico supponimus interdicto, decernentes illud, quamdiu ipsi violatores inibi scienter steterint, ut praefertur, et per triduum post eorum inde disces­sum, firmiter observari. Ac praesentes literas in quinterno Cancellariae etiam describi mandamus.

§ 9. Non obstantibus, etc.

|Bull. Rom., tom. 3, III, p. 312, 313].


65

Leo X (in Conc. Lateranen. V), const. Supernae dispositionis,

5 maii 1514.

Supernae dispositionis arbitrio, quo coelestia pariter et terrena ineffabili providentia disponuntur, in sublimi beati Petri solio Christi Unigeniti Dei Filii gerentem vices in terris Romanum Pontificem, decet in primis pro cura, et salute dominici gregis sibi divinitus commissi providi exercere Pastoris officium.

§ 1. Quare pro dicti pastoralis officii solicitudine cum Ecclesiasticam disciplinam, ac per omnes fere Christifidelium gradus, bene recteque vivendi

regulam temporum difficultate, ac hominum malitia, licentiaque, et impuni­tate in deterius ita labi, defluere, aberrareque longius a recta via animadver­timus, ut nisi provida corrigatur emendatione, in varios errores securitate peccandi quotidie magis incidere, moxque obortis publice scandalis proruin- pere sit verendum.

§ 2. Cupientes igitur, quatenus nobis ex alto permittitur, ea iam nimium invalescentia mala corrigere, ac pleraque in pristinam sacrorum canonum observantiam reducere, ac in melius iuxta sanctorum Patrum instituta, dante Domino, reformare, eaque omnia sacro approbante Lateranen. Concilio, a fel. rec. lulio Papa II praedecessore nostro inter alia propterea incepto, et per nos continuato salubriter moderari, ut ab his sumamus exordium, quae pro nunc magis expedire videntur, et in Ecclesia Dei maxima scandala pepererunt, a promotionibus scilicet ad Ecclesiasticas dignitates constituimus exordiri.

§ 3. Cum piae mem. Alexander PP. III praedecessor noster etiam in Lateranen. Concilio decreverit,1 ut aetas, morum gravitas, ac literarum scientia in personis promovendis in Episcopos, et Abbates diligenter inquirantur, nihilque magis Dei Ecclesiae officiat, quam cum immeriti assumuntur Prae­lati ad regimen Ecclesiarum, propterea in promotionibus Praelatorum, qua­rum a Rom. Pont. magna ratio haberi debet, eo praesertim quod de pro­motis per eos ad Ecclesias, seu Monasteria in extremo iudicio rationem Deo reddituri sunt: Statuimus et ordinamus, ut deinceps perpetuis futuris tem­poribus, Patriarchalibus, Metropolitanis, ac Cathedralibus Ecclesiis, et Mona­steriis pro tempore vacantibus de personis iuxta praefati Alexandri consti­tutionem, aetate matura, gravitate morum, literarumque scientia praeditis, non ad alicuius instantiam per commendam, et administrationem, seu con­servationem aut alio quovis modo provideatur, nisi ratione utilitatis Eccle­siarum prudentiae, nobilitatis, probitatis, experientiae, atque curialitatis anti­quae cum competenti literatura, et in Sede Apostolica meritorum, aliter visum fuerit faciendum. Idemque in electis, et postulatis, quorum electiones, et postulationes per Sedem Apostolicam admitti consueverint, volumus obser­vari.

§ 5. Quinimmo ut accuratius, diligentiusque idoneae personae promo­veantur, statuimus ut Cardinalis, cui electionis, postulationis, aut provisionis Ecclesiae, seu Monasterii relatio committetur, antequam in sacro Concistorio, ut moris est, referat commissionem examinis, ac relationis huiusmodi sibi datam, uni cuiuslibet ordinis antiquiori Cardinali in ipso Concistorio per seipsum, vel, si ea die, qua sibi commissionis onus iniunctum fuerit, Conci- storium non fuerit, per Secretarium suum, aut alium quemlibet ex suis domesticis familiaribus, notam illam facere debeat, qui tres priores aliis quam primum sui ordinis Card. eam significare teneantur, negotiumque ele­ctionis, administrationis, postulationisve, aut promotionis, summarie, et de plano per seipsum dictus relator examinet, et si qui contradixerit, his vocatis, idoneos, graves, et fide dignos testes, et si expediens, opusve fuerit,

1 C. 7. X, de electione et electi potestate, I, 6.

alios ex officio assumere, processusquu, et iura eiusmodi relationis, una cum dictis testium, die faciendae relationis secum ad Concistorium deferre debeat, neque ullo modo referat, si praesens in Curia promovendus maiorem Card. partem antea non adiverit, ut quae a referente collega sint < trdinales audi­turi, oculata fide, quantum ad personam promovendi attinet, cognoscere possint.

§ 7. Et quoniam Episcopalem dignitatem tueri illaesam, et ne nnprobo- rum impugnationibus, aut accusantium calumniis passim pateat, inuuiri par est: Statuimus, ut nullus Episcopus, aut Abbas, quovis instante ac requirente, nisi sibi copia, et facultas legitimae defensionis permittatur, etiamsi crimina fuerint notoria, diligenterque partibus auditis causa plenarie probata fuerit, privari valeat.

§ 8. Neque aliquis Praelatus invitus, nisi aliis iustis efficacionbiisque rationibus, et causis, transferatur, iuxta formam, ac decretum Concilii < on- stantien.

§ 9. Et quoniam ex commendis Monasteriorum, ut magistra rerum expe­rientia saepius docuit, Monasteria ipsa, tam in spiritualibus, quam in tempo­ralibus graviter laeduntur, quippe quorum aedificia, partim commendatario- rum negligentia, partim avaritia, vel incuria collabuntur, et in dies divinus cultus in his magis diminuitur, passimque obloquendi materia personis prae­sertim saecularibus praebetur, non absque dignitatis Apostolicae Sedis dimi­nutione, a qua commendae huiusmodi proficiscuntur, ut eorum indemnitati salubrius consulatur; Volumus, ac sancimus, ut cum illa per obitum Abba- tum, qui illis praeerant, vacaverint, nullo pacto cuiquam possint commen­dari (nisi pro conservatione auctoritatis Apostolicae Sedis, et ad occurrendum malitiis illam impugnantium, pro temporum qualitate aliter nobis de Fra­trum nostrorum consilio visum fuerit expedire) sed de persona idonea iuxta praescriptam constitutionem eis ita provideatur, ut illis idonei Abbates, prout decet, praefuturi sint.

§ 10. Ea vero Monasteria, quae commendata fuerint, cum per eorum cessum vel decessum, quibus erant commendata, commendae huiusmodi cessaverint, Cardinalibus dumtaxat, ac personis qualificatis, et benemeritis commendari possint, ita tamen quod eorum Monasteriorum commendatarii, quibus ea de cetero commendata fuerint, cuiusvis dignitatis, honoris, et praeeminentiae existant, etiamsi Cardinalatus honore, et dignitate fungantur, si mensam habuerint separatam, ac seorsum a mensa Conventuali, quartam suae mensae partem pro instauratione fabricae, seu pro ornamentis, vestibus, ac paramentis emendis, sarciendisque aut pauperum alimonia, aut sustentatione, ut maior exiget, ac suadebit necessitas. Si vero mensa fuerit communis, tertiam omnium fructuum dicti Monasterii sibi commendati partem pro supradictis oneribus supportandis, et substentatione Monachorum, omnibus aliis deductis one­ribus, impartiri teneantur. Ac literae, quae super Monasteriorum huiusmodi commendis expedientur, cum clausula hoc ipsum specifice exprimente debeant expediri, alioquin si aliter expediantur, nullius sint roboris, vel momenti.

§ 11. Et quoniam Ecclesiis huiusmodi absque aliqua fructuum diminu­tione provideri decet, ut tam dignitati Praesidendum, quam Ecclesiarum, et

aediliciorum necessitati consulatur: Decernimus pariter, ac statuimus, ut super earumdem Ecclesiarum fructibus pensiones minime reserventur, nisi ex resignationis causa, aut etiam alia quae in secreto nostro Concistorio iusta, probabilis, et honesta habita fuerit.

§ 13. Ordinamus etiam ne Ecclesiarum, ac quorumcumque Monasterio­rum, et Militiarum membra a suo capite, quod est absurdum, absque legi­tima, et rationabili causa disiungantur, aut separentur.

§ 14. Uniones perpetuae, praeterquam in casibus a iure permissis, vel sine rationabili causa, nequaquam fiant.

§ 15. Dispensationes autem ad plura incompatibilia ultra duo nisi qua- lificatis iuxta formam iuris communis non concedantur, nisi ex magna, et urgenti causa. Et personis cuiuscumque dignitatis Parochiales Ecclesias, et earum perpetuas Vicarias, ac dignitates maiores, et principales, etiam per viam unionis, vel commendae ad vitam ultra quatuor obtinentibus, ex nunc terminum duorum annorum praefigimus, ut interim, quatuor tantum ex eis retentis, reliquas dimittere teneantur, et beneficia dimittenda huiusmodi resi- gnari valeant in manibus Ordinariorum, ad effectum, ut de illis provideatur personis per eos nominandis, quacumque reservatione etiam generali, etiam ex qualitatibus resignantium personarum resultante non obstante, quo elapso termino nisi dimiserint, omnia vacare censeantur, ac possint libere ut vacantia impetrari, talesque praeterea retinentes poenas extravagantis,1 recolendae memoriae Ioannis Papae XXII etiam praedecessoris nostri incurrant. Item statuimus, ut speciales reservationes quorumcumque beneficiorum ad cuiusvis instantiam minime concedantur.

§ 16. Et cum S. R. E. Cardinales ceteros omnes in ipsa Ecclesia post Summum Pontificem honore ac dignitate praecedant, conveniens ac debi­tum est, ut vitae munditia, ac virtutum splendore cunctis praefulgeant. Quapropter non modo hortamur ros ac monemus, verum etiam statui­mus, et ordinamus, ut de cetero quilibet Cardinalium pro tempore exi- stens, iuxta doctrinam Apostoli ita sobrie, easte, ac pie vivat, ut non solum a malo, sed ab omni etiam specie maii abstinens, coram hominibus luceat, Deumque in primis operibus honorifieet. Sint omnes vigiles, ac divinis officiis, Missarumque celebrationibus intenti, habeantque Cappellas suas in loco honesto, prout facere consueverunt. Sitque eorum domus, familia, mensa, suppellexque non fastu, aut pompa. neque superfluis rebus, neque aliquo modo reprehensibilis, ne peccandi, excedendique modum licentia inde nasca­tur, sed ut aequum est, modestiae et frugalitatis speculum dici mereantur. Illis itaque sint contenti, quae sacerdotalem praeseferant modestiam. Ac Prae­latos, et quoscumque alios insignes viros ad Romanam Curiam venientes, benigne, honorificeque, tam publice quam privatim tractent, et apud nos, et successores nostros gratiose, liberaliterque eorum negocia commendata susci­piant.

§ 17. Praeterea ministerium indecorum Episcoporum, Praelatorumque in domibus non habeant, ne ceteris praeesse instituti, et sacro caractere insi-

1 C. un., de praebendis et dignitatibus, tit. III, in Extravag. loan. XXII.

gniti, in vilia descendant ministeria, passimque Pastoralis officii contemptum inducant. Eos itaque quos vel nunc habent, vel in posterum sunt habituri, honorifice, ut fratres, ac iuxta eorum status condeeentiam tractent

§ 18. Cumque Romano Pontifici communi omnium Christifidelium patri assistant, personarum acceptatores, vel advocatos eos fieri, valde inconve­niens est, propterea statuimus ne partialitatem suscipiant aliquam, neque Prin­cipum, aut Communitatum, vel quorumcumque aliorum contra quemquam, nisi quantum iustitia et aequitas postulat, eorumque dignitas, et conditio requirit, promotores aut defensores fiant, sed a privata omni passione ( iun­cti, sedandis et componendis inter quoscumque litibus, omni diligentia vacent, incumbantque. Principum, et quorumcumque aliorum ac praesertim pauperum, et Religiosorum iusta negocia pio promoveant affectu, oppressos et iniuste gravatos iuxta vires suas, et officii debitum adiuvent.

§ 19. Tituli sui loca, si praesentes in Curia fuerint personaliter, si vero absentes, per Vicarium idoneum semel saltem singulis annis visitent, Clericos, et Populos Ecclesiarum titulo suo subiectarum cum diligentia inquirant, vigi lentque circa cultum divinum, et bona dictarum Ecclesiarum, moresque in primis, et vitam Clericorum, et Parochianorum solerter explorent, eosque omnes, et singulos ad recte, honesteque vivendum paterno moneant affectu. Pro augmento autem divini cultus, et salute animae suae, quilibet Cardinalis, vel in vita donet, vel in mortis articulo relinquat suo titulo, quantum sit satis ad Presbyterum unum commode ibi sustentandum, vel si Ecclesia indi­geat reparatione, vel alia subventione, tantum illi relinquat, vel donet, quan­tum conscientiae suae videbitur.

§ 24. Habeat itaque eorum quisque Sacerdotes, et Levitas honestis vesti­mentis indutos, attenteque provideat, ne quis in familia sua quoquo modo beneficiatus, et in sacris ordinibus constitutus, vestes portet versicolores, nec eo habitu utatur, qui ordini Ecclesiastico parum conveniat. Quare in Presby­teratus ordine constituti, vestes colorum, quae Clericis iure non prohibeantur, deferre debeant, usque ad talos saltem dimissas, et habentes dignitates in Cathedralibus, et Canonici etiam dictarum Cathedralium, ac primam digni­tatem in Collegialis habentes, et Cardinalium Cappellani Missas celebrantes, caputium deferre in publico teneantur, Scutiferis vero paulo supra talos con­cedantur. Parafrenarii quia in assiduo sunt motu, ministerioque funguntur laboriosiore, brevioribus, ac magis expeditis vestibus uti possint, etiamsi fue­rint Clerici, dummodo in Presbyteratus ordine non sint constituti. Ita tamen ut ab honestate non discedant, sed ita vivant, ut mores Ecclesiasticis suis ordinibus non discrepent. Reliqui vero Clerici temperate, ac modeste omnia faciant, et tam ipsi Clerici beneficiati, quam in sacris ordinibus constituti, comam aut barbam non nutriant, neque mulas, aut equos cum phaleris, ornamentisque ex velluto, aut serico factis habeant, sed eiusmodi rebus ex panno tantum, aut corio simpliciter utantur. Si quis autem familiarium prae­dictorum contrafecerit, aut post tres menses legitima monitione praecedente, a praesentium publicatione, huiusmodi vestes prohibitas gestaverit, in excom­municationem incurrat. Si vero infra tres alios menses non se correxerit, a perceptione fructuum ex beneficiis quae obtinet, suspensus intelligatur.

Quod si per alios sex menses in huiusmodi pertinacia obstinatus perman­serit, legitima similiter monitione praecedente, beneficiis omnibus, quaecum­que habet, privatus sit, et esse censeatur, eaque sic vacantia, a Sede Apo­stolica libere impetrari valeant.

§ 25. Quae omnia, et singula in nostris, et cuiuscumque Rom. Pont. pro tempore existentis Familiaribus, et similiter in omnibus aliis clericis beneficialis, vel in sacris ordinibus constitutis, ac etiam Curialibus locum habere volumus. Hoc uno tantum excepto, quod dicti nostri, et Rom. Pont. Familiares, rubri coloris vestimenta gestare possint, pro decentia, et consuetu­dine dignitatis Pontificalis.

§ 26. Et quoniam ad Cardinales maxime spectat, operum optimorum cura, pro viribus laborabunt scire quae Regiones haeresibus, erroribusque, ac superstitionibus contra veram et orthodoxam fidem infectae sint, et ubi Divinorum mandatorum Ecclesiastica deficiat disciplina, quique Reges, ac Principes seu Populi bellis infestentur, vel infestari timeant. Haec et huius­modi scire, ac nobis, et Rom. Pont. pro tempore existenti referre operam dabunt, ut opportuna et salutaria talibus malis ac pestibus remedia, vigilanti studio excogitari valeant.

§ 28. Et cum Card. officium in primis versetur in frequenti Rom. Pont. assistentia, et Sedis Apostolicae negotiis, propterea statuimus, ut omnes Card. in Rom. Curia resideant, et qui sunt absentes, si in Italia, intra sex menses, si extra Italiam, infra annum, a die publicationis praesentis consti­tutionis revertantur. Alioquin fructus beneficiorum, et omnium officiorum suorum emolumenta amittant, omnibusque privilegiis generaliter et specia­liter Card. concessis quamdiu, abfuerit, omnino careant; exceptis tamen illis, quos ratione officii ab Apostolica Sede iniuncti, vel de Romani Pontificis mandato, aut licentia, vel iusto metu, aut quavis alia legitima causa impc- diente, vel aegrotationis, abesse contingat, privilegiis, indultis, et immunitati- bus eisdem Cardinalibus concessis, et in Bulla nostra sub data coronationis nostrae 1 contentis, et expressis in suo robore nihilominus permanentibus.

§ 32. Et cum omnis aetas ab adolescentia prona sit ad malum, et a teneris assuefieri ad bonum, magni sit operis, et effectus: Statuimus et ordi­namus, ut Magistri Scholarum, et Praeceptores, pueros suos, sive adolescen­tes, ne dum in granrmatica, et rhetorica, ac ceteris huiusmodi audire, et instruere debeant, verum etiam docere teneantur ea, quae ad Religionem per­tinent, ut sunt praecepta divina, articuli fidei, sacri Hymni, et Psalmi, ac Sanctorum vitae, diebusque festivis nihil aliud eos docere possint, quam in rebus ad Religionem, et bonos mores pertinentibus, eosque in illis instruere, hortari, et cogere in quantum possunt teneantur, ut nedum ad Missas, sed etiam ad Vesperas, divinaque officia audienda, ad Ecclesias accedant, et simi­liter ad praedicationes et sermones audiendos impellant, nihilque contra bonos mores, aut quod ad impietatem inducat, eis legere possint.

§ 33. Ad abolendam vero execrabilem blasphemiam, quae in maximum divini nominis, et Sanctorum contemptum supra modum invaluit: Statuimus

1 Dum singularem, 19 mart. 1513. - Bull. Rom., tom. 3, III, p. 350-353.

et ordinamus, ut quicumque Deo, palam seu publice maledixerit, contume- liosisque atque obscoenis verbis Dominum Nostrum Iesum Christum, vel gloriosam Virginem Mariam eius genetricem expresse blasphemaverit, si munus publicum, iurisdictionemve gesserit, perdat emolumenta trium men­sium pro prima, et secunda vice dicti officii; si tertio deliquerit, illo eo ipso privatus existat: si Clericus, vel Sacerdos fuerit, eo ipso quod de delicto huiusmodi fuerit convictus, etiam beneficiorum quaecumque habuerit, fructibus applicandis ut infra, unius anni mulctetur, et hoc sit pro prima vice, qua blasphemus ita deliquerit. Pro secunda vero si ita deliquerit, et convictus, ut praefertur, fuerit, si unicum habuerit beneficium eo privetur; si autem plura, quod Ordinarius maluerit, id amittere cogatur. Quod si tertio eius sceleris arguatur et convincatur, dignitatibus ac beneficiis omnibus quaecumque habuerit, eo ipso privatus existat, ad eaque ulterius retinenda inhabilis reddatur, eaque libere impetrari, et conferri possint. Laicus vero blasphemans, si nobilis fuerit, poena XXV ducatorum mulctetur, et pro secunda vice, L Fabricae Basilicae Principis Apostolorum de Urbe applican- dorum, et aliis ut infra deducitur. Pro tertia vero, nobilitatem perdat. Si vero ignobilis ac plebeius fuerit, in carcerem detrudatur, quod si ultra duas vices publice blasphemans deprehensus fuerit, mithra infami per integram diem ante fores Ecclesiae principalis mithratus stare cogatur, si vero pluries in hoc ipsum peccatum lapsus fuerit, ad perpetuos carceres, vel ad triremes damnetur, ad iudicis deputati arbitrium. In foro autem conscientiae, nemo blasphemiae reus, absque gravissima poenitentia, severi confessoris arbitrio iniuncta, possit absolvi. Qui vero reliquos Sanctos blasphemaverit, arbitrio iudicis, rationem personarum habituri, mitius aliquanto puniri volumus. Sta­tuimus etiam, ut saeculares iudices, qui contra tales blasphemiae convictos, non animadverterint, eosque iustis poenis minime affecerint, quantum in eis fuerit, quasi eidem sceleri obnoxii, eisdem quoque poenis subiiciantur. Qui vero in illis inquirendis, puniendisque diligentes, et severi fuerint, pro qua­libet vice decem annorum indulgentiam consequantur, et tertiam partem mulctae pecuniariae habeant. Quicumque vero blasphemantem audierint, eum verbis acriter obiurgare teneantur, si citra periculum suum id fieri posse continget, eumdemque deferre, vel notificare apud Iudicem Ecclesiasticum, seu saecularem intra triduum debeant. Quod si plures dictum blaspheman­tem simul audiverint, singuli eum accusare teneantur, nisi forte omnes con­venerint, ut unus pro cunctis tali fungatur officio. Quos omnes in virtute sanctae obedientiae hortamur, et monemus in Domino, ut pro divini nominis reverentia et honore, in suis dominiis ac terris praemissa omnia servari, et exactissime exequi mandent, ac faciant, uberrimam ab ipso Deo tam boni ac pii operis mercedem habituri, similemque annorum decem indulgentiam, ab Apostolica Sede consecuturi, cum tertia parte mulctae qua dictus bla­sphemus plectetur, quotiens tale scelus puniendum curaverint, quam quidem indulgentiam, et reliquam tertiam mulctae partem, accusatori blasphemi nomen deferenti, similiter concedi, et assignari volumus, aliis poenis contra huius­modi blasphemos per sacros canones expressis, nihilominus in suo robore manentibus.

§ '34. Ut clerici praesertim caste, continenterque, iuxta canonum praecepta vivant, statuimus, ut contrafacientes acriter secundum canones puniantur.

§ 35. Si quis vero, tam laicus quam Clericus, de crimine propter quod venit ira Dei in filios diffidentiae, convictus fuerit, poenis per sacros canones, aut ius civile respective impositis puniatur.

§ 36. Concubinarii autem, sive laici sive Clerici fuerint, eorumdem cano­num poenis mulctentur, neque Superiorum tolerantia, seu prava consuetudo, quae potius corruptela dicenda est, a multitudine peccantium, aliave quae­libet excusatio, eis aliquo modo suffragetur, sed iuxta iuris censuram severe puniantur. Ad bonum vero, et quietum regimen Civitatum, ac locorum omnium Romanae Ecclesiae subiectorum, constitutiones bonae memoriae Aegidii Episcopi Sabinen. olim editas, innovamus, easque inviolabiliter ser­vari praecipimus, et mandamus.

§ 37. Et ut nefariae simoniae labes ac pestis non solum a Romana Curia, sed ex omni etiam Christiana ditione in perpetuum eiiciatur, consti­tutiones per antecessores nostros, etiam in sacris Conciliis contra huiusmodi simoniacos editas innovamus, easque inviolabiliter servari praecipimus, ac poenas in eis contentas pro expressis et insertis haberi, et delinquentes etiam auctoritate nostra affici volumus.

§ 38. Statuimus quoque et ordinamus, ut quilibet habens beneficium, cum cura vel sine cura, si post sex menses ab obtento beneficio divinum officium non dixerit legitimo impedimento cessante, beneficiorum suorum fructus suos non faciat pro rata omissionis recitationis officii, et temporis: sed eos tamquam iniuste perceptos in fabricam huiusmodi beneficiorum, vel pauperum eleemosynas erogare teneatur. Si vero ultra dictum tempus in simili negligentia contumaciter permanserit, legitima monitione praecedente, beneficio ipso privetur, cum propter officium detur beneficium. Intelligatur autem officium omittere, quoad hoc ut beneficio privari possit, qui per quin­decim dies illud bis saltem non dixerit, Deo tamen ultra praemissa de dicta omissione redditurus rationem. Quae poena in habentibus plura beneficia rei- terabilis toties sit, quoties contrafacere convincantur.

§ 39. Et cum fructuum Ecclesiarum Cathedralium, et Metropolitan. Monasteriorumque, et aliorum quorumcumque Beneficiorum Ecclesiastico­rum plenaria dispositio, et administratio, ad nos, et Rom. Pont. pro tem­pore existen. et illos etiam, qui eiusmodi Ecclesias, Monasteria, et Beneficia iure et canonice obtinent, solum pertineant, saecularesque Principes, omni etiam divino iure id prohibente, dictis Ecclesiis, Monasteriis, ac Beneficiis intromittere se nullatenus debeant: Statuimus et ordinamus, ut fructus, reddi­tus, et proventus Ecclesiarum, Monasteriorum, ac Beneficiorum per saeculares ullos Principes, etiam si Imperatorem Reges, Reginaeve, seu Respublicae, vel Potentatus fuerint, aut per eorum Officiales, seu Iudices etiam Ecclesiasticos vel quascumque alias personas publicas vel privatas, de eorumdem Imperatoris, Regum, Reginarum, ac Principum, Rerumque publicarum, vel Potentatuum mandato sequestrari, occuparive, aut modo aliquo detineri: ipsique huius­modi Ecclesias, Monasteria, ac Beneficia obtinen. sub praetextu fabricae, instaurationisque, sine Rom. Pontificis pro tempore existentis expressa licen-

tia, aut eleemosynarum, seu quovis alio colore, aut fuco, impediri non debeant, quominus de illis ut antea libere, ac sine impedimento disponere valeant. Et si sequestrati fuerint, occupative, aut detenti, integre, libereque, ac sine exceptione vel mora, Praelatis ad quos de iure, lcgitiiucquc spectant, resti­tuantur, de quibus, si dissipati nusquam reperiri possint, eorum iusta aesti­matione facta, dictis Praelatis satisfieri volumus per eos, qui dictas seque- strationes, applicationes, dissipationesque fecerint, aut fieri mandaverim, sub poena excommunicationis, aut interdicti Ecclesiastici a talium Principum terris, et dominio, eo ipso incurrendis. Et ut eorum, ac eiusdem subiecto­rum bona ubicumque reperta, si moniti parere noluerint, capi, et retineri possint. Ipsi vero contrafacientes, tam supradictis poenis, quam privatnmis feudorum, et privilegiorum, quae a nobis, et Romana vel aliis Ecclesiis num et pro tempore obtinuerint, et aliis contra violatores, et oppressores liber­tatis Ecclesiasticae, etiam per extravagantes, et alias Constitutiones, etiam incognitas, et forsan in usu non existentes, impositis, quarum omnium teno res pro expressis et insertis habentes innovamus, ac perpetuum firmitatis robur habere decernimus, et declaramus, ac secundum eas per quoscumque Iudices, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales sublata, et adempta cis aliter iudicandi, declarandique potestate, sententiari, iudicari, et interpretari debere volumus, atque mandamus.

§ 40. Et cum a iure, tam divino quam humano Laicis potestas nulla in Ecclesiasticas personas attributa sit, innovamus omnes, et singulas Constitu­tiones fel. rec. Bonifacii Papae VIII etiam Praedecessoris nostri, quae incipit: Felicis,1 et Clementis V quae incipit: Si quis suadente,2 necnon quascumque alias Apostolicas sanctiones in favorem libertatis Ecclesiasticae, et contra eius violatores quomodolibet editas, et poenis etiam contra talia praesumentes in Bulla quae legitur in Coena Domini, contentis, in suo robore permansuris. Et cum in Lateranen. pariter ac Conciliis generalibus, sub excommunica­tionis poena, prohibitum fuerit, ne Reges, Principes, Duces, Comites, Baro- nes, Respublicae, et alii Potentatus quicumque, Regnis, Provinciis, Civita­tibus, ac Terris quoquo modo praesiden. collectas, decimas, et alia huiusmodi onera, Clericis, Praelatis, et aliis quibuscumque personis Ecclesiasticis impo­nant, exigantque, neve a sponte etiam dantibus, et consentientibus etiam recipiant, atque in praemissis auxilium, favorem, consiliumve palam, vel occulte praestantes, in excommunicationis latae sententiae poenam eo ipso incidant, et ipsae quoque Respublicae, ac Communitates, et Universitates circa hoc quomodolibet delinquentes, Ecclesiastico eo ipso subiiciantur inter­dicto, Praelati etiam praemissis absque Rom. Pont. expressa licentia ultro consentien. excommunicationis, et depositionis poenam ipso facto incurrant. Statuimus, et ordinamus ut de cetero talia praesumentes, etiam si, ut prae­fertur, qualificati fuerint, ultra supradictas poenas, quas contravenientes eo ipso incurrere volumus, et innovamus, quod ad omnes actus legitimos, inha­biles, et intestabiles habeantur.

1 C. 5, de poenis, V, 9, in VI0.

- C. 1, de poenis. V, 8, in Clem.

41. Et cum secundum leges civiles, et sacrorum Canonum censuris, sortik-gia per invocationem Daemonum, incantationes, ac divinationi s, super stitionesque prohibitae sint: Statuimus, decernimus, et ordinamus, ut Clerici, qui in praemissis culpabiles inventi fuerint, arbitrio Superiorum infantia notentur; si vero non destiterint, deponantur, atque in Monasterium ad tempus arbitrio Superioris praefiniendum detrudantur; beneficiisque, et otium Ecclesiasticis priventur. Laici vero utriusque sexus, excommunicationis, et aliis poenis iuris, tam civilis quam Canonici subiaceant.

§ 42. Et ut omnes ficti Christiani, ac de fide male sentientes, cuiuscum­que generis, aut nationis fuerint, necnon Haeretici, seu aliqua haeresis labc polluti, vel Iudaizantes, a Christifidelium coetu penitus eliminentur, et a quo cumque loco, et praesertim a Romana Curia expellantur, ac debita animad­versione puniantur; Statuimus ut contra eos diligenti inquisitione ubique, et in dicta Curia maxime, procedatur per Iudices per nos deputandos, et eius criminis reos, et legitime convictos, debitis poenis puniri; relapsos vero, absque ulla spe veniae, aut remissionis affici volumus.

§ 43. Et cum Constitutiones, et Ordinationes nostrae huiusmodi quas pro nunc ordinamus, vitam, mores, Ecclesiasticamque disciplinam concernant, tam Officiales nostros, quam alios, tam in Romana Curia, quam extra ubi­que locorum commorantes, imitari convenit, illis ligari, eosque ad eorum observationem inviolabiliter teneri volumus, atque decernimus.

§ 44. Et ne Constitutiones ipsae aliis censuris, ac poenis in contrafa- cien. per antiqua iura, et Constitutiones impositis derogare in aliquo videan­tur, cum ad augmentum editae, atque excogitatae fuerint, etiam declaramus, per earum dispositiones, ordinationesque nihil prorsus iuri communi, vel decretis aliorum Romanorum Pontificum ullatenus derogatum esse. Quinimmo si qua in eis propter perversam temporum, aut locorum vel hominum cor- ruptelam, vel abusum, aut quamcumque aliam causam minime probandam, vigorem suum amiserint, ea ex nunc innovamus, confirmamus, et inviolabi­liter observari mandamus.

§ 45. Quas nostras consultissimas Constitutiones post duos menses ab earum publicatione, ligare debere, etiam decernimus, et declaramus; distri ctius inhibentes ne quis eas glosare, vel super eis commentaria, interpreta- tionesve facere absque speciali nostra, vel Sedis Apostolicae licentia, prae­sumat. Si quis autem ausu temerario contravenerit, excommunicationis latae sententiae poenam eo ipso incurrat.

Nulli ergo omnino hominum, etc.

Si quis, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, iii, p. 39D-401J.


66 r

Leo X (in Conc. Lateranen. V), const. Regimini universalis,

4 maii 15 15.

Regimini universalis Ecclesiae disponente Domino praesidentes, iuxta Pastoralis officii debitum, libenter intendimus utilitatibus subditorum, ad conservandam libertatem Ecclesiasticam, et removenda scandala, ponendam concordiam, et nutriendam quietem inter Ecclesiarum Praelatos, et eorum subditos, eo propensius Apostolicae solicitudinis studium adliibemus, quo dissensionem talium fore dispendiosam experimento comprobatur, necnon indulta pariter, et privilegia eisdem subditis in ipsorum Praelatorum dispen­dium, tam per Praedecessores nostros, quam Sedem Apostolicam concessa, ita libenter moderamur, ne exinde scandala procedant, neve ex eis ulli detur materia malignandi, et personae Ecclesiasticae a bono obedientiae, necnon a divini perseverantia servitii nullatenus retrahantur.

§ 1. Sane nuper ad nostrum relatio fide digna perduxit auditum, quod Canonici Patriarcharum, Metropolitanarum, et Cathedralium, et Collegiata­rum Ecclesiarum, et alii Clerici saeculares plura praesumunt, quae ipsis infa­miam non parvam pariunt, et aliis inferunt laesionem, praetextu exemptionis, et libertatis a dicta Sede obtentae, Ordinariorum correctiones et ordinationes subterfugiunt, ac eorum forum, sive iudicium declinant; nonnulli etiam impu- nitatem suorum excessuum per privilegium exemptionis obtinere sperantes, excessus ipsos committere non verentur, quos nisi per exemptionem, qua gaudent, crederent se defendi, nullatenus fuissent commissuri. Hinc itaque accidit, ut propter eorum audaciam, qui praetextu privilegii exemptionis, impunitatem excessuum obtinere confidentes, nonnulla multoties committant enormia, per quae plurimum diffamatur Ecclesia, et scandala gravia gene­rantur, potissime autem cum talia per eos, ad quos eorum spectat cor­rectio, incorrecta remaneant, seu illi ad quos spectat illa punire, negligunt.

§ 2. Nos volentes ne eo praetextu delicta remaneant impunita, morbo huiusmodi necessariam adhibere medelam, sacro approbante Concilio sta­tuimus, ut de cetero illi, quibus exemptorum correctio et punitio a dicta Sede demandata est, circa illam vigilanter intendant, et diligenter officii sibi commissi debitum exequantur; et quamprimum eis exemptos ipsos deliquisse legitime constiterit, ita eosdem exemptos delinquentes puniant, quod iidem exempti metu poenae a suis arceantur insolentiis, et alii eorum exemplo per­territi, prosilire ad similia merito perhorrescant.

§ 8. Et cum Ecclesiasticus ordo confundatur, si sua unicuique iurisdi­ctio non servetur, Ordinariorum iurisdictioni (quantum cum Deo possumus) favere, ac litibus finem celerius imponi, et litigantium immoderatis sumpti­bus, et expensis parci satagentes, Statuimus, et ordinamus, quod singulae causae, tam spirituales, quam civiles et mixtae, ac forum Ecclesiasticum quomodolibet concernentes, et beneficiales (dummodo beneficia ipsa gene­raliter reservata non fuerint, et ipsorum singulorum beneficiorum fructus,

"•i iv - i |ii.jvcntus, XXIV ducatorum auri de Camera, secundum com- mun. hi aestimationem valorem annuum non excedant) in prima instantia ¦ «i1.1 Romanam Curiam, et in partibus coram Ordinariis locorum dumtaxat • o^ii'isi i, et tcrminari; ita quod nulli ante definitivam sententiam liceat appel- l.ut-, nec appellatio si fuerit emissa ullatenus admitti, nisi ab interlocutoria, quae vim habeat definitivae, vel a gravamine minime concernente negotium principale, quod per appellationem a definitiva sententia reparari non possit, nisi alter collitigantium adversarii sui potentiam merito perhorrescens, seu alia probabili, et honesta causa aliter quam per proprium iuramentum saltem semiplene probata, coram Ordinario non auderet litigare. Eo enim casu, causae piae, etiam appellationum, in dicta Curia, etiam in prima instantia, committi et cognosci et terminari possint. Alioquin appellationes, et illarum, etiam aliarum causarum huiusmodi commissiones in posterum, et quidquid inde secutum fuerit, nullius sint roboris vel momenti.

§ 10. Et quia saepius et multiplici relatione percepimus, quamplurimas Ecclesias, et illis praesidentes Episcopos, tam citra quam ultra montes, vexari in eorum iurisdictionibus, iuribus, et dominiis, ac turbari a domicellis, Principibus, et nobilibus eorumdem, qui sub colore iurispatronatus, quod in beneficiis Ecclesiasticis habere contingunt, nullo privilegio Apostolico suffulti, sine Ordinariorum oblationibus, et literis, et absque aliquo saltem colorato titulo, beneficia non solum Clericis sed etiam Laicis conferre, Sacer­dotes et Clericos delinquentes ad eorum libitum punire, decimas omnium rerum, ad quarum solutionem de iure tenentur, ac Cathedralium, et alia quae legis Dioecesanae, et iurisdictionis sunt, et ad ipsos Episcopos dumtaxat pertinent, temere auferre, fraudare, usurpare, seu ut praemissa fiant man­dare, ac ipsa et fructus quoscumque ne a Civitatibus, Terris, et locis eorum extrahantur prohibere, feuda, possessiones, et praedia occupare, et indebite detinere, seu ad feuda et bona ipsarum Ecclesiarum eis concedendum, ac beneficia Ecclesiastica personis per eos nominatis conferendum, minis, et ter­roribus, ac aliis viis indirectis inducere, et compellere, et alia quamplurima damna, iacturas, iniurias, Ecclesiis, et earum Praelatis, ac Clericis praefatis inferri, non modo permittere, sed etiam expresse mandare praesumant.

§ 11. Attendentes igitur quod Laicis in Clericos et personas Ecclesia­sticas, ac bona Ecclesiastica, non est attributa facultas, atque aequum et iustum esse, ut in eos iura insurgant, qui illa offendere praesumunt. Nec­non considerantes quantum ex eis tam nostro et Apostolicae Sedis honori, quam personarum Ecclesiaslicarum quieto et prospero statui non sine dam­nanda pernicie derogetur. Ac cupientes, eos quos ad observantiam iurium, virtutum praemia non inducunt, tam adiectarum exaggeratione poenarum, quam adiiciendarum de novo formidine, a temerariis ausibus refraenare, omnes et singulas constitutiones, quae super Decimarum solutione, et contra violatores, et raptores Ecclesiarum, et incendiarios, agrorum depopulatores, et tam S. R. E. Cardinales, quam venerabiles fratres nostros Episcopos, et alias personas Ecclesiasticas, Saeculares et Regulares, capientes, et detinentes, et eorum iurisdictionem et iura quomodolibet indebite occupantes, aut eos in eorum iurisdictionis exercitio perturbantes, seu molestantes, eos quoque

ad conferendum beneficia Ecclesiastica personis per eos nominatis, aut alias de illis pro eorum libito voluntatis disponendum, et feuda ac bona Eccle­siastica in eiupliyteusim concedendum, aut alias vcndeiulum, temere compel- lentes; necnon statuta contra libertatem Ecclesiasticam facientes, et ad prae­missa auxilium, consilium, vel favorem praestantes, hactenus emanarunt, innovamus. Et cum ea nedum iuri contraria, sed etiam I > cl< .i.isticae liber­tati opprobriosa sint quamplurimum et adversa, ut de officio nobis credito dignam Deo possimus reddere rationem, affectibus et monitis paternis, impe­ratorem, Reges, Principes, Duces, Marchiones, Comites, liaioiu , et .pio cumque alios alterius cuiuscumque nobilitatis, praeerninentim, potentia.-, seu potestatis, excellentiae, vel dignitatis existentes, attente hoitamui iii Domino, eisdem in virtute sanctae obedientiae mandantes, ut ipsi , .msiitu tiones praedictas observent, et faciant a suis etiam subiectis inviolabiliter observari, quacumque consuetudine contraria non obstante, si divinam otlen sam, et Sedis Apostolicae debitam vitare voluerint ultionem. Ac collatione , de dictis beneficiis sic factas, nullas et irritas nihilominus esse decernimus, ac illis utentes reddantur inhabiles ad alia beneficia Ecclesiastica obtinenda, donec cum eis super hoc per Sedem praedictam fuerit dispensatum.

§ 12. Mature quoque considerantes, quod post Christi ad Coelos Ascen­sionem, Apostoli per singulas Urbes et Dioeceses, Episcopos distribuerunt, sicut Sancta Romana Ecclesia per Orbem constituit eosdem Episcopos, in partem sollicitudinis vocando, onera gradatim distribuendo per Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos, ac sacris etiam Canonibus fuerit defi­nitum, per eos pro morum correctione, et controversiarum decisione, et determinatione, ac mandatorum Domini observatione, fieri debere Concilium Provinciale, ac Synodum Episcopalem, ut depravata corrigerentur, et illa facere negligentes, Canonicis poenis subiacerent. Cum conveniat nos circa ea, quae rempublicam Christianam concernunt, esse intentos, desiderantes canones ipsos firmiter observari, eisdem Patriarchis, Primatibus, Archiepi­scopis, et Episcopis districte iniungimus, ut de officio eis commisso dignam Deo possint reddere rationem, canones, Concilia et Synodos huiusmodi fieri mandantes, quocumque privilegio non obstante, inviolabiliter observent, prae- t.-iquam quoad Concilium provinciale, quod de cetero singulis trienniis fieri mandamus, ad illaque etiam exemptos accedere debere decernimus, pri­vilegio, ac consuetudine quacumque contraria non obstante. Circa hoc autem invidentes, poenas in eisdem canonibus contentas se noverint incursuros.

| Bull. Rom., tom. 3, III, p. 405-408].


67

I.eo X (in Conc. Lateranen. V), const. Inter multiplices,

4 maii 1515.

Inter multiplices nostrae solicitudinis curas, illam in primis suscipere pro nostro Pastorali officio debemus, ut quae salubria, et laudabilia, ac Catholicae fidei consona, et bonis moribus conformia, nostro tempore non

solum cnucleentur, verum etiam ad posteros propagentur, et quae materiam scandali praebere possent, penitus succidantur, et radicitus extirpentur, nec pullulare usquam sinantur ea in agro Dominico, et vinea Domini Sabaoth dumtaxat conseri permittendo, quibus fidelium mentes pasci spiritualiter pos­sint, eradicatis zizaniis, et oleastri sterilitate succisa.

§ 1. Sane cum olim inter nonnullos dilectos filios sacrae Theologiae Magistros, ac Iuris utriusque Doctores, controversiam quamdam non sine populorum scandalo et murmuratione exortam, et nuper his diebus inno- vatam esse compererimus, circa pauperum relevationem in mutuis eis publica auctoritate faciendis, qui Montes Pietatis vulgo appellantur, quique in multis Italiae Civitatibus, ad subveniendum per huiusmodi mutuum pauperum ino­piae, ne usurarum voragine deglutiantur, a Civitatum Magistratibus, ac aliis Christifidelibus sunt instituti, atque a sanctis viris divini verbi praeconibus, et laudati, et persuasi, ac a nonnullis, etiam summis Pontificibus praedeces­soribus nostris probati, et confirmati sint, ne praefati Montes a Christiano dogmate dissonantes, vel non, utraque parte diversimode sentiente, atque praedicante. Nonnullis enim Magistris, et Doctoribus dicentibus, eos Montes non esse licitos, in quibus aliquid ultra sortem pro libera, decurso certo tempore, per ministros huius Montis, ab ipsius pauperibus quibus mutuum datur, exigitur, et propterea ab usurarum crimine, iniustitiave, seu ab aliqua certi specie maii mundos non evadere: cum Dominus noster, Luca Evange­lista attestante, aperto nos praecepto obstrinxerit, ne ex dato mutuo quic­quam ultra sortem sperare debeamus. Ea enim propria est usurarum inter­pretatio, quando videlicet ex usu rei, quae non germinat, nullo labore, nullo sumptu, nullove periculo lucrum foenusque conquiri studetur. Addebant etiam iidem Magistri et Doctores, in iis Montibus neque commutativae, neque distributivae iustitiae fieri satis, cum tamen iustitiae terminos con­tractus huiusmodi excedere non debeant, si debeant approbari. Idque praeterea probare nitebantur, quia impensae pro huiusmodi Montium conservatione, a pluribus, ut aiunt, debitae, a solis pauperibus quibus mutuum datur, extor­queatur, pluraque interdum ultra necessarias et moderatas impensas, non absque specie maii, ac incentivo delinquendi, quibusdam aliis personis, ut inferre videntur, exhibeantur.

§ 2. Aliis vero pluribus Magistris et Doctoribus contra asserentibus, et in multis Italiae Gymnasiis, verbo et scripto conclamantibus, pro tanto bono, tamquam Reipublicae pernecessario, modo ratione mutui nihil petatur neque speretur, pro indemnitate tamen eorumdem Montium, impensarum videlicet Ministrorum eorumdem ac rerum omnium ad illorum necessariam conser­vationem pertinentium, absque Montium huiusmodi lucro, idque moderatum et necessarium ab iis qui ex huiusmodi mutuo commodum suscipiunt, licite ultra sortem exigi, et capi possit, nonnihil licere, cum regula iuris habeat, Quod qui commodum sentit, onus quoque sentire debeat, praesertim si Apo­stolica accedat auctoritas.

§ 3. Quam quidem sententiam a fel. record. Paulo Secundo, Sixto Quarto, Innocentio Octavo, Alexandro Sexto, et Iulio Secundo Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris probatam, a Sanctis quoque et Deo devotis et in

magna, ob sanctitatis opinionem, existimatione habitis, I vangelicae veritatis praedicatoribus praedicatam esse ostendunt.

§ 4. Nos super hoc (prout nobis est ex alto concessum) opportune pro­videre volentes, alterius quidem partis iustitiae zelum, ne vorago aperiretur usurarum, alterius pietatis et veritatis amorem, ut pauperibus subveniretur, utriusque vero partis studium commendantes, cum haec ad pacem, et tran­quillitatem totius Reipublicae Christianae spectare videantur, sacro appro­bante Concilio, declaramus, et definimus, Montes Pietatis antedictus pei Res­publicas institutos, et auctoritate Sedis Apostolicae hactenus probatos et con­firmatos, in quibus pro eorum impensis, et indemnitate, aliquid modernum ad solas Ministrorum impensas, et aliarum rerum ad illorum conservatio­nem, ut praefertur, pertinentium, pro eorum indemnitate dumtaxat, ultra sortem, absque lucro eorumdem Montium, recipitur, neque speciem maii praeferre, nec peccandi incentivum praestare, neque ullo pacto improbari, quinimmo meritorium esse, ac laudari et probari debere tale mutuum, et minime usurarium putari, licereque illorum pietatem, et misericordiam populis praedicare, etiam cum indulgentiis a Sancta Sede Apostolica eam ob causam concessis. Ac deinceps alios etiam similes Montes cum Apostolicae Sedis approbatione erigi posse. Multo tamen perfectius, multoque sanctius fore, si omnino tales Montes gratuiti constitueretur, hoc est, si illos erigentes, ali­quos census assignarent, quibus si non omni, saltem vel media ex parte, huiusmodi Montium Ministrorum solvantur impensae, ut ad leviorem aeris solvendi portionem, medio hoc, pauperes gravari contingat, ad quos cum huiusmodi census assignatione, pro impensarum supportatione erigendos, Christifideles maioribus indulgentiis invitandos esse decernimus.

§ 5. Omnes autem Religiosos, et Ecclesiasticas ac saeculares personas, qui contra praesentis declarationis et sanctionis formam, de cetero praedi­care, seu disputare, verbo vel scriptis ausi fuerint, excommunicationis latae sententiae poenam, privilegio quocumque non obstante, incurrere volumus.

§ 6. Non obstantibus, etc.

Nulli ergo, etc.

(Bull. Rom., tom. 3, III, p. 408, 409].


68

I.eo X (in Conc. Lateranen. V) const. Inter sollicitudines,

4 maii 1515.

Inter sollicitudines nostris humeris incumbentes, perpeti cura revolvimus, ut errantes in viam veritatis reducere, ipsosque Iucrifacere Deo (sua nobis cooperante gratia) valeamus, hoc est quod profecto desiderantes exquirimus, ad id nostrae mentis sedulo destinamus affectum, ac circa illud studiosa diligentia vigilamus.

§ 1. Sane licet literarum peritia per librorum lectionem possit faciliter obtineri, ac ars imprimendi libros, temporibus potissimum nostris, divino

i.iv.-ntr n um i ne, inventa, seu aueta et perpolita, plurima mortalibus attulerit 11'iiiiiioila, cum parva impensa copia librorum maxima habeatur, quibus n ¦ ruia ad literarum studia percommode exerceri, et viri eruditi in omni linguarum genere, praesertim autem Catholici, quibus Sanctam Romanam Ecclesiam abundare affectamus, facile evadere possunt, qui etiam infideles sciant, et valeant sacris institutis instruere, fideliumque collegio, per doctri­nam Christianae fidei salubriter aggregare. Quia tamen multorum querela nostrum, et Sedis Apostolicae pulsavit auditum, quod nonnulli huius artis imprimendi Magistri, in diversis Mundi partibus libros, tam Graecae, He­braeae, Arabicae, et Chaldeae linguarum in Latinum translatos, quam alios, Latino, ac vulgari sermone editos, errores etiam in fide, ac perniciosa dogmata etiam Religioni Christianae contraria, ac contra famam personarum, etiam dignitate fulgendum continentes imprimere, ac publice vendere prae­sumunt, ex quorum lectura non solum legentes non aedificantur, sed in maximos potius, tam in fide quam in vita, et moribus prolabuntur errores, unde varia saepe scandala (prout experientia rerum magistra docuit) exorta fuerunt, et maiora in dies exoriri formidantur.

§ 2. Nos itaque, ne id, quod ad Dei gloriam, et fidei augmentum, ac bonarum artium propagationem, salubriter est inventum, in contrarium con­vertatur, ac Christifidelium saluti detrimentum pariat, super librorum impres- sione curam nostram habendam fore duximus, ne de cetero cum bonis seminibus spinae coalescant, vel medicinis venena intermisceantur. Volentes igitur de opportuno super his remedio providere, hoc sacro approbante Con­cilio, ut negotium impressionis librorum huiusmodi, eo prosperetur felicius, quo deinceps indago solertior diligentius et cautius adhibetur: Statuimus, et ordinamus, quod de cetero perpetuis futuris temporibus, nullus librum aliquem, seu aliam quamcumque scripturam, tam in Urbe nostra, quam in aliis quibusvis Civitatibus, et Dioecesibus, imprimere, seu imprimi facere praesumat, nisi prius in Urbe per Vicarium nostrum, et Sacri Palatii Magi­strum, in aliis vero Civitatibus, et Dioecesibus per Episcopum, vel alium habentem peritiam scientiae libri, seu scripturae huiusmodi imprimendae ab eodem Episcopo ad id deputandum, ac Inquisitorem haereticae pravitatis Civitatis, sive Dioecesis, in quibus librorum impressio huiusmodi fieret, diligenter examinentur, et per eorum manus propriae subscriptionem, sub excommunicationis sententia, gratis, et sine dilatione imponendam, appro­bentur.

§ 3. Qui autem secus praesumpserit, ultra librorum impressorum amis­sionem, et illorum publicam combustionem, ac centum ducatorum Fabçicae Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, sine spe remissionis, solutionem, ac anni continui exercitii impressionis suspensionem, excommunicationis sententia innodatus existat, ac demum ingravescente contumacia, taliter per Episcopum suum, vel Vicarium nostrum respective, per omnia iuris remedia castigetur, quod alii eius exemplo similia minime attentare praesumant.

Nulli ergo, etc. Si quis, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 409, 410].


69

Leo X, const. Inter graves, 25 maii 1515.

Inter graves sollicitudines, et curas, quibus pro Pastoiahs otficii, et Apo­stolicae servitutis debito continue premimur, una est peculiaris, qua semper angimur, ut defensioni, et custodiae Civitatum, et terrarum, et locorum nobis et S. R. E. subiectorum assidue invigilemus, ac tu- pciveisorum t' me- rariis ausibus, a quibusvis gentium armorum ductoribus, qui sine iii titiae ministerio, sed hostili manu, et propria temeritate procedunt. «>n upeniur, et dissipentur, omnibus remediis, et iuris auxilio opportune prohibere, qimd tanto periculosius negligitur, quanto exinde turbatio, et confusio Civitatum, et Terrarum Ecclesiastici Status de facili causaretur, et Pontificalis aucti rit.e minueretur.

§ 1. Cum itaque operam efficacem adhibere debeamus, ut omnes Chri­stifideles, praesertim in terris, et locis nobis, et dictae Sedi mediate, vel immediate subiectis existentes, sublatis quibuscumque armorum strepitum-, et impedimentis quiete, et pacifice vivere valeant, omnibus iuris remediis (ubi etiam perversorum audacia exigit, vibrato Apostolicae potestatis mucrone) per censuras Ecclesiasticas providere volentes. Sane cum mente revolvinms quot, et quantos labores fel. rec. Iulius Papa II praedecessor noster pro recuperatione Civitatum, Terrarum, et locorum ad Romanam Ecclesiam canonico titulo pertinentium, quae a diversis Ducibus, Principibus, et Poten- tatibus longo tempore occupata, et detenta fuerant, passus sit, praesertim cum adductus fuerit, consilium capere de adeundis per se ipsum, visitandis, et reformandis aliquibus Romanae Ecclesiae Civitatibus, et illarum Statu, assumptis etiam aliquibus copiis, ut contumaces compescere posset, iter matura deliberatione cum S. R. E. Cardinalibus, ipsis eum comitantibus, arripere, illaque felici, et prospero successu, dextera Domini sibi etiam assi­stente, recuperaverit et dictae Romanae Ecclesiae reintegraverit.

§ 2. Nos etiam post nostram ad summi Apostolatus apicem, divina favente clementia, assumptionem, Parmam, et Placentiam Civitates, quibus Apostolica Sedes, ea tunc vacante, spoliata fuerat, summa diligentia restitui ¦ hi.ivimus. Et omnia quaeque per eumdem Iulium praedecessorem recupe- 1 ata, pro nostro, et dictae Sedis honore, non minori diligentia, ac oppor- tuni iuris remediis conservare intendimus, quam idem Iulius praedecessor, i um in humanis ageret, recuperare studuerit, animo etiam semper gessimus, Re^es, et Principes, ac Potentatus, quos tempore assumptionis nostrae huius­modi iiit. 1 se bello dissidentes audivimus, non armis, sed concordia, eorum differentias, et lites, Domino concedente terminari, et inter fideles quoslibet, controversias super quacumque etiam maxima importante re, via iuris, et non armis decidi, et terminari, ipsaque arma Regum, et Principum, ac Potenta- tuum praedictorum unanimi consensu contra immanissimos Christi nominis hostes, ad fidei exaltationem converti, summo studio concupivimus.

§ J. Iit cum a quampluribus praedecessoribus nostris Romanis Pontifi­ci is, constitutiones, diversas censuras, et poenas in se continentes, contra occupantes Civitates, et Terras, et loca huiusmodi, aut illa hostiliter inva­deres emanaverint, et singulis annis censurae huiusmodi contra talia prae­sumentes in die Coenae Domini innoventur: ea propter ne Terrarum, aut locorum, ac iurium, seu bonorum S. R. E. curam negligere videamur, nec­non ad tollendam super praemissis ignorantiae, aut cuiuslibet alterius generis excusationem, omnes, et singulas constitutiones, et literas Aposto­licas, ac processus, qui singulis annis publice promulgantur in die Coenae Domini, ex more Romanorum Pontificum, ac alias quascumque constitutiones, seu canonicas sanctiones quomodolibet editas, excommunicationis, ac alias sententias, censuras, et poenas contra Civitates, et Terras, loca, et iura ad dictam Romanam Ecclesiam pertinentia occupantes, aut illa hostiliter inva­deres, vel ad id per se, vel alium, seu alios, auxilium, consilium, vel favo­rem, directe, vel indirecte, aut alias quovis quaesito colore, praestare prae­sumentes, cuiuscumque ordinis, praeeminentiae, et conditionis, et status, etiamsi Cardinalatus, aut Patriarchali, Regali, Reginali, aut alia quavis Eccle­siastica, vel mundana, praefulgeant dignitate, continentes, approbamus, et innovamus, illasque inviolabiliter observari debere decernimus.

§ 4. Ac omnes, et singulos Reges, Duces, Principes, Marchiones, Comites, Barones, ac Communitatum, Universitatum, tam in Italia, quam extra Italiam existentium singulas personas, Civitates, Terras, et loca praesertim Parmam, et Placentiam, ad dictam Romanam Ecclesiam mediate, vel immediate perti­nentia, seu in quarum, vel quorum aut cuiuslibet earum, vel eorum posses­sione quomodolibet eadem S. R. E., per se, vel alium extiterit, hostiliter invadentes, aut alias cum gentibus armorum, aut stipendiariis equestribus, vel pedestribus, aut sine, etiam advocatione populorum, seu factionum, aut privatarum personarum, aut alias qualitercumque, et quomodocumque, et quovis quaesito colore, aut ingenio, absque nostra speciali licentia occu­pantes, necnon stipendiarios, equestres aut pedestres, quomodolibet contra praesentes literas nostras, et in eis contenta militantes, aut auxilium, consi­lium, vel favorem praestantes, ex parte omnipotentis Dei, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, auctoritate beatorum Petri, et Pauli Apostolorum, ac nostra, et de potestatis plenitudine, excommunicamus, anathematizamus, ac male­dictionis, et damnationis aeternae mucrone percutimus, ac omnium Ecclesia­sticarum censurarum laqueis ligatos, et irretitos esse, vigore praesentium decernimus, ac reos criminis laesae Maiestatis, et a Sede Apostolica, et a S. R. E., ac omnibus dictae Romanae Ecclesiae devotis, cum eorum bonis perpetuo diffidatos, infames, et inhabiles ad omnes, Ecclesiasticas, vel mun­danas dignitates, omnesque actus legitimos, et Ecclesiastica sepultura indignos esse, auctoritate, et potestate praedictis etiam decernimus.

§ 5. Et generaliter Civitates, Terras, Oppida, et loca quaecumque ad quae aliquem eorumdem excommunicatorum declinare contigerit, quamdiu ibidem permanserit, etiam triduo post recessum eiusdem, Ecclesiastico inter­dicto subiicimus, necnon excommunicatos, anathematizatos, et maledictos, titulis, dignitatibus, et honoribus, in quibus constituti existunt, et tam ipsos,

quam Communitates, Castra, Oppida, et loca praedicta, omnibus privilegiis, indultis, etiam Studii generalis, concessionibus, et gratus, dignitatibus, hono­ribus, quibus utuntur, et gaudent, seu muniti sunt, necnon bonis omnibus, quae in feudum, vel in emphyteusim, seu alias a praefata Romana, vel aliis Ecclesiis, Monasteriis, et locis Ecclesiasticis, aut alias quomodolibet, etiam ab Imperatore, Regibus, seu aliis Principibus, ac saecularibus potestatibus obti­nent, penitus privamus, dictaque bona feudalia, vel cmpliytculn a, ut prae­fertur, obtenta, ad dominos suos reverti debere, ita ut de illis libcic dispo­nere possint, decernimus.

§ 6. Et si aliqui ex excommunicatis, anathematizat, et maledictis prae­dictis, clerici, saeculares, vel Praelati, etiam in Archiepiscopali, IpisopaH, vel alia dignitate, etiam Cardinalatus honore, et beneficiati fuerint, iii" dignitate, ac titulo Cardinalatus, necnon Praelaturis, administrationibus, regi minequc, ac omnibus, et singulis beneficiis, dignitatibus, personalibus, offi­ciis, canonicatibus, et praebendis, aliisque beneficiis Ecclesiasticis, ac widi- nibus, etiam Sacerdotalibus, ad quos promoti forent, sine ulla spe restitutionis, et absque alia citatione, seu declaratione, privamus, et ex nunc privatos c .se per praesentes decernimus.

§ 7. Absolvi autem a praedictis censuris, sententiis, ac poenis nullus ex supradictis per alium quam per Romanum Pontificem, nisi dumtaxt in mortis articulo constitutus possit, nec etiam tunc, nisi quantum fieri potest, satisfactione praevia, et de stando Sanctae Matris Ecclesiae mandatis, et similia ulterius non committenda, legitima cautione praestita, aliter autem absolvere, aut indignos sepultura Ecclesiastica, ut praefertur, sepelire prae­sumentes, supradictis omnibus, et singulis poenis eo ipso subiicimus. Quod­que de beneficiis praedictis possit, et debeat per Sedem praedictam dum­taxat, seu ab illa specialem facultatem habentes, absque alia declaratione incursus poenae huiusmodi, libere illico provideri, auctoritate praedicta, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine.

§ 8. Ac omnibus, et singulis Civitatum, et Terrarum nobis, et Romanae Ecclesiae mediate, vel immediate subiectarum personis, sub eisdem poenis, quas eo ipso si contrafecerint, absque alia declaratione incurrant, et a quibus, ut praefertur, nonnisi a nobis, et successoribus nostris, praeterquam in mortis articulo constituti, et debita satisfactione praemissa, absolvi possint, in virtute sanctae obedientiae, districte praecipiendo mandamus, ne aliquas gentes armi- geras, praeterquam ad nostra, et dictae S. R. E. stipendia militantes, quovis quaesito colore in Civitatibus, Terris, Castris, Oppidis, et locis nostris subie­ctis, sine nostra speciali licentia admittere, retinere, illisque victualia, aut aliquod subsidium quoquo modo praestare praesumant, eosque etiam si Cardinalatus honore, vel Archiepiscopali, Episcopali, aut quavis alia Eccle­siastica, vel inundana praefulgeant dignitate, si contrafecerint, ipso facto eisdem poenis subiacere, Civitates quoque, Terras, Castra, Oppida, et loca praedicta, ad quae inobedientes huiusmodi declinare, et in quibus moram trahere contigerit, Ecclesiastico supposita interdicto, tamdiu firmiter obser- vando, donec compuncti corde, huiusmodi interdicti relaxationem, debita satisfactione praemissa, meruerint obtinere, ac ibidem permanserint, et per

triduum post eorum discessum, auctoritate Apostolica, scientia, et potestate praedictis, decernimus.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 410-412].


70

Leo X (in Conc. Lateranen. V), const. Pastor aeternus,

19 dec. 1516.

Pastor aeternus gregem suum, usque ad consummationem saeculi num quam deserturus, ita Apostolo teste, obedientiam dilexit, ut pro expiando primi parentis inobedicntiae peccato seipsum humiliaverit, factus obediens usque ad mortem, migraturus vero ex mundo ad Patrem in soliditate petrae, Petrum eiusque Successores Vicarios suos instituit, quibus ex libri Regi:, i testimonio ita obedire necesse est, ut qui non obedierit morte moriatur, et ut alibi legitur, in I cclesia esse non potest, qui Romani Pontificis Cathe­dram deserit, quoniam Augustino, Gregorioque auctoribus, sola obedientia est mater, custosque omnium virtutum, sola fidei meritum possidens, sine qua quisque infidelis convincitur, etiam si fidelis esse videatur. Itaque nos eodem Petro docente soliciti esse debemus, ut quae a Rom. Pont. Praede­cessoribus nostris, praesertim in sacris Conciliis pro obedientiae huiusmodi auctoritatis, libertatisque Ecclesiasticae, et Sedis Apostolicae defensione mature, et ex legitimis causis inchoata sunt, nostris studio, cura, et dili­gentia debite absolvantur, et ad optatum finem perducantur, simplicium quoque animae (quarum etiam rationem Deo reddituri sumus) a dolis, (.t laqueis tenebrarum principis liberentur.

§ 1. Sane fel. rec. Iulius Papa Secundus praedecessor noster post indictum ex legitimis tunc expressis causis de venerabilium fratrum suorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, de quorum numero tunc eramus, consilio, et assensu sacrum Lateranense Concilium, provide considerans cum eodem sacro Lateranen. Concilio Bituricen. Regni Franciae corruptelam, quam illi Pragmaticam Sanctionem vocant, cum maximo animarum periculo, et scan­dalo, ac dignitatis Sedis Apostolicae detrimento, et vilipendio retroactis tem­poribus viguisse, et adhuc vigere, eiusdem Pragmaticae Sanctionis negotium, eodem approbante Concilio discutiendum, certis tunc nominatim deputatis < 'ardinalibus, et Praelatis certae Congregationis commisit.

§ 5. Et sicut piae memoriae Leo Papa I, Praedecessor noster, cuius in hoc libenter quoad possumus vestigia imitamur, ea quae in secunda Ephe­sina Synodo temere contra iustitiam et Catholicam fidem gesta fuerunt, post­modum in Chalcedonen. Concilio mandavit, ac fecit, pro dictae fidei firmitate revocari, ita et nos a tam nefariae sanctionis, et contentoruin in ea revoca­tione, retrahi aut desistere salva conscientia, ac nostro, et ipsius Ecclesiae honore non posse, aut debere censemus.

§ 6. Nec illud nos movere debet, quod sanctio ipsa et in ea contenta, in Basileen. Concilio edita et ipso Concilio instante a Bituricen. Congrega­tione recepta et acceptata fuerunt, cum ea omnia post translationem eiusdem

Basileen. Concilii per rec. mem. Eugenium Papam IV, etiam praedecessorem nostrum factam, a Basileen. Coneiliabulo, seu potius conventicula, quae praesertim post huiusmodi translationem, Concilium amplius appellari non merebatur, facta extiterint, ac propterea nullum robur haberi- potuerint, cum etiam solum Rom. Pont. pro tempore existen. tamquam auctoritatem super omnia Concilia habentem, Conciliorum indicendorum, translercndorum, ac dissolvendorum, plenum ius et potestatem habere, ne dum ex sacrae Scriptu­rae testimonio, dictis Sanctorum Patrum, ac aliorum Romanorum l'nuntii um praedecessorum nostrorum, sacrorumque canonum decretis, sed propria etiam eorumdem Conciliorum confessione manifeste constet, quorum aliqua referre placuit, reliqua vero utpote notoria silentio praeterire. In Alexandrina enim Synodo Athanasio ibidem existente, Felici Romano Pontif, ab eadem Synodo scriptum fuisse legimus, Nicaenam Synodum statuisse non debeo- absque Roman. Pont. auctoritate Concilia celebrari. Neque nos latet etiam eumdem Leonem Pont. Ephesinam secundam Synodum ad Chalceiloneu. statuisse. Martinum etiam Papam V praesidentibus suis in Concilio Seneu. potestatem transferendi Concilium nulla consensus ipsius Concilii mentione habita dedisse. Ephesinam quoque primam Synodum Caelestino ac Chalce- donen. eidem Leoni Sextam, Agathoni Septimam, Hadriano Octavam, Nicolao Octavam etiam Constantinopolitan. Synodum Hadriano Roman. Pontif, prae­decessoribus nostris maximam reverentiam exhibuisse, eorumdemque Pontif, institutionibus, et mandatis in sacris Conciliis per eos editis et factis reve­renter et humiliter obtemperasse. Unde Damasus Papa, et ceteri Episcopi Romae congregati scribentes de Concilio Ariminen. Episcopis in Illyrico con­stitutis praeiudicium aliquod per numerum Episcoporum Arimini congrega­torum fieri non potuisse testantur, quandoquidem constet Roman. Pontif., cuius ante omnia dicebat spectari decretum, talibus non praebuisse consen­sum, eumdemque Leonem Pontificem universis Siciliae Episcopis scribentem idem voluisse apparet, consueveruntque antiquorum Conciliorum Patres pro eorum, quae in suis Conciliis gesta fuerunt, corroboratione, a Rom. Pont. subscriptionem, approbationemque humiliter petere, et obtinere, prout ex Nicaena, et Ephesina, ac Chalcedonen. huiusmodi, et Sexta Constantinopo­litani, et Septima eadem Nicaena, ac Romana sub Symmacho Synodis habitis earumque gestis, necnon in Aimari libro de Synodis manifeste colligitur, quod etiam novissime Constantien. Patres fecisse constat. Quam laudabilem consue­tudinem si Bituricen. et Basileen. secuti fuissent, huiusmodi molestia procul­dubio careremus.

§ 7. Cupientes quoque huiusmodi negotium ad debitum finem perduci, ac tam vigore citationum hactenus a nobis, et praefato Iulio Praedecessore ex abundanti emanatarum, quam aliorum praemissorum, quae ita notoria sunt, ut nulla valeant excusatione, aut tergiversatione celari, etiam ex nostro Pastorali officio procedentes, omnesque, et singulos tam iuris, quam facti defectus, si qui forsan In praemissis intervenerint, supplentes, ex certa nostra scientia, et de Apostolicae potestatis plenitudine (eodem sacro approbante Concilio) tenore praesentium praefatam Pragmaticam Sanctionem, seu cor- ruptelam, eiusque approbationem quomodolibet emanatam, omniaque et sin-

, l.i decreta, capitula, statuta, constitutiones, sive ordinationes in eadem quomodolibet contentas, seu etiam insertas, ac ab aliis prius editas, necnon consuetudines, stylum, usum, sive potius abusum ex ea in hanc usque diem quomodolibet einanatos, seu observatos, nullius roboris, vel momenti fuisse, et esse decernimus, et declaramus. Necnon ad abundantiorem cautelam eam­dem Bituricen. sanctionem, sive corruptelam, eiusque approbationem tacitam, vel expressam, ut praefertur, et in ea contenta omnia, et singula etiam inserta quaecumque revocamus, cassamus, abrogamus, irritamus, annullamus, ac damnamus, et pro infectis, revocatis, cassatis, abrogatis, irritatis, annullatis, et damnatis haberi volumus, decernimus, et declaramus.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 430-433].


71

Leo X (in Conc. Lateranen. V), const. Supernae Maiestatis,

19 dec. 1516.

Supernae Maiestatis praesidio, per cuius ineffabilem providentiam cae­lestia simul et terrena diriguntur, super gregem Dominicum nobis commis­sum, speculatoris officium (quantum imbecillitati nostrae conceditur) exer­centes, totaque mente nobiscum ipsi revolventes inter alia complura et magna ad nos pertinere, ut munus praedicationis, quod in Ecclesia Dei praecipuum, ac pernecessarium, magnique fructus atque utilitatis, dummodo recte et ex sincera caritate erga Deum et proximum praeceptisque, et exemplis sanctorum Patrum, qui haec profitentes cum fidei fundatione, et propagatione plurimum Ecclesiae contulerunt, exerceatur; quippe quod Redemptor noster primus fecit, et docuit, et eius praecepto, et imitatione duodenus ille Apostolorum numerus, quasi totidem coeli, Dei veri gloriam enarrantes per Orbem terra­rum, universum genus humanum, quod sub peccati iugo vetusta servitute continebatur, sensim ab eorum tenebris educentes, et ad perpetuae salutis lucem excitantes, verbum ipsum in omnem terram, et in fines orbis terrae, tum ipsi prius, tum deinde sui successores longe lateque propagaverunt, altissimeque fundaverunt, ut qui nunc tantum subeunt onus, meminisse debeant, creberrimeque secum revolvere, praeter auctoris ipsius, ac funda­toris Iesu Christi pientissimi Redemptoris, Petri etiam et Pauli ceterorumque Apostolorum, et Domini Discipulorum se vices, quoad hoc officium, subire, ac sustinere.

§ 1. Sane fide dignotum relatione percepimus, quod nonnulli Praedica­ta .s nostris temporibus (quod dolenter referimus) non attendentes, se eorum, quos diximus, et insuper Sanctorum Ecclesiae Doctorum, aliorumque sacram t heologiam profitentium, qui assistendo iugiter Christianis, ac se falsis pro­phetis rectam fidem subvertere annitentibus opponentes, Ecclesiam militantem illae nn prius, per se talem eam esse manifestarunt, officium exercere, et non nisi utilia concurrenti eorum sermonibus populo ad vitiorum extirpationem, virtutum laudem, animarum denique salutem fidelium, meditanda, et perfi­cienda debere assumere, multa tamen, et varia contra institutiones, et exempla,

quae diximus, quandoque etiam scandalosa populis praedicare, quod mentem certe nostram mirum in modum commovit, dum nobiscum ipsi mente vol­vimus, quod illi officii immemores sui, in suis sermonibus non ad utilitatem audientium, sed ad suam potius ostentationem laboranti s, vanis quorumdam auribus blandiuntur, qui ad hoc iam devenisse apparent, ut verificctur dictum Apostoli ad Timotheum ita scribentis: Erit enim tempus cum s ui im doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem converten­tur; quorum falsas, et inanes mentes, praedicantes ipsi praefati non modo in rectam veramque viam reducere minime student, sed illas maioribu etiam erroribus implicaut, dum sine ulla canonum attestatione, vel reverentia, immo contra ipsas canonicas sanctiones, sacrae Scripturae sensum multifariam per­vertentes, temereque ac perperam plerumque interpretantes, contra veritatem praedicare, terroresque ac minas, multaque mala propediem affutura, iamque ingruentia, nulla prorsus legitima ratione muniti, sed suo dumtaxat sensui obsequentes comminantur, repraesentant, adesseque asseverant; plerumque etiam vana quaedam, et inania, et alia huiusmodi populis ingerere, et (quod enormius est) ab aeternitatis lumine, et Sancti Spiritus admonitione, aut infu­sione, illa se habere asserere audent. Cumque ii sub confictorum miraculorum mendaciis, varios errores fraudesque disseminent, denique populos, quos in Evangelica doctrina sedulo instruere, et in vera fide retinere, et conservare deberent, sermones suos, a sensu, et praeceptis universalis Ecclesiae retra- hentes, a sacrisque constitutionibus, quas maxime sequi deberent, deviantes, auditores suos amovent, ac longe faciunt a salute. Per haec namque, et alia huiusmodi simpliciores homines, et ad deceptionem procliviores, a via salutis, et obedientia Rom. Ecclesiae deviantes, in errores varios perfacile inducuntur.

§ 2. Propterea Gregorius huius muneris peritissimus, et fervore caritatis incensus, praedicatores vehementer hortatur et monet, ut dicturi ad populum, prudentes cautique accedant, ne dicendi impetu rapti, verborum erroribus quasi iaculis audientium corda configant, et cum sapientes fortasse videri desiderant, decepti speratae virtutis compagem insipienter discindant. Saepe namque verborum effectus amittitur, cum loquacitate importuna, vel incauta, audientium corda levigantur. Et sane in nullo alio rudem ii plebem maiori damno scandaloque afficiunt, quam cum, vel tacenda praedicant, vel falsa, et inutilia docendo, eam in errorem inducunt. Quae quoniam huic sacrae Religioni divinitus institutae, ut nova, et aliena, omnino contraria esse no­scuntur, gravi certe accuratoque sunt examine digna, ne scandalum populo Christiano, et suorum auctorum, ac aliorum animabus interitum pariant.

§ 3. Nos igitur sanctae Dei Ecclesiae (cui disponente Domino praesi- demus, quae quidem unum est, et Deum ,unum praedicat, colit, ac unam fidem firmiter, et sincere confitetur, iuxta illud Prophetae vaticinium: Qui habitare facit unius moris) uniformitatem, quantum cum Deo possumus, posthabitam reducere, et retentam conservare, quique populo verbum Dei praedicant, tales esse cupientes, ut eorum praedicatione, Ecclesia nullum scan­dalum patiatur, et si qui corrigibiles sunt, ab his, quae proximis nostrisque temporibus praesumpserunt, cum nonnullos eorum, praeter illa quae diximus,

in praedicationibus non viam amplius Domini in virtute docentes, non Evan­gelium, ut deberent, explanantes, sed conficta miracula, et nova, ac falsa vati- cinia, aliaque levia, ab anilibus fabulis parum distantia, magnumque scandalum parientia, nulla devotionis, et auctoritatis, eiusque improbantis, ac repellentis haec, habita ratione, vastis clamoribus imprimere, ac suadere ubique conantes, et ne Pontificali quidem dignitate fulgentibus, et aliis Ecclesia Praelatis par­centes, quibus potius honorem, ac reverentiam exhibere deberent, sed in eorum personas, ac statum audaciter, ac temere invehi consuevisse, et alia huiusmodi commisisse constat, in futurum abstineant, ut tam periculosum con- tagiosumque malum, ac mortifera pestis radicitus evellatur, et arefactum ita penitus deleatur, ut nec memoria eius remaneat, sacro approbante Concilio statuimus, et ordinamus, ut nullus tam clericus saecularis, quam cuiuscumque etiam Mendicantium Ordinis regularis, aut quivis alius, ad que.n facultas praedicandi, tam de iure, quam de consuetudine, vel privilegio, aut alias pertinet, ad huiusmodi officium exercendum admittatur, nisi prius per Supe­riorem suum respective diligenter examinatus (in qua re conscientiam ipsius Superioris oneramus), ac morum honestate, doctrina, probitate, prudentia, et vitae exemplaritate ad illud aptus, et idoneus reperiatur, et hic, quocumque postea praedicaturus accesserit, de huiusmodi examine, et idoneitate sua per literas authenticas, seu alias sui examinatoris, approbatorisque Episcopis, et aliis locorum Ordinariis fidem legitime faciat.

§ 4. Mandantes omnibus qui hoc onus substinent, quique in futurum substinebunt, ut Evangelicam veritatem, et sanctam Scripturam iuxta declara­tionem, interpretationem, et ampliationein Doctorum, quos Ecclesia, vel usus diuturnus approbavit, legendosque hactenus recepit, et in posterum recipiet, praedicent, et explanent; nec quidquam eius proprio sensui contrarium aut dissonum adiiciant, sed illis semper insistant, quae ab ipsius sacrae Scrip­turae verbis, et praefatorum Doctorum interpretatione, rite et sane intellectis, non discordant.

§ 5. Tempus quoque praefixum futurorum malorum, vel Antichristi adventum, aut certum diem iudicii praedicare, vel asserere nequaquam prae­sumant; cum veritas dicat: Non esse vestrum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, ipsosque qui hactenus similia asserere ausi sint, mentitos, ac eorum causa reliquorum etiam recte praedicantium auctoritati non modicum detractum fuisse constet; inhibentes omnibus, et singulis Clericis saecularibus, vel regularibus praefatis, ceterisque cuiuscumque status, gradus, et Ordinis existant, qui hoc onus assument, ne de cetero in sermonibus suis publicis, alia quaequae futura ex literis sacris constanter praedicere, nec illa a Spiritu Sancto vel divina revelatione se habuisse affir­mare, et alienas inanes divinationes asseverando, aut alio quocumque modo tractanda assumant, sed ex divinae vocis praecepto Evangelium omni crea­turae cum vitiorum detestatione, et virtutum commendatione, et enucleent, et pacem ac dilectionem mutuam a Redemptore nostro tantopere commen- datam, ubique foventes, non scindant vestem inconsutilem Christi, sed ab Episcoporum, et Praelatorum, ac aliorum Superiorum, eorumque status scan­dalosa detractione, quos coram vulgo, et Laicis non modo incaute, sed etiam

intemperanter reprehendunt, et mordent, et ab eis male gestorum expressis quandoque nominibus aperta, et manifesta redargutione abstineant.

§ 6. Denique constitutionem felicis tecord. Clementis Papae V, quae incipit, Religiosi, quam tenore praesentium innovamus, rt appi<>bamus, invio­labiliter ab eis observari debere decernimus, ut hac ratione ad utilitatem populi praedicantes, et cum Domino lucrifacientes, talentum quod ab illo acceperant, supcriucrari, et eiusdem gratiam, et gloriam consequi mereantur.

§ 7. Ceterum, si quibusdam eorum Dominus futura quaedam iii Dei Ecclesia inspiratione quapiam revelaverit, ut per Atnos Prophetam ipse pro­mittit, et Paulus Apostolus praedicatorum princeps, Spiritum, inquit, nolite extinguere, prophetias nolite spernere, hos aliorum fabulosorum, et menda­cium gregi connumerari, vel aliter impediri minime volumus. I xtinguitur namque ipsius gratia spiritus, Ambrosio teste, si incipientibus loqui fervor contradictione sopitur, et tunc Spiritui Sancto iniuria certe fieri dicitur I t quoniam res magni momenti est, eo quod non de facili credendum sit omni spiritui, sed sint probandi spiritus, teste Apostolo, an ex Deo proveniunt, volumus, ut lege ordinaria tales assertae inspirationes, antequam publicetur, aut populo praedicetur, ex nunc Apostolicae Sedis examini reservatae intel­ligantur. Quod si sine morae periculo id fieri non valeret, aut urgens neces­sitas aliud suaderet, tunc eodem ordine servato, Ordinario loci notificentur, ut ille adhibitis secum tribus, aut quatuor doctis et gravibus viris, huiusmodi negotio cum eis diligenter examinato, quando id expedire videbunt, (super quo eorum conscientias oneramus) licentiam concedere possint.

§ 8. Si qui autem contra praemissorum aliquod committere quidquam ausi fuerint, ultra poenas contra tales a iure statutas, excommunicationis sententiam, a qua non nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis arti­culo constituti, absolvi possint, eos incurrere volumus. Et ut eorum exemplo alii attentare similia minime audeant, eis praedicationis etiam officium inter- dictum esse perpetuo decernimus.

§ 9. Non obstantibus, etc.

Nulli ergo, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 444-446|.


72

Leo X (in Conc. Lateranen. V), const. Dum intra, 19 dec. 1516.

Dum intra mentis arcana revolvimus, et diligenti consideratione pensa- mus operosa sollicitudinis studia, continuosque labores, pro divini nominis gloria, exaltatione Catholicae fidei, Ecclesiae unitate servanda, et institutione ac salute fidelium animarum per Coepiscopos, eorumque Superiores, in diver­sis partibus ad regimen suarum Ecclesiarum a Sede Apostolica constitutos, necnon per Fratres diversorum Ordinum praesertim Mendicantium indefesse, et indesinenter impensos, tanta ex eorum in vinea Domini fructuosis ope­ribus, et opportune ac laudabiliter gestis, cordi nostro provenit satisfactio,

ut his, quae ad pacem, et quietem inter eos conservandam conducere cogno­scimus, omni studio intendamus.

§ 3. Ad conservandam igitur inter Episcopos, et eorum Superiores, ac Praelatos, et Fratres huiusmodi mutuam caritatem, et benevolentiam, divini quoque cultus augmentum, pacemque, et tranquillitatem universalis Ecclesiae status, quod ita demum fieri posse cognoscimus, si unicuique quantum fieri potest, sua iurisdictio conservetur. Sacro approbante Concilio statuimus, et ordinamus, quod Episcopi, et eorum Superiores, et alii Praelati praefati, Parochiales Ecclesias ad eosdem Fratres ratione locorum suorum legitime spectantes, quoad ea, quae ad Parochianorum curam, et Sacramentorum conservationem, administrationemque pertinent (sine tamen visitatorum inso- lito gravamine, vel impensa) visitare, et illarum curam gerentes, et circa illam delinquentes, si Religiosi fuerint, iuxta ipsius Ordinis regularia instituta, intra septa Regularis loci, Saeculares vero presbyteros, et Fratres huiusmodi beneficia obtinentes, libere tamquam suae iurisdictioni subiectos punire.

§ 6. Necnon Superiores eorumdem Fratrum, Fratres, quos ad audiendas confessiones subditorum eorumdem Praelatorum tempore elegerint, eisdem Praelatis personaliter exhibere, ac praesentare (si eos sibi exhiberi, et prae­sentari petierint) alioquin eorum Vicariis (dummodo ad Praelatos ultra duas dietas accedere non cogantur) omnino teneantur. Possintque illi per eosdem Episcopos, et Praelatos super sufficienti literatura, et aliqua saltem huiusmodi Sacramenti peritia dumtaxat examinari. Talibusque praesentatis admissis, vel etiam indebite recusatis confitentes, constitutioni, quae incipit: Omnis utrius­que sexus, quoad confessionem dumtaxat satisfecisse censeantur.

§ 7. Ipsique Fratres etiam forensium confessiones audire valeant, laicos tamen, et clericos saeculares a sententiis ab homine latis nullatenus absolvere possint. Eucharistiae vero, et Extremae unctionis, aliaque Ecclesiastica Sacra­menta, illis quorum etiam infirmorum, ac decedentium confessiones audierint, dicentibus proprium sacerdotem illa sibi dare denegasse, dare nequeant, nisi denegatio sine legitima causa facta, vicinorum testimonio probata, aut requisitio coram Notario publico facta doceretur. Eorumdem vero Fratrum obsequio insistentibus, Sacramenta huiusmodi nullatenus ministrare valeant, nisi illorum durante obsequio.

§ 9. Parochias autem cum Cruce ad levanda funera eorum, qui apud Eccle­sias domorum, et locorum eorumdem suam elegerint sepulturam, intrare non possint, nisi prius praemonito, et requisito, ac non recusante Parochiano pre­sbytero, et tunc sine eius, ac Ordinarii praeiudicio, nisi eisdem Fratribus super hoc antiqua consuetudo, quae sit in viridi observantia, et cum pacifica possessione, suffragetur.

§ 11. Quodque Fratres ipsi ad ordines promovendi, per Ordinarios de grammatica, et sufficientia examinari, et dummodo competenter respondeant, per eosdem Ordinarios libere admitti, ac nullatenus in eorum Ecclesiis, seu domibus, aut aliis eorum locis, ab alio, quam a Dioecesano Episcopo, vel eius Vicario, super hoc cum debita reverentia requisito, et absque rationabili causa contradicente, vel eo a Dioecesi absente, ad dictos Ordines promoveri debeant.

§ 12. Nec ab alieno Episcopo consecrationem Ecclesiae, vel Altaris, aut Coemeterii benedictionem petere, seu in Ecclesiis per eos pro tempore aedi­ficandis, primum lapidem per alienum Episcopum poni facere possint, nisi ubi Ordinarius bis, aut ter cum debitis reverentia, et instantia requisitus, sine legitima causa id recusaverit.

§ 13. Et absque Curatorum consensu, sponsum, et sponsam benedicere nequeant

§ 16. Et ut animarum utriusque sexus Christifidelium saluti uberius consulatur, illos quorum confessiones pro tempore audierint, cuiuscumque status, et conditionis fuerint, ad solvendum decimas, sive aliam bonorum, seu fructuum quotam, in locis, in quibus decimae ipsae, aut similia solvi consueverunt, etiam sub onere conscientiarum suarum monere, et hortari, ipsisque etiam illos solvere recusantibus absolutionem denegare, et super hoc requisiti, id populo etiam publice praedicare, et persuadere teneantur.

§ 21. Non obstantibus, etc.

Nulli ergo, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 447-449].


73

Leo X, litt. ap. lntelleximus, 13 nov. 1517.'

Intelleximus quosdam in dubium revocare, et perinde timoratis con­scientiis scrupulum iniicere, si Christifideles, qui Dominicis, et Festis diebus extra Ecclesias suas Parochiales, Missas audiunt in Ecclesiis Fratrum Ord. Men­dicantium, Ecclesiae praecepto de Missa audienda satisfaciant.

§ 1. Nos enim ambiguitatem huiusmodi penitus tollere volentes, ut cum sinceriori conscientia fideles quique Deo creatori suo serviant, auctoritate Apost, tenore praesentium notum facimus, omnes Christifideles utriusque sexus, (qui non contempto proprio sacerdote Parochiali) in Ecclesiis Fratrum Ordinum Mendicantium, Dominicis, et Festis diebus Missas audiunt, satisfa­cere praecepto Ecclesiae de Missa audienda, nec in aliquam labem mortalis peccati poenamve incurrere.

§ 2. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.

§ 3. Et quia difficile foret, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 462].


74

Leo X, litt. ap. Licet alias, 6 dec. 1517. 2

I iret alias postquam statueramus, et ordinaveramus, quod de cetero perpetuis temporibus fratres B. Francisci, puritate eius regulae, et sub regulari observantia viventes, ac Reformati, Ministrum, Fratres vero dicti Ordinis Con-

1        Universis, et singulis praesentes litteras inspecturis.

2        Universis, et singulis praesentes litteras inspecturis.

ventuales nuncupati, Magistrum generales habere deberent, ne inter Refor­mato*, et Conventuales fratres huiusmodi super praecedentia, dissensio, et contentio oriri posset, voluerimus, et statuerimus, quod in processionibus, et aliis actibus publicis, fratres Conventuales, fratribus regularis Observantiae Ministrum habentibus, locum digniorem relinquere tenerentur.

§ 1. Quodque fratres ipsi Conventuales, semper eorum Crucem, et vi <il Ium per eos deferri solitum, deferre libere, et licite valerent.

§ 2. Quia tamen, ut ex nonnullorum relatione accepimus, fratres ipsi Conventuales i .aetendunt Crucem ipsorum Conventualium deferre in loco digniori.

§ 3. Nos autem, qui praemissa omnia statuimus, ut omnis dissensio, et contentio inter eosdem fratres de Observantia, et Conventuales tolleretur, mentisque nostrae fuerit, prout etiam id expressimus, quod in omnibus actibus, fratres de Observantia haberent locum magis dignum, quam ipsi Conven­tuales, et propterea mentis nostrae incommutabilis fuerit, prout existit, quod ipsi fratres de Observantia Crucem suam in loco digniori deferant. Ad huius­modi tamen ambiguitatis dubium de mentibus omnium tollendum, motu proprio, et certa nostra scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine declaramus, mentis nostrae fuisse, quod tam Conventuales, quam de Obser­vantia, et Reformati fratres praedicti, in quibuscumque processionibus, et aliis actibus, in quibus Crux deferenda foret, Crucem suam deferre possint; ita tamen quod Crux ipsorum fratrum de Observantia, et Reformatorum loco digniori deferatur.

§ 6. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 462, 463].


75

Leo X, const. Quam Deo, 23 iul. 1519.

Quam Deo, et hominibus abhominabiles viri pugnantes in Duello exi­stant, et omnium in ore variatur, et divina humanaque iura detestantur; nec immerito cum non solum corporum, sed etiam animarum eorum, pro quibus Salvator noster Iesus Christus Dei Filius mortem subiit temporalem, grave detrimentum afferre noscantur. Ad reprimendum igitur talium nefarios ausus plurimum conferre censentes, eos qui huiusmodi scelus detestabile quidem, et canonica civilique lege prohibitum patrare non expavescunt, graviter fore puniendos, ac ea, quae ad compescendum similes vetitos conatus a Rom. Pont. Praedecessoribus nostris statuta fuerunt, ut eo firmius observentur, quo saepius fuerint auctoritate Apostolica communita, approbamus, et novo munimine roboramus, et si qua ad perterrendum animos audaces meliora sint, iis adiicimus, prout in Domino conspicimus salubriter expedire.

§ 1. Dudum siquidem a fel. rec. Iulio Papa II Praedecessore nostro ema- narunt literae tenoris subsequentis videlicet.

Omittitur tenor istius constitutionis, quia eam habes supra, in N. 63.

§ 2. Cum autem, sicut accepimus, in eisdem literis contenta, ab aliquo tempore citra non fuerint observata, et ex eo quamplurimi Barones, domini temporales, et alii, praesertim eidem Romanae Ecclesiae subditi, adeo pro­cliviores ad pugnandum in Duello redditi sint, ut passim quotidie singularis eiusmodi certamina ubique committi videantur, ac domini temporales prae­fati annorumque duces eos ad id invitare, quin potius irritare non formi­dent, et cum in eorum territoriis, et iurisdictionibus tutum pancratium, sive aream praeparent, et talia cruenta spectacula exhibeant, et illis comitivam praestent. Nos igitur non minus detestabilem in Duello pugnantium, quam Ducum, Comitum, Marchionum, Baronum, Domicellorum, et armorum Capi- taneorum, aliorumque dominorum temporalium eis ad id auxilium, consi­lium, et favorem praestantium nequitiam, ac improbam eorum conscientiam reprobantes, qui ad ea visenda conveniunt, corporum et animarum saluti Christifidelium opportunis remediis indefesso studio prospicere volentes, literas Iulii Praedecessoris praefati, Motu proprio, et ex certa scientia nostra, ac animi deliberatione, harum serie, auctoritate Apostolica approbamus, con­firmamus, et innovamus, ac praesentis scripti patrocinio coinmunimus.

§ 3. Adiicientes, et eadem auctoritate Apostolica statuentes, quod pugnan­tes ipsi non solum poenis praedictis subiaceant, sed eorum memoria per­petuo damnata sit, ac bona proscripta sint, et Camerae nostrae Apostolicae confiscata eo ipso.

§ 4. Duces, Barones, Comites, Marchiones, et domini temporales, Vicarii, Feudatarii, armorum Capitanei, Communitates quoque Civitatum, Terrarum, et locorum eidem Rom. Ecclesiae mediate, vel immediate subiectorum, cam­pum ad pugnandum praestantes, non solum poenas praedictas incurrant, sed ab omni iure quod in locis, et territoriis suis obtinent, ipso facto cadant, illudque ad Cameram praefatam devolvatur, et devolutum esse censeatur, absque aliqua declaratione desuper facienda.

§ 5. Qui vero ad talia cruenta spectacula videnda convenerint, si nobi­les, Quingentorum, si mediocris fortunae, Centum, si vero ignobiles, Vigin- tiquinque ducatorum, necnon excommunicationis, et perpetuae maledictionis poenam incurrant, ac locus ipse Ecclesiastico subiaceat interdicto.

§ 6. Et insuper omnia, et singula, tam per Iulium Praedecessorem sta­tu 1.1, et ut praefertur, per nos confirmata, et illis adiecta, perpetuae firmitatis mbur obtinere, ac inviolabiliter observari debere decernimus.

\ H. Non obstantibus, etc.

|Bull. Rom., tom. 3, III, p. 467, 468].


76

I.« o \, const. Exsurge Domine, 15 iun. 1520, errores Martini Luther, damn.

Exsurge Domine, et iudica causam tuam, memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipientibus fiunt tota die: inclina aurem tuam ad preces nostras, quoniam sum xerunt vulpes quaerentes demoliri vineam, cuius

tu torcular calcasti solus, et ascensurus ad Patrem, eius curam, regimen, et administrationem, Petro tamquam capiti, et tuo Vicario, eiusque successoribus instar triumphantis Ecclesiae commisisti. Exterminare nititur eam aper de sylva, et singularis feras depascitur eam...

§ 1. Dudum siquidem, quod prae animi angustia, et moerore exprimere vix possumus, fide dignorum relatu, ac fama publica referente, ad nostrum pervenit auditum, immo vero, proh dolor, oculis nostris vidimus, ac legimus, multos, et varios errores, quosdam videlicet iam per Concilia, ac Praedecesso­rum nostrorum constitutiones damnatos haeresim etiam Graecorum, et Bohe- micam expresse continentes: alios vero respective, vel haereticos, vel falsos, vel scandalosos, vel piarum aurium offensivos, vel simplicium mentium sedu­ctivos, a falsis fidei cultoribus, qui per superbam curiositatem mundi gloriam cupientes, contra Apostoli doctrinam plus sapere volunt, quam oporteat: quorum garrulitas (ut inquit Hieronymus) sine scripturarum auctoritate non haberet fidem, nisi viderentur perversam doctrinam etiam divinis testimoniis, male tamen interpretatis, roborare. A quorum oculis Dei timor recessit, humani generis hoste suggerente, noviter suscitatos, et nuper apud quosdam leviores in inclyta natione Germanica seminatos. Quod eo magis dolemus ibi evenisse, quod eamdem nationem, et nos, et Praedecessores nostri, in visceribus semper gesserimus caritatis. Nam post translatum ex Graecis a Romana Ecclesia in eosdem Germanos Imperium, iidem Praedecessores nostri, et nos, eiusdem Ecclesiae advocatos, defensoresque ex eis semper accepimus, quos quidem Germanos, catholicae veritatis vere germanos, constat haeresum acerrimos oppugnatores semper fuisse, cuius rei testes sunt laudabiles illae Constitutiones Gcrmanorum Impcratorum pro libertate Ecclesiae, proque expelleudis, extcrminandisque ex omni Germania haereticis, sub gravissimis poenis etiam amissionis terrarum, et dominiorum, contra receptatores, vel non expellentes olim editae, et a nostris Praedecessoribus confirmatae: quae si hodie servarentur, et nos, et ipsi utique hac molestia careremus. Testis est in Concilio Constantien. Hussitarum, ac Wicleffistarum, necnon Hiero­nymi Pragen. damnata, ac punita perfidia. Testis est totiens contra Bohemos Germanorum sanguis effusus. Testis denique est praedictorum errorum, seu multorum ex eis per Colonien. et Lovanien. Universitates, utpote agri Domi­nici piissimas, religiosissimasque cultrices non minus docta, quam vera ac sancta confutatio, reprobatio, et damnatio. Multa quoque alia allegare pos­semus, quae, ne historiam texere videamur, praetermittenda censuimus. Pro pastoralis igitur officii, divina gratia nobis iniuncti cura, quam gerimus prae­dictorum errorum virus pestiferum ulterius tolerare seu dissimulare, sine Christianae Religionis nota, atque orthodoxae fidei iniuria nullo modo pos­sumus: Eorum autem errorum aliquos praesentibus duximus inserendos, quorum tenor sequitur, et est talis:

1. Haeretica sententia est, sed usitata, Sacramenta novae legis iustifican­tem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem.

5. Tres esse partes Poenitentiae, contritionem, confessionem, et satisfa­ctionem, non est fundatum in sacra scriptura, nec in antiquis sanctis Chri­stianis Doctoribus.

8. Nullo modo praesumas confiteri peccata venialia, sed nec omnia mor­talia, quia impossibile est, ut omnia mortalia cognoscas. Unde in primitiva Ecclesia solum manifesta mortalia confitebantur.

10. Peccata non sunt ulli remissa, nisi remittente sacerdote, credat sibi remitti: immo peccatum maneret, nisi remissum crederet, non enim suf­ficit remissio peccati, et gratiae donatio, sed oportet etiam indere esse remissum.

11. Nullo modo confidas absolvi propter tuam contritionem, sed propter verbum Christi, Quodcumque solveris, etc. Sic, inquam, confide, si sacer­dotis obtinueris absolutionem, et crede fortiter te absolutum, et absolutus vere eris, quicquid sit de contritione.

12. Si per impossibile confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio, sed ioco absolveret, si tamen credat se absolutum, verissime est abso­lutus.

13. In Sacramento Poenitentiae, ac remissione culpae, non plus facit Papa, aut Episcopus, quam infimus sacerdos: immo ubi non est sacerdos, aeque tantum quilibet Christianus, etiamsi mulier aut puer esset.

14. Nullus debet sacerdoti respondere, se esse contritum, nec sacerdos requirere.

15. Magnus est error eorum, qui ad Sacramenta Eucharistiae accedunt, huic innixi, quod sint confessi, quod non sint sibi conscii alicuius peccati mortalis, quod praemiserint orationes suas, et praeparatoria, omnes illi ad iudicium sibi manducant, et bibunt: sed si credant, et confidant se gratiam ibi consecuturos, haec sola fides facit eos puros, et dignos.

16. Consultum videtur, quod Ecclesia in communi concilio statueret laicos sub utraque specie communicandos, nec Bohemi communicantes sub utraque specie sunt haeretici, sed schismatici.

17. Thesauri Ecclesiae unde Papa dat Indulgentias, non sunt merita Christi, et Sanctorum.

18. Indulgentiae sunt piae fraudes fidelium, et remissiones bonorum operum: et sunt de numero eorum quae licent, et non de numero eorum quae expediunt.

19.            Indulgentiae his qui veraciter eas consequuntur, non valent ad remis­sionem poenae pro peccatis actualibus debitae apud divinam iustitiam.

20. Seducuntur credentes indulgentias esse salutares, et ad fructum spi- 11 ! um utiles.       '

.'I Indulgentiae necessariae sunt solum publicis criminibus, et proprie • ¦uii i-duntur duris solummodo, et impatientibus.

i) Sex generibus hominum indulgentiae nec sunt necessariae, nec utiles: videlicet nuntius seu morituris, infirmis, legitime impeditis, his qui non com­misit um 11 im uia, his qui crimina commiserunt, sed non publica, his qui meliora opei alitur.

.' I I m n iiunieationes sunt tantum externae poenae, nec privant homi­nem o >ni;u n u 11 hi . spiritualibus Ecclesiae orationibus.

2ri. Rom um s I ¦. • 111 ¦ f > x Petri successor, non est Christi Vicarius super omnes totius mundi I ¦ • Iesias ab ipso Christo in B. Petro institutus.

.!<>. Verbum Christi ad Petrum, Quodcumque solveris super terram, etc. extenditur dumtaxat ad ligata ab ipso Petro.

27. Certum est in manu Ecclesiae, aut Papae prorsus non esse statuere articulos fidei, immo nec leges morum, seu bonorum operum.

28. Si Papa cum magna parte Ecclesiae sic vel sic sentiret, nec etiam erraret, adhuc non est peccatum aut haeresis contrarium sentire, praesertim in re non necessaria ad salutem, donec fuerit per Concilium universale alte­rum reprobatum, alterum approbatum.

29. Via nobis facta est enervandi auctoritatem Conciliorum, et libere contradicendi eorum gestis, et iudicandi eorum decreta, et confidenter con­fitendi, quicquid verum videtur, sive probatum fuerit, sive reprobatum a quocumque Concilio.

30. Aliqui articuli Ioannis Husz condemnati in Concilio Constantien. sunt Christianissimi, verissimi, et Evangelici, quos nec universalis Ecclesia posset damnare.

§ 3. Qui quidem errores, respective quam sint pestiferi, quam perni- ciosi, quam scandalosi, quam piarum, et simplicium mentium seductivi, quam denique sint contra omnem caritatem, ac S. R. E. matris omnium fidelium, et magistrae fidei, reverentiam atque nervum Ecclesiasticae disciplinae, obe­dientiam scilicet, quae fons est, et origo omnium virtutum, sine qua facile unusquisque infidelis esse convincitur, nemo sanae mentis ignorat. Nos igitur in praemissis, utpote gravissimis, propensius (ut decet) procedere, necnon huiusmodi pesti, morboque canceroso, ne in agro Dominico tamquam vepris nociva ulterius serpat, viam praecludere cupientes, habita super praedictis erroribus, et eorum singulis diligenti trutinatione, discussione, ac districto examine, maturaque deliberatione, omnibusque rite pensatis, ac saepius ven­tilans cum venerabilibus fratribus nostris, S. R. E. Cardinalibus, ac regula­rium Ordinum Prioribus seu Ministris generalibus, pluribusque aliis sacrae Theologiae, necnon utriusque iuris professoribus sive magistris, et quidem peritissimis: reperimus eosdem errores, respective (ut praefertur) aut articu­los non esse catholicos, nec tamquam tales esse dogmatizandos, sed contra Ecclesiae Catholicae doctrinam sive traditionem, atque ab ea veram divina­rum scripturarum receptam interpretationem, cuius auctoritati ita acquiescen- dum censuit Augustinus, ut dixerit se Evangelio non fuisse crediturum, nisi Ecclesiae Catholicae intervenisset auctoritas. Nam ex eisdem erroribus, vel eorum aliquo, vel aliquibus, palam sequitur, eamdem Ecclesiam, quae Spiritu Sancto regitur, errare, et semper errasse. Quod est utique contra illud, quod Christus discipulis suis in Ascensione sua (ut in sancto Evangelio Matthaei legitur) promisit dicens, Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Necnon contra sanctorum Patrum determinationes, Conciliorum quo­que, et Summorum Pontificum expressas ordinationes, seu canones, quibus non obtemperasse, omnium haeresum, et schismatum, teste Cypriano, fomes, et causa semper fuit.

§ 4. De eorumdem itaque venerabilium fratrum nostrorum consilio, et assensu, ac omnium, et singulorum praedictorum matura deliberatione prae­dicta, auctoritate Omnipotentis Dei, et beatorum Apostolorum Petri, et

Pauli, et nostra, praefatos omnes, et singulos articulos seu errores, tam» quam (ut praemittitur) respective haereticos, aut scandalosos, aut falsos, aut piarum aurium offensivos, vel simplicium mentium seductivos, et veritati catholicae obviantes, damnamus, reprobamus, atque omnino reiicimus, ac pro damnatis, reprobatis, et reiectis ab omnibus utriusque sexus Christifi­delibus haberi debere, harum serie decernimus, et declaramus. Inhibentes in virtute sanctae obedientiae, ac sub maioris excommunicationis latae sen­tentiae, necnon quoad Ecclesiasticas, et Regulares personas, Episcopalium omnium, etiam Patriarchalium, Metropolitanarum, et aliarum Cathedralium Ecclesiarum, Monasteriorum quoque, et Prioratuum etiam Conventualem, et quarumcumque dignitatum, aut Beneficiorum Ecclesiasticorum, Saecula­rium, aut quorumvis Ordinum Regularium, privationis, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda: quo vero ad Conventus, Capitula, seu domos, aut pia loca saecularium, vel regularium, etiam Mendicantium, nec­non Universitatis etiam studiorum generalium, quorumcumque privilegiorum indultorum, a Sede Apostolica, vel eius Legatis, aut alias quomodolibet habi- torum, vel obtentorum, cuiuscumque tenoris existant: necnon nominis, et potestatis studium generale tenendi, legendi, ac interpretandi quasvis scien­tias, et facultates, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda: Prae­dicationis quoque officii, ac amissionis studii generalis, et omnium privile­giorum eiusdem: quo vero ad saeculares eiusdem excommunicationis, necnon amissionis cuiuscumque emphyteusis, seu quorumcumque feudorum, tam a Romana Ecclesia, quam alias quomodolibet obtentorum, ac etiam inhabili­tatis ad illa, et alia in posterum obtinenda: necnon quoad omnes, et singulos superius nominatos, inhibitionis Ecclesiasticae sepulturae, inhabilitatisque ad omnes, et singulos actus legitimos, infamiae, ac diffidationis, et criminis laesae maiestatis, et haereticorum, et fautorum eorumdem in iure expressis poenis, eo ipso, et absque ulteriori declaratione per omnes, et singulos supra- dictos, si (quod absit) contrafecerint, incurrendis, a quibus vigore cuiuscum­que facultatis, et clausularum eis in confessionalibus quibusvis personis, sub quibusvis verborum formis contentarum, nisi a Rom. Pont. vel alio ab eo I nl in specie facultatem habente, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant. Omnibus, et singulis, utriusque sexus Christifidelibus, tam I in is, quam Clericis, Saecularibus, et quorumvis Ordinum Regularibus, et iiii', quibuscumque personis, cuiuscumque status, gradus, vel conditionis . «ist.int, et quacumque Ecclesiastica, vel mundana praefulgeant dignitate, •¦tum S. R I . Cardinalibus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episco­pi . Patrui, halium, Metropolitanarum, et aliarum Cathedralium, Collegiata- linn, a, mt. liorum Ecclesiarum Praelatis, Clericis, aliisque personis Ecclesia­lium w. iii iulius, et quorumvis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, Abbatibii'., l'iioriluis, vel Ministris generalibus, vel particularibus, Fratribus, seu Religiose , , xemptis, et non exemptis: Studiorum quoque Universitatibus saecularibus, et quorumvis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, nec­non Regibus, Imperatori, I lectoribus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Harum'.iis, i qntaneis, Conductoribus, Domicellis, omnibusque Officialibus, Iudicibus, Notariis Ecclesiasticis, et saecularibus. Communitati-

bus, Universitatibus, Potentatibus, Civitatibus, Castris, Terris, et locis, seu eorum, vel earum civibus, habitatoribus, et incolis, ac quibusvis aliis per­sonis Ecclesiasticis, vel Regularibus (ut praefertur) per universum orbem, ubicumque, praesertim in Alemania existentibus, vel pro tempore futuris, ne praefatos errores, aut eorum aliquos, perversamque doctrinam huiusmodi asserere, affirmare, defendere, praedicare, aut illi quomodolibet, publice, vel occulte, quovis quaesito ingenio, vel colore, tacite, vel expresse favere prae­sumant.

§ 5. Insuper, quia errores praefati, et plures alii continentur in libellis, seu scriptis Martini Luther, dictos libellos, et omnia dicti Martini scripta, seu praedicationes, in Latino, vel quocumque alio idiomate reperiantur, in quibus dicti errores, seu eorum aliquis continentur, similiter damnamus, reprobamus, atque omnino reiicimus, et pro omnino damnatis, reprobatis, ac reiectis (ut praefertur), haberi volumus, mandantes in virtute sanctae obe­dientiae, et sub poenis praedictis eo ipso incurrendis, omnibus, et singulis utriusque sexus Christifidelibus superius nominatis, ne huiusmodi scripta, libellos, praedicationes, seu schedulas, vel in eis contenta capitula, errores, aut articulos supradictos continentia, legere, asserere, praedicare, laudare, imprimere, publicare, sive defendere, per se, vel alium, seu alios, directe, vel indirecte, tacite, vel expresse, publice, vel occulte, aut in domibus suis, sive aliis publicis, vel privatis locis tenere quoquo modo praesumant: quinimmo illa statim post harum publicationem ubicumque fuerint, per Ordinarios, et alios supradictos diligenter quaesita, publice, et solemniter in praesentia cleri, et populi, sub omnibus, et singulis supradictis poenis, comburant.

§ 20. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, seu si supradictis omnibus, et singulis, vel eorum alicui, aut quibusvis aliis a Sede Apostolica praedicta, vel ab ea potestatem habentibus, sub quavis forma, etiam confessionali, et cum quibusvis etiam fortissimis clausulis, aut ex quavis causa, seu grandi consideratione, indultum, vel concessum existat, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per literas Aposto­licas, non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales id importantes, de indulto huiusmodi mentionem, eiusdem indulti tenores, clausulas, et formas, perinde ac si de verbo ad ver­bum insererentur, ita ut omnino tollatur, praesentibus pro expressis habentes.

§ 21. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 487-493].


77

Leo X, ep. encycl. Honestis, 15 febr. 1521.1

Honestis petentium votis libenter annuimus, eaque favoribus prosequi­mur opportunis. Alias ad petitionem dilectorum filiorum nobilium virorum

1 Universis, et singulis locorum Ordinariis ac haereticae pravitatis Inquisito­ribus in dominio Venetorum consistentibus.

Ducis, et Dominii Venetorum, cum in Brixiensi, et Bergomensi Civitatibus, et Dioecesibus, quoddam hominum genus perniciosissimum, ac damnatissimum labe haeretica, per quam suscepto renuntiabatur baptismatis sacramento, Dominum almegabant, et satanae, cuius consilio seducebantur, corpora, et animas conferebant, et ut illi rem gratam facerent, in necandls infantibus pas­sim studebant, et alia maleficia, et sortilegia exercere non verebantur, quod ita factum esse videbatur, ut ad eorum errorem extirpandum opportuna adhiberentur remedia. Volentes etiam eiusdem generis nonnullos indicibili poena obstinate vitam potius perfide amittere, quam errorem suum cogno­scere maluisse, et propterea de rigoroso nimium (ut dicebatur) ordinariorum contra tales processu dubitantes, Venerabilem fratrem Episcopum Polensem, nostrum, et Apostolicae Sedis apud eosdem Ducem et Dominium Nuncium vobis adiungendum duximus, cum facultate per se, vel alium, seu alios, pro­cessus per vos habitos, seu factos, examinandi, et revidendi, et si vos Inqui­sitores processus praedictos, rite, et recte, ac iuxta formam iuris habitos fecissetis, contra tale hominum damnatorum genus una vobiscum, proce­dendi, et inquirendi, necnon procuratores, et advocatos, scribas, ceterosque ad Inquisitionis praefatae exercitium necessarios, et opportunos, officiales, et ministros cum competentibus salariis deputandi, et homines praedictos (quod redire ad Ecclesiae unitatem vellent) clementer suscipiendi, eisque poeniten­tiam salutarem iniungendi, et eos absolvendi, etiam in utroque foro, et incor- rigibiles condemnandi, et brachio saeculari tradendi, ceteraque quae vos, de iure, vel consuetudine facere possetis, et deberetis, faciendi, gerendi, exer­cendi, et exequendi, prout in literis desuper confectis continetur.

§ 1. Cum igitur commissionis huiusmodi vigore praefatus Nuncius, Venerab. Fratrem Episcopum Iustinopolitanum in partibus illis commoran­tem, ad praemissa una vobiscum pertractanda, et exequenda subdelegaverit, vosque, et ipse subdelegatus in valle Comunica Brixiensis Dioecesis, ubi maxime huiusmodi damnati generis homines vigent, et pullulant, processe- ritis, ac nonnullos culpabiles repertos, et curiae seculari tradendos, necnon iam condemnatos habueritis, videtur, quod per Venetorum Collegium Prae- t <ri Brixiensi mandatum fuerit, ne sententias huiusmodi exequeretur, et vobis, et eidem subdelegato, ne ad executionem illarum procederetis, inhiberet, prout inhibitum fuit: ac expensas, et salaria pro huiusmodi inquisitionis negocio necessaria submoveret, et detraheret, necnon processus contra cul­pabili praedictos habitos, et factos eis trasmitteret, seu transmitti faceret, et quod deterius est, subdelegatum praedictum ad coram eis in Civitate Veneti.uum comparendum cogeret, et compelleret, prout coactus, et com­pulsus fuit.

s '.». I t quia propter dictas literas, in quibus dictus Nuncius adiunctus fuit, ab aliquibus Ii u -.itatur, an propter hoc facultas vestra diminuta existat, ita quod prout ante datas huiusmodi literas potuissetis, procedere non possitis, inde- censque, et contra iuris, et sacrorum canonum dispositionem, ac Ecclesia­sticam libertatem cxe.tat, laicos de personis, et causis Ecclesiasticis se intro- mittere, nollequc unum tam a vobis executionem adimplere, nisi processibus, ac sententiis per eos ve.is, et examinans, ac si ipsi in clericos, causasque

I It- .i.istiras superioritatem, et iurisdictionem haberent, cum tamen in de­in <>s, causasque huiusmodi laicis nulla facultas attributa sit, quos obsequendi, et exequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi, propter quod inter Christifideles non modicum surgit scandalum. Nos igitur, ne quod ad salu­tem animarum, et dictarum causarum faciliorem expeditionem introductum est, in damnum, et perniciem convertatur, et propterea ob diuturnitatem temporis infelices animae huiusmodi peccatis magis graventur, et ad omne circa hoc dubium tollendum, vos prout ante datas dictas literas, de iure, et consuetudine, seu privilegio procedere poteratis, necnon etiam contra male­ficos, et sortilegos, ac a fide apostatantes, prout criminis postulaverit qua­litas, procedere posse, et debere, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, decernimus, et declaramus.

§ 3. Vobis committentes, et mandantes, ut eosdem Venetos, et illorum Ducem, ac officiales suos, ne ipsi ulterius in huiusmodi causis se intromit- tant, sed quod iniunctas sibi executiones, et forte iniungendas, postquam requisiti fuerint, sine aliqua processuum, per dictos Ecclesiasticos iudices factorum, visione, vel examinatione prompte exequantur, moneatis, et hor- temini. Et si hoc facere neglexerint vel recusaverit, vos eos per censuras Ecclesiasticas, et alia iuris opportuna remedia, appellatione postposita com- pellatis.

§ 4. Praemissis ac Constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, statu­esque, et consuetudinibus, Civitatum, et Dioecesum praedictarum iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, ceterisque con­trariis non obstantibus quibuscumque.

[Bull. Rom., tom. 3, III, p. 499, 500].


78

Hadrianus VI, ep. Dudum, io iul. 1522 (1523).1

§ 1. Dudum, uti nobis exponi fecisti, per fel. rec. Iulium Papam II, Prae- decessorein nostrum, non sine magna tunc animi sui displicentia accepto, quod per quemdam Oeorgiuin de Casali, Ordinis Fratrum Praedicatorum Professorem, et in Civitate Cretnonensi haereticae pravitatis Inquisitorem deputatum in nonnullis Lombardiae partibus, et praesertim in locis, in quibus dictus Georgius Inquisitor deputatus erat, repertae fuerunt quamplures utriusque sexus personae, propriae salutis immemores, et a fide Catholica deviantes certam sectam facientes; fidem, quam in sacri susceptione baptismi susceperant, abnegantes, sanctam Crucem pedibus conculcantes, et opprobria super eam perpetrantes, Ecclesiasticis, et praesertim Eucharistiae Sacramentis abutentes, diabolum in suum dominum, et patronum assumentes, eique obe­dientiam, et reverentiam exhibentes, et suis incantationibus, carminibus, sor- tilegiis, aliisque nefandis superstitionibus iumenta, et fructus terrae multipli-

1 Inquisitori Comensi.

citer laedentes, aliaque quamplurima nefanda, excessus, et crimina eodem diabolo instigante committentes, et perpetrantes, in animarum suarum peri­culum, divinae Maiestatis offensam, perniciosumque exemplum, et scandalum plurimorum.

§ 2. Contra quas cum dictus Georgius tunc, ut asserebat, in dictis locis suae Inquisitioni deputatis, prout ipsius Georgii incumbebat officio, ipse Georgius processisset, nonnulli autem tam clerici, quam laici illarum partium, quaerentes plus sapere quam oportet, praemissa delicta ad eiusdem Georgii Inquisitionis officium non pertinere temere asserentes, praesumentes in populo errores, et scandala seminaverunt, sicque eumdem Georgiuin in populo odio­sum reddere, et dicti Georgii officium impedire conati fuerunt, prout etiam tunc impedicbant, ita quod propter praemissa, personae praedictae delicta huiusmodi perpetrantes, remanebant impunitae, et aliae earum exemplo ad similia perpetranda quotidie Educebantur, in non modicum fidei opprobrium, animarum periculum, et scandalum plurimorum.

§ 3. Dictus Praedecessor volens (ne inquisitionis officiis executio quo­modolibet retardaretur, et labes haereticae pravitatis longe venena diffunderet) providere, dicto Georgio per quasdam suas in forma brevis literas commisit, et mandavit quatenus in locis eiusdem Georgii Inquisitioni deputatis de excessibus huiusmodi cognoscere, et contra quascumque personas, cuius­cumque conditionis, et praeeminentiae forent, inquisitionis officium exercere, et exequi, ipsasque personas, quas in praemissis culpabiles reperiret, una cum locorum Ordinariorum Vicariis, quatenus voluissent interesse, iuxta dicta­rum personarum demerita corrigere, et punire deberet, secundum modum contra alios haereticos a iure ex sacris canonibus statutum, contradictores quoscumque per censuram ecclesiasticam, et alia iuris opportuna remedia compescendo. Eos vero qui in praemissis, consilium, auxilium, vel favorem praestarent, praefatus Praedecessor noster, eisdem indulgentiis uti, et gau­dere decrevit, quibus Cruce signati contra alios haereticos, ex indulto Apo­stolico eis concesso, tunc gaudebant, et utebantur, prout in dictis literis plenius contineri dicitur.

§ 4. Et sicut eadem expositio subiungebat, non solum delicta, et crimina huiusmodi contra fidem Catholicam, et Christianam religionem, sub iurisdi­ctione Inquisitionis Cremonensis committuntur, et perpetrantur, sed omnibus aliis locis, et Dioecesibus sub iurisdictione aliorum Inquisitorum dicti Ordinis Congregationis Lombardiae, in dies perpetrantur, et committuntur. Et cum eadem sint delicta, eadem profecto provisione, et castigatione eis est earum­dem literarum tenore providendum. Quare tu, sicut asseris, in Civitate Comensi ubi dictae pravitatis Inquisitor existis, tam tuo, quam omnium alio­rum dictorum Ordinis, et Congregationis haereticae pravitatis Inquisitorum ubilibet consistentium, et deputatorum, nominibus fecisti nobis humiliter sup­plicare ut literas praedictas ad vos extendere, et ampliare, aliasque desuper opportune dignaremur providere.

§ 5. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, literas praedictas, cum omnibus in eis contentis clausulis, in omnibus, et per omnia prout in eisdem literis continetur, ad te, et ad alios Ordinis, et Congregationis huius-

modi Inquisitores, tam in praesentiarum deputatos, quam in futurum perpetuis futuris temporibus deputandos, ac si tibi, et cuilibet Inquisitorum praedi­ctorum dirigerentur, et directae fuissent, Apostolica auctoritate, tenore prae­sentium extendimus. Ipsasque literas tibi et illis, ut praemittitur, eisdem auctoritate, et tenore concedimus.

§ 6. Non obstantibus illis, quae idem Iulius Praedecessor voluit non obstare, ceterisque contrariis quibuscumque.

[Bull. Rom., tom. 4, I, p. 16, 17].


79

Clemens VII, ep. Cum sicut, 15 ian. 1530.'

Cum sicut ex relatione pro parte tua Nobis facta, cum gravi nostrae mentis molestia innotuit, in diversis Italiae partibus adeo pestifera haeresis Lutheri, non tantum apud saeculares personas, sed etiam Ecclesiasticas, et Regulares, tam mendicantes, quam non mendicantes invaluerit, ut aliquando nonnulli ex eis suis sermonibus, et verbis, et (quod deterius est) publicis praedicationibus tali labe plerosque inficiant, et Christifideles sub obedientia S. R. E. viventes, et praecepta eiusdem Ecclesiae servantes non leviter scan­dalizet, in haeresum augmentum, pusillorum scandalum, atque Catholicae fidei non mediocre detrimentum.

§ 1. Nos attendentes Arium unam modicam scintillam fuisse in Ale­xandria, sed quoniam non mox oppressus est, grande per totum Orbem incendium exsuscitasse, ac cupientes huic veneno, haeresique nefariae, et labi pestiferae, quam supremis extingui affectibus anhelainus, omni salubri, quo possumus, remedio occurrere, et ne huiusmodi morbus excrescat ulterius, sed operante Domino passim evellatur, salubriter providere.

§ 2. Tibi necnon omnibus, et singulis aliis dictae haereticae pravitatis Inquisitoribus ex Ordine Fratrum Praedicatorum, maxime Congregationis utriusque Lombardiae per universam Italiam constitutis, et deputatis, ac con­stituendis, et deputandis, eorumque Vicariis, in virtute sanctae obedientiae, et in remissionem peccatorum vestrorum districte praecipiendo mandamus, quatenus omnibus, et singulis etiam Carmelitarum, et aliorum Ordinum Mendicantium Religiosis, vel non Mendicantibus de huiusmodi peste diffa- matis, aut aliter suspectis, praecipueque tales errores in suis sermonibus, verbis, seu praedicationibus disseminantibus, per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, super huiusmodi, ac qualibet alia haeresi silentium imponatis. Et postquam per vos, sive Vicarios vestros, aut vestrum, vel eorum­dem Vicariorum aliquos, sive aliquem, Praesidentes Monasteriorum, Conven­tuum, et aliorum locorum, ubi haereses huiusmodi, vel errores seminati forent, aut inibi propinquiorum praemoniti fuerint, nisi tales infra mensem a die adinonitionis computandum debita provisione, remedia cum effectu

1 Paulo Butigellae, totius Ordinis Fratrum Praedicatorum Vicario Generali.

adhibuerint, ac digna poenitentia castigaverint, de quibus adinonenti fidem facere teneantur: et si Praesidentes ipsi talia praedicarent, admonitionem Praesidenti vicinioris Conventus, vel loci respective facere sufficiat, contra huiusmodi exemptos usque ad sententiam definitivam, ad quam ferendam (si fuerit condemnatoria) cum consensu Ordinarii procedatis. Contra Carme- litas tamen confestim possitis etiam ad capturam, dum praedicant populo, vel publice disputant erroneas conclusiones; adversus non exemptos vero de tali labe diffamatos, aut suspectos, veluti contra alios haereticos (prout iura disponunt) libere inquiratis, atque procedatis. Decernimus insuper, ut vestros Vicarios, sive Comniissarios instituere valeatis, viros vestra sententia providos, aptos, et idoneos, dummodo aetatis trigesimum annum attigerint. Vobis etiam, ac Vicariis praefatis extraiudicialiter Lutheranos occultos, et non inqui- sitos per Ordinarium, sive alios Iudices, ac alios quoscumque haereticos, fau­tores, credentes, defensores, et receptatores, necnon, et a sancta fide apo- statas, eosque, qui contra inhibitionem Sedis Apostolicae, tenuerunt, vel legerunt libros Martini Lutheri, vel aliorum, aut eidem, sive eisdem quomo­dolibet adhaeserunt ( cor reversi poenitentes id humiliter petierint) post­quam haeresim, qua polluti, et infecti erant, abiuraverint, medio iuramento promiserit de cetero ab huiusmodi haeresi penitus abstinere, absolvendi, illisque pro praemissis poenitentiam iniungendi salutarem, eosque ad gre­mium Sanctae Matris Ecclesiae restituendi, et reducendi. Et cum clericis sae­cularibus, ac personis Religiosis cuiusvis ordinis, status, et conditionis, super quavis irregularitate, quam tam ex haeresi, quam ex apostasia a fide, seu etiam ex eo quod censuris, et poenis Ecclesiasticis tam a iure, quam ab homine quavis occasione, vel causa latis, et promulgatis, quomodolibet incurrerint, aut ligati, seu innodati divina celebrando contraxerit, ac etiam super irregularitatibus, quas clerici Crucesignati sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine etiam quavis occasione, vel causa latis, ligati seu irre- titi, ac etiam ex eo quod in locis Ecclesiastico interdicto suppositis Missas, et alia divina officia (non tamen in contemptum clavium) celebraverit, incur­rerint dispensandi.

[Bull. Rom., tom. 4, I, p. 87, 88].


80

Paulus III, const. Sanctissimus, 22 dec. 1534.

Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster Dominus Paulus divina providentia Papa III. Provide considerans retroactis temporibus pluries dubi- tatum fuisse an Referendarii et alii Officiales ex Palatio Apostolico panem habentes, Secretarii Apostolici, literarum Apostolicarum Scriptores, Cubicu­larii, Milites sancti Petri, ceterique Officiales Sanctitati Suae, seu Romano Pontifici pro tempore existenti, in eodem Palatio deservientes, aut custodiam facientes fuerint, et sint Sanctitatis Suae, et Romanorum pro tempore Pon­ticum veri et indubitati, et non per privilegium familiares et continui com- mensales.

§ 1. Eadem Sanctitas Sua huiusmodi ambiguitatem in futurum tollere volens, ex certa scientia declaravit Referendarios, et alios Officiales ex dicto Palatio panem habentes, Protonotarios, Subdiaconos, Auditores Rotae, Aco- litos, Scutiferos, Secretarios, literarum Apostolicarum Scriptores, Cubicula- rios, ac Milites sancti Petri, reliquosque Officiales eidem Sanctitati Suae, et Romano Pontifici pro tempore existenti in Palatio deservientes, aut custo­diam facientes, licet in eodem non habitaverint, nec habitent, nec forsan habitabunt, nec in tinello comederint, nec comedant, nec in futurum forsan comedent, in posterum veros, et indubitatos Sanctitatis suae, et Romanorum pro tempore Pontificum, et non per privilegium, nec ficte familiares conti­nuos commensales censeri, reputari, et esse; ita ut regulis tam editis, quam edendis, de veris familiaribus, et continuis commensalibus Suae Sanctitatis, et Romanorum pro tempore Pontificum loquentibus in posterum potiantur, et gaudeant, ac eis quoque quoad omnia subiiciantur, etiam ad hoc, ut San­ctitas Sua, et alii Pontifices occurrentibus vacationibus Beneficiorum Eccle­siasticorum per eos obtentorum et obtinendorum qualitercumque qualifica- torum per obitum eorumdem in Romana Curia vel extra, ad collationem, provisionem, praesentationem, seu quamvis aliam dispositionam quorumcum­que collatorum, et collatricum, communiter vel divisim pertinentium provi­dere, et de illis disponere libere et licite valeant, in omnibus, et per omnia, ac si Referendarii, Secretarii, Scriptores, et alii Officiales huiusmodi, ac deservientes supradicti in Palatio habitasset, et in tinello vere et realiter comedissent.

§ 2. Et ita per quoscumque Iudices, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, et Sacri Palatii Apostolici causarum Auditores, de cetero iudicari, et interpretari debere statuit, sublata eis aliter interpretandi et iudicandi pote­state. Decernens irritum et inane, etc.

§ 3. Constitutionibus, Ordinationibus, et regulis Apostolicis, privilegiis quoque, et indultis, tam ordinariis collatoribus, quam quibuscumque aliis personis cuiuscumque dignitatis, gradus, ordinis, vel conditionis existentibus concessis, et concedendis, cum quibusvis clausulis derogatoriarum praeser- vativis, restitutivis, irritativis, annullativis, et aliis decretis, quorum omnium tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur, pro expressis haberi voluit, ceterisque in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.

[Bull. Rom., tom. 4, I, p. 119, 120].


81

Paulus III, const. Altitudo, i iun. 1537.

Altitudo divini consilii, quod humana nequit ratio comprehendere, ex suae immensae bonitatis essentia, aliquid semper ad salutem humani generis pullulans, tempore congruo et solo suo secreto ministerio, quod ipse Deus novit, opportune producit et manifestat: ut cognoscant mortales, ex suis meritis, tamquam ab ipsis, nihil proficere posse; sed eorum salutem et omne donum gratiae ab ipso Summo Deo, et Patre luminum provenire.

Sana cum sicut, uon sine grandi et spirituali mentis nostrae laetitia, accepimus, quamplures incolae occidentalis et meridionalis Indiae, licet divi­nae sint legis expertes, S. Spiritu tamen cooperante, illustrati, errores, quos hactenus observarunt, penitus ab eorum mentibus, et cordibus abiecerint, ac fidei catholicae veritatem et S. Ecclesiae unitatem amplecti, et secundum ritum eiusdem Romanae Ecclesiae vivere desiderent et proponant: Nos, qui­bus omnes oves divinitus sunt commissae, cupientes, eas, quae extra verum ovile, quod est Christus, sunt, ad ipsum ovile, ut fiat ex illis unus Pastor et unum ovile, perducere, ac sanctissimorum Apostolorum, qui nobis verbo et exemplo pastoralis officii formam tradentes, nascentis Ecclesiae infantiam lacte, provectam vero eius aetatem solido cibo nutrierunt, vestigiis inhae­rendo, novellas plantationes ipsius Ecclesiae, quas in dicta occidentali et meridionali India Altissimus plantare dignatus est, sic donec coalescant, ut non omnia, quae per orbem Ecclesia iam firmata custodit, illis custodienda mandemus, sed tamquam parvulis in Christo, aliqua paterno affectu indi­geamus confovere. Ac circa eorum regenerationes, nonnulla, ut etiam acce­pimus, suborta dubia primitus submovere volentes, matura sub hoc delibe­ratione praehabita, auctoritate Apostolica nobis ab ipso Domino Nostro Iesu Christo, per Beatum Petrum cui, et Successoribus sui apostolatus ministerii dispensationem commisit, tradita, tenore praesentium decernimus et decla­ramus: illos, qui Indos ad fidem Christi venientes, non adhibitis ceremoniis, et solemnitatibus ab Ecclesia observatis, in nomine tantum SS. Trinitatis baptizaverunt, non peccasse, cum consideratis tunc causis occurrentibus, sic illis bona ex causa putamus visum fuisse expedire. Et ut huiusmodi novellae plantationes, quantae dignitatis sit lavacrum regenerationis, quantumque ab illis lavacris, quibus antea in sua infidelitate utebantur, differat, non igno­rent; statuimus, ut qui in posterum extra urgentem necessitatem Sacrum Baptisma ministrabunt, ea observent, quae a dicta Ecclesia observantur, one­ratis super tali necessitate conscientiis eorum, extra quam quidem necessi­tatem, saltem haec quatuor observentur. Primum, aqua sacris actionibus sanctificetur. Secundum, Catechismus et Exorcismus fiat singulis. Tertium, sal, saliva, capella, et candela ponatur duobus vel tribus pro omnibus utriusque sexus tunc baptizandis. Quartum, Chrisma ponatur singulis in vertice capitis, et oleum Cathecumenorum ponatur super cor viri adulti, puerorum et puellarum; adultis vero mulieribus ponatur in illa parte, quam ratio pudicitiae demonstrabit. Super eorum vero matrimoniis hoc observan­dum decernimus, ut qui ante conversionem plures iuxta eorum mores habe­bant uxores, et non recordantur, quam primo acceperint, conversi ad Fidem, unam ex illis accipiant, quam voluerint, ut cum ea Matrimonium contrahant per verba de praesenti, ut moris est; qui vero recordantur, quam primo acceperint, aliis dimissis, eam retineant. Ac eis concedimus, ut coniuncti etiam in tertio gradu tam consanguinitatis, quam affinitatis, non excludantur a Matrimoniis contrahendis donec huic S. Sedi super hoc aliud visum fuerit statuendum. Et circa abstinentiam ab illis suscipiendam etiam statuimus, quod in Vigilia Nativitatis, et Resurrectionis Domini Nostri Iesu Christi, et omnibus sextis f eriis Quadragesimae ieiunare teneantur, ceteros vero ieiu-

morum dies eorum beneplacito propter novam ad Fidem eorum conversio­nem, et ipsius gentis infirmitatem permittimus. Ita quod ieiunium repugnans sanitati, vel non bene quadrans officio vel exercitio alicuius non censeatur illi ab Ecclesia praeceptum. Eisque etiam concedimus, quod quadragesima­lis et aliis prohibitis anni temporibus lacticiniis, ovis, et carnibus tunc temporis dumtaxat vesci possint, cum ceteris christianis ob aliquod sanctum opus obeundum similibus cibis vesci posse a Sede Apostolica pro tempore fuerit concessum. Dies autem in quibus eos volumus a servilibus operibus cessare, declaramus esse omnes dies Dominicos, ac Nativitatis, Circumcisio­nis et Epiphaniae, Resurrectionis et Ascensionis, ac Corporis eiusdem Domini Nostri Iesu Christi et Pentecostes; nec non Nativitatis, Annunciationis, Puri­ficationis, Assumptionis gloriosae Dei Genitricis Virginis Mariae, ac Bea­torum Petri et Pauli eius Coapostoli. Ceteros vero dies festos ex causis supradictis illis indulgemus...

Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, ceteris que contrariis quibuscumque.

[Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. 1, p. 30, nota (1). - Cf. etiam Codicis Iuris Canonici Docum. VI].


82

Paulus III, const. Sanctissimus, ii dec. 1541.

Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster Dominus Paulus divina providentia Papa Tertius, qui in crastino assumptionis suae ad summi Apostolatus apicem, cupiens eorum fraudibus obviare, qui viventium bene­ficia, illorum praesertim, quibus aut propter senium, aut propter infirmita­tem imminebat vitae periculum, impetrabant, ut illis decedentibus, tamquam collitigantes in illorum iuribus facilius subrogarentur, per quamdam eius con­stiti. inter alia voluit, ut deinceps nullus in iure, vel ad ius, i beneficio defuncti, quod illo vivente in casibus praemissis, vel similibus impetravit, aliquo modo subrogetur, ac subrogatio et gratia si neutri, si nulli, seu novae provisionis, aut perinde valere, taliter impetranti nullatenus suffragaretur, quod etiam strictissime observari mandavit in impetrationibus beneficiorum, per privationem, et amotionem, ex quibusvis criminibus et excessibus forsan perpetratis, etiamsi usque ad definitivam sententiam, quae tamen in rem non transivisset iudicatam, processum foret.

§ 1. Ac per alias Constitutiones suas, seu Cancellariae Apostolicae regu­las, voluit, statuit, et ordinavit, quod quicumque beneficium Ecclesiasticum, tunc per annum immediate praecedentem pacifice possessum, et quod certo modo vacare praetenderet, ex tunc deinceps impetraret, nomen, gradum, et nobilitatem possessoris eiusdem, et quot annis illud ipse possedisset, ac spe­cificam et determinatam, ex qua clare constare posset, quod nullum ipsi pos­sessori in dicto beneficio ius competeret, causam in huiusmodi impetratione exprimere, et infra sex menses ipsum possessorem ad iudicium evocari facere,

causamque ex nunc desuper, infra ann»^   ¦          . , ,. . .

inclusive prosequi deberet, et teneret " ' ,USqUC 'ld sentent,am def.n.t,vam quaecumque inde secuta, nullius existerenf                                                                           ^

damnis et interesse possessorem pr^"' f,rm,tat,S' ct ldem imP*™s> de satisfaceret. Et si possessorem ipsumS^T, f™»*™. c,0"el

repertus existeret, quinquaginta floreno'T '

„„* . . .                        ...                  Uî> auri persolvere Camerae Aposto hcae

esset adstrictus, nec aliud quam prafw        ... ,

,;,.„„ - , , , .. . ""-missae vacationis modus, etiam per literas si neutri, aut subrogatioms, vel ,i- ... , ,         .

huiusmodi ea vice consequi, vel obtineret ^              ut ;cncf,c'um

illudque nullatenus in antea litigiosum « f® qUOm°d°,lbet sl,ffrilK;iretur' c 0 • t-, ,.     , , Propterea censeretur.

§ 2. Et cui fide dignorum relat 0np *                  ^ u • a, i

r) ... . „ ,•                             , , ,., "e innotuit, quod huiusmod voluntate,

statuto, et ordinatione non obstantibus           -j-, , j

f;„:„ c„„i„,.: ,                 >¦ i-               multi caeca cupiditate ducti, ad bene­

ficia Ecclesiastica, per alios, etiam quat1H            , ,

„¦ . „ . .                                      n ""locumque multo antea tempore cano

mce eis collata, et possessa, quos valet,.            .           ' ,

ii- i , », , 'ctl»ainarios, seu sento confectos con- spiciunt, aut alias certo modo, cito defurw     .

„„ . ¦ ,                            .. .,,. ""cturos, vel eorum beneficia dinussuros

sperant, unprobe, ac per media illicita o • . , • j- , r. . ,                , .        .. , ,      aspirantes, huiusmodi beneficia tam­quam certo modo vacantia, et absque ai,' ,, ,                 ... .. a t • i u i i -.i 10 titulo, seu minus canonico detenta, a Sede Apost, impetrabant, et illorum -, ,., ,. , f- . . „ , , , Possessonbus, litem super dictis bene­ficus sic possessis movebant, et causae u ¦ ,. . .

bant, et alias illos nunc titulos fin a® hl»«smod, contra eos comm.tt, fac,e- beneficiis inquietabant, et molestabant ' nU"C                                                   ""Pin^endo> '".'P5'5

Constitutionem praedictam tenebant" ; T T**? ^ ^u . T T gum protrahebant, expectantes obitum ?!                                                                                 curabant, sed ,n lon-

eisdem possessoribus in dictis beneficii,   Possessoru"\ ut lure

re n tu r. Sicque per indirectum eisdem ' ' 1 al'a

.,„. „ „„                       , , , "upetrantibus votum captandae mortis

dictorum possessorum praebebatur, ino;            . . , V, ,

ac laboribus, et expensis fatigabanturPSlJ«e possessores indebite vexabantur,

modi illicitis mediis redimere cogebant fepenTer° Jexa'°nem huius- , , ,   UUr, et quandoque destituti, seu despe­

rati, in anxietatem ducebantur, eorumn,. ¦ . .                           ,

.. .„                           ,                 . MUe beneficia restgnare, seu permutare,

ac etiam illorum collatores, quominus a u                         j- ^

... , , . 5 oe beneficus per obitum dictorum

pnsscssorum vacantibus, et propter te<s i,, • j- .-i- .r j. i

.                      t- * i u j-                       huiusmodi, malitiose, et fraudulenter

motas, seu confictas, libere disponere    j- • Ix •

, . ,. , , . t sua ordinana auctoritate in prae­li" uti possent, impediebantur, in anî.          .... •

Ium. e, dictorum possessorum çraven^a™m'psorum .mpetrantium per.cu- i                collatorum laesionem. Prae,^.c.um, et ordinariae potestatis

'i 1 Attendens malitiis hominum „                ....                     ,

,                          .                    , ' non esse îndulgendum, sed potius

• • r • v i « 11 • 111111, ac volens ipsorum benefici, u*-          • i

, , ,,                            .. , c"cia obtmentium, quieti et securitati

P'oOii.tr, , institutionem praedictam      , ... . .

Illo,.. ,,„, aliquo evidenti impedi 'nn°vando, et ad impetrantes beneficia

frc, ... ............. late detenti non fore "                                  sen.o con-

...........  , , ,                            , "> extendendo, etiam voluit, statuit, et

ordinavit, quod de cetero împetrantee i                           .

quanta., ,, p., p,.vationem, et amotionem6 |ICI^-   as a cuiuscumque

Mis, et et,::, , v.„ mtia, vel vacatur, ' Ve alias ProPter commissa'exces*

excessus, ,t .....  ipsa, ac eorum n®!" tsuPPllcatione desuPer PorreÇta-

ex quibus de ,uie p.ivatio ipsa inc^alltates, necnon modos, et causas tales,

inipetrantes, etia,,, ,„ dum devolo' ^ 6 3 censeatur' et similiter

""Onis, beneficia tamquam certo modo

vacantia, et ab aliis etiam non senio confectis, nec infirmitate, aut impedi­mento detentis, tamquam nullo, seu minus Canonico titulo possessa, modum vacationis illorum in supplicatione desuper porrecta, specifice, et determi­nate, ac dispositive exprimere teneantur, et antequam decretum citationis a iudice cui causa commissa fuerit, per se, vel procuratorem eorum petant, coram eo iuramentum, quod credunt ea, quae sic expresserunt, vera esse, et posse ea probare, corporaliter praestare, et deinde excessus, et crimina, aut modum vacationis huiusmodi, proponere, et deducere, et intra octo dies observationem termini ad articulandum, per eum, vel procuratorem suum suo ordine, et loco, ita quod si ipse terminus sic non servetur, dicti octo dies, post observationem termini secundo loco servati, quicumque is fuerit, cucurrisse censeantur, factam immediate sequentes probare, necnon ex tunc infra annum, similiter a die impetrationis eorum computandum, causam contra eosdem possessores, usque ad definitivae sententiae prolationem inclu­sive prosequi debeant, et teneantur.

§ 4. Quodque impetrationes de beneficiis tamquam per privationem, et amotionem, vel alias propter commissa, excessus, et crimina vacantibus, vel vacaturis, absque causae, seu causarum, privationis, et amotionis, aut exces­suum, et criminum vacationem huiusmodi causantium, necnon tamquam de certo modo vacantibus, etiam per modum devolutionis, absque modi vaca­tionis specifica expressione, etiam praetextu quarumcumque clausularum quomodolibet implicitarum, et quantumcumque praegnantem, etiam quod causae, et excessus, ac crimina, necnon modi vacationum huiusmodi in literis pro expressis habeantur, vel etiam dispositive exprimi possint, disponentium in supplicationibus iusertarum, eisdem impetrantibus nullatenus suffragentur, et quaecumque subrogationes per ipsos impetrantes de beneficiis, quae etiam cum huiusmodi expressione impetraverint tamquam litigiosis, in iure, vel ad ius eorum, quos huiusmodi excessus et crimina perpetrasse, aut quorum beneficia per devolutionem, aut alias certo modo vacasse narraverint, a Sede Apostolica, vel Legatis eius quomodolibet impetrandae, seu etiam Motu pro­prio concedendae, nisi quod impetrantes excessus, et crimina, aut modum vacationis huiusmodi intra dictos dies observationem dicti termini ad arti­culandum per ipsos impetrantes, aut eorum procuratores, ut praefertur, non autem per eos, aut ipsorum procuratores factam, quoad excludendos, post dictos dies ipsos impetrantes a probatione excessuum, seu criminum, aut modi vacationis praedictorum nihil operari volumus contra possessores bene­ficiorum quae impetraverint, probaverint, etiamsi alia excessus et crimina, privatione, aut privationis declaratione digna, etiam ante lapsum dictorum octo dierum probaverint, nullius sint roboris vel momenti. Quodque subro­gationes huiusmodi, si ii contra quos huiusmodi impetrationes fient, in iti­nere propter id suscepto, quod post excommunicationem citationis, etiam per edictum factae, etiam si de dictorum citatorum notitia aliter non appa­ruerit, propterea attentum praesumatur, defuncti fuerunt, etiam si senes, aut valetudinarii, seu impediti, ut praefertur, non extiterint, aut etiam ii, contra quos huiusmodi impetrationes fient, morte violenta decesserint, licet nullum penitus argumentum, aut nulla coniectura habita fuerit, quod collitigans id

fecerit, aut de tali morte culpabilis, seu conscius fuerit, locum non habeant. Et si post lapsum dicti anni, vel etiam eo durante, et istis octo diebus post dicti termini ad articulandum, absque probatione praedictorum excessuum, seu criminum, aut modi vacationis per ipsos impetrantis, vel eorum procu­ratores observationem elapsis, contingat possessores dictorum beneficiorum, seu aliquos ex eis decedere, aut eorum beneficia simpliciter, vel ex causa permutationis, aut alias quomodolibet, in Romana Curia, vel extra eam vacare, non censeantur propterea beneficia ipsa litigiosa, de huiusmodi beneficiis sic vacantibus provideri, et alias libere disponi possit, in omnibus, et per omnia, ac si contra dictos possessores aliqua lis modo praemisso mota non fuisset.

§ 5. Et nihilominus impetrantes praedicti ad ambita beneficia huius­modi obtinenda censeantur perpetuo inhabiles, necnon vexatae parti omnia damna, interesse, et expensas persolvere teneantur, ac omnibus, et singulis beneficiis Ecclesiasticis, per eosdem impetrantes obtentis, se triennio suspen- sos noverint. Quibus, si se in eis propria temeritate iniecerint, ipso iure privati sint, ac calumniose de periurio, iuxta canonicas sanctiones, puniantur. Decernens novas provisiones super impetrationibus praedictis pro tempore, etiam antequam dicti octo dies elapsi fuerint, iis in quorum favorem ema- uaverint, in fraudem huiusmodi constitutionis non suffragari. Et si iis, qui impetrationes modo praedicto fecerint, beneficia sic impetrata resignaverint, quandocumque id fecerint, illis, quibus de beneficiis huiusmodi per resigna- tionem de eis factam, et admissam provisum fuerit, praesenti constitutioni subiacere, et in eodem statu in quo dictus resignans tempore huiusmodi resignationis erat, quoad hoc censeri, et esse.

§ 6. Sicque in praemissis omnibus iudicandum fore, sublata, etc. irritum quoque, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, I, p. 191-193].


83

Paulus III, const. Sanctissimus, 18 maii 1543.

Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster Dominus Paulus <ii%ma providentia PP. III, cui dudum postquam unam Constitutionem .n»m, 11, ut supra, in N. 80.

i 1 Innotuit qualiter inter ceteros in eadem constitutione nominatos W I9trml.1t 11, et Auditores, Referendariatus, et Auditoriatus, ac nonnulli alio- . nn ulli. 1 ium, quae obtinebant, ratione, ut singuli de ipsorum Collegiis, ur» n»hi n Viiptoribus unus tamquam Referendarius officium actu exercens, r 1 4l.11» t j n 11 j iam Decanus antiquitatis, et forsan in aliis Collegiis, unus, vel .tu... Aut t 1. in plutes, et non singuli ipsorum Collegiorum ratione, panem

» I ii. \p" t.ilicii habeant, tamen custodiam non faciunt, a nonnullis

icirluiut imiiiuiionem praedictam in habentibus panem in Palatio, et 1 ustoiliam ImirutibuH coniunctim locum habere, et effectum sibi vindicare, ; non alia.., n.. ah • modo procedere.

§ 2. Ambiguitatis dubium submovere volens, primo vivae vocis oraculo declaravit, et decrevit Constitutionem ipsam, etiam in die publicationis illius intelligi, locumque vendicare, et procedere posse, et debere, sive dicti Offi­ciales, vel quicumque alii coniunctim, et divisim, panem ex Palatio haberent, et in eodem custodiam facerent, etiam si iidem Officiales, et alii, per quo­rum obitum beneficia, ut praefertur, vacaverint, panem non habuissent, nec in ipso Palatio custodiam fecissent, ac beneficia per eosdem Officiales, et alios, ut praefertur, obtenta, per obitum etiam eorumdem Officialium in dicta Curia, vel extra eam vacarent, et ad collationem, provisionem, praesentatio­nem, seu quamvis aliam dispositionem, etiam S. R. E. Cardinalium, et quo­rumcumque aliorum collatorum, et collatricum, communiter, vel divisim spe­ctarent.

§ 3. Postea accepit quod pro eo quod de posteriori declaratione huius­modi alias non apparebat, adhuc aliquibus in dubium revocaretur, quod contingere posset eos, quibus de beneficiis huiusmodi per obitum dictorum officialium, ac aliorum sic, ut praefertur, vacantibus, per Suam Sanctitatem provisum, seu provideri concessum extitit, aut in futurum provideri con­cessum extitit, vel quod provideretur concedi contigerit, desuper in futurum posse molestari.

§ 4. Motu proprio, etc. per aliam suam Constitutionem quam et literas desuper expeditas, etiam quod in eadem Cancellaria Iecta, et publicata non esset, arctare voluit, sub dat. decimo uono Kalendas Septembris, eiusdem Pontificatus sui anno secundo, inter alia fidem fecit, ac in verbo Romani Pontificis attestatus fuit sempci suae incommutabilis mentis fuisse, et tunc esse, quod etiam posterior declaratio huiusmodi, etiam quod aliter in dicta Cancellaria Iecta, et publii ita non foret, ab illius data valeret, et ligaret, ac omnibus, et singulis, quibus de singulis, aut pluribus beneficiis praedictis, ut praefertur, provisum seu provideri concessum extitit, aut in futurum pro­videri, seu quod provideatur concessum fuerit, suffragaretur, etiam in omni­bus et per omnia, ac si dicta die vigesima secunda Martii in dicta Cancel­laria Iecta, et publicata fuissent, cum de sic iudicando, et aliis clausulis etiam irritantibus decretis in literis desuper confectis latius continetur.

§ 5. Cum Sanctitati Suae etiam novissime innotuerit ab aliquibus etiam plusquam conveniat sapere volentibus, praetendi, constitutionem, et declara­tionem praedictas forsan ad de numero participantes, et alios non partici­pantes, praesertim Romanorum Pontificum Praedecessorum suorum, ac etiam Pontificatus sui tempore, etiam per S. R. E. Cardinales, etiam de latere, et alios Legatos, sive Nuncios Apostolicos, etiam facultatem Legatorum de latere habentes, quorum numerus nimis iam excrevisse asseritur, pro tempore creatos Notarios Apostolicos supernumerarios nuncupatos, et omnes alios officiales in dicta Constitutione nominatos, et expressos, qui in eodem Palatio forsan non habitant, nec in posterum habitabunt, aut in tinello nunc non comedunt, neque forsan in posterum comedent, minusque Sanctitati Suae deserviunt, neque Romano Pontifici pro tempore existenti in futurum deser­vient, aut custodiam non faciunt, aut non facient, non extendi, neque eos­dem comprehendere, neque in illis procedere, aut locum sibi vendicare.

§ 6. Ad huiusmodi etiam ulterioris ambiguitatis dubium resecandum, Constitutionem, regulamque, necnon declarationem praedictas, etiam cum omnibus, et singulis decretis, et aliis clausulis quibuscumque in illis respe­ctive contentis, et expressis, pro insertis, et expressis habens, decrevit, et declaravit, fidemque indubiam facit, et attestatur mentis, et intentionis suae semper fuisse, et esse, tam a die editionis, et publicationis singularum Con­stitutionum, sive Regulae, ac declarationis praedictarum, quam etiam cuius libet ipsarum, tam de numero participantium, quam non participantium notariis praedictis, ac etiam omnibus, et singulis aliis Officialibus in dicta Constitutione, sive Regula, et declaratione, ut praefertur, nominatis intelligi, locumque sibi vendicasse, et processisse, ac vendicare, et procedere debere ; etiam quod quicumque participantes, et non participantes notarii, aliique omnes, et singuli officiales praedicti, in dicta Constitutione, sive Regula, et declaratione quomodolibet nominati, et expressi panem ex Palatio non habe­rent, non habuerint, et non habeant, et custodiam in eo non fecerint, et non faciant, aut aliter Suae Sanctitati, et Romano Pontifici pro tempore existenti in Palatio Apostolico, vel extra, aliquo modo non servierint, neque serviant, vel alias quomodolibet in Palatio Apostolico non habitaverint, et non habitent, et custodiam in eo non fecerint, et non faciant, et nihilominus singulas Constitutiones, et declarationes praedictas, et ipsarum quamlibet, etiam cum omnibus, et singulis clausulis, et decretis in illis contentis illas pro expressis, et insertis habens, ad quoscumque non participantes notarios per eosdem Romanos Pontifices, et per Sanctitatem Suam creatos tantum restrinxit, et reduxit, ac restringit, et reducit; illasque minime ad non parti­cipantes, et supernumerarios notarios ab eisdem Cardinalibus de latere, et aliis Legatis, et Nunciis Apostolicis, etiam facultatem, et auctoritatem Legati de latere habentibus creatos, in eadem Regula, sive Constitutione, et decla­ratione nullatenus contineri, nec comprehendi posse, nec valere, aut debere, ac si specialiter, et individue expressa fuissent, perpetuis futuris temporibus valere, et observari debere.

7. Et ita per quoscumque Iudices, etiam Palatii Apostolici causarum Vinliicires, et alios quoscumque Iudices, etiam in quibuscumque causis etiam p. ini. litibus, et in quibuscumque inter omnes, et singulos iudicari, senten- t».»ti. et definiri debere statuit, voluit, decrevit, et ordinavit, sublata, etc.

• n Pt aesentemque prout moris est in dicta Cancellaria legi, et publi- . iri. 11 inter alias regulas Cancellariae, ut moris est, describi, et adnotari

i t I Ê It 11 4 v I (

11 n l. in., tom. 4, I, p. 120, 121].


84

Iulius III motu propr. Cum sicut nobis, 26 iun. 1550.

< 11111 ¦ 1 ii : i nuper innotuit, diversi diversorum Beneficiatorum etiam I ptsci quit uni, r iii 1 n hn uni, et aliorum Praelatorum, ac S. R. E. Cardinalium pro tempore d<...î. uiiuui liacredes, non solum bona relicta, spolia nuncupata,

su- decedentium Beneficiatorum Episcoporum, Archiepiscoporum, Patriarcha- rmn, et aliorum Praelatorum, ac etiam Cardinalium, verum etiam fructus etc. ecclesiasticos, et pecunias, et res alias per ipsos Beneficiatos Episcopos, Archiepiscopos, Patriarchas, et alios Praelatos, ac etiam Cardinales ante eorum obitum non exactos, etiam si eorum solutionis dies ante obitum ipso­rum non advenerit, sub eo forsan praetextu, quod pro tempore ante obitum huiusmodi decurso debebantur exigere, et quandoque solutionem debitorum per ipsos Beneficiatos, et Cardinales, dum viverent, contractorum, et legato­rum per eos in sua ultima voluntate, etiam ad pias causas factorum sub- terfugere, ac haeredes Cardinalium huiusmodi paramenta, et ornamenta Capellae ipsorum Cardinalium, quae iam tanto tempore, quod eius initii hominum memoria non habetur, Capellae Apostolicae, in qua Missae Papales celebrantur, et ex qua pauperibus Praelatis ad Romanam Curiam pro tem­pore confluentibus, et paramenta Ecclesiastica, cum quibus in processionibus, et aliis solemnitatibus per Romanos Pontifices fieri solitis incedere possint, non habentibus subvenitur, devolvi consueverunt, occupare, ac solutionem quingentorum ducatorum auri de Camera, qui post obitum singulorum Car­dinalium pro pretio annuli eis in eorum ad Cardinalatum assumptione adhiberi soliti, Camerae Apostolicae persolvuntur, declinare contendant, et satagant.

§ 1. ...Volentes in praemissis opportune providere, motu simili etc. decla­ramus nostrae intentionis numquam fuisse, nec esse, quod quivis quorum­cumque Beneficiatorum etiam, ut praefertur, Episcoporum, Archiepiscopo­rum, Patriarcharum, et aliorum Praelatorum, etiam Cardinalium ubilibet, etiam in Romana Curia, aut districtu, pro tempore decedentium, sive ex testamento, per ipsos Beneficiatos etiam vigore facultatum quarumcumque eis in specie, vel in genere, etiam praetextu quorumcumque capitulorum, ac statutorum, et ordinationum, etiam nostrorum, sub quibusvis tenoribus, et formis, ac alias quomodolibet concessorum condito, sive ab intestato hae­redes, fructus etc. ac pecunias, et res alias per ipsos sic defunctos Benefi­ciatos, etiam Episcopos, Archiepiscopos, Patriarchas, et alios Praelatos, ac Cardinales ante eorum obitum non exactos, etiam si pro tempore ante obitum huiusmodi decurso debeantur, ac eorum solutionis dies Beneficiatis, et Car­dinalibus viventibus advenerit, et per ipsos Beneficiatos, et Cardinales non steterit, quo minus illos exegerint, quinimmo omnem pro illorum exactione necessariam diligentiam, etiam iudicialiter agendo fecerint, quoquo modo exigere, aut etiam sponte oblatos percipere.

§ 2. Aut cruces, candelabra, imagines, patenas, calices, et alia cuiusvis sortis, tam aurea, quam argentea vasa, et iocalia, ac quaevis ornamenta, para­menta, et alia utensilia Capellae singulorum Cardinalium pro tempore dece­dentium, ceteraque tam ad ipsam Capellam, quam eius ministros circa altaris .ministerium, et celebrationem Missae pertinentia, pro se retinere, aut solu­tionem quingentorum ducatorum huiusmodi evitare possint, sed quod de cetero perpetuis futuris temporibus fructus etc. ac pecuniae, et res, ut prae­fertur, inexacti huiusmodi ad ipsorum sic defunctorum Beneficiatorum etiam Episcoporum, Archiepiscoporum, Patriarcharum, et aliorum Praelatorum, et

Cardinalium in Ecclesiis, Monasteriis, et beneficiis praedictis successores, qui ex illis, quorum solutionis dies ante obitum Beneficiatorum huiusmodi adve­nerit, omnia ipsorum Beneficiatorum, etiam ut praefertur, Episcoporum, Archiepiscoporum, Patriarcharum, et aliorum Praelatorum, etiam Cardina­lium debita, et ad pias causas facta legata, si aliunde ex aliis ipsorum Bene­ficiatorum bonis solvi non possint, solvere teneantur, libere dcvenirent, et in posterum deveniant, ac per eos, et non haeredes praedictos exigi possent, et in posterum possint, necnon cruces, candelabra, imagines, paternis, calices, vasa, iocalia, ornamenta, paramenta, utensilia, et alia ad Capellam singulo­rum Cardinalium, et eius ministros, ut praefertur, pertinentia, ad eamdem Capellam Apostolicam pertinerent, et spectarent, ac in posterum pertineant, et spectent, et per agentes pro ea, realiter, et cum effectu capi, et apprehendi possent, et deberent, ac in posterum possint, et debeant. Ac haeredes Car­dinalium, tam hactenus defunctorum, quam pro tempore decedentium quin­gentos ducatos huiusmodi eidem Camerae persolvere tenerentur, et in poste­rum teneantur. Et propterea successores in Ecclesiis, Monasteriis, et beneficiis huiusmodi fructus etc. ac pecunias, et res per eorum praedecessores non exactos, libere, et licite percipere, exigere, et levare, ac solutis, si aliunde unde solvant non erit, ut praefertur, debitis, et legatis praedictis, quod residuum fuerit in suos usus, et utilitatem convertere. Necnon agentes pro Capella Apostolica, cruces, candelabra, imagines, patenas, calices, vasa, iocalia, orna­menta, paramenta, utensilia, et alia praedicta propria auctoritate libere capere, et apprehendere posse. Ac haeredes Cardinalium, tam hactenus defunctorum, quam aliorum pro tempore decedentium, ad cruces, candelabra, at alia prae­dicta agen. pro dicta Capella Apostolica, realiter, et cum effectu consignan­dis. Et eosdem quingentos ducatos agentibus pro eadem Camera, ut prae­fertur, solvendum teneri, et obligatos esse, ac ad id omnibus iuris, et facti remediis cogi, et compelli posse.

§ 3. Sicque in praemissis, omnibus, et singulis casibus ad praesens ««c» tirren., seu penden. per quoscumque, etc. in quavis causa, et instan., sub- I ita, etc. iudicari, et definiri debere, ac irritum, etc. decernimus, t Non obstantibus, etc.

| Bull. Rom., tom. 4, I, p. 268-270].


85

I 'liii-. III, const. Licet a diversis, 18 mart. 1551.

I .11 1 1 v 1 ¦ 1 si s Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, etiam p 1 U'Ktale 1 'institutiones in corpore iuris insertas, fuerit rite, et salubriter • .nn itum, ,•>• 11 ei ictum, ut saeculi potestates, et Domini temporales, ac Pi o v i iii 1 a 111111 ( 1. it itum, terrarum, et locorum quorumcumque rectores, qui- busrumqui 1111 milibus, vel officiis, aut nominibus censeantur, Dioecesanis Episcopis, et I n 11 n 1 it.nihil' haereticae pravitatis in ipso Inquisitionis negocio faveant, et .. i i ini. neie.oque ex praedictis potestatibus, dominis, et recto-

rihns, eorumque officialibus de crimine haeresis, cum mere sit Ecclesiasti­cum, quoquo modo cognoscat, vel iudicet, neque Dioecesano Episcopo, vel Inquisitori ipsius Inquisitionis negocio incumbenti se opponere, aut ipsam aliquatenus impedire, vel impedientibus auxilium, aut favorem scienter dare audeat, perpetuae damnationis sententia in eos, qui contra praedicta fece­rint, promulgata, quam si per annum animo sustinuerint pertinaci, ex tunc velut haeretici condemnentur: usque adeo tamen in omnibus fere, non solum Italiae, verum etiam aliis Provinciis, Civitatibus, terris, et locis, complurium laicorum, ut accepimus, mundanae gloriae processit ambitio, vel sacrorum Canonum inscitia, vel Ecclesiasticae disciplinae contemptus, ut in animarum suarum perniciem atque interitum, Dioecesanos Episcopos, et Inquisitores a Sede Apostolica institutos Inquisitionis officium exercentes, alii sub iustitiae praetextu, ne ulli scilicet fiat iniuria, impedire, alii vero sub pietatis colore, ut sontes scilicet severius puniantur, se ipsis Dioecesanis Episcopis, et Inqui­sitoribus adiungere, et una cum eis de ipso haeresis crimine cognoscere, processus formare, formatosque suo iudicio submittere non erubescant.

§ 1. Cui sane morbo iam nimis late progredienti solitam, ac salutarem Ecclesiae medicinam pro nostra pastorali solicitudine afferre cupientes, sae­culi potestates, dominos temporales, ac Provinciarum, Civitatum, terrarum, et locorum rectores supradictos, necnon quascumque alias saeculares per­sonas, tam privatas, quam publico quovis munere fungentes, requirimus, et monemus, ac eis Iesu Christi Redemptoris nostri (cuius vices, licet immeriti, gerimus in terris) nomine praecipimus, ne Dioecesanos Episcopos, et Inqui­sitores ipsos in suo Inquisitionis negocio, ullo modo impediant, seu pertur­bent, neque se in haeresis crimine, cognoscendo, vel iudicando, quovis etiam assistentiae, et favoris colore, causa, vel occasione (nisi quatenus ab ipsis Dioecesanis Episcopis, aut Inquisitoribus, spontanea, et libera eorum volun­tate fuerint requisiti) se ingerant, ordinationes, provisiones, et leges quas­cumque, de ipsius criminis cognitione latas sacris Canonibus obsistentes, et Ecclesiasticam iurisdictionem impedientes sine mora abrogent, et deleant, prout etiam Nos eas omnes invalidas fuisse, et esse decernimus, et declara­mus, ac ex nunc pro abrogatis, et deletis haberi volumus, et mandamus.

§ 2. Qui monitis his nostris non obtemperaverint, quive scienter in prae­dictis consilium, auxilium, aut favorem dederint, noverint se, non solum per sacras dictorum Praedecessorum nostrorum Constitutiones, verum etiam per hanc nostram sanctionem, sive sententiam, et declarationem perpetuo dura­turam (quam auctoritate Omnipotentis Dei, ac beatorum Apostolorum Petri, et Pauli, ac nostra in ipsos non obtemperantes, quacumque illi praeful- gcant dignitate, in his scriptis proferimus) communione fidelium, et omnium Ecclesiasticorum Sacramentorum perceptione privatos, ac maledictionis, aut execrationis aeternae vinculo ligatos, anathematisque, et maioris excommu­nicationis mucrone percussos, ita ut nemo umquam in praemissis delinquens, nisi a Nobis, et Successoribus nostris canonice intrantibus, etiam praetextu quarumcumque facultatum, concessionum, et gratiarum, etiam confessiona- lium nuncupatarum, etiam a Nobis, et dicta Sede hactenus emanatarum, vel in posterum emanandarum specificam, et expressam, ac alias quam per

verba generalia, de praesentibus nostris literis mentionem non faciendum, praeterquam in mortis discrimine, absolvi possit.

§ 3. Quibus etiam censuris ipsos Dioecesanos Episcopos, et Inquisitores subiacere volumus, si laicos secum quomodocumque de ipso crimine cogno­scere, aut iudicare permiserint.

§ 4. Ut autem praemissa omnia, ad eorum, quorum interest, notitiam deducantur, nullusque de eis ignorantiam iuste praetendere possit, volumus, et Apostolica auctoritate decernimus, quod praesentes literae per aliquos Cursores nostros, aut Notarios publicos in Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, et Ecclesiae Lateranen., ac Cancellariae Apostolicae valvis, necnon acie Campi Florae, ut moris est, publicentur, earum exemplo in singulis valvis, et acie huiusmodi affixo, et dimisso. Nulli ergo, etc.

(Bull. Rom., tom. 4,
1P 278, 279].


86

Iulius III, const. Sanctissimus, 13 febr. 1553.

Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster Dominus Iulius, divina providentia Papa III, cui nuper innotuit, quod a nonnullis vertitur in dubium, an I . c lcsiarum Praelati panem ex Palatio Apostolico ratione personae suae, et non alterius officii per eos pro tempore obtenti, quotidie habentes sint Sanctitatis Suae veri, et indubitati, et non ficti, aut per privilegium, Praelati domestici, et continui commensales, considerans panem huiusmodi eis non­nisi ratione familiaritatis continuae commensalitatis exhiberi.

§ 1. Et propterea volens dubium huiusmodi, suae declarationis oraculo, de medio tollere, declaravit, omnes, et singulos Ecclesiarum Praelatos, qui •"Ium ratione personae suae, et non alicuius officii per eos pro tempore obtenii panem ex Palatio Apostolico quotidie habent, seu habere possunt, • t in posterum habebunt, seu habere poterunt, licet in eodem Palatio non ittliiintv et ultra panem alia victui humano necessaria non habeant, nec in |H*l«runi habituri sint, Sanctitatis Suae veros, et indubitatos, et non ficte, •ut 1 h-r pfivilegium Praelatos domesticos, et continuos commensales esse, ac in (MMtrrum l'ire, et pro talibus, et ut tales censeri, et reputari debere, ita «I mt» r»*»ilU < ancellariae Apostolicae, et aliis Constitutionibus suis, tam ««litn 1 n 1 ndis, de veris familiaribus continuis commensalibus Sancti­tate '.u«. 1 11 ¦. utilius comprehensi, et illis quoad omnia subiecti sint, ipsi­que uti» nil 1... 1111. et gaudere possint.

'1 ' t 1 '.in iita Sua de beneficiis Ecclesiasticis, per eos pro tempore obtentis «|u«ht«fi umque qualificatis, et ad collationem, provisionem, praesen- t iti.uu tu. rln ii.uirm, um quamvis aliam dispositionem quorumcumque col- l.iti>tlini, it nn '• !¦' 1 1 animalium, etiam indultum speciale super confe- rcudis bene 11 n i nn um .. illationem, provisionem, praesentationem, ele­ctionem, ..n q 111 ' 11 \ 1 .d. im dispositionem pertinentibus a Sanctitate Sua, aut Sede A po 11 « 1111 1 11. • ¦ ntu m , mmuniter, vel divisim spectantibus, quae per

'"ium obitum in Romana Curia, vel extra eam in posterum vacabunt, tam­quam Sanctitati Suae ratione familiaritatis, et continuae commensalitatis huiusmodi generaliter reservatis providere, et de illis disponere libere, et licite possit, in omnibus, et per omnia perinde, ac si ipsi Praelati in dicto Palatio habitarent, et ultra panem alia victui humano necessaria haberent.

§ 3. Sicque per quoscumque, etc., etiam Cardinales ... in quavis causa, et instantia, sublata, etc., iudicari, et definiri debere, ac irritum, etc.

(Bull. Rom., tom. 4, I, p. 306].


87

Iulius III, decr. Sanctissimus, 26 ian. 1554.

Sanctissimus Dominus noster D. Iulius, divina providentia Papa III, pro bono regimine S. R. E. ac pro felici sacri Collegii Cardinalium directione, de ipsorum Cardinalium consilio, et unanimi assensu, praesenti decreto statuit.

§ 1. Ut nullo umquam tempore assumatur aliquis posthac in eiusdem S. R. E. Cardinalem, qui sit frater germanus alterius Cardinalis viventis. Itaque eodem tempore duo fratres germani in eodem Collegio nullatenus esse possint. Decernens, et declarans fratres Cardinalium viventium ad Car­dinalatus dignitatem penitus incapaces, et inhabiles habendos, et reputandos esse.

(Bull. Rom., tom. 4, I, p. 306].


88

Paulus IV, const. Iniunctum nobis, 14 iul. 1555.

§ 1. Iniunctum nobis desuper, meritis licet imparibus, Apostolicae ser­vitutis officium, mentem nostram continua pulsat instantia, ut bona Eccle­siastica, quae caeca hominum cupiditate occupata detinentur, nostrae ope­rationis ministerio, ad ius, et proprietatem eorum, quorum antea erant, omnino reducantur. Cum itaque (sicut nobis innotuit) licet alias fel. rec. Sym- machus Papa Praedecessor noster praedium Ecclesiae pro aliqua necessitate quovis modo alienari, aut iura Ecclesiae in usumfructum dari prohibuerit, et lege huiusmodi omnes Custodes adstringi, ac donatorem, ac censurato- rem, et venditorem honorem perdere, et qui praemissis subscriberet, ana­thema esse, cum eo qui daret, sive reciperet, nisi restituerentur, et quaslibet Ecclesiasticas personas contradicere, et cum fructibus alienata reposcere posse, hocque non solum in Ecclesia Romana conservari, verum etiam in universis per Provincias Ecclesiis convenire voluerit.

§ 2. Et piae mem. Paulus Papa II etiam Praedecessor noster omnium rerum, et bonorum Ecclesiasticorum alienationem, omneque pactum, per

quod ipsorum dominium transferretur, ac concessionem, hypothecam, loca* tionem, et conductione!» ultra triennium, necnon infeudationem, vel con­tractum emphyteuticum, praeterquam in casibus a iure permissis, ac de rebus, et bonis in emphyteusim ab antiquo concedi solitis, fieri prohibuerit. Et si quis contra huius posterioris prohibitionis seriem, de bonis, et rebus eisdem quicquam alienare praesumeret, alienatio, hypotheca, concessio, loeatio, con­ducto, infeudatio huiusmodi nullius omnino essent roboris, vel momenti, et tam qui alienaret, quam qui alienatas res, et bona reciperet, sententiam excom­municationis incurreret, et nihilominus res, et bona alienata huiusmodi, ad Ecclesias, Monasteria, et loca pia, ad quae antea pertinebant, libere reverte­rentur.

§ 3. Nihilominus a nonnullis annis citra diversae personae, tam saecu­lares, quam Ecclesiasticae, complura Castra, Terras, Oppida, Civitates, et loca, tam Romanae praedictae, quam diversarum Cathedralium, etiam Metro­polita!)., et aliarum Ecclesiarum, necnon Monasteriorum, domorum, et alio­rum Regularium locorum, ac Hospitalium, et aliorum piorum locorum, prae­textu diversarum alienationum, eis de Castris, Terris, Oppidis, Civitatibus, et locis praedictis in evidens damnum Ecclesiarum, Monasteriorum, Domo­rum, Hospitalium, et aliorum Regularium, et piorum locorum, seu alias non servatis solenmitatibus a iure requisitis factarum occupaverint, et occupata detinuerint, et detineant de praesenti, ac exinde factum sit, ut non solum I cclesiarum, Monasteriorum, et Domorum Praelati, ac Hospitalium, et alio- uini Regularium, et piorum locorum huiusmodi Rectores, qui ex fructibus, redditibus, et proventibus Castrorum, Terrarum, Oppidorum, Civitatum, et locorum huiusmodi, Ecclesias, Monasteria, et Domos, Hospitalia, et alia loca praedicta gubernabant, et illustrabant, ac eorum Ministris alimoniam prae­bebant, notabiliter sint damnificati, verum etiam Romani Pontifices, qui antea i•genis, et miserabilibus personis, praesertim nobilibus ad hanc Almam Urbem pro tempore confugientibus alimenta aliunde subministrat consue- ¦ n!, vix se et familiam suam sustentare, nedum aliis alimenta submini- n ur p" sint, in divinae Maiestatis offensam, et Ordinis Clericalis oppio l.iium, ai plurimorum Christifidelium scandalum.

'i i Nos praemissa conniventibus oculis pertransire nequeuntes, quinimo . u"inite- ei quantum cum Deo possumus, opportunum remedium adhi­beo-, in tu poiprio, et ex certa nostra scientia, ac de Apostolicae potestatis plruitm in-, millies, et singulas alienationes, et in emphyteusim, seu censum peipi i . i . mt tertiam, vel aliam generationem, seu hominis vitam, aut aliud tempus ulli i biennium locationes, vel concessiones, seu permutationes, hypo­thesi'., 'i "bh itu ines, de quibus Castris, Terris, Oppidis, Civitatibus, et locis, ant aln- ' in immobilibus, seu rebus, et iuribus, tam spiritualibus, quam teuq nn alii i eiusdem Romanae, et quarumcumque Cathedralium, etiam Metropolita" • i allatum I cclesiarum, necnon Monasteriorum, Domorum, et

aliorum Regul.uium i          tum, et quorumvis beneficiorum Ecclesiasticorum,

cum cura, et m mi.i, saecularium, et quorumvis Ordinum Regularium, necnon Hospitalmtn, ii aliorum piorum locorum quorumlibet, per quoscum­que etiam Romanos I'.iniiti, es Praedecessores nostros, seu eorum auctoritate,

vel mandato, Cainerarios suos, et Clericos Camerae Apostolicae Praesiden­tes, ac quosvis Ecclesiarum, Monasteriorum, et Domorum Praelatos, et Bene­ficiatos, necnon Hospitalium, et aliorum Regularium, et piorum locorum Rectores, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, et conditionis exi- stentes, etiamsi Cardinalatus honore pollerent, in damnum Ecclesiae, seu non servatis solemnitatibus a iure requisitis, aut alias nulliter hactenus factas, et contractus superinde sub quibusvis formis, et verborum expressionibus habitos, et celebratos, etiam si iuramento vallati existant, quantumvis longa temporis praescriptione robur sumpsisse dici possint, ac ipsius Romanae Ecclesiae favorem, aut commodum concernant, eorum omnium tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur, praesentibus pro expressis habentes, Apostolica auctoritate, tenore praesentium rescindimus, irritamus, cassamus, et annullamus, ac viribus omnino evacuamus, ac pro rescissis, irritis, cassis, et nullis, ac penitus infectis haberi volumus.

§ 5. Ipsosque detentores ad Castra, Terras, Oppida, Civitates, et loca occupata, ac bona, res, et iura praedicta Romanae, et Cathedralibus, etiam Metropolitan., ac aliis Ecclesiis, necnon Monasteriis, Domibus, Hospitalibus, et beneficiis, ac Regularibus, et piis locis relaxandum, et de fructibus, tam hactenus perceptis, quam in posterum percipiendis, realiter satisfaciendum teneri, et ad id etiam sententiis, censuris, et poenis Ecclesiasticis, ac etiam pecuniariis, omnibusque aliis opportunis iuris, et facti remediis, cogi, et com­pelli posse.

[Bull. Rom., tom. 4, I, p. 319-321J.


89

Paulus IV, const. Cum venerabiles, ii aug. 1555.

§ 1. Cum venerabiles fratres nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardi­nales in partem solicitudinis vocentur, ut pro tempore exsistenti Romano Pontifici assistant, ipseque Romanus Pontifex eorum consilio agenda dispo­nat, et iidem Cardinales sint pars corporis, et membra ipsius Romani Pon­tificis, ac diversis Almae Urbis nostrae Parochialibus Ecclesiis, pro eorum Cardinalatus titulo, seu denominatione praeficiantur, et in eis Episcopalem iurisdictionem habeant, et propterea in Romana Curia residere debeant, prae- sentesque in dicta Curia magis digni, et privilegiati existant, quam absen­tes, et in optionibus Titulorum, ac sex Ecclesiarum Cathedralium, quibus Cardinales pro eorum Cardinalatus titulo praefici solent, absentibus etiam ante eos in Cardinales assumptis praeferantur, et si uni ex dictis Ecclesiis Cathedralibus praefecti fuerint, ex post semper alios non Episcopos Cardi­nales in quibusvis actibus, et sessionibus praecedant.

§ 2. Nos ex praemissis, et diversis aliis causis animum nostrum moven­tibus, et inter cetera, ut eosdem Cardinales absentes ad residendum in Curia aliquibus uberioribus favoribus, et praerogativis alliceremus, Deca- natus Collegii Cardinalium huiusmodi, quem Nos dum in minoribus con-

stituti essemus, obtinebamus, et ad quem propter nostram continuam in eadem Curia residentiam ante alios Cardinales Nobis in Cardinalatu anti­quiores tunc ab ipsa Curia absentes pervenerimus, per nostram ad summi Apostolatus fastigium assumptionem vacante, habita super his cum Fratribus nostris in Consistorio nostro secreto deliberatione matura, de eorum con­silio, et unanimi assensu venerabilem fratrem nostrum Ioannem 1 piscopum Ostien. S. R. E. Cardinalem de Bellayo nuncupatum, et de Nobis, et Sede Apostolica optime meritum, Decanum Collegii huiusmodi declaravitnus, eumque ipsius Collegii Decanum vocavimus, et Decanatum ipsum sibi con- cessimus, prout etiam per praesentes declaramus, vocamus, et concedimus.

§ 3. Et insuper ne in posterum Decanatus praedictus illius occurrente vacatione, in aliquem Cardinalem ex voluntate sua, et non ex causa publica absentem, et propter absentiam suam huiusmodi quandoque de negotiis dictae Sedis minus informatum, in iniuriam aliorum Cardinalium tunc prae­sentium, et Romano Pontifici assistentem, ac propterea de negotiis prae­dictis melius informatorum deveniat, aut super eodem Decanatu aliquae controversiae, seu dissensiones inter ipsos Cardinales oriantur, providere volentes, motu proprio, et ex certa nostra scientia, ac de Apostolicae pote­statis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura Constitutione sancimus, quod Decanatus huiusmodi de cetero perpetuis futuris temporibus, nonnisi ad Episcopum Cardinalem antiquiorem in Curia praesentem, aut ex causa publica absentem, et extra Curiam per Romanum Pontificem destinatum, devenire possit.

§ 4. Et quod Episcopus Cardinalis antiquior in Curia praesens, aut, ut praefertur, absens, et extra Curiam destinatus, postquam Decanatus huius­modi ad eum devenerit, omnes alios Cardinales, etiam antiquiores, semper in quibusvis sessionibus, et aliis actibus publicis praecedat, nec per alios Episcopos Cardinales etiam antiquiores tunc absentes, etiamsi postmodum iucontinenti ad eamdem Curiam se conferant, et in ea continuo resideant, •.uper ipso Decanatu, aut illius sessionibus, vel aliis actibus, seu negotiis ad cmn pertinentibus impediri, aut molestari valeat.

5. Decernentes, etc.

I bull. Rom., tom. 4, I, p. 323, 324].


90

l'uiiliis IV, motu propr. Cum saepius, ç ian. 1556.

("uni 1. pius etiam dum in minoribus eramus, in mente revolventes, quam iiideien , et scandalosum foret inter S. R. E. Cardinales lites iudicia- liter coram alm quam Summo Pontifice experiri, et postmodum ad summi Apostolatus apii 1 in a sumpti cum diversis S. R. E. Cardinalibus colloquendo, conceptum, et intentionem nostram praefatam explicantes, huiusmodi nostrum propositum collaudaverint, et ad inveniendum modum, per quem praemissis provideretur Nos exhortati sint. Nosque etiam in publica Sienatura mentem

nostram fore, quod causae huiusmodi per Nos tantum terminarentur, publice declaravimus, licet super hoc aliqua scriptura confecta non fuerit.

§ 1. Ac volentes omnino declarationem nostram huiusmodi plenum effe­ctum sortiri debere, tenore praesentium omnes, et singulas lites, et causas inter quoscumque S. R. E. Cardinales super quibusvis rebus, et bonis, tam ecclesiasticis, quam saecularibus, necnon Ecclesiis, Monasteriis, Prioratibus, Hospitalibus, et Piis locis, ac aliis quibuscumque beneficiis Ecclesiasticis, sae­cularibus, vel quorumvis Ordinum regularibus, seu illorum spolio, vel atten- tatis, aut innovatis, rebusque aliis, et illorum occasione coram quibusvis Iudicibus, etiam eiusdem S. R. E. Cardinalibus, aut Palatii Apostolici causa­rum Auditoribus in quavis instantia, ac etiam in negotio exequutivo, vel restitutionis in integrum quomodolibet vertentes, et pendentes, etiamsi ad illarum instructionem, et conclusionem sit procedendum, quorum omnium status, etc., pro expressis haberi volumus, ad Nos in eisdem statu, et ter­minis in quibus reperiuntur, advocamus, cognitionemque, et decisionem illa­rum Nobis reservamus.

§ 2. Decisionique, et terminationi per Nos super illis faciendae, appel­latione quacumque etiam alias de iure admissibili reiecta, et postposita, stan­dum, ac quiescendum, et patienter omnino parendum, et obediendum fore, statuimus, et ordinamus.

§ 3. Ac similiter in litibus, et causis, quae de cetero inter eosdem S. R. E. Cardinales exoriri contigerit, observari volumus, et mandamus.

§ 4. Inhibentes omnibus, et singulis Iudicibus, tam ordinariis, quam delegatis, ac quacumque auctoritate fungcntibus, in virtute sanctae obedien­tiae, ne in causis inter Cardinales Praelatos pendcntibus, ipsisque ordinariis, ne in illis, quae de cetero coram cis introducerentur, ad aliquem actum, absque speciali rescripto manu nostra signato, procedere, aut aliquid atten- tare audeant, vel praesumant, irritum quoque, et inane quicquid in contra­rium fieri contigerit, sublata eis alias iudicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, decernimus.

§ 5. Praesentesque in Cancellaria Apostolica publicari, et ab omnibus inviolabiliter observari mandamus.

§ 6. Non obstantibus constitutionibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, I, p. 326, 327].


91

Paulus IV, const. Incumbentia, (25 oct.-) 1 nov. 1557.

lncumbentia Nobis, et Camerae nostrae Apostolicae in dies graviora onera Nos admonent, et cogunt, ut indemnitati ipsius Camerae, quantum cum Deo possumus, diligenter intendamus.

§ 1. Nam licet fel. record. Gregorius XII universis, et singulis cuiuscum­que gradus, status, ordinis, praeeminentiae, vel conditionis existant, etiamsi Pontificali, aut Regali, vel Reginali, seu quavis alia, Ecclesiastica, vel mun-

dana dignitate praefulgeant, etiamsi fuerint S. R. Ii. Cardinales districtius inhibuerit, ne aliquid de bonis mobilibus, et stabilibus, quae ad dictam Cameram quomodolibet pertinuerint, directe, vel indirecte, quovis quaesito colore, invadere, capere, detinere, aut occupare praesumant, alioquin per­sonae talia praesumentes, nisi infra decem dies a praesumptionis tempore proxime enumerandos, ea restituerint, aut revelaverint agentibus eiusdem Camerae, vel aliis, per quos ad Romanum Pontificem pro tempore existen­tem perveniant, poenam dupli, et si bona occupata valorem decem floreno- rum auri trair ediderint, sententiam excommunicationis incurrant, a qua non­nisi, certis tunc expressis modo, et forma absolvi possint, et ultra poenam, et sententiam praefatas, si personae Ecclesiasticae fuerint, omnibus praela- turis, dignitatibus, et beneficiis Ecclesiasticis, quae obtinent, absque aliquo hominis ministerio sint privati, et inhabiles ad illa, vel alia in posterum obti­nenda: si vero laici extiterint, omnibus feudis, et bonis, quae in terris ipsius Romanae, aut aliarum Ecclesiarum obtinent, etiam sint privati, et feuda ad dominos dcvoluta, et bona huiusmodi eidem Camerae confiscata.

§ 2. Iit Alexander V, per unam statuerit, et decreverit, quod illi quibus in futurum, de Patriarchalibus seu Metropolitanis, vel aliis Cathedralibus Ecclesiis, ac Monasteriis, seu Prioratibus Conventualibus, etiam in admini­strationem, vel commendant, seu alias quomodolibet provideri contingeret, sub poena privationis Ecclesiarum, Monasteriorum, et Prioratuum huiusmodi, a omnis iuris eis ex provisionibus praefatis quomodolibet acquisitis, quam quemlibet negligentem incurrere voluit eo ipso, ac eius Ecclesias, Monaste­ria, et Prioratus, ex tunc prout ex ea die vacare, et Sedis Apostolicae dispo- sitioni specialiter reservata esse decrevit, et declaravit, tenerentur, et deberent infra annum a die provisionis computandum, literas super eorum provisio­nibus huiusmodi in totum usque ad earum receptionem inclusive expedire fecisse, et interim sub eadem poena, per se vel alios absque literis ipsis de regimine, et gubernatione seu administratione Ecclesiarum, Monasteriorum, et Prioratuum praefatorum, vel alicuius eorum seu bonorum eorumdem, in : ii iiualibus vel temporalibus, nullatenus se ingerere, vel aliter se immiscere, ini Mipi i his vel eorum aliquo, seu dependentibus vel connexis, iurisdictio­ni m aliquam quomodolibet exercere praesumerent, decernentes ex tunc irri­tum i i mane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoi ius i ntigerit attentari.

!i i V. mm Iulius etiam II Romanus Pontifex praedecessor noster sua < (instituti'me perpetuo valitura declaraverit, decreverit, statuerit, et ordina­vit!, quo,! i institutiones Alexandri, etc., praedecessorum huiusmodi, etiam quoad ' ¦ n uia. et poenas, etiam privationis in eis expressas quoad futura, in o       .......... . 'i p e i omnia iuxta illarum tenores omnino inviolabiliter per­petuis futuii'. mporihus observarentur...

§ 8. Nihil n um. occupatores bonorum huiusmodi ea restituere, aut revelare, et In de q.minui personis Patriarchalibus, seu Metropolitanis, vel aliis Cathedralibus I I iis, seu Monasteriis pro tempore provisi literas super eorum pmvi .i iiibu huiusmodi expediri facere non curant, quinimmo literis ipsis non expedite-, et ad se non receptis, seu non solutis annatae

iuribus Camerae debitis, de regimine, et gubernatione, seu administratione Ecclesiarum, Monasteriorum, Prioratuum, et aliorum beneficiorum huiusmodi se intromittere, et iurisdictionem eisdem Ecclesiis, Monasteriis, Prioratibus, et beneficiis incumbentem exercere, ac praefati occupatores feuda, census, livellos, Monasteria, et alias res, et iura, a quibus, ut praefertur, cecidisse declarati fuerunt, detinere, ac concessionibus eis factis, necnon contractibus iam, ut praemittitur, finitis, et sopitis, ac immunitatibus, et exemptionibus iam resolutis, et cessantibus, uti praesumunt, sententias, censuras, et poenas prae­dictas damnabiliter incurrendo, et in eis more aspidis surdae insurdescendo, in animarum suarum periculum, et dictae Camerae dispendium non modicum.

§ 9. Nos tam animarum saluti, quam eiusdem Camerae indenmitati pro­videre volentes... motu proprio... et ex certa scientia nostra Constitutiones Gregorii, Alexandri,etc., Praedecessorum huiusmodi..., Apostolica auctoritate, tenore praesentium approbamus, et innovamus, ac perpetuis futuris tempo­ribus inviolabiliter observari debere decernimus.

§ 13. Non obstantibus Constitutionibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, I, p. 33<> 340].


92

Paulus IV, motu propr. Inter caeterus, 27 nov. 1557.

Inter cacter.is cur.is, quibus ex Apostolatus officio assidue urgemur et premimur, ea continue animo nostro fixa fuit, ut beneficia Ecclesiastica, prae­sertim curam animarum habentia personis conferantur idoneis, quae vellent, et possent apud ea personaliter residere, scirentque eis laudabiliter deser- vire. Et ad hoc dilectos filios nostros Bernardinum Sancti Matthaei Tranen. et Scipionem Sanctae Potentianae de Pisis, ac Ioannem Sancti Ioannis ad Portam Latinam titulorum Reumanum, nuncupatos, Presbyteros Cardinales, qui una cum venerabili fratre Francisco Episcopo Gebenen., Datario nostro, distributioni, et provisioni beneficiorum huiusmodi praeessent, iam dudum deputavimus. Verum cum audiamus eosdem Cardinales, et Datarium, licet in his eam, quam possunt, maiorem semper adhibuerint, et in dies adhibeant diligentiam, personas quibus beneficia ipsa conferenda sunt, super literatura examinando, de eorum vita, et moribus, ac beneficiis per eos obtentis, aliis­que ad praemissa facientibus accurate inquirendo, diversimode tamen cir­cumvenio, et falli, ac diversas eis fraudes in praemissis fieri, aliquibus se alios esse simulantibus, et tamquam tales se in examine supponentibus, aliis beneficia pro personis sibi cognitis, et id ignorantibus, ut postmodum cum eis beneficia etiam per simoniacam pravitatem contractare, et super eis pacisci possint, aliis beneficia, tam pro se quam aliis personis, cum oblatione diver­sarum pensionum annuarum diversis personis, etiam familiaribus, continuis commensalibus nostris, aut aliis, quos ipsi Nobis gratos, et acceptos esse existimant annuatim persolvendarum, et sic simoniacam haeresim incurrendo, aliis beneficia huiusmodi pro diversis aliis, sub spe pensionem annuam, aut

aliud commodum temporale ab eis consequenda aliis beneficia ipsa pro seipsis animo, et intentione, et interdum pacto expresse firmato, de eis post­modum in favorem aliorum, qui aliquando minus idonei, et non benemeriti existunt, cum simili pensione, aut commodo, aut sine illa vel illo, resignan- dis, et dimittendis, maxima cum instantia obtinere procurantibus.

§ 1. Nos praemissis fraudibus, et dolis, ac haeresi simoniacae, quantum cum Deo possumus, efficaciter occurrere volentes, Apostolica auctoritate tenore praesentium statuimus, et ordinamus, atque decernimus, quod de cetero omnes, et singuli, qui post publicationem praesentium in locis iufra- scriptis faciendam, occasione beneficiorum obtinendorum se alios esse sitnu- laverint, et tamquam tales se in examine supposuerat, aut beneficia pro personis id ignorantibus, seu pro se, vel pro aliis, cum oblatione alicuius pensionis annuae, aut pro aliis, cum spe pensionem annuam, aut aliud quantumvis modicum temporale commodum ab eis consequenda vel pro seipsis principaliter, animo et intentione ea postmodum in favorem aliorum, etiam quantumvis idoneorum, et benemeritorum, cum simili pensione aut eommodo, aut etiam sine eo resignandi obtinere procuraverint, cuiuscumque status, gradus, ordinis, et conditionis existant, etiam si Episcopali, aut alia maiori dignitate Ecclesiastica, vel Cardinalatus honore, seu mundana, etiam U i i i, Diu di, aut Marchionali praeeminentia praefulgeant, excommunicatio­ne. et anathematis, ac maledictionis aeternae sententiam, a qua nisi a Nobis, aut Romano Pontifice pro tempore existente, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant, necnon privationis omnium, et singulorum bene­ficiorum Ecclesiasticorum, cum cura, et sine cura, saecularium, et quorumvis Ordinum Regularium per eos in titulum vel commendam, aut alias quomodo­libet obtentorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda poenam c, ipso absque alia desuper facienda declaratione incurrant, ita ut constito 'Ium summarie, et extraiudicialiter, quod ipsi contra tenorem praesentium dnpiid fecerint, per curiae causarum Camerae Apostolicae generalem Audi- i n seu Viceauditorem, vel eius Locumtenentem pro talibus, et ut tales ; uMh iri possint.

. ' I t nihilominus, sic, ut praefertur, obtentae provisiones, et coinmen- !¦ illaeque dispositiones nullae sint, irritae, et inanes, nullumque alicui ius i i r in beneficiis, vel ad illa tribuant, nec aliquis earum vigore fructus suos •• iii. ed ad eorum restitutionem teneatur, possintque beneficia, tam sic '• it i, quam per eos antea obtenta, tamquam modo praemisso vacantia, a S- »'i«. • i P 'natio Pontifice pro tempore exsistente dumtaxat libere impetrari, tituli. Rom . tom. 4, I, p. 340, 341].


93

l'milu» IN', const. Postquam, 20 iul. 1558.

I'nli|uim ib* "i bonitas. Nos, licet immeritos, ad summi Apostolatus

f * -- ' 1, ni n «Muiurrr digu ¦ 1 < t. numquam cessavimus abusus, qui in Ecclesia f * ¦ 1 1 um i • '•• ¦ e 'indulgentia, seu hominum malitia irrepsisse

cernuntur, pro viribus tollere, et Ecclesiam ipsam in pristinum candorem restituere, diversas ad hoc saluberrimas Constitutiones edendo, et inviolabi­liter observari mandando. Verum cum non omnia uno, et eodem tempore excogitari, nedum perfici potuerint, quinimmo circa ea sit Nobis singulis ferme diebus aliquid enitendum, abusui apostasiae, quae per regulares per­sonas sub diversis falsis praetextibus quotidie incurritur, ulterius parcendum non esse censuimus. Nam licet diversi Romani Pontifices Praedecessores Nostri, per eorum Constitutiones complura contra apostasiam huiusmodi ediderint statuta, et ordinationes, nondum tamen est plenum contra eam adinventum remedium.

§ 1. Quinimmo diversi diversorum etiam Mendicantium Ordinum reli­giosi, propriae salutis immemores, Deique timore postposito, sub praetextu: alii videlicet, quod Religioni, et Ordini in genere ob varias confidas causas adstricti non sint, et superinde sententiam declaratoriam obtinuerint, alii quod beneficium ecclesiasticum curatum assecuti sint, alii quod extra regu- laria sui Ordinis loca standi, et alicui beneficio Ecclesiastico deserviendi a suis superioribus licentiam habeant, et alii diversis aliis confictis coloribus, alii vero nullo suffulti praetextu, sed temeritate propria contra proprium iura­mentum per eos in eorum professione praestitum, et regularia sui Ordinis instituta, extra claustra suorum regularium locorum degunt, et in saeculo aliqui habitu sui Ordinis retento, aliqui illo abiecto in habitu presbyterorum saecularium, et complures in habitu laicali temere vagantur. Et postquam Deo fidem fallere non sunt veriti, cetera omnia quantumvis gravissima, et detestanda, levia, et licita rcputautcs, alii Parochianos eorum curae commis­sos falsam doctrinam docere, et pravis opinionibus, ac haeresibus replere, alii uxores ducere, alii sive paupertate eo cogcnte, sive diabolico instinctu saecularibus, et mechanicis negotiis se dare, alii seditionibus popularibus, coniurationibus contra Principes, et alios, ac quibusvis aliis saevis actibus se implicare, et caetera omnia nequissima facere praesumunt, in gravissimam divinae maiestatis offensam, et religionis opprobrium, ac animarum suarum perniciem, et aliorum Christi fidelium scandalum.

§ 2. Quamobrem considerantes, apostatas huiusmodi infinitis erroribus in eadem Dei Ecclesiam causam praestare, et propterea volentes contra apo­stasiam ipsam plenius providere, et eam, quantum Nobis ex alto conceditur, de medio tollere, Motu proprio, et ex certa scientia nostra, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnes, et singulos, qui post professionem per eos in aetate legitima constitutos, in aliquo approbato, etiam militari Ordine pure, et libere emissam, vel si ante aetatem legitimam professi fuerint, post illam per eos in ipsa aetate legitima constitutos, pure, et libere, ratam, et gratam habitam, temeritate propria, aut quovis praetextu, vel causa, etiam si se reli­gioni, et Ordini non adstrictos esse sine causae cognitione, et his quae a iure requiruntur servari, omissis, vel non legitime probatis, declarari obti­nuerint, aut beneficium ecclesiasticum, etiam curatum non procedente legi­tima dispensatione possideant, vel alicui beneficio ecclesiastico, etiam curato alterius nomine deserviant, extra claustra suorum regularium locorum degunt, aut in posterum degent, omnibus, et singulis beneficiis ecclesiasticis, cum

cura» s'ne cura> saecularibus, aut sui, vel cuiusvis Ordinis regularibus, per eos quomodolibet obtentis, et de cetero obtinendis cuiuscumque qua­litatis fuerint, ac fructibus, redditibus, et proventibus Ecclesiasticis, eis quo­modolibet reservatis, seu assignatis, necnon Baccalariatus, Licentiaturae, Do- ctoratus, et Magisterii, ac quibusvis aliis in iure canonico, vel civili, aut -j-heologia, seu medicina, vel artibus, aut quavis alia facultate gradibus per eoS etiam antequam religionem ingrederentur, obtentis, seu assecutis, necnon quocumque ministerio ecclesiastico, Apostolica auctoritate tenore praesentium penitus, et omnino privamus, ac ad illa, et alia quaecumque, et qualiacum­que in posterum obtinenda, seu fructus, redditus, et proventus ecclesiasticos perciptendos, aut gradus assequendos perpetuo inhabilitamus, et ab execu- tiorie quorumcumque ecclesiasticorum, etiam sacrorum, et praesertim pres­byteratus ordinum, necnon omni ministerio ecclesiastico praedicto perpetuo suspendimus, privatosque, et inhabiles, ac suspensos esse. Necnon beneficia ipsa de iure, et de facto, etiam ad hoc, ut eorum ordinarii collatores ea aliis libere conferre possint, et nisi ea infra tempus a Lateranensi Concilio sta­tutum contulerint, collatio beneficiorum eorumdem ad immediatum illorum superiorem, et demum ad Nos, ac pro tempore existentem Rom. Pont. devol­vetur. Patroni quoque eorumdem beneficiorum personas idoneas infra tem­pus a iure statutum ad ipsa beneficia praesentare possint, et nisi praesen- i ,veniit, eorum libera collatio ad ordinarium spectet, et pertineat, vacare, ac |VScrvationes fructuum, reddituum, et proventuum huiusmodi expirare decer- ,iiiinis, ita ut de cetero ipsi apostatae, quamdiu vixerint, aliqua beneficia ecclesiastica obtinere, vel aliquod officium ecclesiasticum exercere, aut fructus, redditus, et proventus ecclesiasticos, seu super illis pensiones annuas, per­cipere, vel exigere, seu curam animarum, vel aliquod ministerium ecclesia­lium exercere, aut sacramenta ecclesiastica ministrare, seu missam cele- I,,.ire, aut praetextu ordinum, in quibus constituti erunt, aliquid facere, vel , ., ipii nequeant, et pensiones, seu commendae, ac reservationes fructuum, , dilituum, et proventuum ecclesiasticorum, necnon assignationes pensionum ,u 11 n utu eis etiam dicta auctoritate, etiam cum praesentium toto earum , „nie inserto plenaria derogatione pro tempore factae nullae sint, et irritae, , vilibus omnino careant, nec aliquod eis ius, aut titulum beneficia possi- ,-nili, -mt fructus, redditus, et proventus, seu pensiones huiusmodi exigendi, ,1 |.c icipiendi tribuant. Ipsique sic privati inhabiles, et suspensi, fructus non faciant, sed ad illorum restitutionem teneantur. Et nihilominus si , , multarum exercere, vel ecclesiastica sacramenta ministrare, seu mis- r I» (itate, aut praetextu ordinum suorum praedictorum aliquid facere, 4.,t «ii pi I ministerium ecclesiasticum exequi praesumpserint, tamquam ,„,,.. im ib rxeeutione ordinum suorum, et in illis contra suspensionem ,,,.«•11. .......................... temptum clavium ministrantes, condignis poenis omnino

punUntaf.

¦i i ii o omni-, vap.indi occasio apostatis huiusmodi tollatur, volumus, oi imii. in . pi.tevis tam Ecclesiasticae quam saeculares personae , nius. um.|iic ît.iiu >;t.ullis, ordinis, conditionis, et praeeminentiae existant, (•linn .i Alibi, p .. p.ib Patriarchali, aut alia maiori ecclesiastica dignitate,

n etiam Cardinalatus honore, seu mundana, etiam Marchiouali, Ducali, aut alia maiori auctoritate, seu excellentia praefulgeant, aliquem apostatarum eorum­dem receptare, seu nutrire, vel illis quo minus ad eorum monasterium seu domum, vel alium locum regularem redeant, favorem, aut auxilium, seu con­silium praestare non praesumant, et si eos receptaverint, vel illis ut prae­fertur, faverint, aut auxilium, seu consilium praestiterint, et per Ordinarium loci, sub quo moram trahent, commoniti a praemissis non destiterint, sen­tentiam excommunicationis eo ipso incurrant.

§ 4. Et si patroni alicuius beneficii ecclesiastici, sive sint laici, sive cle­rici, aliquem ex eisdem apostatis ad beneficium de eorum iure patronatus existens tunc vacans praesentaverint, praesentationes huiusmodi sint eo ipso nullae, irritae, et inanes, ac viribus careant, et ipsi patroni iure prae­sentandi alios ad eadem beneficia pro ea vice tantum privati existant.

§ 5. Quodque superiores Ordinum, quos ipsi professi fuerint, et Ordi­narii locorum, in quibus ipsi apostatae pro tempore degent, tam coniunctim quam divisim eosdem apostatas, ut ad eorum Monasteria redeant, requirere, et si ad dicta Monasteria redire cessaverint, distulerint, vel recusaverint, eos secundum Ordinis disciplinam monitione praevia per censuras ecclesiasticas, et poenas etiam corporis afflictivas ad redeundum cogere, et compellere pos­sint, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Quod si regularis Ordo hoc non patiatur, auctoritate nostra providere valeant, ut talibus apud eadem Monasteria in locis competentibus, si absque gravi scan­dalo fieri poterit, alioquin in aliis religiosis domibus eiusdem Ordinis ad agendam inibi poenitentiam vitae necessaria ministrentur. Si vero apostatae huiusmodi se in his inobedientes praestiti l int, sint etiam auctoritate nostra maioris excommunicationis sententia eo ipso innodati, et superiores sui eos excommunicatos esse denuncient, ac ut tales ab omnibus suis subditis nun- ciari, et publicari faciant.

§ 12. Mandantes universis, et singulis venerabilibus fratribus nostris Patriarchis, Archiepiscopis, et Episcopis, aliisque Dioecesanis, et locorum Ordinariis, ut ipsi per se, vel alium, seu alios praesentes literas, et in eis contenta quaecumque ubi, et quando ac quoties opus fuerit, solemniter publicantes, faciant dicta auctoritate nostra easdem praesentes literas ple- nariae, et totali executioni demandari, eos, qui illis contravenerint, iuxta ipsarum literarum continentiam, et tenorem, condignis poenis plectendo, et puniendo, ac contradictores quoslibet, et rebelles, eisque in praemissis non parentes, per sententias, censuras, et poenas ecclesiasticas, aliaque oppor­tuna iuris remedia appellatione postposita compescendo, necnon legitimis super his habendis, servatis processibus, sententias, censuras, et poenas prae­dictas, etiam iteratis vicibus, aggravando, invocato ad hoc. etiam, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.

§ 13. Non obstantibus constitutionibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, I, p. 343-346].


94

Paulus IV, const. Cum ex apostolatus, 15 febr. 1559.

Cum ex apostolatus officio Nobis, meritis licet imparibus, divinitus cre­dito, cura Dominici gregis Nobis immineat generalis, et exinde teneamur pro fideli illius custodia, et salubri directione, more vigilis Pastoris, assidue vigilare, et attentius providere, ut qui hac aetate, peccatis exigentibus, pro­priae prudentiae innitentes scientius, et perniciosius solito contra orthodoxae fidei disciplinam insurgunt, et superstitiosis, ac fictitiis adinventionibu sacra­rum Scripturarum intelligentiam pervertentes, Catholicae Ecclesiae unitatem et inconsutilem Domini tunicam scindere moliuntur, ab ovili Christi repel­latur, nec magisterium erroris continuent, qui discipuli veritatis esse con­temnunt.

§ 1. Nos considerantes rem huiusmodi adeo gravem, et periculosam esse, ut Romanus Pontifex, qui Dei, et Domini Nostri Iesu Christi vices gerit in terris, et super gentes, et regna plenitudinem obtinet potestatis, omnesque iudicat, a nemine in hoc saeculo iudicandus, possit, si deprehendatur a fide devius, redargui, et quod ubi maius intenditur periculum, ibi est plenius, et diligentius consulendum, ne pseudoprophetae, aut alii etiam saecularem iurisdictionem habentes, simplicium animas miserabiliter illaqueent, innume- rabilesque populos eorum in spiritualibus, aut temporalibus curae, et regi­mini commissos, secum in perditionem, et damnationis interitum trahant, nec aliquando contingat Nos abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele Propheta, in loco sancto videre, cupientes, quantum cum Deo pos­sumus, pro nostro munere Pastorali vulpes vineam Domini demoliri satagen­tes capere, et lupos ab ovilibus arcere, ne canes muti videamur nequeuntes latrare, et perdamur cum malis agricolis, ac mercenario comparentur.

2. Habita super his cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Car­dui alihus deliberatione matura, de eorum consilio, et unanimi assensu omnes, • 1 i i. nlas excommunicationis, suspensionis, et interdicti, ac privationis, et i| i.i»vfi di is sententias, censuras, et poenas a quibusvis Romanis Pontifici- |.ih Pt "-decessoribus nostris, aut pro talibus habitis, etiam per eorum literas sxti 1% montes, seu sacris Conciliis ab Ecclesia Dei receptis, vel Sanctorum l'a'i nn iis, et statutis, aut sacris Canonibus, ac Constitutionibus, et ()i 11 n a 11 ' iulius Apostolicis contra haereticos, aut schismaticos quomodolibet Iiti , ii pi muratas, Apostolica auctoritate approbamus, et innovamus, ac peipeiim n!' eiv.tri, et in viridi observantia, si forsan in ea non sint, reponi, et i -.se d. 1-1 n . necnon quoscumque, qui hactenus a fide Catholica deviasse, aut m a 111111 ini ii letesim incidisse, seu schisma incurrisse, aut excitasse, seu commisi..1 1 i.uipteheusi, aut confessi, vel convicti fuerint, seu (quod Deus pro sua clementia, et m omnes bonitate avertere dignetur) in posterum devi.ibunt, .cu m ii n 1 im incident, aut schisma incurrent, vel excitabunt, seu cominitteut, et devia .se, seu incidisse, aut incurrisse, vel excitasse, seu

commisisse deprehendentur, aut confitebuntur, seu convincentur, cuiuscum­que status, gradus, ordinis, conditionis, et praeminentiae existant, etiamsi Episcopali, Archiepiscopali, Patriarchali, Primatiali, aut alia maiori dignitate Ecclesiastica, seu Cardinalatus honore, et Apostolicae Sedis ubivis locorum, tam perpetuae quam temporalis Legationis munere, vel mundana etiam Comi- tali, Baronali, Marchionali, Ducali, Regia, et Imperiali auctoritate, seu excel­lentia praefulgeant, et eorum quemlibet sententias, censuras, poenas prae­dictas incurrere volumus atque decernimus.

§ 3. Et nihilominus considerantes dignum esse, ut qui virtutis amore a malis non abstinent, metu poenarum ab illis deterreantur, et quod Episcopi, Archiepiscopi, Patriarchae, Primates, Cardinales, Legati, Comites, Barones, Marchiones, Duces, Reges, et Imperatores, qui alios docere, et illis bono exemplo, ut in fide Catholica contineantur, esse debent, praevaricando gra­vius ceteris peccant, cum non solum seipsos perdant, verum etiam alios innumerabiles populos eorum curae, et regimini creditos, seu alias eis sub­ditos, secum in perditionem, et puteum interitus trahant, de similibus con­silio, et assensu, hac nostra in perpetuum valitura constitutione, in odium tanti criminis, quo nullum in Ecclesia Dei maius, aut perniciosius esse potest, de Apostolicae potestatis plenitudine sancimus, statuimus, decernimus, et definimus, quod sententiis, censuris, et poenis praedictis in suo robore, et efficacia remanentibus, ac effectum suum sortientibus, omnes, et singuli Epi­scopi, Archiepiscopi, Patriarchae, Primates, Cardinales, Legati, Comites, Baro­nes, Marchiones, Duces, Reges, et Imperatores, qui hactenus, ut praefertur, deviasse, aut in haeresim incidisse, seu schisma incurrisse, excitasse, vel commisisse deprehensi, aut confessi, vel couvicti fuerint, et in posterum deviabunt, aut in haeresim incident, seu schisma incurrent, vel excitabunt, aut committent, et deviare, seu in haeresim incidisse, vel schisma incurrisse, aut excitasse, seu commisisse deprehendentur, aut confitebuntur, seu con­vincentur, cum in hoc mcxcusahiliores ceteris reddantur, ultra sententias, censuras, et poenas praedictas, sint etiam eo ipso, absque aliquo iuris, aut facti ministerio, suis Ordinibus, et Cathedralibus etiam Metropolitan. Patriar­chalibus, et Primatialibus I > clesiis, ac Cardinalatus honore, et cuiusvis Lega­tionis munere, necnon voce activa, et passiva, omnique auctoritate, ac Mona­steriis, beneficiis, et officiis Ecclesiasticis, cum cura, et sine cura, saecularibus, et quorumvis Ordinum regularibus, quae ex quibusvis concessionibus, et dispensationibus Apostolicis in titulum, commendam, et administrationem, aut alias quomodolibet obtinuerint, et in quibus, vel ad quae ius aliquod habuerint, necnon quibusvis fructibus, redditibus, et proventibus annuis super similibus fructibus, redditibus, et proventibus eis reservatis, et assi- gnatis, Comitatibus quoque, Baroniis, Marchionatibus, Ducatibus, Regnis, et Imperio penitus, et in totum, perpetuo privati, et ad illa de cetero inha­biles, et incapaces, habeanturque pro relapsis, et subversis in omnibus, et per omnia, perinde ac si prius haeresim huiusmodi in iudicio publice abiurassent, nec ullo umquam tempore ad eorum pristinum statum, aut Cathedrales, Metropolitanas, Patriarchales, et Primatiales Ecclesias, seu Car­dinalatus, vel alium honorem, aut quamvis aliam maiorem, vel minorem

dignitatem, seu vocem activam, vel passivam, aut auctoritatem, seu Mona­steria, et beneficia, vel Comitatus, Baronias, Marchionatus, Ducatus, Regna, et Imperium restitui, reponi, reintegrari, aut reliabllitari possint, quinimmo saecularis relinquantur arbitrio potestatis animadversione debita puniendi, nisi apparentibus in eis verae poenitentiae indiciis, et condignae poeniten­tiae fructibus, ex ipsius Sedis benignitate, et clementia in aliquo Monasterio, aut alio Regulari loco ad peragendum perpetuam in pane doloris, et aquae moestitiae poenitentiam retrudendi fuerint. Quodque pro talibus ab omnibus cuiuscumque status, gradus, ordinis, conditionis, et praeeminentiae existentia bus, ac quacumque etiam Episcopali, Archiepiscopali, Patriarchali, et Prima- tiali, aut alia maiori Ecclesiastica dignitate, et etiam Cardinalatum honore, seu mundana, etiam Comitali, Baronali, Marchionali, Ducali, Regia, et Impe­riali auctoritate, excellentia pollentibus haberi, tractari, et reputati, et ut tales evitari, omnique humanitatis solatio destitui debeant.

§ 4. Et qui iuspatronatus, aut nominandi personas idoneas ad Cathedra­les, etiam Metropolitanas, et Patriarchales, ac Primatiales Ecclesias, seu Mo nasteria, vel alia beneficia Ecclesiastica per privationem huiusmodi vacantia habere praetenderint, ne illa diutinae vacationis exponantur incommodis, sed de servitute haereticorum erepta personis concedantur idoneis, quae illarum populos in semitas iustitiae fideliter dirigant, teneantur ad Ecclesias, Mona­steria, et beneficia huiusmodi alias personas idoneas infra tempus a iure, vel ex eorum concordatis, seu compactatis cum dicta Sede initis statutum, Nobis seu pro tempore existenti Romano Pontifici praesentare, alioquin tempore huiusmodi elapso plena, et libera Ecclesiarum, Monasteriorum, et beneficio­rum praedictorum dispositio ad Nos, et Romanum Por.lificem praedictum eo ipso pleno iure devolvatur.

§ 5. Et insuper qui ipsos sic deprehensos, aut confessos, vel convictos scienter quomodolibet receptare, vel defendere, aut eis favere, vel credere, seu eorum dogmata dogmatizare praesumpserint, sententiam excommunica­tionis eo ipso incurrant, efficianturque infames, nec voce, persona, scriptis, vel nuncio, aut procuratore aliquo ad publica, seu privata officia, aut con- mIi i, seu Synodum, vel Concilium generale, vel provinciale, nec conclave t animalium, aut aliquam fidelium congregationem, seu electionem alicuius, aut testimonium perhibendum admittantur, nec admitti possint. Sint etiam intrst.linies, nec ad haereditatis successionem accedant, nullus praeterea cogatur eis super aliquo negotio respondere. Quod si forsan Iudices extite- riut, e,uum sententiae nullam obtineant firmitatem, nec aliquae causae ad eorum audientiam deducantur, et si fuerint Advocati, eorum patrocinium nullatenus recipiatur, si vero Tabelliones extiterint, instrumenta confecta per eos nullius sint penitus roboris, vel momenti. Et insuper clerici omnibus, et singulis 1 i, Iesu s, etiam Cathedralibus, Metropolitan. Patriarchalibus, et Pri- niatialibns, .n dignitatibus, Monasteriis, beneficiis, et officiis Ecclesiasticis, etiam, ut praclertur, qualificatis per eos quomodolibet obtentis, et tam ipsi, quam laici, etiam, ut praemittitur qualificati, et dignitatibus praedictis prae­diti quibuscumque Regnis, Ducatibus, Dominiis, Feudis, et bonis tempora­libus per eos possessis privati existant eo ipso, Regnaque, Ducatus, Dominia,

1 ¦ uila, et bona huiusmodi publicentur, et publica sint, efficianturque iuris, i t proprietatis eorum, qui illa primo occupaverint, si in sinceritate fidei, et unitate S. R. E. ac sub nostra, et successorum nostrorum Romanorum Pon­tificum canonice intrandum obedientia fuerint.

§ 6. Adiicientes quod si ullo umquam tempore apparuerit aliquem Epi­scopum, etiam pro Archiepiscopo, seu Patriarcha, vel Primate se gerentem, aut praedictae Romanae Ecclesiae Cardinalem, etiam ut praefertur, Legatum, seu etiam Romanum Pontificem ante eius promotionem, vel in Cardinalem, seu Romanum Pontificem assumptionem a fide Catholica deviasse, aut in aliquam haeresim incidisse, promotio, seu assumptio de eo etiam in con­cordia, et de unanimi omnium Cardinalium assensu facta, nulla, irrita, et inanis existat, nec per susceptionem muneris, consecrationis, aut subsecutam regiminis, et administrationis possessionem, seu quasi, vel ipsius Romani Pontificis inthronizationem, aut adorationem, seu ei praestitam ab omnibus obedientiam, et cuiusvis temporis in praemissis cursum, convaluisse dici, aut convalescere possit, nec pro legitima in aliqua sui parte habeatur, nullamque talibus in Episcopos, seu Archiepiscopos, vel Patriarchas aut Primates pro­motis, seu in Cardinales, vel Romanum Pontificem assumptis, in spiritualibus, vel temporalibus administrandi facultatem tribuisse, aut tribuere censeatur, sed omnia, et singula per eos quomodolibet dicta, facta, gesta, et admini­strata, ac inde secuta quaecumque viribus careant, et nullam prorsus firmi­tatem, nec ius alicui tribuant, sintque ipsi sic promoti, et assumpti, eo ipso absque aliqua desuper facienda declaratione, omni dignitate, loco, honore, titulo, auctoritate, officio, et potestate privati, liceatque omnibus, et singulis sic promotis, et assumptis, si a fide antea non deviassent, nec haeretici fuis­sent, neque schisma incurrissent, aut excitassent, vel commisissent.

§ 7. Subditis personis, tam clericis saecularibus, et regularibus, quam etiam laicis, necnon Cardinalibus, etiam qui electioni ipsius Pontificis antea a fide devii, aut haeretici, seu schismatici interfuerint, seu alias consenserint, et ei obedientiam praestiterint, eumque adoraverint, ac Castellanis, Praefectis, Capitaneis, et Officialibus etiam Almae Urbis nostrae, et totius Status Eccle­siastici, etiam eisdem sic promotis, vel assumptis homagio, seu iuramento, vel cautione obligatis, et obnoxiis, ab ipsorum sic promotorum, vel assum- ptorum obedientia, et devotione impune quandocumque cedere, eosque ut magos, ethnicos, publicanos, et haeresiarchas evitare, eisdem subditis per­sonis fidelitati, et obedientiae futurorum Episcoporum, Archiepiscoporum, Patriarcharum, Primatum, Cardinalium, et Romani Pontificis canonice intrantis nihilominus adstrictis remanentibus, et ad maiorem ipsorum sic promoto­rum, et assumptorum, si eorum regimen, et administrationem continuare voluerint, confusionem, contra eosdem sic promptos, et assumptos, auxilium brachii saecularis implorare, nec propterea ab ipsorum sic promotorum, et assumptorum fidelitate, et obedientia, praemissorum occasione recedentes, tamquam tunicae Domini scissores aliquarum censurarum, seu poenarum ultioni subiaceant.

§ 8. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, I, p. 354-357].


95

Paulus IV, const. In sacra, io ini. i 550.

In sacra B. Petri Sede, meritis licet imparibus, divina dispositione col­locat^ ad ea per quae sub religionis iugo, Domino famulantium quieti con­sulitur, et ambitionis via praecluditur, diligenter intendimus, et in his nostri Pastoralis officii partes favorabiliter impartimur, prout in Domino conspici­mus salubriter expedire.

§ 1. Cum itaque sicut Nobis innotuit, nonnulli Episcopi, et Archiepi­scopi diversorum Ordinum professores, dignitates, et Officia, etiam superio- ritates nuncupatas suorum Ordinum ambientes, ad hoc, ut ad illa assumi, eaque obtinere valerent, ab eorum Ecclesiis, quibus praeerant, etiam munere consecrationis per eos suscepto, per Sedem Apostolicam absolvi procurave­rint, et ad claustra suorum Ordinum redeuntes, se ad dignitates, et officia, ac supcrioritates huiusmodi diversis modis, et viis assumi, eaque consequi sategerint, et exinde quamplures dissensiones, et contentiones, ac religionis inobedientiae exortae fuerint, et in dies exoriantur in animarum suarum periculum, et dictorum Ordinum opprobrium, ac scandalum plurimorum.

§ 2. Nos praemissis, prout ex debito Pastoralis officii tenemur, provi­dere volentes, Motu proprio, et ex certa nostra scientia volumus, et Apo­stolica auctoritate statuimus, et ordinamus, quod nullus cuiusvis Ordinis, seu Religionis professor, Episcopus seu Archiepiscopus postquam munus consecrationis huiusmodi susceperit (etiam vinculo Ecclesiae, cui prae- t'uerat, per Sedem eamdem absolutus, eique, quod in suo Ordine remanere, et ad dignitates, ac officia, et superioritates huiusmodi assumi, eaque obti­nere posset, per Sedem eamdem, seu illius auctoritate concessum foret) ad dignitates, aut officia, seu superioritates huiusmodi, cuiuscumque qualitatis t mt, et quovis nomine nuncupentur, eligi, seu assequi, aut obtinere iii.itrnus possit, et ineligibilis, ac ad ea obtinenda perpetuo inhabilis l'tlltat.

i Ac quaevis indulta, concessiones, dispensationes, et facultates, ac uur gi.itiae ei, tam a Nobis, et Sede praedicta, etiam per literas Aposto­li, i». rii.iui in forma Brevis, vel alias ab eius Legatis, seu Nunciis, aut Minui P nitentiario nostro, quam a Superioribus dictorum Ordinum, ac imlni-iviH .ilns etiam ad id potestatem, et auctoritatem habentibus, sub qui- 11 usi u u 111 u e i,ii, tribus, et formis, ac cum quibuscumque etiam derogatoria- i m ilei i n' 11 'i iis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis de, i. iis etiam motu, et scientia similibus, et desuper hactenus con­cessa, et in p ieiuni conceden. nulla, et invalida, nulliusque roboris, vel momenti sint, et esse censeantur.

§ 4. It si 11 u i s uni de cetero ad dignitates, seu officia, aut superiori­tates huiusmodi sn, nter elegerit, iure eligendi perpetuo careat, ac voce activa, et passiva eo ipso privatus existat. Revocantes, cassantes, annullantes

omnia, et singula indulta, coneessiones, dispensationes, facultates, et gratias huiusmodi, quorum tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur, praesen­tibus haberi volumus pro expressis. Ac decernentes irritum, etc.

§ 5. Non obstantibus, etc.

(Bull. Rom., tom. 4,
1P 363, 364J.


96

Pius IV, const. Sedis Apostolicae, 3 apr. 1560.

Sedis Apostolicae solertia dum ad salutare quorumdam remedium extincta, in eorum detrimentum vergere conspicit, ne quod illis profuturum maturi­tate summa prodiisse comperitur, noxium incauto ministerio efficiatur, cele­ris provisionis opem afferre consuevit, prout in Domino conspicit salubriter expedire.

§ 1. Dudum siquidem postquam fel. rec. Paulus Papa IV Praedecessor noster, etc.

Omittitur relatio Const. Pauli IV, Postquam, quoniam eam habemus supra, in N. 93.

§ 2. Cum autem, sicut accepimus, licet singulae literae praedictae a zelo religionis eiusdem Praedecessoris emanarint, nihilominus cum post illa rum publicationem per Ordinarios locorum ad earum executionem procedi coeptum foret, maximi in omnibus Regnis et Provinciis rumores, lites, et contentiones, ac gravia scandala multipliciter exorta fuerint, cum propter maximum ipsorum Apostatarum, et translatorum numerum, tum etiam ex quo multi praetenderent, vel praetendebatur damnari in dictis literis omnes fere uniformiter, nulla inter causam, ac lepram, et lepram differentia, et distinctione habita damnabantur, cum tamen plerique eorum praeviis dispen­sationibus, et indultis, ac licentiis ab eorum Superioribus, et a Sede Apo­stolica ex iustis, et rationabilibus causis concessis muniti forent, et nihilo­minus quamplures ex eis zelo conscientiae, aut poenitentia ducti, literis praedictis parere, et ad Monasteria, a quibus egressi fuerant, redire sese paratos exhiberent, sed ab eorum Superioribus nullatenus reciperentur, sic­que ob earumdem literarum rigorem magnis confusionibus involuti, ac mi­seriis et calamitatibus oppressi, omnibus remediis destituti, ac perpetuis cen­suris innodati, ciboque spirituali et temporali privati remanerent, ita quod vel fame perire, aut in extremam desperationem adduci cogerentur, aliique Christifideles ob magnam dictorum Apostatarum multitudinem vix eorum conversationem effugere, et exinde excommunicationis incursum evadere possent, et propterea verisimile sit, quod si bonitati divinae eiusdem Prae­decessoris vitam paulo ulterius prorogare placuisset, ipsemet literas suas huiusmodi zelo charitatis, ut par erat, ad iustam moderationis formam, et aequitatem reduxisset.

§ 3. Nos igitur pro Pastoralis officii nostri debito omnibus ius et iusti­tiam, ut decet, ministrare, neminique iniuriam inferre, aut quemquam suis

iuribus, ac legitimis defensionibus privare, aut alias indebite molestare volen­tes, sed singulorum Christifidelium animarum saluti ante omnia prospicere cupientes, singularum literarum Praedecessoris huiusmodi tenorem, ac si de verbo ad verbum insererentur praesentibus pro expressis habentes, habita super his cum nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. 1 . Cardinalibus super hoc negotio specialiter deputatis deliberatione matura, motu simili, ac ex certa scientia nostris, et de simili potestatis plenitudine omnes, et sin­gulos Apostatas, seu translatos in dictis literis comprehensos, et adhuc in saeculo vagantes, cuiuscumque Ordinis fuerint, a quibusvis excommunica­tionis, suspensionis, et interdicti, ac aliis sententiis, censuris, et poenis, quas ob non paritionem literarum praedictarum, seu alias quomodolibet incurre­runt, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse absolvimus et liberamus.

§ 4. Necnon super irregularitate per eos contra tenorem dictarum lite­rarum Missas celebrando, seu alias se divinis immiscendo forsan contracta, dummodo in contemptum clavium id non egerint, misericorditer in Domino dispensamus, ac absolutos, et Iiberatos, ac dispensatos fore censemus.

§ 5. Singulasque literas praedictas, ac in eis contenta et inde sequuta quaecumque, ad formam iuris et sacrarum constitutionum reducimus, et reducta fore, sicque ab infrascriptis, et quibusvis aliis Iudicibus, ac praedi­ctis Auditoribus et Cardinalibus, sublata eis et eorum cuilibet, quavis iudi­candi, et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et interpretari debere, ac quicquid secus a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter con­tigerit attentari, irritum et inane decernimus.

§ 6. Et nihilominus omnes et singulas lites et causas hactenus coram quibusvis Ordinariis, vel Delegatis Iudicibus etiam in Romana Curia intro­ductas, et in quacumque instantia contra dictos Apostatas vel translatos, vel alias inter quasvis personas praemissorum occasione pendentes, etiam si instructae sint, ad Nos advocamus, ac causas tam ad Nos advocatas in statu et terminis, quibus reperiuntur reassumendas, necnon quam et quas quae­cumque personae ecclesiasticae, et regulares, ac etiam saeculares, necnon Conventus, Collegia, et Universitates dicta occasione, seu in praemissis com­muniter, vel divisim interesse putantes, contra dictos Apostatas, vel trans­latos, aut alios quoscumque active vel passive, civiliter vel criminaliter, ac realiter et personaliter vel mixtim habent et movent, aut habere vel movere volent et intendent, cum omnibus et singulis incidentibus, dependen., emer- gen., annexis et connexis, totoque negotio principali, quoad professos vide­licet in Altna Urbe et eius districtu, et alios in ea praesentes dilecto filio nostro Iacobo tit. S. Mariae in Cosmedin Presbytero Cardinali Sabello nun- cupato, nostro in dictis Urbe, et districtu Vicario generali, seu eius Locum- tenenti, extra Curiam vero Ordinario loci, ac Superiori Monasterii, in quibus prima et originaria professio per quemlibet ex Apostatis et translatis prae­dictis emissa asseritur, necnon obtinenti primam dignitatem in Ecclesia Cathedrali, seu Mctropolitan., vel alii Superiori loci huiusmodi, seu anti- quiori Canonico pro tempore residenti per eos coniunctim, visis in primis et diligenter inspectis et examinatis dispensationibus, facultatibus, licentiis, et indultis per eosdem Apostatas et translatos quomodolibet obtentis, ac

processibus desuper habitis, et causis in eis allegatis mature discussis, ac prout iustum et aequum fuerit, verificatis et probatis, summarie, simpli­citer, et de plano, ac sine strepitu, et figura iudicii, ac sola veritate in­specta, appellatione postposita audien., cognoscen., et iuxta iuris et sacra­rum constitutionum dispositionem fine debito terminan. committimus, et mandamus.

§ 7. Ac eisdem Iudicibus omnes, et singulos praedicta occasione citan- dos etiam per edictum publicum, constito etiam summarie, et extraiudicia- liter de non tuto accessu citandi, necnon illis, et aliis quibus, ubi, quando, et quoties opus fuerit, etiam sub sententiis, censuris, et poenis ecclesiasticis ac etiam pecuniariis eorum arbitrio imponendis, moderandis, et applicandis, etiam per edictum simile inhibendi. Necnon quoscumque Apostatas, et trans­latos huiusmodi, qui sine canonica dispensatione, aut licentia in saeculo vagari reperti fuerint, ad Monasteria, a quibus exiverunt, aut alia regularia, vel alia honesta loca, prout melius pro ipsorum animarum salute eis visum fuerit, super quo ipsorum Iudicum conscientiam oneramus, reverti seu intrare faciendi, et compellendi, ac quaecumque alia, quae per eos in praemissis statuta, et ordinata fuerint, debitae executioni demandandi, ac quascumque executiones per quosvis Iudices ordinarios, vel delegatos in vim literarum Praedecessoris huiusmodi alias contra iuris formam factas causa cognita retractandi, et annullandi, et in pristinum statum reducendi, contradictores quoslibet, et rebelles per censuras, et poenas ecclesiasticas, appellatione post­posita compescendi, necnon censuras, et poenas praedictas incurrisse decla­randi, atque illas legitimis desuper habendis servatis processibus, etiam iteratis vicibus aggravandi, interdictum ecclesiasticum, prout iuris fuerit, appo- nendi, et auxilium brachii saecularis, si opus fuerit, invocandi, ceteraque in praemissis, et circa ea necessaria, seu quomodolibet opportuna faciendi, et exequendi, plenam, et liberam concedimus facultatem.

§ 8. Non obstantibus praemissis literis Praedecessoris, ac Constitutio­nibus, et Ordinationibus Apostolicis, necnon privilegiis, indultis, et literis Apostolicis sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis clau­sulis, et decretis quotiescumque, et per quoscumque, ac quibuslibet, et ex quibusvis causis, necnon intuitu, consideratione, contemplatione, et ad instan­tiam quorumvis, aut etiam motu, scientia, ac plenitudine similibus, etiam quod nonnulli ex dictis Ordinibus professores se de causis eis per Sedem ipsam delegatis, nisi sub certis modo, et forma ibidem contentis intromit- tere minime teneantur, concessis, approbatis, et innovatis, quibus omnibus, illorum tenores praesentibus pro expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, quoad praemissa dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

§ 9. Volumus autem quod singuli Apostatae, et translati huiusmodi, ut praefertur, absoluti, poenitentiam per eorum Confessorem sibi pro excessibus praedictis iniungendam facere omnino teneantur. Quodque antequam sen­tentiae seu declaratoriae per supradictos Iudices a Nobis deputatos ferendae paruerint, a celebratione Missarum, et quocumque altaris ministerio omnino abstineant

§ 10. Volumus autem quod infra sex menses a die publicationis prae­sentium ipsi Apostatae, seu translati licentias eorum, ac dispensationes, et induita supradictis Iudicibus praesentent, et sententiam declaratoriam desuper ab eisdem promulgari, ac causam realiter, et cum effectu totaliter expediri faciant, quo termino elapso, et causa, ut praefertur, non expedita, dicti Apo­statae, et translati in easdam censuras, et poenas, in quibus ante publica- tionem praesentium erant, reincidisse eo ipso censeantur, nisi per ipsos Iudices steterit, aut alio legitimo impedimento per ipsos Iudices arbitrando, dicti Apostatae, et translati detenti fuerint.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 10-12].


97

Pius IV, const. Pastoralis officii, 3 apr. 1560.

Pastoralis officii auctoritas Nos admonet, et ordo rationis exposcit, ut circa ea potissimum versemur, per quae res, et bona Romanae Ecclesiae, praesertim usui, et ornatui Romani Pontificis pro tempore existentis, et Sacri Palatii Apostolici deputata ab impiorum insultibus, et rapinis praeserventur, et ab eis ausu sacrilego, aut alias quomodolibet abinde asportata, et distracta, nostrae operationis ministerio, cum animarum salute eorum, qui caeca cupi­ditate ducti in non parvam Sanctae Matris Ecclesiae iniuriam, et ipsorum animarum perniciem, Dei timore postposito, ea surripere, seu sibi appro- priare, aut istinc divertere ausi fuerint, eidem Romano Pontifici pro tempore existenti restituantur, et taliter in praemissis provideatur, quod ceteris cedat in exemplum.

§ 1. Cum itaque, sicut non sine gravi animi nostri molestia accepimus, tam tempore infirmitatis diversorum Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum, ex qua, sicut Domino placuit, ab humanis decesserunt, quam exinde diversarum Sedium vacantium, quamplura etiam pretiosa iocalia, ornamenta, et alias res et bona usui praefato, ut praefertur, deputata, et alias ad eumdem Romanum Pontificem pro tempore existentem, et Cameram Apo­stolicam spectantia, et pertinentia, tam ex dicto Palatio, quam aliis quibusvis locis ablata, et distracta fuerint, et a diversis eorum protervia invalescente detineantur, in nostrum, et eiusdem Pontificis pro tempore existentis non solum detrimentum, sed etiam Sedis Apostolicae ignominiam, et ipsius aucto­ritatis diminutionem, necnon illa detinentium animarum perniciem, atque periculum non modicum.

§ 2. Nos huiusmodi inconvenientibus, et animarum periculis quantum in Nobis est, obviare, et alias in praemissis, prout par est, providere volen­tes, Motu proprio, et ex certa scientia, omnes, et singulas censuras, et poenas Ecclesiasticas per quoscumque Romanos Pontifices Praedecessores Nostros contra talium perpetratores, ac alios bonorum Apostolicorum usurpatores, raptores, receptores, et possessores, ac detinentes, et non restituentes, ac scientes, et non revelantes, sub quibusvis verborum formis promulgatas,

quorum, et literarum Apostolicarum desuper confectarum tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur praesentibus, haberi volumus pro expressis, auctoritate Apostolica tenore praesentium approbamus, et innovamus, ac ad infrascriptos extendimus, et ampliamus.

§ 3. Et nihilominus motu, et scientia similibus, omnes, et singulas, tam saeculares, quam Ecclesiasticas, ac etiam militiarum, et Ordinum quorum­cumque religiosas etiam quacumque Episcopali, Archiepiscopali, et Patriar­chali seu superiori Ecclesiastica, etiam Cardinalatus honore, ac etiam Comi- tali, Marchionali, aut Ducali dignitate fungentes, ac alias mundanas personas, nullas penitus excipientes, cum dignitas, qualiscumque sit, in peccatis nemini excusationem praebere debeat, quae iocalia, ornamenta, aurum, argen­tum, monetatum, et non monetatum, gemmas, margaritas, lapides pretiosos quocumque nomine nuncupatos, pecunias, vestes, pannos, et tam manuscri- ptos, quam quosvis alios libros, scripturas, necnon equos, mulos, mulas, imagines aureas, argenteasque, ac aeneas, et marmoreas, ac suppellectilia, et alias quascumque res, et bona mobilia, et immobilia, spiritualia, et prophana cuiuscumque generis, qualitatis, et quantitatis, seu pretii existentia, pro usu, et commoditate Romani Pontificis pro tempore existentis, et ornamento Pa­latii huiusmodi deputata, ac ad eumdem Romanum Pontificem pro tempore existentem spectantia, et pertinentia, tempore infirmitatis cuiusvis Romani Pontificis Praedecessoris Nostri, ex qua postmodum decessit, ac etiam dictae Sedis propterea vacantis, necnon per annum ante obitum, et vacationem huiusmodi ex dicto Palatio, et alias undecumque et quocumque asporta- runt, subtraxerunt, et occultarunt, seu praetenso titulo donationis, vel remis­sionis, quietantiae, vel alio quovis praetextu detinent, seu sciunt ea per alios possideri, usurpari, et detineri, aut occupata fuisse, et ad eorum manus per­venisse, requirimus, et monemus, eisque districte praecipiendo mandamus, quatenus infra sex dierum spatium, quorum duos pro primo, duos pro secundo, et reliquos duos dies pro tertio, et peremptorio termino eis, et eorum cuilibet pro canonica monitione assignamus, omnia, et singula iocalia, ornamenta, aurum, argentum, gemmas, margaritas, lapides pretiosos, pecu­nias, vestes, pannos, libros, equos, mulos, mulas, imagines, supellectilia, et alias res, et bona huiusmodi dilecto filio Francisco Odescalco dictae Camerae Praesidenti cum effectu restituant, et consignent, et si donationem, vel remis­sionem, aut quietantiam desuper sibi factam praetendant, illam seu illas, videndas, ut decet, et examinandas exhibeant, et producant, ac illorum rapto­res, usurpatores, seu detentores, vel occupatores scientes revelent.

§ 4. Alioquin lapsis diebus huiusmodi, omnes, et singuli praefati Epi­scopali, vel Archiepiscopali, aut Patriarchali, ac etiam Cardinalatus honore seu dignitate praediti, interdicti ingressus Ecclesiae poenam, alii vero excom­municationis, et maledictionis aeternae sententiam, quam alias in eos in his scriptis ferimus, et a quibus nisi a Nobis, et eodem Romano Pontifice pro tempore existente, ac satisfactione praevia, praeterquam in mortis articulo constituti, relaxationis, et absolutionis beneficium obtinere non possint, eo ipso incurrant, et si Pontificali aut Cardinalatus honore seu dignitate prae­diti sub interdicto huiusmodi per octo dies praefatos, seu immediate sequentes

permanere, alii vero inferiores ab eis eamdem excommunicationis senten­tiam animo, quod absit, indurato sustinere non formidaverint, ex tunc ela­psis dictis octo diebus, Pontificali, et etiam Cardinalatus honore, seu digni­tate praediti a regimine Ecclesiarum eis commissarum eo ipso suspensi, ac tam ipsi, si alia beneficia Ecclesiastica obtineant, quam inferiores ab eis, omnibus, et singulis Monasteriis, Prioratibus, dignitatibus, administrationibus, canonicatibus, et praebendis, ceterisque beneficiis Ecclesiasticis cum cura, et sine cura, saecularibus, ac Ordinum quorumcumque regularibus, quae in titu­lum, vel commendam, seu administrationem, aut alias quomodolibet etiam ex quibusvis concessionibus, seu dispensationibus Apostolicis obtinent, ac etiam Officiis Romanae Curiae per eos obtentis, Saeculares vero I eudis, Vica­riatibus, Dominiis, et aliis iuribus, ac privilegiis quibuscumque eis per Roma nam Ecclesiam aut Sedem praefatam, seu alios quoscumque etiam quacum­que alia auctoritate etiam Imperiali, vel Regali eis concessis, etiam eo ipso privati existunt, et ad similia beneficia, feuda, privilegia, vicariatus, dominia, et iura obtinenda, necnon ad quoscumque actus legitimos exercendos inha­biles, ac etiam intestabiles similiter eo ipso fiant, possintque beneficia, officia, ac vicariatus, et feuda, aliaque iura huiusmodi tamquam vacantia absque alia declaratione desuper facienda a Nobis, et Sede praefata, ac aliis, ad quos pertinet, illa concedere, et dare, libere impetrari. Scituri quod si ipsi, aut eorum aliqui suae salutis immemores in praemissis morosi fuerint, seu praemissa adimplere non curaverint, aut contempserint, hoc eis pro gravi crimine, et delicto imputabitur, et Iustitia mediante contra eos ad graviores, et tales poenas absque ullo respectu procedetur, quod illorum coercitio eis perpetuo cedat ad noxam, et aliis in exemplum, absque spe alicuius veniae inde consequendae : si vero se humiles, et ad satisfaciendum, aut confiten­dum promptos exhibuerint, cum omni mansuetudine, et respectu excipien- tur, et ex eorum spontanea restitutione, seu confessione eis salutaris mise­ricordiae, et gratiae amplexus exuberanti Sedis praefatae in singulos ipsorum pietate provenient. Ac singulas donationes eis desuper factas, prout iustitia suadebit, et ordo dictaverit rationis, admittemus. Ac ut praefertur, scientes, et revelantes, ultra coeleste praemium a Nobis condignam mercedem, et retri­butionem recipient, cum eorum omnium grata satisfactione.

§ 5. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 12-14].


98

Pius IV, const. De salute gregis, 4 sept. 1560.

De salute gregis Dominici Nobis ex alto commissi, attentius cogitantes, ad ea libenter intendimus, per quae grex ipse continua suorum cum eo residentia Pastorum praesentetur a noxiis, et in devium prolabens, ad recti­tudinis tramitem reducatur, ut Pastores ipsi, residentiam ipsam, prout tenentur, commodius facere, ac circa ipsius gregis curam libentius, ac ferventius invi-

gilate, et illum ab errorum praecipitiis praeservare, ac in fide orthodoxa, et devotione nostra continere valeant, opem, et operam efficaces impendimus, prout rerum, et temporum qualitate pensata, conspicimus in Domino salu­briter expedire.

§ 1. Hinc est, quod Nos Motu proprio, non ad alicuius Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera deliberatione, universos, et singulos venerabiles fratres nostros Episcopos, Archiepiscopos, Primates, et Patriarchas, ab Ecclesiis, et Dioecesibus suis absentes in virtute sanctae obedientiae, ac sub interdicti ingressus Ecclesiae poena, eo ipso, absque alia declaratione incurrenda, districte praecipiendo monemus, ut omnibus post- positis quantocitius, in Romana Curia videlicet moram trahentes, intra unum, extra eam vero in Italia intra duos, extra vero Italiam existentes intra qua­tuor menses a die publicationis praesentium in locis infrascriptis faciendam computandos, se itineri committere, et legitimis itineribus ad Ecclesias, seu Dioeceses suas proficisci, et sese personaliter conferre, ac ibidem, ut tenen­tur, residere, et Pastorale officium exercere debeant.

§ 2. Si quis autem a Patriarchali, Primatiali, Metropolitana, seu Cathe­drali Ecclesia sibi quocumque titulo, nomine, seu iure commissa, quacum­que illi dignitate, gradu, et praeeminentia praefulgeant, legitimo impedi­mento, seu iustis, et rationabilibus causis cessantibus, sex mensibus continuis extra suam Dioecesim morando abfuerit, quartae partis fructuum unius anni, Fabricae Ecclesiae, et pauperibus loci per Superiorem ecclesiasticum appli- candorum poenam ipso iure incurrat. Quod si per alios sex menses in huius­modi absentia perseveraverit, aliam quartam partem fructuum similiter appli­candam eo ipso amittat, crescente vero contumacia, ut severiori sacrorum Canonum censurae subiiciatur, Metropolitan. Suffraganeos Episcopos absen­tes, Metropolitan. vero absentem Suffraganeus Episcopus antiquior residens, sub poena interdicti ingressus Ecclesiae ipso iure incurrenda, infra tres menses, per literas, vel nuncium Romano Pontifici denunciare teneatur, qui in ipsos absentes, prout cuiuscumque maior, aut minor contumacia exe­gerit, suae supremae Sedis auctoritate animadvertere, et Ecclesiis ipsis de Pastoribus utilioribus providere poterit, sicut in Domino noverit salubriter expedire.

§ 3. Eosdem autem Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, et Episcopos mandatis nostris parentes, et apud suas Ecclesias, seu in earum Dioecesibus personaliter residentes specialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes, ut liberius, et commodius eorum officio fungi valeant, eis, et eorum cuilibet, ut quando resederint, etiam praetextu quorumcumque delictorum, et exces­suum atrociorum, etiam haeresis, et laesae Maiestatis criminum per eos quo­modolibet commissorum, ad comparendum personaliter in Romana Curia per quoscumque Iudices ordinarios, vel delegatos, etiam S. R. E. Cardinales nisi vigore specialis commissionis manu nostra, vel Romani Pontificis pro tempore existentis signatae, trahi, aut citari non possint, nec debeant, atque aliter factas citationes, et censuras in eis appositas, ac inde secuta quaecum­que nulla, et irrita, ac nullius roboris, et momenti fore, ac eos minime affi­cere, aut arctare statuimus, et ordinamus.

§ 5. Et insuper eisdem Episcopis, Archiepiscopis, Primatibus, et Patriar­chis sic, ut praemittitur, residentibus, ultra privilegia, et indulta eis per quos­cumque Rom. Pont. Praedecessores nostros, ac Sedem Apostolicam, et Gene­ralia Concilia, et Cancellariae Apostolicae Regulas concessa, quae in suo robore permanere volumus, tamquam a dicta Sede delegatis in quibuscumque civilibus, criminalibus, vel mistis causis contra quoscumque clericos saecu­lares particulares, ac etiam extra eorum Monasteria, seu regularis loca degen­tes regulares quomodolibet exemptos auctoritate nostra procedere, et causas ipsas cognoscere, fineque debito terminare, ac quidquid terminaverint exe­qui, et observari facere, ipsosque exemptos pro tempore delinquentes, iuxta eorum exce-.sus, et delicta punire, corrigere, et omnem iurisdictionem in eos exercere, omniaque alia, et singula in praemissis, et circa ea quomodolibet necessaria, et opportuna, quae Nosmet facere, exercere, et exequi possemus, in omnibus, et per omnia facere, exercere, et exequi libere, et licite valeant, plenam, et liberam licentiam, ac facultatem auctoritate, et tenore praedictis concedimus, et indulgemus.

§ 6. I )ecernentes ab eorum ordinationibus, interlocutionibus, et decretis ante definitivam sententiam, vel vim definitivae habentem, et ubi agetur de morum correctione, nullatenus etiam ad Nos, et Sedem Apostolicam appel­lari posse, et nihilominus per appellationes quascumque contra praesentium tenorem quomodolibet interpositas minime causas devolvi, aut etiam per quasvis inhibitiones etiam cum quibusvis censuris, et poenis, eis a quibusvis Iudicibus ordinariis, vel delegatis forsan faciendas, illarum ulteriorem cogni­tionem, et expeditionem, et ubi de morum correctione agetur, etiam legiti­mam executionem minime impediri, aut censuris, et poenis huiusmodi ligari, aut irretiri censere.

§ Q. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 36-38].


99

Pius IV, motu propr. Cupientes, ii oct. 1560.

Cupientes unicuique iustitiam, prout par est, aequa lance ministrari, et omnem dcllnquetidi occasionem ab ipsius iustitiae Ministris, praesertim Iudi- iihu in brn. h ¦ 1 libus, ac etiam criminalibus privationem beneficiorum Eccle- mniioiiiiMi ci neri m ntibus causis, tam a Sede Apostolica, ac eius Legatis, et Vii rlrk'.iti«, quini alias quomodolibet, et a quibuscumque pro tempore depu- iiii*, nn id quos illarum cognitio, tam de iure, quam de consuetudine, etiam i illoni i nn, quaij obtinent, officiorum, et alias quomodolibet per­tinet, et p. 1 lini tui, neu quibus causae ipsae tam Apostolica, quam alia aucto- 1 itate . mi 1 e «uni. et pro tempore cominittentur, penitus removeri, ac eorum ii tulli us obviare, et animarum saluti, quantum cum Deo possumus, salubriter consulere.

§ 1. Ex certa nostra scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine decernimus, et declaramus quoscumque Iudices, etiam S. R. E. Cardinales necnon causarum Palatii Apostolici Auditores, seu Locaten., et utriusque, vel alterius Signat. Refer., et quosvis alios etiam Archiepiscopali, Patriarchali, aut alia maiori dignitate etiam Legationis munere fungentes, ad audiendum, cognoscendum, et decidendum causas super quibusvis Ecclesiis, Monasteriis, Prioratibus, et aliis beneficiis Ecclesiasticis, tam in Romana Curia, quam extra eam quomodolibet hactenus motas, etiam privationem earumdem concer- nentes, et in futurum movendas, tam a dicta Sede, eiusque Legatis, seu Vice- legatis praedictis, ac tam Apostolica, quam ordinaria, aut alia auctoritate, et a quibusvis in dicta Curia, et extra eam, vel alias ubilibet pro tempore depu­tatos, seu ad quos similium causarum decisio, seu qualiscumque cognitio etiam quomodolibet, ut praefertur, spectat, et spectabit in futurum, aut qui­bus illas quovis modo audiendas, cognoscendas, et decidendas, et ut prae­fertur, alias committi contigerit, necnon eorumdem Cardinalium, Auditorum, Locatenentium, Referendariorum, et aliorum, ut praefertur, qualificatorum Iudicum huiusmodi nepotes, consanguineos, affines, procuratores, sollicita- tores, ac domesticos, vel familiares, cuiuscumque status, gradus, ordinis, et conditionis fuerint, et etiam ex quorum sententiis privationes Ecclesiarum, Monasteriorum, Prioratuum, et beneficiorum huiusmodi, aut alias emanave- rint, ac emanabunt, eorum per privationem eamdem, aut alias quomodolibet occurrenda vacatione, nullo umquam tempore a Nobis, seu Sede, aut aliis Legatis praedictis, vel quibusvis illorum ordinariis collatoribus impetrare, aut ab aliis impetrari, seu sibi conferri, et de illis provideri facere quoquomodo posse, seu debere, sed illos penitus ad illa in posterum obtinenda inhabiles fore, et esse, ac quascumque impetrationes sic ab eis, etiam ut praefertur, qualificatis, necnon collationes, et provisiones, ac quasvis alias dispositiones, aut alias concessiones de Ecclesiis, Monasteriis, Prioratibus, et beneficiis huiusmodi etiam per Nos, aut Praedecessores nostros etiam motu, et pote­statis plenitudine similibus hactenus quomodolibet factas, et in posterum faciendas, nullas, irritas, et inanes, nulliusque roboris, et momenti existere, nullumque per illas eis ius quaesitum fuisse, fore, aut esse, seu dici, vel cen­seri, ac de annali, et triennali possessore, aut alias Cancellariae Apostolicae regulas, seu alias Constitutiones eis adversus praemissa nullatenus suffragari posse, sed illos eis sic impetratis omnino privatos, et ab eis amovendos esse, prout Nos harum serie privamus, et amovemus, ac privatos, et amotos esse denunciamus.

§ 2. Et ita per eosdem Cardinales, Auditores, Locatenentes, ac alios quos­cumque Iudices quavis auctoritate fungentes, sublata, etc., iudicari, etc., debere, irritum quoque, etc., decernimus, et declaramus.

§ 3. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 41, 42J.


100

Pius IV, const. Sanctissimus, 26 oct. 1560.

Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster, D. Pius divina pro­videntia Papa IV. Cupiens prout suo Pastorali incumbit officio, unicuique, quod suum est, tribui, iustitiamque inter omnes aequa lance ministrari, ac ani­marum periculis, et fraudibus eorum, qui passim beneficia Ecclesiastica in men­sibus, in quibus illorum collatio, et provisio per Constitutiones suas, seu Cancel- lariae Apostolicae regulas desuper editas, dispositioni suae pro tempore reservata existunt vacantia, seu alias eidem, et Sedis Apostolicae dispositioni generaliter reservata, aut ex ;;enerali reservatione Apostolica, vel alias affecta, ordinaria, seu alia auctoritate contra dictarum Constitutionum tenorem, aut alias indebite sibi conferri, et de illis etiam provideri procurant, et in eis praetextu collationum, et provisionum huiusmodi se intrudunt, ad hoc ut illorum fructus suos faciant, et ex eis impetrantes Apostolicos, seu alias iusto titulo provisos molestent, et interim liti s adeo in longum protrahant, ut impetrantes, et iustum titulum habentes, aut cum eis concordare, aut eorum iuri cedere, et renunciare, aut in piusecutione litium huiusmodi omnes fere eorum facultates dissipare, et tandem In illarum prosecutione mori cogantur. Quique beneficia in Romana Curia, vel extra eam litigiosa resignant, aut eorum iuri cedunt simpliciter, vel in favorem tertii in memorialibus cum parvis datis, et consensibus desuper praestitis, quae penes se retinent, et nihilominus lites huiusmodi prosequun­tur, et dum cognoscunt nullum ius sibi in huiusmodi beneficiis litigiosis competere, ad effugiendum sententiam, et expensas, vel fructuum restitutio- uem, in quibus condemnandi venirent, supplicationes desuper signari, ac latas, et consensus parvos huiusmodi extendi faciunt, asserentes se iamdiu iii.1 diinisisse, partes foventes bonum ius, et Iudices iustitiam ministrantes 'rl Iendi >, quantum in eo est obviare, ac omnem penitus talia praesumendi 1 >rt a .ionetn tollere.

) I. I lac sua perpetuo valitura sanctione statuit, et ordinavit, quod quo­ties in antea aliquem super quovis beneficio Ecclesiastico, ut praefertur, tvservato, seu affecto, et dicta auctoritate vel alias nulliter collato, tam in cta Curia, quam extra litigare contigerit, et Iudici ordinario, seu cui causa '. ¦ .iiper commissa fuerit, etiam summarie, et extraiudicialiter, quantum sibi 'iiii h i qualitate sufficere parte legitime citata videbitur, constiterit benefi- ¦ u m r uni m dictis mensibus vacavisse, aut alias, ut praefertur, reservatum, .en ii' ' im, i nihilominus ordinaria, seu alia auctoritate nulliter collatum, ¦t 111 d e b 11 r n 1 111 u m existere, idem Iudex reproducta citatione, fructus, red­ditio., • ! i i i' is beneficiorum sic nulliter collatorum, et indebite detento- itim . n .ni o, i m 1 i et faciat, ac alia exequatur in praemissis necessaria, et (i|.;. 1111 ' i 1 * u j >i i ,|iin eidem Iudici omnem potestatem, et auctoritatem iinp.utitui • i ' i : ¦ s.nn tit.is Sua in causis nunc in quavis instantia .nam • r.,i. m h, i,, ii.us |n-nitentibus similiter observari mandavit.

§ 2. Praeterea decrevit, et declaravit, sic resignantes, seu cedentes, et nihilominus lites huiusmodi prosequentes, ne eorum malitia illis prodesse, et foventibus bonum ius nocere valeat, ad fructuum, reddituum, et proven­tuum dictorum beneficiorum per eos perceptorum restitutionem, ac expen- sarum in litibus huiusmodi factarum rcfectionem, omniaque, et singula damna, et interesse, in quibus condemnati fuerint, si non cessissent, vel resi- gnassent, per Iudices, tam ordinaria, quam delegata, vel alia auctoritate fun­gentes, coram quibus lites ipsas pro tempore pendere, seu moveri contigerit, condemnandos fore, et condemnari debere, ac ad id teneri, et obligatos esse. Ipsosque ac etiam in dictis beneficiis successores quoscumque ad paritio- nem sententiae, seu sententiarum, ac literarum executorialium pro tempore latae, seu latarum, et decretarum, a quibus appellare non liceat, ad restitu­tionem, seu relaxationem possessionis, ac fructuum, reddituum, et proven­tuum, necnon refectionem expensarum, ac damnorum, interesse huiusmodi perinde, ac si contra eosdem succe nes sententia, seu sententiae latae, et literae executoriales huiusmodi decretae fuissent, cogi, et compelli. Sic tamen quod postquam alter ipsorum senteuti ie, seu sententiis, ac restitutioni, vel relaxationi possessionis, et fructuum, reddituum, et proventuum, necnon damnorum, et interesse huiusmodi ictectioni, aliisque praemissis realiter, et cum effectu paruerit, alter desuper molestari non possit.

§ 3. Et ita in praemissis omnihu , et singulis per eosdem, et alios quos­cumque Iudices, et etiam < iii sarion Palatii Apostolici Auditores, sublata, etc., iudicari, et definiri debere, irritum quoque, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 48, 49).


101

Pius IV, const. Ea quae a praedecessoribus, 13 nov. 1560.

Ea quae a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus, suadentibus legitimis causis emanarunt, libenter approbationis, et innovationis munimine solidamus, ut eo firmius illibata perdurent, quo saepius fuerint Apostolica auctoritate munita, illaque de novo statuimus, et ampliamus prout rationa- biles causae persuadent, et hoc in Domino conspicimus salubriter expedire.

§ 1. Dudum siquidem a fel. rec. Clemente Papa VII Praedecessore nostro emanarunt literae, in quibus nonnullae aliae inseruntur tenorum sub- sequentium.

Clemens Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Consuevit, etc.

Omittitur residuum, quia simpliciter confirmat Iulii II, const. Regis paci­fici (cf. supra, in N. 63) et Leonis X, const. Quam Deo (cf. supra, in N. 75).

§ 2. Cum autem, sicut Nobis innotuit, quamplurimi Duces, Comites, Marchiones, Domicelli, Barones, et alii in temporalibus Domini, Vicarii, Communitates, et Universitates civitatum, terrarum, et locorum eidem Roma­nae Ecclesiae mediate, vel immediate subiectorum, nonnullique alii singularia

certamina exoptantes, et alii etiam, ut praefertur, subditi Illa videre cupien­tes, suorum status, salutis, et honoris immemores Iiti tis praedictorum huius­modi contravenire, et censuras, ac poenas in illis contentas parvipendere non vereantur, in animarum suarum perniciem, et divinae maiestatis offen­sam, ac Reipublicae laesionem.

§ 3. Nos quorum est sceleratorum insolentiis, quibus adversum Deum, et proximum, ac dictae Sedis auctoritatem veluti Catholicae professionis ini­mici saeviunt, salubriter reprimendis, ne ipsorum invalescat praesumptio, et perversitas extollatur, intendere, et ne literae praedictae, quae piovida deli­beratione ab ipsis Praedecessoribus emanarunt, contemptibiles reddantur, sed illarum transgressores debita animadversione puniantur, providere volentes, Motu proprio, non ad aliquorum Nobis super hoc oblatae petitionis instan tiam, sed de nostra mera deliberatione, et ex certa scientia, singulas Iulii, Leonis, et Clementis, Praedecessorum praedictorum literas cum statutorum, ordinationum, adiectionum, decretorum, declarationum, confiscationum, incor­porationis, applicationis, voluntatum, et mandatorum, ac omnibus, et singulis aliis in eis respective contentis clausulis, auctoritate Apostolica tenore prae sentium approbamus, et innovamus, et perpetuae firmitatis robore subsistere, et singulos, quos literae ipsae concernunt, et concernent, sub excommunica­tionis, anathematis, maledictionis, perpetuae infamiae, diffidationis, criminis laesae maiestatis, seditionis, rebellionis, confiscationis, et privationis statuum, et dominiorum, ac Feudorum, et Vicariatuutn, ac aliorum bonorum suorum, ac depositionis illorum, necnon inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obti­nenda, ac interdicti, ac aliis censuris, ac poenis ecclesiasticis, et temporalibus, aliisque in eisdem literis contentis, quas contravenientes eo ipso incurrant, et intestabiles fiant, ac ultra poenas praedictas carceribus mancipari, et deti­neri, et poenis praedictis irremissibiliter puniri debeant, perpetuo observari, et per executores in dictis literis deputatos adversus eosdem contrafacientes ad totalem executionem dictarum poenarum procedi debere decernimus.

§ 4. Illasque tam ad pugiles taliter pugnantes, quam eos ad id tentantes, et provocantes, aut locum, seu campum ad pugnandum dantes, seu conce­dentes, ac in illis astantes, et interessentes, ac certantes, comitantes, et comi- tivam praestantes, necnon consulentes, ac adhaerentes, et fautores, necnon citat tas certaminis, seu duelli subscribentes, vel affigentes, aut publicantes, etiam si praedictae, seu cuiuscumque alterius dignitatis, nobilitatis, status, et idus, et ordinis, tam Ecclesiasticae, quam mundanae existant, etiam ad hoc ut ipsi ultra poenas praedictas excommunicationis maioris latae senten- imc poenam, a qua nonnisi a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore . Mstente absolvi possint, eo ipso incurrant, et si Ecclesiastici fuerint, etiam omnibus, et singulis Ecclesiis, Monasteriis, dignitatibus, et aliis beneficiis I i. Iesu n, r. p,-i eos obtentis, seu in quibus, et ad quae ius eis competit, eo ipso pt i\ at i, et ad illa, ac alia in posterum obtinenda inhabiles existant, necnon illa tamquam per privationem huiusmodi vacantia ab aliis impetrari possint, extendimus, et ampliamus.

§ 5. Et nihilominus praemissa omnia, et singula prout per Iulium, Leo­nem, et Clemcntcm Praedecessores praefatos, statuta, et ordinata, inhibita,

decreta, et mandata fuerunt, in omnibus, et per omnia de novo statuimus, ordinamus, inhibemus, decernimus, declaramus, et mandamus.

§ 6. Ac omnes concessiones duellorum huiusmodi, et facultates desuper praedictis, seu aliis quibusvis personis per quoscumque Rom. Pont. Praede­cessores nostros, sub quibusvis formis, et verborum expressionibus forsan concessas, et approbatas, et innovatas, harum serie revocamus, cassamus, et annullamus.

§ 7. Et insuper cupientes, illa, et tam detestabilem pugnantium, et alio­rum loca ad pugnandum, ac alias in praemissis favorem praestantium, et denique tanti sceleris fautorum nequitiam, non solum in terris, et locis eidem Romanae Ecclesiae, ut praefertur, subiectis, sed alias ubilibet penitus reprimi, et aboleri, ac singulorum Christifidelium animarum periculis obviare, per viscera Domini nostri Iesu Christi rogamus, et obtestamur universos, et singulos totius Orbis Imperatorem, Reges, Duces, etiam armorum, Marchio­nes, Barones, ceterosque Principes Christianos, necnon dominia, potentatus, communitates civitatum, ac universitates oppidorum, castrorum, terrarum, et locorum quorumcumque, illorumque in temporalibus dominos, ac etiam militum, tam equestrium, quam pedestrium capitaneos, et praefatos etiam temporali ditioni ipsius Romanae Ecclesiae non subditos, cuiuscumque sta­tus, gradus, ordinis, conditionis, nobilitatis, ac praeeminentiae fuerint, ut divini nominis intuitu, et pro sua in Nos, et hanc Sanctam Sedem Apostolicam devotione, et reverentia, necnon fidei cultu, et conservatione, ac animarum eorum, qui huiusmodi duella diabolica fraude decepti perquirunt salute, dicta duella, seu alia singularia certamina in suis Regnis, Ducatibus, Marchiona- tibus, Baroniis, Dominiis, terris, et locis nullatenus fieri permittant, immo ne fiant expresse prohibeant, et dissuadeant: districtius praecipientes eis, ne ullo umquam tempore huiusmodi duella, seu certamina, quovis praetextu, seu quavis occasione, vel causa admittere, aut aliquos ad id irritare, seu provocare, vel illis interesse, aut ut fiant pati, seu permittere audeant, vel praesumant; alioquin eos, ac etiam extra terras, et loca ditioni Ecclesiae huiusmodi non subiecta duella, seu singularia certamina huiusmodi, aut dif- fidationes desuper facientes, et ad id irritantes, provocantes, et auxilium, consilium, vel favorem dantes, ac illis astantes, et interessentes, et similiter chartas desuper subscribentes, aut publicantes, seu de illis se intromittentes, eorumque ac ipsorum singulos ab Imperatore, et Regibus inferiores maioris excommunicationis, et ultra eam, si Ecclesiastici fuerint, privationis, et inha­bilitatis poenis praedictis subiacere, illasque incurrere, et ab eis praeterquam a Nobis, seu dicto Rom. Pont. pro tempore existente, ut praefertur, absolvi, aut adversus illas restitui, seu rehabilitari non posse, neque debere decerni­mus, et declaramus.

§ 8. Non obstantibus, etc.

(Bull. Rom., tom. 4, II, p. 51-53].


102

Pius IV, ep. Cum sicut nuper, irt apr. 1561.1

Cum sicut nuper, non sine animi nostri molestia, accepimus, diversos Sacerdotes in Regnis Hispaniarum, atque etiam in eorum Civitatibus, et Dioe­cesibus curam animarum habentes, sive eam pro aliis exercenti s, aut alias audiendis confessionibus poenitentium deputati, in tantam prorupcrint ini­quitatem, ut Sacramento Poenitentiae in actu audiendi confessiones abigan­tur, nec illi, et qui id instituit Domino Deo, et Salvatori nostro Iesu Christo iniuriam facere vereantur: mulieres videlicet poenitentes ad actus inhonestus, dum earum audiunt confessiones alliciendo, et provocando, seu allicere, et provocare tentando, et procurando, ac loco earum per Sacramentum huius­modi Creatori nostro reconciliationis, graviori peccatorum mole eas onerando, et in manibus Diaboli tradendo, in Divinae Maiestatis offensam, et animarum perniciem, et Christifidelium scandalum non modicum.

§ 1. Nos in animum inducere nequeuntes, quod qui de Fide Catholica recte sentiunt, Sacramentis in Ecclesia Dei institutis abutantur, aut illis iniuram faciant, fraternitati tuae, de cuius eximia pietate, virtute, atque doctrina plu­rimum in Domino confidimus, per praesentes committimus, et mandamus, quatenus per te, vel per alium, seu alios a te deputandum, seu deputandos contra omnes, et singulos Sacerdotes dictorum Regnorum, ac illarum Civi­tatum, et Dioecesum de praemissis quomodolibet diffamatos, tam saeculares, quam quorumvis etiam exemptorum, ac Sedi Apostolicae immediate subie­ctorum Ordinum Regulares, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, conditionis, et praeeminentiae existant, tam super praemissis, quam super Fide Catholica, et quid de ea sentiant, diligenter inquiras, et iuxta faculta­tum tibi contra haereticos, aut de haeresi quovis modo suspectos a Sede Apostolica concessarum continentiam, et tenorem procedas, ac culpabiles repertos iuxta excessuum suorum qualitatem, prout iuris fuerit, punias, eos etiam si, et prout de iure fuerit faciendum, debita praecedente degradatione saecularis Iudicis arbitrio puniendos tradendo.

§ 2. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 77].


103

Pius IV, breve ii aug. 1562.

... I b¦ ; amarum rex catholicus nobis nuper exponi fecit quod in Orien­talibus In.In novoque Hispaniae Regno, propter recentem illius populorum ad fidem 01 th".!.>xam conversionem, rarae Sedes episcopales in tanta terra-

1 Archiepiscopi. Ilispalrn 1 in Regnis Hispaniarum haereticae pravitatis Inqui- sitori Generali.

rum amplitudine adhuc institutae reperiuntur: unde fit ut post electionem praelatorum ad illas vacantes factam, sufficiens Episcoporum numerus ad munus consecrationis illis exhibendum infra tempus de consecrandis Epi­scopis a iure statutum coadunari nequeant. Quare praefatus Phiiippus rex nobis humiliter suppiicarj fecit quatenus in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur sacrorum canonum aequi­tatem a nemine ultra quam praestari possit exigere perpendentes, ac omnes et singulos Venerabiles Fratres Archiepiscopos et Episcopos in Indiis prae­fatis constitutos, qui hactenus munus praedictum, numero Praelatorum com­petenti ad id non adhibito, alias tamen rite susceperunt, ab huiusmodi excessu, et suspensionis aliisque ecclesiasticis poenis, auctoritate Apostolica, tenore praesentium absolventes, secumque super irregularitate, si quam inde contraxerit, et quod munere praefato sic per eos suscepto, suisque etiam presbyteratus Ordinibus ac officio pontificali uti, et in illis etiam in altaris ministerio ministrare, ac suis etiam Metropolitanis et Cathedralibus ecclesiis praeesse libere et licite valeant, de specialis dono gratiae dispensantes, huius­modi supplicationibus inclinati, universis et singulis quos ad Cathedrales et Metropolitanas Ecclesias in Indiis praefatis nunc et pro tempore institutos, illarum vacatione occurrente, canonice eligi et assumi contigerit, ut deinceps perpetuis futuris temporibus post eorum electionem et assumptionem huius­modi, nullo alio sibi obstante canonico impedimento, a quocumque malue­rint catholico Antistite gratiam et communionem Apostolicae Sedis habente: accitis, et in hoc sibi assistentibus duobus vel tribus in dignitate ecclesia­stica constitutis seu Cathedralis, aut Cathedralium aut Metropolitanarum ecclesiarum canonicis, praefatum consecrationis munus recipere valeant; ac eidem Antistiti ut idem munus, illius auctoritate praefata, impendere libere possit plenam et liberam auctoritatem et facultatem concedimus et indige­mus. Non obstantibus, etc.

[Collectanea S. c. de Prop. Fide, vol. I, p. 56, nota (1)].


104

Pius IV, const. Sedis Apostolicae, 18 febr. 1564*

Sedis Apostolicae providentia circumspecta, 11e rursus ea, quae in con­troversiis inter personas Ecclesiasticas, praesertim Altissimo sub regulari pro­fessione famulantes exortis, pro tranquillo Religionis statu prudenter ordi­navit, in molestos contentionis anfractus relabantur, maiorem solet, dum id res ipsa requirit, adhibere cautionem.

§ 1. Sane nuper postquam, sicut Nobis innotuerat, ab antiquis usque temporibus, etiam supra centum annos retroactos, lis, et causa, seu contro­versia inter dilectos filios Rectorem generalem, et Canonicos Regulares S. Augu­stini Congregationis Lateranensis, ex una, ac Monacos S. Benedicti Ordinis Cassinen. alias Sanctae Iustinae de Padua congregationum partibus ex altera, super illorum praecedentia, seu praecedendi suborta, et coram diversis Iudi-

cibus, etiam in nostro Palatii Apostolici Auditorio ventilata, ac demum non sine animi nostri molestia in Oecumenico Concilio Tridentino, inter earum­dem congregationum Abbates revocata fuerat.

§ 2. Nos considerantes, lites, et controversias huiusmodi in 1 cclesia prae­sertim inter religiosas, et reformatas personas, quae relictis mundi vanitatibus, votum suum in humilitatis spiritu, Domino, et Deo nostro, qui < pro nobis usque adeo humiliavit, ut formam servi acciperet, persolvere profitentur, non modicum illi praeclarae, Deoque praecipue dilectae virtuti, quae est humi­litas, labem infundere, populoque scandalum generare, ac propterea illas omni ratione submovendas, publicaeque religionis tranquillitati, ac mini­strorum Dei reconciliationi, et mutuae dilectioni quamprimum consulendum esse rati, Motu proprio dictas causas, et controversias ubilibet, et coram quibusvis Iudicibus motas, et in quibusvis instantiis indecisas pendénti s, ab eisdem Iudicibus ad Nos avocavimus, illasque dilectis filiis nostris Ioanni Michaeli S. Anastasiae Saraceno, Ioanni Baptistae S. Clementis Cicadae, ac Bernardino Scoto nuncupatis, S. R. E. Presbyteris Card. audiendas, cogno­scendas, et decidendas per quamdam Motus proprii schedulam, et deinde illas per aliud nostrum rescriptum eisdem Cardinalibus per eos audiendas tantum, Nobisque referendas commisimus.

§ 3. Qui quidem Cardinales, dictis partibus, earumve procuratoribus, i advocatis pluries auditis, dubiisque emergentibus ad plenum discussis, et resolutis, comperto satis per eos ex compluribus literis Apostolicis, diversisque aliis documentis, rationibus, et probationibus, quod ipsi Canonici fuerunt, et sunt de illis clericis a S. Augustino, quinimmo a Sanctis Apostolis institutis, eosdem Canonicos, tam suae antiquae institutionis huiusmodi, quam etiam dignitatis clericalis, qua eos statim, quod professionem regularem emittunt, insignitos esse oportet, aliarumque qualitatum in eis existentem ratione, dictamque illorum Congregationem Lateranen. praefatos Monacos, et eorum Congregationem Cassinen. praecedere debere censuerunt, et concluserunt, suamque conclusionem huiusmodi ad audientiam nostram iuxta ultimi nostri rescripti praefati tenorem retulerunt.

§ 4. Unde Nos illorum relatione intellecta, eaque per Nos diligenter examinata, quoniam eam in omnibus suis partibus veritati, et iuri consonam comperimus, per nostram definitivam sententiam pronunciavimus, sententia- vimus, decrevimus, et declaravimus, Abbates, Praelatos, et Canonicos regulares Congregationis Lateranen. uti clericos dimissa superiori veste, pallio, seu cappa, in linea veste, elericalique habitu incedentes (quod etiam in Alma Urbe con­suetum fuerat, et tunc observabatur) in processionibus, et omnibus aliis actibus publicis, et privatis, tam in d. Urbe, nostroque, et aliorum Romanorum Pontifi­cum Successorum nostrorum conspectu, quam alias in universis, et quibuscum­que aliis Civitatibus, tui i is, oppidis, et locis, Abbates, Praelatos, et Monacos Ordinis S. Benedicti Congregationis Cassinen. praedictos praecedere debuisse, et debere, ac eosdem Abbates, Praelatos, et Canonicos Regulares, dictamque eorum Congregationem, ut praefertur, incedentes, dictis Abbatibus, Praelatis, et Monacis S. Benedicti, et eorum Congregationi in omnibus, et singulis prae­missis praeferendos, anteponeiidos, et in digniori loco collocandos fore, et esse.

§ 5. Abbates vero dictarum Congregationum singulariter, et de per se absque eorum conventibus in Conciliis generalibus, provincialibus, et Syno­dalibus, ac aliis actibus publicis, et privatis, in quibus Abbates de iure, vel consuetudine locum, et votum habent, vel pro tempore quomodolibet habe­bunt, inter sese iuxta singulorum ipsorum Abbatum ibidem intervenientium priorem, et antiquiorem promotionem ad Abbatiam, ac illorum promotione dumtaxat, non autem Congregatione, et Ordine cuius sint, attentis, praece­dere, et praeferri, et in digniori loco collocari debuisse, et debere, prout ex tunc praetulimus, anteposuimus, et collocavimus, praeferrique, anteponi, et collocari mandavimus. laetationes quoque, molestationes, oppressiones, per­turbationes, vexationes, et impedimenta quaecumque per Abbates, Praelatos, et Monacos praedictos, et eorum Congregationem Cassinen. eisdem Abbati- bus, Praelatis, et Canonicis Regularibus Congregationis Lateranen. super prae­fatis omnibus, et singulis, et illorum occasione quomodolibet factas, prae- stitas, et illatas, factaque, praestita, et illata, fuisse, et esse temerarias, illicitas, indebitas, et iniustas, temerariaque, illicita, indebita, et iniusta, ac de facto praesumptas, et praesumpta, illasque, et illa Abbatibus, Praelatis, et Monacis Congregationis Cassinen. huiusmodi fecisse, et facere minime licuisse, neque licere de iure. Et propterea de, et super illis, ac dicto iure praecedendi, omnibusque, et singulis aliis praemissis perpetuum silentium imponendum fore, et esse, et tunc imposuimus, prout in rescripto, relatione, et sententia praedictis plenius continetur.

§ 6. Ne autem de sententiae, aliorumque praemissorum validitate ullo umquam tempore dubitari, ac propterea, vel alio quovis praetextu rem mature discussam, et iudicatam, rursus in controversiam retrahi, neve denuo in Ecclesia Dei inter tales personas Religiosas contentiones exoriri, ac populo scandala generari contingat, tempestive providere, ac supremam huic negotio manum apponere cupientes, necnon veriores literarum singulorum Praede­cessorum, ac rescripti, processus, relationis, sententiaeque praefatorum, et inde secutorum tenores praesentibus pro sufficienter expressis habentes, Motu simili, non ad ipsorum Abbatum, Praelatorum, et Canonicorum Regu­larium Congregationis Lateranen., vel alterius pro eis Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed ex mera deliberatione, et certa scientia nostra, ac de Apostolicae potestatis plenitudine ad effectum executionis dictae senten­tiae tantum, omnes, et singulos processus, et sententiae praefatorum defe­ctus etiam substantiales, si qui forsan in eisdem intervenerint, harum serie supplemus, ac eandem sententiam una cum eius processu validos, et effi­caces esse, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et inviolabiliter ab omnibus observari debere, nec partes ipsas ab eis ullo umquam tempore quovis praetextu, quaesitove colore resilire posse, sed ad illorum observa­tionem teneri, censurisque, et poenis, tam Ecclesiasticis, quam pecuniariis ad id cogi, et compelli, neque Monacos eorumve Congregationem adversus sententiam, aliave praemissa in pristinum quovis quaesito colore, vel ingenio restitui, nec illa oppugnantes audiri.

§ 7. Praesentesque literas de subreptionis, vel obreptionis vitio, aut intentionis nostrae, aut alio quovis defectu notari, seu impugnari posse,

sicque, ei non aliter per quoscumque Iudices, et Commissarios, etiam S. R. E. Cardinales, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi, et interpre­tandi facultate, et auctoritate, iudicari, et definiri debere, ac quicquid secus a quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter attentari contigerit, irritum, et inane decernimus, praemissaque omnia perpetuo statuimus.

§ 8. Et quod ita fiant, et observentur, volumus, atque mandamus simi­liter venerabili fratri Episcopo Amerin. et dilectis filiis nostro in Alma Urbe, et eius districtu Vicario in spiritualibus, ac Curiae causarum Camerae Apo­stolicae Auditori generalibus, per praesentes motu pari mandantes, quatenus ipsi, vel duo, aut unus eorum, per se, vel alium, seu alios praesentes lite­ras, et in eis contenta quaecumque, ubi, et quando opus fuerit, ac quoties pro parte Rectoris generalis, et Abbatum, Praelatorum, ac Regularium Cano­nicorum S. Augustini Congregationis Lateranen. praefatorum, vel alicuius eorum fuerint requisiti, solemniter publicantes, ac illis in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant auctoritate nostra illos suppletione, decreto, statuto, voluntate, et mandato, aliisque praemissis pacifice frui, et gaudere. Non permittentes eos, vel eorum quempiam desuper per quoscum­que quomodolibet indebite molestari, deturbari, vel inquietari. Contradictores quoslibet, et rebelles per sententias, censuras, et tam Ecclesiasticas, et pecu­niariis, etiam arbitrio suo moderandas, et applicandas, quam etiam priva­tionis beneficiorum Ecclesiasticorum per ipsos contradictores obtentorum poenas, aliaque iuris remedia, appellatione postposita, compescendo, ac legi­timis super his habendis, servatis processibus, illos sententias, censuras, et poenas huiusmodi incurrisse declarando, illosque etiam iteratis vicibus aggra- vando, et interdictum Ecclesiasticum imponendo, invocato etiam ad hoc, si opus sit, auxilio brachii saecularis.

§ 9. Non obstantibus, etc.

Sequitur tenor sententiae praedictae.

Christi nomine invocato, pro Tribunali sedentes, et solum Deum prae oculis habentes per hanc nostram definitivam sententiam, quam ferimus in his scriptis, in causa, et causis, quae coram Nobis, et quas dilectis filiis nostris Ioanni Michaeli Saraceno tit. S. Anastasiae, Ioanni Baptistae Cicadae tit. S. Clementis, ac Bernardino Scoto tit. S. Matthaei S. R. E. Cardinalibus primo audiendas, cognoscendas, et per eos decidendas, et terminandas, et deinde per praefatos Cardinales per Apostolica nostra rescripta Nobis refe- rendas commisimus, inter dilectos filios Abbates, Praelatos, et Canonicos Regulares Ordinis S. Augustini, Congregationis Lateranen., et universam Congregationem ex una, et Praelatos, Abbates, et Monacos Ordinis S. Bene­dicti Congregationis Cassinen. alias S. Iustinae de Padua nuncupatos, et dictam eorum Congregationem, de et super praecedentia, et iure inter eos praecedendi, tam in processionibus, quam in generalibus, et synodalibus, seu provincialibus Conciliis, omnibusque actibus publicis, et privatis, rebus­que aliis in actis causae, et causarum huiusmodi latius deductis, et illorum occasione, in prima, seu alia versae fuerint, et vertebantur instantiis, parti­bus ex altera, causa huiusmodi coram dictis Cardinalibus ad plenum venti-

lata, ac saepius auditis partibus, et dubiis in ea plene discussi^ et rrs,,|ui.« ac visis de iure videndis, et demum per dictos Cardinales Nobis nutu - desuper facta relatione, pronuncianius, sententiamus, decernimus, et d<il.u« mus, Abbates, Praelatos, et Canonicos Regulares Congregationis Latet.m. n uti Clericos dimissa superiori veste, pallio, seu cappa, in linea veste, cl< . calique habitu incedentes (quod etiam in Alma nostra Urbe Romae cou .u tum fuit, et nunc observatur), in processionibus, et omnibus aliis actibm publicis, et privatis, tam in dicta Alma Urbe nostra, nostroque, et Succes . rum nostrorum conspectu, quam alias universis, ac quibuscumque aliis civi tatibus, terris, oppidis, et locis, dictis Abbatibus, Praelatis, et Monacis Oni,- nis S. Benedicti Cassinen. praecedere debuisse, et debere, eosdemque Abba i c , Praelatos, et Canonicos Regulares, dictamque eorum Congregationem, ut sup. incedentes, dictis Abbatibus, Praelatis, et Monacis S. Benedicti, et eorum Congregationi, in omnibus, et singulis praemissis praeferendos, anteponcn- dos, et in digniori loco collocandos fore, et esse. Abbates vero dictam iii Congregationum Lateranen. et S. Benedicti singulariter, et de per se absque eorum conventibus, in Conciliis generalibus provincialibus, et synodalibus, et aliis actibus publicis, et privatis, in quibus Abbates de iure, vel consue­tudine locum, et votum habent, vel pro tempore quomodolibet habebunt, inter sese iuxta singulorum ipsorum Abbatum ibidem intervenientium, prio­rem, et antiquiorem promotionem ad Abbatiam, ac illa promotione dum­taxat, non autem Congregatione, et Ordine cuius fuerint attentis, praecedere, ac praeferri, et in digniori loco collocari debuisse, et debere, prout praete­rimus, anteponimus, collocamus, praeferrique, anteponi, et collocari respe­ctive mandamus. laetationes quoque, molestationes, oppositiones, perturba­tiones, vexationes, et impedimenta quaecumque per praefatos Abbates, Prae­latos, et Monacos dicti Ordinis S. Benedicti, et dictam eorum Congregationem eisdem Abbatibus, Praelatis, Canonicis Regularibus dicti Ordinis, et eorum Congregationi, de et super praefatis omnibus, et singulis, et illorum occa­sione quomodolibet factas, praestitas, et illatas, factaque, praestita, et illata, fuisse, et esse temerarias, illicitas, indebitas, et iniustas, temerariaque, illicita, indebita, et iniusta, ac de facto praesumptas, et praesumpta, illasque, et illa praefatis Abbatibus, Praelatis, et Monacis fecisse, et facere minime licuisse, nec licere de iure. Et propterea de, et super illis, ac dicto iure praecedendi, ut supra, omnibus aliis, et singulis praemissis perpetuum silentium impo­nendum fore, et esse, ac imponimus. Utramque partem in expensis iustis ex causis absolventes.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 171-173].


105

Pius IV, const. Dominici gregis, 24 mart. 1564.

Dominici gregis custodiae Domino disponente praepositi, vigilis more pastoris non desistimus ipsi gregi ab imminentibus periculis, quanta maxima possumus cura, et diligentia praecavere, ne propter negligentiam nostram

pereant oves, quae pretiosissimo Domini nostri Iesu Christi sanguine sunt redemptae. Et si autem quae ad fidei veritatem patefaciendam, et ad horum temporum haereses eonfutandas pertinebant, in Oecumenico, et generali Con­cilio Tridentino, sancti Spiritus assistente gratia, nuper adeo enucleata, ac definita fuerunt, ut facile iam sit unicuique sanam, catholicamque doctrinam a falsa, adulterinaque internoscere; tamen cum librorum ab haereticis edito­rum lectio, non modo simpliciores homines corrumpere soleat, verum saepe etiam doctos cruditosque in varios errores, et a veritate fidei catholicae alie­nas opiniones inducere, huic quoque rei esse duximus providendum.

§ 1. Cum autem aptissimum ei malo remedium esse sciremus, si coni- poneretur .iique ederetur Index sive Catalogus librorum, qui vel haeretici sint, vel de haeretica pravitate suspecti, vel certe moribus, et pietati noceant, id negocium ad sacram Tridentinam Synodum reieceramus, ea vero ex tanta Episcoporum, et aliorum doctissimorum virorum copia delegit ad eum con­ficiendum Iudicem multos cum doctrina, tum iudicio insignes Praelatos ex omnibus fere nationibus. Qui quidem non sine maximo labore, plurimisque vigiliis, eum Indicem tandem, Deo iuvante, perfecerunt, adhibitis etiam in consilium lectissimis quibusdam Theologis. Peracto autem Concilio, cum ex ipsius S\. nli decreto is Index Nobis oblatus fuisset, ut ne ante ederetur, quam a Nobis approbatus fuisset, Nos doctissimis quibusdam, probatissimis- que Praelatis eum accuratissime legendum, examinandumque tradidimus, et ipsi etiam legimus.

§ 2. ( um igitur eum magno studio, acri iudicio, diuturna cura confe­ctum, et praeterea commodissime digestum esse cognoverimus, Nos saluti animarum consulere, eamque ob causam providere cupientes, ne libri, et scripta i um cumque generis, quae in eo improbantur, sive ut haeretica, sive ut de b n o i a pravitate suspecta, sive ut pietati, ac morum honestati inu­tilia, aut iliqua correctione saltem indigentia, posthac a Christifidelibus legantur, ipsum Indicem, una cum regulis ei praepositis, auctoritate Aposto­lica tenui• pi n sentium approbamus, imprimique, ac divulgari, et ab omni­bus univi ¦ n itibu . Catholicis, ac quibuscumque aliis ubique suscipi, easque regulas ob ¦ r\ n i mandamus, atque decernimus.

§ i. Iii ! nl n utes omnibus, et singulis, tam ecclesiasticis personis saecula­ribus, et n .ii u i Im • cuiuscumque gradus, ordinis, et dignitatis sint, quam laicis quinumqin honore, ac dignitate praeditis, ne quis contra earum regu- larum praescriptum, aut ipsius prohibitionem Indicis libros ullos legere, habereve amlcat. Si quis autem adversus eas regulas, prohibitionemque fece­rit: is quidem, qui haereticorum libros, vel cuiusvis auctoris scripta pro­pter haeresim, vel i.dsi dogmatis suspicionem damnata, atque prohibita legerit, habueritve, ip o mte m excommunicationis poenam incidat, eamque ob cau­sam in eum tamquam de haeresi suspectum inquiri, et procedi liceat, praeter alias poenas q i Ium ab Apostolica Sede, sacrisque Canonibus constitutas. Qui autem libros alia di can: .i prohibitos legerit, habueritve, praeter pec­cati mortalis n .num, I i oporum arbitrio severe se noverit puniendum.

§ 4. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 174, 1751.


106

Pius IV, const. Romanum Pontificem, 17 oct. 1564.

Romanum Pontificem in excelsa militantis Ecclesiae specula constitutum, vigiles mentis oculos, non solum in absi•ntium extendere, sed potissimum in praesentium, domesticorumque fratrum, et filiorum suorum mores dili­genter perscrutandos, aliquando «flectere, ac eos praesertim, quos in Apo­stolicae solicitudinis partem evocavit Altissimus, nedum ab omni pactionis illicitae contagione, verum etiam ab eius omnimoda suspicione vacuos, et immunes conservare decet, ut qui ceteros illustris officii sublimitate ante­cellunt, eosdem prisca etiam illa morum integritate praestare dignoscantur.

§ 1. Sane licet dudum, cum certam simouiacae pravitatis speciem, quam beneficiorum confidentiam vocant, etiam Romanae Curiae, atque adeo in sacrum venerabilium fratrum nostrorum Sam iae Romanae Ecclesiae Cardi­nalium Collegium, quasi per cunu ulos irrepsi .se, ac nonnullos ex ipsis fra­tribus, nimia quadam facilitate, en potius imp itunis amicorum, familiarum­que precibus adduetos, beueiuia 1 lesi.e.tu .1 m confidentiam huiusmodi recepisse, et frequenter iccipric lutelleximiis, hanc illicitam beneficentiae exercendae, seu amicitiae colendae viam, a tanto saltem Collegio prorsus eliminare cupientes, eosdem Iratres m ( .onsistorlo nostro secreto, non semel admonuerimus, huic aliena beneficia custodiendi modo ne assuescerent, neve illa hoc pacto reciperent, utque sic recepta dimitterent, nihilominus nuper ad aures nostras pervenit eorum aliquos, monitionis nostrae immo potius suimet oblitos, ea quae custodienda receperant beneficia, nondum tamen dimisisse. Et insuper illos, et nonnullos alios, etiam Patriarchas, Archie­piscopos, et alios Episcopos, ac etiam Camerae Apostolicae Clericos, Eccle­sias, Monasteria, dignitates, et alia beneficia huiusmodi, in sui favorem resi- gnata, cessa, vel alias dimissa acceptasse, aut de illis, per obitum, vel alias vacantibus, a Nobis, et Praedecessoribus nostris, seu etiam ab Ordinariis, et aliis inferioribus collatoribus, etiam ad patronorum praesentationem, ad alte­rius commodum sibi provideri obtinuisse, illaque, ac etiam alia aliter vacan- tia, sibi in titulum, commendam, vel administrationem, aut alias dicta aucto­ritate concessa, quandoque in resignantium, vel cedentium, seu etiam aliorum favorem cessisse, vel alias dimisisse. Ac sibi propterea pensiones annuas, ac fructus, redditus, et proventus Ecclesiarum, Monasteriorum, dignitatum, et aliorum beneficiorum huiusmodi, in toto, vel in parte, etiam aliquando cum facultate illas, et illos transferendi, ac etiam collationem, provisionem, prae­sentationem, et aliam dispositionem beneficiorum ecclesiasticorum ad earum­dem Ecclesiarum, Monasteriorum, et dignitatum Praelatos pro tempore exi- stentes, ac alios huiusmodi beneficia pro tempore obtinentes pertinentium, necnon regressus, sive accessus, et ingressus ad Ecclesias, etiam Cathedra­les, Monasteria, ac alia diversa beneficia ecclesiastica sibi reservari procu- rasse, et obtinuisse, ad hoc videlicet, ut confidentes sic Decimarum Aposto-

licarum, vel communis dicti Collegii, et annatae, aliorumque iurium dictae Camerae debitorum solutionem eludant, integrisque beneficiorum, etiam in mensibus Apostolicis vacandum, aut alias dispositioni Sedis Apostolicae gene­raliter reservatorum collationibus, ac interdum, ut beneficia ipsa, tempore procedente, in aliquorum, tunc forsan de iure inhabilium, et incapacium, vel nondum adhuc natorum favorem, cedantur, seu rcsigncntur, vel ut personae inhabiles, et incapaces huiusmodi, etiam laici, pensionibus, ac fructibus, red­ditibus, et proventibus Ecclesiasticis fruantur, et gaudeant, seu potius illis, et facultate transferendi praedicta abutantur, in animarum suarum periculum, et perniciosum exemplum.

§ 2. Quare Nos hanc Cardinalium eorumdem in monitionibus nostris parendo incuriam, et tam illorum, quam ceterorum Praelatorum, etiam Cle­ricorum, ac aliorum quorumcumque indignam fallaciam, conniventibus oculis diutius minime dissimulandam, sed huic errori, ne radices altius agat, occur- rendum tandem esse censentes. Et quoniam hanc ipsorum, qui monitioni nostrae non parentes, beneficia huiusmodi in confidentiam, ut praefertur, retinuerunt, et fructus ex eis indebite, vel percipiendo, vel per alios nomine suo, etiam per simulatas illorum locationes, et fictas de receptis quietantias, ac donationes, et remissiones percipi sinendo, graviter excesserunt Cardina­lium metam, potius ex immoderata erga suos indulgentia, quam aliquo prae­ceptorum nostrorum spretu processisse facile reputamus. Idcirco omnes, et singulas Ecclesias, etiam Metropolitanas, et alias Cathedrales, ac Monasteria, etiam consistorialia, prioratus, praeposituras, praepositatus, dignitates etiam maiores, et principales, etiam conventuales, personatus, administrationes, et officia, ceteraque beneficia Ecclesiastica, cum cura, et sine cura, saecularia, et quorumvis Ordinum regularia, etiam de iurepatronatus etiam laicorum, etiam nobilium, et illustrium, etiam ex fundatione, et dotatione existentia, per eiusdem Romanae Ecclesiae etiam Episcopos Cardinales, et quoscumque alios, etiam Patriarchas, Archiepiscopos, et alios Episcopos, ac etiam eius­dem Camerae Clericos, in titulum, commendam, vel administrationem, aut alias, in huiusmodi confidentiam iure prohibitam cuiusvis personae, ut prae­fertur, contemplatione, vel intuitu, quovis modo recepta, illorum liberam col­lationem, et dispositionem Nobis et Sedi Apostolicae harum serie reser­vantes, ipso iure a die receptionis eorumdem vacavisse, et vacare. Ac fru­ctuum, et pensionum reservationes, ac facultates transferendi, et collationis beneficiorum concessiones, eis, ut praemittitur, factas, ac regressus, sive acces­sus, et ingressus concessos huiusmodi cessasse, et cessare, ac extinctos esse.

§ 3. Et eosdem Cardinales, seu quosvis alios, a prima die receptionis beneficiorum huiusmodi, citra fructus, redditus, et proventus earumdem Ecclesiarum, Monasteriorum, dignitatum, et aliorum beneficiorum, ac pen­siones praedictas indebite percipere, suosque facere non potuisse, neque debuisse, sed illos omnes, et singulos ad Cameram eamdem devolutos fuisse et esse, illique deberi, ac ipsos Cardinales, et alios, ad quorum manus quomodolibet pervenerunt, et eorum haeredes, ad integram illorum restitu- tionem in utroque foro teneri, et ad id opportunis iuris remediis compelli debere auctoritate Apostolica, tenore praesen. decernimus, et declaramus.

§ 4. Et insuper universis, et singulis, tam eiusdem Romanae !.. i Cardinalibus, etiam Episcopis, quam Praelatis, et Clericis, ac aliis pt a., ii : praesentibus, et futuris, ne deinceps ullo umquam tempore aliquas 1 .. .Monasteria, dignitates, vel alia beneficia, etiam de dicto iurépatronatu u praefertur, existentia, aut fructus, vel pensiones, aut regressus, seu an. u in confidentiam praedictam, aut ad effectum reservationem huiusmodi d i postmodum cedentibus procurandum, recipere praesumant, Cardinalihu videlicet, et aliis Praelatis huiusmodi, in virtute sanctae obedientiae, et sui. interdicti ingressus Ecclesiae, reliquis vero sub maioris excommunicati! m latae sententiae poena, per contrafacientes eo ipso incurrenda, a qua nisi a Nobis, aut Romano Pontifice pro tempore existente, praeterquam in morti articulo constituti, absolvi nequeant, districtius inhibemus.

§ 5. Ac quascumque collationes, provisiones, praefectiones, continendas, reservationes, facultates, etiam transferendi, ac regrediendi, sive accedendi, et ingrediendi, ac alias dispositiones de Ecclesiis, Monasteriis, dignitatibus, et aliis beneficiis, eorumque fructibus, et beneficiorum collationibus, per Nos, et alios Romanos Pontifices Successores Nostros, etiam Motu proprio, seu consistorialiter, aut etiam per Ordinarios, et alios inferiores collatores, etiam ad patronorum eorumdem praesentationem, et alias quomodolibet- cum inter­ventu confidentiae huiusmodi expresse, sive occulte, ac de iure praesumpto, et alias contra praemissa pro tempore factas, nullas, et invalidas, nulliusque roboris, vel momenti fore, neque cuiquam suffragari, sed Ecclesias, Mona­steria, dignitates, ac alia beneficia huiusmodi, ipso iure vacare, ac nostrae, et Sedis Apostolicae dispositioni reservata, fructusque, et pensiones Camerae Apostolicae applicatos, ut praefertur, esse, et censeri.

§ 6. Sicque in praemissis omnibus, et singulis, per quoscumque Iudices, et Commissarios, etiam ipsius Ecclesiae Romanae Cardinales, sublata eis quavis aliter interpretandi, et iudicandi facultate, etiam per praesumptiones, et coniecturas legitimas, et eorum arbitrio (cum alias confidentias huiusmodi in lucem erui, et probari non posse constet) procedendo, iudicari, et defi­niri debere, ac quidquid secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter attentari contigerit, irritum, et inane similiter decer­nimus.

§ 7. Non obstantibus fel. rec. Bonifacii Papae VIII Praedecessoris nostri de una, et Concilii generalis de duabus dietis, ac aliis Constitutionibus Apo­stolicis, necnon Collegii praefati iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, contrariis quibus­cumque. Aut si aliquibus communiter, vel divisim ab eadem sit Sede indul­tum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per literas Apostolicas, non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem.

§ 8. Et ne quisquam ullo umquam tempore, etc.

§ 9. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 190-1921


107

Pixis IV, const. In sacrosancta, 13 nov. 1564.

In sacrosancta Beati Petri Principis Apostolorum Cathedra, meritis licet imparibus, hisce procellosis militantis Ecclesiae tempeslatibus constitutos, plurimum Nos oportet esse solicitos, ut Domini gregem curae nostrae commissum, non solum ab apertis rapacium luporum undecumque caulis obstrepentium insultibus, sed etiam a magis formidolosis pestiferarum vul- pecularum domi latitantium insidiis, per providum pastoralis officii ministe­rium, ipso Domino cooperante praeservemus, ac illis omnes nocendi occa­siones, quantum cum Deo possumus, ubilibet auferamus.

§ 1. Cum itaque iuxta notum Sanctissimi Vatis oraculum, timor Domini, sine quo vera Religio, et Catholicae Fidei puritas nullibi reperitur, sapientiae sit initium, et qui vel in scientiis proficere, vel eas alios docere parant, supre­mum illum sapientiae parentem, benignumque largitorem devoto sanae fidei obsequio demereri, veraque sincerae Religionis pietate sibi conciliare debeant.

§ 2. Idcirco hanc Fidei puritatem, scientiis, doctrinisque quibuslibet, tum tradendis, tum addiscendis, tamquam necessariam basim constituere, et ne simplicia nonnullorum adolescentium, res novas audiendi cupidorum ingenia in naufragos blandientium haeresum scrupulos imprudenter impin- gant, occurrere cupientes: Motu proprio, et ex certa scientia nostra, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, quod deinceps nullus Doctor, Magister, Regens, vel alius cuiuscumque artis, et facultatis professor, sive clericus sive laicus ac saecularis, vel cuiusvis Ordinis regularis sit, in quibusvis Studio­rum generalium Universitatibus, aut Gymnasiis publicis, aut alibi ordina­riam, vel extraordinariam lectoris Cathedram assequi, vel iam obtentam reti­nere, seu alias Theologiam, canonicam vel civilem censuram, Medicinam, Philosophiam, Grammaticam, vel alias liberales artes, in quibuscumque civi­tatibus, terris, oppidis, ac locis, etiam in Ecclesiis, Monasteriis, aut Conven­tibus Regularium quorumcumque, publice, vel privatim quoquomodo profi­teri, m u lei tiones aliquas in facultatibus huiusmodi habere, vel exercere.

§ t. Neque Doctores ipsi, aut Universitatum, seu Gymnasiorum eorum­dem Rei tui es, Cancellarii, vel alii Superiores, sed nec etiam Palatini Comi­tes, aut alii 1 ' 1 i ticulares facultatem eruditos viros ad eosdem gradus promo­vendi, etiam a Nubis, et Apostolica Sede, vel alias undecumque habentes scholares, tam Imus quam clericos, et cuiusvis Ordinis regulares, vel alios quoscumque quantalibet eruditione praeditos, ad ullum gradum in eisdem facultatibus suscipiendum recipere, et admittere.

§ 4. Neque Doctuies, Magistri, et Scholares, ad electionem alicuius in Rectorem, vel Cancellarium Universitatis aut Gymnasii procedere. Nec ipsi Scholares, vel alii quantumlibet docti, et alioqui habiles, gradus huiusmodi, vel eorum aliquem, palam, vi i privatim, recipere valeant, nisi Doctores vide-

Ii t, ac Regentes, Magistri, et alii professores iam ad Cathedras, et lecturas m epti, in Italia infra tres, extra vero illam infra sex menses a die publica­tionis praesentium computandos, reliqui vero ad Cathedras et alias lecturas ibidem in posterum assumendi ante illorum receptionem, in Rectoris, vel aliorum Superiorum, eligendi autem in Rectores vel Cancellarios ante illo­rum electionem, vel saltem admissionem in Ordinarii loci, vel eius in spiri­tualibus Vicarii. Ac promovendi Scholares, et-alii praefati ante illorum pro­motionem in eisdem Ordinarii, seu eius Vicarii, aut Doctorum, aliorumque promovendum manibus, praevio etiam processu, vel debita informatione, quantum eis sufficere videbitur, super Religione, Fideque Catholica, Recto­rum, Cancellariorum, Doctorum, Lectorum, et promovendorum eorumdem per ipsos locorum Ordinarios, vel eorum Vicarios rite facta praecedente, eamdem Catholicam fidem, verbis, iuxta formae infrascriptae tenorem con­ceptis palam, et solemniter profiteri teneantur. Et desuper instrumentum publicum confici, ac de processu, seu informatione, et fidei professione in privilegio Doctoratus, vel alterius gradus huiusmodi specialis, ac de verbo ad verbum mentio et relatio fieri debeat, auctoritate Apostolica tenore prae­sentium perpetuo statuimus, et ordinamus.

§ 5. Ac omnibus, et singulis earumdem Universitatum, et Gymnasiorum Rectoribus, Doctoribus, et aliis Superioribus, ac alias facultatem doctorandi habentibus, cuiuscumque status, gradus, ordinis, conditionis, et praeeminen- tiae fuerint, etiam si Episcopali, Archiepiscopali, Patriarchali, vel maiori digni­tate, etiam Cardinalatus honore, ac Ducali, vel alia, etiam Regia, et Imperiali auctoritate praefulgeant, ne quem in Universitatibus, Civitatibus, oppidis, vel aliis locis sibi, in spiritualibus, vel temporalibus subiectis, aliter Cathedras, aut alias lectiones retinere, consequi, vel ad gradus promoveri respective patiantur, in virtute sanctae obedientiae, et sub interdicto ab ingressu Eccle­siae quoad Antistites, quo vero ad inferiores, sub excommunicationis latae sententiae, necnon privationis omnium, et singulorum dignitatum, beneficio­rum, officiorum, et feudorum Ecclesiasticorum per eos quomodolibet obten­torum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, eo ipso per contrafacientes incurrendis poenis districtius inhibemus.

§ 6. Ac quascumque receptiones, promotiones, electiones, et admissiones absque processu, certaque de Religione, et Fide Catholica notitia, ac dicta fidei professione, sic ut praefertur, praecedente, pro tempore factas, nullas, invalidas, nulliusque roboris, vel momenti esse, neque cuiquam in iudicio, vel extra suffragari posse.

§ 8. Non obstantibus, etc.

Forma autem dictae Professionis fidei haec est.

Ego N. firma fide credo, et profiteor omnia, etc., ut infra, in Pii IV, const. Iniunctum nobis (cf. N. 108).

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 201-204].


108

Pius IV, const. Iniunctum nobis, 13 nov. 1564.

Professio fidei Trident. •

Iniunctum nobis Apostolicae servitutis officium requirit, ut ea quae Dominus Omnipotens, ad providam Ecclesiae suae directionem, sanctis Patri­bus in nomine suo congregatis divinitus inspirare dignatus est, ad eius laudem, et gloriam incunctanter exequi properemus. Cum itaque iuxta Con­cilii Tridentini dispositionem, omnes, quos deinceps Cathedralibus, et supe­rioribus Ecclesiis praefici, vel quibus de illarum dignitatibus, canoni, iti- bus, et aliis quibuscumque beneficiis ecclesiasticis, curam animarum haben­tibus, provideri continget, publicam Orthodoxae Fidei professionem facere, seque in Romanae Ecclesiae obedientia permansuros spondere, et iurare teneantur.

§ 1. Nos volentes etiam per quoscumque, quibus de Monasteriis, Con ventibus, Domibus, et aliis quibuscumque locis regularium quorumcumque Ordinum, etiam Militiarum, quocumque nomine, vel titulo providebitur, idem servari, et ad hoc ut unius eiusdem fidei professio uniformiter ab omnibus exhibeatur, unicaque, et certa illius forma cunctis innotescat, nostrae solicitudinis partes in hoc alicui minime desiderari, formam ipsam praesentibus adnotatam, publicari, et ubique gentium per eos, ad quos ex decretis ipsius Concilii, et alios praedictos spectat, recipi, et observari, ac sub poenis per Concilium ipsum in contravenientes latis, iuxta hanc, et non aliam formam professionem praedictam solemniter fieri, auctoritate Apostolica tenore praesentium districte praecipiendo mandamus huiusmodi sub tenore.

Ego N. firma fide credo, et profiteor omnia, et singula, quae continentur in Symbolo Fidei, quo S. R. E. utitur, videlicet: Credo in unum Deum, Patrem Omnipotentem, factorem Coeli, et Terrae, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de Coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto, ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et ascen­dit in Coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos, et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum San­ctum Dominum, et vivificantem, qui ex Patre, Filioque procedit. Qui cum Patre, et Filio simul adoratur, et conglorificatur, qui locutus est per Pro­phetas. Et Unam, Sanctam, Catholicam, et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mor­tuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen. Apostolicas, et Ecclesiasticas tradi­tiones, reliquasque eiusdem Ecclesiae observationes, et constitutiones firmis-

sinu- admitto, et amplector. Item sacram Scripturam iuxta eum sensui quem tenuit, et tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero en et interpretatione Sacrarum Scripturarum, admitto; nec eam umquam, m i iuxta unanimem consensum Patrum accipiam, et interpretabor. Profiteor qin que septem esse vera, et proprie Sacramenta novae legis, a Iesu Christo Dominii nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet, Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam unctionem, Ordinem, et Matrimonium, illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem, et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque, et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio, et admitto. Omnia, et singula, quae de peccato originali, et de iustificatione in Sacrosancta Tridentina Synodo definita, et declarata fuerunt, amplector, et recipio. Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium, et propitia­torium sacrificium pro vivis, et defunctis, atque in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter, et substantialiter, Corpus, et Sanguinem, una cum Anima, et Divinitate Domini nostri Iesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia transubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie, totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi deten­tas fidelium suffragiis iuvari. Similiter, et Sanctos, una cum Christo regnan­tes, venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum Reliquias esse venerandas. Firmiter assero imagines Christi, ac Deiparae semper Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas, et retinendas esse, atque eis debitum honorem, ac venerationem impartien- dam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam, Catholicam, et Apostolicam Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiarum Ma­trem, et Magistram agnosco. Romanoque Pontifici Beati Petri Apostolorum Principis Successori, ac Iesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo, ac iuro. Cetera item omnia a Sacris Canonibus, et Oecumenicis Conciliis, ac praecipue a Sacrosancta Tridentina Synodo 1 tradita, definita, et declarata indubitanter recipio, atque profiteor: simulque contraria omnia, atque hae­reses quascumque ab Ecclesia damnatas, et reiectas, et anathematizatas, ego pariter damno, reiicio, et anathematizo. Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, et vera­citer teneo, eamdem integram, et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime Deo adiuvante retinere, et confiteri, atque a meis subditis, seu illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, et doceri, et praedicari, quantum in me erit, curaturum. Ego idem N. spondeo, voveo, ac iuro. Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia.

1 Hic formula ita mutari debet: et ab oecumenico Concilio Vaticano tradita, definita ac declarata, praesertim de Romani Pontificis Primatu et infallibili magi­sterio, indubitanter, etc. (Ex S. C. C., decr. 20 ian. 1877).

§ 3. Volumus autem quod praesentes Iiti t ac in Cancellaria nostra Apo­stolica de nn>ii- legantur, et ut omnibus facilius pate ant, in eius quinterno describantur, ac etiam imprimantur.

§ 4. Nulli ergo omnino hominum, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 204, 205J.


109

Pius IV, const. In suprema, 25 nov. 1564.

In suprema militantis Ecclesiae specula meritis licet insuffieientibus divina dispositione constituti, cunctos non solum vigilantiae nostrae com­missos dontinicos greges, sed etiam singulorum Pastorum suorum actus infensa nostrae mentis acie collustrantes, studium efficax, operamque sedulam ad hoc omnino statuimus adhibere, ut quemadmodum operosum Sac. Conc. Tridentini progressum, felicemque exitum, Domino cooperante praestamus, ita sanctissima illius decreta, ipsorum praesertim, qui in Apostolicae solici- tudinis partem vocati sunt, Pastorum officium concernentia, non tepide, neque dissimulanter exequamur.

§ 1. Sane licet in Concilio praefato saluberrima fuerit ordinatione decre­tum, quod omnes, et singuli venerabiles fratres nostri Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, et Episcopi, et alii beneficiati apud Ecclesias sponsas suas residere teneantur, nonnulli tamen (quod non sine animi nostri moerore referimus) adeo sui, gregumque, quos olim deperditos Salvator Noster pro­prio sanguine redimere dignatus est, sibi creditorum obliti sunt, ut etiam nunc in Alma Urbe, vel alibi commorantes, et sacrosancta spiritualis matri­monii, inter eos, suasque Ecclesias solemniter contracti iura confundentes, sponsas suas in longa quasi viduitate relictas, et praedictas Ecclesias quo­modocumque sibi concessas invisere, et apud illas, ut probos, et providos p.itresfamilias decet, residere non curent, in perditionem animarum sua­rum, et subditorum suorum, ac perniciosum exemplum, et scandalum plu­rimorum.

§ 2. Nos hanc illorum contumaciam alicuius, etiam temporalis poenae metu (1 ingendam, seu convincendam esse censentes, Motu proprio, et ex < «-r t.i scientia nostra, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnibus, et singuli Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis praefatis, ac aliis qtnim ttmque, etiam quavis auctoritate, dignitate, gradu, vel praeemi- nrntia |u , : nitentibus, dictas Ecclesias in commendam, vel administrationem, aut .iii" 1 >vr. nomine obtinentibus, et aliis quibuscumque beneficiatis curam .munitum habentibus, qui iuxta decreti super Residentia in Concilio praedicto piomuli-ati tenorem, personalem in suis Ecclesiis residentiam facere tenerentur, in vii tute sanctae obedientiae, ultra poenas in dicto decreto Con­cilii contentas, etiam lib privationis eorum, a regimine, et administratione Ecclesiarum suarum, ac alii nostro, et pro tempore existentis Romani Pon­tificis Successoris Nostri arbitrio imponen. poenis distincte praecipiendo per

Apostolica scripta mandamus, quatenus omni mora cessante in eisdem sui:. Ecclesiis, iuxta formam, et tenorem dicti Concilii personaliter resideant.

§ 9. Non obstantibus, etc.

Nulli ergo, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 207-209].


110

S; Pius V, const. Sanctissimus in Christo, 29 mart. 1566.

§ 1. Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster, Dominus Pius divina providentia Papa Quintus. Ad cuius notitiam pervenit, quod nonnulli Cathedralium, etiam forsan Metropolitanarum, Collegiatarum, et aliarum Ecclesiarum, necnon Monasteriorum, conventuum, domorum, et aliorum pio­rum locorum saecularium, et diversorum Ordinum, ac Militiarum regularium Praelati, Capitula, Clerici, Fratres, aliique superiores, et personae, antiquum Sanctae Romanae Ecclesiae ritum in statutis Missarum celebrandarum tem­poribus pervertere satagentes, diversas licentias et facultates, Missas, quae media nocte, seu in aurora Nativitatis, ac de mane Resurrectionis Domini nostri Iesu Christi, et forsan aliarum festivitatum iuxta praedictum ritum cele­brari consueverant, de sero etiam forsan circa solis occasum vigiliae festivita­tum earumdem in suis Ecclesiis, et Capellis celebrandi, seu celebrari faciendi, ab Apostolica Sede, vel eius Legatis, ac etiam maiori Poenitentiario pro tempore existente variis praetextibus impetraverunt, illisque iampridem utun­tur. Hoc ab antiquo Catholicae Ecclesiae instituto, Sanctorumque Patrum decretis deviare considerans, ac propterea hunc abusum ab Ecclesia Dei submovere volens, omnes ac singulas licentias, et facultates huiusmodi hac­tenus, etiam Motu proprio, vel quorumvis etiam Imperatorum, Regum, et aliorum Principum contemplatione, et ex quibusvis causis quomodolibet concessas, ac Apostolicas, et alias literas desuper confectas, illarum omnium tenores pro sufficienter expressis habens, Apostolica auctoritate, ex certa scientia revocavit, ac omnino cassavit, et annullavit.

§ 2. Hac praesenti perpetuo valitura Constitutione quibusvis Praelatis, Capitulis, Clericis, Fratribus, aliisque superioribus, et personis eorumdem Ecclesiarum, Monasteriorum, conventuum, domorum, et aliorum piorum loco­rum in virtute sanctae obedientiae, et sub indignationis suae, ac perpetuae suspensionis a divinis poena districtius inhibens, ne deinceps Missas vesper­tino tempore, huiusmodi licentiarum, et facultatum, aut alio quovis prae­textu celebrare, vel celebrari facere praesumant, ac mandans locorum Ordi­nariis, ut eamdem praesentem Constitutionem sub praedictis, et aliis sibi benevisis poenis per quoscumque Praelatos, Capitula, Clericos, Fratres, Supe­riores, et personas huiusmodi inviolabiliter observari faciant, contradictores quoslibet auctoritate Apostolica compescendo.

§ 3. Non obstantibus praemissis, ac quibusvis Constitutionibus, et Ordi­nationibus Apostolicis, necnon Ecclesiarum, Monasteriorum, Conventuum,

domorum, et aliorum locorum praedictorum, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis Apostolicis eisdem Ecclesiis, Monaste­riis, domibus et locis, illorumque Capitulis, Conventibus, Superioribus, et personis, ac Ordinibus sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum qui­busvis, etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, necnon irritantibus, et aliis decretis, etiam ad Imperatoris, Regum, Reginarum, Ducum, et aliorum Principum instantiam, aut eorum contem­platione, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, ac alias quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis, quibus omnibus ipsa Sanctitas Sua ilU>- rum tenores pro expressis habens, specialiter, et expresse derogavit, illaque quoad praemissa, cassavit penitus, et annullavit, ceterisque contrariis qui­buscumque.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 283].


111

S. Pius V, co*«st. Cum primum, i apr. 1566.

Cum primum Apostolatus officium divina Nobis dispositione commis­sum suscepimus, statim omnem curam, et cogitationem nostram in Domi­nici gregis fidei nostrae crediti salute defiximus, et Christifideles Deo iuvante, ita dirigere statuimus, ut a vitiis, et peccatis abstinentes, iter, quod ad vitam aeternam ducit, insistant.

§ 1. Cum autem ad omnia, quae divinam maiestatem aliquo modo pos­sent offendere movenda, mentis nostrae aciem intenderimus, ea primum, et sine mora emendare decrevimus, quae Deo praeter cetera displicere, et iram eius provocare, cum divinae docent scripturae, tum gravissima exempla declarant, nempe divini cultus neglectum, simoniae labem, blasphemiae cri men, et libidinis naturae contrariae vitium execrandum, propter quae populi, et nationes, bellorum, famis, et pestilentiae calamitatibus, iusta Dei ultione saepe plectuntur. Et si autem contra eos, qui tam gravia crimina admise- rint, multae a Praedecessoribus nostris, Constitutiones editae fuerunt, tamen quia parum est leges edere, nisi sint, qui eas debitis temporibus exequantur.

§ 2. Idcirco ne qui forsan ex tolerantia sperare impunitatem audeant, scientes plerosque poenarum gravitate magis, quam Dei timore arceri solere a voluntate peccandi, omnes et singulas sententias, censuras, et poenas contra eos, qui talia deliquerint, latas confirmamus, et Apostolica auctoritate innovamus, nec de earum rigore quicquam relaxamus, admonemusque eos, qui talia pcrpetrare veriti non fuerint, non solum subituros eas poenas, quae sacris sunt Canonibus constitutae, sed eas etiam, quas leges civiles commi- nantur, et nostri quoque arbitrii discretio pro personarum qualitate constituet.

§ 3. Mandantes Civitatum, et locorum Status nostri Ecclesiastici pro tempore Ordinariis, et Gubernatoribus: illis quidem sub poena suspensionis a divinis, his vero sub poena excommunicationis latae sententiae, ut quos

debitum Deo cultum in Ecclesiis non tribuere, aliisque nefandis crimimbu pollutos esse compererint, comprehendi curent poenis afficiendos compe im tibus. Scituris, etiam ipsis Iudicibus, quod si post hanc nostram Constitu­tionem in castigandis huiusmodi delictis negligentes fuerint, primum quidem Dei Omnipotentis iudicio obnoxii erunt, deinde nostram quoque incurrent indignationem. Ut autem poenarum certitudo cunctis facilius innotescat, nonnullas hic duximus exprimendas, aliis nihilominus contra huiusmodi cri­minum reos a iure statutis in suo robore manentibus.

§ 4. Ut igitur Deo Optimo Maximo, Gloriosae Virgini, et Sanctis omni­bus debitus honor deferatur, Gregorii X Praedecessoris nostri Constitutio­nem1 innovantes, ac statuta in Tridentino Concilio observari volentes, sta­tuimus, et ordinamus, ut ad Ecclesias sit humilis, et devotus ingressus, quieta conversatio, devotis orationibus insistant, et omnes genibus flexis Sanctissimum Sacramentum adorent, ad nomen Iesu Christi Domini nostri cum exhibitione reverentiae caput inclinent, nullus in dictis Ecclesiis sedi­tionem faciat, tumultum excitet, clamores moveat, impetumve committat, cessent vana, foeda, et profana colloquia, risus immoderati, et strepitus omnes iudiciorum, et alia quaecumque, quae divinum officium perturbare possunt. Nullus intra Ecclesias dearnbulare audeat, sive praesumat, dum celebrantur sacra Missarum Mysteria, et alia divina officia. Qui vero prae­dicta petulanti animo contempserint, praeter divinae ultionis acrimoniam, nostri quoque arbitrii poenas incurrent, quae omnia locorum quoque Ordi­narii in suis Ecclesiis faciant observari. Quicumque vero in Ecclesiis, dum ibi sacrificium Missae, et divina celebrantur officia, aut verbum Dei praedi­catur, dearnbulare, vociferari aut verso tergo ad Sanctissimum Sacramentum irreverenter sedere, aut aliquid, quod scandalum generet, aut divina per­turbet officia, facere praesumpserit, poenam vigintiquinque ducatorum incur- ret, praeter alias arbitrio nostro imponendas, et moderandas poenas, et qui non habebit in aere, luet in corpore, aut exilio mulctabitur. Qui vero in Ecclesiis cum mulieribus impudicis, sive etiam honestis colloquium scurrile habuerit, aut alios inhonestos actus fecerit, vigintiquinque ducatorum poe­nam incurrat, et carceris per mensem. Qui in Ecclesiis, ut supra, obscoenis et inhonestis verbis, aut signis usus fuerit, aut alia foeda colloquia cum personis quibuscumque habuerit, decem aureorum poena mulctetur, aut alias corporaliter puniatur. Mandamus praeterea omnibus, et singulis Cathedra­lium, Collegiatarum, et Parochialium Ecclesiarum Capitulis, Rectoribus, Vica­riis, Sacristis, Ostiariis, et aliis ipsarum custodibus, quatenus praefatos omnes in Ecclesiis delinquentes admoneant, et ut in eis vetita fieri non permittant, vel saltem ipsis Ordinariis, vel Officialibus nostris puniendos deferant, quod si facere neglexerint, poenam duorum aureorum vice qualibet incurrent.

§ 5. Pauperes quoque mendicantes, seu eleemosynas petentes per Eccle­sias tempore Missarum, praedicationum, aliorumque divinorum officiorum ire non sinant, sed eos ad valvas Ecclesiarum stare faciant, sub poena duo-

1 C. 2, de immunitate ecclesiarum, coeineteriorum et aliorum locorum religio­sorum, III, 23, in Vlo.

r um aureorum Capitulis indigentia pro qualibet vice, nisi eos eiici curave- rint, et Parochis dimidii aurei. Religiosis, etiam claustralibus, sive regularibus praecipimus in virtute sanctae obedientiae, ut in Ecclesiis suis deputent ali­quem, qui tales eiiciat, et si negligentes fuerint, gravissime ab Ordinario corripiantur, quod si illi parere recusaverit, gravissimas poenas incurrent, et pro qualitate personarum, etiam corporaliter punientur arbitrio nostro, sive superiorum.

§ 6. Et ut in Ecclesiis nihil indecens relinquatur, iidem provideant, ut capsae omnes, et deposita, seu alia cadaverum conditoria super terram exi­stentia omnino amoveantur, prout alias statutum fuit, et defunctorum cor­pora in tumbis profundis infra terram collocentur.

§ 7. Cum vero dierum festorum observatio ad Dei cultum maxime per­tineat, et in lege divina praecipiatur, cupientes abusus pravos, qui ex eorum iuobservantia invaluerunt, omnino corrigere, et antiquorum Canonum sta­tuta renovantes, mandamus, ut omnes dies Dominici, et praecipue in hono­rem Dei, Beatae Mariae Virginis, Sanctorum Apostolorum feriati, cum omni veneratione observentur, omnes in diebus praefatis Ecclesias frequentent, divinis Officiis devote intendant, ab omni illicito, et servili opere abstineant, mercatus non fiant, profanae negotiationes, et iudiciorum strepitus con­quiescam. Qui vero in diebus praefatis opus aliquod illicitum fecisse deprehen­sus fuerit, praeter divinam ultionem, et amissionem animalium, quibus ad vecturam utetur, etiam graves poenas insurret arbitrio nostro, seu Vicarii nostri in Urbe, in aliis autem locis arbitrio Ordinariorum, vel aliorum Magi­stratuum, ita ut praeventioni locus sit. Quibus omnibus districte praecipi­mus, ut haec diligenter observari procurent, illas etiam festivitates, quae iuxta consuetudinem locorum solemniter celebrari consueverunt, iuxta lau­dabilem consuetudinem debita cum reverentia observari faciant, sub poenis arbitrio ipsorum imponendis, et moderandis.

§ 8. Et ut Simoniacae pravitatis labes prorsus aboleatur, constitutiones Antecessorum nostrorum contra Simoniacos editas, et praesertim Pauli H1 îviolabiliter, observari mandamus, et delinquentes tam in sacrorum Ordi­num receptione, quam in beneficiorum assecutione, statutis etiam inferius poenis nostra auctoritate affici volumus. Quicumque igitur detestabile cri- . neu Simoniacae pravitatis commisisse convictus fuerit in consequendis ordi­nibus, eo ipso sit ab illorum executione per decennium sine spe dispensa­tionis suspensus, et per annum carceribus mancipetur. Qui dignitates 1 clesia tu as Simoniace acquisiverit, illis sit ipso iure privatus, et in futurum inhabilis ad eas, et quascumque alias obtinendas. Qui beneficium, aut offi­cium Ecclesiasticum Simoniace adeptus fuerit, illis similiter sit ipso iure pri­vatus, et a>l fructuum omnium, quos perceperit, restitutionem teneatur, et perpetuo sit inhabilis ad ea, et quaecumque alia beneficia Ecclesiastica obti­nenda. Si quis autem tale crimen pluries commisisse convictus fuerit, praeter supradictas poenas, etiam corporaliter puniatur, et ab ordinibus Ecclesia­sticis degradatus a fidelium consortio eiiciatur. Qui vero ordines, et bene-

1 C. 2, df simon in. V, 1, iii P.xtravag. com.

fil i.» Simoniace contulerint, poenis a iure statutis puniantur, cuiuscumque gradus, conditionis, et dignitatis, etiam si Episcopi, Archiepiscopi, vel maio­res fuerint.

§ 9. Caveant praeterea quicumque, ne in Sacramentorum exhibitione Simoniacum aliquid faciant, alioquin gravissime puniantur per locorum Ordi­narios, qui huiusmodi criminis reos cum maxima severitate coercere pro­curent, iuxta Con. Triden. statuta.

§ 10. Ad abolendum vero nefarium, et execrabile blasphemiae scelus, quod in antiqua lege Deus morte puniri mandat, et imperialibus quoque legibus receptum est, nunc autem propter nimiam Iudicum in puniendo segnitiem, vel potius desuetudinem, supra modum invaluit, Leonis X Prae­decessoris Nostri in novissimo Lateranen. Concilio statuta1 innovantes, decer­nimus, ut quicumque laicus Deum, et Dominum nostrum Iesum Christum, vel Gloriosam Virginem Mariam eius genitricem expresse blasphemaverit, pro prima vice poenam 25 ducatorum incurrat, pro secunda poena duplica- bitur, pro tertia autem centum ducatos solvet, et ignominia notatus exilio mulctabitur. Qui vero plebeius fuerit, nec erit solvendo, pro prima vice ma­nibus post tergum ligatis ante fores Ecclesiae constituetur per diem integrum, pro secunda fustigabitur per Urbem, pro tertia lingua ei perforabitur, et mittetur ad triremes. Quicumque clericus in hoc blasphemiae crimen incur­rere, pro prima vice fructibus unius anni omnium et quorumcumque bene­ficiorum suorum, pro secunda beneficiis ipsis privetur, pro tertia omnibus etiam dignitatibus exutus deponatur, et in exilium mittatur. Quod si clericus nullum obtinuerit beneficium, poena pecuniaria, vel corporali pro prima vice puniatur, pro secunda carceribus mancipetur, pro tertia verbaliter degra- detur, et ad triremes mittatur. Qui reliquos sanctos blasphemaverit, pro qua­litate blasphemiae, atque personae, arbitrio Iudicis puniatur.

§ 11. Si quis crimen nefandum contra naturam, propter quod ira Dei venit in filios diffidentiae, perpetraverit, Curiae saeculari puniendus tradatur, et si clericus fuerit, omnibus ordinibus degradatus simili poenae subiiciatur.

§ 12. Monemus praeterea omnes locorum Ordinarios, et in virtute san­ctae obedientiae eis praecipimus, ut statuta Tridentini Concilii contra con- cubinarios, tam clericos, quam laicos edita, districte faciant observari, red­dituri Deo, ac Nobis, si id omiserint, rationem.

§ 13. Et ut praemissorum delictorum simoniae, blasphemiae, ac stupri nefandi notitia facilius habeatur, volumus, quod in singulis casibus, non solum per accusationem, et inquisitionem, sed etiam ad simplicem, et secre­tam denunciationem procedatur per quoscumque Iudices, alias tamen de iure competentes, tam ratione delicti quam personarum, ita quod inter eos locus sit praeventioni.

§ 14. Monemus praeterea omnes, et singulos, ut solum Dei timorem prae oculis habentes, et non alia animi prava affectione ducti, culpabiles tantum deferant, innocentes non vexent. Quod si aliqui ex calumnia aliquos denun- ciasse comperti fuerint, eos ad poenam talionis teneri volumus, et mandamus.

1 Const. Supernae dispositionis, § 33. - Cf. supra, in N. 65.

§ 15. Mulctae autem pecuniariae applicabuntur pro duabus partibus locis piis arbitrio nostro in Urbe, extra vero, Ordinariorum, pro tertia accu- satori, qui delinquentes detulerit.

§ 16. Mandamus autem Principibus, Comitibus, et latronibus omnibus, S. R. E. feudatariis, sub poena privationis feudorum, quae ab ipsa Ecclesia Romana obtinent. Reliquos vero Principes Christianus, et Tcn irum Domi­nos hortamur in Domino, et in virtute sanctae obedientiae mandamus, ut pro divini nominis reverentia, et honore, praemissa omnia in suis dominiis, ac Terris exactissime servari faciant, uberrimam ab ipso Deo mercedem pro tam bonis operibus recepturi.

§ 17. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 284-286].


112

S. Pius V, const. Circa pastoralis, 29 maii 1566.

Circa pastoralis officii, Nobis, meritis licet imparibus, desuper commissi curam quantum Nobis ex alto permittitur, invigilantes, assidue ad ea, per quae singulis erroribus, et excessibus obviatur, ac personis quibuslibet, praesertim foeminei sexus virginitatem suam Altissimo voventibus, sub reli­gionis iugo Christo Salvatori in castitatis holocausto famulari affectantibus, semita iustitiae, et honestatis declinantibus, ne quicquam in eis reperiatur in- congruum, quod in regularis ponat honestatis gloria maculam, et divinam me­rito possit offendere maiestatem, opportune succurritur, libenter intendimus, ac in his nostrae vigilantiae partes propensius impartimur, prout id in Domino salubriter expedire conspicimus.

§ 1. Hac igitur perpetuo valitura Constitutione, inhaerentes etiam Con­stitutioni fel. rec. Bonifacii Papae VIII Praedecessoris nostri, quae incipit, Periculoso,1 et decretis Concilii Tridentini2 super clausura Monialium editis, auctoritate Apostolica tenore praesentium statuimus, atque perpetuo decerni­mus, universas, et singulas Moniales, praesentes atque futuras, cuiuscumque Religionis, Ordinis, vel militiarum, etiam Hierosolymitan. sint, quae vel iam receptae sint, vel in posterum in quibusvis Monasteriis, sive domibus reci- pientur, et tacite vel expresse religionem professae, etiam si conversae, aut quocumque alio nomine appelletur, etiam si ex institutis, vel fundationibus earum regulae ad clausuram non teneantur, nec unquam in earum Mona­steriis, seu domibus, etiam ab immemorabili tempore ea servata non fuerit, sub perpetua in suis Monasteriis, seu domibus debere de cetero permanere clausura, iuxta formam dictae Constitutionis fel. rec. Bonifacii Papae VIII Praedecessoris nostri, quae incipit Periculoso, in sacro Concilio Tridentino approbatam, et innovatam, quam Nos auctoritate praefata etiam approbamus,

1        C. un., de statu regularium, III, 16, in VI°.

2        Sess. XXV, de regularibus, c. 5.

et innovamus, in omnibus, et per omnia, ac illam districte observari man­damus.

§ 2. Quod si aliquae Moniales forsan reperiantur, quae consuetudini' etiam immemorabili, aut instituto, vel fundatione regulae suae fretae, animo obstinato huic clausurae resistant, aut quoquomodo reluctentur, Ordinarii una cum superioribus earum, omnibus iuris, et facti remediis compellar!t easdem tamquam rebelles, et incorrigibiles ad praecise subeundum dictam clausuram, perpetuo observandam.

§ 3. Mulieres quoque quae Tertiariae, seu de Poenitentia dicuntur, cuius­cumque fuerint Ordinis in congregatione viventes, si et ipsae professae fue­rint, ita ut solemne votum emiserint, ad clausuram praecise, ut praemittitur, et ipsae teneantur; quod si Votum solemne non emiserint, Ordinarii una cum superioribus earum hortentur, et persuadere studeant, ut illud emittant, et profiteantur, ac post emissionem, et professionem eidem clausurae se subiiciant, quod si recusaverint, et aliquae ex eis inventae fuerint scandalose vivere, severissime puniantur.

§ 4. Ceteris autem omnibus sic absque emissione professionis, et clau­sura vivere omnino volentibus interdicimus, et perpetuo prohibemus, ne in futurum ullam aliam prorsus in suum Ordinem, Religionem, Congregatio- nemque recipiant. Quod si contra huiusmodi hanc nostram prohibitionem, et decretum aliquas receperint, eas ad sic vivendum omnino inhabiles reddimus, ac illarum quaslibet professiones, et receptiones irritas facimus, et annul- lamus.

§ 5. Porro ne Moniales, vel Tertiariae praedictae propter hanc clausu­ram, detrimentum aut inconunodum aliquod in earum necessitatibus, maxime in pertinentibus ad illarum victum patiantur, sed ut eis opportune consu­latur, auctoritate Apostolica praefata statuimus, decernimus, praecipimus, atque mandamus Ordinariis, et Superioribus earum, ut curent colligi fide­lium eleemosynas per conversas, quae non sint professae, vel si professae fuerint, sint tamen aetatis annorum quadraginta, et in domibus contiguis, extra tamen Monasterium, degant, et non ingrediantur clausuram aliarum Monialium, nisi in casibus ex earum Constitutionibus permissis, et de earum domibus exire non possint pro huiusmodi eleemosynis colligendis, nisi de licentia Ordinarii, vel earum Superiorum.

§ 6. Et de cetero nullae aliae conversae professae recipi amplius etiam de consensu suorum Superiorum, vel Praelatorum possint; quod si adversus hanc nostram prohibitionem receptae fuerint, illarum receptio nulla, irrita, et inanis sit, prout ex nunc nullam, irritam facimus, et annullamus.

§ 7. Quod si praedicto modo necessitatibus Monialium, et mulierum Tertiariarum praedictarurn succurri sufficienter non poterit, mandamus ipsis Ordinariis, et Superioribus earum, ut ipsi provideant de aliis personis piis, et Deo devotis, quae fidelium eleemosynas colligant, vel alias eo meliori, et commodiori modo, quo fieri poterit, etiam ex opere manuum ipsarum Mo­nialium, et mulierum praedictarurn, arbitrio Ordinariorum, et Superiorum earumdem, et prout eis congruentius expedire videbitur, provideatur, et suc- curratur. Et ne propter Monialium numerum excessivum clausurae obser-

vatio violetur, inhaerentes etiam similiter dispositioni dictae Constitutionis Bonifacii, et Concilii Tridentini decreto, Monialibus praedictis, et illarum Superioribus, et Ordinariis districte inhibendo praecipimus, et mandamus, ne plures in earum Monasteriis recipiant, et admittant, sive recipi, et admitti permittant, quam ex propriis redditibus ipsorum Monasteriorum, vel con­suetis eleemosynis commode sustentari possint.

§ 8. Mandantes propterea in virtute sanctae obedientiae, ub obtesta- tione divini iudicii, et interminatione maledictionis aeternae, ium i is vene­rabilibus fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et I pi-.i opn, qua­tenus in Civitatibus, et Dioecesibus propriis, praesentes nosti.c, literas publicari faciant, ac in Monasteriis Monialium sibi ordinario iure subiecti ., in iis vero, quae ad Romanam mediate vel immediate spectant I ed iam, Sedis Apostolicae auctoritate una cum Superioribus eorumdem Monasterio rum clausuram, ut praemittitur, quamprimum potuerint, servari procurent. Contradictores atque rebelles per censuram Ecclesiasticam appellatione post- posita compescendo; invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecu laris. Ac ut hoc tam salutare decretum facilius observetur, omnes Principes saeculares, et alios Dominos, et Magistratus temporales rogamus, requirimus, et obsecramus, per viscera misericordiae Domini nostri Iesu Christi, eisdem in remissionem peccatorum iniungentes, quod in praemissis omnibus eisdem Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis, et aliis Monialium Supe­rioribus assistant, ac suum favorem, et auxilium praestent, ac impedientes poenis etiam temporalibus afficiant.

§ 9. Praemissis Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, statutis, et consuetudinibus, etiam immemorabilibus, etiam per Sedem Apostolicam appro- batis, et confirmatis; privilegiis quoque, indultis, et literis Apostolicis etiam in fundatione, et institutione eisdem Monasteriis, vel domibus, et Monialibus, sub quibuscumque verborum formis, et clausulis irritantibus, et aliis decretis quibus­libet concessis, confirmatis, ac etiam iteratis vicibus approbatis, et innovatis. Qui­bus omnibus etiam si pro sufficienti illorum derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum insererentur, pro sufficienter expressis habentes, quoad effectum validitatis nostrae Constitutionis tantum derogamus, contrariis qui­buscumque. Aut si aliquibus communiter, vel divisim ab eadem sit Sede indultum, quod interdici, aut suspendi non possint per literas Apostolicas non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem.

§ 10. Per hoc autem in Monasteriis exemptis, Ordinarii locorum quoad alia nullam sibi credant iurisdictionem vel potestatem aliquatenus eis attri- butam.

[Bull. Rom., tom. i, II, p. 292-294].


113

S. Pius V, const. Providentia, 20 aug. 1566.

Providentia Romani Pontificis plurimum circumspecta, nonnumquam < > quae certis suadentibus causis per eius Praedecessores gesta sunt, ex ii . non minus rationabilibus causis aberat, et ad pristinum statum reducit, pt. 1 aequitas suadet, et in Domino conspicit expedire.

§ 1. Sane cum ad notitiam nostram pervenerit, quod nonnulli Pr» -1 ¦ teri, tam Oraeci, quam Latini antiquum S. R. E. ritum tam in celebratum. Missarum, quam aliorum divinorum Officiorum pervertere satagentes, divt sas licentias, et facultates, Missas, et alia divina Officia Graeci Latino mon, ac Latini Graeco ritu celebrandi ab Apostolica Sede, vel eius Legatis, at etiam maiore Poenitentiario pro tempore existente variis praetextibus impc trarunt, illisque iampridem utuntur, hoc ab antiquo Catholicae Ecclesiae instituto, Sanctorumque Patrum decretis deviare considerantes, propterea hunc abusum ab Ecclesia Dei extirpare, et submovere volentes, omnes, et singulas licentias, et facultates huiusmodi hactenus etiam Motu proprio, vel quorumvis etiam Imperatorum, Regum, et aliorum Principum contempla­tione, et ex quibusvis causis quomodolibet concessas, ac Apostolicas, et alias literas desuper confectas, illarum omnium tenores pro sufficienter expressis habentes, Apostolica auctoritate ex certa scientia hac praesenti nostra per­petuo valitura Constitutione revocamus, cassamus, annullamus, et irritamus, quibusvis Presbyteris, tam Graecis, quam Latinis in virtute sanctae obedien­tiae, et sub indignationis nostrae, ac perpetuae suspensionis a divinis poenis districtius inhibentes, ne deinceps Presbyteri Graeci, praecipue uxorati Latino more, et Latini Graeco ritu, huiusmodi licentiarum, et facultatum, aut alio quovis praetextu Missas, et alia divina Officia celebrare, vel celebrari facere praesumant.

§ 2. Mandantes in virtute sanctae obedientiae omnibus, et singulis vene­rabilibus fratribus nostris Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis quatenus in Civitatibus, et Dioecesibus propriis praesentes nostras literas publicari, et sub praedictis, et aliis sibi benevisis poenis per quoscumque Praelatos, Capitula, Clericos, Fratres, Superiores, et personas quaslibet invio­labiliter observari faciant. Contradictores quoslibet auctoritate Apostolica compescendo.

§ 3. Non obstantibus praemissis, ac quibusvis Constitutionibus, et Ordi­nationibus Apostolicis, necnon Ecclesiarum, Monasteriorum, Conventuum, Domorum, et aliorum locorum quorumcumque etiam iuramento, confirma­tione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis Apostolicis eisdem Ecclesiis, Monas!»- riis, Domibus, et locis, illorumque Capitulis, Conventibus, Superioribus, et personis, ac Ordinibus sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum qui busvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insnlih-

clausulis, necnon irritantibus, et aliis decretis, etiam ad linperatorum, Regum, Reginarum, Ducum, et aliorum Principum instantiam, aut eorum contem­platione, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, ac alias quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis, quibus omnibus, illorum tenores pro expressis habentes, specialiter, et expresse derogamus, illaque quoad prae­missa cassainus penitus, et annullamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

§ 4. Volumus autem, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 309, 310].


114

S. Pius V, const. Sanctissimus, 20 aug. 1566.

Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster Dominus Pius divina providentia Papa V. Attendens per quandam Constitutionem dudum per fel. rec. Pium Papam IV Sanctitatis Suae Praedecessorem editam, qua cavetur, quod in dispensationibus Matrimonialibus, pro diversis, consanguinitatis, seu affinitatis ex eodem stipite provenientibus gradibus coniunctis non remo- tioris solum, prout olim fieri solebat, sed etiam propinquioris graduum expressa mentio fieri debeat, alioquin dispensationes, ac desuper confectae literae nullius sint roboris, vel momenti, prout in dicta Constitutione plenius continetur, a dispositione iuris communis, et laudabili, ac antiquo Romanae Curiae stylo nimium recedi, ac favorem matrimonii debitum restringi.

§ 1. Volensque propterea iuri, ac stylo praedictis, necnon piae memoriae Gregorii XI, et Clementis VI Rom. Pont. etiam Sanctitatis Suae Praedeces­sorum vestigiis inhaerendo, sacramento, et libertati Matrimonii, quantum cum Deo potest favere, statuit, et ordinavit, quod de cetero in quibuscumque dispensationibus, quas pro Matrimoniis confractis, aut contrahendis inter viros, et mulieres, invicem diversis prohibitis consanguinitatis, et affinitatis, aut mixtis, ex communi, seu ab eodem stipite surgentibus, quicumque illi sint, dummodo primum quoquomodo non attingant, cum in eo Sanctitas Sua nunquam dispensare intendat, gradibus coniunctos, ab eadem Sanctitate Sua, et pro tempore existente Romano Pontifice, aut Sede Apostolica impe­trari, vel alias concedi contigerit, ac literis, commissionibusque desuper etiam locorum Ordinariis faciendis gradus remotior attendatur, trahatque secum propinquiorem, ac ob id sufficiat remotiorem tantum gradum exprimere, obtentis tamen postea super propinquiore literis declaratoriis iuxta Gregorii, et elementi . Praedecessoris huiusmodi Constitutiones, quas quoad hoc inno­vavit, et inviolabiliter observari mandavit, dispen^ationesque, seu dispensandi commissiones, ac desuper confectas literas, et processus habitos per easdem dispensatis, seu his cum quibus dispensari mandatur, propter proximioris gradus huiusmodi non expressionem, de subreptionis, vel obreptionis vitio, seu intentionis defectu notari non posse, sed in omnibus, et per omnia suf­fragari, perinde, ac si in literis, seu commissionibus huiusmodi de proxi- miore, seu utroque gradu, specialis, et expressa mentio facta fuisset.

§ 2. Sicque per quoscumque Iudices, et Commissarios, etiam H i Cardinales sublata eis, quavis aliter iudicandi, et interpretandi fanili.it' tu ciri, et definiri debere, ac quicquid secus super bis a quocumque i|u auctoritate scienter, vel ignoranter attentari contigerit, irritum, < i ¦ decrevit.

Constitutione Pii Praedecessoris huiusmodi ceterisque conlutns u. n obstantibus quibuscumque.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 310].


115

S. Pius V, const. Regularium, 24 oct. 1566.

Regularium personarum, quae relicto saeculo Dei se obsequio dedit .1 runt, pro commisso Nobis officio, quieti consulere cupientes, ad ea rem. venda, quae religiosum earum propositum impedire possunt, curam nostram libenter intendimus, ut nulla re, quae eas a divino cultu avocet praepeditar, secundum Ordinum suorum regularia instituta, et decretum Sacri Tridentini Concilii, tranquillis mentibus gratum Altissimo impendere possint fanm latum.

§ 1. Quia igitur, et Carthusiensium Ordinis, et aliorum regularem vitam professorum quies non parum solet, sicut accepimus, perturbari, propterea quod mulieres modestiae matronalis oblitae, domos, ac Monasteria eorum, contra ipsorum instituta, praetextu confessionalium, aut aliarum literarum Apostolicarum ingredi audeant, ipsis etiam Abbatibus, Praepositis, Prioribus, et aliis praesidentibus aliquando recusantibus, et renitentibus, non sine magna eorum molestia, nec sine gravi aliquorum etiam offensione, ac scandalo, si quando admitti nimis facile videantur.

§ 2. Huic rei providere volentes, Motu proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnes, et singulas facultates, ac licentias ingrediendi Monasteria, ac domos Carthusiensium, et aliorum quorumcum­que Regularium Ordinum, etiam Mendicantium, mulieribus cuiuscumque status, gradus, ordinis, conditionis, et quacumque dignitate, ac praeeminentia praeditis, etiam Comitissis, Marchionissis, Ducissis, sub quibuscumque ver­borum tenoribus, et formis, et cum quibuscumque etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque fortioribus, efficacioribus, et insolitis clausulis, necnon irritantibus decretis ab Apostolica Sede quomodocumque concessas, quarum tenores, perinde ac si de verbo ad verbum praesentibus insererentur, haberi volumus pro expressis, tenore praesentium revocamus, et cassas, irritas, et inanes esse decernimus.

§ 3. Districte prohibentes mulieribus quidem praedictas facultates, et licentias praetendentibus, sub excommunicationis, latae sententiae poena, postquam harum literarum notitiam habuerint, a qua non possint nisi .1 Nobis, aut Romano Pontifice, qui pro tempore fuerit, absolvi, praeterquam in mortis articulo, ne dictas domos, et monasteria ingredi audeant.

§ 4. Ipsis vero Monasteriorum, et Conventuum Abbatibus, Praepositis, Prioribus, et aliis Praesidentibus quocumque nomine vocentur, et eorum Monachis, Canonicis, et Fratribus, sive mendlcantibu-, sive non mendicantibus, sub privationis officiorum, quae in praesentia obtinent, et inhabilitatis in posterum ad illa, et alia omnia, et suspensionis a divini ipso facto, sine alia declaratione, incurrendis poenis, ne eas introducere, ailmittercve prae­sumant.

§ 5. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 318].


116

S. Pius V, const. Cum illius, 28 nov. 1566.

Cum illius vicem, licet minime suffragantibus meritis, geramus in terris, de cuius vultu prodit iudicium, et vident oculi aequitatem, officii nostri debitam prosequimur actionem, si obscuros sacrorum Canonum sensus ita aperire studemus, ut piis Christifidelium mentibus nulla dubitandi occasio relinquatur.

§ 1. Sane licet ex eo quod in Concilio Tridentino decretum fuerit cogna­tionem spiritualem inter eos tantum contrahi, qui suscipiunt baptizatum de baptismo, ac baptizatum ipsum, et illius patrem et matrem necnon bapti- zantem, et baptizatum, baptizatique patrem et matrem, in reliquis personis, quae per antiquos Canones occasione cognationis huiusmodi contrahere prohibebantur, omne impedimentum sublatum esse videatur, adhuc tamen ab aliquibus dubitari accepimus, an saltem impedimentum cognationis spiritualis huiusmodi inter maritum vel uxorem suscipientis, et baptizatum, necnon inter maritum vel uxorem suscipientis, et patrem ac matrem baptizati vigeat, propterea quod prohibitum de uno coniuge, de altero etiam prohibitum esse videatur.

§ 2. Nos piarum mentium quieti, et matrimoniorum favori (quantum ex alto Nobis permittitur) consulere volentes, a praecisis verbis Concilii minime discedendum in praemissis esse censuimus. Et propterea nullum amplius impedimentum ratione cognationis huiusmodi subesse decernimus, et decla­ramus, quominus inter dictos maritum vel uxorem suscipientis, et baptiza­tum, baptl/atique patrem, et matrem, et quascumque alias personas tam ex parte suscipientis, quam baptizantis, et baptizati, in dicto Concilio nomina­tim non expies'.is, matrimonium libere et licite contrahi possit, et ita ab omnibus iudicari debere mandamus atque statuimus.

§ 3. Decernentes, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 311].


117

S. Pius V, const. Cum ex Apostolatus, 27 ian. 1567.

Cum ex Apostolatus officio Nobis (meritis licet imparibus) credito, cura Dominici gregis Nobis immineat generalis, et exinde teneamur, more vigilis pastoris vigilare, et attentius providere, ut Ecclesiis, Monasteriis, et quibusvis aliis beneficiis Ecclesiasticis nunc, et pro tempore propter crimen haeresis vacantibus, et vacaturis, tales viri eis praeficiantur idonei, qui dete- standas, ac nefarias haereses diabolo disseminante contra verae, et ortho­doxae fidei puritatem exortas, de agro Domini extirpare, et populos sibi commissos ad Catholicae Ecclesiae veritatem reducere, doctrina, verbo, et boni operis exemplo valeant.

§ 1. Praemissorum itaque consideratione inducti, et aliis ad id suaden­tibus rationabilibus causis, nonnullis, etiam Praedecessorum nostrorum vesti­giis inhaerendo, Motu proprio, non ad alicuius Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de mera nostra voluntate, et deliberatione, omnia, et singula beneficia Ecclesiastica, cum cura et sine cura, saecularia, et quo­rumvis Ordinum etiam Sancti Ioannis I lierosolymitani, et aliarum quarumvis Militiarum regularia quaecumque, et qualiacumque sint, etiam si saecularia, canonicatus, et praebendae, dignitates, personatus, administrationes, vel officia in cathedralibus etiam Metropolitanis, vel collegialis, et dignitates ipsae in cathedralibus, etiam Metropolitanis post Pontificales maiores, seu collegialis Ecclesiis huiusmodi principales, Regularia vero beneficia huiusmodi, Mona­steria, etiam consistorialia, Prioratus, Praepositurae, praepositatus, dignitates, etiam conventuales, personatus, administrationes, vel officia, etiam claustralia, ac Hospitalia, et praeceptoriae, et alia quomodocumque qualificata fuerint, ordinationi, et dispensationi nostrae, et Sedis Apostolicae hac perpetuo vali­tura Constitutione auctoritate Apostolica tenore praesentium reservainus.

§ 2. Declarantes omnes, et quascumque impetrationes de beneficiis, ut praefertur, quomodocumque qualificatis certo modo in futurum faciendas, et obtinendas, beneficia huiusmodi propter haeresim vacantia, et in futurum vacatura non comprehendere, nisi specialiter, et dispositive vacationis modus propter crimen haeresis expressus fuerit, et illum nullo modo sub quibusvis clausulis, et decretis comprehendi quantumcumque generalibus in quibusvis gratiis, et concessionibus per Nos, et Romanos Pontifices Successores nostros faciendis, etiam per fiat signatis, et concessis; ac decernentes omnes, et quas­cumque impetrationes de quibusvis beneficiis, ut praefertur, qualificatis hac­tenus factas, et obtentas, nisi earum vigore in iudicio per impetrantes crimen huiusmodi deductum fuerit, et super eo sententiam favorabilem obti­nuerint, vel dictorum beneficiorum possessionem assequuti fuerint, ad vaca­tionem huiusmodi propter crimen haeresis se non extendere, et illum nemi­nem comprehendere.

§ 3. Sicque per quoscumque iudices, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, Ii, p. 348].

S. Pius V, const. Etsi Dominici, « febr. 1567.

Etsi Dominici gregis saluti semper intenti, singulis .um humilitate poscentibus ea benigne concedere Nos, et Praedecessores nostri studuerint, per quae peccatorum mole deposita, salus ipsis succedat, et hostis humani generis servitute ereptas animas lucrifaciant Altissimo, qui eas Nobis sua bonitate commisit; id tamen propensiori studio Nos praccavrmlum esse censemus, ne cuiusvis Indulgentiae, remissionis, vel facultatis obtentu, Christifideles procliviores ad illicita in posterum committenda reddantur, aut facilitas veniae eis peccandi tribuat incentivum, et exinde clavium am to- ritas deducatur in contemptum, et Christifideles quamplurimum scanda- lizentur.

§ 1. Sane cum ad auditum nostrum ex diversis mundi partibus quam­plurimae querelae perlatae fuerint, quod vigore diversarum indulgentiarum, et facultatum per Praedecessores nostros, ac etiam Nos, vel auctoritate nostra, tam fabricae nostrae Basilicae Principis Apostolorum, et Ecclesiae S. Ioannis Lateranensis de Urbe, ipsiusque Ecclesiae, necnon S. Ioannis, et S. Lazari Hierosolymitani, ac S. Spiritus in Saxia, et S. Ioannis Lateranen. ac S. Iacobi Incurabilium, de eadem Urbe, necnon S. Elmi, et S. Bovis, ac S. Oothardi, et Leuguzioni, necnon S. Nicolai, et S. Bernardi Montis Iovii, necnon S. Leo- nardi, ac S. Marthae, necnon Sanctiss. Crucifixi Siracusan., ac S. Mariae de monte Serrato, Hospitalibus, ac etiam S. Sebastiani prope, et extra muros dictae Urbis, necnon Sancti Antonii de S. Antonio Viennen. Dioecesis, et Redemptionis captivorum nuper Neapoli instituto Monasteriis, illorumque, ac diversis aliis Ecclesiis, Monasteriis, Hospitalibus, Militiis, Confraternitate bus, Societatibus, et piis locis concessarum, multi quaestores ex eisdem Indul­gentiis lucrum temporale tantum quaerentes, nominibus fabricae Ecclesia­rum, Hospitalium, Monasteriorum, Militiarum, Confraternitatum, Societatum, et piorum locorum praedictorum in diversis Civitatibus, et Dioecesibus quaestas facere, Confratres describere, Capellas, et Oratoria erigere, illisque erectis Indulgentias huiusmodi communicare, et in diversis gradibus a iure prohibitis dispensare, ac plura etiam concedere, quam eis vigore facultatum praedictarurn licitum sit, ipsique lucro intenti, pecuniasque potius, quam Christifidelium salutem quaerentes, ac eisdem Indulgentiis sic abutentes, quae­stum ex illis particularem facere conantur, variosque, et diversos Quaestores, Commissarios, Procuratores, Receptores, Thesaurarios, Factores, Nuncios, et alios ministros constituere, qui non solum supradicta, sed etiam plura alia eis numquam conce a, facere, et concedere, necnon locorum Ordinarios, illorumque in spiritualibus Vicarios generales, et Officiales, ac Ministros, Ecclesiarumque, et < )rdinum Praelatos, Superiores, et personas, quaestas huiusmodi impedicntcs censuris Ecclesiasticis innodare, et alias in pluribus graviter excedentes in Divinae Maiestatis offensam, ac suarum, et Christifi-

dolium animarum perniciem, ac Ordinariorum perturbationem, et piarum mentium scandalum, praesumant.

§ 2. Nos qui Deo propitio gregis Dominici, meritis licet insufficienti bus, curam gerimus, et illum spiritualis Thesauri elargitione cupimus ipsi Deo reddere acceptabilem, ex praemissis, et aliis rationabilibus causis ani mum nostrum moventibus, fel. record. Callisti Quarti, Clementis VII, Pauli III, Iulii similiter III, et diversorum aliorum Romanorum Pontificum Praedeces­sorum nostrorum vestigiis inhaerentes, Motu proprio non ad alicuius Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de mera nostra voluntate, et deli­beratione, omnes, et singulas Indulgentias, etiam perpetuas, et peccatorum remissiones fabricae, et Ecclesiae huiusmodi, necnon S. Ioannis Hierosoly­mitana etiam pro constructione, et aedificatione illius novae Civitatis prae­dictis, in quibusvis aliis Hospitalibus, Monasteriis, Ecclesiis, Domibus, Mili- tiis, Ordinibus, etiam Mendicantium, Congregationibus, Confraternitatibus, et Universitatibus, et piis locis, illorumque Ordinibus, Capitulis, Conventi­bus, Magistris, Superioribus, et tam saecularibus, quam quorumvis, etiam Mendicantium Ordinum Regularibus personis, tam singulariter, quam uni­versaliter per quoscumque Romanos Pontifices Praedecessores nostros, ac etiam Nos, sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis clau­sulis, et decretis, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, ac ex quibusvis, etiam urgentissimis causis, etiam causa redemptionis captivorum, et alias quomodolibet concessis: pro quibus consequendis manus sunt porrigendae adiutrices, et quae quaestuandi facultatem quomodolibet continent, illarum omnium tenores, formas, derogationes, et decreta praesentibus pro expressis habentes, auctoritate Apostolica tenore praesentium perpetuo revocamus, cassamus, irritamus, et annullamus, ac viribus vacuamus.

§ 3. Et insuper perpetuo hac nostra valitura Constitutione decernimus, quod ex nunc de cetero sub indignationis nostrae poena, praetextu Indul­gentiarum, et facultatum per quoscumque Romanos Pontifices Praedecesso­res nostros, ac Nos, et Sedem Apostolicam, etiam Motu simili, ac Sedis Apostolicae Legatos, et alias quomodolibet concessarum, et quas a Nobis, et Sede praedicta in posterum verbo, literis, aut quavis alia scriptura, etiam manu nostra signata, etiam cum clausula, quod sola signatura sufficiat, etiam in favorem fidei, aut Cruciatae sanctae, vel cuiuscumque alterius piae causae etiam privilegiatae concedi quomodolibet contigerit, nullus quavis etiam Episcopali, Archiepiscopali, et Patriarchali, aut maiori dignitate, etiam Cardinalatus honore, seu etiam regali, vel temporali excellentia praefulgeat, audeat, vel praesumat quaestas facere, aut Nuncios, Quaestores, Commissa- rios, Thesaurarios, Receptores, pro illis recipiendis in dictis Hospitalibus, Ecclesiis, Domibus, Monasteriis, Militiis, et aliis supranominatis, vel pro eis, aut illorum nominibus alibi constituere, et deputare, nisi ex speciali licentia, et ex certa scientia nostris, et Romani Pontificis pro tempore existentis, (!¦ qua per literas nostras, et eiusdem Romani Pontificis pro tempore existi i ii locorum Ordinariis, vel eorum in spiritualibus Vicariis, seu Officialibus. gationem praesentis nostrae Constitutionis illius tenore, de verbo ad vnlmn inserto expresse continentes.

§ 4. Nos enim ex nunc irritum decernimus, et inane quicquid secus Per his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit etitari, constare debeat. § 5. Mandantes in virtute sanctae obedientiae omnibus, et singulis Vene- . 'libus Fratribus nostris Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episco- ' quatenus in Civitatibus, et Dioecesibus suis, praesentes nostras literas •Micare, et observare debeant; rogantesque omnes, et singulos Principes chlares, et alios Dominos, et Magistratus temporales, eisque per viscera Sericordiae Domini nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum suo- ^ ^ iniungentes, quatenus in praemissis eisdem Patriarchis, Primatibus, chiepiscopis, et Episcopis assistant, et suum auxilium, et favorem prae­it, cum auxilio brachii saecularis, p^ § 6. Non obstantibus praemissis, ac quibusvis Apostolicis, necnon in ç °vincialibus, et Synodalibus Conciliis editis, generalibus, vel specialibus ^0ristitutionibus, et Ordinationibus, necnon fabricae Ecclesiae, Hospitalium, Otiasteriorum, Militiarum, Confraternitatum, Ordinum, Capitulorum, Con- "'itum, aliorumque locorum praedictorum, et quorumvis illorum membro- rUrri» Ecclesiarum, etiam Cathedralium, et Metropolitanarum, etiam iuramento, ^firmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et con- f.Uetudinibus, stabilimentis, usibus, et naturis, privilegiis quoque, indultis, et „ Qris Apostolicis, illis, et praesertim S. Ioannis, et S. Lazari, ac S. Spiritus in aXia Hospitalibus, necnon S. Antonii de S. Antonio, et Sanctorum Nico- et Bernardi Montis Iovii Monasteriis, ipsorumque Monasteriorum Hospi- f 'bus, singulorumque eorum Conventibus, Superioribus, et personis prae- Is> per quoscumque Rom. Pontifices Praedecessores, ac Nos, et Sedem Postolicam, sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis, '^ttj derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis,

necHon irritantibus, et aliis decretis, etiam Motu simili, et ex certa scientia,

ac

quavis etiam Imperiali, vel Regali consideratione, vel instantia, et alias l'u°niodolibet concessis, approbatis, et innovatis, quibus omnibus, etiam si |)r° illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, s'^\ïfica, individua, et expressa, non autem per clausulas genera'es, idem |"'IH)i tantos mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut alia exquisita >r,'ia ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum '"''ii penitus omisso, et forma in illis tradita observata inserti forent prae- "libus, pro sufficienter expressis habentes, Motu, scientia, et potestatis '^•libidine similibus specialiter, et expresse derogamus, et sufficienter dero- iii esse volumus, contrariis quibuscumque. Aut si aliquibus, communi- tr> vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum quod interdici, suspendi, excommunicati non possint per literas Apostolicas non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. [Bull. Rom., tom. 4, II, p. 348-350].

S. Pius V, const. In conferendis, 18 mart. 1567.

In conferendis beneficiis Ecclesiasticis, et praesertim Parochialibus Eccle­siis personis dignis, et habilibus, quae in loco residere, et per se ipsos curam exercere valeant, quantam diligentiam adhiberi oporteat, Alexandri III Late­ranen.1 et Gregorii X Lugdunen.2 generalibus Conciliis, ac Innocentii simi­liter III3 et aliorum Romanorum Pont. Praedecessorum nostrorum editae Constitutiones testantur.

§ 1. Quod ut diligentius, ac rectius perficiatur, statuit etiam Synodus Tridentina,4 ut occurrente vacatione parochialis Ecclesiae, etiam generaliter, vel specialiter, etiam vigore indulti in favorem S. R. E. Cardinalium, aut alias quomodolibet reservatae, vel affectae, debeat Episcopus habita notitia vacationis Ecclesiae, si opus fuerit, idoneum in ea Vicarium cum congrua eius arbitrio fructuum portionis assignatione constituere, qui onera ipsius Ecclesiae sustineat, donec ei de Rectore provideatur. Et deinde Episcopus, et qui iuspatronatus habet, intra decem dies, aut aliud tempus ab Episcopo praescribendum, aliquos clericos ad regendum Ecclesiam idoneos Examina- toribus iuxta formam eiusdem Synodi deputatis, nominet, et nonnisi ab eisdem Examinatoribus per concursum aliorum Examinatorum etiam tan­quam magis idoneo ab Episcopo iudicato, et electo de Ecclesia provideatur, alias provisiones, seu institutiones omnes praeter formam praedictam factae, surreptitiae censeantur.

§ 2. Sed quoniam res humanae semper in deterius prolabuntur, nisi sit qui eas retineat, ac debitae executioni demandet, et verendum sit ne pro­pter Constitutionum huiusmodi transgressionem maximi abusus oriantur, Nos, ad quorum notitiam non sine gravi nostra molestia pervenit nonnullos ex venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis, et Episcopis, occurrente vacatione Parochialium Ecclesiarum, eas nullo, aut minus rite servato exa- mine, praesertim illo quod per concursum fieri debet ex Concilio Triden­tino, vel etiam examine rite servato, personis minus dignis, carnalitatis, aut alium humanae passionis affectum non rationis iudicium sequentes contu- lisse, et de eis providisse, volentes quantum cum Deo possumus, huiusmodi, ac etiam futuris periculis occurrere.

§ 3. Eorumdem Praedecessorum nostrorum Constitutiones praefatas etiam innovando, auctoritate Apostolica tenore praesentium omnes, et sin­gulas collationes, provisiones, institutiones, et quasvis dispositiones Parochia-

1        C. 7, X, de electione et electi potestate, I, 6.

2        C. 14, de electione et electi potestate, I, 6, in VI».

3  C. 14, X, de officio iudicis ordinarii, I, 31; c. 29-31, X, de praebendis et dignitatibus, III, 5.

4        Sess. XXIV, de ref., c. 18.

lium Ecclesiarum ab eisdem Episcopis, et Archiepiscopis, ac quibusvis aliis collatoribus, tam ordinariis, quam delegatis, etiam S. R. E. Cardinalibus, ac Sedis Apostolicae Legatis, vel Nunciis, praeter, et contra formam ab eodem Concilio Tridentino, praesertim in examine per concursum faciendo, prae- scriptam factas aut in futurum faciendas, nullas, irritas, ac nullius roboris, vel momenti fore, et esse, nullumque provisis ius, aut titulum, etiam colo- ratum possidendi praebere, et parochiales Ecclesias huiusmodi, ut prius collationes huiusmodi vacabant, ex nunc vacare statuimus, decernimus, et declaramus, easque omnes pro tempore sic vacantes nostrae, et Sedis Apo­stolicae, seu eorum quibus ius conferendi eas, praeterquam Episcopis, et Archiepiscopis, qui curam dicti examinis iuxta decretum Concilii habere debent, competet, dispositioni reservamus.

§ 4. Insuper ne Parochiales Ecclesiae diu in suspenso maneant in maxi­mum animarum periculum, quarumcumque Parochialium Ecclesiarum, qua­rum dum pro tempore vacant, ad Episcopos, Archiepiscopos, Primates, et Patriarchas, et quosvis alios Ordinarios collatores, in mensibus ordinariis, collatoribus, etiam per nostras regulas assignatis provisio, et collatio spectat, et pertinet, de quibus iidem Episcopi, et Ordinarii praedicti intra sex men­sium spatium a die vacationis earumdem, perfecto examine iuxta formam Concilii Tridentini praefati non providerit, ac illarum etiam, quarum col­lationes Nobis, et dictae Sedi generaliter, vel specialiter, et ex quavis causa reservatae, seu affectae existunt, aut alias ex indulto Sedis Apostolicae com­petunt, ad quo» occurrente illarum vacatione Episcopi, et Archiepiscopi prae­fati personas per examen concursu mutuo habito iuxta dicti Concilii Tri­dentini formam approbatas, et magis idoneas non elegerint, aut electas Nobis, vel Successoribus nostris, aut iis, ad quos collatio spectabit, pro collatione obtinenda intra quatuor mensium spatium a die illius vacationis non signi­ficaverit, necnon Parochialium Ecclesiarum similium, quae Iurispatronatus Ecclesiastici, vel aliorum, seu clericorum et laicorum simul fuerint, si prae­sentatus intra tempus eisdem patronis a iure praefixum praevio examine iuxta formam dicti Concilii approbatus, petatur institui, institutioque ipsa per duos menses a die praesentationis dilata fuerit, collationem, provisionem, institutionem, ac omnimodam dispositionem Nobis, et ipsi Sedi, ac personis indulta huiusmodi conferendi, providendi, seu instituendi obtinentibus respe­ctive reservamus, data tamen in Parochialibus Iurispatronatus optione ipsis patronis, ut si institutio ad Ordinarios spectabit, ipsis Ordinariis illam facere in digentibus, et ultra dictos duos menses differentibus, possint pro huius­modi institutione obtinenda habere recursum ad Metropolitanum, vel vici­niorem ( )rdinarium, aut ad Sedem Apostolicam.

§ b. Prohibentes etiam eisdem Ordinariis, ne tempus decem dierum eisdem Ordinariis, et patronis ab eodem Concilio Tridentino ad nominan- dum idoneos clericos coram deputatis Examinatoribus praefixum, ultra alios decem dies prorogare audeant, vel praesumant.

§ 6. Districtius inhibentes, ne quis praeter Romanos Pontifices, aut alios indulta huiusmodi obtinentes, ut praefertur, quacumque sit super hoc aucto­ritate munitus, de huiusmodi beneficiis sic reservatis (ut praefertur) dispo-

um. , vel circa illa, etiam per viam permutationis, vel alias innovare quoquo modo praesumat.

§ 7. Ut autem non solum dignis, sed magis idoneis repertis iuxta eius­dem Concilii decretum Parochiales Ecclesiae conferantur, volumus, et eadem auctoritate decernimus, quod si Episcopus minus liabilem posthabitis magis idoneis elegerit, possint ii, qui reiecti fuerint, a mala electione huiusmodi ad Metropolitanam, vel si ipse eligens Metropolitanus, aut exemptus fuerit, ad viciniorem Ordinarium uti nostrum, et Sedis huiusmodi delegatum, aut alias ad ipsam Sedem Apostolicam appellare, ac praeelectum ad novum examen coram ipso appellationis Iudice, et eius Examinatoribus provocare, et constito de prioris eligentis irrationabili iudicio, eoque revocato, Paro­chialis, magis idoneo per eumdem Iudicem appellationis auctoritate nostra (quatenus collatio ad Episcopum, a quo appellatum fuit spectaret) conferatur, alias eidem magis idoneo per Iudicem appellationis approbato conferenda remittatur ad eum, ad quem collatio, provisio, vel institutio spectabit.

§ 8. Haec tamen appellatio interposita interim non impediat, aut suspen- dat quo minus electio per Ordinarium primo loco facta interim debitae demandetur executioni, et provisus ab eadem Ecclesia causa appellationis huiusmodi dependente non amoveatur.

§ 9. Et si quis a sententia per Iudicem appellationis lata duxerit appel- landum, is tunc ad Sedem ipsam Apostolicam appellabit. Si secus in prae­missis omnibus, et singulis actum, aut attentatuin fuerit, irritum decernimus, et inane.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 362, 363).


120

S. Pius V, const. Admonet nos, 29 mart. 1567.

Admonet nos suscepti cura regiminis universalis Ecclesiae, cui auctore Domino praesidemus, ut Civitates, Terrae, Oppida, et loca, Nobis, et Sed Apostolicae in temporalibus mediate, et immediate subiecta perpetuo in iure, dominio, et proprietate, ac possessione dictae Sedis conservetur.

§ 1. Sane licet nonnulli Romani Pontifices Praedecessores nostri, per eorum Constitutiones, rerum Ecclesiasticarum alienationes prohibuerint, et iam factas revocaverint, et annullaverint; nihilominus cum retroactis tempo­ribus nonnulli nimium ambitiosi, et dominandi cupidi, sub variis praetexti- bus, coloribus, et causis, saepe etiam falsis (quod non sine maximo animi nostri moerore referimus) aliquibus Romanis Pontificibus suggestionibus, et insinuationibus suis conati sint ostendere, et persuadere magis utile, et expe- dieus S. R. E., et Sedi praefatae fore, si aliquae Civitates, Terrae, Oppida, Castra, Arces, et loca, ad ius, et proprietatem eiusdem Sedis pertinentia, in feudum, gubernium, vicariatum, ducatum, aut quemvis alium titulum perpe­tuum, vel ad tertiam generationem, seu ad vitam, aut alias ad longum tempus concederetur, vel etiam ex eo quod alias in feudum data, aut quovis alio

titulo huiusmodi alicnata fuerint, et propterea tamquam ad Sedem praedi­ctam devoluta, vel devolvenda posse, et debere de iure iterum infeudari, et alienari, atque inde nonnullas alienationes, infeudationes, et concessiones a Sede Apostolica emanasse, ex quibus illa non mediocrem diminutionem non solum patrimonii, sed etiam existimationis recepisse dignoscitur.

§ 2. Hinc est quod Nos considerantes omnium Civitatum, et locorum praedictorum singularem fidem, et promptam devotionem eidem Sedi exhi- bitam omni tempore valde utilem, et salutarem fuisse, et esse, ac volentes non solum alienationes huiusmodi (quas tempore nostro omnino exulare intendimus) de medio tollere, et quod Nobis licere non patimur, nostris Successoribus iudicamus, quos non immemores fore speramus ante Domini nostri Iesu Christi in examine diei magni adventus tribunal, vilicationis nostrae rationem reddituros Nos esse, sed ut omnis alienationum huiusmodi fiendarum occasio penitus aboleatur, quautum cum Deo possumus, per amplius providere, Constitutionibus Praedecessorum nostrorum huiusmodi etiam inhaerendo, illasque innovando, Motu proprio, et ex certa nostra scientia, non ad alicuius super hoc Nobis oblatae petitionis instantiam, sed ex mera animi nostri deliberatione, et de Apostolicae potestatis plenitudine, habita etiam super his cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, in Consistorio nostro secreto consultatione matura, de eorum consilio, et unanimi assensu (qui etiam iuraverunt praesenti Constitutioni non contra- venire, nec Pontificibus alienationes contra tenorem praesentium attentan- tibus consentire, et absolutiones a iuramento huiusmodi non petere, nec acceptare) hac nostra perpetuo valitura Constitutione decernimus, et decla­ramus, Civitates, et loca praedicta etiam hactenus in feudum, aut quemvis alienationis titulum dari solita, vel consueta, ad Nos, et Sedem praefatam quomodolibet devoluta, et pro tempore devolvenda, absque alia ulteriori declaratione, et illorum possessionis apprehensione eo ipso Sedi, et Camerae Apostolicae incorporata, ac ad ius, et proprietatem, et dominium pristinum, ac possessionem rediisse censeri, perinde ac si per quadraginta annos et ultra, Civitates, et Loca praefata, a Nobis, et Sede praefata immediate possessa, et numquam in feudum, aut titulum concessa fuissent.

§ 3. Statuimusque, et decernimus, quod omnes, et singulae, tam Com­munitates, et Universitates, quam Cives, et incolae Civitatum, Terrarum, et Locorum praedictorum, aliaeque quaecumque personae, tum Ecclesiasticae, tum saeculares, cuiusvis dignitatis, et Ordinis, etiam Episcopalis, vel maioris existcntes, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, tam publice in con­siliis Civitatum, et Locorum praefatorum, quam privatim alibi in quibusvis locis, etiamsi Civitatum, et Terrarum earumdem Gubernatores, aut Sedis Apo­stolicae I e ati, vel Prolegati existant, tractantes, consulentes, aut alias verba facientes de infeudationibus, aut alienationibus de Civitatibus, et locis prae­fatis immediate ad Nos, et Sedem praefatam spectantibus, et pertinentibus, etiam devolutis, etiam in feudum communiter, et pluries dari solitis, etiam ex causa permutationis, vel sub annuo censu, aut canone, aut alias quomo­dolibet, etiam contemplatione meritorum erga Sedem praefatam, aut sub praetextu necessitatis, vel evidentis utilitatis faciendis, seu de postulandis a

Nobis, et Sede praefata quibusvis personis cuiusvis dignitatis, status, gladii-., etiam Nobis, et Successoribus nostris secundum carnem coniunctis, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, aut quavis alia temporali, vel l e. lc siastica dignitate fungentibus, in Duces, Vicarios, Gubernatores, seu qucmvi- alium titulum, ad vitam, vel in perpetuum, vel longum tempus, aut etiam Sedis Apostolicae beneplacitum, Civitatum, et Locorum praefatorum, ac pro­pterea de eligendis Oratoribus ad Nos, et Successores nostros super prae­missis, vel illorum occasione mittendis proponentes, tam ipsi quam Oratores munus huiusmodi recipientes, aut alii quicumque alienationes huiusmodi Romano Pontifici pro tempore existenti, per se, vel alium, seu alios insi- nuantes, vel suadentes, eo ipso sententiam excommunicationis incurrant, a qua nisi ab ipso Pontifice, praeterquam in mortis articulo, absolvi nequeant. Et insuper Sanctae Romanae Ecclesiae, et Sedis Apostolicae praefatae rebelles, etiam in primo capite laesae maiestatis, et proditores Civitatum, et Locorum praefatorum, ac bona eorum Fisco, et Camerae nostrae Apostolicae ipso iure devoluta, et incorporata sint, et esse censeantur, omnibusque Ecclesiis, Mo­nasteriis, et aliis per eos quomodolibet obtentis beneficiis Ecclesiasticis eo ipso privati existant, neque ad Civitates, et Loca praefata ullo umquam tem­pore remitti possint. Et si aliquando eos reintegrari contigerit, nihilominus infames remaneant, illisque bonorum, et dignitatum portae perpetuo clau­dantur.

§ 4. Et quoniam intelleximus aliquos etiam Cardinales, Civitates, Terras, Oppida, Castra, Arces, et Loca ad vitam, seu tertiam, vel aliam generatio­nem, aut alias a dicta Sede, etiam ex causa onerosa, obtinere, habere, et possidere, cum facultate faciendi in illis melioramenta, ita quod ab eis amo­veri non possint, nisi restitutis sibi prius pecuniis in melioramenta huius­modi expositis, omnes, et singulas facultates faciendi melioramenta praefata quibusvis personis etiam Cardinalibus, per eosdem Praedecessores nostros, aut alios ad id facultatem habentes quomodolibet concessas harum serie revocamus, et annullamus, et nemini deinceps suffragari posse, neque debere, ac cuicumque facultatem faciendi melioramenta huiusmodi habenti, illa, etiam pro munitione, et tuitione, nisi ex causa necessariae conservationis locorum eorumdem facta fuerint, post publicationem praesentium facere omnino inter- dicimus, ac prohibemus, et si secus a quoquam factum, attentatumve fuerit, melioramenta quaecumque per eos contra tenorem praesentium facta locis ipsis cedere, et Cameram ad illorum satisfactionem minime teneri, et obli- gatam esse volumus, et declaramus.

§ 5. Decernentes praesentes literas sub quibusvis revocationibus, cassa- tionibus, derogationibus, et aliis contrariis dispositionibus, sub quibusvis tenoribus, et formis, ac cum quibusvis clausulis, et decretis pro tempore quomodolibet factis minime comprehendi, sed semper ab illis exceptas, et quoties illae emanabunt, toties in pristinum statum restitutas, et de novo concessas esse, et censeri debere.

§ 6. Irritum quoque, et inane, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 364-367].


121

S. Pius V, const. Etsi mendicantium, 16 maii 1567.

Etsi mendicantium Ordines, qui sedulum in vinea Domini quotidie exhi­bere non cessant famulatum, summo semper studio, etiam dum in minoribus essemus, amplexi sumus, ad summi tamen Apostolatus apicem, meritis licet imparibus, divina favente clementia assumpti, dum id mente recolimus, facere non possumus, quin eos propensiori caritate, et paterno affectu ample­ctantur, ac exinde pro suis sanctis studiis, honestisque laboribus, proque salute animarum, ab Apostolica Sede, cuius continue pacem, et dignitatem Ordines ipsi fortiter tutati sunt, tam spiritualia, quam temporalia subsidia, ornamentaque acceperint, et accipiant, quibus et sancta sua Officia, ac vitam suam regularem facilius, atque expeditius exequi, et transigere possint, et ceterae religiosae personae, Ordinesque alii, exemplo ipsorum promptiores, alacrioresque ad sua Officia persolvenda reddantur.

§ 1. Hinc est quod Nos attendentes plerosque ex venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis, et Episcopis, qui eosdem Ordines praecipue tamquam fructiferos in agro Domini palmites, et colere, et adiuvare deberent, non solum id exequi negligere, verum etiam Concilii Tridentini decretis in pra­vum sensum retortis, eos, et eorum quemlibet variis afficere incommodis, et perturbationibus, eorumque privilegiis non modicum afferre gravamen conantur.

6. Quidam [Episcopi] sub praetextu exquirendi voluntates puellarum, ante professionem earum volunt eas extrahere a Monasteriis, et per longum tempus alibi detinere, ipsasque puellas, seu novitias de plerisque rebus inter­rogant, neque necessariis, neque in decreto Concilii Tridentini desuper con­tentis, ex quibus non modica potest oriri occasio scandali.

9.  Ac insuper in quibusdam omnem ordinem, et quietem perturbant, dum controversias iamdiu sopitas, et extinctas super praecedentia excitarunt, et ubi nullae erant, pepererunt, dum pro arbitrio, et voluntate eorum hos illis praeferre noluerunt.

10. Quidam etiam Episcopi volunt regulares a cura animarum excludi, et illam solis Presbyteris saecularibus committi.

15. Alii etiam in quibusdam partibus pauperes Mendicantes eleemosynas petere prohibent pro eorum dumtaxat sustentatione, et si invenerint eos panem, vel aliquid aliud simile amore Dei sibi collatum portantes, quando­que ab eis auferre minantur, afficientes gravi iniuria, et contumelia. Non­nulli vero Episcopi, vel Capitula Canonicorum pauperes Mendicantes, tam Fratres, quam Moniales suorum Ordinum, tam de redditibus bonorum, si quae habent, quam do possessionibus, vineis, agris, et aliis suis bonis qui­buscumque, non solum I.unitione fidelium sibi concessis, sed etiam alias iustis de causis ab eis acquisitis, ac pecuniis emptis, sibi decimas, ac primi­tias aliis respective solvere cogunt.

16. Alii autem ausi sunt inquirere, et pro > • u . I.ne u . onu.i mos regulares, intra claustra delinquentes, vel de quorum delictis aliqua ¦ i ii u picio, non expectata suorum Superiorum censura. Alii vero 1 piscopi Mm > lium Monasteria ingredi, et illa ingrediendi licentias aliis concedere, et adw : sus illas processus formare ipsorum Ordinum superioribus irrcquisitis pia sumunt. Aliqui etiam dominium temporale super Moniales habere praetendnnt. Nonnulli vero frequentissime regulares citant, ei iurisdictioni suae subinde tentant, ac eorum Conventum occupant, ipsos expellendo, ac in ipsos iuris­dictionem, vel potestatem exercent. Aliqui vero ipsos carceribus, absque causae cognitione mancipant, ac manibus pedibusque laborant, ut regulares Mendicantes suae ditioni subiiciant, et usque adeo se intromiserunt in guber­natione Conventuum, et in correctionibus Fratrum, ut Provincialibus, et Gene­ralibus nullus amplius videatur relictus locus, aut ulla iurisdictio.

17. Aliqui autem, Conventuum Priores, et Guardianos rationes, et com. puta facere cum Syndicis Conventuum huiusmodi prohibent.

23. Aliqui etiam pro licentia danda aedificandi quamdam domum regu­larem, triginta, vel quadraginta ducatos exigere non erubuerunt.

§ 2. Ac propterea volentes praemissis, ac aliis similibus excessibus, et gravaminibus, ex nostri pastoralis officii debito providere, attendentes etiam illos qui onus diei et aestus, tam in praedicationibus, quam in ceteris spiri­tualibus muneribus quotidie sustinent, nisi etiam aliquantisper subleventur, facile fore, ut oppressi a suis officiis omnino desistant, ne in posterum eis aliquod inferatur gravamen, Concilii Tridentini huiusmodi decreta, quorum falsa, seu minus vera intelligentia praemissa irrepserunt, quorumque declaratio non nisi ad Nos spectat, modo, et forma infrascriptis declaranda censuimus.

6. Volumus..., quod puellarum Deo dicandarum, an scilicet coactae, vel seductae fuerint, examen faciendum, nonnisi infra quindecim dies, post­quam iuxta Concilium Tridentinum Episcopi, vel eorum Vicarii requisiti fuerint, fieri possit; quibus elapsis amplius in hoc illis se intromittere non liceat, cuius occasione, nec Episcopus, nec eius Vicarius intra septa Mona­steriorum ingrediantur, sed stent ante cratem ferream, et interrogationes alias, quam eas, quae praefatum Concilium Tridentinum iubet eis fieri omnino prohibemus, ac similiter volumus, quod puellae, seu novitiae ipsae ad alias interrogationes respondere minime teneantur.

9.   Controversias autem omnes de praecedentia, quae ... sessione 25, cap. vero 13, per Episcopum terminari mandantur, non nisi durantes per illum dirimi, finitas autem nullo pacto innovari posse statuimus.

10.  Cumque licet cap. 11, sessionis 25, statuat, quod in domibus viro­rum, seu mulierum, quibus animarum personarum saecularium cura immi­net, nulli etiam ad nutum amovibiles, inibi deputentur, nisi de Ordinarii consensu, ac praevio examine huiusmodi praecedente, ad curam huiusmod admitti posse omnino volumus praefatos regulares.

15. Quod vero de usu quaestorum eleemosynarum auferendo loquitur sess. 21, cap. 9, id ad Mendicantium Ordines nullo modo referri posse, vel debere, etiam decernimus, quin potius cum eleemosynis huiusmodi vivere cogantur, eis id facere liberum omnino esse declaramus.

16. Quoniam vero ex nimia Episcoporum sibi irrogata auctoritate, ipsi personas regulares suae iurisdictioni subiicere omnino student, ac decreto Concilii praefati, sess. 25, cap. 14, edito, quo cavetur, quod si regularis intra claustra existens, et extra ea, ita notorie deliquerit, ut populo scandalosus sit, termino ab Episcopo praefigendo, a suo superiore omnino puniatur, sin minus, ab Ordinario delinquens puniri possit, confisi, variis indebitisque gravaminibus regulares afficiunt, Ordinarios praefatos aliquid contra regu­lares occasione, vel causa innovare non posse, vel debere in claustris degentes huiusmodi, quovis praetextu, nec aliquos processus contra ipsas personas regulares formare, aut facere posse volumus, nisi propter manifestum scan­dalum, et suorum Ordinum superioribus prius consultis, et negligentibus, alioquin omnia, et singula contra praemissa facta, et gesta, ac facienda in futurum pro nullis, et infectis habeantur.

17. Neque etiam se intromittant ullo pacto, aut aliqua ratione in guber­natione conventuum, tam Fratrum, quam Monialium huiusmodi, et illorum correctionibus, sed omnia ista, et alia necessaria ad correctionem, et guber­nationem Fratrum, aut Monialium huiusmodi, eorum Generalibus, ac Mini­stris, seu Provincialibus, vel aliis eorum, aut earum respective superioribus, etiam ratione computa faciendi cum Syndicis Conventuum huiusmodi, omnino relinquatur, nec ullo modo in praedictis, per se, vel alios se intromittant.

23. Licentias vero pro construendis domibus regularibus, quae 3 cap., 25 sessionis, nisi de Ordinarii licentia construi prohibentur, gratis omnino dari, et nonnisi legitima subsistente causa, Superioribus explicanda illas recu- sari posse.

§ I Postremo quod cap. 13, sess. 25, cautum fuit, quod omnes, scilicet tam eici), i, quam regulares quicumque ad publicas processiones vocati, acce­dere componantur, id quoad Fratres praefatos de illis tantum processionibus intelligi vi 'Iunius, ad quas secundum consuetudinem antiquam locorum soliti sunt acccilcic, vel quae pro bono pacis Ecclesiae, vel pro victoria contra infidele, milhiiniur, quod etiam de illis Conventibus, qui Collegia nuncu pantur, minime intelligi volumus, in quibus Fratres sub arctiori clausura degunt, ii.i ni ne. in Choro cantent, nec ad mortuos accedant, sed tantum studiis, et l. .ii.mjhus vacent.

§ I P' n               forte inter Episcopos, vel Collegia, aut Capitula, vel

alias quasws p. i n.is, et praefatos Fratres, seu Moniales, aut eorum aliquos, super pr.ieun i» l i .pio eorum, coram quocumque, seu quibuscumque iudicibus, . n en i iiii Palatii Apostolici Auditoribus, ac Sanctae Romanae Ecclesiae i c h i; u , iam in Romana Curia, quam extra eam ubilibet lis, seu lites i es p. i..,, | 11 » l e a 111, Nos litem seu lites, et causam vel causas huius­modi ad N i . i nus, ,u illam, et illas, quarum statum, ac nomina, et cognomiua mdl m, :hi; antium, praesentibus haberi volumus pro suffi­cienter expn . j»i imus, ei extinguimus, ac partibus ipsis perpetuum silentium desii p. > nn i n

§5."Ac in n; i ui 1 im ; i i missa omnia illibata persistant, omnia, et singula privilegia, •imii ui vi indulgentias, facultates, libertates, indulta, dispensationes, i . i .i ,i   p.i.it- decretis Concilii Tridentini alias,

quam ut superius est dictum, concessum, et declaratum, non contraiiantur expresse, eisdem Fratribus, necnon Monialibus quibuscumque, et Sororibus Tertii Ordinis praedictorum Ordinum respective Ordinibus, ac illorum I ei lc siis, domibus, et personis, etiam vivae vocis oraculo, in genere vel in specie, tam per rec. mem. Eugenium IV, Sixtum IV, Leonem X, Paulum III, at ... Paulum IV, et Pium etiam IV, quam alios quoscumque Romanos Pontifices etiam Praedecessores nostros, ac Nos, et Sedem eamdem quomodolibet con­cessa, confirmata, et innovata, necnon nostras, et Praedecessorum nostro­rum, ac alias quascumque desuper confectas literas, quarum omnium tcn<> res, ac eorumdem Praedecessorum nostrorum nomina, et alia de necessitate exprimenda, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, inserti forent, etiam praesentibus pro sufficienter expressis haberi volumus, auctoritate Apostolica tenore praesentium perpetuo approbamus, et confirmamus, illisque perpetuae, et inviolabilis firmitatis robur adiicimus, eaque perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observari debere, ac Fratribus, Superioribus, et personis Ordinum huiusmodi, necnon aliis quibuscumque quos illa concernunt, suffragari debere, seu posse volu­mus. Necnon privilegia, immunitates, facultates, libertates, indulta, dispen­sationes, exemptiones, favores, et gratias, tam spirituales quam temporales, modo, et forma quibus concessa sunt, etiam per viam communicationis, et extensionis, active, et passive, inter se, et alios quoscumque Ordines respe­ctive, de novo concedimus, illaque omnia, et singula ad domos, et loca quae­cumque dictorum Mendicantium Ordinum, et Monialium quarumcumque, ac sororum de tertio Ordine nuncupatarum in Congregatione viventium dicto­rum Ordinum, ut praefertur, hactenus recepta, et in posterum recipienda. Necnon eorum personas, et bona, etiam si privilegiorum, et aliarum gratia­rum praefatorum authentica originalia, propter temporis antiquitatem, vel varias Urbis ruinas deperdita existant, dummodo de eis alias legitime con­stet, extendimus, et ampliamus.

§ 6. Et sic in praemissis omnibus, et singulis, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 373-379].


122

S. Pius V, const. Ex supernae, 16 aug. 1567.

Ex supernae dispositionis arbitrio gregi Dominico praesidentes, inter curas multiplices, quas ex ministerio nostri pastoralis officii Nobis incum­bere censemus, illam per quam personarum quarumlibet, earum praesertim, qu is sub suavi Religionis iugo sedulum in dies Altissimo famulatum exhi­bere conspicimus, statui, et quieti rite consulitur, libenter amplectimur, ac ut personae ipsae idem exoptantes a Nobis, gratias, et favores reportasse laetentur, grato intendimus animo, ac in his nostri pastoralis officii partes favorabilitcr impartimur, prout temporum qualitate pensata, id perspicimus in Domino salubriter expedire.

§ 1. Nuper siquidem a Nobis emanarunt literae tenoris subsequentis: Etsi mendicantium, etc.

Omittitur tenor, quia est insertus supra, in N. 121.

§ 2. Et deinde pro parte dilectorum filiorum Canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini Congregationum Lateranensis, et S. Salvatoris, ac S. Crucis Oliinbrien., et Monacorum S. Benedicti Congreg., et Ordinum Cassinen., Montis Oliveti, Vallis Umbrosae, necnon etiam Congreg. Cister- ciensis et Cartlmsiensis necnon S. Hieronymi Hispaniarum, ac Camaldulen. et fratrum Militiae Iesu Christi Reformatorum nuncupatorum Regni Portu- galliae, Nobis nuper exhibita petitio continebat, quod ipsi etiam iuxta eorum cuiuslibet regularia instituta, tum vita eorum exemplari, tum doctrina, ac verbi Dei praedicatione, aliasque summis eorum laboribus, et studiis anima­rum salutem ac Sanctae Sedis Apostolicae dignitatis, et auctoritatis augmen­tum hactenus semper procuraverunt, et in dies circa hoc tam laudabile mini­sterium magis, ac magis versari non cessantes, sibi favente superni Numinis auxilio, suavissimum cunctisque fidelibus gratissimum suae probitatis, et dili­gentiae latius diffundunt odorem, pariterque in vinea Domini laborare non desinunt; ac proinde eos aliqua ratione indignos censeri non posse, quin ipsi quoque gratiarum, facultatum, privilegiorum, et aliorum praefatis fratri­bus Mendicantibus concessorum participes fieri, necnon Monasteria, etiam Monialium, et alia loca quaecumque ad gratias, facultates, privilegia, ac alia in eisdem praeinsertis literis contenta quaecumque extendi, ac illis gaudere debeant. Quare pro eorumdem Canonicorum, Monacorum, et Fratrum parte Nobis fuit humiliter supplicatum, ut eorum statui, et tranquillitati consu­lentes, eos et eorum singulos, necnon suorum Ordinum, et Congregationum Monasteria, etiam Monialium, ac domos, et loca alia quaecumque, ad decla­rationes, statuta, exemptiones, voluntates, prohibitiones, approbationes, exten- sioncs, et decreta, ac alias gratias, facultates, et privilegia quaeque praedictis Fratribus Mendicantibus concessa praedicta, ita ut illis omnibus, et singulis aeque, et pariformiter absque ulla penitus differentia, frui, et gaudere possint et debeant, extendere, et quatenus opus sit, illa eis de novo concedere, alias­que sibi desuper opportune providere, de benignitate Apostolica digna- remur.

§ 3. Nos igitur qui omni, qua fieri potest ratione commodiori persona­rum quarumlibet, praesertim Deo dicatarum animi quietem sinceris exopta­mus affectihus, singulos Canonicos, Monacos, et Fratres praedictos a qui­busvis censuris, et poenis Ecclesiasticis, quavis occasione latis, si quibus innodati existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutos fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, Canonicos, Monacos, et Fratres praedictos, si professionem regu­larem iuxta eorum statuta, et laudabiles consuetudines, ac privilegia, et indulta eis concessa emiserint respective, illorumque Monasteria, etiam Mo­nialium, necnon domos, et loca alia quaecumque, ad singula declarationes, statuta, et immunitates (a contributione Seminariorum pauperum Clericorum iuxta ordinationem dicti Concilii Tridentini erigendorum, et instituendorum, necnon subsidiorum Apostolica auctoritate pro tempore impositorum, ac

quaestuatione eleemosynarum dumtaxat exceptis) exemptiones, vnliim.it. prohibitiones, approbationes, extensiones, decreta, et alia quaecumque. , : tias, facultates, et privilegia eisdem Fratribus Mendicantibus, ut pi.irlnti . concessa, et facta, ac alia in praeinsertis literis contenta, et inde sc.ut i qu i cumque, dicta auctoritate Apostolica tenore praesentium perpetuo extiti. i mus, et ampliamus, illosque declarationibus, statutis, exemptionibus, v. in tatibus, prohibitionibus, approbationibus, extensionibus, decretis, rt gratiis, facultatibus, et privilegiis huiusmodi pariformiter, et absque ulla pnnti differentia, prout dicti Fratres Mendicantes utuntur, potiuntur, et gatnl. m.

ac uti, potiri, et gaudere poterunt, libere et licite uti, potiri, et gaudere p                  

atque debere; illaque omnia, et singula sibi, eorumque Monasteriis, domilm et locis huiusmodi, eorumque superioribus, et personis quibuscumque, quas illa concernunt, et pro tempore concernent, suffragari, necnon modo, et forma quibus praedictis Fratribus Mendicantibus concessa, et facta sunt, con cessa factaque esse; necnon ad singula Monasteria, domos, et loca quaccum que dictorum Canonicorum, Monacorum, et Fratrum, necnon Monialium, Congregationum, et Ordinum praedictorum in Congregatione viventium extensa, et ampliata censeri.

§ 4. Sicque in praemissis omnibus, et singulis, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 379-381],


123

S. Pius V, const. Romani Pontificis, 30 aug. 1567.

Romani Pontificis providentia circumspecta ad ea sollicitudinis suae partes potissimum convertit, per quae singulis Ecclesiis debita obsequia, et opportuna subventionis auxilia minime subtrahantur. Cum itaque, sicut accepimus, non­nulli Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi, et Abbates, seu Commendatarii, ac alii beneficia Ecclesiastica obtinentes, proprii honoris, et salutis imme­mores, etiam praetextu facultatum testandi eis per Sedem Apostolicam con- cessarum, in eorum ultimis voluntatibus res sacras, ac vasa, ornamenta, et paramenta Ecclesiastica, aliaque cultui divino dicata quandoque ex fructibus Ecclesiasticis per eos acquisita, non Ecclesiis, et Monasteriis, ac beneficiis, quibus praefuerunt, seu a quibus proventus Ecclesiasticos, et stipendia acce­perunt, prout rationi, et honestati consentaneum foret, sed aliis locis, etiam aliquando non piis, ac interdum eorum consanguineis, et affinibus relin quere; ac Camerae Apostolicae Collectores praetextu, quod illa sub appel­latione spoliorum veniant, tamquam eiusdem Camerae spolia exigere, et per­cipere non erubescant, in maximum religionis dedecus, ac Ecclesiarum, Mona- steriorum, et beneficiorum eorumdem detrimentum, ac relinquentium anima­rum periculum, scandalumque plurimorum.

§ 1. Nos abusibus, scandalisque huiusmodi providere, ac singularum Ecclesiarum, et Monasteriorum, ac beneficiorum indemnitati, animarumqu. quorumlibet saluti consulere volentes, Motu proprio, et ex certa scientia, a. de Apostolicae potestatis plenitudine hac nostra perpetuo valitura Constiti!

tione statuimus, ordinamus, decernimus, et declaramus, quod de cetero omnia et singula ornamenta, et paramenta, ac vasa, necnon Missalia, et Gradualia, ac Cantus firmi, et Musicae aliquae quomodolibet nunc upati libri, et aliae res sacrae, etiam auri, et argenti, ac quaecumque alia bona per quoscumque Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, seu ( unmendatarios, et alios quoscumque, quaecumque, et qualiacumque beuefn ia I colesiastica, cum cura et sine cura, saecularia, et quorumvis Ordinum regularia, in titulum, vel commendam, aut alias quomodolibet obtinentes, quocumque nomine, vel titulo censeantur, etiam illis, et eorum qualitatibus specialis, et expressa mentio habenda foret, ad usum et cultum divinum, etiam in eorum privatis aedibus, et Capellis, vel Oratoriis destinata, tempore eorum obitus ex testa­mento, vel ab intestato relicta, sub quibusvis facultatibus testandi, et alias disponendi de bonis per eos ex altari, vel alias quomodolibet acquisitis, per quoscumque Romanos Pontifices Praedecessores, et Successores nostros, ac Nos sub quibusvis tenoribus et formis, ac cum quibusvis clausulis, et decretis, etiam Motu proprio, et alias quomodolibet concessis, et concedendis, minime comprehendantur, nec sub appellatione spoliorum veniant, sed ad singulas Ecclesias, Monasteria, etiam Conventu carentia, et beneficia huiusmodi, in quibus resederint, aut quibus praefuerint, seu quae alias obtinuerint, omnino spectent, et pertineant, ac spectare, et pertinere.

§ 2. Illaque post eorum obitum eisdem Ecclesiis, Monasteriis, et bene­ficiis, etiam si in Romana Curia, et procul ab illis decesserint, vel ad illa numquam accesserint, etiam si antea Ecclesiarum, et Monasteriorum regimini cesserint, vel beneficia huiusmodi renunciaverint, eo ipso applicata, et incor- porata sint, et esse censeantur. Ita quod liceat illis defunctis, in eisdem Ecclesiis, Monasteriis, et beneficiis successoribus, ac Ecclesiarum, et Mona­steriorum huiusmodi Capitulis, et Conventibus respective, illa propria auc­toritate libere apprehendere, ac eorum Ecclesiis, et Sacristiis applicare, et incorporare.

§ 3. Ac quaecumque donationes, ac relicta, et legata, testamenta, et codi- cilli, et aliae ultimae voluntates, seu spolia desuper, contra praesentis Con­stitutionis nostrae tenorem quomodolibet pro tempore facta, quoad prae­missa, nulla et invalida, nulliusque roboris, et momenti existant, et personis, etiam Ecclesiasticis, seu locis, etiam piis, aut Ecclesiasticis aliis quibuscumque, in quarum, seu quorum favorem pro tempore facta fuerint, minime suffra- gentur, nec per ea eisdem personis, seu locis, vel aliis Ecclesiis huiusmodi aliquod ius in rebus praedictis, vel ad illas acquiri posse.

§ 4. Quinimmo res sacras, ac alia bona praedicta quocumque nomine, vel titulo pro tempore detinentes, ad illa Ecclesiis, et Monasteriis, ac beneficiis, per defunctos quomodolibet acquisitis, ut praefertur, iuxta praesentium teno­rem realiter, et eum effectu restituendum, et consignandum, quibusvis dispo­sitionibus de illis in contrarium quomodolibet factis minime attentis, omnino teneantur, et ad id per censuras, et poenas, etiam furti, et sacrilegii, ac alia, iuris et facti remedia opportuna cogi, et compelli possint, et debeant.

§ 5. Insuper ne deinceps contingat insolentia spoliorum Camerae Apo­stolicae Collectorum, vel subcollectorum aliquas Ecclesias, nec hominum

quemquam damno, et iniuria affici, nec cuiquam de cetero vertatur in dubium, quae res habendae sint nomine spolii, simili modo statuimus, decernimus, n declaramus, quod quaecumque scamna, cathedrae, arcae, et etiam ligneae, vel lapideae, etiam marmoreae, mensae, et tabulae, ac quaecumque dolia, seu vas.» vinaria vacua, et alia similia supellectilia domestica per quosvis presbyter i s, seu clericos ab humanis pro tempore decedentes, tempore eorum obitu» iii Ecclesiis, seu eorum domibus Ecclesiarum earumdem, vel alibi ubivis loco­rum relicta, etiam si ex fructibus, et proventibus beneficiorum, quae dum viverent, obtinebant, acquisita fuerint, sub spoliorum appellatione minime veniant, nec pro spoliis ullo modo reputari possint.

§ 6. Praeterea quod nullum spolium Camerae praefatae fieri, nec quic quam a quibusvis spoliorum Camerae huiusmodi Collectoribus, vel subcol lectoribus exigi possit per obitum illius, qui dum viveret, unum, vel plura beneficia Ecclesiastica obtinuerit, cuius, vel quorum simul fructus, redditus, et proventus, triginta ducatorum auri de Cainera secundum communem aesti­mationem, valorem annuum non excesserint, aut qui pensiones annuas super quibusvis fructibus Ecclesiasticis usque ad dictum valorem annuatim perce- perit, dummodo tamen is se ab omni illicita negotiatione, et a sacris cano­nibus prohibita abstinuerit Ita quod si quis dictorum Collectorum aliquid ex bonis quorumvis defunctorum, qui similia beneficia obtinuerint, seu similes pensiones perceperint, praetextu spoliorum eiusdem Camerae percipere, aut alias contra praesentes nostras literas attentare praesumpserit, ad totalem bonorum per eum perceptorum restitutionem teneatur, ac ad viam iuris, etiam per similes censuras, et poenas, cogi, et compelli possit, et debeat.

§ 7. Districtius inhibentes quibusvis Camerae praefatae spoliorum col­lectoribus, nunc et pro tempore existentibus sub indignationis nostrae, et privationis eorum officiorum poena, ne in ornamentis, et paramentis, ac vasis, et libris praefato cultui divino dicatis, ac alias in rebus sacris, necnon supellectilibus praefatis quomodolibet se intromittant, nec in eorum inventa- riis tamquam spolia redigant, seu describant, sed ornamenta, et paramenta, necnon vasa, et libros, aliaque divino cultui dicata huiusmodi Ecclesiis, et Monasteriis, Capellis, et aliis beneficiis huiusmodi, eorumque Rectoribus, et aliis praefatis libere admittant, et consignent, ac consignari faciant cum effectu, ac suppellectilia praedicta in locis, ubi constiterint, relinquant.

§ 8. Ac decernentes sic in praemissis omnibus, et singulis per quos­cumque Iudices, et Commissarios, quavis auctoritate fungentes, sublata cis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et aucto­ritate, iudicari, et definiri debere, ac irritum et inane, quicquid secus super iis a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§ 9. Quocirca dilectis filiis Curiae causarum Camerae Apostolicae genr rali Auditori, et singulis locorum Ordinariis, ac maiorem dignitatem post Pontifi»'-.licui in universis Ecclesiis Cathedralibus, et Metropolitan. pro trn» pore obtlnentibus per Apostolica scripta Motu simili mandamus, quatenus ipsi, vel duo, aut unus eorum praesentes literas, et in eis contenta >|u». ¦ cumque, ubi, et quando opus fuerit, quoties pro parte quoriimcum.|in praemissis interesse habentium, ut praefertur, fuerint requisiti, »..innui!, t

publicantes, i isque in praemissis efficacis dimensionis praesidio assistentes, faciant auctoritate nostra praesentes litera , et m eis t<intenta quaecumque firmiter observari, ac singulos, quos literae ipsae ,. m< '-i mint, illis pacifice gaudere, non perrnittentes eos desuper quomodolibet indebite molestari. Contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compcscendo.

§ 10. Non obstantibus Apostolicis, ac in Provinciahbus, et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus Constituti.............................................. luis, et Ordinatio­nibus, necnon Ecclesiarum, et Monasteriorum huiusmodi iuramento, confir­matione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et i ou- uetudi- nibus, facultatibus testandi, aliisque privilegiis, indultis, et literis Apostolicis, quibusvis concessis, approbatis, et innovatis, etiam si de illis, eorumque totis tenoribus, specialis, et expressa mentio facienda esset, illorum tenoies pio uf- ficienter expressis habentes, illis in reliquis in suo robore permanentibus, ceterisque contrariis quibuscumque.

§ U. Volumus autem quod si aliquis ex Patriarchis, Episcopis, Abba­tibus, seu Conunendatariis, et aliis beneficiatis praefatis pluribus Ecclesiis, seu Monasteriis, pro tempore simul, vel successive praefuerit, seu plui.t beneficia obtinuerit, ornamenta, et paramenta, ac res, et bona praedicta ad illa omnia, habita ratione fructuum, et temporis quo eadem beneficia pos­sedit, omnino pertineant, et proportionaliter inter ea dividantur.

(Bull. Rom., tom. 4, II, p. 394-396J.


124

S. Pius V, const. Ex omnibus afflictionibus, i oct. 1567, errores Michaelis Baii, damn.

[Cf. infra, in N. 221, Urban. VIII const. In eminenti, 6 mart. 1641, § 1-3].


125

S. Pius V, const. Quanta Ecclesiae, 1 apr. 1568.

Ouanta Ecclesiae Dei incommoda omni tempore attulerit, et nunc quo­tidie mae i. afferat ministrorum in eam ingressio vitiosa, iam late perspi­ciant. ei uni moerore expendant Praesules omnes, et Pastores, quando haec peiiiu es lerarum omnium maxima, tam multas Orbis Ecclesias impie violant

S I '.'in.1 • . hoc malum cum in ceteris frequens, tum maxime in beneficiorum. . 1 lorum Ecclesiasticorum dimissione admittitur, nemini molestum e   | 1 ul perinde de reprimendis quotidianis fraudibus,

quae hac iii n tiequeniioi, , internoscuntur, certam aliquam rationem tandem inituri, Officii nosti 1 p me m prohibenda omnibus interim resignationum huiusmodi acceptiom ml .cverius interposueriinus, omnesque benefi-

florum mi um reslgnandorum dispositiones, quae fierent, in irritum revo- i. i uni , ac etiam decreverimus, nullum per eas in illis ius, neque titulum, vi i i oli natum, tam in petitorio, quam in possessorio ipsis provisis tribuere, i|iiin etiam eos ad illa deinceps obtinenda perpetuo inhabiles fore. Collatores vero alias in illorum dispositione, etiam tamquam devolutionis iure sese inter­ponere non posse, sed de eis ut vere vacantibus, sive per Romanos Pon­tifices, sive alios collatorum eorumdem Superiores uti praeventum esset, libere provideri.

§ 2. Nunc autem intendentes institutum hoc nostrum, quo sanctuarium Domini cupimus illibatum, auctore Domino persequi, ac simul, quantum in Nobis est, cavere, ne resignationes ipsae dehinc pro cuiusque arbitrio, nul- lisque vel certe levibus causis passim, et temere admittantur, prohibitionem, et alia praedicta, ac cetera omnia nostris super his literis contenta eatenus relaxamus, ut posthac.

§ 3. Episcopi, et alii facultatem habentes, eorum dumtaxat resignationes recipere, et admittere possint, qui aut senio confecti, aut valetudinarii, aut corpore impediti, vel vitiati, aut crimini obnoxii, censurisque Ecclesiasticis irretiti, aut nequeunt, aut non debent Ecclesiae, vel beneficio inservire; seu qui unum illud, vel plura beneficia obtinuerint, vel quos ad aliud conti­gerit promoveri ; religionem quoque ingressuri, vel matrimonium contrac- turi, si statim postea id re ipsa exequantur; denique cum quis ex aliis casi­bus acciderit, qui Constit. fel. record. Innocentii Papae Tertii1 de dimittendis Cathedralibus Ecclesiis edita continentur. Qui etiam ob capitales inimicitias nequeunt, vel non audent in loco beneficii residere securi. Sed nec horum ullus sacro ordini maucipatus, nisi religionem ingressurus valeat ullo modo beneficium, vel officium Ecclesiasticum resignare, nisi aliunde ei sit, quo in vita possit commode sustentari. Ad haec beneficiorum, et officiorum permu­tationes admittere, quae Canonicis sanctionibus, et Apostolicis Constitutio­nibus permittuntur.

§ 4. Caveant autem Episcopi, et alii praedicti, itemque omnes electores, praesentatores, et patroni, tam Ecclesiastici, quam laici quicumque sint, ne verbo quidem, aut nutu, vel signo, futuri in huiusmodi beneficiis, et offi­ciis, successores, ab ipsis resignantibus, aut aliis eorum significatione, vel hortatu designentur, aut de his assumendis, promissio inter eos, vel etiam intentio qualiscumque intercedat.

§ 5. Ceterum praecipimus atque interdicimus, ne ipsi Episcopi, aut alii collatores de beneficiis, et officiis resignandis praedictis, aut suis, aut admit­tendum consanguineis, affinibus, vel familiaribus, etiam per fallacem circuitum multiplicatarum in extraneos collationum audeant providere; quod si secus, .n etiam quicquid praeter, vel contra formam praedictorum fuerit a quo

.....  temere attentatum, id totum ex nunc vires, et effectum decernimus

non habere.

', i' Qui vero contrafecerint, ut in eo quo deliquerint puniantur, a bene liii' iii-i 'i offieiorum collatione, necnon electione, praesentationi-, < mihi

1 < IO, de renuntiatione I, 0.

matione, et institutione, prout cuique competierit, tamdiu suspensi rema­neant, donec remissionem a Romano Potifice meruerint obtinere; et qui talia beneficia, seu officia receperint, eos praedictis poenis volumus subia­cere. Et nihilominus in eos, qui sic suspensi conferre, eligere, praesentare, confirmare, vel instituere, ausi fuerint, excommunicationis quo ad personas, quo vero ad Capitula, et Conventus, a divinis suspensionis sententias ipso facto promulgamus: quibus etiam nullus alius quam ipse Romanus Pontifex, sive absolutionis, sive relaxationis gratiam (excepto mortis articulo) valeat impertire. Prohibitione, et literis nostris praedictis nihilominus in ceteris omnibus perpetuo valituris.

§ 7. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, III, p. 10, 11].

125.

S. Pius V, const. Quamvis, i inn. 1568.

Quamvis a Sede Apostolica, ad quam negotiorum multitudo undique confluit, curis omnino plena innumeris nonnulla interdum ex iustis causis concedantur, quae successivis temporibus in publicum detrimentum, et alieni iuris praeiudicium tendere noscuntur, non debet reprehensibile videri, si Romanus Pontifex, ad cuius providentiam pro debito pastoralis officii spe­ctat super iis debite providere, illa rationabilibus, et iuridicis supervenien­tibus causis deinde cognitis, quandoque revocat, et annullat, ac in statum redigit rationis.

§ 1. Sane cum fide digna plurimorum relatione non sine animi nostri molestia intellexerimus, nonnullos Comites Palatinos, et diversos alios prae­textu facultatum sibi a Romanis Pontificibus, et Sede Apostolica concessarum quamplurimos, tam laicos quam clericos, tam iure civili quam canonico, et Theologia, nullo, aut non debito examine praevio, Indocto», et inhabiles, Doctores, l.icentlatos, et Magistros creasse, et promovisse, uti ad dignitates, ceteraque beneficia Ecclesiastica facilius as tollerentur, et de eis provide­antur, in .1 "ii 111.11 um suarum iacturam, et quamplurimorum scandalum.

ij ' Nos huiusmodi s. anilahs, quantum in Nobis est, obviare, et alias, ne de ceteri» Inhabiles ad huiusmodi gladiis adiiuttautui providere volentes. Motu propno, non ad ib uper Ium Nobis oblatae petitionis instan­

ti nn. -as 1 , . m, 1 a dei! iii. m.\ • i ' < ''iii i< uti.» nostris, ac de Aposto­li- .n potestati pl miu.tim in no ti > peipeino valitura Constitutione, omnia, et singula tnuliaie .. et m btlt i n dent < militibus, ac etiam quibusvis Offi­cialium Io im mae «uni. 1 ;: Singulisque aliis personis cuiuscumque status, gladii ., ordini ,-t piaeem n uti.te existentibus, ad Doctoratus, Licen­tiati! rae, -I Magi viii i i,'um pi.nnoveiidi per quoscumque Romanos Pon­tifices Praedecessor-- tuis, et Sedem Apostolicam, ac etiam Nos etiam Motu, scientia, et p, t, tati- plenitudine similibus quomodolibet concessa, confirmata, et innovata. illorum tenores praesentibus pro expressis habentes.

nn i,nitate Apostolica tenore praesentium perpetuo revocamus, cassamus, et .tuitulbunus.

§ 3. Ac decretis Concilii Tridentini inhaerentes, decernimus, et decla- i unus, eos qui a Comitibus, et aliis praefatis proinoti fuerunt, quoad digni­tates, ceteraque beneficia Ecclesiastica, nulla gradus praerogativa frui, et gau­dere posse, vel debere.

§ 5. Et sic in praemissis omnibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, III, p. 15, 10].


127

S. Pius V, const. Cupientes, 8 Iul. 1568.

Cupientes pro nostri Pastoralis Officii munere Christifidelium anima­rum saluti, quantum cum Deo possumus, salubriter consulere, Parochia- libus Ecclesiis ab earum Parochis, prout tenentur, in divinis debite, et lau­dabiliter deserviri, inhaerendo etiam decretis sacri Concilii Tridentini.

§ 1. Motu proprio, et ex mera deliberatione, certaque scientia nostra, ac de Apostolicae potestatis plenitudine hac nostra perpetuo valitura Constitu­tione, omnes, et singulos Rectores Parochialium Ecclesiarum cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, conditionis, et praeeminentiae fuerint, in piihusi totique Regnis, Provinciis, Civitatibus, Dioecesibus, ac aliis Christiani 1 Mlus partitur, consistentes, qui Parochialem Ecclesiam, ac Canonicatum, aut dignitati iii. etiam post Pontif, aloui maiorem, seu principalem in quibusvis P iii 1 n 'i 1! luis, aut Metropolitanis vel ( athedralibus, seu Collegialis Ecclesiis, sc u aliud q u ¦ nli uuiquc beneficium Ecclesiasticum, etiam quarumcumque di- : n . iii . uni 1 p,1 iiiiis Pontificibus Praedecessoribus nostris, seu etiam a

N • 1 .11. ............. s q u                   i iii pet latarum, ac literarum Apostolicarum desu-

pet expedit.num tituli i, qua . omnes hac praesenti Constitutione abolemus, et o vocamus, en quin umque alio praetextu obtinent, cum prima, et praecipua bcat esse , uia an i ni.ii um, eo6 ad residendum in Ecclesia Parochiali, et ibi m divinis de emendum, debitoque eorum officio fungendum omnino teneri, . 1 obligatos esse, ac ad id per Episcopos, et aliorum locorum Ordinarios, etiam tamquam Apostolicae Sedis delegatos, sub sententiis, et censuris Eccle- 1 istii is, ac pecuniariis, arbitrio eorum declarandis, ac etiam privationis dicta- l'itu Parochialium, et aliorum quorumcumque beneficiorum poenis, qua- ' umque appellatione remota, cogi, et compelli posse, et debere auctoritate \p¦'.t.iiii .1 tenore praesentium statuimus, praecipimus, et ordinamus. Eos tamen sic residentes in Ecclesiis Parochialibus, omnes, et singulos fructus, redditus, et proventus, etiam Canonicatus sui, vel dignitatis, seu alterius cuiuscumque beneficii, exceptis dumtaxat quotidianis distributionibus, et aliis, quae ex iusta causa absentes percipere non solent, lucrari volumus.

$ 2. Sicque per quoscumque Iudices, et Commissarios etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. Cardinales, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, interpretari, iudi-

cari, et definiri debere, necnon irritum, et inane quicquid secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attentatum forsan est hactenus, vel in posterum contigerit attentari, decernimus, et declaramus.

§ 3. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, III, p. 24].


128

S. Pius V, const. Horrendum, 30 aug. 1568.

Horrendum illud scelus, quo pollutae foedataeque Civitates a tremendo Dei iudicio conflagrarunt, acerbissimum Nobis dolorem inurit, graviterque animum nostrum commovet, ut ad illud, quantum potest, comprimeiulunt, studia nostra conferamus.

§ 1. Sane Lateranensi Concilio dignoscitur constitutum,1 ut quicumque Clerici, illa incontinentia, quae contra naturam est, propter quam ira Dei venit in filius diffidentiae, deprehensi fuerint laborare, a Clero deiiciantur, vel ad agendam in Monasteriis poenitentiam detrudantur.

§ 2. Verum ne tanti flagitii contagium, impunitatis spe, quae maxima peccandi illecebra est, fidentius invalescat, Clericos huius nefarii criminis reos, gravius ulciscendos deliberavimus, ut qui animae interitum non hor- rcscunt, hos certe deterreat civilium legum vindex gladius saecularis.

§ 3. Itaque quod Nos iam in ipso Pontificatus nostri principio hac de re decrevimus,2 plenius nunc, fortiusque persequi intendentes, omnes, et quoscumque Presbyteros, et alios Clericos saeculares, et regulares, cuius­cumque gradus, et dignitatis, tam dirum nefas exercentes, omni privilegio clericali, omnique ofli, io, dignitate, et beneficio I c< Icm.isIIco praesentis cano­nis auctoritate privamus Ita quod pei liulli en) I cclrnlsstlcum degradati, potestati stalim • 1e. ulail tradantur, qui dr rii illud Idem capiat supplicium, quod Iit h          11 o 1 iii rdtio i|r\olut' i, legitimis t epcr i Iii r sa iii tiolllbus con­stitutum

Nlllll erv'<>, eli,

(Bull Motu,, linn 4, III, p. 33).


129,

S l'io* \. consl timuimus l1ontifex, 14 oct. 1568.

h' nn unn p • 111 nn ( ,mediorum auctor, et interpres, illa quae in huiusmodi - n 'm. i |.iuili induis patribus in Spiritu Sancto legitime congregatis s.iluluiiei unita ,unt, pro sui pastoralis officii debito, cum

1        C. 4, X, ilr rxi-rssibus v . < Istorum et subditorum, V, 31.

2        Const. Cum primum, I npr. lSôft, § 11. - Cf. supra, in N. 111.

¦ . i. 111 .i-.. honestas, et decus suadet, sicuti declarare, et moderari, ita etiam i i iii.r. casus extendere consuevit.

\ I. Sane cum non deceat divino ministerio adscriptos cum ordinis >l .Iecore mendicare, aut sordidum aliquem quaestum exercere, a sacro Tri­dentino Concilio inter alia decretum fuit, ' ne quis deinceps Clericus saecu­laris, quamvis alias moribus, scientia, et aetate esset idoneus, ad sacros Ordi­nis promoveretur, nisi prius legitime constaret eum beneficium Ecclesiasticum, quod sibi ad victum honeste sufficeret, pacifice possidere, vel alias ordi­nari non posset, nisi iuxta decreti ab ipso Concilio desuper editi formam et tenorem.

§ 2. Cum, autem nulla in huiusmodi decreto Religiosorum Clericorum mentio facta fuerit, ac propterea nonnulli, uti moleste accepimus, certarum Ordinum Religiosi, seu Canonici, vel Clerici, intra claustra Monasteriorum, seu domorum more regularium in communi viventes, qui numquam, seu non nisi ad certum tempus professionem emittunt, et ex claustro exire, vel di­mitti, et ad saeculum redire libere, et licite possunt, Religionis praetextu titulo sufficientis beneficii, nec iuxta dicti decidi tenorem, ad sacros Ordines se promoveri praetendunt, et a nonnullis I pis, opis passim promoveantur, atque inde plerumque illud inconveniens eveniat, ut sic promoti, et e claustro exeuntes, et per saeculum vacantes, vel mendicare, vel sordidum quaestum exercere, non sine ipsorum dedecoie, a. ( )rdims vilipendio, et quampluri­morum Christifidelium scandalo coj;.mtui.

§ 3. Nos igitur, qui singulorum I ici nnnistioiuni honorem, et decus, quantum in Nobis est, sinceris exoptamus affectilms, Motu proprio, et ex certa nostra scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, hac perpetuo valitura sanctione, decretum praedictum de Clericis saecularibus loquens, ad omnes, et singulos, etiam cuiuscumque Ordinis Clericos Religiosos, sive saeculares more Religiosorum viventes in communi, non professos, harum serie extendimus, et ampliamus, ac Religiosis, et aliis praedictis non pro­fessis, ut ad sacros Ordines promoveri, necnon omnibus, et singulis vene­rabilibus fratribus nostris Patriarchis, Archiepiscopis, et Episcopis, gratiam, et communionem Sedis Apostolicae habentibus, ut Ordines ipsos huiusmodi Religiosis personis impendere, nisi observata forma dicti decreti Nos virtute sanctae obedientiae, et sub indignationis nostrae poena, interdicimus, et prohibemus, ac contrafacientes per annum a praestatione talium Ordinum ipso iure suspendimus.

§ 4. Statuentes, et decernentes promotiones quarumlibet Religiosarum personarum praedictarurn ad Ordines huiusmodi contra ipsius decreti Con- . iiii Tridentini formam, etiam cuiusvis licentiae illis ab Apostolica Sede, vel illarum Superioribus cuiuscumque dignitatis, status, gradus, et praeeminen- tiae existant, si Pontificali dignitate fungantur, vel Cardinalatus honore prae­fui):' ant concessae, praetextu factas, executione praedictorum Ordinum omnino careo , uullasque prorsus, et irritas existere, sicque promotas personas in altari Ministerio ministrare non posse. Quinimmo ministrantes, privilegiis,

1 Sess XXI, de ref., c. 2.

\

exemptionibus, immunitatibus, et aliis gratiis Clericis concessis omnino pri­vari, et irregularitatis, aliasque in dicto decreto contentas poenas eo ipso incurrere, a quibus nisi a Romano Pontifice, vel in mortis articulo minime absolvi possint.

§ 5. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom, tom. 4, III, p. 46, 47].


130

S. Pius V, const. Intolerabilis, i iun. 1569.

Intolei.ibdis multorum perversitas, qui Sacrosanctas Constitutiones novis quotidie f 1.1 im b Im '. c-ludcrc nituntur, saepe illarum auctores in necessitatem adducit, cantur. | 1 vidéndi, quo pertinacium animi ab improbis conatibus graviore s.un tum, po.tposita reprimantur.

§ I. H n, | u ii m, et providenter fel. rec. Pius Papa IV Praedecessor noster ad tolli ud nn b.Im i.iriae mancipationis beneficiorum Ecclesiasticorum corruptela!!), statuit, et decrevit.

Ut sn/ini m i,",' ,' Romanum Pontificem. Cf. Af. 106.

§ 2. Vei 11 m t .1 n nn | • 1 o 111 e f improbas multorum cupiditates praedictas, quae ad putandam h i penijcie Ecclesiam, et animarum salutem ab ipso Praedecessore edita uni. m multis deprchendimus viam apperuisse gravius delinquendi. Siqunb m im loquentibus plurium querelis pridem concitati, quod Iudices iii .anni imm iii -xli 1 onfideiitiarum expediendis remissiores essent, omnes, ei Mugui i i i . ipsas ubicumque, inter quoscumque motas ad Nos advoc.ivisM uni . i um iiam Iulius, eniodi causarum, praesentium,

et futuram m, rei uni. p .••• > < ip n ultantium cognitionem Nobis,

et Successoribus in .in-, r. .. .. a\ um ,, ei .iipei quibusdam coram Nobis processum fuisset, v.uu» n 1, n. I,\ibu-. coiuc.turis mtellexiiuus, vitium quidem confidenti n uti. nn p 1 sed plerisque causis praesumptiones, et coniecturas, qua, ad illud pi, li.iiulum deducuntur, minime sufficere, eiusque rei causa plm m qui ante literarum praedictarurn editionem huius­modi confidcntias es. 1., bani. ubi cognoverunt obstructam veritatem propter difficultates probandi m m,ii, n- , uilidentias ipsas, contempta Constitutione praedicta, Ecclesias, M ,,, 1, 11., et beneficia sic recepta, ut prius retinere, alios fructus, pensum. ,. , 1 alias n-, accipere, alios eorum exemplo ad similia,

et graviora fidenti!!-......... Multi enim ipsa beneficia iure retinere

nequeuntes, alii ne .nemini ad sacros Ordines, ad residentiam, ad inceden- dutn in habitu C.len. ab, ut ad bellum proficiscantur, ut inimicos occidant, alii ut alieno nomine Iiti a/.mt, aut defendant, alii propter crimina inca- paces, quidam ut puigat" delicto vel absolutione consecuta, illa repetant, eadem in alios deponunt, et in plerisque fructus ipsorum aut eis ministran­te, aut quibus ipsi statuunt, saepe laicis, et inhabilibus. Plerique vel senes, vel infirmi, ut beneficia in domibus suis perpetuent, illa renunciarunt, et renunciant in alios, uni vel profanam familiam cedentium de fructibus

Ecclesiasticis alant, vel illa etiamnum infantibus, aut nascitur* asservent> facto interdum circuitu retrocessionis, cum reservatione fructuum, et aUarum rerum, aut accessu, praesertim ab illis, qui praestandam iurium Camerae Apostolicae sunt immunes; alii aut incapaccs. aut aliis beneficus Ecclesia. sticis onusti, aut Ecclesiastico Ordini sese mancipare refugientes, aut mere laici beneficia Ecclesiastica aliis conferenda procurant, ut de illis Postmodum ad libitum suum disponatur, fructus etiam percupientes illorum. Ad haec plerique Ordinarii, et Collatores, ac etiam patroni laici curant deponenda beneficia ut fructus, seu pensiones . apiant eorumdem, aliisve faciant mini. strari Alia item permulta eiuscemodi admitluntur. quibus ui,maci,|ata rerum divinarum puritas impie violatur, .b .plinae I cclc aasticae nervus clirumpitur> et imminens patratur exitium animarum.

8 3 Quare Nos volente , pei.. ul, sam talium audaciam novi ,„ris sub.

sidio cohibere, praesentium aue b u.late statuimus.

sidio combere p .........  ,,„ „„ ltate, Ecclesiam, vel MonastÇrillni( aut

aliud beneficium Ecclesias. p, ,.,«umque « resignat.one,^ c,ssione

cuiuscumque personae, nin.pl.. .ier ..ut cum circuitu retrocess.0niS) cun,

Zessu v accessu, c............... .1, "cutis intentione receperit, ut ^ ye,

iUucTehâm in ..........           i:- - accessus, eidem dimittantur, Ve, alterj

oostea conferatur, aut .u,,, b . vel eorum pars alii vel aliis concedantur> vel pensiones «.Iv.                         ................................. ><•'- confidentia censeatur

2   Itidem s, - b,......         . -i dms collator contulerit ante hac, aut CQn.

fcrat in „„..,.„„ I..................... « '""cum quovis modo vacans cond,

•me ... vel .M......... - , .. .. m alterum pro arbitrio CollatoriS| seu

t , m• „                  ............ ............. nn,unis ordinationem disponat sive

....................................................  -d-»®^-^**.

drcedent.s ...t ...-                            remittat, seu pensionem iii, Vel iUis>

;                     .......... n.»'.... -t cedens, vel alius per se, vel ahu^ scripto

qu              ' , , ,.„ • ii, e.it, persolvat, et pariter si a patr0no etiam

z j r r. a, ::,., ;,.. ^ * id fieri.

3............................. Ad ... .. « l>.n n p...dictae Camerae, aut Cardinalis, *„t alius a . , , ,;,„„ „,.,,,, .   ...o, vel etiam Cancellariae Apostolicae exe tus

S ; :: L, t . > • »«««•» «tranei' de Ecclesia,MonastPerio>

: r ,: ,,!. ....................................... - Apostolica, vel alia auctor^ factam,

et admiss ini ill.im. v.-l diu,! ei,...n confectis literis Apostolicis, « posses.

sione àppreheiisa, .i. e...... I. :.. .- signantem, vel cedentem, mod,Co spatio

ntriecovelut, d,..... .m. v ei .num mensium retrocessent, aut re r0cedat fa

— ex illa I et................. me fructus Ecclesiae, seu Monasterii, aut bene.

¦Ci v ' eorum pars, ¦ u pe„„, seu quid aliud super his «enytum, ^ regressus* se" accessus, et „.,., „us ad illam, vel illud, ips, Clerico> vel Cardinali aut alii exemplo mt. tueritve concessus.

C 4 '.St nio si quis ei m.......... diquo absolutus, aut cum quo s,per irre.

<nilari'tate d spensaluu. est, denuo receperit quacumque auctoritate Ecclesiam, C i. "l aliud bene.,c,um Ecclesiasticum, quod ante, vel pQst com. missum dcîic tu in aut contractam hilaritatem dimiserit, in qu b*, horum " S iac pravitas si, contracta, casusque huiusmodi ht^ prae.

dictis comprehendantur, ac si illis speciatim expre- si fuissent, licet ipsum confidentiac crimen alterius tantum partis conscientia sit admissum.

§ 4. Ad probandum vero plene confldcntiarum abusum, inter alias, etiam hae praesumptione8, et coniecturae habeantur legitimae, videlicet.

1.  Si cpiis post cessam ab se Ecclesiam, vel Monasterium, aut benefi­cium, et publicatum resignationem, seu cessionem, i aptamque a Successore possessionem, sese in illa, vel illo, seu rebus illius, per se, vel alium, seu alios, de facto i "gesserit, aut fructus perceperit, aut quicumque Successor illi, vel eius propinquis, ipsos, aut partem aliquam remiserit eorumdem.

2.  Si recipiens beneficium constituerit dimittentem, vel eius parentes, aut propinquos procuratores ad percipiendum, vel locandum fructus beneficii di­missi, et illi, vel illis de fructibus perceptis, aut percipiendis donationem fecerit.

3.  Si vel sola procuratoris dispositione, vel libris rationalibus rneusario rum ex parte dimittentis, expeditio, quae personam recipientis conteruit, prosecuta sit, simulque expensae pro ea necessariae ab illo factae fuerint.

§ 5. Denique si quis pro concessione alicui facta, quacumque auctori­tate de beneficio ecclesiastico, per se, vel alium, seu alios intercesserit, vel alias in negotio concessionis sese immiscuerit quoquo modo, deinde aliquid de fructibus talis beneficii de facto, etiam per manus possessoris, ac etiam simplicis donationis titulo perceperit, seu de illo postmodum ad voluntatem intercessoris fuerit dispositum quandocumque.

§ 6. Testes autem de quaque re singulares singulas probare valeant praesumptiones, et coniecturas, pluresque huiusmodi praesumptionem et coniecturae plenam probationem faciant in praedictis.

§ 7. Ceterum criminosi, et ceteri omnes, qui ad perhibendum in casi­bus simoniae testimonium recipi possunt, ad praedicta omnia admittantur.

§ 8. Sed ne quisquam, etiam vana fiducia fretus, non intendendi contra se iudicii, in crimine perseveret, utque hoc malum gravioris censurae stimulo usquequaque prohibeatur, omnes, et singulos qui hucusque Ecclesias, Mona­steria, beneficia, fructus, pensiones, aliasve res, intercedente hoc confidentiae vitio receperunt, ac retinent, nisi statim ad se reversi, et resipiscentes celeri dimissione sibi prospexerint, et qui quid tale admiserint in futurum, etiam omnibus, et singulis aliis Ecclesiis, Monasteriis, dignitatibus, administrationi- bus, officiis, et beneficiis obtentis, quae pariter sub dicta reservatione compre­hendi volumus, necnon fructibus, pensionibus, et aliis rebus Ecclesiasticis, ac etiam Romanae Curiae, et aliis officiis temporalibus praesentium auctoritate privamus, et ad futura inhabiles decernimus, et in iuris subsidium excom­municationis sententia innodamus, a qua nullus, nisi in mortis articulo con­stitutus, ab alio, quam a Romano Pontifice, absolutionis beneficium valeat obtinere. Nos enim advocatione causarum huiusmodi, et reservatione cogni­tionis illarum, rerumque omnium inde emergentium, Nobis, et praedictis Successoribus, ut praedictum est facta, causis illis dumtaxat exceptis, quae iam coram Nobis pendere noscuntur, ac etiam iis quas ratione Ecclesiarum, et Monasteriorum, quorum dispositio in Consistorio fieri consuevit, aut debet, itemque contra Ordinarios, Collatores, Episcopos, et alios Superio res Praelatos, etiam Cardinales haberi contigerit, uti iam aliis nostris literis

unitum est audiendis, decidendis, et terminandis, harum serie prorsus rela­xata, decernimus, ita deinceps quoscumque Iudices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac praedictae Romanae Eccle­siae Cardinales, sublata eis, et ipsorum cuicumque, quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, ubique iudicari, interpretari, et defi­niri debere, necnon irritum, et inane quidquid secus in praedictis per quos­cumque quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§ 9. Quocirca omnibus locorum Ordinariis districtius iniungimus, ut in suis quisque Ecclesiis, Civitatibus, Dioecesibus, et locis, etiam exemptis, ad praedicta studiose attendat, et quatenus illis relaxavimus, in delinquentes severe animadvertant, si divinae Maiestatis iudicium, dictaeque Sedis censu­ram voluerint evitare. In ceteris vero causis, et negotiis (Nobis, et praedictis Successoribus exceptis) eosdem locorum Ordinarios praesentium auctoritate delegamus, ut gratia, et favore postpositis, pro se quisque, cum venerit usus, contra praedictos omnes sub ipsa exceptione comprehensos diligenter inqui­rant, suasque inquisitiones omnes sigillo obsignatas ad praedictam Sedem quamprimum transferant, ut Nos, et praedicti Successores in causis huius­modi procedentes, quod iustum fuerit, dcccrnamus. Nos enim singulis Ordi­nariis ipsis praedictos omnes, et quoscumque alios etiam exemptos, etiam per editum publicum, constito prius summarie, et extraiudicialiter de non tuto ad illos accessu, citandi, et monendi, eisque ac Iudicibus ordinariis, et delegatis, aliisque personis quibuscumque, ne praedictorum executionem quoquo modo impediant, vel alias in illis sese interponant, etiam per simile edictum inhibendi, eosdem, ac alios contradictores, et rebelles quoscumque pei censuras, et poenas ecclesiasticas, ac omnia alia iuris, et facti remedia opportuna compellendi, auxilium brachii saecularis, quandocumque opus ei it, iuvo, audi, ceteraque in praedictis omnibus, et singulis necessaria faciendi, et i v ,piendi, plenam, et liberam tenore praesentium concedimus facultatem.

io Non obstantibus fel. rec. Bonifacii Papae Octavi Praedecessoris nostri .ii una. ei m Concilio generali edita de duabus dietis, aliisque Apo- ,toln is i ¦ m .iiiuihuubiis, et Ordinationibus, quodque Episcopis, Collatori­bus. et l't i : iii |'i n ib. iis. .-iulii Cardinalibus, vel quibusvis aliis, commu- intei. vel du i .nn a pt ..b. i.i .it Sede indultum, vel in posterum indulgeri contingat. quod iulii, i .uspetitli, vel excommunicati, aut contra indulta huiusmodi ad indutum iii'u n ut p .mt pet litera» Apostolicas non facien­tes plenam, et espieixan i .1 x• r i.......................... de indulto huiusmodi mentionem,

et quibuslibet aln . pnvi i . r                 < i Iii.'i Apostolicis, generalibus,

vel spe, ulibir . quorum, iniqui 1    ium • \ i Ian I, pel quae praesentibus non

expressa, aut ut totum uu . iii. , m, , ium praesentium, aut attributae praedictis Ordinatus ium di. n m . .pl-.alio, seu exercitium, vel executio impediri valeat quomodo, umque. vel duierri, et de quibus, quorumque totis tenoribus habenda sit ut nosti i liten mentio specialis; ceterisque contrariis quibuscumque.

§ II. l iteris Praedecessoris huiusmodi nihilominus in suo robore dura- turis.

(Bull. Rom., tom. 4, III, p. 07-ô9|.


131

S. Pius V, const. Hodie, 14 nov. 1569.

Hodie in Consistorio nostro secreto, ut moris est, accepto, quod a non­nullis praetendebatur S. R. E. Cardinales obtentu privilegiorum sub Consti­tutione nostra de confidentiis beneficialibus,1 saltem quo ad privationem, censuras, et alias poenas in dicta Constitutione contentas, propte 1 non factam in clausula impositionis illarum specialem, et expressam de dictis ( anima­libus, et privilegiis mentionem, minime comprehendi, licet aliter mentis, et intentionis nostrae fuerit, quemadmodum, et ex literis dictae Constitutionis colligi possit.

§ 1. Ad tollendum tam omne dubium atque impedimentum, quo minus Constitutio praefata commune bonum, et salutem animarum concernens, plenarium effectum sortiatur, declaravimus, omnes S. R. E. Cardinales, in Constitutione, et literis praefatis, ac singulis earum partibus, etiam quo ad privationes, omnesque, et singulas alias censuras, et poenas, in ipsis literis contentas, comprehendi, ac contrafacientes, privationes, censuras, et poenas ipsas incurrere, prout Nos illos omnes includi, et incurrere volumus eo ipso.

§ 2. Decernentes sic per quoscumque, etc., etiam Cardinales, in quavis causa, et instantia, sublata, etc., iudicari, etc., debere, necnon irritum, etc., attentari.

§ 3. Ac privilegia praefata, necnon exemptiones, conservatorias, et indulta omnia, per quoscumque Romanos Pontifices, etc., etiam Motu proprio, et ex certa nostra scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, ac etiam con- sistorialiter, et ex quibuscumque causis in genere, vel in specie concessa, confirmata, extensa, et moderata, et quantocumque tempore observata, ad effectum praefatorum revocavimus, et annullavimus, viribusque, et effectu quo ad haec prorsus carere decrevimus. Volumusque, et statuimus, tenores privilegiorum, etc., qualiacumque sint, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis haberi.

§ 4. Solamque hanc schedulam manu nostra signatam, et in Cancella- riae Apostolicae libro ad perpetuam rei memoriam registratam, absque alia literarum confcctione, sufficere, eamque, et eius exempla ubique locorum in iudicio, et extra illud fidem facere.

§ 5. Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac Cancellariae prae­fatae regulis editis, et edendis, ceterisque contrariis non obstantibus quibus­cumque.

[Bull. Rom., tom. 4, III, p. 69J.

1 Cf. N. 1J0.


132

S. Pius V, const. Quam plenum, 2 ian. 1570.

Quam plenum sit periculi noxia populis ingerere, nimium his tempo­ribus afflicta Religio testatur, quod malum cum in ceteris ministris, tum praecipue in Ecclesiarum Praelatis animadvertendum est, quod ab his temere profecta longe maxima Ecclesiae Dei conferant detrimenta. Rem sane indi- gnam audivimus, quod non solum quondam Gometius Tello Oiron tempo­rarius administrator Ecclesiae Toletanae, sed etiam quidam Hispaniae Eccle­siarum Praesules Officii paterni praetextu, facultates sibi a sacris canonibus concessas excedentes, literas suas in ipsorum Civitatibus, ac Dioecesibus ausi sunt publicare, quibus inter cetera periculosa deprehenditur, quod cuicumque illas accipienti certa soluta pecunia licitum sit, quem voluerit, sibi sumere Sacerdotem, qui confessione audita ipsum absolvere valeat, non in eis tantum casibus, in quibus simplex sacerdos absolvere potest, sed etiam in iis quae solis Episcopis reservata reperiuntur, aliquo praeterea casu admixto veluti simoniae reatu, qui ad examen huius Sanctae Sedis esset referendus. Non animadvertentes ipsi Praesules, et administratores, quam periculosum sit, ea passim incertis personis committere, quae ad Episcoporum iudicium arbi­triumque idcirco deferuntur, ut qui melius lepram a lepra discernere norint, causis, et circumstantiis subtili indagine exploratis, salutaria cuique morbo remedia valeant adhibere. Ad haec ipsi in dispensandis coelestis gratiae donis nimium prodigi, iis sic literas praedictas accipientibus indulgentias, et poe- nitentiarum iniunctarum remissiones, nulla cum re temporali conferendas, profusius, et indiscrete largiuntur, quibus, et aliis licentiis praedictis non pauci fluctuantes, et infirmi, veniae facilitate inducti ad peccandum procli­viores fiunt, quando tot et tantorum delictorum remissionem certo, et vilis- simo pretio acquirere posse confidant. Indicem praeterea casuum, et indul­gentiarum aedibus sacris appendi iusserunt, quo palam significatur solven­tibus suprascripta concedi, et inter alia absolvendi facultatem ab esu pro- hibitorum tribui, itemque indulgeri Missae sacrificium, et sepulturam tem­pore interdicti, assumptionem duorum, pluriutnve compatrum ad sacrum Baptisma praeter eos, qui synodalibus, ut dicunt, Constitutionibus asciscuntur, reparationem Ecclesiarum, erectionem Confraternitatum, et alias pias causas praetexendo.

§ 1. Cum igitur inter cetera scandala, etiam Simoniae pravitas redoleat, et praedictis Sacri Tridentini Concilii decretis, et aliis sanctionibus Cano­nicis, nostrae praeterea Constitutioni1 de indulgentiis ad quaestum non emit- tendis, adversetur, clavium auctoritas evilescat, et poenitentialis satisfactio enervetur, Nos his malis celeri remedio occurrendum, eademque opera futuris praecavendum fore censentes, de Apostolicae potestatis plenitudine supra-

1 Cf. N. 118.

dicta omnia, quae in ipsa Toletana, et quibuscumque aliis Civitatibus, Dioe­cesibus, et lucis, tam Hispaniae, quam aliarum quotumcumque Provinciarum, et Regionum quocumque praetextu hucusque cmanurunt, perpetuo abolemus, ac nulla, et irrita nunciamus; iubemusque litera . et indice . necnon scri­pturas, et monumenta quaecumque, publica et privata, per ip os locorum Ordinarios, et alios Ecclesiarum Rectores, ubicumque reperiuntur, dilacerari, penitusquc deleri. Et ne talia de cetero a quoquam fiant, publii cntur, vel concedantur, districtius prohibemus,

§ 2. Quicumque secus egerint, seu attentaverit, Antistites, etiam si Car­dinalatus honore praefulgeant, ab ingressu, et perceptione fructuum suarum Ecclesiarum tamdiu suspensi iaceant, donec satisfactione praevia illi , per Sedem praedictam suspensio relaxetur. Inferiores vero ab Episcopis senten­tiam excommunicationis incurrant, a qua, nisi in mortis articulo constituti, ab alio, quam Romano Pontifice absolutionis beneficium nequeant obtinere. Decernentes etiam irritum, et inane quicquid secus per quoscumque quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

[Bull. Rom., tom. 4, III, p. 91].


133

S. Pius V, const. Decori, i febr. 1570.

Decori et honestati omnium Sanctimonialium, quarum Iesus Christus Dominus noster sponsus est, ut in puritate, et castitate superaedificantes, in ipso feliciter inhabitare valeant, consulentes, ea quae illarum existima- tioni detrahere possent, decet Nos consulto submovere.

§ 1. Sane periculo, et scandalo plena res est, ac regulari observantiae vehementer adversatur, Sanctimoniales aliquando parentes, fratres, sorores, aut alios agnatos, vel cognatos, necnon Monasteria, et alia filiationes nuncu­pata, etiam eis subiecta visitandi, aut infirmitatis causa, aliove praetextu a Monasteriis exire, et per saecularium personarum domos discurrere, et vagari, quo veluti colore eximium quoque honestatis, et pudicitiae decus in discrimen committunt.

§ 2. Unde Nos malo huic pro nostro Pastoralis officii debito salubriter occurrere volentes, inhaerentes etiam decreto sacri Concilii Tridentini1 de clausura Monialium disponenti, ac aliis nostris literis super huiusmodi clau­sura editis adiicientes, volumus, sancimus, et ordinamus nulli Abbatissaram, Priorissarum, aliarumve Monialium, etiam Carthusiensium, Cisterciensium, S. Benedicti, et Mendicantium, et quorumcumque aliorum Ordinum, etiam Militiarum, ac statuum, graduum, et conditionum, dignitatum, ac praeemi- nentiarum existentem, etiam a Regia, vel illustri prosapia ortarum, de cetero etiam infirmitatis, seu aliorum Monasteriorum, etiam eis subiectorum, aut domorum, parentum, aliorumve consanguineorum visitandorum, aliave

1 Sess. XXV, de regularibus, c. 5.

m i .im. nn-, et praetextu, nisi ex causa magni incendii, vel infirmitatis leprae, .nil i pidemiae, quae tamen infirmitas, praeter alios Ordinum Superiores, quibus cura Monasteriorum incumberet, etiam per Episcopum, seu alium loci Ordi­narium, etiam si praedicta Monasteria ab Episcoporum, et Ordinariorum iurisdictione exempta esse reperiantur, cognita, et expresse in scriptis appro­bata sit, a Monasteriis praefatis exire, sed nec in praedictis casibus extra illa, nisi ad necessarium tempus stare licere. Aliter autem quam, ut praefertur, egredientes, seu licentiam exeundi quomodocumque concedentes, necnon comitantes, ac illarum receptatrices personas, sive laicas, aut saeculares, vel Ecclesiasticas, consanguineas, vel non, excommunicationis maioris latae sen­tentiae vinculo statim eo ipso absque aliqua declaratione subiacere, a quo praeterquam a Romano Pontifice, nisi in mortis articulo absolvi nequeant. Et insuper tam egressas, quam praesidentes, et alios Superiores praedictos eis licentiam huiusmodi concedentes, dignitatibus, officiis, et administratio- nibus, per eas, et eos, tunc obtentis privamus, et illas, et illos ad obtenta, et alia in posterum obtinenda inhabiles.

§ 3. Necnon licentias, et facultates, seu indulta, et privilegia exeundi a Monasteriis, et extra illa standi, a Nobis, seu alio Romano Pontifice Prae­decessore nostro, ac Sedis Apostolicae Nunciis, et Legatis, etiam de latere, ac Maiore Poenitentiario, aut Ordinum praedictorum Superioribus, aliisque personis sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis restitu- tivis, praeservativis, mentis attestativis, etiam novam gratiam, et datam con- cernentibus, aliisque efficacioribus, ac insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis decretis, in genere vel in specie, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, etiam Imperatoris, Regum, Ducum, et aliorum Principum, necnon Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium intuitu, et contemplatione, ac instantia, vel alias quomodolibet concessa (quae prorsus abolemus), ac literas desuper confectas, et in posterum concedendas, et confi- ciendas, nullas, et invalidas, nulliusque roboris, ac momenti fore, nec illas habentibus, et habituris suffragari posse.

§ 4. Et ita per quoscumque Iudices, et Commissarios, quavis auctori­tate fungentes, sublata eis, et eorum cuilibet aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, iudicari, et definiri debere, irritum quoque, et inane, quicquid secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel igno­ranter contigerit attentari, decernimus.

§ 5. Mandantes universis, et singulis Venerabilibus fratribus nostris, Pa­triarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, et aliis locorum Ordinariis, in virtute sanctae obedientiae, et sub obtestatione divini iudicii, et intermi- natione maledictionis aeternae, quatenus per se, vel alium, seu alios prae­sentes literas in Civitatibus, et Dioecesibus propriis, quolibet anno publi- cent, omniaque in illis contenta, necnon praefatum decretum ipsius Con­cilii, quod incipit Bonifacii VIII, diligenter, et inviolabiliter sub censuris Ecclesiasticis, aliisque praefatis poenis, et in eodem decreto contentis, obser­vent, et observari faciant, et procurent. Contradictores quoslibet, et rebelles, ac praemissis non parentes, etiam aliis poenis auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo; necnon legitimis super his habendis servatis pro-

cessibus poenas ipsas, etiam iteratis vicibus aggrava ndo, interdictum Eccle­siasticum apponendo; invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.

§ 6. Non obstantibus praemissis, ac Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis contrariis quibuscumque.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 294, 295. - Cf. etiam tom. 4, III, p. Vb, 97].


134

S. Pius V, const. Durum nimis, i iun. 1570.

Durum nimis, et incommodum arbitramur, quod Ecclesiarum ministri in iis, quae ad ipsorum sustentationem suppeditant, dispendia patiantur. Quocirca cum hanc ad rem, simulque prohibendam ab Ecclesia Dei avari­tiae pravitatem, editas ante hac sanctiones minime satis esse intelligimus, novae Constitutionis subsidio cogimur providere.

§ 1. Cum itaque alias ex plurium Ecclesiarum Cathedralium, et Colle­giatarum Constitutionibus, aut ex prava consuetudine observari intellige­retur, ut in electione, praesentationi nominatione, institutione, confirma­tione, collatione, vel alia provisione, sive admissione ad possessionem ali­cuius Cathedralis Ecclesiae, vel beneficii, canonicarum, aut praebendarum, vel partem proventuum, seu ad distributiones quotidianas certae conditio­nes, seu deductiones ex fructibus, solutiones, promissiones, compensationesve illicitae, aut etiam quae in aliquibus Ecclesiis dicuntur Tumorum lucra, interponerentur, licet Sancta Synodus1 haec detestata mandaverit Episcopis, ut quaecumque huiusmodi, quae in usus pios non converterentur, atque ingressus eos, qui simoniacae labis, aut sordidae avaritiae suspicionem habe­rent, fieri non permitterent, ipsique diligenter de eorum Constitutionibus, sive consuetudinibus super praedictis cognoscerent, et illis tantum, quas p.obarent, exceptis, reliquas ut oravas, et scandalosas reiicerent, eos vero, .im adversus praedicta quavis ratione commisissent, poenis contra simo- iu.it 1 >>1 editis teneri decreverit, multorum tamen indomita cupiditate, tam piaedieta, quam alia ad beneficium, et commodum ipsorum ministrorum edita, aut omnino contemnuntur, aut in varios sensus traducta, perperam < 1 Iuntur.

h ; (juare Nos pro divini cultus exercitio, simulque evocatorum ad illum , iiii-' plenius evidentiusque consulendum fore rati, revocamus, et abolemus omnia, et quaecumque privilegia, consuetudines, et statuta quarumcumque i     ,1 ithedralium, et Metropolitanarum, ac maiorum, nenon Colle-

alarum, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, aut alio quovis prae- Mdl,, m n n. 11 I etiam supra hominum memoriam, et longissimo, ac quan- tocnniqu, te 1 : q " >t etiam continuo observata, sive pro solvendis Ecclesiarum, vel l'raelat, u um bitis, sive pro supportandis illorum oneribus, sive aliis

'Conc. I.ulrni , XXIV, de rei., c. 14.

• ii nn maioribus, maximis, et urgentissimis causis concessa, et approbata, ac . ii.nn multiplicans vicibus innovata, extensa, et moderata, quod vacantibus quarum Ecclesiarum dignitatibus, canonicatibus, praebendis, portionibus, beneficiis, et officiis, fructus ac etiam quotidianae distributiones ex eis primo ab ipsa vacatione anno, aut longiore, vel etiam breviore tempore proventuri, mensae Episcopali, seu Capitulari, aliove loco, integre vel partim remaneant, seu applicentur, aut in communes usus cedant, seu inter alios Canonicos, et personas Ecclesiae, seu Capituli dividantur. Quodque nullus etiam Apo­stolica auctoritate provisus in Canonicum recipi, aut ad dignitatem, seu por­tionem, beneficium, vel officium admitti, vel alias in eius possessionem induci possit, nisi prius de observandis huiusmodi privilegiis, consuetudinibus, et statutis iuramentum praestiterit, et obtentae illorum derogationi, ac fruc­tuum, et distributionuin perceptioni renunciaverit, seu Capitulo, et personis praedictis cessent, seu (ut appellant) dulciaria, aut quid aliud praestiterit; quorum omnium tenores, causas, et effectus habemus praesentibus pro ex­pressis, quibuscumque illa concepta sint formulis, necnon instantibus, et aliis decretis roborata. Volentes ea omnia vires, et effectum de cetero non habere.

§ 3. Praecipimus igitur, et interdicimus omnibus Episcopis, Capitulis, Collegiis, et personis, ad quos id pertinet, ne posthac fructus, aut distribu­tiones huiusmodi, nec prorsus ullam eorum partem retineant, neve ipsorum cessionem, vel renunciationem, aut dulciaria, vel alia quomodocumque petant, vel exigant, aut quemquam sive Ordinaria, sive Apostolica auctoritate pro­visum, ad praestandum huiusmodi iuramentum inducant, aut illi praedicta non facienti possessionem impediant, vel remorentur. Quicumque contrafe­cerint, si Ecclesiarum Antistites, tamdiu a Pontificalis officii exercitio sint suspensi, donec satisfactione praevia illis per Sedem Apostolicam suspensio relaxetur. Capitula vero, et Collegia quaecumque ecclesiastico subiaceant interdicit), ac singulares personae in excommunicationis sententiam incur­rant, a qua, nisi in mortis articulo constituti, ab alio quam a Rom. Pont. absolutionis beneficium nequeant obtinere. Decernentes huiusmodi praestita iuramenta m >ii tenere, nec quemquam illis obligari, quinimmo iurantes in huiusmodi .eu.utam m i'.etc, necnon irritum, et inane quicquid secus super his per qu.. unque Mieutei, vel ignoranter contigerit attentari.

§ 4. I t nihilominus statuimus, ut ubicumque huiusmodi fructus, et distributioni s I ii i i, .1      i n- aut alterius pii loci usibus ultra seme-

stre tempus repeiiuutui i mii csm, lumini ilumtax.it dimidia pars ipsi Saeri- stiae, vel I abniae, aut pio , d. im . p . tribuatur, alt< tam vero beneficiati praedicti integre pi o ipi.mt.

§ 5. Non obstantibus i .institutionibus, et Ordinationibus Apostolicis,

ceterisque contrarii. quilm .. i.                    aut si aliquibus communiter, vel divisim

ab Apostolica sit Sede indultum, qu d interdici, suspendi, vel excommuni­cati non possint per liteias Ap., i .l . .. non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de induit o huiusmodi mentionem, decreto praedictae Synodi, ac Constitutione tel. ici. Ioannis Papae XXII quae incipit, Suscepti,1

1 C. 2, de ele< tiom¦ et eiecti potestate, tit. I, in Exlravag. Ioan. XXII.

et aliis iuribus hac de re disponentibus nihilominus alias in suo robore dura- turis.

§ ft. ( ch ium per praedicta non intendimus illis praciudicare Capitulis, Oolk-"iis, ini ii is, aut personis, fructus, et distributioni s inter vacationem beneficiorum, et eorum collationem, sive possessionis apprchcnsionem pro­venientes i \ luto, consuetudine, vel privilegio huiusmodi pcii i litibus, vel retinentibus, quo minus ipsi illos interim ut antea cxigcte valeant, et habere.

[Bull. Rom., tom. 4, Iii, p. 108, 109],


135

S. Pius V, const. Quo primum, 14 iul. 1570.

Quo primum tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter animum, viresque nostras intendimus, et cogitationes omnes direxi­mus, i ( 11 Ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque parat i-, et Dei) ipso adiuvante omni adhibito studio efficere contendimus.

\ I. Cumque inter alia sacri Tridentini Concilii decreta, Nobis statuen­dum e et de sacris libris, Catechismo, Missali, et Breviario, edendis, atque metulandis, edito iam, Deo ipso annuente, ad populi eruditionem Cate- ' lu ino, et ad debitas Deo persolvendas laudes Breviario castigato, omnino 111 Breviario Missale responderet, uti congruum est, et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei psallendi modum, unum Missae celebrandae ritum taxime deceat) necesse iam videbatur, ut quod reliquum in hac parte esset, de ipso nempe Missali edendo quamprimum cogitaremus.

s' 2. Quare eruditis delectis viris onus hoc mandandum duximus, qui im i tu diligenter collatis omnibus cum vetustissimis nostrae Vaticanae Biblio- thc> ae, aliisque undique conquisitis, emendatis, atque incorruptis codicibus, nn non vc tum consultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro «mundi in 1 iitium instituto monumenta nobis reliquerunt, ad pristinam Mis­sali ' u 1 tum Patrum normam, ac ritum restituerunt. Quod recognitum Iam, - i 1 ii dum matura adhibita consideratione, ut ex hoc instituto, coe- ,1 q im labore 1 ructus omnes percipiant, Romae quamprimum imprimi, atque ¦ • uniti 1 iii mandavimus, nempe ut Sacerdotes intelligant, quibus pre- i-"< nil, quin, ritu , quasve caeremonias in Missarum celebratione retinere -«•it», dei. ...i I i autem a Sacrosancta Romana Ecclesia ceterarum Eccle- ÉM Mêtn tt tui ira, tradita ubique amplectantur omnes, et observent,

¦ 1            |•• 11 uis futuris temporibus, in omnibus Christiani Orbis

>Mii' latum 1 o u iialibus, Cathedralibus, Collegiatis, et Parochialibus, 1. 1 • ' ,u mvis Ordinum Monasteriorum, tam virorum, quam

itiiihrtum, . 1 011 i ium regularibus, ac sine cura, Ecclesiis, vel Capellis, m i|iiihiii v m < ONVenlu.il 1 dta voce in Choro, aut demissa celebrari iuxta 1 i ' •< 1 • .im 1 "ii novit, vel debet, alias, quam iuxta Missalis a '.•bis .im l< >1 m u! .tui, .1.. .tutetur, aut recitetur, etiamsi eaedem Ecclesiae

quovis modo exemptae Apostolicae Sedis indulto, consuetudine, privilegio, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel aliis quibusvis facultatibus munitae sint, nisi ab ipsa prima institutione a Sede Apostolica approbata, vel consuetudine, quae vel ipsa institutio supra ducentos annos Missarum celebrandarum in eisdem Ecclesiis assidue observata sit, a quibus, ut prae­fatam celebrandi constitutionem, vel consuetudinem, nequaquam auferimus, sic si Missale hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, iisdem magis pla­ceret, de Episcopi, vel Praelati, Capitulique universi consensu, ut quibusvis non obstantibus, iuxta illud Missas celebrate possint permittimus, ex aliis vero omnibus Ecclesiis praefatis eorumdem Missalium usum tollendo, illaque penitus et omnino reiiciendo.

§ 3. Ac huic Missali nostro nuper edito, nihil umquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis nostrae poena, hac nostra perpetuo valitura Constitutione statuimus, et ordinamus. Mandantes, ac districte, omnibus et singulis Ecclesiarum praedictarurn Pa­triarchis, Administratoribus, aliisque personis quacumque Ecclesiastica digni­tate fulgentibus, etiam si Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, aut cuiusvis alterius gradus, et praeeminentiae fuerint, illis in virtute sanctae obedientiae praecipientes, ut ceteris omnibus rationibus, et ritibus ex aliis Missalibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in posterum penitus omis­sis, ac plane reiectis, Missam iuxta modum, ac normam, quae per Missale hoc a Nobis nunc traditur, decantent ac legant, neque in Missae celebra­tione alias caeremonias vel preces, quam quae hoc Missali continentur, addere vel recitare praesumant. Atque ut hoc ipsum Missale in Missa decantanda aut recitanda in quibusvis Ecclesiis absque ullo conscientiae scrupulo, aut aliquarum poenarum, sententiarum, et censurarum incursu posthac omnino sequantur, eoque libere, et licite uti possint, et valeant, auctoritate Apo­stolica, tenore praesentium, etiam perpetuo concedimus et indulgetnus. Neve Praesules, Administratores, Canonici, Capellani, et alii quocumque nomine nuncupati Presbyteri saeculares, aut cuiusvis Ordinis regulares, ad Missam aliter, quam a Nobis statutum est, celebrandam teneantur, neque ad Mis­sale hoc immutandum a quolibet cogi, et compelli.

§ 4. Praesentesve literae ullo umquam tempore revocari, aut moderari possint, sed firmae semper et validae in suo existant robore similiter sta­tuimus et declaramus.

§ 5. Non obstantibus praemissis, ac Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac in Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinationibus, necnon Ecclesiarum prae­dictarurn in usu longissima, et immemorabili praescriptione, non tamen supra ducentos annos roborata, statutis et consuetudinibus contrariis quibus­cumque.

§ 6. Volumus autem, et eadem auctoritate decernimus, ut post huius nostrae Constitutionis, ac Missalis editionem, qui in Romana adsunt Curia Presbyteri post mensem, qui vero intra montes, post tres; et qui ultra mon­tes incolunt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc venale pro­positum fuerit, iuxta illud Missam decantare, vel legere teneantur.

7. (Jii"il ut ubique terrarum incorruptum, ac mendis, et erroribus puij'.iium pi.K M-rvetur, omnibus in nostro et S. R. I . dominio, mediate, vel immediati- subiecto commorantibus Impressoribus, sub amissionis librorum a. eeutum diu dorum auri Camerae Apostolicae ipso facto applicandorum, aliis vero in quacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis latae s,uti nn i . et aliis arbitrii nostri poenis, ne sine nostra, vel specialis ad id Apostolici Commissarii in eisdem partibus a Nobis constituendi, ac nisi pci eumdi'tn Commissarium eidem impressori Missalis exemplum, ex quo aliorum iuiprimendorum ab ipso impressore erit accipienda norma, cunt Me ib m Urbe secundum magnam impressionetn impresso collatum fuisse, et comordare, nec in nullo penitus discrepare, prius plena fides facta fuerit, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel praesumant, auctoritate Apostolica, et tenore praesentium similibus inhi­bemus.

|llull. Rom., tom. 4, III, p. 116,117. - Cf. etiam Missale Romanum, initio].


136

S. Pius, V, const. Decet, 16 iul. 1570.

Decet Romanum Pont. certissimum mentis suae interpretem, si quando quippiam dubietatis in literis ab eo emanatis occurrit, suae declarationis 'iaculo quamprimum explanare.

t) 1. Cum alias a Nobis emanaverint quaedam literae in simili forma luovis sub die 24 Octobris 1566. Pontif, nostri anno primo. 1 In quibus, mu­lieribus quibuscumque Monasteriorum Regularium ingressus cum deroga- • • r i clausulis, et irritantibus decretis prohibetur, et alias, prout in illis 1 b litus continetur.

'1 ' Nos intuitu, et in favorem Congregationis Montis Virginis aliquas dubitatio 111 - , quae circa dictarum literarum, et mentis nostrae intelligentiam H>H ponent, elucidare, et submovere volentes, supplicationibus dictae Con­fiat).nil», Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, Apostolica aucto­ritate lciiorr praesentium dicimus, et declaramus, fuisse, et esse mentem, et ftMMMt"A*«n OOHtam, quod dictae literae non solum comprehenderent, et •••• ¦ • • -it mulieres habere praetendentes facultatem, et indulta ingre- .1.... 1 Monasteria, ed etiam omnes, et quascumque mulieres alias, tam in 1 < >*« quam In specie.

I ' l%i If 1 ntes nihilominus, prout significamus, quod propter hoc, Ifftt» iMtalras Iiti 1 as, non intelleximus, nec intelligimus, quod mulie- ¦ ' o, m praecludatur aditus ad Monasteria, et loca Regu- Mi MtM CoftffVfatlom . ac eorum claustra, quando in eis Missae, et alia t-ta ««Whfantur, .u dum processiones fiunt, et quando Christi fide­lium ,».'»,... I» «, p, luintii', ac etiam pro eis suffragia fiunt, sed libere

Ct. N in

l>i-i|H-(m) concedimus eisdem omnibus mulieribus facultatem, ut ad illa loca dictae Congregationis, in quibus dicta pia opera exercentur, cum aliis Catho­licis personis accedere libere, et licite possint, et valeant.

§ 4. Et similiter quod quando divinum verbum in Claustris Monaste­riorum, et Regularium locorum Congregationis huiusmodi proponitur, vel per aliam quamcumque causam tantus concursus populi fuerit, quod com­mode ingredi non possint, et egredi per portam Ecclesiae, perpetuo conce­dimus, ut dictae mulieres, una cum aliis saecularibus personis possint ingredi, et egredi per portam Claustri Monasteriorum, et locorum Regula­rium Congregationis huiusmodi, dummodo recto tramite accedant ad por­tam, qua exitur e Monasterio, sicque volumus pariter, et indulgemus.

§ 5. Decernentes praesentes de subreptionis, vel obreptionis, aut nulli- tatis vitio, seu intentionis nostrae, vel quovis alio defectu notari, vel impu- gnari non posse, sicque in praemissis ab omnibus censeri, et ita per quos­cumque Iudices, et Commissarios quavis auctoritate fungentes, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et aucto­ritate, iudicari, et diffiniri debere; irritum quoque, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

§ 6. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 318, 319].


137

S. Pius V, const. Cum ex Ordinum, 23 dec. 1570.

Cum ex Ordinum universitate, qui in Dei Ecclesia reperiuntur, illa castrorum aciei comparetur, illius autem gubernium Rom. Pontif. Beati Petri vero successori sit demandatum, mirum nemini videri debet, si ille curae sibi divinitus commissae invigilans, cuilibet quod suum est, benigne conce­dendo, et quae clara etiam sui ipsorum natura sunt, ne in recidivae con­tentionis scrupulum relabantur, opportunae declarationis, ac novae conces­sionis remedio consolidat, ut quibusvis sublatis obstaculis, quilibet pacis amoenitate frui libere possit, ac scandalorum occasio penitus tollatur.

§ 1. Cum itaque sicut accepimus, dilecti filii universi Canonici Regula­res Ordinis S. Augustini Congregationis Lateranensis, qui ab Apostolis ori­ginem traxerunt, quique ab eodem S. Augustino eorum reformatore, iterum per reformationis viam mundo geniti, merito praetendere possunt, se, omnes alias personas Ecclesiasticas, tam saeculares, quam regulares, in processio­nibus, et aliis actibus publicis praecedere debere.

§ 2. Cum tamen non liceat membra a capite separare; sed tamen eis locum debitum assignare, ipsorumque indemnitati, ut sine populi scandalo in publicum prodire, exemploque potius ceteris Christifidelibus esse pos­sint, consulere volentes, ac omnium, et singularum litium, quae forsan super praemissis exortae sint, aut exoriri quoquomodo possint, status, et merita, nominaque, et cognomina Iudicum, et collitigantium, praesentibus pro

expri . i - Iubentes, Motu proprio, non ad dictorum Canonicorum, vel ali­cuius alterius pro eis super hoc Nobis oblatae petitionis instantiam, sed ex certa m initia n* Ira, et de Apostolicae potestatis plenitudine, omnes, et sin­gulos t . nnuiie,., praedictos, ubicumque locorum existentes, quos deinceps proci iniiibu .. et aliis actibus publicis vel privatis, interesse contigerit, sta­tim ipsum < 1 ium saecularem non exemptum subsequi, dum ipsi subse­quetur pt.tei edunt, dum vero praecedendo praecedunt, illum immediate sequi debite, auctoritate Apostolica per praesentes declaramus. Ac insuper in nmtiibus I,, is, in quibus talis viget consuetudo in processionibus, ut dicti Clerici ium exempti, praecipue quando Canonici alicuius I , Iesiae Cathe­dralis, paramenta Ecclesiastica induunt, ut cultus divinus magis vigeat, ac ut Sanctissimum Corpus Christi, seu aliae reliquiae, quae processionaliter deferuntur, de, entius, et honorificentius associentur, aut quando hoc ipsius Ordinarii mandato continget, ipsi Canonici similiter, ac illi, Pluvialia, Pla­netis, | im,cllas, et alia paramenta super eorum Clericalem habitum deferre, necnon pro cruce associanda quaecumque luminaria deferre, libere, et licite possint, statuimus, et ordinamus.

is I. Districtius inhibentes quibusvis locorum Ordinariis, etiamsi Patriar­chali, Piovinciali, Archiepiscopali, Episcopali, aut alia dignitate perfulgeant sub excommunicationis maioris, et indignationis nostrae poena, ne eosdem < inimicos, seu aliquem eorum molestare, aut praemissa quovis modo decla- r.ue, vel interpretari audeant.

§ 4. Decernentes praesentes literas nullo umquam tempore de subrep- tiouis, vel obreptionis vitio, aut intentionis nostrae, vel quopiam alio defectu, etiam ex eo quod locorum Ordinarii, aut alii forsan interesse habentes, vocati non fuerint, aut nullitate notari, imputari, invalidari, ad terminos iuris deduci, in ius, vel controversiam vocari, causamque, vel causas quare prae­missa a Nobis emanaverint, verificandum nullatenus teneri, nec ob id viribus , nete; minusque sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum revo- . .omnibus, sustentationibus, limitationibus, aut aliis contrariis dispositionibus • 'tu; i hendi; sed semper ab illis exceptas, et quoties illae emanabunt, toties m pii.tuium statum restitutas, repositas, ac plenarie reintegratas, etiam sub I'«Is per ipsos Canonicos eligenda esse; sicque ab omnibus censeri. Et ita I h1 f , im.', imque Iudices, et Commissarios, etiam causarum Palatii Aposto­li t Nudllote . ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, et ipsosmet Ordi- «•»¦..», •ulti ita eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi, et interpretandi tanto*, «t iiietoritate, iudicari, et definiri debere, irritum quoque, et inane, m **-<•• «itpct his a quocumque quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter i>«ti ifiMi attentari.

S % Quih iri .i dilectis filiis dictae Congregationis Protectori, seu eius VtaMtfMlOft, '1 > m.arum Curiae Camerae Apostolicae generali Auditori, », \ i• ¦ •Ni duli I ratris nostri Episcopi Lauden. in spiritualibus gene­rali. !>«•»          illi a s tipta motu simuli mandamus, quatenus ipsi, vel duo, aut unus «omni, pi' ac. vel alium, seu alios, praesentes literas, et in eis contenta quartum te, ubi et quando opus fuerit, ac quoties pro parte Cano nimium pi.ini l inn vel alicuius eorum fuerint requisiti, solemniter publi-

cantes, illisque in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant auctoritate nostra eosdem Canonicos, illorumque singulos, praemissis omni­bus, et singulis vi praesentium continentia, et tenore pacifice frui, et gau­dere. Non permittentes eos, seu eorum aliquem desuper per quoscumque indebite molestari, perturbari, et inquietari, contradictores quoslibet, et rebelles, ac praemissis non parentes, per censuras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris remedia, appellatione postposita compescendo, nec­non legitimis super his habendis servatis processibus, illos censuras, et poe­nas ipsas incurrisse declarando, necnon eas etiam iteratis vicibus aggravando, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.

§ 6. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, III, p. 141, 142].


138

S. Pius V, const. Romani Pontificis, i aug. 1571.

[Cf. Codicis Iuris Canonici Docum. VII. - Cf. etiam Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, p. 493, nota (1)].


139

S. Pius V, const. Romani Pontificis, 6 aug. 1571.

Romani Pontificis providentia circumspecta nonnumquam gesta per eum, rationabilibus, et honestis suadentibus causis, moderatur, et commutat in melius, prout in Domino conspicit salubriter expedire.

§ 1. Nuper siquidem quasdam declarationes, et moderationes circa non­nulla Concilii Tridentini decreta regulares personas Ordinum Mendicantium, eorumque instituta concernentia edidimus, et promulgavimus.1 Et quia, uti accepimus, illarum vigore, sacerdotes regulares praedictorum Ordinum quan­doque minus idonei, et inhabiles confessionibus saecularium audiendis ab eorum superioribus praepositi, absque aliqua I piscoporum, sed sola Magi­stri Ordinis Generalis, aut Provincialium ministrorum approbatione admit­tuntur.

§ 2. Nos super his pro debito Pastoralis Officii, prout tenemur, salu­briter providere volentes, tenore praesentium hai nostra Constitutione per­petua sancimus, decernimus, et declaramus, decretum Concilii Tridentini2 de approbatione Regularium audiendis confessionibus saecularium praeposito­rum ab Episcopis facienda, observari debere etiam in omnibus Regularibus, quorumvis Ordinum, etiam Mendicantium, etiam sub regulari disciplina viven-

1        Cf. N. 121.

2       Sess. XXIII, de ref., c. 15.

tibus, etiam si sint lectores, aut in Theologia, etiam de superiorum suorum licentia, graduati, vel promoti, vel a suis Magistris Generalibus, vel Provin- cialibus Ministris, saecularium confessionibus audiendis expositi. Volumus tamen eos, qui semel ab Episcopo in Civitate, et Dioecesibus suis praevio examine approbati fuerint, ab eodem Episcopo iterum non examinari. Ab Episcopo autem successore pro maiori conscientiae suae quiete examinari de novo poterunt.

§ 3. Inhibentes quibuscumque Regularibus quorumvis Ordinum, etiam Mendicantium, ut praefertur, ne vigore deputationis, et approbationis ab eisdem Magistris, et Ministris provincialibus, etiam quod illarum occasione ab Ordinariis hucusque tolerati fuerint, absque speciali in posterum licentia, et approbatione ab Ordinariis obtinenda, saecularium confessiones audire prae­sumant. Decernentes irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§ t. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, III, p. 177].


140

S. Pius V, const. Ex proximo, 20 sept. 1571.

Ex proximo Lateranen. Concilio 1 ea salubris sanctio emanavit, ut qui­cumque habens beneficium Ecclesiasticum, cum cura, et sine cura, si post sex menses, quam illud obtinuerit, divinum Officium, legitimo cessante impe­dimento non dixerit, beneficiorum suorum fructus, pro rata omissionis Officii, et temporis, suos non faciat, sed eos tamquam iniuste perceptos, in fabricas ipsorum Beneficiorum, vel pauperum eleemosynas erogare teneatur. Verum- 1 iiuen multorum animi suspensione tenentur, cuiusmodi ratae praedictae 1 itio sit habenda.

s I. Nos huic rei evidentius atque expressius providere volentes sta- l'iilnu . ut qui horas omnes Canonicas, uno, vel pluribus diebus intermisc­ui. 1. • nines beneficii, seu beneficiorum suorum fructus, qui illi, vel illis l.rluo o .|>onderent, si quotidie dividerentur, qui vero Matutinum tantum, élMkition. qui ceteras omnes horas, aliam dimidiam, qui harum singulas- MiUm p.11 ic 111 fructuum eiusdem diei amittat; tametsi aliquis choro addi- ¦ • •• »••" ic 1 mus omnibus horis Canonicis cum aliis praesens adsit, fru- «inM-lnr. et «h tiibutiones forte aliter assignatas, sola praesentia iuxta statuta, •MMSttudluriti, iundationem, vel alias sibi lucrifecisse praetendat, etiam praeter

•..... "... .1 «In n ibutionum amissionem. Item ille, qui primis sex mensibus

(Militum non 1! •. ut, nisi legitimum impedimentum ipsum excusaverit, grave peccatum liilrlliK.it admisisse. Declarantes praestimonia, praestimoniales por­tiones, 'f qualiacumque alia beneficia, etiam nullum omnino servitium ha- 1 ¦ nil » .1 1.n. 1 tr»,. um ptaodit 11, pariter conveniri. At quicumque pensionem,

1 1 r.. X. . 1.-I V„v                 finitionis, 5 maii 1514, § 38. - Cf. N. 65.

Im ur., aut alias res Ecclesiasticas, ut Clericus percipit, eum modo prae­li) : ad dicendum Officium parvum Beatae Mariae Virginis decernimus obli- gatum, et pensionum, fructuum, rerumque ipsarum amissione obnoxium.

§ 2. Nulli ergo, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, III, p. 179, 180].


141

S. Pius V, const. Ex debito, 6 oct. 1571.

Ex debito pastoralis Officii, Nobis, meritis licet imparibus, ex alto com­missi, ad ea libenter intendimus, per quae divinus cultus, fideliumque devotio ubique suscipiat incrementum, ac ipsos fideles ad id indulgentiis, et remis­sionibus incitainus, ut Christifideles ipsi per temporalia, quae egerint, con­sequi valeant praemia felicitatis aeternae.

§ 1. Nos igitur attendentes, quod infantes, et pueri bonis moribus, et exercitiis educati, quasi semper vitam pudicam, honestam, et exemplarem, ac aliquando sanctam agunt, e converso autem qui parentum carentia, seu paupertate, aut incuria, vel ignavia, non sic educati, persaepe ducuntur in exi­tium, et quod peius est, secum ducunt plures in interitum, unde si diligenter educati, et in doctrina Christiana instructi fuerint, a vitiis, et multis aliis erro­ribus retraherentur. Considerantes etiam, prout ex fide dignis relatibus intel- leximus, quod nonnulli approbatae vitae Christifideles, caritate omnium suprema virtute, circa hoc tam pium, tamque Reipublicae saluberrimum opus accersiti, in singulis festivitatibus, et Dominicis diebus in diversis Ecclesiis, et locis, hoc opus sanctissimum amplexi sunt, et ibi eosdem infantes, et pue­ros, ac alias miserabiles personas Christianae veritatis ignaras congregari faciunt, et eos bonis moribus, et sana doctrina instruunt, ac diligenter in via mandatorum Domini dirigunt, ex quo salutiferi fructus hactenus prove- nerunt, et in dies magis auxiliante Domino speramus. Et quod si ad hoc opus sanctissimum ubique locorum exercendum, praefatos Christifideles paternis favoribus, et indulgentiarum muneribus invitaremus, proculdubio non solum eorumdem infantium, et puerorum, ac personarum aliarum saluti consuleretur, verum etiam devotio Christifidelium omnium ad praefatum opus amplectendum multo magis augeretur.

§ 2. Cupientes igitur tam pio, tamque laudabili operi viribus totis favere, et animas Iucrifacere Creatori, ex certa nostra scientia universos, et singulos Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, ceterosque Ecclesiarum Praelatos, et locorum quorumcumque ordinarios, ubilibet constitutos praesentes, et futuros rogamus, et hortamur attente, eis, ac eorum in spiritualibus, et temporalibus Vicariis, seu Officialibus generalibus per Apostolica scripta mandantes, qua­tenus hoc opus sanctissimum toto pectore amplectentes, aliquas Ecclesias in suis Civitatibus, et Dioecesibus respective, seu loca honesta, in quibus prae­fati infantes, et pueri ad audiendum doctrinam Christianam convenire pos­sint, deputent, et viros ad id idoneos, vita et moribus approbatos, qui diebus

saltem Donum i, eosdem infantes, et puen -, ;.c alias personas divinae legis expertes, in .-nuntiis fidei, et praeceptis Santae Matris Ecclesiae instruant, con­tinuent, et . : ^ . i n t, atque tot Societates, seu Confraternitates, quot ad hoc tam sanctissimum opn exercendum eis opportunae videbuntur, inibi auctoritate nostra erigant, et instituant.

§ 1. Nos enim ut promptius, et alacrius ad hanc curam subeundam omnes ('.In i dihdeles alliciantur, et eo libentius curam ipsam suscipiant, quo ex hoc dono . , lestls gratiae conspexerint se uberius rcfectos: De omnipo­tentis Dei misericordia, ac beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius aucto­ritate confisi, omnibus, et singulis utriusque sexus Christifidelibus vere poe­nitentibus, et confessis, seu statutis a iure temporibus firmum confitendi propositum habentibus, qui in aliqua dictarum Societatum, seu Confrater- nitatuin ubilibet constitutarum intraverint, et adscripti fuerint, illis videlicet tam qui alios docuerint, quam qui ab aliis in articulis fidei, et praeceptis I ' i Iesiae huiusmodi instructi fuerint, quotiescumque in praefato sanctissimo exercitio e occupaverint, quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis aucto­ritate Apostolica tenore praesentium misericorditer in Domino relaxamus, praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. [ Uti II. Rom., tom. 4, III, p. 181, 182].


142

Gregorius XIII, const. Inter caetera, 26 maîî 1572.

Inter caetera, quae ad Romani Pontificis curam, ac sollicitudinem perti­nent, illud quoque non mediocri studio providendum est, ut res Ecclesiastica s.trta tecta usquequaque conservetur, quod cum de aliis omnibus, tum prae- < ipue de iis, quae specialis iurisdictionis Romanae Ecclesiae sunt, curare debet, ne ulla usquam illorum imminutio fiat.

I. Cuius rei causa fel. record. Pius Papa V Praedecessor Noster, ut t illum di factionibus omnem viam, quantum in ipso erat, in perpetuum prar< Ii ' literas edidit in haec verba: Pius Episcopus servus servorum I >• I, «d 1 : p tuam rei memoriam. Admonet nos suscepti. Omi'niur tenor, quia eum habes supra, in N. 120. | " > im uitein eae literae ad retinendam Sedis Apostolicae dignitatem v.r !< tui ei:. Nobis nihil optabilius fuit cum primum ad Summi Aposto- latu o,ru ' iiia Nos clementia evocavit, quam ut ipsis primo quoque t< ; ¦ ; <• niium nostrarum robur adiungeremus. Quocirca praedictas Iit ii., ¦ 1 m e,, contenta auctoritate Apostolica tenore praesentium com- pi ' 1 i», ( minui im is, et innovamus, volumusque eas perpetuo observari.

f; l. N ulli crj:...... uno hominum liceat hanc paginam nostrae compro­batum; . eo ifui.it nn . innovationis, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario . u ti ¦ ir v quis autem hoc attentare praesumpserit, indignatio­nem Oiiiinp n im I' ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius, se noverit inc usum:;:

IB11II. K'oiii.. t . i I III. n. 233. 2341.


143

Gregorius XIII, const. Deo sacris, 30 dec. 1572.

Deo sacris virginibus, quae contemptis illecebris saeculi divinis se obse­quiis manciparunt, aequissimum est praecipua quadam a Nobis, ac singulari solicitudine provideri, tum ut ab eis omnia, quae sanctum ipsarum propo­situm impedire possent, removeantur, tum etiam ut eis in cultu Dei caste, ac religiose permanentibus, quae ad victum necessaria sunt, subministrentur.

§ 1. Et quidem post sacri Concilii Tridentini decretum,1 quo Consti­tutio fel. recordationis Bonifacii Papae VIII Praedecessoris nostri, quae incipit, Periculoso,2 renovatur, prohibens ne aut ipsis Monialibus ex Monasteriis suis egredi, aut ulli cuiuscumque sexus, aut ordinis personae ad eas ingredi liceat. Et praeterea universis Episcopis praecipitur, ut in omnibus Monasteriis sibi subiectis ordinaria, in aliis vero Sedis Apostolicae auctoritate clausuram san- ctimonialium, ubi violata, diligenter restitui, ubi vero inviolata, conservari maxime procurent, piae mem. Pius Papa V etiam Praedecessor noster,3 victui quoque, et necessitatibus ipsarum prospicere cupiens, cum superiora illa appro- basset atque innovasset, eademque omnia etiam in Monialibus quarumcumque militiarum, etiam Hicrosolymitanae, omnibusque aliis tacite, vel expresse reli­gionem professis, quocumque nomine censerentur, locum habere decrevisset; ne illae quicquam detrimenti in necessitatibus suis hac occasione paterentur, etiam praecepit locorum Ordinariis, et superioribus earum, ut fidelium elee­mosynas per conversas non professas, vel professas quidem, sed aetatis saltem quadraginta annorum, et iampridem conversas, quae in domibus contiguis, extra tamen Monasterium degerent, colligendas curarent; ita tamen ut prae­dictae conversae neque clausuram aliarum Monialium, nisi in casibus per­missis ingrederentur, nec ex illis ipsis habitationibus suis ad tales eleemosynas colligendas sine permissu Ordinariorum, aut superiorum suorum exire pos­sent. Quod si ne hoc quidem sufficere videretur, idem Pius Praedecessor man­davit ipsis Ordinariis et Superioribus, ut negocium darent aliquibus personis piis tales eleemosynas colligendi, aliaque arbitratu suo prospicerent, quae ad sublevandam Monialium inopiam expedire iudicarent.

§ 2. Cum autem, sicut accepimus, multae Moniales, etiam quae Tertia­riae vocantur, sub solemni Religionis voto, perpetuaque clausura degentes, aliaeque talibus literis comprehensae, et in ipsa clausura permanentes, multis praeterea ad se sustentandas necessariis egeant, neque usque ad hoc tempus ullo sufficienti remedio earum necessitatibus subventum sit. Quin etiam aliae Tertiariae citra ullum solemne hucusque votum vivant, quae ad suas, suo- rumve domos neutiquam rediturae essent, sed sub solemni religionis voto, et clausura praedictis permanerent, si earum congruae sustentationi provide-

1        Sess. XXV, de regularibus, c. 5.

2        C. un., de statu regularium, III, 16, in VI®.

3        Cf. N. 112.

utur, Nn,, qui illas necessariis rebus destitui nolumus, certioresque facti sumus ui multis C ivitatibus, Oppidis, villis, aut locis, tam in Ecclesiis, et Monasteriis, quam Hospitalibus, Collegiis, Confraternitatibus, et aliis locis [ius, etiam quae a privatis hominibus, tum Ecclesiasticis, tum laicis multas, u divei -e,      .................. synas Christi pauperibus erogari, considerantes in eius­modi pei «iuias, vel in primis exercendam esse charitateni, quae voluntaria paupertate susiepta ab omni hominum commercio segregatae Deo serviunt, et assiduis pus illus iram ipsius ob peccata conceptam, Christiano populo deprecantur; illud quoque cogitantes, si eis ad tales eleemosynas petendas ad loca pi aedieta conferre se liceret, via fore, ut praedicta Monasteria, Eccle­siae, loca, a. personae eis singulis non tantum saltem tribuerent, quantum singulis aliis pauperibus eodem concurrentibus solent, universo illi Deo devo- tariiui mulieiuni generi de opportunae, ac sufficientis subventionis auxilio providere cupientes.

^ I. De Nobis attributae potestatis plenitudine statuimus, et ordinamus, ut omnes, et quicumque Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi, et alii I 11 Ii i.num Praelati, necnon Abbates, Priores, Praepositi, et alii Ecclesias Pati i.m h.des, Primatiales, Metropolitanas, Cathedrales, et alias Ecclesias, nec­non Monasteria, Prioratus, Praeposituras, Canonicatus, praebendas, dignitates, pei si illatus, administrationes, officia, ceteraque beneficia Ecclesiastica, cum , um et sine cura, saecularia et S. Benedicti, S. Augustini, Cistercien., Cluniacen., Pt acmoustraten., Cartusien., Camaldulen., S. Basilii, Cassinen., alias S. Iu- stuiae, Montis Oliveti, S. Salvatoris, ac Lateranen., et Cruciferorum, seu Fra­trum S. Hieronymi, necnon Praedicatorum, Minorum, Minimorum, et Car- melitarum, Eremitarum eiusdem S. Augustini, Servorum B. Mariae, S. Clarae, et quorumcumque aliorum tam virorum, quam mulierum, etiam Mendican­tium Ordinum, et Congregationum, et Militiarum regularia, etiam de iure patronatus laicorum, etiam Nobilium, Ducum, Regum, et aliorum Principum • «imilia, in titulum, commendam, administrationem, et alias quomodo­cumque obtinentes; necnon Rectores, Oubernatores, Confratres, Administra­tori < ' ii iique omnes, qui ratione illorum, necnon Capitulorum, Conven­tuum, ni' iuarum, Hospitalium, etiam laicorum, et per laicos administrari wHtofum, ( .hristifidelium confraternitatum, scholarum, collegiorum, ac alio- »••'# pêOfU'n locorum quocumque nomine nuncupatorum, et in quibusvis itum* partibus consistentium, quae singulis annis, mensibus, hebdomadis, vel di. lui , \ Ecclesiarum, Monasteriorum, Prioratuum, officiorum, digni­tatum, <| beneficiorum, ac Congregationum, Hospitalium, Confraternitatum, Scholarum, 1 Iii piorum, piorum, et aliorum locorum praedictorum fructi­bus, i. : 111 • u s, et proventibus, pauperibus Christi aliquas eleemosynas in pane, i m ut . ' uina, vino, eduliis, pecunia, seu aliis ad victum, vel vestitum pertinent tm . etiam ad supplicationem, et preces, et per cedulas, et bolet- tina, aut di. nil mere, et elargiri ab immemorabili tempore consueve­runt, aut a i quo, uiuque iure tenentur ex dictis fructibus, redditibus, et proventibus, , .,,, 1 llospitalia praedicta, ex iis quae servata in illis actuali hospitalitate up uni. , u supererunt, necnon quaecumque personae parti­culares, etiam l.u, n-, v, l universitates, etiam laicorum, quod testamento, ultima

voluntate, vel alia dispositione, etiam inte r vivos, aliquales tales eleemosynas facere tenentur, dimidiam partem omnium, et quarumcumque eleemosyna­rum, et largitionum huiusmodi, quocumque nomine nuncupatarum, quo­cumque tempore, et modo distribui solitarum, etiam si speciali nota dignae, et secundum pias defunctorum, aut aliorum voluntates, sub certa forma ab eis in testamento, vel alia quacumque dispositione distribuendae sint (dum­modo non in certas personas, nec ad certos usus pios alios quam victus, et alimenta pauperum distribuantur) quibuslibet praedictarurn Monialium, etiam Tertiariarum sub solemni Religionis voto> et perpetua clausura de cetero viventibus, et in terris, et locis, Quorum pauperibus, huiusmodi eleemosynae distribuuntur, consistentibus, vere, realiter, et cum effectu, et absque ulla elee­mosynarum, et largitionum huiusmodi petitione, exactione, et conquisitione, aut alia desuper a Nobis expectata iussione, aut mentis nostrae declaratione, ac quibusvis mora, subterfugi^, ac exceptione cessantibus, et eiectis, dare atque distribuere omnino teneantur, et quam dimidiam partem Nos illis applicamus.

§ 4. Ut autem praemissa omnia, cum caritate, et pietate procedant, et efficaciter suum effectum sortiamur, universis, et singulis Patriarchis, Archie­piscopis, Episcopis, et aliis locorum Ordinariis per Apostolica scripta man­damus, ut quisque per se, vel alium, seu alios ad praesentium executionem in suis Civitatibus, et Dioecesibus procedens, ab Ecclesiis, Monasteriis, Hospi­talibus, Confraternitatibus, Scholis» Collegiis, et locis, Ecclesiasticis, ac laicis personis praedictis, etiam quomodolibet exemptis, dimidium eleemosynarum huiusmodi exigant, ac pro portione, ut Ordinariis ipsis locorum aequum esse videbitur, singulis pauperum Monialium, etiam Tertiariarum Monaste­riis huiusmodi suarum Civitatum» et Dioecesum, etiam si aliis superioribus subiectae sint, cum effectu distribuant. Nos enim eisdem locorum Ordina­riis, etiam tamquam Apostolicae Sedis delegatis, ac cuilibet illorum tam per se, quam alium, vel alios, praemissa faciendi, ac etiam contradictores quos­libet, et rebelles per poenas pecuniarias eorumdem Ordinariorum, et cuius­libet illorum arbitrio infligendas, et applicandas, ac in subsidium sententias, censuras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris, et facti remedia, quacumque appellatione postposita respective compescendi, auxiliumque bra­chii saecularis invocandi, aliaque in praemissis, et circa ea necessaria, et opportuna faciendi, gerendi, mandandi, et exequendi: plenam, et liberam facultatem, et auctoritatem concedimus, et impartimur.

§ 5. Insuper, quia valde rationi consonum est, ut etiam ii, qui ipsis Monialibus, etiam Tertiariis indigentibus praefatis consanguinitate aliqua sunt coniuncti, aliquod in praemissis subsidium conferant, cum ratio san­guinis, et debitum caritatis, et honestatis id postulet, singulis locorum Ordi- nariis committimus, ut omni eos officio, et diligentia monere, eisque persua­dere studeant, parentes vero, et fratres, ac alios, ad quos illas, si in saeculo permansissent, dotare pertinebat, vel ad quos bona, et successiones devene­runt, et qui si eas nuptui tradidissent, multo amplius, quam ingredientibus Monasterium dedissent, qui si eas nunc domi retinerent, vel si ad illo­rum domos redirent, eas alere tenerentur, quibuscumque viis ipsis benevisis

indui .mi, ut Mimi.ilibus, etiam Tertiariis praedictis iuxta eorum facultates u 11.1 Ii vi* subveniant, scituri id sibi, etiam ad animarum salutem plurimum profuturum.

ij <>. < riri um quod attinet ad Conversas professas, quas praedictus Pius l'i.i Ini. u pi'i praedictas literas sub certis conditionibus ibi contentis per- 1111--it posse m.mere extra Monasteria pro colligendis eleemosynis, eisdem i eorum Oi.l n.nus iniungimus, ut quibus Monasteriis praedictarurn Monia- 11 um ipiniiib.nus laboribus computatis, supradicta, vel alia qualibet ratione de suffu i 11 * i subventione, et sustentatione provisum esse cognoverint, easdem ("unveis i ub e idem clausura cum aliis Monialibus reducaut, neque a suis Monasterii, amplius exire permittant. Conversas vero non professis, et pro- fiteri nolentes, «limisso habitu domum remittant, neque alias in futurum, nisi profe-.sionem suo tempore emissuras, atque sub perpetua clausura man­suras in Ministeria huiusmodi recipi permittatur. Quod autem id. Pius Prae- deecssoi siatuit, de cetero nullas alias Conversas professas recipi amplius, etiam de consensu suorum Superiorum posse, ita esse intelligendum decla­ramus. piaetcr illas Conversas, quae extra Monasterium in domibus conti­nui. deberent. Eleemosynarum vero praedictarurn contributionem, et appli- i alumen! durare, et valere decernimus, ac suos effectus ad plenum sortiri debi le, donec numerus Monialium, etiam Tertiariarum huiusmodi (quem per ip .os locorum Ordinarios, etiam in Monasteriis ab eorum cura, et regimine pioniodocumque exemptis, cum illarum Superiorum interventu stabiliri, et otdinari, neque supra illum numerum alias recipi posse, etiam de consensu Superiorum suorum, volumus, et mandamus) ita imminutus fuerit, ut reliquae Moniales, et Tertiariae ex propriis redditibus Monasteriorum ipsorum, vel consuetis eleemosynis se commode sustentare queant: super quo eorumdem i irdiiuriorum conscientiam oneramus, ita tamen, ut decedentibus singulis « uibus earumdum Monialium partibus, tertiae quoque earumdem deduc­it i .n u m partis distributio, et sic successive in totum extinguatur, atque in «Malim statum sub debitis aut solitis oneribus revertantur, et remaneant. Declaramus praeterea nullis Monialibus, etiam Tertiariis licere habere ostium, l«r« quod ex Monasterio introiri possit ipsarum Monialium Ecclesiam exterio­rem, in q tum saecularibus ad Missas, et divina Officia patere solet accessus, n..I omnino muto obstruendum, neque itidem licere Monialibus, etiam Ter- tturHl sgfsdl a ianua Monasterii, quae est pro clausura ipsius Monasterii, «tiaiu ad claudi mlum aliam ulteriorem ianuam, qua patere solet aditus sae- cularlbua ||É litibus, vel ad rotain, vel ad crates, seu loca colloquiis destinata, qiue viti* ulli iii vocantur, vel ad pulsandum ipsam ianuam clausurae; quae 1 m a. • um .iit m pro causis praedictis patere soleant saecularibus, extra

latino it.......... n debent, etiam quo tempore clausa sun1

7 lnaiipi i |u . iiuique dominos, et magistratus temporales in Domino lini num-. • m n a. t icquirimus, ut ad omnem ipsorum Ordinariorum, aut alicuius i pio i u tu p. uti .m m, vel simplicem requisitionem, illis in praemissis i nsistentes, ..m , n pp 1:111111 favorem, et auxilium praestent, et exhibeant.

§ H. Ipse. .!• 111.111. 1 il licitis, Archiepiscopis, et aliis locorum Ordina­riis praecipui,; et m.uni ium , ut has praesentes nostras literas (quarum

ii m iimptis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis eamdem ubique fidem, in iudicio, et extra adhiberi debere volumus, quae ipsis originalibus literis adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae) singuli in sua Civitate, et Dioecesi publicent, ac publicari, easque iuxta earum continentiam, et teno­rem, una cum praedictis, ac aliis praedicti Pii V, et aliorum Praedecessorum nostrorum literis, et Constitutionibus, et iussionibus pro integra clausurae instauratione, custodia, et firmitate editis, inviolabiliter observent, et obser­vari faciant.

§ 9. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, III, p. 244-247],


144

Gregorius XIII, const. Cum interdum, ii mart. 1573.

Cum interdum contingat Romanum Pontificem aliquas concessiones, et gratias elargiri, quas postmodum experientia rerum magistra docet in alte­rius praeiudicium resultare, mirum nemini videri debet, si tandem praeiu­dicio cognito gratiae ipsae sic concessae in melius reformentur, prout et populi devotio exposcit, ac rerum, et temporum qualitate pensata conspicitur in Domino salubriter expedire.

§ 1. Dudum siquidem fel. rec. Pio Papae V Praedecessor! nostro pro parte dilecti Ioannis Gallo Ordinis Praedicatorum, et Theologiae professoris exposito, quod licet in omnibus fere Conventibus provinciae Hispaniae Ordinis praedicti, solemniter fieri consuevisset processio Sanctissimi Sacra­menti Corporis Christi die Dominica infra octavam illius festivitatis, idque ab immemorabili consuetudine, propterea quod dicti Ordinis religio, utpote a B. Thoma de Aquino docta peculiarem semper gesserat devotionem erga Sanctissimam Eucharistiam, unde cum magno apparatu, et frequentia populi eadem festivitas a Fratribus Ordinis huiusmodi celebrari solebat. Nihilominus ante aliquot annos aliqui alii partium illarum Religiosi, praesertim in Civitate Salamantina contendebant eisdem die, et hora festivitatem, seu processionem huiusmodi celebrare, populum ad se trahentes, et ornamenta, quae ipsis Fra­tribus Ordinis huiusmodi concedi solebant conquirentes, unde et populi devotio minuebatur, et aliquando viri timorati videntes religiosos pro huius­modi rebus inter se contendere, offendebantur, eiusdem Ioannis supplicatio­nibus inclinatus eidem Ordini Praedicatorum, ut in omnibus, et singulis Civitatibus, terris, Oppidis, et locis, tam dictae Provinciae, quam extra, et alias ubilibet, in quibus ab immemorabili consuetudine Fratres dicti Ordinis processionem huiusmodi dicta die Dominica infra octavam eiusdem Corporis Christi solemniter celebrari soliti fuerunt, eisdem Fratribus Ordinis Praedi­catorum dumtaxat, eadem die Dominica solemnem processionem eiusdem Corporis Christi celebrare liceret, ita ut nulli super eo, illos impedire, seu eodem tempore, vel die eamdem processionem facere possent, et deberent,

perpetuo concessit, et indulsit, ac aliis praedictis desuper districtius inhibuit, aliaque fecit, prout in dictis literis plenius continetur.

§ 2. Nos tamen attendentes id non sine divini cultus diminutione esse aliquo modo posse, cum omnes ad unam, et eamdem dumtaxat Ecclesiam confluentes, in ea commode recipi, sicque processioni huiusmodi interesse nequeant, praeter id quod inibi saepe contingit, ut propter populi frequen­tiam sic continentem, varia scandala, et iurgia oriantur, et populus ipse spirituali venerat i onis Sacramenti huiusmodi multiplici fructu privetur. Neque propterea diutius discussa honestum esse censentes, literis praedictis modum aliquem pr o bene, illarum tenorem, ac si de verbo ad verbum, presentibus insertus foret, pro plene, et sufficienter expresso habentes, Motu proprio non ad alicuius Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed ex mera deliberatione, ,-t certa scientia nostris, universis, et singulis, Clero et Cle­ricis, ac personis Ecclesiasticis, tam saecularibus, quam quorumvis Ordinum, rellgion "tu, et Militiarum Regularibus, ut literis Pii Praedecessoris huiusmodi non obstantibus, liceat ipsis, tam die ipsa Dominica infra octavam Corporis ( liristi, quam aliis totius octavae praedictae diebus processiones suas cele­brare. m-, super eo iam ab Ordinis Praedicatorum huiusmodi, quam aliis quibuscumque personis, etiam praedictarurn, aut quarumvis aliarum litera- ruiii, privilegiorum, vel concessionum praetextu, seu alias quomodolibet molestarl, inquietari, vel perturbari, nec etiam aliquibus censuris, vel poenis, etiam Ecclesiasticis innodari, seu illas incurrere possint, tenore piaesentium concedimus, et permittimus.

§ 3- Et nihilominus pro potiori praemissorum cautela, literas Pii Prae­decessoris huiusmodi harum serie penitus, et omnino, quo ad effectum protu­li i tionis celebrandi processiones huiusmodi cassamus, irritamus, et annul- l' nus, viribusque, et effectu evacuamus, et tamquam tales minime attendi, vel eisdem Fratribus Praedicatoribus suffragari posse volumus.

4. Districtius inhibentes eisdem Fratribus Ordinis Praedicatorum, et quibit vis aliis personis cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, vel condl > uiis fuerint, in virtute sanctae obedientiae, ac sub excommunicationis ¦Mlorti latae sententiae, necnon suspensionis, et interdicti, aliisque arbitrio '"*''" 1,1 1 e l audis, infligendis, et imponendis poenis, ne contra praesentium Mitrarum (morem venire, aut suprascriptos, vel quoscumque alios, quorum ivrsal, bilet « m, aut interesse poterit quomodolibet in futurum, quo minus |HMtnl**a lib, re fieri possint, per se, vel alium, seu alios publice vel occulte, • Indirecte, tacite vel expresse, quovis quaesito colore vel ingenio, i«»("*tlx< "ude.tnt, vel praesumant.

' I »<-.. mente , linoque praesentes literas nullo umquam tempore de Mlo*êa, aul direptionis vitio, aut intentionis nostrae, vel quopiam alio lclwtat «(iant p* i «i n id Interesse habentes vocati non fuerint, notari, ""("'i'*»"1 Invalidari, ad terminos iuris reduci nullatenus posse, minusque wih qulhtt«vit similium, vel dissimilium gratiarum revocationis compre­hendi, •« d t|, ,111, e v i pias, et quoties illae emanabunt, toties in pilatum n «i ,(„.„ iniitit i d novo concessas esse. Illttll Io „,, i>>m i n. 252-2541.


145

Gregorius XIII, const. Officii nostri, 6 aug. 1574.

Officii nostri partes sedulo praestare tenemur, ut dubia, quae variis doctorum opinionibus hinc inde diversa si odientibus agitantur, et ad iurisdi­ctionem Sanctissimi Officii Inquisitionis haereticae pravitatis pertinent, nostrae declarationis oraculo (prout ratio ipsa suadere videtur) dilucidentur, ut nulla cuiquam dubitandi occasio in posterum relinquatur.

§ 1. Ad aures nostras siquidem nuper pervenit multos esse, qui dubi­tent, an contra eos, qui in sacro Presbyteratus ordine non constituti, Missas celebrare, confessiones, ac absolutionem impartiri, ausi fuerint, per officium Sanctissimae Inquisitionis hanetieae pravitatis, in Hispaniarum Regnis insti­tutum, et illius Inquisitores procedendum, vel etiam animadvertendum sit, ac hi, qui talia patraverint, per Inquisitores praedictos puniri debeant. Nam etsi multorum sententia affirmetur, praedictum delictum ab Inquisitoribus plectendum esse, hisce praesertim temporibus, quibus haeretici temere audent proferre, vel saeculares eorum Sacramentorum ministros esse posse, non desunt tamen hi, qui contrariae adhaerent opinioni, unde plerumque per eorumdem Regnorum Inquisitores diversa fi iuntur in huiusmodi causis suf­fragia.

§ 2. Nos itaque, ut omnis difficultas, dubitatioque tollatur, animadver­tentes, eos, qui Presbyteratus ordine non sunt insigniti, et se in admini­strandis dictis Sacramentis ingerant, facto catholicam veritatem impugnare, quae solos Presbyteros ministros eorumdem Sacramentorum constituéndo, illis dumtaxat, quibus eadem munera congruere existimavit, committi voluit, euiuin 11u 1 in Presbyteratus ordine non constituti Missas celebrant, ac con- tessiiiu'¦., ut pi icfetur, audiunt, cognitionem, et punitionem, etiam ad Inqui­situm. niti, ium, et Inquisitores ante dictos pertinere, ita ut huiusmodi delicti ratione ;.:\. su . .. inquirere, procedere, ac culpabiles repertos punire, offi­cium, et Inqui linu s pi.u dicti valeant, Apostolica auctoritate praesentium tenore perpetuo declaramus) et definimus.

§ J. I 1 h i .iii m liuis, et i illis Ordinariis, et delegatis iudicibus, sublata eis, et . num cuilibet, quavis alp.ei iudicandi, et interpretandi facul­tate, iudicari, et m linn 1 .1 ! ie 11, 11111 u i n quo, pi et itiane, si secus super his a quoquam quavis .ut. 1..111 ite s, 1, uier, \cl igr. -taliter contigerit attentari, decernimus.

§ 4. Non obstantibus, et..

[Bull. Rom., tom. 4, III, p. 28IJ.


146

(ii i •cu ius XIII, const. Sanctissimus, n. 1575, Professio fidei Graecis praescr.

S.un ii mm Dominus Noster Dominus Gregorius, etc. I N. Initu fide credo, et profiteor omnia et singula, quae continentur m S v 1111 m 111. ini.-i, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet.

', l. 1 nil., m unum Deum Patrem Omnipotentem, factorem Coeli, et litt.n. v 1 m 11111 u m omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum < im hi I i i in hi Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula, i 1 nn iii l'i . lumen de lumine: Deum verum de Deo vero. Genitum non

iutum, ...... substantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter

m". iun n 1 , et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus r»t iii ,1 m Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro 11,.I. nil Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die ..-. nn.in,n s, npturas, et ascendit in coelum; sedet ad dexteram Patris. Et iiin m m minus est cum gloria iudicare vivos et mortuos; cuius regni non f ' ' nn I 1 m Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem: qui ex Patre, i illo. - , 1 1 1 edit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui Ii i pullus est per Prophetas. Et Unam, Sanctam, Catholicam, et Aposto- 1111 I . Ii iam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et r»| n i., M-Mirrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen.

tji .'. C 1 edo etiam, suscipio, atque profiteor ea omnia, quae sacra oecu- ittrnu a synodus Florentina super unione Occidentalis, et Orientalis Eccle­siae det 111 v i t et declaravit, videlicet, quod Spiritus Sanctus a Patre, et Filio lllMMlitet est, et essentiam suam, suumque esse subsistens habet ex Patre statui rt I iliu, et ex utroque aeternaliter, tamquam ab uno principio, et unica Spiratione piocedit. Cum id quod Sancti Doctores, et Patres dicunt, ex ' • • 1 < t I illum procedere Spiritum Sanctum, ad hanc intelligentiam tendat, Hi §»r hoc significetur Filium quoque esse, secundum Graecos quidem, n, m titulum 1 atinos vero, principium subsistentiae Spiritus Sancti, sicut «i l'alMin. < umque omnia quae Patris sunt, ipse Pater unigenito Filio suo 1 . niiio ,ini, m, praeter esse Patrem; hoc ipsum quod Spiritus Sanctus •..«••Iii «a 1 illo, ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo aeternaliter ... »... 1 » . ; Pl uitque verborum illorum, Filioque explicationem, veri- «•-u InadM jt.iita, et imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter Bh|I ii'w «piKxltam.

........................ »/yni.sive fermentato pane triticeo corpus Christi vera

' • n , n, m altero ipsum Domini corpus conficere debere, •--•- i -» ,         'b. ¦ 1 nn 11 suau Ecclesiae, sive Occidentalis, sive Orientalis

| 4. I*.- «¦ v«tr |...<nit utes in Dei caritate decesserint, antequam dignis

1 •• <• • '•»• '• •• «ir 11 im missis satisfecerint, et omissis, eorum animas

poenis Purgatorii post mortem purgari, et ut a poenis huiusmodi releventur, prodesse eis fidelium vivorum suffragia, Missarum scilicet sacrificia, orationes, et eleemosynas, et alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum Ecclesiae instituta. Illorumque animas, qui post Baptisma susceptum, nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae corporibus, prout superius dictum est, sunt purgatae, in coelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum et unum sicuti est, meritorum tamen diversitate alium alio perfectius; illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas.

§ 5. Item Sanctam Apostolicam Sc^em, et Romanum Pontificem in uni­versum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in Beato Petro pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse, quem­admodum etiam in aetis oecumenicorum Conciliorum, et in sacris Canoni­bus continetur.

§ 6. Insuper profiteor, ac recipio alia omnia, quae ex decretis sacrae oecumenicae Generalis Synodi tridentinae, sacrosancta Romana, et Aposto­lica Ecclesia, etiam ultra contenta in supradicto fidei Symbolo, profitenda ac recipienda proposuit, atque praescripsit, ut sequitur.

§ 7. Apostolicas et Ecclesiasticas traditiones, reliquasque eiusdem Eccle­siae observationes, et Constitutiones firmissime admitto et amplector.

§ 8. Item Sacram Scripturam iuxta eum sensum, quem tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est iudLx-e de vero sensu, et interpretatione sacrarum scripturarum, admitto, nec eam umquam nisi iuxta unanimem con­sensum Patrum accipiam, et interpretabor.

§ 9. Profiteor quoque septem esse vere et proprie sacramenta novae legis a Iesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet Baptismum, Confirma­tionem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam unctionem, Ordinem, et Matri­monium : illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem, et Ordinem, sine Sacrilegio reiterari non posse.

§ 10. Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus, in supradi­ctorum omnium Sacramentorum solemni administratione, recipio, et admitto.

§ 11. Omnia et singula, quae de peccato Originali, et de Iustificatione in Sacrosancta Tridentina Synodo definita, et declarata fuerunt, amplector, et recipio.

§ 12. Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium, et propi­tiatorium Sacrificium pro vivis, et defunctis, atque in sanctissimo Euchari­stiae Sacramento esse vere, realiter, et substantialiter Corpus, et Sanguinem, una cum anima, et divinitate D. N. Iesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia Transsubstantiationem appellat.

'i I 1 I : i etiam sub altera tantum specie, totum atque integrum Chri­stum, veramque Sacramentum sumi.

;,• I I ( am••tanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas fide­lium Mitti a e iis iuvari. Similiter, et Sanctos una cum Christo regnantes, vene- ¦ i ni i . atqui invocandos esse, eosque Orationes Deo pro nobis offerre, atque minui reliquias i sse venerandas.

§ I'. I .imissime assero imagines Christi, ac Deiparae senior Virginis, m i non alh u um Sanctorum habendas, et retinendas esse, atque eis debitum Iii nn u i in, ac venerationem impartiendam.

16. Indulgentiarum etiam potestatem, a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo.

s 17. Sanctam Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium I .a le .iaiutii Matrem, et Magistram agnosco, Romanoque Pontifici, Beati I '' iri Apost. Principis successori, ac Iesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo, ac iuro.

\ is Cetera item omnia a sacris Canonibus, et Oecumenicis Conciliis .u pt accipite a Sacrosancta Tridentina Synodo tradita, definita, et declarata indubitanti i recipio atque profiteor, simulque contraria omnia, et schismata, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas, et reiectas, et anathema­tizat e . c p. o pariter damno, reiicio, anathematizo, et abiuro.

I '>. 1 lanc veram Catholicam Fidem, extra quam nemo salvus esse p t' t, quam in praesenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eamdem infe­ctam, et inviolatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime, Deo adiuvante, retinere, et confiteri, atque a meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum, Ego idem N. Spondeo.

i? 20. Voveo, ac iuro: Sic me Deus adiuvet; et haec Sancta Dei Evan- ftHa.

I Bull. Rom., tom. 4, III, p. 311, 312].


147

Gregorius XIII, const. Ubi gratiae, 13 iun. 1575.

Ubi p iiiae, et indulta ab hac Sede concessa, successu temporis incom-         ''ini vi ne noscuntur, expedit illa salubri praesidentis consilio sub-

| I Proinde Sanctimonialium quieti, et tranquillitas consulere, ac om­nia qua» Illa» a spiritualium rerum cogitatione, et exercitio avocant, impe- il 1 nn io 1 1 11 e r < periculaque, et scandala ab eis removere cupientes, aucto­rum praeputium revocamus, et abolemus omnes, et quascumque licentias, .1 c f.» iit 1 '•¦« Ingrediendi Monasteria, Domos, et loca Monialium, ac etiam Virorum quorumvis Ordinum, quibusvis, etiam Comitissis, Marchionissis, Du- 1 tanta, ei alii , 1 u 1 umque status, et conditionis mulieribus, ac etiam omnes, 1 1 quasi intuitu In cutias ingrediendi Monasteria, Domos, et loca ipsarum San-

ctiinonialium, quibuscumque viris, etiam eiusdem status, et dignitatis, tam a Praedecessoribus nostris, quam etiam a Nobis, et Sedis Apostolicae Legatis, aut aliis ex quibusvis quantumcumque urgentibus causis sub quibuscumque tenoribus, et etiam derogatoriarum derogatoriis, revocatorum restitutoriis, aliisque efficacioribus clausulis, irritantibusque, et aliis decretis, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, atque ad Imperatoris, Regum, Reginarum, aliorumve Principum contemplationem, vel supplicationem concessas, confirmatas, et etiam iteratis vicibus renovatas. Cassamusque, et annullamus literas desuper confectas, et processus habitos per easdem.

§ 2. Inhibentes eisdem, qui illas obtinuerunt, sub excommunicationis poena ipso facto incurrenda, super qua a nemine nisi a Romano Pontifice (praeterquam in mortis articulo) absolutionis beneficium possit impetrari, ne ipsarum licentiarum praetextu Monasteria huiusmodi quovis modo ingredi audeant.

§ 3. Abbatissis vero necnon Abbatibus, Conventibus ac aliis Monaste­riorum utriusque sexus superioribus, et personis quocumque nomine vocen­tur, districte praecipimus sub eadem excommunicationis poena, necnon pri­vationis dignitatum, beneficiorum, et officiorum suorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ne in Monasteria, Domos, et loca sua, quemquam praetextu huiusmodi licentiarum, et facultatum ingredi faciant, vel permittant.

§ 4. Quin etiam sub eisdem poenis ipso facto incurrendis prohibemus, atque interdicimus omnibus, et quibuscumque personis Ecclesiasticis, et sae­cularibus, ac etiam Ordinum quorumcumque, etiam Mendicantium Regula­ribus, ne praetextu licentiarum ab Episcopis, vel Superioribus, quibus illas concedendi in casibus necessariis tantum ex decreto Concilii Tridentini tri­buitur, ne Monasteria ipsa Monialium pro libito, sed necessitatibus urgen­tibus dumtaxat ingredi, neve Moniales sub eisdem poenis illos aliter admit­tere praesumant.

§ 5. Non obstantibus, etc.

'[Bull. Rom., toin. 4, III, p. 298, 299).


148

Gregorius XIII, i «nisi. Dubiis, dec. 1581.

Dubiis, quae emerunt, deel.u iii nus remedium expedit adhibere. Cum

igitur super eo quod optim 1 1      um ditione Concilium sanxit Tridentinum,1

deinde in Constitutione id. u r. p,i papae V Praedecessoris nostri nonis Iulii, Pontificatus sui Anno te , atque item nostra Idibus Iunii, Pontifi­catus nostri Anno quai io editis, init provisum, ne cui in posterum, nisi in

' Sess. XXV, de regularibus, c. 5.

» Cf. N. 147.

t ollit!. tu rM nif. epta Monasteriorum Monialium ingrediendi concederetur Itcuutn, « nonnullis dubitatum fuisse sciamus circa personas, quae alterius •d Id liirnli.» ium indigent, sed sui auctoritate officii nituntur, an liceat eis pro I i u i it u \ Unitatis huiusmodi septa ingredi, vel potius servare debeant qiti (| : u n | ur t r u l .1 ut a Concilio praescriptam.

§ I N''i in i,m haesitationis materiam tollere, et viam scandalis prae- . i ' ir, n s im imnmlalium quieti consulere volentes, harum tenore aucto­ritati A p. ini. .Iii u d'i laramus, Praelatos omnes, tam saeculares, quam regu- Un». 11 u 111 u . m i et regimen Monasteriorum Monialium quovis modo incum- In' ' u iii >.il e\ officio attributa ingrediendi Monasteria praedicta ita (trinum nil p" r, si id faciant in casibus necessariis, et a paucis, iisque •ftllonhui, <> ' ' isis personis comitati. Quocirca universos et singulos Pplacop iii, «' u tu.utiri, ac etiam Cardinalatus dignitate praeditos, necnon i i i ini i > lilium Abbates, Priores, Ministros, et alios quoscumque Supe­riora rrtfiil»"» ici io monemus, ut facultate huiusmodi, qui eam habent, prae-

• i i um Iii eaallms, ut praefertur, necessariis neutiquam utantur.

i, i j i . I si contrafecerint, eadem auctoritate Apostolica statuimus» aiqua dscsiullnus, qui Pontificalis dignitatis fuerint, eos pro prima vice, qua («Mtnfrrcitni Ini;ri ssu Ecclesiae interdictos, pro secunda a munere Pontifi­cii. r i i divini «uspensos, ac deinceps ipso facto absque alia declaratione

• • Hinnuli ii.is * * \ i s t e re, regulares vero omni officio, ac ministerio privatos . ». ¦ ¦ .i nuni, itlnni subiacere.

i S ui obstantibus, etc.

Iii.:i I' m., tom. 4, III, p. 299, 300].


149

«Ii, voiitis XIII, const. Ad tollendum, 5 dec. 1582.

1 1 u detestabilem Duellorum usum, Concilium Tridentinum, ÉMtton 1. et alias gravissimas poenas in concedentes locum ad Maui, ac pariter in pugnantes, necnon Patrinos, consulentes, sua- 1! n dubriter quidem decrevit:1 sed crescente hominum n non desunt, qui quod publice prohibitum est, privatim • 1. dum se poenas praedictas hoc modo eludere posse

(i tui . m 1, enda plenius evidentiusque providendum esse rati, 11 n Ium privatum non minus cruentum, et animae, et cor- ¦ ' quod publice perpetratur, auctoritate Apostolica !«••. qui 1 v "iidicto statuto tempore, et in loco convento n! ¦ tiam si nulli Patrini, sociique ad id vocati fue- tabltl. nullaeve provocatoriae literae, aut denuncia- ¦¦<*«.«• 1 1 u i, ceu .uris, et poenis omnibus a dicto Concilio

**V. ât s. 1 o

pn «positis teneri, perinde ac si publico, et consueto abusu singulare certamen inivissent. Volentes etiam locorum Dominos, si certamen ex condicto huius­modi permiserint, aut quantum in se fuerit, non prohibuerint, omnesque illud fieri mandantes, instigantes, auxilium, consilium, vel favorem dantes, equos, arma, pecuniam, commeatum, et alia subsidia scienter subministran- tes, aut ex composito spectatores, vel socios quovis modo sese praebentes, eisdem censuris, et poenis subiacere, etiam si illi, qui ad locum destinatum pugnaturi accesserunt, impediti pugnam non commiserint, si per se ipsos non steterit, quo minus illa committatur.

§ 2. Non obstantibus privilegiis, immunitatibus, et exemptionibus, cete­risque contrariis quibuscumque.

§ 3. Constitutionibus tamen, et aliis sanctionibus Apostolicis hac de re disponentibus in suo robore duraturis.

[Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 19, 20],


150

Gregorius XIII, const. Quanto fructuosius, I febr. 1583.

Quanto fructuosius in colenda Domini Vinea exercet veneranda Iesu Societas, dignisque aeterna mercede operariis abundare conatur, tanto pro- pensius contendimus eam, religiosamque subinde, quam instituit prolem, unde tota Respublica Christiana ubique sublevatur, prosequi, et confovere, simulque omnia removere, quibus et spiritualis ipsorum profectus retardari, et charitatis fervor, qui ab eisdem in regeneratas pretioso Domini nostri Iesu Christi Sanguine animas se diffundit, alicubi frigescere, aut in lubricum defluere posset.

§ 1. Cum enim sicuti iuxta dictae Societatis constitutiones, et laudabile institutum a felicis recordationis Paulo Tertio, et Iulio etiam Tertio confirma­tum, ac etiam a Paulo Quarto Rom. Pont. Praedecessoribus nostris diligen­tissime examinatum, et a Concilio Tridentino commendatum Societas ipsa non solum professis, et Novitiis, sicuti et reliqui Regulares Ordines constet, sed varii in eadem Societate religiosarum personarum gradus sint, in quibus singulis iuxta commissi cuique a magno Patre-familias talenti mensuram, et praepositorum suorum directionem altissimo famulantur, sicut enim finis dictae Societatis est, Fidei propagatio, et defensio, animarumque in vita, et Doctrina Christiana progressus, ita etiam gratiae eius vocationis proprium est, diversa loca ex Rom. Pontificis, ac Praepositi Oeneralis eiusdem Socie­tatis directione peragrare, vitamque in quavis mundi parte agere, ubi labo­riosa eorum opera, et industria fructuosa copiosiores salvandarum animarum proventus ad Dei Aeterni gloriam consequi posse sperant, ad quem finem Spiritus Sanctus qui bonae memoriae Ignatium Loyolam ipsius Societatis Institutorem, eiusque socios excitavit, media etiam praeclara, maximeque opportuna huius Sedis ministerio eis tribuit, atque confirmavit, publicarum scilicet praedicationum Verbi Dei ministerii cuiuscumque spiritualium exer-

iinulini, i t i U nitatis operum, poenitentiae, et Eucharistiae Sacramentorum

Mlmmt-.iiat... a. frequentis usus, ad quae pro dignitate exequenda, et ad

hiii, ult.it.-, n; laudas, subeundaque pericula, quibus dictae Societatis Reli­qua iii Iiii i u-.nn mI i excursionibus,et ministeriis exponuntur, cum haec magnum, iunt villulis, tum devotionis praesidium postulent, statutum est, ut, et Novitii Iii s.h U-t ite pt u .In ta per biennii spatium probentur, et qui expleto Novitiatu Iii - n ' «ipcrani dederint, illarum studiis absolutis tertium etiam annum pro­bationis In humilitatis exercitiis expendant, ut si qua in re, vel huius virtutis i n u, vel | i ii . ae devotionis fervor, per literarum occupationem distra­cti niir|>n<>rtt. per earumdem virtutum frequentiorem exercitationem, et divinae f ,h "! Ardentiorem invocationem restauretur; qui enim professionem •iMittrie ilelieui, ens vocatio haec viros in vitae puritate, ac literis conspi- .111 >®, illutui nlnpie, et diligentissimis experimentis probatos, eosque Sacer­dote» et In Verbi Dei, ac Sacramentorum administratione diu multumque vrrvaloe • it, ut et Constitutionibus dictae Societatis, et a Summis Ponti- !'u« i «i .1. cretum.

| .' Se»! ii que omnes ad eamdem professionem idonei esse possunt, •• •-p" qui tem 'Uis progressu futuri sunt, tales evadere, aut cognosci sine •mt» • «n. r in.me atque experimento, quapropter Societatis Corpus in sua •«mlitj, .u nelit, et gradus idem Ignatius divino instinctu, ita duxit dispo­sui.ium. ut Im unio Novitiatus absoluto, omnes qui in Societate perseverare . i ..imt tua vota substantialia quidem Paupertatis, Castitatis, et Obedien- ' .. mt a tamen emittere debeant, ac Novitii esse desinant; quibus votis • - i m i irpus eiusdem Societatis cooptati, et quantum ex parte ipsorum ip.- i . cihhgati remanent. Quod si iniussi discedant, apostasiae notam, et ••communi. a tit >nis, ac alias, quibus ipsi professi subiacent, poenas incurrant, .•¦. .u. i.itu.uabili ex causa, iuxta constitutiones easdem ab ipso Praeposito « Ium tali dimitti, et votis huiusmodi liberari possint: quare omnia ipsis primo »*4««**ii per aliquot dies in separata habitatione constitutis, ante quam ad • - N .morum communem convictum admittantur in ipsius Societatis mi^ta,ifii«, constitutionibus, et Regulis consideranda traduntur.

) i n» un i itaque Novitiatus completo, et emissis votis simplicibus una ummMmm omnino vivendi, et obediendi ratio, debentque omnes in com- I «»»»•*. ac ut omnibus obedire, non secus ii, qui professionem non MMHWat. quam professi, quod vero paupertatem attinet, quamvis bonorum •MN» «'q1 dominium iustas ob causas pro superiorum arbitratu, ad ¦¦Mutf vid' mt, ut in pios usus, iuxta evangelicum consilium distri- fc-ditt tamen usu religiosam paupertatem servent, nec ulla re «MNtffrHM r- - , , t tme superioris facultate uti possunt; peractis igitur AMonlbtis, et experimentis cum dictae Societati fuerit per ea ^Hfci •-»«-«'» tu.n, quos idem Praepositus Generalis idoneos iudicat, ^Monent per vota solemnia, vel ad gradus coadiutorum for- tHflMU, al S.a i. rdotes, vel temporalium, si laici sint, per vota pHMMl . ,, qui im. non solemnia iuxta Constitutiones admittit. tmâtm Ipao Il li omnino proprii amplius, vel domi, vel foris MfcMI PlflMfc flMlQUf Im ip.ices cuiusvis haereditariae successionis, nec

propter emissa huiusmodi vota publica, aut per mortem ab intestato in illo­rum, sicuti nec in professorum bonis Domus ulla, aut Ecclesia, vel Colle­gium dictae Societatis succedere potest. Et licet eos, qui post biennium Novi­tiatus emensum dicta tria vota simplicia sicuti ab hac Sede probata sunt, emittentes, et extra Novitiorum numerum habiti, ac in Corpus ipsius Socie­tatis cooptati, illiusque meritorum, et privilegiorum non secus, atque ipsi pro­fessi, ex praedictae Sedis dispositione participes effecti, quique quantum in eis est, et professionem emittere parati, si ipse Praepositus Generalis prae­dictae Societatis instituto congruere iudicaverit, et in perpetuo Dei servitio consecrati, et sua sorte, prout illorum laudabile institutum exigit, contenti, ac denique excommunicationis, et aliis apostatarum poenis subiecti sunt, vere et proprie religiosos esse.

§ 4. Compertum sit; nonnullorum tamen animos, qui pii alioqui, et utiles operarii existunt, solicitari, et affligi interdum contingit, quasi non sint reli­giosi, eo quod non sint professi...

§ 5. Ad haec dictam Societatem firmo declarationis nostrae praesidio communire volentes, statuimus, ac etiam decernimus, non modo eos, qui in Coadiutorum formatorum, sive temporalium, sive spiritualium gradus, et ministeria admittuntur, sed etiam alios omnes, et quoscumque, qui in ipsa Societate admissi biennio probationis a quoquam peracto tria vota praedicta, tametsi simplicia emiserint, emittentque in futurum, vere, et proprie Reli­giosos fuisse, et esse, et ubique semper, et ab omnibus censeri, et nominari debere, ac si in professorum praedictorum numerum adscripti fuissent; praecipimusque, et interdicimus, ne quisquam scrupulum de hoc neutiquam iniicere, neque illud in controversiam, dubium, vel suspicionem ponere audeat quoquo modo.

[Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 23-25J.


151

Gregorius XIII, const. Exposcit, 15 iul. 1583.

Exposcit Pastoralis officii munus, cui disponente Domino praesidemus, ut ad ea sollicite intendamus, per quae discordiarum, et litium, ac contro- versiarum quarumlibet, praesertim inter personas Ecclesiasticas materia tol­latur.

§ 1. Sane Nobis nuper innotuit, quod in multis Civitatibus, et Dioece­sibus diversarum Mundi partium nonnullae lites, causae, et controversiae inter Fratres Mendicantes, aliae etiam similes lites, et controversiae inter Con­fratres Confraternitatum Christifidelium, super praecedentia vel iure praece- dendi, ortae iam sint, et oriri facile possint.

§ 2. Nos considerantes lites, causas, et controversias huiusmodi in Ecclesia, praesertim inter religiosas personas, quae relictis mundi vanitatibus famu- Iatum, et votum suum in humilitatis spiritu Domino, et Deo nostro, qui se pro nobis usque adeo humiliavit, ut formam servi acciperet, exhibere, et

l'i "b'i' i - >ti ii-ntur, non modicam illi praeclarae, Deoque praecipue dile- ' ' " vii tu1 ; pl i • est humilitas, labem infundere, populoque scandalum gene- i n , u pi .pi! i,-a illas omni ratione submovcndas, publicaeque Religionis ''¦iuquillii.il:. .i Ministrorum Ecclesiasticorum reconciliationi, et mutuae dile- . i • .m qu 11 u p i unum consulendum esse rati, ac supremam huic negocio manum ¦'Pl' 1 n r i < ¦ v.i. m. , necnon causas, lites, seu controversias huiusmodi ubilibet, r' » . n i n quil.ii . Iudicibus motas, et in quibusvis instantis indecisas pen- •I n' 1 s .iii n l u Iudicibus harum serie ad Nos advocantes, illa que penitus im.pleni!-., inique Fratribus Mendicantibus, ac Confratribus super prae­be e- pi t i" nutu silentium imponentes.

't i I'. N'..Ius attributae potestatis plenitudine volumus, et Apostolica «m iulii.ii. de, eruimus, quod quicumque ex dictis Fratribus Mendicantibus Inter ii d j praecedentia huiusmodi contendentibus, aut Confratribus Con- I i' mii 11 u m pr.ii dictarum, inter quos lites, et causae praemissorum occasione ¦ ' " i .nn , ii oriri contigerit in futurum, qui in quasi possessione prae- . ' uhi a, uni , praecedendi sunt, ii, (quibuscumque reclamationibus, pro- i i iii n l.us, appellationibus, et aliis subterfugiis prorsus remotis, et cessan- ' i n |i,, i p, . .itis) in processionibus tam publicis quam privatis praecedere ¦ I lir.int i.' laudo vero non probetur, aut non constet de quasi possessione p i e» ede ii ii u- huiusmodi, inter Fratres quidem Mendicantes, ii, qui antiquio- "•» m I,),,, controversiae, inter Confratres vero inter se litigantes, ii, qui I»» m . uu, is n si sunt, in processionibus tam publicis quam privatis praecedere i i "aut, ita ut si contigerit nova Monasteria, aut domus alicuius Ordinis M In antium in loco, in quo alterius Ordinis ex dictis Mendicantibus Mona- ' h i aut domus prius erecta, et instituta sint, ille Ordo, qui prius Mona- leruim, seu domum in loco habuerit, praecedat.

4. Praeterea quia inter praedictos Ordines plerumque alia in proces­sionum., et alia in Conciliis Generalibus, et aliis actibus publicis sive pri­vati* rt"i<> circa modum praecedendi servatur, nolumus per praesentes prae- ftafSllvi» dictorum Ordinum, quoad praecedentias huiusmodi, quae propriis Onilnlbus, praeterquam in processionibus praedictis debentur, aut Fratribus •pu i i nuiicupatis, qui in processionibus publicis sub Conventualem lM0 frsn i ei, aut Minorum de Observantia Fratrum nuncupatorum, Crw». «I Nknt, incedere possint, aliquod praeiudicium generari.

1 i 1 Sicque, etc.

(MaslL Hom . tom. 4, IV, p. 38].


152

Gr. um XIII, const. Humano vix iudicio, 5 ian. 1584.

Uu; . .t iudici , ita bene quicquam, et providenter sanciri potest, quin usu . nrj.p «(ierint, d iceatque id, quod salubre fore credebatur, minus experiendo pi ur, ; 1 . 1 in illis Constitutionibus, quas ad prohibendas simulatas, n,, uii 1.. b u fil iorum Ecclesiasticorum resigfnationes divers

H'nn.mi Pontifices multifariam ediderunt, et fel. rec. Pius Papa V, Praede­cessor noster novissime promulgavit,1 cognoscimus accidisse.

§ 1. Nos hoc malum, prout occasio necessitasque postulat, coercere volentes statuimus, ut posthac omnes, et quaecumque resignationes, etiam causa permutationis, ac commendarum, et etiam literis Apostolicis non con- fectis, et possessione non habita, necnon litis, et iurium quorumcumque con- cessiones, et retrocessiones, quae deinceps de quibuscumque beneficiis eccle­siasticis, in nostris, seu Romani Pontificis pro tempore existentis manibus, ac etiam coram Notario publico, et testibus fient, et a Nobis, vel illo, seu nostro, vel illius mandato admittentur, et super eis provisiones, et quaecum­que aliae dispositiones, sive temporales, sive perpetuae, aut ad hoc mandata Apostolica, sub quacumque forma, et quibuscumque etiam S. R. E. Cardi­nalibus, ac piis locis quocumque privilegio suffultis facta publicari debeant cum literis Apostolicis desuper confectis, intra sex menses, si beneficium citra montes fuerit, ultra vero intra novem a data concessionis gratiae, non autem a die praestiti super ea consensus numerandos, etiam si postea con­cessio gratiae huiusmodi ex quavis causa, diversisque subsequentibus datis, ac quotiescumque, et quovis modo reformata, et valida reddita fuerit, plu- resque, et quotquot in alium, vel alios cessiones, ac etiam in ipsummet primum resignantem, vel cedentem, retrocessiones termino praedicto nondum elapso intercesserint, ita ut unicus dumtaxat terminus omnibus his succes­sivis cessionibus, ac retrocessionibus decurrat, ut qui postremus gratiam habuerit, publicationem huiusmodi facere, ceteraque omnia hic praescripta intra eumdem terminum praestare teneatur.

§ 2. Ipsa autem publicatio in Cathedrali, et in beneficii Ecclesia, vel Ecclesiis, si in pluribus illud sit, fiat ubique, dum frequens populus ad Mis­sarum solemnia convenerit, palam omnibus literae Apostolicae praedictae, earumve transumptum authenticum exhibeatur claraque, et intelligili voce resignatio, seu cessio huiusmodi, ac beneficii qualitas, invocatio, nominaque, et cognomina rcsigtiantis, seu cedentis, ac illius in cuius favorem gratia huius­modi facta est, pronuncientur, ita ut haec omnia possint ad notitiam omnium ibi existentium verisiiniliter pervenire, scriptoque de his omnibus exemplo collato valvis dictarum Ecclesiarum affixum relinquatur. Si vero Ecclesia bene­ficii ruralis sit, aut populo, conventuque careat, eo casu in Parochiali, intra cuius Parochiae limites beneficium ipsum consistit, et in Cathedrali Ecclesia, vel si locus bello, seu peste, aliisve manifestis periculis subiaceat, tunc in proxima parochiali, ac etiam in Cathedrali 1 cclesia, vel si aditus ad illas, aut utramvis minime sit securus, iii .iii.i Cathedrali, vel Parochiali viciniori periculorum immuni publicatio huiusmodi peragatur.

§ 3. Is quoque in quem disponi, vel mandari de beneficio etiam litigioso, vel accedente non possesso, sub quacumque forma contigerit, possessionem beneficii intra dictum tempus vigore literarum Apostolicarum desuper confe- ctarum, nec alias apprehendere debeat, et si propter litem aut aliud legitimum impedimentum nequiverit, saltem literas Apostolicas cum earum publicatione,

1 Cf. N. 130, 131.

i tim. ii t. <iit. Iudici, seu executori illarum, vel aliis, ad quos pertinet, i r r »r. vel piui uratorem suum legitimum intra idem tempus praesentare, et n ini illi, n, \' l illns pro ipsarum literarum executionc instare.-et possessio-

nrm 1111111 ii         h instanter petere teneatur.

i 1 in modus, et forma hic tradita, semper, et ubique debeat .•I . rvmi, m , .In, vel aequipollens ullo modo admitti in omnibus huiusmodi ftsignationibu . l egionibus, et retrocessionibus, de quibuscumque Ecclesiis, •d ni.r.ii n l'i n i ratibus, tam virorum quam mulierum, dignitatibus, officiis, <•1 hrnrhi im <•.. Iesias ticis, saecularibus, et quorumvis Ordinum, etiam mili-

i   .mihi i. . ul liilnis, etiam electivis, et manualibus, ac etiam de iure patro- ¦i an . I.m i um illustrium, et alias quomodocumque existentibus, sive pacificis, g|vr m |'i iii.uni, sive in possessorio litigiosis, etiam de quibus in Consistorio n i>n111 > iii p. uu consuevit, seu debet, quae posthac ex quacumque causa fient, . i pri Non u praedictos Successores, extra tamen dictum Consistorium iiliniitcniiii, i ti.im cum reservationibus nominis, tituli, administrationis, pos-

». .«i... Im tuum, etiam omnium, ac rerum, et iurium quorumcumque. Ad

p.,., ii t ium tamen observationem eum, in quem iuris fit cessio beneficii, qu( .l Wttpoic cessionis huiusmodi, et ante illam vigore literarum Apostoli- . iniin, m u , si ad id tenebatur, publicatarum realiter possidebat, nolumus

'i tjund si quicquam praedictorum omnium omissum fuerit, dictis 1.1 initus, ut cuique praescripti sunt, elapsis, omnes dispositiones, et gratiae ir«lgnaii uni, et cessorum beneficiorum, aut iurium huiusmodi, cum omnibus .nus, sive de pacificis, sive de litigiosis, sint irritae, et inanes, nullaque

ii   i . talia super huiusmodi beneficio, sive iure cesso, iis quibus concessa '.iiii, i iit agetur, sed ipsi tales inhabiles, et incapaces sint ad huiusmodi i., n. In i .ic resignata, et cessa, quandocumque obtinenda, illaque sive iura

i| i statim prima resignatione seu cessione, etiamsi illae alias nullae, et i»*«ditur c si nt, vacavisse, et vacare censeantur eo ipso, nec resignantibus, IM .r ut luis, si postea in sua possessione remanent, constitutiones de OmN, tflciiuali possessione, nec praesumptae, aut tacitae retrocessiones, i |M»p(rr diuturnam continuatae possessionis huiusmodi tolerantiam, nec • ii m s, vel beneficium ullo tempore suffragetur, sed ipsa beneficia, Um km« »•• i (uincipio vacantia, a Sede Apostolica praedicta dumtaxat impe- u«i «• . i «i cunoedi. Illorum vero impetrationes, vel etiam Motu proprio HHMftHM* quibuscumque derogationibus suffultae numquam sub clau- Mta PMNMwi, mt vacationum modis conditionalibus, vel implicitis com- ,..««..-i. • . *.l pccialiter, et expresse ob non servatam praesentis Con- • m«.i. .. . i .......i i . um declaratione nominum, et cognominum resignantis,

»w i»J»»lw , i nn habentis dispositive, et non conditionaliter fieri omnino «IrbvêMl. «t «|»»«. ioiii|ur sic impetrans, aut gratiam, etiam Motu simili habens prsrllnMMNi i ii i.| u. .«xii tempus praedictum a data concessionis gratiae sibi ' n i.«r h«iiii»w.- li •« omnia quae cadens a iure praedicto debebat, praestare teneatur. •( •• |>iui.bu> , taiiam huiusmodi fieri contigerit, is prae omnibus i ibllnrat, qui ptlmua put'li dioiiem suae impetrationis fecerit, et possessionem adepti» iulii, «m p«|irill, • ¦ u n taque requisita praedicta adimpleverit, quamvis

in data sit postremus, et possessio ab alio in publicanclo negligentiore prius apprehensa fuerit, vel petita. Reservationibus omnibus nominis, administra­tionis, fructuum etiam omnium, ac pensionum, et aliarum rerum quarum­cumque, necnon facultatibus, indultis, et aliis concessionibus, tam ipsis resi- gnantibus, seu cedentibus, qui tamen possessionem ab initio re ipsa dimiserint, quam aliis, ex huiusmodi resignationibus, seu cessionibus a Sede Apostolica factis nihilominus validis, plenumque effectum sortituris.

§ 6. Sed ne in beneficiis super possessione, vel proprietate litigiosis litis prosecutio turbari valeat, vel differri, iu causis huiusmodi contra cedentein ad ulteriora, etiam ad sententiam definitivam, et rem iudicatam, ac illius executionem quousque ille, qui gratiam ex resignatione, seu cessione, aut ex omissa forma publicationis huiusmodi obtinuit, ad causam, per se, vel pro­curatorem legitimum accesserit, Utrinque huiusmodi susceperit, eodem modo, et ordine procedi possit, quo potui set legitime, si cessio huiusmodi facta non fuisset, ac quicquid interim sic procedendo decretum, et expeditum fuerit, sive cum cedente, sive contra eum. etiam postquam ipse, vel quivis alius incumbentia sibi secundum piaedn u praestiterit, non solum circa fructus, sed etiam circa possessionem, et ipsum ius, quod cessum est, valeat omnino, et vim obtineat, illumque ip um, cui talia facta est, non minus afficiat, quam si ipso legitime citato contra eum d letuin, et expeditum fuisset, nec ipse adversus haec, praetextu non acceptatae gratiae, vel etiam illius ignoratae, aut citationis, vel intimationis executioni contra ipsum minime demandatae, aliave ratione valeat excusari. Possit tamen ipse, etiamsi in lite, et causa huiusmodi subrogatus non sit, quandocumque ad illius prosecutionem, et terminationem venire, et a Iudice, coram quo causam ipsam, etiam ex dele­gatione pendere contigerit, in illis ipsis statu, et terminis, in quibus tunc eam esse repererit, etiam absque rescripto speciali admitti.

§ 7. De beneficiis autem, quae deinceps in manibus ordinariorum col- latorum, etiam Cardinalium, etiam indulta, et facultates ad hoc ab Apostolica Sede habentium, ac Legatorum, etiam de latere, et delegatorum, etiam spe­cialium eiusdem Sedis extra Romanam Curiam resignari, etiam ex causa per- mutationis contigerit, ipsi intra mensem negocium universum admissionis, vel reiectionis resignationis huiusmodi, et si per eos facienda erit, provisionis resignati beneficii, iuxta Apostolicas, et alias canonicas sanctiones omnino absolvant. Et qui sic provisus fuerit, intra tres menses a die sibi factae pro­visionis illam publicet, et possessionem beneficii capiat modo, et forma supra­dictis, alioquin illis elapsis nulla sit eius provisio, et beneficium vacare cen seatur eo ipso.

§ 8. Ordinariique, et alii praedicti, qui haec, uti eis praescribuntur, non perfecerint, eo casu potestate disponendi de ipsis beneficiis sint ea vice pri­vati, eorumque dispositio eo ipso ad Sedem Apostolicam devoluta existat, aut aliis idoneis ab ipsa Sede dumtaxat, modo, et forma praedictis conce­dantur. Decernentes sic per quoscumque iudicari debere, necnon irritum, et inane, quicquid secus super his per quoscumque scienter, vel ignoranter, contigerit attentari.

[Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 41-43].


153

Gregorius XIII, const. Ascendente Domino, 25 maii 1584.

Ascendente Domino, et Salvatore nostro in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari, ipse autem a discipulis rogatus ventis imperavit, et facta est tranquillitas, quam Nos in Petri navicula collocati, turbiuibus excitatis ab eodem Omnino assiduis precibus postulantes, nostram interea operam, et laborem iii frangendis procellosis fluctibus impendere non desistimus, cumque tanti laboris socios, et validos remiges divina Nobis providentia praeparaverit, eorum opera in superandis saevientis pelagi tempeslatibus Nos maxime sublevat, qui pro communi fluctuantium animarum salute propria commoda nihil pendunt, seque ad omnia discrimina exponunt.

§ 1. In quo cum aliarum Religionum studia, tum Societatis Iesu assi­duus pro Christo labor, necnon usque ad finem perseverantia promptam se ostendit; cumque prolem catholicae Religioni valde proficuam, et ad omnia pericula pro universali Ecclesia subeunda paratam procreaverit, aliam atque aliam a prima non degenerein praestante gratia Dei quotidie substituit, ut N' 'bis eorum alumni per multiplices probationum gradus altius provecti, semper praesto sint, quos in rebus arduis suscipiendis fructuosos operarios asciscamus, eos autem ut firmiorem Nobis opem ad praedicta navare pos­sint, ab omni non modo iniuria, sed etiam calumnia studemus intactos con­servare. Quod ut a Nobis efficiatur, ipsius instituta tamquam fundamenta eius praesidii, quod Catholicae Religioni impendunt, immota atque incon­cussa, aliorum etiam Romanorum Pontificum exemplo, debemus Apostolica auctoritate tueri.

ç 2. Quorum fel. rec. Paulus III et Iulius etiam Tertius Constitutiones, •¦i laudabile dictae Societatis institutum confirmarunt.

1. Paulusque idem eam ipsam ab omni quorumcumque Ordinariorum lurledit tiune exemit.

•r * 'Jii') instituto per Paulum Quartum examinato, et a Synodo Tri­dentini ei > 1 n 1 u r ndato, Pius Quintus item praedecessor noster Societatem I|mi»iii ' 1 inein esse mendicantem declaravit.

| • C».iac nimia non immerito ab eis sunt concessa ob egregias vir­tute», t) don* ¦ relati antedictae divinitus elargita, cuius praecipuus finis > ithcib. a. . ii b', b quitis defensio, ac propagatio, animarumque in Christiana viti, «t «liK-trlna ptofeetus: gratiae quoque eius vocationis est proprium duei ,i 11 hi 1 uni luca ex Romani Pontificis, seu Praepositi Generalis eiusdem s 1 i t «tu directione peragrare, vitamque in quavis mundi parte ageie, ubi »¦, .n'ium ua opera animarum copiosior proventus ad Dei gloriam p.. 1 \d qu m linein Spiritus sanctus, bon. mem. Ignatii Loyolae Societati. 11 e. 11 1 aiuutoris. eiusque sociorum excitator, media quoque prae- dicationin . a. .ium umque ministerii verbi Dei, doctrinaeque Christianae, et spiritualium • ....... lorur illorum item caritatis operum, et sacramento-

riim administrationis, ac praecipue Poenitentiae, et Eucharistiae, horumque frequentioris usus accommodavit. Ad quae sufficienter et pro dignitate prae­standa, difficultates superandas, periculaque adcunda, quibus dictae Socie­tatis Religiosi in huiusmodi discursionibus, et ministeriis exponuntur, necesse est, ut ipsi talia obituri, magno virtutis, et devotionis praesidio muniantur, quod illis gratia in primis Omnipotentis Dei, simulque educatio ipsa, longa item in Societate probatio, necnon regularem, et constitutionum observantia praestare noscuntur.

§ 6. Quibus Constitutionibus, ut tantae ponant rudimenta virtutis, ad quam aluntur, statutum est, ut Novitii iu Societate biennio probentur, quo expleto, si ipsi perseverare voluerint, et Societati fuerit ab eis satisfactum (quoniam Societas ipsa non solis Novitiis et professis, ut reliqui regulares Ordines constat), tria substantialia vota simplicia, nisi quis interdum ad pro­fessionem, vel gradum Coadiutorutn formatorum admittendus videretur, Pau­pertatis, Castitatis, et Obedientiae in eadem Si cietate ex Apostolico indulto, ac iuxta vovendi formulam in eisdem Constitutionibus expressam emittunt, ac secundum illas promittunt se eamdem Societatem ingressuros, hoc est ulteriorem aliquem illius gradum, prout Praeposito videbitur Generali.

§ 7. Quibus votis emissis Novitii esse desinunt, et in Societatis corpus, qui literis operam dederint, vel daturi sunt, ut Scholares approbati, alii vero ut coadiutores temporales nondum formati cooptantur, ac quantum est ex parte ipsorum perpetuo, ex parte vero Societatis, iuxta Apostolica indulta, et Constitutiones praedictas, tamdiu obligati sunt, quamdiu Praepositus Gene­ralis eos in Societate retinendos esse censuerit. Quod ad Societatis conser­vationem maxime est necessarium, idque ab illius exordio praevisum, et post experimento comprobatum est, idque initio ingressus illis explicite manife­statur, atque ipsi conditionem hanc amplectuntur, quae eis, si quos dimit­tere oporteat, multo est commodior, ut liberi potius quam votis obligati dimittantur, aliisque iustis, et rationabilibus de causis.

, H. ( adiutores temporales non formati, qui non ad studia literarum, sed ad dnme.iii.i munia curanda destinantur, post aliquot annos, quibus (iciic-tali l'iaepn ii .,c t Societati satisfecerint, per tria item Paupertatis, Casti­tatis, et < )lie.!i, iiiiae vota licet publica, et in manibus Superioris emissa, non tamen noleniuu, sed tum ex Constitutionum praescripto, tum ex voven- tis, et admittens intentione simplicia existunt, iii Coadiutorem temporalium formatorum gtaduin admittuntur

§ 9. Scholari, in,, •.rudn m Societate a I isnlutis, antequam professi, vel ( "o.idiutoi i s spmtuali i. uu.iii Ii ini, n.m solum Ici t i u in adhuc ulterioris probationis annum, iii d. v n n . et humilitatis exercitiis impendunt, ut, si qua fortasse in re Iutum vultuum lcivoi per literarum occupationem inte- puerit, per earumdem volutum tu pnaltiorem exercitationem, ardentioremque divini auxilii invocationem reali at, ed etiam in verbi Dei, sacrarum, et Scholasticarum lectionum, l'o.-nitintiacque et Eucharistiae Sacramentorum, Societatis ministeriis tamdiu ptobantur, quamdiu Praeposito Generali vide­tur, nec antequam ipsi Praeposito sint plane perspecti, eique in omnibus satisfecerint, ad huiusmodi gradus promoveantur.

\ i11 <jin enim ad professionem quatuor votorum admittendi sunt, eos iiixt.i i > >iisii t n 11< ines easdem, et Apostolica decreta, et indulta, viros omnino tumuli . i, ^ludentes in Christo, et in vitae puritate, ac literis conspicuos, duitutni 111 r u diligentissimis experimentis probatos, atque Sacerdotes, et m innu i, m. huiusmodi prius diu multumque versatus vocatio haec requi- nt, utpote q u i is ardua maneant ministeria. Quo fit, ut non omnes ad eam- ili-iii p 11111 i ' i n c 111 idonei esse, nec tales sine longa exercitationi' atque expe-

i intenti i licti, .mt etiam cognosci possint. Quapropter Societatis corpus in an.i memlirii. et gradus idem Ignatius divino instinctu ita duxit disponen- 11 u m. ut |u uter eos, quos Praepositus Generalis ad professionem quatuor votorum ulim' . is esse censuerit, et nonnullos, quos interdum ad professio­nem it ium admittere potest, reliqui etiam Sacerdotes, quorum vita, et doctrina m s n i iti diu probata esset, ac Praeposito Generali perspecta, et de ipsius In niti i m ' adultorum spiritualium formatorum gradum, per tria illa vota iimditi i pnl'in a, sed simplicia in superioris manibus emissa admittcrentur.

'i 11 i .'u !ms emissis tam hi, qui spirituales, quam qui temporales Coad im .r. - ti • i m .i 11 fuerint, certum in Societate gradum habent, suntque omnis u n i. du in.ie sin cessionis incapaces, nihilque omnino proprii iuxta Consti­tutioni-* , .eidem habere possunt. Nec propter emissa huiusmodi vota publica,

• ¦ii p.t minimi ab intestato in illorum, sicuti nec in professorum bonis ii.iiuui niti, aut Ecclesia, vel Collegium dictae Societatis succedere potest.

I 1 Uni vero quatuor votorum professi futuri sunt, ii tribus illis solem-

•    u» ulist.intialibus votis quartum similiter solemne addunt, specialis ¦¦ n nn.. Pontifici obedientiae circa missiones praestandae, ob certiorem Spi-

ii   i an. i in missionibus ipsis directionem, ac maiorem ipsorum mitten- .t i nn S d i Apostolicae obedientiam, maioremque devotionem, humilitatem, •n ii • .tionem, ac voluntatum abnegationem.

ii Post cmissam vero professionem sive quatuor, sive trium votorum, ¦ '•«». . t Paupertatis, quae regularis instituti murus est, et propugnacu- •'¦ ti iiciu tuendam, omnemque ambitionis occasionem excludendam,

.....  «iii implicia vota emittunt, quibus promittunt se numquam qua-

«i— ( n rationi acturos, vel consensuros, ut quae in constitutionibus Socie- ., .„ ,.. . |Miip< it u.hi ordinata sunt, immutentur, nisi quando ex iusta rerum

• •.,«-' • m i paupertas magis restringenda videretur, neque praeten- ».." ¦¦• «.»•»<•. t. .piidcm, ut in aliquam praelationem, vel dignitatem, intra, «Si ?«•*? ••uir iii, eligantur, nec extra Societatem in sui electionem,

¦ • « fuerit, consensuros, nisi coacti obedientia eius, qui id ipsis t. •»«> p.-, i iti praecipere. Item Societati, vel eius Praeposito rnani- * ,,,„ m sd»nt aliquid huiusmodi moliri.

¦ n '..Ium professi, et Coadiutores formati, sed ex aliis, Io probationis biennio praedicta tria substantialia vota, ïwrint, i absque expressa licentia a Societate discedant, iste*!* inn is, et transitus ad alium quemcumque Ordi- ••> init. • it excepto) id faciant, apostasiae, et excommu- ii o '.. 11 decreto poenas incurrunt, a quibus nonnisi . a ' i nn iii Praeposito absolvi possunt. Inique enim

«I i

• .......

. .iwW | ». .

tiMlHI M A

cum Societate ipsa ageretur, si viris multo labore ad ardua ministeria eru­ditis, cum religionis Catholicae, et huius Sedis detrimento privaretur, prae­sertim cum Societatis Constitutiones, et Privilegia, quae supradicta continent, in separata, antequam ad Novitiorum convictum admittantur, habitatione eis maturius consideranda tradantur.

§ 15. Biennio Novitiatus completo, et emissis votis simplicibus, una est omnibus omnino vivendi, et obediendi ratio, debent enim omnes in omnibus obedire, et in communi vivere, non secus alii, atque ipsi professi, et Coadiutores formati, idque in domibus quidem probationum, et Collegiis ex redditibus, in domibus vero professorum, quae nullos omnino redditus habere possunt, et eleemosynis tantum.

§ 10. Et licet, qui ad gradus professorum, et Coadiutorum formatorum nondum pervenerunt, bonorum suorum ius atque dominium, tum alias ob iustas causas, tum etiam ut maiorem Societas habeat libertatem, illos, si opus fuerit, cum minore offensione dimittendi, ad tempus Generalis Praepositi iudicio praescribendum valeant retinere, ut in pauperes tandem, seu alios pios usus pro ipsorum devotione distribuant, iuxta evangelicum consilium, ac promissionem, quam initio Novitiatus faciunt, interim tamen, quantum ad illorum usum religiosam paupertatem servant, nec ulla re tamquam pro­pria, et sine Superioris facultate uti possunt.

§ 17. Et quamvis ii omnes, qui post biennium Novitiatus dicta tria vota simplicia, ut praefertur, emiserint, ac in corpus Societatis cooptati, illiusque meritorum, et privilegiorum, non secus atque ipsi professi participes effecti, quique quantum in eis est, et professionem emittere parati, si ipse Praepo­situs Generalis id praedictae Societatis instituto congruere iudicaverit, et in perpetuum Dei servitio votis simplicibus consecrati, ac sua sorte, prout lau­dabile Societatis institutum exigit, contenti, vere, et proprie religiosi exi­stant, et si a Societate deficiant, excommunicationis, et aliis apostatarum poenis sint subiecti.

§ 18. Tamen cum non ita pridem intellexissemus nonnullorum animos, qui pii alioqui, et utiles operarii existebant, sollicitari interdum, et affligi, quasi non essent religiosi, eo quod non essent professi; nec etiam deesse, qui religionis praetextu transfigurante se in angelum lucis Satana, non solum ea occasione inquieti existerent, sed etiam aliorum pacem, et vocationem disturbare, eosque in fraudem, et defectionem deducere conarentur, unde fructuosa haec religio gravissima potuisset accipere detrimenta, idcirco cum divina providentia pro temporum necessitate, varia, et salutaria Ordinum Instituta in Ecclesia sua produxerit, novisque subinde in ea nascentibus morbis, nova remedia, novisque emergentibus hostium impugnationibus, nova regularium Ordinum auxilia excitant, et cuique illorum, iuxta cuiusli­bet peculiaris gratiae vocationem, peculiares quasdam notas, propria insi­gnia, ac opportuna ad finem, quem intendit, media suggesserit, et nunc maxime (ut felicissimi toto Orbe successus testantur) mirificos in agro Domi­nico fructus praedicto Societatis Iesu instituto proferat, quae Societas (quem­admodum, et alia nascentium regularium Ordinum exordia) a spiritu contra­dictionis impugnatur, cumque ipsi Ordines Romanorum Pontificum propterea

Constitutionibus circummuniri consueverat, cuius rei Sanctorum Dominici,

<          i I i.niiT.i'i piaeclarissimi Ordines exempla abunde suppeditarunt, ita Nos, licet ali.e. Institutum praedictum, privilegia, et constitutiones ipsius Societa­ti. coiin;inaveiunus, et declaraverimus, Motu proprio statuentes, eos qui biennio Novit i is peracto, tria vota, tametsi simplicia emiserunt, esse vere, et proprie Io h iosos, cum praecepto, ne quis haec in dubium revocare •iii.le.it, ac tum irritante, et aliis decretis, prout in nostris super hoc confe-

<     litetis : pl. 11 ius continetur. Quia tamen non defuit temeraria quorum- ila u am! n ii. < | : i i post declarationem, decretum, praeceptum, et interdictum no linn Im : ii m iii, non solum multa ex praedictis, et fortasse alia ad Socie- ii'i lie ii: i.u:ii, ac vivendi formam spectantia labefactare, sed, et ipsa Apo-

a .1 i e m, .u praecepta, publice, et ex cathedra, ausu temerario itnpu- i. ne, 11 n m. mquc nostram perverse interpretari non erubescunt, disputantes, uaeilli t.i m dubium revocantes, omniaque ex aliorum Ordinum commu­nibus rationibus, formis, ac statutis metientes Societatis Institutum, peculiares

¦         • nntitutiones, ac vim votorum simplicium illius, a Sede Apostolica in eadem Societate b'elipione probata admissorum penitus ignorantes, ac nonnulla Im • anll pio, quae post illud successu temporum huius Sedis auctoritate, apflibatione, et confirmatione, ac peculiaribus privilegiis sancita, et robo- i «ta r «se ibp noscuntur, perperam interpretantes, convellere nituntur, quin

i No-, supradicta, Motu simili, et ex certa scientia, de Apostolicae pote- i plenitudine decernentes, ac praecipientes privato sensu loquutos fuisse, "' unquam privatos doctores errare potuisse, immo vere, et de facto ob i m supi ulictorum informationem errasse, ideoque praeceptum nostrum u ad obligandum vim habere. Neminem praeterea eorum, qui soleinnem sionem in dicta Societate non emiserunt, de illius corpore religiosos

<        •'.se, sed eos mere saeculares, ac Ordinariorum iurisdictioni subiectos

¦         «i in e, nec Societatem ipsam, aut illius superiores, immo nec Nos ius in wm i llum ex vi votorum huiusmodi, habere, vel acquirere, aut superioribus (pala • i i i re posse, non considerantes voti solemnitatem sola Ecclesiae con­tulit t iouc inventam esse, triaque huiusmodi Societatis vota tametsi simplicia, ..t Mttttantialia Religionis vota ab hac Sede fuisse admissa, illaque emitten-

m t.iiu Religionis vere constitui, quippe qui per ea ipsa se Societati ¦ tu ant, atque actu tradunt, seque divino servitio in ea mancipant. In qui- ' voti» nullus praeter Romanum Pontificem potest manum apponere, aliis- llque ilie. modis Societatem ipsam impetunt universali Ecclesiae per- •> quae diversis functionibus, et personarum gradibus distributa, a • > I' iitit . ibus presbyterorum, a Tridentina Synodo clericorum Reli- • *w*IUU. habitu, nomine, plerisque personarum gradibus, votorumque mmt¥Ê» tb aliis ti tularibus Ordinibus distinguitur. Quibus etiam adiun- • *         i non professis, etiam invitis dictae Societatis Superioribus,

t ¦<¦•• » » '• pulates Ordines se transferre. Transgressoresque horum b V li»ol««llrntc aut etiam uxorem ducentes, nullam ipsi Societati flriMlM Ium*, Immo pot.se Episcopos cum eis dispensare, ut invitis etiam

superioribus eisdem uxorem ducant. Quibus, cum glossatores, et obtrecta- tores huiusmodi sua falsa doctrina favere pergunt, horum votorum naturam, et poenarum vim, vel non intelligentes, vel eludere conantes, eo sunt pro­gressi, ut etiam vi facultatum, quae literis indulgentiarum Cruciatae sanctae nuncupatarum continentur, omnes transfugas, et ab ipsa Societate deficien­tes non professos, quoties ab ea defecerint, ab excommunicationis latae sen­tentiae poena a quocumque confcssario absolvi posse, nullamque ipsi Socie­tati suis operariis privatae iniuria a fieri, aut praeiudicium generari existiment, sed et votorum substantialem Religionis praedictae, ac decretorum contra eosdem Apostatas Sedis huius auctoritate editorum vim, quantum in eis est, enervare contendant. Insuper asserunt non posse vota aliqua in saeculo emissa in tria haec substantialia Socic tatis commutari (cum tamen haec vota sint status, ut praefertur, religiosi alio utilis, et perfecti, ut illa in haec pos­sint, haec vero in aliorum Ordinum, etiam solemnia vota commutari, sit ab hac Sede iustis de causis interdicturn). Nec etiam desunt alia, quae in ani­marum suarum praeiudicium, Societatis perturbationem, et scandalum plu­rimorum comminiscantur.

§ 19. Nos universalis Ecclesiae utilitati, quam ex inviolato, et inconcusso dictae Societatis Instituto, et religiosae sobolis educatione sentimus, et maio­rem in dies speramus, prospicientes, et praeterea eiusdem Societatis indem- nitati, paci, quieti, et incremento consulere volentes, Motu simili, et ex certa scientia nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, laudabile ipsius Societatis Institutum, et quae illud concernunt, praemissa omnia, et singula, praedictaque illius, ac quaecumque alia privilegia, facultates, exemptiones, immunitates, gratias, et indulta a praedictis praedecessoribus nostris, et a Nobis etiam per communicationem concessa, constitutiones quoque, ac sta­tuta, et decreta qualiacumque, ac si ad verbum praesentibus insererentur, pro expressis habentes, tenore praesentium approbamus, et confirmamus, sup- plentes omnes iuris, et facti defectus, si qui intervenerint in praedictis Con­stitutionibus, et statutis.

^ 20. Ad b.ici dietam Societatem firmo Sedis huius praesidio commu­ni i c volentis, Iii nosti.i perpetua Constitutione, Motu, scientia, et potestatis plenitudine r idibus, statuimus, atque decernimus, tria vota huiusmodi etsi simplicia, ex huius Sedis institutione, ac nostra etiam declaratione, et confir­matione esse veie hii I ' s ian h.dia Religionis vota, ac in dicta Societate tam­quam in religione apptoii.ii.i per Sedem eamdem admissa fuisse, et esse, ac per Nos admitti, in m ille, a quoquam ptaetei Nos, et Sedem huiusmodi dispensare nec ea ullo alio modo nam per legitimam dimissionem a Socie­tate cessare posse.

§ 21. Et non modo eos. qui in ( .adultorum formatorum, sive spiritua­lium sive temporalium .a.iiln ministeria, ut praefertur, admittuntur, sed et Scholares ipsos ac snpiadu os omnes, et quoscumque, qui in ipsam Societatem admissi, biennio probationis a quolibet eorum peracto, tria vota substantialia praedicta, tametsi unplicia emiserint, aut emittent in futurum, vere, et proprie religiosos fui e, et esse, ac fore, et ubique semper, et ab omnibus censeri, et nominari debere, non secus atque ipsos tum Societatis,

—--------------------------------------------------------------------------------------- ."— ,

ium > 111 " n 1111 v i s aliorum Regularium Ordinum Professos, suisque Praepositis m omnibus, 11 per omnia obedire, et huic Sedi immediate subiectos, et a qutiiumvr. i m 11 minorum, et delegatorum, seu aliorum iudicum iurisdictione immuni c M-mpius, prout Nos etiam vigore praesentium eximimus.

I irnique ut omnium Societatis privilegiorum iuxta Generalis Prae- i"'»ni iiiin maii sunt participes, ita quoque excommunicationis maioris iii ie M titiniiae, et aliis Apostatarum poenis, si qui a Societate deficiant, ii i •' . u tamquam veros Apostatas puniri posse, nec a quoquam, nisi |.rr N,"i. et Seilem praedictam, aut Generalem Praepositum ab eisdem poe- II al '.i nn ante huiusmodi absolutionem, et a Societate dimissionem

....................... n trahere, quinimmo eos omnes ad contrahendum inhabiles,

i. .milia in* huiusmodi nullos, et irritos esse, prout irritos facimus, et anmillamiia.

, i it ut contradicentem audacia coerceatur, praemissas omnes, et 11 u a t v i *i nl i« illis similes assertiones contra dictae Societatis Institutum, vel immo..i..iii» i iii illius praeiudicium pronuntiatas, aut scriptas, falsas omnino, ¦ i irinrrnniv esse, et censeri debere.

i, i Pia. 11>iitiiis igitur in virtute Sanctae Obedientiae ac sub poenis r» nuntium, in nn latae sententiae, necnon inhabilitatis ad quaevis officia, ' i. saecularia, et quorumvis Ordinum regularia, eo ipso absque •tu . t r • i a i itu mc iucurrendis, quarum absolutionem Nobis, et Successoribus •». •• i e m i \ imus, ne quis cuiuscumque status, gradus, et praeeminentiae «•.«i' v Ii i i. Societatis Institutum, Constitutiones, vel etiam praesentes, aut . v r. c u um vel supradictorum omnium articulum, vel aliud quid supra- .ii. i i coiiceiuens, quovis disputandi, vel etiam veritatis indagandae quaesito in. i i . te vel indirecte impugnare, vel eis contradicere audeat, distri- >•«•• inlulientes, ne quis, sive extra, sive intra dictam Societatem, nisi de illius i.... iii., mt interiorum Praepositorum licentia, notationes, declarationes, IImmm, vi i scholia ulla super praemissis facere, vel ea, nisi quantum verba •• ¦ imi. interpretari, aut de eis disceptare, seu scrupulum cuiquam . . ,.t m controversiam aut dubium revocare audeat quoquomodo, nec

........ i mt. ipretationes, sive impressas, seu scriptas, ad id pertinentes

i.4.. . !.. r illisque tradere, vendere, vel apud se retinere praesumat.

•., qui.! vero dubii de eisdem oriri contigerit, ad Sedem praedi-

...........  kI i in i.ilem Praepositum dictae Societatis, aut ad eos, quibus

u i,.». — «ini, referatur.

I »• i i o u praemissis omnibus, et singulis, etc. • i ,,,. 4, IV, p. 55-60].


154

i • • viii, . mist. Inter Apostolicas, 5 sept. 1584.

tttt AfMSSaAM*. »i sh e Canonicas sanctiones, quae de iurisiurandi •*Hf*«*s •*»•» ImsmIIiih piodierunt, fel. rec. Nicolaus Papa III intelligens Ii MHÉMl ftMésMl «te Illum 1 iinsuetudine observari, ut earum Praelati ad

Ecclesias ipsas primo accedentes, et in negocio receptionis novorum Cano­ni. oruin, nec Praelatos admitti, nec Canonicos aliter recipi in dictis Ecclesiis, nisi iurato ab eis, statuta, et consuetudines ipsarum Ecclesiarum, scripta, et non scripta inviolabiliter observare, inter Laicos etiam multarum Civitatum, Castrorum, et Terrarum eum consuetudinis morbum in assumendis Potesta­tibus, Rectoribus, vel Officialibus suis irrepsisse, ut ipsi Potestates, Rectores, et Officiales ad huiusmodi Potestarias, Rectorias, et Officia, nullo modo ad­mittantur, nisi prius se statuta ipsorum locorum clausa iuraverint servaturos.

§ 1. Et quia in statutis, et consuetudinibus supradictis interdum aliqua reperiebantur illicita, seu impossibilia, vel obviantia Ecclesiasticae libertati, idcirco ne sub tali generalitate iurandi, sic iurantibus peccandi occasio prae- beretur, cum iuramentum non ideo fuerit institutum, ut vinculum esset ini­quitatis, praedictus Nicolaus Papa animarum periculis obsistere cupiens, fru­gifera, et salubri Constitutione 1 praecepit quibuscumque scientibus contineri in praedictis consuetudinibus, et statutis illicita, impossibilia vel libertati Ecclesiasticae obviantia, huiusmodi iuramenta ab eis nullo modo praestari, et iuramenta ea intentione facienda, vel facta ut etiam illicita, vel impossi­bilia, seu libertati Ecclesiasticae obviantia observentur, cum etiam sub tali intentione praestari non possent absque divinae Maiestatis offensa, decrevit in huiusmodi illicitis, impossibilibus, seu libertati Ecclesiasticae obviantibus non servanda, quin potius pro animarum salute, si sub forma praedicta vel simili aliquos ignorantes praedicta illicita, seu impossibilia, vel libertati Eccle­siasticae obviantia iurare contingeret, ad observanda dumtaxat licita, possi­bilia, et libertati Ecclesiasticae non obviantia iuramentorum intentio referri deberet, declarans iuramenta sub huiusmodi generalitate qualitercumque, et sub quacumque verborum forma praestita vel praestanda, ad licita, possibilia, ac Ecclesiasticae libertati non obviantia dumtaxat extendi, ipsosque iurantes ad alia per praestationem iuramenti huiusmodi non teneri. Verumtamen multi infirmi, cupidique census sese in huiusmodi iuramenta cum animarum suarum periculo praecipitant.

§ 2. Nos quoniam haec sanctorum quoque Patrum institutis, et salubri rerum Ecclesiasticarum directioni adversantur, et tamquam de radice ambi­tionis procedentia omne bonum in Ecclesiis, rebusque publicis pervertunt, ea novae provisionis subsidio prohibere volentes, praesentium auctoritate innovamus praedictam Constitutionem Nicolai Papae, itldemque alias omnes Canonicas sanctiones de abusu, et reprobatione huiusmodi iuramentorum promuigatas, volumusque eas ubique ab omnibus etiam quoad praeterita inviolabiliter observari.

§ 3. Ac etiam praecipimus, et interdiciinus Praelatis, Canonicis, et aliis supradictis, necnon Ecclesiarum Capitulis, et Monasteriorum ceterisque Con­ventibus, Civitatum quoque, Castrorum, et Terrarum Communitatibus, et personis quacumque dignitate praeditis, ne ulla omnino iuramenta illicita, impossibilia, damnosa, vel libertati Ecclesiasticae, aut decretis Concilii Tri­dentini obviantia, sive ante sive post electiones, confirmationes, provisiones,

1 C. 1, de iureiurando, II, 11, in VI".

receptione;;, admissiones, aut alios actus, ubicumque ac quocumque tempore, rli.im pi leiextu cuiusvis consuetudinis quantocumque tempore observatae, qn u- potius corruptela est censenda, sive in genere, sive in specie praestare, reddere, vel exigere, neve super praestitis, redditis, vel exactis hucusque quemquam, In iudicio vel extra inquietare audeant quoquomodo, vel tur­bat c, illos enim qui iuramenta illicita, impossibilia, damnosa, vel Ecclesia­sticae lib n.ut, aut decretis dicti Concilii obviantia, exigere «intenderint, lipisci >p< s videlicet, et alios quoscumque Pontificali dignitate praeditos suspen­di : a divinis, Capitula vero, et Conventus, eorumque Ecclesias, et loca omni a interdicto Ecclesiastico supponimus, ac singulares personas excom- municationis sententia innodamus, inhabilesque facimus ad obtenta, et alia obtinenda eo ipso, Nobisque, et Romano Pontifici pro tempore existenti relaxationem suspensionis, et interdicti, necnon absolutionem ab excommu­nicationis sententia huiusmodi perpetuo reservamus.

t. Dei ementes eos, qui talia iuramenta scienter praestiterit, usu, et eoni u I ' ici, et gratiae cuius causa iuraverant, eo ipso privatos esse: alios veni nuntiantes ad praestitorum iuramentorum huiusmodi observationem m 111 : t m teneri. Necnon irritum, et inane quicquid secus per quoscumque, s n ni i vel ignoranter attentatum est hactenus, et deinceps contigerit attentari.

•'t Y Non obstantibus praemissis, etc.

11 ull. Rom., tom. 4, IV, p. 75, 76J.


155

Gregorius XIII, const. Populis, 25 ian. 1585.

[Cf. Codicis Iuris Canonici Docum. VIII. - Cf. etiam Collectanea S. C. de l'rop. Fide, vol. I, p. 256, nota (1)].


156                                                      .

Sixtus V, const. Romanus Pontifex, 20 dec. 1585.

H Mli mus Pontifex, Beatissimi Petri Apostolorum Principis Successor, Ii iWssl-" i militantis Ecclesiae specula, divina dispositione collocatus, ex •« h Io it Apostolicae servitutis officio omnium Ecclesiarum solicitudinem IMhWfc i0"1' (l»e Dominici Gregis, qui unius sanctae Catholicae, et Aposto­li Bsstssi i per universum Orbem terrarum diffusae, sacro ovili conclu­ditur, curam n icre tenetur. Huius vero tam gravis, et ingentis oneris, Angelicis |ilfw lni'nrtii 1 «rmidandi magnitudinem, ut facilius ferre posset, venerabiles fralm im» Catholicos Episcopos in partem suae solicitudinis advocavit; qui tamquam a ut ire in populo Dei, pleni sapientiae spiritu, in sua quis- qui psstopH vlg b a ex ubantes, illius supremi in terris pastoris immensos l.ib o . ¦ lc, u. ni. m mio uno, Deo auctore, plenitudo residet potestatis.

Nimirum, ut Episcoporum opere, et adiumento, ubique locorum gregis sibi commissi vultum agnosceret, et spiritualium ovium morbos intelligeret, cura- tionesque adhiberet; atque ex sui muneris officio, perdita requireret, abiecta reduceret, confracta alligaret, infirma consului.iret, pinguia, et fortia custo­diret: denique assiduis pastorum vocibus admonitus, de toto Ecclesiarum singularum statu certior redderetur, tu- qui, quam omnino illum lateret earum rerum, quas ad Dei gloriam augendam, ad Christianam religionem propa- gandam, ad animarum salutem procurandam necessario eumdem scire, atque intelligere oportet, ut omnibus cognitis, ,-t cxaminatis, pro ea, quae sibi a Christo Domino tributa est, summa p,,lc ,i de, alia in vinea Domini Sabaoth evellat, alia plantet, alia aedificet, alia dc.truat, quamadmodum ex rerum, et temporum conditione salubr ius in I linum,) viderit expedire.

§ 1. Ob quas sane causas iure ..        , et Spiritus Sancti instinctu, a

sanctissimis Pontificibus l'raede,, ¦¦ ¦, uilm . in >st r is iam ab antiquissimis tem­poribus institutum est, et pci muli i let.ite-, magno Ecclesiae Dei commodo observatum, ut singuli Ipi .i qu. \n In,q,im ,,pi, Primates, et Patriarchae, certis praescriptis temporibus, per se ipsos, vel per certum eorum Nuncium, omni occasione seposita, Meatis>.um u uni Ap , i, liorum Petri et Pauli, qui hanc Altnam Urbem n,, ur,-ium-                    uuni, limlna, tamquam fidei pe­tram, et totius sacerdnt.dis niuiaiis i,mi. in lun iurando se visitaturos polli- cereutur, atque ita s P I matris suae iinnplexu re, n ati, et paterno Summi Pontificis colloquio roboiati, ad 1 ,, l, i i . suas legendas, alacriores, et instru­ctione redirent.

$ 2. ( ici um hae, iam salutaris, atque necessaria constitutio, partim hominum negligenti.!, partim antiqui humani generis hostis astutia, variis etiam insurgentibus temporum calamitatibus, valde refriguit, aliis alia atque alia impedimenta praetexentibus, in grave animarum suarum periculum, et quibus praesunt Ecclesiarum detrimentum. Nec vero dubitandum est, quod sine maximo animi moerore commemorare non possumus, perniciosissimas haereses, quibus multis iam annis, hominum peccatis ita promoventibus, Ecclesia vexatur, et Christi Domini vestis dilaceratum ex eiusmodi saluber- rimae visitationis intermissione partim ortas esse, partim latenti progressione magnum incrementum accepisse. Nam si celeriter in ipso nascentis maii initio, ab ipsis Episcopis pro rei gravitate ad Romanum Pontificem relatum esset, sane illius providentia, et auctoritate, statim venenatae stirpes ex agro Domini evulsae essent, et diabolici ignis scintillae subito oppressae, atque restinctae, in tot flammas, et luctuosa incendia non erupissent.

§ 3. Haec, atque alia gravissima incommoda, cum primum ad summi Apostolatus apicem, meritis licet imparib. Deo ita volente, vocati sumus, attentius considerantes, non solum ex intimis animi sensibus indoluimus, sed statim de adhibendo remedio, divina gratia adiutrice, cogitare coepimus. Urget enim Nos Dei amor, et acres animo nostro stimulos, dies noctesque subiicit, quemadmodum in tremendo illius iudicio, administrationis nostrae rationem reddamus. Nam si huic tanto malo, quod magis quotidie ingra­vescit, non occurramus, non possumus Nobis ipsis non valde timere, cum crebro in mentem veniant, et quasi aures nostras personent sacrae illae voces

< imminuti.nn ., rt terroris plenae: Fili hominis speculatorem dedi te domui Im.u I, i t h i um.m eius d manibus tuis requiram. Iit quod Petro a Domino

¦         Ii. ium i i i . nllrma fratres tuos. Et illud Apostoli Pauli, quod tanto magis hI N. |. liniri, quanto maiorem praeter ceteros, pastoralis officii curam ...iiii. Minori Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus San- . ius pii'.iut I pi-.i iqjos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. iJiiihiiu eorumdem Praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, simul­que nimium, ei temporum spatia Ecclesiarum earumdem Praesulibus, pro

u 11 im | ue m iri v alio, et locorum distantia moderantes, hac perpetua Consti­tutum! ««minui'., decernimus, et mandamus, ut omnes Patriarchae, Prima­tis. \i.i . ... . ,.|n, Episcopi, per universum terrarum Orbem constituti a N. In* ilruiir|ih ordinandi, etiamsi Cardinalatus honore praefulgeant, ante- . 11 • nn 111 u 11 u h i onsecrationis suscipiant, seu eis consecratis Pallium delicati petri 11111 n 11 e sumptum tradatur, aut si ad aliam Ecclesiam transferantur, >niri|ii.im illius regimini, et administrationi se immisceant, si quidem prae- wnir» m i m 1.1 fuerint, manibus S. R. E. Diaconi Cardinalis ordine prioris, si >rt,i iini ni,-, ut manibus Antistitis,qui ad impendendum munus praedictum, «ut .1, i o i,i. m I u iii Pallium huiusmodi a Sede Apostolica delegabitur, iurent iuxta i i mutam m Iihro Cancellariae Apostolicae quinterno appellato, nuper descri­pti!», «r I'., itissitnorum Apostolorum Petri, et Pauli limina, statutis in hac mniii ' im unitione temporibus, personaliter, ac per se ipsos visitaturos, ac i ». r i successoribus nostris pro tempore existentibus Romanis Pontifi­ci , i n metu reddituros de toto eorum pastorali officio, deque rebus . .um 11 m ad ipsarum, quibus praesunt, Ecclesiarum statum, ad Cleri, et i | h 111 disciplinam, animarum denique, quae illorum fidei creditae sunt, •iiutrm quovis modo pertinentibus, et vicissim mandata Apostolica receptu- «••«. et ,pi.nn diligentissime executuros.

t (Juod si legitimo impedimento detenti fuerint, iurent se praedicta ....,„,. j ' mplcturos per certum nuncium ad id speciale mandatum haben- w- .i ,!, gremio suorum capitulorum, aut alium in dignitat ecclesiastica seu alias personatum habentem, aut si huiusmodi hominem », »'• ini, i dignitate, et personatu praeditum non habeant, per dioecesa­ni. « it. i. m. et si Clero careant, omnino per aliquem alium presbyterum,

m.................... >,i n gularem spectatae probitatis, et religionis, de supradictis

.............  m unctum. De huiusmodi autem impedimento docere debeant

- •• pio a tu mes, ad dictum primum Diaconum Cardinalem, per «,, ...«.in . - Sim ium transmittendas.

• • im Principes temporales, si quid pro eorum pietate, et «.¦t* «.»... » iii .Iii am Sedem observantia, Romano Pontifici voluerint signi- ttûnHii m»>i», ••»«• I ' i opos, sive alios, qui ab eis mittentur, fidos habe- % um i             nfc(0'•», quorum opera ab eadem Sede pro illorum domi»

1 -.......................... '"i» initiandis, ac stabiliendis, et cum Dei, et sanctae

HQfMMl                qua tuto consistere haud possunt, coniungendis, appor­

to*»             MMbUi • Hl« 1.1, i onsilia, atque subsidia expectare certo poterunt.

S ' ' c ., . ,!, i ium visitationis officium commode explendum

¦                     ¦¦; •   • i • i " , l'i miates, Archiepiscopi et Episcopi, Itali vide-

licet, vel ex Italicis Insulis, unde in Italiam commodius traiici potest, veluti Siculi, Sardi, Corsi, et alii adiacentium Provinciarum Italiae, ac etiam Dal­matiam et Graecarum, quae e regione ipsis Italiae, et Siciliae oris sunt, tertio anno, Germani vero, Galli, Hispani, Belgae, Bohemi, Ungari, Angli, Scoti, Iberni, et ceteri omnes, qui in Europa sunt citra mare Germanicum, et Bal- ticum, ac omnium Insularum Maris Mediterranei, quarto anno, et qui intra Europae fines sunt, his Provinciis reinotiorcs, ac etiam Africani littoribus nostris adversi, ac insularum maris Oceani S ptcntrionalis, et Occidentalis Europae, et Africae citra continentem novi Orbis, tam qui nunc sunt, quam qui ad Catholicam fidem per misericordiam Dei aliquando redierint, quinto anno, Asiatici vero, et qui extra Asiani, et in diis novis terris Orientalibus, Meridionalibus, Occidentalibus, et Septemtrionalibus, tam in Insulis quam in continentibus, et denique in quibuslibet mundi partibus decimo anno iter suscipiant; et Deo concedente perficiant. Idemque institutum tertio quoque, quarto, quinto, et decimo anno repctant, et observent. Haec autem anno­rum spatia tempore suscepti mutui s eou.c lationis, vel pallii traditionis, aut translationis, ut praefertur, Incipiant, m m • ne longius differatur, volu­mus quod tempus qualecumque cxcursum ab tti supradictis Praesulibus, qui sive morte praeventus, sive alia quacumque de an t ob non finitum tempus ei praescriptum dicta limina non visit tvent, iii illius successori effluxisse, et excurrisse intelligatur, ut termino ip i iuvi I'i i decessoris sui iusiurandum completo debitam tunc visitationem qu.impiiiiiuui conficere teneatur.

§ 7. Hi vero ex suptadict Antistitibus, qui hactenus ab hac sancta Sede ordinati sunt, aut dictum pallium ab ea susceperunt, aut ad aliam Eccle­siam translati sunt, prout cuique distantia locorum, et temporum intervalla praescripta sunt, ad supradicta omnia observanda a die publicationis prae­sentis Constitutionis omnino teneantur. Iubemus igitur in virtute sanctae obedientiae supradictis omnibus Antistitibus, praesentibus, et futuris, ut visi­tationem praedictam, sibi, suisque Ecclesiis adeo utilem, ac necessariam, iuxta praescriptam formulam omnino conficiant.

§ 8. Si vero, quod absit, non egerint, eos ab ingressu Ecclesiae, ac etiam ab administratione, tam spiritualium quam temporalium, necnon a perce­ptione fructuum suarum Ecclesiarum, a Capitulis eorum omni exceptione, et mora cessante, interim libere exigendorum, et in opus fabricae, seu orna­mentorum Ecclesiae emptionem, prout maior exegerit necessitas, insumen- dorum, ipso facto tamdiu suspensos esse volumus, donec a contumacia resi- piscentes relaxationem suspensionis huiusmodi a Sede pratuicta meruerint obtinere.

§ 9. Non obstantibus privilegiis, absolutionibus, indulgentiis, et aliis concessionibus de non visitandis liminibus eiusmodi quibuscumque Eccle­siarum Praelatis, et per quoscumque Rom. Pont., ac etiam Nos, et dictam Sedem ex quibusvis causis, perpetuo, vel ad tempus, concessis, extensis, et innovatis, quae omnia contra praemissa cuiquam nolumus suffragari, aliis­que contrariis quibuscumque. Ceterum Nos saluti, et conscientiae securi­tati eorum Praesulum, qui ad huiusmodi visitationem obligati, eam contra iusiurandum hucusque distulerunt, consulere volentes, eos singulos a periurii

reatu, et Canonicis, Apostolicisque omnibus sententiis, quas propterea incurrerint, auctoritate praesentium absolvimus, quos tamen pro excessu huiusmodi eleemosynam, quantam, et cui, vel quibus eorum Confessarios statuerit applicandam, volumus erogare.

[Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 173-176].


157

Sixtus V, const. Coeli et terrae, 5 ian. 1586.

§ 1. Coeli et terrae Creator Deus, quem unum Omnipotentem corde credimus ad iustitiam, et ore confitemur ad salutem, etsi homini, quem ad imaginem, et similitudinem suam creavit, mentem dederit, quae non solum divino fidei lumine illustrata, mysteria illa cognosceret, quae humanam intel­ligentiam superant, sed etiam naturae suae vi, magno licet cum labore, prae­clara multa investigaret, atque intelligeret, tamen ut superbum animal homo non altum saperet, sed timeret, et immensam Conditoris sui maiestatem humi stratus veneraretur, sibi soli eorum, quae eventura sunt, scientiam, et futurarutn rerum cognitionem reservavit. Solus enim ipse, cuius oculis omnia nuda, et aperta sunt, et ad intimas hominum cogitationes penetrat, et con­sequenter eorum actiones intuetur, solus ipse, qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt, omnia praesentia, et ante oculos posita habet, solus denique omnia, et singula quaecumque totius temporis decursu, et saeculo­rum aetatibus futura sunt, ab omni aeternitate novit, et admirabili provi­dentia disposuit, quae non modo humanae mentis imbecillitas ignorat, sed nec daemones ipsi praesentire possunt. Quare idolorum in futuris annun- ciandis falsitatem, et imbecillitatem, et eorum, qui eis cultum adhibebant- vanitatem irridet Spiritus Sanctus apud Isaiam illis verbis : Annunciate quae ventura sunt in futurum, et sciemus, quia Dii estis vos; et in novo testa­mento Christus Dominus discipulorum suorum de futuris eventibus paulo cupidius inquirentium interrogationem gravi illa responsione retudit, qua etiam omnium fidelium suorum curiositatem coercuit: Non est vestrum scire tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Nec vero ad futu, ros eventus, et fortuitos casus praenoscendos (futuris eventibus ex naturalibus causis necessario, vel frequenter provenientibus, quae ad divinationem non pertinent, dumtaxat exceptis) ullae sunt verae artes, aut disciplinae, sed fal­laces, et vanie improborum hominum astutia, et daemonum fraudibus intro- ductae, ex quorum operatione, consilio, vel auxilio omnis divinatio dimanat, sive quod cxpn sse ad futura manifestanda invocentur, sive quod ipsi pra­vitate sua, et odio in genus humanum, occulte etiam praeter hominis inten­tionem se ingerant, et intrudant vanis inquisitionibus futurorum, ut mentes hominum pernicio is vanitatibus, et fallaci contingentium praenunciatione implicentur, et omni impietatis genere depraventur. Quae quidem ipsis cignita sunt, non divinitate aliqua, nec vera futurarum rerum scientia, sed naturae subtilioris acumine, et aliis quibusdam modis, quod hominum obtu-

•.Im intelligentia ignorat. Quamobrem dubitandum non est, in huiusmodi lutnrorum contingentium, et fortuitorum eventuum inquisitione, et praeco­nii! tione, diaboli operationem se fallaciter immiscere, ut sua fraude, ac dolis iiii .eros homines a via salutis avertat, et laqueo damnationis involvat. Quae cum ita sint, nonnulli haec fideliter, et religiose, ut debent, non attendentes, sed curiosa sectantes, graviter Deum offendunt, errantes ipsi, et alios in erro­rem mittentes; tales in primis sunt Astrologi olim Mathematici, Genethliaci, et Planetarii vocati, qui vanam falsamque syderum, et astrorum scientiam pro­fitentes, divinaeque dispositionis ordinationem suo tempore revelandam prae­venire audacissime satagentes, hominum nativitates, seu genituras ex motu syderum, et astrorum cursu metiuntur, ac iudicant futura, sive etiam prae­sentia, et praeterita occulta, atque ex puerorum ortu, et natali die, sive quavis alia temporum, et momentorum, vanissiuia observatione, et notatione, de uniuscuiusque hominis statu, conditione, vitae cursu, honoribus, divitiis, sobole, salute, morte, itineribus, certaminibus, inimicitiis, carceribus, caedi- bus, variis discriminibus, aliisque prosperis, et adversis casibus, et eventibus praecognoscere, iudicare, et affirmare trium- praesumunt, non sine magno periculo erroris, et infidelitatis; cum S. Augustinus praecipuum Ecclesiae lumen, eum qui haec observat, qui attendit, qui in domum recipit, qui interrogat, Christianam fidem, et baptismum praevaricasse affirmet, ut illos merito Apostolus arguat, atque increpet illis verbis: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. Hi igitur levissimi, et temerarii homines in iniserandam animarum suarum ruinam, grave fidelium scandalum, et Christianae fidei detrimen­tum, futuros rerum eventus, et quaecumque prospere, vel adverse obventura sunt, ac actus humanos, ea denique quae ex libera hominum voluntate pro­ficiscuntur, astris, syderibusque adscribunt, eisque eam facultatem, vini, seu virtutem, et efficaciam tribuunt significandi futura, et ad praecognita ita incli- nandi, ut sic omnino, nec aliter eventura sint, atque ob eam causam de iis rebus omnibus iudicia facere, prognostica, praedictiones, et praecognitiones sibi assumere, et palam venditare non dubitant; quibus pauci rudes, et imperiti, aliique nimis creduli, et imprudentes tantam fidem praestant, ut ex huiusmodi iudiciorum, et praedictionum praescripto, aliquid certo esse cre­dant, aut sperent; quorum sane et mendacium Magistrorum teméritas, et infelicium discipulorum credulitas magnopere deploranda est, qui vel divinis literis admoniti non intelligunt hominis praestantiam, cui Coeli, et Stellae, et clarissima Coeli sydera, Sol, et Luna, Deo ita disponente, non imperant, sed inserviunt, sic enim Moyses populum Dei, ut hunc errorem caveret, prae- inmiekit. Ne forte elevatis oculis ad Coelum, videas Solem, et Lunam, et                        astra Coeli, et errore deceptus adores ea, colas, quae creavit Domi­nii 11, iis tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub Coelo sunt. Sed quid nsileia mirandum est homini servire? nonne nobilissimae intelligentiae A Ii i| i. milies sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter fui, qui Ii i. irdiiateui capiunt salutis? nam rationales oves ita diligit Deus, m ; i ; I | , i opos, quemadmodum a S. Ambrosio scriptum est, ad tu n luiii , i     dinaverit, sed etiam Angelos destinaverit. Praeclare etiam

S. Hieronymus: Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui Angelum delegatum. Quod si Angeli homines custodiunt, quid adversus Angelorum custodiam, et tutelam astra moliri, aut efficere poterunt, quae cum ipsis Angelis nullo modo sint comparanda? Nec sane hoc loco practereunda est eximii Ecclesiae Doctoris, et Beatissimi Pon­tificis Magni (iicgorii sententia, qui Priscillianistas haereticos unumquemque hominem sub constitutionibus stellarum nasci putantes, magno rerum, et verborum pondere confutat. Absit, inquit, a fidelium cordibus, ut aliquid esse l atum dicant, vitam quippe hominum solus hanc conditor, qui creavit administri, neque enim propter stellas homo, sed stellae propter homines factae sunt, et a stella fatum hominis esse dicitur, ipsis suis ministeriis sub­esse homo pei Iubetur. Utinam insani homines haec saperent, et intclligerent, ac Dei monitis obtemperarent in Levitico dicentis : Non declinetis ad Magos, nec ab Anulis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Neque enim quae Christiana, et vera pietas repellit, ac damnat, tanto studio investigaret, iisdemque misere se decipi, atque irretiri paterentur. Sunt etiam inanes qui­dam homines, et curiosi, vel impii, et irreligiosi, qui futurarum, et occulta- rum aliarum rerum notitiam adeo anxie habere student, ut ob eadem prae- uosceiida, et investiganda in divinae legis offensionem multipliciter incurrant. Alii enim Qeomantiae, Hydromantiae, Aeromantiae, Pyromantiae, Onoman- tiae, < hiromantiae, Necromantiae, aliisque sortilegiis, et superstitionibus, non sine Daemonum saltem occulta societate, aut tacita pactione operam dare, seu illis, ac sortibus illicitis taxillorum, granorum triticeorum, vel fabarum iaetu uti non verentur. Alii vero aliquas pristinae, et antiquatae, ac per Crucis victoriam prostratae idololatriae reliquias retinentes, quibusdam augu­riis, auspiciis, similibusve signis, et vanis observationibus ad futurorum divi­nationem intendunt. Alii autem sunt, qui cum Morte foedus ineunt, et pactum faciunt cum Inferno, qui similiter ad occultorum divinationem, ad invenien- dos thesauros, vel ad alia facinora perpetranda, etiam expressa cum Diabolo pactione facta, in manifestam suarum perniciem animarum, nefariae magicae artis incantationes, instrumenta, et veneficia adhibent, circulos, et diabolicos characteres describunt, Daemones invocant, aut consulunt, ab eis responsa petunt, aut accipiunt, eis preces, et thuris, aut aliarum rerum suffimenta, seu In nn r ationes, aliave sacrificia offerunt, candelas accendunt, aut /ebus .aeris, vel Sacramentis, aut Sacramentalibus sacrilege abutuntur, adorationis, !¦• nuilcxionis, aut quaevis alia impietatis obsequia praestant, cultum venera­tioni mve tribuunt; aut annulum, vel speculum, aut parvas phyalas sibi fabri- . aut, aut labrn ari curant ad Daemones in eis alligandos, seu includendos, n: putant, ad responsa ab ipsis inde petenda, aut habenda. Alii praeterea etiam m iiupi ribus obsessis, vel lymphaticis, et phanaticis mulieribus Dae­mones, d. (nimis, vel occultis rebus, aut factis exquirunt, ut merito ab his, quos 11, unum iii Evangelio tacere imperavit, vanas mendacesque referant tcsponsuim s Aiu quoque praestigiatores, frequentius vero mulierculae quae­dam supcistituuntuis deditae, in phyalis, seu vasculis vitreis aqua plenis, vel m speculo ai ccie.is , audi lis, etiam benedictis sub nomine Angeli Sancti, et Albi, Diabolum omnium malorum satorem supplices adorantes, vel in ungui-

bus, aut palma manus, quandoque etiam oleo perunctis eumdem omnium fallaciarum Architectum orant, ut similiter futura, vel occulta quaevis per spectra, et apparentes imagines, seu phantasi as visiones sibi ostendat, aut ab eodem patre mendacii Diabolo aliis incantationibus, aut variis supersti- tiosis observationibus, futurorum, et occultorum huiusmodi veritatem quae­runt, et hominibus praedicere contendunt. Quorum omnium, quos supra enumeravimus, consimilis impietas parem exitum habet, nimirum, quod Dae­monis praestigiis, ac dolis, tum qui divinant, tum qui divinationem expetunt, illusi ac delusi miserrime reperiuntur. Itaque cum futuros eventus in seipsis considerare, antequam fiant, sit Dei proprium, illud necessario consequitur, ut Astrologi, et alii praedicti, qui huiusmodi futura praenunciare, aut prae- noscere quocumque modo, nisi Deo revelante audent, iniuste, atque impru­denter, quod Dei est, sibi assumant, et usurpent. Sic fit, ut dum ab eis, quod solius est Creatoris, perperam creaturis tribuitur, divina maiestas graviter laedatur, fidei integritas violetur, et animabus pretioso Christi sanguine redemptis, pestis, atque exitium importetur.

§ 2. Et licet iampridem regulis Indicis librorum prohibitorum ex decreto Sacri Generalis Tridentini Concilii confecto, illud inter cetera constitutum fuerit, ut Episcopi diligenter providerent, ne huiusmodi Astrologiae iudicia- riae libri, tractatus, et indici s legerentur, vel haberentur, qui de futuris con­tingentibus successibus, fortuitisvc casibus, aut iis actionibus, quae ab humana voluntate pendent, certo aliquid eventurum affirmare audent, permissis tamen iudiciis, et naturalibus observationibus, quae navigationis, agriculturae, sive medicae artis iuvandae gratia conscripta fuissent. Libros vero omnes, et scripta Geomantiae, Hydromantiae, Chiromantiae, Necromantiae, sive in quibus continentur sortilegia, veneficia, auguria, auspicia, incantationes artis magicae, prorsus reiici, et aboleri curarent. Non tamen errorum, corruptela- rum, delictorum, et abusuum praedictorum extirpationi usque adeo provi­sum est, quin etiam adhuc in nonnullis locis, et apud plurimos curiosius vigeant, cum valde frequenter, detectis diaboli insidiis, divinationum, sorti- legiorum, et variarum superstitionum omnia plena esse in dies detegantur.

§ 3. Nos igitur, qui pro nostro Pastoralis Officii munere fidei integrita­tem inviolatam conservare debemus, et animarum saluti prospicere, quantum divina gratia adiutrice possumus, ex paternae caritatis visceribus optamus, damnantes, et reprobantes omne genus divinationum, quae diabolo auctore ad fidelium deceptionem e praedictis curiosis, vel perditis hominibus fieri solent. Cupientes praeterea sanctam illam Christianae Religionis simplicita­tem, praesertim ubi agitur de summa Creatoris Dei potestate, sapientia, et providentia, ab omni erroris labe, integram atque incorruptam, ut par est, retineri. Volentes quoque praedictae falsae credulitati, ac huiusmodi "illicita- rum divinationum, et superstitionum, detestabili studio, et execrandis flagi- tiis, atque impuritatibus occurrere, ut de Christiano populo merito dici possit, quod de antiquo Dei populo scriptum est: Non est augurium in Iacob, neque divinatio in Israel, hac perpetuo valitura Constitutione, Apostolica auctori­tate statuimus, et mandamus, ut tam contra Astrologos, Mathematicos, et alios quoscumque dictae iudiciariae Astrologiae artem, praeterquam circa

agriculturam, navigationem, et rem medicam in posterum exercentes aut facientes iudicia, et nativitates hominum, quibus de futuris contingentibus successibus fortuitisque casibus, aut actionibus ex humana voluntate penden- tibus aliquid eventurum affirmare audent, etiam si id se non certo affirmare asserant, aut protestentur, quam contra alios utriusque sexus, qui supradictas damnatas, varias, fallaces, et perniciosas divinandi artes, ive scientias exer­cent, profitentur, et docent, aut discunt, quive huiusmodi illicitas divinatio­nes, sortilegia, superstitiones, veneficia, incantationes, ac praemissa detestanda scelera, et delicta, ut praefertur, faciunt, aut in eis sc quomodolibet mtro- mittunt, cuiuscumque dignitatis, gradus, et conditionis existant, tam Fpiscopi et Praelati, Superiores, ac alii Ordinarii locorum, quam Inquisitores h .eic- ticae pravitatis ubique gentium deputati, etiamsi in plerisque ex liis casibus antea non procedebant, aut procedere non valebant, diligentius inq,,, m( et procedant, atque in eos severius canonicis poenis, et aliis eorum ari ib io animadvertant

§ 4. Prohibentes omnes, et singulos libros, opera, et tractatus huiusmodi iudiciariae Astrologiae, Geomantiae, Hydromantiae, Pyromantiae, Onotnan- tiae, Chiromantiae, Necromantiae, Artis Magicae, aut in quibus sortiletria veneficia, auguria, auspicia, execrabiles incantationes, ac superstitiones con­tinentur, ac ut supra in memorato Indice interdictos sub censuris et poenis in eo contentis a quibuscumque Christifidelibus legi, aut quomodolibet retineri, sed illos Episcopis, et Ordinariis locorum, vel Inquisitoribus prae­dictis praesentari, et consignari debere. Et nihilominus eadem auctoritate statuimus, et mandamus, ut contra scienter legentes, aut retinentes libros et scripta huiusmodi, seu in quibus talia continentur, similiter iidem Inqui­sitores libere, et licite procedant, ac procedere, et poenis condignis punire

et coercere possint.

§ 5. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Ap0stojjcjs

ceter sque contrariis quibuscumque.

[Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 176-179].


158

Sixtus V, const. Quanta Apostolicae, 18 mart. 1586.

(.Munia Apostolicae Sedis dignitati detrimenta, et eius subditis incom­moda, r\ Civitatum, Terrarum, et locorum Status Ecclesiastici distractione obvenci nn, .1 idua mentis nostrae cogitatione revolventes, Pastoralis so|j. citudinis N ,lu. divinitus commissae zelo urgemur, illorum conservationi solertioris diligentiae studio incumbere, et quae propterea a Praedecessoribus nostris malum consilio, ac optima ratione sunt sancita, approbationis nostrae robore commuuiiv. Alias siquidem a fel. rec. Pio Papa V, Praedecessore nostro, emanarunt literae tenoris subsequentis, Pius Episcopus, etc. Admo net nos.

Omittitur tenor huius Constit., quia habetur supra, in N. 120.

§ 1. Et deinde piae mem. Gregorius Papa XIII, etiam Praedecessor noster, literas praedictas, Apostolica auctoritate approbavit, et confirmavit, prout in ipsius Gregorii Praedecessoris literis desuper confectis 1 plenius continetur.

§ 2. Quocirca ne literae Pii Praedecessoris huiusmodi labentis temporis cursu valeant labefactari, sed eo validius subsistant, quo multiplici firmitatis vinculo saepius fuerint stabilitae, vestigiis ipsorum Praedecessorum inhae­rendo, easdem literas Pii V Praedecessoris, et in eis contenta quaecumque ex certa scientia nostra, auctoritate praedicta tenore praesentium approba­mus, et confirmamus, ac etiam innovamus, easque inviolabilis firmitatis robur obtinere, ac perpetuo observari debere volumus, et mandamus.

Nulli ergo, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 192].


159

Sixtus V, const. Postquam, 3 dec. 1586.

Postquam verus ille atque .u tenui Pastor, et Episcopus animarum Chri­stus Dominus ad gubernandam universalem I cclcsiam, (piam suo pretioso sanguine acquisivit, Apostolorum Pt iiti i|u H. Petro coelestis simul ac terrenae tradidit plenitudinem potestatis, eique suas tit terris vices commisit, sicut in cathedra ipsius Petri successor, et verus Christi Vicarius Romanus Pontifex divina pracordinationc, eiusdem supremae Apostolicae dignitatis fastigium, et locum in terris tenet, ita etiam Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinales repraesentantes personas sanctorum Apostolorum, dum Christo Salvatori regnum Dei praedicanti, atque humanae saluti mysterium operanti ministra­rent, eidem Pontifici in executione Sacerdotalis officii, et in dirigenda ipsa Ecclesia Catholica, cui praeest, consiliarii, et coadiutores assistunt, quasi oculi, et aures, ac nobilissimae sacri capitis partes, et praecipua illius mem­bra a Spiritu Sancto constituta, qui in hac ipsa Ecclesiastica Hierarchia divina dispositione, instar illius caelestis, cui ex altera parte respondet, ordinata, ad altissimum gradum evecti cum ipso Romano Pontifice communi patre ac pastore, ad quem ex omnibus undique gentibus ac nationibus, in gravis­simis, maximeque arduis rebus fideles omnium generum, omnium ordinum, summi, infimi quotidie confluunt, tanti ponderis moleni atque onus popu­lorum sustineant, et pro animarum salute, pro fide, pro iustitia, pro unitate assidue invigilent ac laborent, qui circa ipsum universali Ecclesiae serviendo, singularum Ecclesiarum commoditatibus se impendant, quorum consilio idem Pontifex agenda disponat, quorum opera, et necessaria, et plurimum fruc­tuosa universae Reipublicae Christianae in secundis rebus ornamento, et con - modo, in dubiis praesidio, et adiumento esse possit. Qui denique pro exal­tatione Catholicae Religionis, pro pace, et quiete Christiani Populi, pro aug-

1 Cf. N. 142.

mento, et Inimice sanctae Sedis Apostolicae sanguinem, si ita res ferat, et spiritum constanter effundant.

•j 1. Cann itaque ipsi veri cardines sint, et clarissima Ecclesiae lumina, templi Dei b.i-.es, firmamenta, et columina Christianae Reipublicae singulari quadam pietati- ae doctrina, nec vulgari, aut mediocri, sed insigni atque eximia vii tute abundate debent, ut, quam gerunt, personam digne, et honorifice valeant sustinete. Ac quemadmodum praecipuae sunt partes summi Romani l'iaesulis in iis i . iscendis exquisitam adhibere diligentiam, et accurata cir- uiti'peetione pt i >videre, ut viri optimi, ac lectissimi assumantur, et vel in hoc potissimum necessitati atque utilitati totius Ecclesiae sibi commissae i ..nudabit, ita etiam Praelati ceteraeque personae Ecclesiasticae ad tantae di mil ite, sublimitatem promovendi, anteactae vitae laude, atque excellenti qu id nn, et tata meritorum commendatione prae ceteris fulgeant, necesse est, ut hoc .impiis-imo honore digni habeantur. Siquidem eorum vita ac mores . dens exemplo esse debent, verba, et responsa pro oraculis, monita ac prae- pta ab nim i is Christianis regulae, et norma recte vivendi, recteque sen­tiendi existimantur, ab iis quasi sapientissitnis magistris Ecclesiasticae disci- ¦ itur (muta suscipitur, quae ad mores, vitamque cunctorum fidelium com- p uu I .-, longe lateque diffusa propagetur. Ipsi denique vere sunt sal terrae, i I i 'tua positae super candelabrum, ut inter sanguinem, et sanguinem, . m nn, et . ausam, lepram, et lepram discernant, ac doctrinae opportunitate, et veniale, infirma confirment, disrupta consolident, depravata convertant, luceant nniluis qui in domo Domini habitant, ac primae huic Sedi assistentes cunctos 111 tm e ., dum in gravioribus negotiis eamdem Sedem consulunt, eiusve opem uplorant, suo iudicio, consilio, et auctoritate instruere, dirigere, ac docere u m cessent. Ceterum, cum non solum ad eos spectet plurima, et maxima m intenti negotia, et causas, quae eis in dies committuntur, praeclara fide, et ' uiia cognoscere, ac Legationibus in Provinciis gubernandis, et in gra- . ut' n. rebus, saepius ad Reges, et Imperatores perfungi.

| 1 I. quod omnium caput, et summa est, ex eorum corpore, numero, «4 GtlUgio, ille ipse, qui cunctis pastoribus est praeficiendus, ac totius Do- gregi-i curam habiturus, Summus Pontifex deligatur, iidemque illum *•** nilii»u« i irent, qui tunc demum publico bono Christiani populi, optimus mm m ¦ • ilubi ttione existet, si e numero, et suffragiis bonorum deligetur, M Im* •« ela tione censéndi sunt veri interpretes, atque internuntii volun- >i"i " u i« spiritu sicut universum Ecclesiae corpus sanctificatur, et -•-» ••• i»«Init- hoc totum huiusmodi electionis opus eiusdem afflatu, • > •! v i certissimum est, atque omnibus exploratum, ut vel ex |nu v** i-«t" ' possit, quanta in eis requiratur puritas, et sinceritas ab ». . »o. in, piivatorum commodorum cura, et factionum studiis ttMMi qmtmm («*« Una, et voces, templa, et organa futura sint Spiritus Sancti, ,< •« i .. i ...i ¦omnibus is sit proditurus, in quem totius Apostolicae («iImUIS pMMo Deo annuente merito conferatur.

§ & «/a»|.«. | irr, ut tanti muneris amplitudo ea, qua decet, observantia, (MlfMlMt •i,»i'l «uni i mortales honoretur, et in quos ob celsitudinem (••dua. omnium •». uti, iunt uiin ora convertuntur, in eis summae dignitati

par claritas, et splendor eluceat, atque in eis glorificetur Deus, honorificetur Sacerdotale ministerium, et animae fidelium laetificentur, certe sacris amplis­simis huius honoris insignibus ii demum decorandi videntur, qui eximia eru­ditione, innocentia, ac sanctitate, et omni virtutum genere a vero solidorum bonorum largitore Deo supra ceteros fuerint illustrati. Proinde Nos, post­quam placuit divinae bonitati imbecillitatem nostram ad summi Apostolatus apicem vocare, inter ceteras, quas pro bono universalis Ecclesiae his maxime turbulentis temporibus, dies noctesque suscipimus, curas, et cogitationes, hanc ipsam Pontificia nostra solicitudine dignissimam iudicavimus, ut ad communem salutem, et profectum Christiani populi nostrae curae crediti, ac ad ipsius Sanctae Romanae Ecclesiae decus, et ornamentum circa Cardina­lium electionem, atque assumptionem, tam a Praedecessoribus nostris, quam a Nobis hactenus editas sanctiones, et decreta expenderemus; in quibus licet pleraque salubriter, ac prudenter disposita, et ordinata fuerint, quia tamen res humanae facile in deterius prolabuntur, nisi sit qui eas assidue renovet, atque conservet, easdem illas sanctiones, et decreta partim innovando, partim declarando, partim pro rerum, et temporum exigentia supplendo, et in melius reformando, habita super his cum venerabilibus fratribus nostris eiusdem S. R. E. Cardinalibus deliberatione matura, de eorumdem fratrum consilio, et unanimi consensu, Ium nostram perpetuo valituram Constitutionem duxi­mus promulgandam, qua et nosmetipsos in re tam gravi nostri muneris admonemus, et quam Nobis legem imponimus, eamdem nostris successo­ribus indicamus, quos, et sui officii non immemores fore confidimus, et se aliquando in districto, ac tremendo Dei iudicio suae vilicationis rationem esse reddituros, Apostolo dicente: Omnes stabimus ante tribunal Christi, et unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

§ 4. Primum igitur, cum ita exposcente rerum, ac temporum qualitate, et occasione recessum fuerit a veteri illo more admodum paucos viros in sacrum Collegium adscribendi, iamque plures nostra aetate Cardinales, quam antiquitus in ipsum Collegium cooptari consueverint, tum ut iuxta generalis Concilii Tridentini decretum1 omnium Christianitatis Nationum ratio habea­tur, tum quia in eodem Collegio multi, quae est humani corporis infirmitas, senectute, vel morbis frequenter gravati, haud commode tanto oneri assidue substinendo sufficere queunt, ut in hoc moderatio congrua adhibeatur, et certi limites praescribantur, ne vel ad veterem illam paucitatem eos rediga- mus, vel rursus eorum honor nimia, ac superflua numerositate vilescat, quod interdum Nos ipsi dum in minoribus essemus, vidimus, et experti sumus. Ac ut veteris Synagogae figura Sanctae, et Apostolicae Ecclesiae veritati respondeat, sequi cupientes mandatum Domini factum ad Moysen, de con- gregandis septuaginta viris de senibus lsrael, quos nosset senes populi esse, et magistros, ut secum onus populi sustentarent, et non ipse solus gravaretur, super quos ad ostium tabernaculi ductos, loquente Domino, Spiritus requie­vit: de praedictorum fratrum nostrorum consilio, perpetuo statuimus, et ordi­namus, ut in posterum connumeratis omnibus cuiusque ordinis Episcopis,

1 Sess. XXIV, de ref., c. 1.

Presbyteris, et Diaconis Cardinalibus, qui nunc sunt, quique in futurum crea­buntur, cuncti simul numerum Septuaginta nullo umquam tempore excedant, ac talis numerus quovis praetextu, occasione, vel causa etiam urgentissima minime augeatur. Quod si unum, vel plures a Nobis, vel pro tempore exi- stente Romano Pontifice in futurum ultra dictum numerum eligi in Cardi- nalein, aut creari, aut pronunciari contigerit, decernimus huiusmodi electio­nem, creationem, et pronunciationem nullam, irritam, et inanem fore, et cen- eiidam esse, nullumque ius, seu titulum re aut nomine sic electo, seu electis acquiri, neque eorum quemquam pro Cardinali haberi, aut reputari posse, aut debere, neque dictam electionem, creationem, pronunciationem ab initio i n validam, et ultra numerum factam, si postea ad praescriptum numerum moriente uno, vel pluribus Cardinalibus ipsum Collegium redigatur, propterea ex post facto convalescere, sed uti a principio sic deinceps in perpetuum nullius fore roboris, vel momenti.

§ 5. Quoniam vero iam inde ab antiquissimis etiam Apostolorum tem­poribus Diaconorum ordo ad inserviendum, et ministrandum in Ecclesia Dei ( \ magna providentia dignoscitur institutus, et pro temporum varietate modo manu', modo minor numerus esse consuevit, ita ut aliquando septem, inter­dum quatuordecim, quandoque vero decem, et octo Diaconi fuerint, et tamen Im. tempore tum propter eorum parvum numerum, tum propter aliquorum a i > cilium a Romana Curia, adeo pauci reperiuntur, ut eorum officio satisfa- i ei e m queant, immo saepius Presbyteri Cardinales loco Diaconorum, contra l'atium instituta Pontifici assistere, et ministrare cogantur. Idcirco statuimus, m ex praedicto numero Cardinalium, Diaconi quatuordecim, reliqui omnes i u ai ter sex Episcopos, Presbyteri sint, et esse debeant.

§ ô. Neque posthac quispiam in Diaconum Cardinalem assumi possit, nisi saltem in vigesimo secundo suae aetatis anno fuerit constitutus, ita ut • > n n 111 o intra annum ad sacrum Diaconatus ordinem valeat, et debeat pro- moveri, alioquin si anno elapso ad ipsum Diaconatus ordinem promotus n m inerit, eo ipso tam in consistorialibus, et omnibus aliis actibus, et nego­tii» i .nilmalitiis, quam etiam iuxta Constitutionem fel. rec. Pii Papae Quarti Pracdci essoris nostris super reformatione Conclavis editam,1 in electione i- hi.nn Pontificis voce activa, et passiva omnino careat, ac privatus existat.

: i. Diaconorum autem numerus sic praefinitus perpetuo retineatur, ac DlMORi m eodem ordine semper remaneant, et si qui eorum ex devotionis . ¦ ei Presbyteratus ordinem promoti fuerint, semper tamen in eodem i . .malim ordine, et officio ministrent, et suum locum inter Diaconos Car- »i. » teneant, donec ex Cardinalibus de novo creandis sivq eligendis, alii ; ' , i tum numerum suppleant, et in eorum locum subrogentur, ¦ • lumini ijuo casu antiquiores Diaconi ad Presbyteratus ordinem .i, ,.i iv, ahvtcros Cardinales transire, atque inter eos sedere valeant,

I f I ,                                                                        I - ! I J'! S               I

«i " » * s Diaconos Cardinales, qui in sua vocatione permanserint, #i m mlntalFtio ordinis sui perseveraverint, maioribus honoribus prosequa-

* lê tU§MtéU, «et IVi'2, § 25. - Bull. Rom., tom. 4, II, p. 145-148.

m u r, volumus ut cum aliquam ex sex Cathedralibus Ecclesiis, quibus Episcopi Cardinales praesunt, primo, secundo, et tertio per obitum, vel translationem, aut alias pro tempore vacare contigerit, antiquior quidem presbyter Cardi­nalis praesens, salvo cuique Episcopo Cardinali iure transeundi ad eam, dimissa priore cui praeerat, ut moris est, promoveatur, sed ubi post tres vacationes, tres itidem ex ipsis Presbyteris Cardinalibus in Episcopos prae­fecti fuerint, tunc si quarta alicuius harum Ecclesiarum vacatio contigerit, excluso, ea tantum vice, antiquiore Presbytero, Prior Diaconorum Cardina­lium, qui praesens fuerit, et in aetate legitima constitutus, vel si ille noluerit, aut nequiverit assumi, sequens Diaconus eisdem qualitatibus praeditus, ad eam promoveatur, et ita deinceps in huiusmodi vacationibus sex Ecclesiarum praedictarurn perpetuo observetur, ut post tres Presbyterorum ad dictas Eccle­sias promotiones, quarta occurrente vacatione, Prior Diaconorum, aut sequens, ut praefertur, in Episcopum praeficiatur.

§ 9. Inter hos Septuaginta Cardinales, praeter egregios utriusque iuris, aut Decretorum Doctores, non desint aliquot insignes viri in sacra Theologia Magistri, praesertim ex Regularibus, et Mendicantium Ordinibus assumendi, saltem quatuor, non tamen pauciores.

§ 10. Antiquum vero Clementis, Anacleti, Evaristi, Alexandri, et aliorum Sanctorum Pontificum Praedecessorum nostrorum morem, per sexcentos, et amplius annos continuata serie observatum sequi volentes, ac decretum alias per Nos in nostro Consistorio editum innovantes, perpetuo sancimus tempus creandorum Cardinalium, seu promotionis ad Cardinalatus honorem facien­dae, mense Decembri dumtaxat in ipsis temporibus, seu diebus ieiuniorum, et non aliis esse debere.

§ 11. Ut autem ipsi Cardinales in regimine universalis Ecclesiae Nobis, et pro tempore rxisi.-nti Romano Pontifici utiliter assistere valeant, ac de omnibus Christiano: um Regnorum, Provinciarumque moribus, rebus, et nego­tiis prompte, et fideliter certa ab eis notitia, pro rerum emergentium oppor­tunitate habeatur, pi .edicti Concilii Tridentini decreto inhaerentes, statui­mus, ut ex omnibus Christianitatis nationibus, quantum commode fieri pote­rit, idonei assumantur.

§ 12. Praeterea, rpii Cardinales creandi erunt, legitimis, et honestis sint exorti natalibus, neque ulla prorsus labe, aut illegitimorum natalium suspi­cione quovis modo laborent, sed omni macula, et impuritate careant, alio­quin ad tam eminentem dignitatis gradum, penitus inhabiles, et illius inca- paces sint, et esse censeantur. Quocirca considerantes, quod licet tanta sit vis, et efficacia Sacramenti Matrimonii, quod Apostolo teste, Magnum est in Christo, et in Ecclesia; ut qui antea geniti erant, ex soluto, et soluta, inter quos rite Matrimonium < onstare poterat, post illud contractum legitimi habean­tur, in nonnullis tamen Provinciis, et Dominiis, nobilitatis privilegiis non gaudent, nec ad saecularia officia, honores, et dignitates, neque ad nobilium feudorum, et statuum successiones admittuntur, quodque multo magis incle- corum videretur, et ab Apostolicae Sedis dignitate alienum, si huiusmodi ille- gitimi per sequens Matrimonium, ut praefertur, legitimati, in Cardinales assu­meretur, ac Cardinalatus celsitudo, et splendor, qui dignitati Regiae com-

i natur, ii. i N- .Ii primi, conimaculari, aut quodammodo inobscurari posset. Meo ut p 1111 o 11 iii) uitati puriores natales respondeant, quoscumque illegitime natos, quorumvis, etiam Magnorum Principum, etiam Ducali, aut maiori, tum Pupa, i-t Imperiali auctoritate fulgentium filios quocumque gradu, . ip.int.itr, .i pi n eminentia praeditos, etiam genitus ex soluto, et soluta, inter quos iun. Miiiiuuonium constare poterat, ac postea per subsequens Matri­monium, etiam iiti:, et solemniter in facie Ecclesiae contractum, vel alias i r 111 malos, et quomodolibet habilitatos, et natalibus restitutus, ac quorumvis • morum i ap.i. es effectos, etiam si cum eis, ut hanc ipsam dignitatem obti­nere vale.mi. . 11 pit defectu natalium fuerit expresse, et in specie auctoritate \posioin.i quomodolibet dispensatum, nihilominus praedictae Cardinalatus ilipmi ite. prorsus incapaces, et ad eam obtinendam perpetuo inhabiles decer­nimus, .u dei laramus.

'i i i Se,i et insuper prohibemus, ne ii, quos propter defectus, vitia, mt impedimenta quaecumque ad sacros ordines secundum canonicas san- . nunc» piium>veri fas non est, etiamsi cum ipsis dicta auctoritate Aposto­li i luerit iiispeusatum, neve alicuius criminis, aut infamiae nota respersi, in ' animal, nil,, umquam tempore assumantur.

t| h ' i terum, ut non solum honore, sed etiam re ipsa cardines sint, •iip.t q n 11 ms ostia universalis Ecclesiae tuto nitantur, divinaque, et humana linn «i. tu sibi commissa utilius exequi possint, statuimus, ut lectissimi, et pt n.. ntes viri in ipsum Collegium adscribantur, et quorum vitae probitas, m ium candor, praestans doctrina, et eruditio, eximia pietas, et erga salutem ¦ nimirum ardens studium, et zelus, in dandis consiliis sincera fides, et inte- i is. m rebus gerendis singularis prudentia, constantia, et auctoritas, et . 11 c qualitates a iure requisitae, tam ipsi Pontifici, quam universo Collegio . ..-mt.n-, et probatae sint.

', r> Ac proinde ne homines sacrarum rerum plane imperiti, et rudes

• •¦i i. I eelesiasticarum functionum ignari, quasi in Ecclesia Dei hospites, et i-. • r-. , statim huiusmodi muneri praeficiantur, iuxta decretum iam pridem

•  *i ¦ m praedicto Consistorio nostro sancitum, quod pariter harum serie -ius, districte interdicimus, ne quis ullatenus ad Cardinalatus hono-

• •- . m queat, nisi qui antea clericali charactere insignitus, et in qua­lia* Minoribus ordinibus constitutus, per annum saltem habitum, et tonsu- MM flMÉMeoit clericalem.

A II Cui'i autem ad honorem adeo sublimem promovendi omni vir- «i i-iari, i tim castimoniae laude supra ceteros plurimum eminere i •• vero (ilios, etiam legitimos, ex uxore sua alias dignoscitur susce- »•«•»• Mqucit suae testimonium continentiae exibere, et pater erga fHftêm Mh>« nulli di affectu nimia quadam propensione feratur, veren- <MtfN                    propter ea variis propriae domus negotiis, ac multiplici libe-

•          ¦ • ¦ . tu I Iesiae negotia sibi credita, aut negligenter tractet, «¦i «um »..i. .i», r | I de Uter quam par est, eiusdem Ecclesiae iura tueatur, |ii i mtwnk «m aliqui . qui utriuslibet sexus filium, seu filios, etiam ex NgfflMt aaMMOftio sua eptos, vel nepotem, seu nepotes ex eis habeat, ulla- INMM hi CâfilliMlem Mentiti, aut promoveri possit.

§ 17. Insuper, ut factionum fomitem, et simultatum ansam, ex sacro hoc coetu, quantum cum Domino possumus, aniputemus, decretum piae mem. Iulii Papae III Praedecessoris nostri in sacro olim Consistorio editum 1 appro- bantes, et declarantes, similiter perpetuo interdicimus, ne ullo umquam tem­pore assumatur aliquis posthac in eiusdem S. R. E. Cardinalem, qui frater ex utroque, vel alterutro parente germanus existat alterius Cardinalis viventis, ita ut eodem tempore duo fratres germani in eodem Collegio nullatenus esse possint. Quinimmo idem decretum extendentes, et ampliantes, prohi­bemus quoque ne patruele, vel amitino, aut consobrino Cardinale vivente, alter eius patruelis, vel atnitinus, aut consobrinus ad Cardinalatum valeat promoveri.

§ 18. Sed, et pari ratione sancimus, ne patruo, aut avunculo Cardinali vivente, eius ex fratre, vel sorore nepos, nec rursus nepote ex fratre, vel sorore Cardinali existente, illius patruus, nn .rvunculus, nec ullus denique alius, qui primo, aut secundo tantum consanguinitatis gradu alicui Cardi­nali viventi coniunctus sit, quamdiu is \i\crit, in Cardinalem assumi possit. Ita ut omnes, et singuli praedicti tam pater filios, aut nepotes habens, quam fratres germani, patrueles, amitini, i ons. .bnni, patruus, avunculus, nepos ex fratre, vel sorore, et quivis ut supra primo, aut secundo gradu coniunctus alter altero Cardinali vivente, ad ( aidmalatuiu inhabiles, et illius incapaces sint, et censeantur, neque eorum Iique. < animalis creari valeat, neque adversus hanc prohibitionem c* qu i totique etiam urgcntissima causa cum eis liceat dispensare I t nihilominus electio, ,ieaiio, ac pronunciatio Cardi­nalium huiusmodi contra praesentem piohibitiouem, aut intcrdictum facta, et attentata, nulla, irrita, et inanis sit eo ipso, ac cum omnibus inde secutis nullius sit roboris, vel momenti.

§ 19. Postremo attendentes proprium esse eorumdem Cardinalium munus assistere, ut praemittitur, Christi in terris Vicario, eique in regenda Ecclesia Catholica consilium, et operam assidue praestare, atque cum eo Ecclesiae necessitatibus providere, ipsosque tum ad id ex ipsius officii debito, tum ex sanctorum Patrum decretis teneri, ac propterea absurdum esse Cardinales procul ab ipso Pontifice vitam agere, et locum mansionemque suam in Ecclesia Dei adeo praecelsam contra huiusmodi officii debitum, et in suarum perniciem animarum negligere, ac deserere, inhaerentes decreto similiter a Nobis in Consistorio nostro dudum desuper promulgato, de eorumdem Fra­trum consilio statuimus, et ordinamus, ne quis in posterum a Romana Cu­ria absens Cardinalis creetur, aut pronuncietur, nisi hac adiecta conditione, ut intra annum in Romanam Curiam venire, et Apostolorum Iimina visitare teneatur, necnon, antequam Biretum rubrum, quod a Romano Pontifice de more benedici, ac per certum nuncium mitti solet, ei tradatur, illiusve capiti imponatur, iuret in manibus personae alicuius in dignitate ecclesiastica con­stitutae, cui id negocii datum fuerit, se intra annum a die praestiti iuramenti numerandum omni mora postposita, et impedimento remoto, ad Urbem, vel alio, ubi Rom. Cur. eo tempore fuerit, personaliter adventurum, ut sistat se

1 Cf. N. 37.

Nobis, aut pro tempore existenti Rom. Pontifici, et Sanctae Sedi Apost, cuius obsequiis erit ascriptus, et quandiu ipsi Pontifici visum fuerit, muneri suo incumbat: atque ita de legibus, moribus, consuetudinibus, ac toto statu eiusdem Sedis plene instruatur, atque ad Ecclesiae, m u Provinciae, cui for­san praeerit, necessitates sublevandas, abusus tollendos, m u s n formandos, ecclesiasticam disciplinam, si qua ex parte tabefacit fuerit, n tituendam opportuna, et salutaria consilia ab ipsius Pontificis paterna caritate, sapien­tia, et vigilantia recipiat, et pro viribus exequatur. Cuius quidem iuramenti postquam per eum praestitum fuerit, publicum inde instrumentum confi­ciatur, et in forma authentica ad Nos, vel nostri pro tempore successorem nulla interposita mora transmittatur. Quod si forte id iurare recusaverit, volumus, ut hirctum rubrum ei omnino denegetur, ac nequaquam tradatur, sed ipso facto, absque alia declaratione, vel decreto Cardinalatus honore pri­vatus existat, atque habeatur, in omnibus, et per omnia, ac si numquam in Cardinalem assumptus, vel promotus fuisset. Inhabilis quoque ad eamdem dignitatem postea obtinendam, et illius incapax efficiatur. Sin autem iuret, ac hirctum rubrum accipiat, sed tamen postea ad Urbem, et Romanam Cu­riam, ut praefertur, intra annum a die praestiti iuramenti non comparuerit, tunc pariter absque alia declaratione Cardinalatus dignitate, officio, titulo, denominatione, atque omnibus, et quibuscumque illius insignibus, faculta­tibus, privilegiis, aut auctoritatibus careat eo ipso, et perpetuo privatus sit, et esse censeatur, perinde, ac si numquam inter Cardinales cooptatus fuisset, nec biretum rubrum accepisset. Quod quidem biretum post id tempus con­festim deponere omnino teneatur.

§ 20. Decernentes sic in praemissis omnibus, et singulis per quoscum­que Iudices, et Commissarios, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, et ipsos S. R. E. Cardinales, in quavis causa, et instantia, sublata eis, et 'ium cuique quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et auctori- tate, iudicari, et definiri debere, necnon irritum, et inane quicquid secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

| !M Non obstantibus, etc.

jllull Rom., tom. 4, IV, p. 279-285].


160

Sixtus V, const. Religiosa, 13 apr. 1587.

Ifetlftnaa Sanctorum Pontificum Praedecessorum nostrorum providentia InatftVfttlM olim fuit, iam inde vetustissimis temporibus, et posteris traditum, ut s tui ii. 1,•.¦•n mc 1 clesiae Presbyteris, certae in Urbe Roma Ecclesiae, 1111111 i - 'iiiae. iiii quaedam cuiusque propriae dioeceses; Diaconis vero, Urbis r.-,p. mc », ii 1 '.hristianae Religionis propagationem, et conservationem as. 11111.11 c 111111 t.i 11.- .pii.lem sancta institutio plurium saeculorum continuata serie, ac pm t. n .non \ inetate susceptis incrementis, ad nostram usque aeta-

tem servata, ita viget, ut praeter sex Episcopos Cardinales, qui certis Cathe­dralibus Ecclesiis Urbi finitimis praesunt, singulis Presbyteris, et Diaconis Cardinalibus propriae in Urbe Ecclesiae, Tituli videlicet, et Diaconiae cum suis Clero, et Populo, ac quasi Episcopali iurisdictione in spiritualibus, et temporalibus regendae, et administrand i, committantur.

§ 1. Proinde Nos, postquam (ier nostram nuper editam Constitutionem,1 creandorum Cardinalium numerum, c.unputatis sex Episcopis praedictis, qua­tuordecim Diaconis, reliquis vero Preshyteris Cardinalibus, ad septuaginta praescripsimus, nunc quoque ad I "ei honorem, atque ad ipsius Sanctae Ro­manae Ecclesiae decus, et ornamentum, .n Romani Cleri, et Populi bonum regimen, salubremque directionem, eisdem Presbyteris, et Diaconis Cardina­libus totidem Titulos, et Diaconus, tp n um amplitudini, et dignitati maxime congruentes, duximus assignando*. V h. et plenoque ex antiquis Ecclesiis in Titulos, et Diaconias concedi solitis, .mt i Praedecessoribus nostris successu temporum additis, adhuc mtcgt.io, et ill i si, permaneant, tamen quia non­nullae, tum diuturnitatc, et nuntia t. m p. n una, tum diversis, quae olim con­tigerunt, eiusdem Urbis duepii. mims m.. urbis, et ruinis collapsae sunt, Nos antiquae pietatis, et peiir i oni s t ini o uur nn .numen ta conservare cupien­tes, sicuti Sacrosancta* H., .iii. a .i humi ti..ta templa antiquitate ipsa vene­randa, nedum at ta te, ta . h i du i, s. I . i ingenti nostro sumptu refici, instau­rari, et ornati m dn magi, .manius, ita .linn primo quidem loco veteres, et nobiles Ecclesias, pn .e. temporibus m litulo Presbyterorum Cardina­lium, ut praefertur, instituta , delegimus, easque omnes, quae adhuc extant, voluimus omnino iii Titulos pro modernis, et luturis Presbyteris Cardina­libus retinere. Deinde ex iis, quae recenti memoria in Titulos erectae fue­runt, praetermissis quibusdam, propter loci incommoditatem, aut alias minus idoneis, ceteras itidem retinere, ac demum, ne Titulorum numerus Presby­teris Cardinalibus desit, exemplo nonnullorum nostrorum Praedecessorum, alias partim antiquas, nondum tamen huiusmodi honore decoratas, partim vero recentiores, celebres tamen Ecclesias, dignitate Praesulum maiorem in modum illustrare, et in similes Titulos erigere, et instituere, ac pro numero Presbyterorum Cardinalium tot Titulos addere, et supplere, ex Diaconiis quoque antiquitus institutis, quatuordecim magis insignes pro totidem Dia­conis Cardinalibus seligere, et congrua distinctione confusionem perpetuo tollere decrevimus, eosdem nimirum Titulos, et Diaconias proprios cuiusque ordinis certos, et distinctos assignando, ita ut numquam in posterum, quod hactenus saepe factum est, Presbyteris Diaconiae, neque Diaconis Tituli Presbyterales, perturbato ordine, aut promiscue concedantur. Quod quidem rationi consentaneum videtur, ut quemadmodum Summus Pontifex univer­sali Ecclesiae praesidens, et omnium totius Orbis Ecclesiarum solicitudinem gerens, specialiter tamen Urbis Romae Episcopus existit, et in ea divina dispositione supremam Sacerdotalis potestatis Cathedram tenet, pari quoque ratione Cardinalibus, quos uti speciales S. R. E. filios, in Apostolici muneris functione, atque in universae Reipublicae Christianae administratione prae-

1 Cf. N. 159.

cipuos, sibique maxime coniunctos habet consiliarios, et cooperatores in eadem Urbe Roma, quae olim Beati Petri Sede in ea constituta, ipsius, et Coapostoli eius Pauli doctrina, et martyrio consecrata, et caput Christiani Orbis, et Religionis effecta est certa Sedes, mansionem, et locum unicuique proprium assignet, cuius quidem loci concessione, iidem Cardinales, et sui officii adnioneantur, et residentiae, quam assistcndo ipsi Romano Pontifici servare debent, et vel ex hoc magis tamquam in unum corpus compacta membra, sacro capiti connexa esse, ab illo dependere clarius dignoscantur.

§ 2. Habita igitur cum Venerabilibus fratribus nostris eiusdem S. R. E. Cardinalibus deliberatione matura, de eorum consilio, et assensu, statuimus, et ordinamus in posterum perpetuis futuris temporibus, Presbyteris Cardina­libus has tantum, quae infra descriptae sunt, Ecclesias, neque alias in Titulos assignari debere, videlicet, ex antiquis S. Crucis in Hierusalem, SS. Marcel­lini, et Petri, SS. Quatuor Coronatorum, SS. Ioannis, et Pauli, S. Anastasiae, S. Sabinae, S. Stephani in Coelio Monte, S. Clementis, SS. Ncrei, et Achillci, S. Susannao, S. Pudentianae, S. Sixti, S. Petri ad Vincula, S. Martini in Mon­tibus, S. Eusebii, S. Priscae, Sancti Vitalis, S. Marci, S. Marcelli, S. Lau­rentii in Lucina, Basilicae duodecim Apostolorum, S. Laurentii in Damaso, quae S. R. E. Vicecancellario pro tempore existenti perpetuo concessa, et assignata est, S. Balbinae, Sanctae Ceciliae, S. Chrysogoni, S. Praxedis, S. Ma­riae Transtiberim. Ex posterioribus vero SS. Quirici, et lulitae, S. Ioannis ante Portam Latinam, S. Agnetis in Agone, S. Laurentii in Palisperna, S. Tho­mae in Parione, S. Silvestri in Campo Martio, S. Pancratii, S. Bartholomaei in Insula, S. Matthaei in Merulana, S. Mariae de Aracaeli, S. Mariae in Via, S. Mariae supra Minervam, S. Mariae Angelorum in Thermis, S. Hieronymi Illyricorum, necnon quas supradictis antiquis, et posterius institutis addimus, et ex nunc in Titulos Presbyterorum Cardinalium, cum honoribus, insigni­bus, privilegiis, auctoritatibus, et praeeminentiis debitis, et consuetis, instar aliarum Ecclesiarum, quae in similes Titulos per nostros Praedecessores anti­quitus erectae, et institutae fuerunt, sine alicuius praeiudicio, perpetuo eri- gimus, et instituimus, ac Titulorum nomine, et dignitate insignimus, et deco- rarnus, S. Honuphrii in Ianiculo, mutato illius statu ex Diaconia, quae hacte­nus fuit, in Titulum Presbyteralem, S. Augustini, S. Mariae de Populo, S. Alexii in Aventino, S. Blasii de Annulo, S. Mariae de Pace, S. Salvatoris de Lauro, S. Petri in Monte Aureo, Sanctissimae Trinitatis in Monte Pincio, S. Mariae I i .mspontinae.

•j 3. Ex Diaconiis vero antiquis statuimus retinendas esse tantummodo q i.«tui udecim infrascriptas, videlicet Sanctae Mariae in Aquiro, S. Mariae in i .. iinedin, Sanctorum Cosmae, et Damiani, Sanctae Mariae Novae, S. Hadriani, •• M .. : n m Via lata, S. Mariae in Porticu, S. Angeli in foro Piscario, S. Ni- lolti m i .mere Tulliano, S. Mariae in Dominica, S. Eustachii, S. Viti in M o• ¦ Ii". - Aratae, ac S. Georgii ad Velabrum Ecclesias, quae insigniores mittunt, .i praescriptum a Nobis Diaconorum Cardinalium numerum exae-

§ -I Ita ul CMnputatis Ecclesiis Cathedralibus, videlicet Ostiensi, et Ve- lucina n .i- m unitis, Portuensi, et S. Rufinae itidem unitis, Albanensi, Sabi-

nensi, Tusculana, et Praenestina, quibus sex Episcopi Cardinales praesunt, et Titulis Presbyterorum superius designatis, numerum septuaginta Eccle­siarum constituant.

§ 5. Et alter praeterea Titulus supra numerum additus sit, ut si quando contingat Diaconum, vel Episcopum Cardinalem Vicecancellarium esse, et ideo eumdem dictae Ecclesiae Sancti Laui utii in Damaso, quae Vicecancel- lario pro tempore existenti per literas fel. recor. Clementis Papae VII Prae­decessoris nostri perpetuo, ut praefertur, cum ssa, et assignata fuit,1 praeesse, alicui Presbytero Cardinali proprius Titulus non desit.

§ 6. Omnes vero illas Ecclesias, quae per praesentem nostram Consti­tutionem Presbyteris Cardinalibus in Titulos assLniatae sunt, nunc vero a Diaconis Cardinalibus, etiam forsan ex dispensatione Apostolica, pro Dia­conia obtinentur; itidem omnes, et quascuin i , ex quatuordecim superius enu- meratis Diaconiis, quae Presbyteris Cardinalibus in Titulos forsan, etiam ex simili dispensatione concessae alias fuerunt, et ab iis obtinentur; demum omnes, et quascumque Ecclesias superius non expiossas, ipsis Presbyteris, aut Diaconis Cardinalibus, in Titulos, aut Diaconias commissas, et assignatas, ac per ipsos obtentas volumus, et decernimus per prae bentes, ex nunc eo ipso vacare, et quascumque illarum assignatioucs, coin e a.nes, necnon dispensationes desu­per, etiam Motu proprio, et consistonalite:. ac de simili fratrum consilio expe- ditas, quae a Praedecess, u iims in.,tus, ,p. ,-que a nobismetipsis emanarunt, literasque Apostolicas dcaipei <,mi,\ ta:., processusque habitos per easdem, et inde secuta quaecumque . un i ., inibimus, et annullamus, irritaque, et nulla, ac nullius roboris, vel momenti i sse nunciamus, mox assignaturi eis­dem Cardinalibus, .piorum personis Ecclesiae in Titulos, aut Diaconias per eos hactenus obtentu-, vig.u huius nostri decreti vacant, et eorum cui­libet alios Titulos, aut I>ia. • n i. ex supradicto numero, proprio cuiusque ordini congruentes.

§ 7. In aliis vero, praeterquam supranominatis Ecclesiis, etiamsi earum aliquae in Titulos Pte¦:> ¦ ; i im, aut denominationes Diaconorum Cardi­nalium concedi solitae sum. .t ( animales iis praefici consueverunt (quarum singularum situationes, et mv,,, diimes praesentibus haberi volumus pro

expressis), nomina, insignia, den            ationes, et statum huiusmodi Titulorum,

aut Diaconiarum perpetuo supptintimus, et extinguimus; ac districte etiam interdicimus, ne de cetero umipi.im \ erpetuis futuris temporibus, alia quam ex suprascripta numero Ecclesia, in I nulum, mt denominationem Cardina­latus, cuipiam Presbytero, aut Diacono < atdni.-.li, » oncedatur, aut assignetur, neque aliis quam supranominatis Titulis, aut Diaconiis, Presbyteri, vel Dia­coni Cardinales praeficiantur, neve umquam aliqua ex supradictis Diaconiis, Presbytero, neque contra, ullus ex dicti. I utilis Diacono Cardinali quomo­dolibet concedatur, vel assignetur, .neque , um iis, aut eorum aliquo, ex quavis causa, desuper dispensetur.

§ 8. Sed et decreta alias in Consistorio super hoc edita, innovantes, et ampliantes, pari ratione, etiam perpetuo prohibemus, ne in posterum alicui

1 Cf. const. Etsi ad singula, 5 iul. 1532. - Bull. Rom., tom. 4, I, p. 99, 100.

Presbytero, aut Diacono Cardinali, qui alterum Titulum, aut Diaconiam quo­modolibet assecutus fuerit, quive ex ordine Diaconorum ad ordinem Pres­byterorum, vel ad Episcopalem dignitatem transierit, aut ex ordine presby­teratus in Episcopum pariter promotus fuerit, licentia, et facultas retinendi priorem Ecclesiam sui Tituli, vel Diaconiae in aditum -nationem, aut in Titu­lum, neve Canonicarum, praebendarum, dignitatum, officiorum, aut bene­ficiorum dimissi Tituli, vel Diaconiae collatio, neque Palatii, domus, vineae, hortorum, aut fructuum, reddituum, et proventuum, aut iurium quorumcum­que ad huiusmodi Titulos, seu Diaconias pertinentium, ad tempu . seu ad vitam retentio, aut ulla alia reservatio, quovis praetextu, occasione, vel causa, etiam melioramentorum, et sumptuum in illarum reparationem, neces­sitatem, sive utilitatem factorum, concedantur; sed volumus ut ipsi t ituli, et Diaconiae, cum illis annexis, iuribusque, et pertinentiis suis universis libere dimittantur.

§ 9. Insuper praecipimus, et perpetuo ordinamus, ut de cetero in qui­buscumque literis Apostolicis, in quibus Cardinalium subscripto manu pro­pria facienda erit, iidem Cardinales, etiam Tituli, seu Diaconiae, vel Episco­patus sui Cardinalatus nomine expresso se subscribant.

§ 10. Decernentes per huiusmodi erectionem, et institutionem, decem praedictas per Nos in Titulos erectas Ecclesias tantummodo, novis privile­giis, et dignitate auctas, decoratas, et insignitas, nihil autem omnino prae- iudieii cuiquam illarum, nihil alieni iuris detractum, aut immutatum censeri posse, aut debere; sicque per quoscumque Iudices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, et Cardinales praedictos, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et in quavis causa, et instantia, iudicari, et definiri debere, necnon irritum, et inane, si secus super praemissis, eorumque aliquo a quoquam, quavis aucto­ritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§ 11. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac Ecclesiarum supradictarum, et aliarum quarumcumque, necnon Ordinum iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis sta­tutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis Apostolicis, illis, ac quibusvis personis quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis. Quibus omnibus, illorum tenores praesentibus pro expressis habentes, spe­cialiter, et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

§ 12. Sic igitur ipsi Cardinales, quibus huiusmodi Ecclesiarum regimen, cura, et administratio pro tempore commissa erunt, eas in spiritualibus, et temporalibus solicite, fideliter, et prudenter, regant, et gubernent, ac iuxta Constitutionem piae memoriae Leonis Papae Decimi Praedecessoris nostri, in Concilio Lateranensi novissime celebrato, editam,1 frequenter visitent, circa cul­tum divinum invigilent, mores, ac vitam Cleri, et populi eis subiecti diligenter explorent, eosque ad recte, et honeste vivendum paterno moneant affectu; bonorum, ac temporalium reddituum curam gerant, sic ad Dei gloriam, et fide­lis populi aedificationem, pia, et magnifica structura, et fabrica, suas quique

1 Supernae dispositionis, 5 maii 1514, § 19. - Cf. N. 65.

Ecclesias instaurare studeant, et exornare, et tam in vita quam in mortis articulo, pro divini cultus augmento, et salute animarum suarum, ac congrue sustentan­dum aliquem Presbyterum, qui inibi in divinis deserviat, sive alias erga ipsas Ecclesias, si reparatione indigeant, vel alia subventione, de bonis sibi a Deo collatis, prout cuique pro modo facultatum conscientia dictaverit, munificos se exibeant, et liberales, ut earumdem Ecclesiarum decora, et ornamenta, tantorum Praesulum respondeant dignitati, ac ipsae Ecclesiae tam sublimi­bus personis gaudeant se commissas, et eorum amplitudine illustratas, iidem­que Cardinales exinde ipsius S. R. E., cuius nobilissima membra sunt, maie­statem, sua pietate, solicitudine, et prudentia in dies magis extollant, et reverentiam omnium gentium erga illam exemplis bonorum operum insi- gniter augeant, ac denique praeter aeternae retributionis praemia, digna quoque laudum praeconia, a Nobis, et Apostolica Sede valeant promereri.

§ 13. Mandamus vero, ut praesentes literae in quinterno Cancellariae Apostolicae de more describantur.

§ 14. Nulli ergo omnino hominum, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 295-298].


161

Sixtus V, ep. Cum frequenter, 27 iun. 1587.'

Cum frequenter in istis regionibus Eunuchi quidam, et Spadones, qui utroque teste carent, et ideo certum ac manifestum est, eos verum semen emittere non posse, quia impura carnis tentigine, atque immundis comple­xibus cum mulieribus se commiscent, et humorem forsan quemdam similem semini, licet ad generationem, et ad matrimonii causam minime aptum effun­dunt, Matrimonia cum mulieribus, praesertim hunc ipsum eorum defectum scientibus contrahere praesumant, idque sibi licere pertinaciter contendant, et super hoc diversae lites, et controversiae, ad tuum, et Ecclesiaticum forum deducantur, requisivit a Nobis Fraternitas tua, quid de huiusmodi connubiis sit statuendum.

§ 1. Nos igitur attendentes, quod secundum Canonicas sanctiones, et naturae rationem, qui frigidae naturae sunt, et impotentes, iidem minime apti ad contrahenda matrimonia reputantur, quodque praedicti Eunuchi, aut Spadones, quas tamquam uxores habere non possunt, easdem habere ut sorores nolunt, quia experientia docet, tam ipsos dum se potentes ad coeun­dum iactitant, quam mulieres, quae eis nubunt, non ut caste vivant, sed ut carnaliter invicem coniugantur prava, et libidinosa intentione, sub prae­textu, et in figura Matrimonii turpes huiusmodi commixtiones affectare, quae cum peccati, et scandali occasionem praebeant, et in animarum damnatio­nem tendant, sunt ab Ecclesia Dei prorsus exterminandae. Et insuper coti-

' Venerabili Fratri Episcopo Navarien., nostro, et Sedis Apostolicae in Regnis Hispaniarum Nuncio.

siderantes, quod ex Spadonum huiusmodi, et Eunuchorum coniugiis nulla utilitas provenit, sed potius tentationum illecebrae, et incentiva libidinis oriuntur, eidem Fraternitati tuae per praesentes committimus, et mandamus, ut coniugia per dictos, et alios quoscumque Eunuchos, et Spadones, utro­que teste carentes cum quibusvis mulieribus, defectum praedictum sive igno­rantibus, sive etiam scientibus, contrahi prohibeas, eosque ad Matrimonia quomodocumque contrahenda inhabiles auctoritate nostra dcclarcs, et tam locorum Ordinariis, ne huiusmodi coniunctiones de cetero fieri quoquomodo permittant, interdicas, quam eos etiam, qui sic de facto Matrimonium con­traxerit, separari cures, et Matrimonia ipsa sic de facto contracta, nulla, irrita, et invalida esse decernas.

§ 2. Eos etiam qui sic iam contraxerunt, si appareat illos non ut caste simul vivant, contraxisse, sed actibus carnalibus, et libidinosis operam dare, sLiulve in uno, et eodem lecto cum praedictis mulieribus dormire convo­cantur, omnino similiter separari cures.

§ 3. Nos enim ita in praemissis, et non aliter, per quoscumque Iudices, et Commissarios, quacumque auctoritate, et dignitate fungentes, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, in qua­cumque causa, et instantia iudicari, et definiri debere, et si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentatum forsan est hactenus, vel attentari in posterum contigerit, irritum, et inane decer­nimus.

§ 4. Non obstantibus, etc.

[BulL Rom., tom. 4, IV, p. 319].


162

Sixtus V, const. Cum de omnibus, 26 nov. 1587.

Cum de omnibus Ecclesiasticis Ordinibus, in ea, qua convenit, puritate, et dignitate conservandis, praecipuam geramus sollicitudinem, tum vero illud praeter cetera Nobis cordi est, ut a Regularium personarum Congregatio­nibus, quas tamquam Deo dicatas, maxime candor, sanctitasque decet, cuius­cumque criminis, aut turpitudinis labes, et scandali occasio quam longissime arceantur. Siquidem res ipsa Nos admonet, quam indecorum sit, et ab ea, quae divinae Maiestati, eique consecratis personis debetur, reverentia alienum, si eiusmodi homines, qui propter sua scelera, poenas graves sibi in saeculo propositas timent, quive propter immunditiam, et peccata, ex quibus orti sunt, notati perpetua ignominia, ab omni mundano honore, et a paterna haereditate repelluntur, iidem omnipotenti Deo, tamquam hostiae offerantur, atque ad habitandum in domo, quam decet honor, et sanctitudo, inter mini­stros Domini, cui servire regnare est, ad sacras functiones, quacumque pro- phana praeeminentia multo nobiliores sine ullo delectu admittantur. Cum etiam secundum legem Moysi, immundi ab ingressu Sanctuarii excluderentur, ac sacerdos habens maculam, panes Deo suo offerre non posset, nec acce-

dei. ul miiiisterium eius, et quod in holocaustum Domini, aut victimam p.i, ; ' u um offerebatur, id immaculatum esse deberet, ut acceptabile foret, nn ulla macula esset in eo, quod si maculam habuisset, neque offerendum, neque acceptabile futurum esset.

§ 1. Ne igitur contingat illegitime genitos, qui ut plurimum parentum vitia, et incontinentiam imitari solent, nec pietatis studio, sed temporalium commodoruin intuitu, (quia haereditates maiorum, aut dignitates aliquas con­sequi non possunt) ad Religionem confugiunt, vitam quam animo a Religione alieno susceperunt, ab institutis Religiosis alienam, plerumque cum dedecore, et propriae salutis dispendio ducere, suisque corruptis moribus, et malis exemplis, quietem, et statum ceterorum Deo famulantium perturbare, aut hac quasi faece, et colluvie, ipsarum Religionum honorem, et existimationem laedi, ut denique homines, qui hac spe ad filios spurios in peccato gignendos essent propensiores, eo magis abstineant ab huiusmodi carnis flagitiis, quo suae proli hoc quoque refugium praeclusum viderint.

§ 2. Hac nostra in perpetuum valitura Constitutione districte interdici- mus, et prohibemus, ne illegitimi procreati ex incestu, aut ex sacrilegio, quorum scilicet parentes consanguinitate, vel affinitate, intra tertium gradum invicem coniuncti fuerint, vel quorum alteruter parens castitatem Deo voverit, etiam Apostolica, Imperiali, vel Regia, aut quavis alia auctoritate legitimati, aut natalibus restituti, ad aliquam quorumcumque Ordinum, etiam Mendi­cantium, et non Mendicantium, Fratrum, Monacorum, Eremitarum, vel Cano­nicorum, aut Clericorum regularium, Congregationum, aut Hospitalium Reli­gionem, neque ad habitum, nec professionem regulares, recipi, vel admitti quoquo modo possint. Quod si eorum quispiam habitum post publicationem praesentis Constitutionis in futurum receperit, vel professionem posthac emi­serit, decernimus habitus susceptionem, et professionem, ex nunc prout ex tunc, irritam, nullam, et invalidam, nulliusque roboris, vel momenti fore, ac nullum exinde aut ex huiusmodi voto penitus annullato, obligationis vinculum oriri posse, quinimmo illos habitu regulari, ad quem reassumendum perpetuo inhabiles sint, quamprimum exui, et ab ipsa Religione eiici, exterminarique debere. Et nihilominus quicumque Superiores, tam Monasteriorum, Priora­tuum, Praepositurarum, Domorum, Collegiorum, et locorum regularium, quam etiam praefatorum Ordinum, Congregationum, Hospitalium, et quarum­cumque Religionum Provinciales, vel Generales, quovis nomine nuncupati, qui ex praedictis incestu, vel sacrilegio genitos post dictam publicationem, ad habitum receperint, vel ad professionem admiserint, excommunicationis sen­tentiam eo ipso incurrant, a qua eorum nemo, nisi in mortis articulo con­stitutus, ab alio quam Romano Pontifice absolutionis beneficium valeat obtinere. Sed ne iis, qui in humilitatis Spiritu, Deo, et Religioni servire, et poenitentiam agere intra Monasteria, vel Domos regulares cupiunt, ad san­ctum huiusmodi propositum via penitus praecludatur, permittimus, ut prae­fati illegitimi, ex dictis incestu, aut sacrilegio geniti, ad habitum conversorum, seu famulorum in Monasteriis, vel Domibus regularibus servientium reci­piantur, et in ipsis Monasteriis, seu Domibus regularibus, ad servilia mini­steria, viliora obsequia, humiles (functiones, atque abiecta servitia admitti

possint; ea tamen conditione, ut ad habitum religiosorum, vel ad profes­sionem, quam Religiosi emittere solent, emittendam, necnon ad omnes non modo sacros, sed etiam minores Ordines, vel ad clericalem characterem, denique ad cuncta Ecclesiastica officia, et functiones, et ad ascendendum altiores gradus sint eis portae perpetuo clausae, et obseratae.

§ 3. Quoad reliquos vero non ex incestu praefato, nec sacrilegio, sed ex quovis alio minus legitimo toro natos, spurios, vel naturales, etiam, ut praefertur, vel alias legitimatos, qui ob meliorem vitae frugem, Religionem ingredi cupiunt, statuimus, et ordinamus, eos ad Religionem admitti non posse, aut debere, nisi prius illorum vita, et moribus diligenter cognitis, et circumstantiis universis, quae circa idoneitatem personae attendendae erunt, consideratis, ac de Religionis zelo, pietate, integritate, et doctrina fide dignis testimoniis adeo commendati fuerint, adeo bonam indolem, et specimen virtutis praeseferant, ac tot merita eis suffragentur, ut defectum natalium suppleant, eorumque receptio universae Religionis commodo, et utilitati pro­futura videatur. Et super hoc ipso in Generali, vel Provinciali Capitulo matura deliberatione habita, Generalis, vel Provincialis Superioris, ac Defi- nitorum unanimi consensu approbati, et ad habitum regularem admissi exti- terint. Et tamen hi sic recepti ad gradus, honores, et dignitates sui Ordinis obtinenda perpetuo inhabiles, et illorum incapaces remaneant, nisi super hoc cum eis fuerit auctoritate Apostolica specialiter dispensatum. Si quis autem eorum alias quam ut praefertur, recipietur, professio similiter nulla sit, atque ipsi habitu privari, et a Religione eiici debeant, eorumque receptores, excom­municatione, ut supra, innodati ipso facto existant.

§ 4. Ceterum quoniam saepe se vitia ingerunt, et se esse virtutes men­tiuntur, ac multi decoctores post dilapidatam rem familiarem, et contractam ingentem vim aeris alieni, aut interversam alienam pecuniam eorum fidei creditam, ut ratiocinia effugiant, alii post(furta, latrocinia, rapinas, homicidia, aliave facinora patrata, etiam banniti, aut damnati, seu qui meritas pro suis delictis poenas metuunt, non pia intentione, sed ad evitandam legum, et iudiciorum severitatem, quia tuto in saeculo vivere non possunt, tunc demum quaerunt a Religione auxilium, quando aliunde illud non sperant, unde sub habitu, et nomine Religiosorum, animum Religioni inimicum, et inveterata vitia retinent, neque alios qui sancta vocatione vocati sunt, patiuntur tran­quille divinis obsequiis insistere, in gravem Dei offensam, Religionis oppro­brium, et scandalum plurimorum, ut his quoque subterfugi, et impunitatis spes omnis tollatur, auctoritate Apostolica, et tenore praesentium, etiam per­petuo statuimus, et ordinamus, iuvenes, aut viros adultos, maiores sexdecim annis, non aliter in aliquam Religionem recipi posse, nec debere, nisi prius de eorum parentibus, patria, deque anteacta vita, et moribus diligenter inqui­ratur, et ex accurata informatione, et fide digna relatione, compertum, et exploratum sit, eos neque aliquorum criminum, qualia sunt homicidia, furta, latrocinia, vel alia similia, aut graviora, reos vel suspectos existere, ut pro­pterea damnati sint, aut ne damnentur formident, neque ingenti aere alieno supra vires facultatum suarum gravatos, vel reddendis ratiociniis ita obnoxios, ut ex huiusmodi causa, lis, vel molestia eis iam illata, vel timendum sit ne

minatur. Nisi denique constet, ipsos non humana aliqua ratione, sed tantum devotionis, et pietatis fervore vitam Religiosam sponte, et ex animo elegisse. Deque his omnibus, in Generali, vel Provinciali Capitulo, plena, et indubi- tata fide facta, tam Superioris generalis, seu provincialis, quam Definitorum consensu approbati, et ad habitum regularem admissi fuerint. Omnes autem, et quoscumque, ut dictum est, criminosos, vel suspectos, aut aeri alieno, ut etiam diximus, vel rationibus reddendis obligatos, ad Religionem perpetuo inhabiles declaramus.

§ 5. Et si qui eorum contra praesentem nostram Constitutionem temere admittentur, tam susceptionem habitus, quam professionem, ex inde secuta, ex nunc prout ex tunc pari modi) inibimus, et annullamus, viribusque, et effectu carere decernimus, ac iubemus eos, qui sic de facto recepti erunt, habitu spoliari, et a Religione expelli; et nihilominus si expulsi non fuerint, volumus, et pariter declaramus, habitus susceptionem, et professionem peni­tus nullam esse, et censeri, a e pioptnca attenta nullitate habitus, et profes­sionis, licere quibuscumque ludh dm . et ( atriis etiam saecularibus, ad quos, seu quas spectat, contra eos, ut prius mus, et facti remediis opportunis, ex officio, vel ad cuiuscumque instanti uu, vel querelam civiliter, criminaliter, aut mixtim procedere. Quatc volumus, ut cuiusque iuvenis, aut viri maio­ris xvi annis, a saeculo ad Religionem transeuntis approbatio, admissio, et receptio, in generali, vel ptovin. i ib < .quinto, ut supra ordinatum est, pro tempore fiant; necnon Religiosi i> recepti nomen, et cognomen, quibus in saeculo utebatur, et patria in a, ii . ipsius Capituli describantur, et notentur.

§ 6. Et insuper quoscumque Religiosos, eorumque Superiores, qui ali­quas personas, ut dictum est, inhabiles post hanc Constitutionem publicatam receperint, voce activa, et passiva, necnon officiis, gradibus, honoribus, et dignitatibus quibuscumque per eos obtentis, eo ipso in perpetuum privamus, et tam illis privatos, quam ad illa, et alia quaecumque in posterum obti­nenda perpetuo inhabiles, eorumque incapaces decernimus, et declaramus.

§ 7. Sed et quia interdum Satanas in Angelum lucis se callide transfi­gurat, ac perditi quidam, et facinorosi homines, quod saepe vidimus, et experti sumus, instigante antiquo pacis, et Religionis hoste, non veriti sunt temerario ausu habitum Religiosorum assumere ea mente, ut veluti sub ovina pelle lupi rapaces, per dolum, et insidias Christifideles incautos, et nihil maii a Religiosis suspicantes, opprimerent, sive ut post scelera perpetrata, viam faciliorem ad fugam haberent, sive ut banniti Curiae saecularis, quae eos propemodum interceptos persequebatur, manus effugerent, et contigit aliquando ipsos sicarios, Religiosis vestibus indutos, a veris Religiosis hac fraude deceptis, intra domos regulares hospitio receptos fuisse. Prohibemus eodem modo atque interdicimus, ne quis regularis ex una Provincia ad aliam Provinciam sui Ordinis transeundo, etiam in itinere, intra aliquod Monaste­rium, Domum, vel locum alterius Provinciae ad habitandum, vel tamquam hospes recipi, aut ad modicum tempus divertere possit, nisi a Superiore eius loci ubi residet, expressam licentiam discedendi in scriptis obtentam, seu literas obedientiae, vel commendatitias secum deferat, atque exhibeat, vel nisi ita cognitus sit iis, ad quos diverterit, ut de eius persona nullus omnino

.Invitationi, .nil n picioni locus relinquatur. Ideoque praecipimus universis,

. i singulis I.... Ordinariis, eorumque Vicariis in spiritualibus genera-

hluis, ut pci suus Officiales, Ministros, vel executores curent, ab omnibus p.-i .ullis regulari habitu indutis, quas per suas Civitates, vel Dioeceses iter i i n. vel 11 ,i 11 si re, et ad quaecumque Hospitia, vel diversum se recipere .mitigent, diligenter perquiri, num huiusmodi literas obedientiae, seu com- uieiidatili.is .r. um deferant. Quod si eos dictas literas non habere, vel ignoto-, essi d. ptehenderint, possint contra ipsos, etiam tamquam dictorum . liminum usp.-. tus procederent tamdiu illos sub custodia detinere, donec ., ii.i de eisdem notitia habeatur. Et tamen volumus, ut ii, qui etiam pie- t.itis, vel ho .piialii,itis praetextu, regulares alterius Provinciae ignotos, aut me n,, nii.i. v,| literis ut supra receperint, dictas poenas privationis vocis i 11 v. i e et p.i iv.ie, necnon officiorum, graduum, honorum, et dignitatum

0 i » i e 11 to 111 n i, iique inhabilitatis perpetuae pariter incurrant.

, h 11 mentes sic in praemissis omnibus per quoscumque iudicari dein n . necnon irritum, et inane, si secus a quoquam quavis auctoritate, s i m, i, vii ignoranter contigerit attentari.

1 (Quocirca venerabilibus fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae

1 .o d n i. 1111111 s dictorum Ordinum, Congregationum, Hospitalium, et locorum l.'eg ul li ium, apud Nos, et Sedem Apostolicam protectoribus, nunc et pro n mpoie existentibus, ac locorum Ordinariis praefatis, per Apostolica scripta m.md.unus, ut eorum unusquisque, per se vel alium, seu alios, Cardinales quidem in suae protectionis, Ordinarii vero in suarum Civitatum, Dioece­sim, et districtuum regularibus locis, curent praesentes literas publicari, e.isque perpetuo firmiter, et inviolate observari, inobedientes, censuras, et

i... n.is praedictas incurrisse declarando, illasque etiam iteratis vicibus aggra-

v.unio, invocato etiam, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.

$ 10. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 370-373].


163

Sixtus V, const. Sanctissimus, 16 mart. 1588.

Sanctissimus Dominus Noster Sixtus Papa V decrevit quod per pro­motionem ad Cardinalatum vacent omnes Ecclesiae, et omnia beneficia uliu. umque nominis, et tituli sint, nisi fuerit data retentio; quae concessa ¦MNfitut, et data ad Patriarchales, Metropolitanas, et Cathedrales Eccle-

•  •• «.t M 1 isteria etiam commendata, ad Prioratus, et ad cetera omnia alia MM^sto, qu 1 ' viderentur convenire dignitati Cardinalatus.

| I. Ad dii vero, quae videntur repugnare dignitati, et gradui Cardina- uiw, pMS At in presbyteratus, Archidiaconatus, Decanatus, Canonicatus, et

• •ntiliê benefici» non extendatur, cum obtinentes huiusmodi beneficia tenean­tur rasldsr» In 1 tim o, et habere debeant locum post Episcopum, Cardinalis dignitati non o hi venientem.

Ilii.lt l/orn . Ium 4, IV, p. 417].


164

Sixtus V, const. Ad Romanum, 21 oct. 1588.

Ad Romanum spectat Pontificem sacrorum Canonum conditorem, quae per eum sancita sunt, ita suae declarationis arbitrio dilucida reddere, ut inde nemini possit dubitationis scrupulus exoriri, praesertim vero salubriter consulere, ut cum de Regularibus agitur, qui se omnino Dei Omnipotentis obsequio manciparunt, tollantur ea omnia, quae eorum sanctum Christo pie inserviendi institutum quoquomodo valeant perturbare.

§ 1. Sane post editam nostram Constitutionem, quae incipit: Cum de omnibus Ecclesiasticis Ordinibus, etc.1 Super modo, et forma recipiendi, et admittendi eos, qui sub Religionis iugo, Altissimo famulari desiderant, cum variae sint exortae dubitationes, et quaestiones, eaeque postea ad audientiam nostram perlatae.

§ 2. Nos ad tollendam omnem ambiguitatis occasionem, habita cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationis super Regularium negociis, et consultationibus per Nos institutae, matura delibe­ratione, de illorum consilio, et assensu praesentem nostram perpetuo vali­turam declarationis Constitutionem duximus promulgandam.

§ 3. Cum itaque inter alia dubitetur, num primo dicta nostra Consti­tutio, ubi de illegitime gcnitis loquitur, comprehendat etiam eos, qui postea per subsequens matrimonium fuerunt legitimati. Nos inhaerentes sacrorum Canonum dispositioni, auctoritate Apostolica tenore praesentium declaramus illegitime natos ex iis parentibus, inter quos tempore quo ipsi geniti sunt, matrimonium rite consistere poterat, secuto postea matrimonio legitimos effectos, sub dicta Constitutione minime comprehendi, sed eos tam quoad emittendam professionem, quam quoad consequendos gradus, honores, et dignitates sui Ordinis, aequo iure cum illis, qui ex matrimonio legitimo, et constanti nati sunt, censendos esse.

§ 4. lllegitimos vero etiam ex soluto, et soluta, qui antequam nostra Constitutio enianaret, professi, vigore, seu praetextu privilegiorum, aut indul- torum Apostolicorum cuivis Ordini, Religioni, Monasterio, aut Congrega­tioni, eorumve Superioribus, in genere, vel in specie concessorum, eo ipso per ingressum Religionis, vel per eosdem Superiores, sive alios quoslibet etiam Sedis Apostolicae de Latere Legatos, aut alios officiales, vel ministros quavis praeeminentia, vel auctoritate etiam Apostolica fungentes, aut facul­tate suffultos legitimati, aut ad gradus, honores, et dignitates habilitati, seu reintegrati, et illis alias perfuncti sunt, volumus posthac non obstan. qui­buscumque, tam antiquis privilegiis, aut literis Apostolicis, quam aliis indultis, seu declarationibus, etiamsi illa per Nos post dictam Constitutionem novis siine edita fuisse asserantur, honores, gradus, aut dignitates huiusmodi obii

¦ Cf. N. 162.

nere non posse, ac dispensationes, et legitimationcs quascumque eis nullatenus suffragari, nisi specialiter, et nominatim cum eorum singulis fuerit super natalium defectu, ad honores, gradus, et dignitates obtinendas, ante, vel post ingressum Religionis per Romanum Pontificem immediate, vel de eius spe­ciali mandato dispensatum, deque dispensatione, seu mandato per literas Apostolicas, seu in forma Brevis, vel saltem per patcntes literas Cardinalis Protectoris de ipsius Rom. Pontificis voluntate fidem facientes, legitime constiterit.

§ 5. Eos pariter, qui tempore publicationis nostrae Constitutionis in suis Religionibus sine huiusmodi speciali Rom. Pont. dispensatione, officia, hono­res, et dignitates habebant ad vitam, eo ipso ab illis arnotos, et absolutos harum serie declaramus. Ad tempus autem illa obtinentes permittimus in sua administratione usque ad finem sui temporis conservari; ita tamen, ut in posterum nec tempus ordinarium eis prorogari, aut extendi, neque ipsi ad alias non modo similes, verum etiam neque ad inferiores, aut altiores, et maiores dignitates, honores, gradus, ascendere possint, perinde ac si id ipsum in praefata nostra Constitutione ab initio expressum fuisset. Ne tamen huiusmodi Religiosi in liberabunt artium, ac praesertim sacrae Theologiae studiis, et Religiosis profectibus segniores fiant, atque eorumdem pia studia rcli igcscant, eos nosse volumus, quod si ipsorum quispiam eximia doctrina, vitaeque, et morum sanctitate excellere reperietur, deque eorum probitate, et praeclaris meritis Ordinum Protectores eam apud Nos fidem fecerint, ut non immerito sperari queat, eorum doctrinam, et operam ipsi Ordini, et sanctae Dei Ecclesiae usui, et commodo futuram, tunc demum indulgentiam, et beni­gnitatem nostram facile experientur.

§ 6. Quoniam vero a multis quaesitum est sub nomine honorum, gra­duum, et dignitatum, a quibus illegitimi penitus excluduntur, quid potissi­mum sit intelligendum : Declaramus hac in re, de qua nunc agitur, appellatione dignitatum, honorum, graduum, debere intelligi Praepositatus, Abbatiatus, Prioratus, Guardianatus, Custodiatus, Provinciarum, ac Generalium Supe­riorum officia, et alia his similia, cum honore, et superioritate coniuncta. Ab officiis autem oneris, veluti Lectoris, Confessarii, studiorum, et sacrae Theologiae Magistri, Regentis, Praedicatoris verbi Dei, et ceteris huiusmodi, immo etiam a voce activa, a sacris Ordinibus s^spiciendis, ipsorumque mini­sterio, ipsos illegitimos, dummodo ex sacrilegio, vel incestu geniti non sint, nequaquam arcemus.

§ 7. Cum vero in quibusdam Religionibus Capitula Provincialia, aut num­quam, aut non quotannis, sed rarius celebrentur, quaedam etiam Monasteria, aut Domus huiusmodi in remotissimis regionibus, Haereticorum, aut infidelium tyrannidi finitimis sita sint, ne ii, quos extra Capitula, ad habitum, vel pro­fessionem regulares admitti prohibuimus, tempus celebrandis Capitulis prae­fixum nimis diu expectare, aut ad ea cum maximo incommodo accedere cogantur, concedimus, et indulgemus, ut in qualibet Provincia saltem duo, vel si commode fieri poterit, tria, aut plura, Monasteria, seu Domus regu- 11 res deputentur, quarum, seu quorum Superiores infra annum saltem ad uquisitioncin super novitiis faciendam, et ad ipsos Religiosos iuxta formam

praefatae Constitutionis recipiendos, et ad alia quae in ipsa Constitutione continentur peragenda, insimul congregentur.

§ 8. Quod si paucitas, aut nimia distantia Monasteriorum ne id quidem patiatur, saltem tribus ex antiquioribus Patribus unius Monasterii, aut Domus eius Provinciae huiusmodi facultas, et auctoritas per Capitulum generale sci­licet Monacorum, vel Provinciale Mendicantium, et reliquorum Regularium eius Ordinis demandetur.

§ 9. Verum in iis Monasteriis, Domibus, et locis regularibus, quae aut nondum in Congregationes redacta, aut alias nulli Provinciae subiecta sunt, statuimus, ut trina Capitula Conventualia tribus distinctis cum intervallo saltem decem dierum vicibus celebrata, eamdem in recipiendis Novitiis per trinas huiusmodi distinctas vices approbatis, habeant auctoritatem, quae per nostram Constitutionem Capitulis Provincialibus est attributa.

§ 10. Neque vero si in Generalibus, vel Provincialibus Capitulis aliqui Vocales desint, nec si a definitorum consensu aliquis discrepaverit, idcirco receptio Religiosorum retardari, impediri, aut impugnari debebit, sed satis esse volumus si vocalium, et suffragiorum numerus legitimus, a iure, vel per cuiuscumque Ordinis statuta praefinitus intervenerit.

§ 11. Et quod de Capitulo Provinciali, aut Generali dictum est, idem iuris statuimus, si quae Religiones, non Capitulorum, sed Congregationum, aut dietarum, vel alio quovis nomine uti reperiantur. '

§ 12. Quod autem pertinet ad professionem, tam illegitimorum, quam eorum qui post sexdecim aetatis annum expletum regularem habitum susce­perunt, quia tunc demum vere, et proprie Religiosi effici dicuntur, cum pro­fessionem emittunt: Declaramus, eos qui ante praedictam nostram editam Constitutionem habitum susceperint, et post ipsius promulgationem cupiunt profiteri, non alias ad professionem admittendos esse, quam facta inquisi­tione, et servata forma in ipsa Constitutione praescripta; et eorum, qui post dictam promulgationem etiam ignoranter non habita dicta inquisitione, et non servata forma ad professionem admissi fuerint, professionem nullius esse roboris, et momenti. In oblatis autem et conversis professionem emittentibus, satis erit, si quoad mores, et statum personarum ipsa inquisitio fiat.

§ 15. In iis autem qui in locis a sua patria longissime remotis degentes, vel quorum patria ab Haereticis, vel Infidelibus misere oppressa detinetur, voluerint se divinis obsequiis sub regulari habitu dicare, ut in hoc quoque Sedis Apostolicae benignitas elucescat, quae cunctos mortales, praesertim vero exteros ex longinquis regionibus ad eam assidue confluentes materno sinu libenter amplectitur, sancimus exteros huiusmodi, et advenas, quamvis non liquido constet de iis omnibus, quae in Constitutione nostra requirun­tur, tamen si diligentia adhibita nihil appareat quod eos impediat, habiles reputandos esse.

§ 16. Quod si quis ante, vel post Constitutionem ipsam professus ad sacros ordines, vel ad honores, gradus, et dignitates promotus existat, et postmodum in eo natalium defectum, aut criminum in dicta Constitutione nostra expressorum, notam, quae prius ignorabantur, detegi contigerit, decer­nimus, eum statim post huiusmodi defectus notitiam habitam, non alias quam

iuxta formam ipsius Constitutionis, ad honori s, gradus, et dignitates, aut ad executionem Sacrorum Ordinum admitti deberi'.

§ 17. Contra criminosos vero, quorum professio eadem Constitutione nostra irrita declaratur, ac propterea Iudicibus, et curiis saecularibus proce­dendi facultas conceditur, tunc demum id locum habere volumus, et non aliter, cum actis publicis constiterit ipsos Iudices, et Curiam saecularem ante susceptionem habitus de ipso crimine adversus eos accusationem suscepisse, vel inquisitionem instituisse.

§ 18. Ceterum quae a Nobis circa Religiosos viros in praefata Consti­tutione sancita sunt, ea nequaquam volumus ad Moniales nunc extendi.

§ 19. Postremo dum interdicimus, ne quis regularis alterius Provinciae intra aliquod Monasterium, domum, vel locum alienae Provinciae, etiam tam­quam hospes, et ad modicum tempus recipi possit, nisi a Superiore loci, ubi residebat, et a quo discessit, licentiam expressam in scriptis exibuerit, vel nisi satis cognitus sit, id observari volumus non solum in religiosis itineran tibiis de una in aliam Provinciam, sed in iis quoque qui proficiscuntur de uno in aliud eiusdem Provinciae Monasterium, tam sui, quam alterius Ordinis.

§ 20. Quod si dicerent, se ad Apostolicam Sedem confugere ob grava- mina a suis Superioribus sibi illata, et ideo ab ipsis Superioribus licentiam, et literas obtinere non potuisse, non propterea ullo modo recipi valeant, nisi fide dignorum testimonio de petita ab eis licentia, et per suos Superiores denegata constiterit.

§ 21. In Alma vero Urbe nostra Religiosi advenae, et peregrini de gra- vaminibus sibi illatis conquerentes nullibi sine huiusmodi literis, aut licentia recipiendi erunt, nisi prius ad Congregationem dictorum Cardinalium super negociis Regularium a Nobis deputatorum, vel ad suos Protectores remit­tantur, ubi ipsis auditis pro rerum, et personarum qualitate, quid agendum sit, statuetur.

§ 22. Reliqua autem in priori nostra Constitutione contenta, quae in praesentibus literis non declarantur, volumus perpetuo firma, et valida, et in suo robore permanere, ac ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari.

§ 23. Et si quid a Nobis alicui Ordini, aut Religioni praeter, aut con­tra praefatae Constitutionis formam post illius editionem circa recipien. extra capitula Novitios, aut alias indultum, aut concessum fuit, id omne, ac desuper confectas literas prorsus revocamus, et annullamus, ac ad terminos praesentis Constitutionis reducimus, et alias nemini volumus suffragari.

§ 24. Decernentes sic in praemissis universis, et singulis per quoscum­que Iudices ordinarios, et delegatos etiam causarum Sacri Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. Cardinales, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, in quavis causa, et instantia ubi­que iudicari, et diffiniri debere, necnon irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§ 25. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 373-376],


165

Sixtus V, const. Effraenatam, 29 oct. 1588.

Effraenatam perditissimorum hominum contra divinae legis praeceptum

de non occidendo, peccandi audaciam atque licentiam, sanctissimis legibus, variisque Constitutionibus saepius repressam animadvertentes, cogimur Nos quoque in supremo iustitiae throno a Domino constituti, iustissirna ratione sua­dente, vetera iura partim innovando, partim ampliando, eorum etiam imma­nitatem pari poena proposita coercere, qui immaturos foetus intra materna viscera adhuc latentes crudelissime necare non verentur. Quis enim non dete- stetur, tam execrandum facinus, per quod nedum corporum, sed quod gravius est, etiam animarum certa iactura sequitur? Quis non gravissimis suppliciis damnet illius impietatem, qui animam Dei imagine insignitam, pro qua redi- menda Christus Dominus noster preciosum Sanguinem fudit, aeternae capa­cem Beatitudinis, et ad consortium Angelorum destinatam, a beata Dei visione exclusit, reparationem coelestium sedium quantum in ipso fuit, impedivit, Deo servitium suae creaturae ademit? qui liberos prius vita privavit, quam illi a natura propriam lucem accipere, aut se materni custodia corporis ab efferata saevitia tegere potuerint? Quis non abhorreat libidinosam impiorum hominum crudelitatem, vel crudelem libidinem, quae eo usque processit, ut etiam venena procuret ad conceptos foetus intra viscera extinguendos, et fundendos, etiam suam prolem prius interire quam vivere, aut si iam vivebat, occidi antequam nasci nefario scelere moliendo? Quis denique non damnet gravissimis sup­pliciis illorum scelera, qui venenis, potionibus, ac maleficiis, mulieribus ste­rilitatem inducunt, aut ne concipiant, ne pariant, maleficis medicamentis impediunt? Maleficos, inquit Dominus ad Moysen, non patieris vivere: nimis enim impudenter contra Dei voluntatem se opponunt, qui, ut S. Hierony­mus ait, dum natura recipit semen, receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit, dum inter ventris angustias Dei manus semper operatur, idemque corporis Creator, et animae est, impie despicit bonitatem Figuli, id est Dei, qui hominem plasmavit, fecit, et voluit, siqui­dem, ut Sanctus testatur Ambrosius, non mediocre munus est Dei dare liberos propagatores generis. Divinum donum est foecunditas parientis, eodemque tempore diro hoc flagitio privantur liberis parentes qui generaverant; vita filii, qui generati sunt, matres coniugii praemiis, terra quae ab his coleretur, mundus qui ab eisdem cognoscentur, Ecclesia quae devotae numero plebis aucta gauderet. Unde non immerito sexta Synodo Constantinopolitana san­citum est, ut personae quae dant abortionem cientia medicamenta, et quae foetus necantia venena accipiunt, homicidae poenis subiiciantur, sed, et veteri Concilio Ilerdensi cautum est, ut qui conceptos ex adulterio foetus necare studuerint, vel in ventribus matrum potionibus aliquibus colliserint, si postea poenitentes ad Ecclesiae mansuetudinem recurrant, omni tempore vitae suae fletibus, et humilitati insistant, si vero Clerici fuerint, officium ministrandi

eis recuperare non liceat, omnesque tam Ecclesiasticae, quam prophanae leges gravibus poenis afficiunt eos, qui in utero matris puerp* num interimi, aut ne mulieres concipiant, sive ut conceptos foetus diciant, nefarie machi­nantur.

§ 1. Nos igitur post repressam eorum temeritati iii, qui matrimonii iura violare, et quantum in ipsis est vinculum indissolubile dissolv. re praesu­munt, quive turpioribus quibusdam incestis se inquinare non erubescunt, hoc quoque malum, quantum viribus Nobis a Domino traditis contendere possumus, nostris potissimum temporibus exterminare volentes: Omnes, et quoscumque, tam viros, quam mulieres, cuiuscumque status, gradus, otdinis, ac conditionis, etiam Clericos, saeculares, vel cuiusvis Ordinis regulares, quavis dignitate, et praeeminentia Ecclesiastica, vel mundana fulgentes, qui de cetero per se, aut interpositas personas abortus, seu foetus iminatuii, tam animati, quam etiam inanimati, formati, vel informis electionem procuraverint percussionibus, venenis, medicamentis, potionibus, oneribus, laboribusque mu­lieri pracgnanti impositis, ac aliis etiam incognitis, vel maxime exquisitis ratio­nibus, ita ut re ipsa abortus inde secutus fuerit, ac etiam praegnantes ipsas mulieres, quae scienter praemissa fecerint, poenas, tam divino, quam humano iure, ac tam per Canonicas Sanctiones, et Apostolicas Constitutiones, quam civilia iura adversus veros homicidas, qui homicidium voluntarium actu, et re ipsa patraverint, propositas, et inflictas (quorum omnium tenores his nostris literis pro expressis, et ad verbum insertis habemus) eo ipso incurrere, hac nostra perpetuo valitura Constitutione statuimus, et ordinamus, ipsasque poe­nas, leges, et Constitutiones ad casus praefatos extendimus.

§ 2. Eos vero qui Clerici fuerint, omni privilegio Clericali, Officiis, Di­gnitatibus, et Beneficiis Ecclesiasticis, quae sic vacatura nostrae, et Sedis Apostolicae dispositioni perpetuo reservamus, ipso facto privamus, et in futurum inhabiles ad ea suscipienda decernimus, adeo ut illi, qui hoc deli­ctum commiserint, non secus atque ii qui sua voluntate homicidium perpe- traverint iuxta Concilii Tridentini Decreta, etiamsi crimen id, nec ordine mdieiario probatum, nec alia ratione publicum, sed occultum fuerit, ad sacros Ordines promoveri, aut in susceptis Ordinibus ministrare nullo modo pos­sim. nec illis aliqua Ecclesiastica Beneficia, etiamsi curam non habeant ani­mal um, conferri liceat, sed omni Ordine, ac Beneficio, et Officio perpetuo careant.

§ i Necnon et illos, qui Clerici non fuerint, et talia perpetraverint, non statim po> 'as incurrere supra narratas, sed etiam inhabiles ad Ordines, et alia praedicta decernimus, et declaramus.

. i Volentes quod hi qui foro Ecclesiastico subiecti, ut praefertur deli­quit comperti fuerint, per Iudicem Ecclesiasticum depositi, et degradati, ' illinc et potestati saeculari tradantur, quae de eis illud capiat supplicium, i|u>ul i.mti a l c >s vere homicidas per divinas leges, ac civilia iura est dispo- ' itum.

• r n", a eisdem poenis teneri omnino statuimus eos, qui sterili­tate p     venena mulieribus propinaverint, et quominus foetum con rini mt 11111» .linn i •¦nn praestiterit, ac ea facienda, et exequenda curavernit,

sive quocumque modo in his consuluerit, ac mulieres ipsas quae eadem pocula sponte, ac scienter sumpserint.

§ 6. Quocirca mandamus universis, et singulis Iudicibus ordinariis, et delegatis, tam Ecclesiasticis, quam Saecularibus, quibus contra criminum reos etiam quo ad causas huiusmodi, de iure, vel ratione delicti, aut perso­narum legitime competet iurisdictio, ita tamen ut inter eos praeventioni locus est, ut in his delictis, quae ut plurimum in occulto perpetrantur, con­tra quoscumque, non solum per accusationem, et delationem, verum etiam per inquisitionem, ac simplicem denunciationem procedant, ac ad illa pro­banda testes alias de iure inhabiles, eorumdem tamen Iudicum arbitrio, habita ratione personarum, causarum, et qualitatum illarum, ac circumstantiarum quarumcumque, admittant, ac in eos (pii culpabiles fuerint, prout per Nos sancitum est, demum animadvertant.

§ 7. Insuper ut immanissimi huius delicti gravitati, non solum tempo­ralibus, verum etiam spiritualibus poenis prospiciamus ac provideamus, omnes, et singulos cuiuscumque status, gradus, Ordinis, vel conditionis existentes, tam laicos, quam Clericos, Saeculares, et cuiuscumque Ordinis regulares, necnon mulieres saeculares, vel quemcumque Ordinem professas, qui vel quae, vel uti principales, vel ut sociae consciaeve ad tale facinus commit- tendum opem, consilium, favorem, potioucm, vel alia cuiuscumque generis medicamenta scienter dederint, ac etiam scribendo literas privatas, vel apocas, vel alias verbis, aut signis iverint, aut consuluerit, ultra supradictas poenas, ipso facto, nunc prout ex tunc exeoinmunicamus, et pro excommunicat declaramus.

§ 8. Decernentes ac declarantes, quod per quaecumque Iubilaea, et Indul­gentias, per Nos, et Successores nostros, etiam Anno Iubilaei, aut alio quovis tempore, etiam Cruciatae sanctae, Iubilaei, vel quovis alio titulo concessas, et concedendas, necnon per quascumque literas Apostolicas quibusvis Prin­cipibus, seu ad eorum instantiam per Nos, et Successores nostros pariter concessas, et concedendas, ac etiam vigore Privilegiorum mare magnum vel alias quomodolibet nuncupatorum, quibusvis Congregationibus Regularium, aut Episcopis vigore Concilii Tridentini, vel alias, per Nos, et Praedeces­sores nostros quomodocumque concessorum, vel in futurum concedendorum, nec personae sic ut praefertur delinquentes, et excommunicatae, praeterquam in mortis articulo absolvi valeant, nec cum iis Clericis, qui huiusmodi delicta perpetraverint, etiamsi eorum crimen occultum fuerit, super irregularitate praemissorum occasione contracta, nec per locorum Ordinarios, nec per alios quavis auctoritate fungentes, quam per Nos, et Rom. Pontif, nostros Suc­cessores, et tunc non nisi urgentissitnis de causis dispensari possit. Ac tam absolvendi, quam dispensandi facultatem huiusmodi etiam quoad forum con­scientiae in casibus superius expressis, Nobis, et Successoribus nostris dum­taxat reservamus.

§ 9. Statuentes sic in praemissis universis, et singulis per quoscumque Iudices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, in quavis

causa, et instantia iudicari, et definiri debere, irritumque, et inane, quicquid secus super bis a quoquam, quavis auctoritate scienter, vel ignoranter con­tigerit attentari.

§ 10. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, I, p. 25-27].


166

Sixtus V, const. Sanctum et salutare, 5 ian. 15SQ.

Sanctum et salutare Sacri Ordinis Sacramentum ab ipso Domino, et Salvatore nostro Iesu Christo institutum, Beatisque Apostolis, et eorum legi­timis Successoribus singulari divinae bonitatis munere traditum, ita ad Dei omnipotentis gloriam, salutemque animarum sancte, ac religiose administrari decet, ut quae, vel ex typo, et ligura veteris legis, vel alias, ex multa SS. Patrum providentia, circa ordinandorum natales, aetatem, vitae, ac morum probitatem, sanctitatem, scientiam, et alias qualitates in Sacris Ordinationibus requisitas, per Sacros Canones, vel Apostolicas Constitutiones, aut genera­lium Conciliorum decreta salubriter statuta fuerunt, ea inviolate observentur. Nam si in veteri testamento, tam multa de integritate, et munditia Sacerdo­tum, et Ministrorum Altaris, deque eorum praestantia, et dignitate legimus, de quibus dixit Dominus per Malachiam Prophetam: Labia Sacerdotis custo­dient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia Angelus Domini exer­cituum est, certe multo maior ratio, et diligentia adhibenda erit in promo­vendis, tam inferiorum graduum Clericis, quam etiam Presbyteris, qui ad con­summationem Sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi constituuntur, prout de his ipsis, et divino verbo, et Beatorum Apostolo­rum praeceptis, ac simul Sanctorum Patrum statutis saepissime traditum est.

§ 1. Quare Nos pro ea, quae Nobis a Domino iniuncta est cunctarum I cclesiarum cura, et sollicitudine, ipsos Pastores, et Praesules Ecclesiarum, quorum proprium munus est, personas idoneas Clericali militiae adscribere, et ad minores, maioresque ordines rite promovere, auctoritate nostra duxi­mus admonendos, ut in exequendo hac in parte suo pastorali officio atten­tius posthac invigilent, Canonicas Sanctiones, ut par est, observent, ac ut nemini detur offensionis occasio, neve eorum ministerium vituperetur, stu­deant vitare ea omnia scandala, et absurda, quae ex vitiosa, et minus cano­nica ('Icihorum ordinatione cernimus, cum magno animi nostri dolore fre­quentius exoriri. Cum enim multi etiam interdum inhabiles, et indigni, non vocati sancta Dei vocatione, sed potius Satanae dolis decepti, praetextu devo­tionis, et pietatis, rem quidem sacram, et divinum munus, intempesiive tamen, et inordinate affectantes, seu temporale aliquod commodum, aut lucrum sibi proponentes, vel nimia simplicitate, et imperitia, malitiave, aut fraude ad suscipiendum Clericalem caracterem, aliosque ordines ante aeta­tem legitimam, vel a non suo Episcopo, aut non praevio debito examine, et approbatione, sive alias minus rite, vel etiam temere se ingerant. Debent

•-.iiii- Epi ¦ opi paterna charitate, et prudentia eorum saluti, qui saepe nesciunt, qunl petant, melius etiam, quam ipsimet postulant, et salubrius consulere, nec tam quid flagitent, quam quid expediat considerare; summa vero dili­gentia providere, tum in alienae Dioecesis subditis ordinandis, ne quem­quam promoveant sine eorum Ordinarii literis dimissoriis, tum in recogno­scendis ipsis literis, ne falso, aut ab aliquo, qui auctoritatem illas concedendi non habeat, confectae sint, tum denique in examinandis natalibus, aetate, vita, moribus, scientia, idoneitate, titulo, et reliquis qualitatibus, ne quid in suae, vel alienae Dioecesis personis, ad Clericalem honorem, et Ecclesiasticos ordines promovendis desideretur eorum, quae ex praescripto Sacrorum Canonum requiruntur.

§ 2. Ut igitur Praesules Ecclesiarum intelligant, si in re tam gravi, et tanti momenti, culpa aut negligentia peccaverint, se non modo in tremendo Dei iudicio, verum in hoc quoque saeculo Rom. Pontifici suae vilicationis rationem fore reddituros, praesenti Constitutione perpetuo statuimus, et ordi­namus, ut si in posterum Antistes aliquis, Episcopali, Archiepiscopali, Pri- matiali, vel etiam Patriarchali dignitate praefulgens, aut Abbas ad primam tonsuram, minoresque ordines suis subditis conferendos a Sede Apostolica auctoritatem habens, quemcumque secularem, vel cuiusvis Ordinis, aut militiae regularem, ex aliquo crimine, vitio, aut defectu, seu alias inhabilem, vel irregularem existentem, vel extra tempora a iure statuta, vel absque veris dimissoriis sui Ordinarii literis, aut per saltum, vel furtive, aut quoad secu- lares sine titulo sufficientis Beneficii, vel patrimonii, aut ante aetatem per Sacri generalis Trid. Concilii decreta, primae tonsurae, ac cuique ordini prae- scriptam, aut non servatis temporum intersitis, ita ut aliquis unico die, seu continuatis diebus ad plures ordines Sacros, vel post unum ordinem susce­ptum, sine causa rationabili antequam tempus ab eodem Concilio Tridentino praefixum dabatur ad alium ordinem promoveatur, sine dispensatione, aut indulto Apostolico, Clericali caractere non legitime insigniverit, aut ad ordi­nes minores, vel Sacros, ut praefertur, vel alias male promoverit, sive id scienter, sive ignoranter fecerit, nisi debita diligentia adhibita iustus error, et probabilis facti ignorantia eum excuset, ut in quo deliquit in eo punia­tur, a collatione quorumcumque ordinum, atque adeo ipsius tonsurae, et ab executione omnium munerum Pontificalium, eo ipso suspensus, et ab ingressu Ecclesiae interdictus existat, aliisque gravioribus poenis nostro, et pro tem­pore existentis Rom. Pontificis arbitrio puniatur. Quod si spreta huiusmodi suspensione, et interdicto, in praemissis se temere ingesserit, etiam a regi­mine, et administratione suae Ecclesiae, seu Monasterii, et a perceptione fructuum mensae eiusdem, ac quorumcumque beneficiorum per eum, in titu­lum, vel commendam, seu alias obtentorum suspensionem eo ipso incurrat; eiusque interdicti, aut suspensionis relaxationem, aut poenarum remissionem ab alio, quam a Rom. Pontifice pro tempore existente nequeat obtinere.

§ 3. Et nihilominus fel. record. Pii II,1 et aliorum Romanorum Pontificum nostrorum Praedecessorum, qui per suas Constitutiones, aut in Cancellaria

1 Cf. N. 57.

Apostolica publicatas regulas, contra huiusmodi Clericos male promotos, diversas poenas inflixerunt, vestigiis inhaerentes, eosdem Clericos, posthac male promotos, ab executione, ministerio, et exercitio ordinum susceptorum, et ab omni spe, et facultate ascendendi ad alios superiores perpetuo suspen- sos declaramus, et si in eis ministrare praesumpserint, illos sir irregulares effectos, omnibus, et quibuscumque per eos, in titulum, coiumendam, aut alias obtentis dignitatibus, officiis, et beneficiis Ecclesiasticis, . uni cura, et sine cura, quomodocumque qualificatis, secularibus, vel cuiusvis Ordinis, aut Militiae regularibus, ac etiam si ipsi Clerici Regulares fuerint, activa, et passiva voce ipso facto privamus, et iis privatos, atque ad illa, et alia similia, vel dissimilia in posterum obtinenda in perpetuum inhabiles, et incapaces esse decernimus, et declaramus; dignitatum, officiorum, et beneficiorum huiusmodi, sic pro tempore vacantium dispositionem Nobis, et Apostolicae Sedi perpetuo reservantes.

§ 4. Ut autem homines, qui nimia indulgentia, et spe immunitatis, ac veniae facilitate hactenus fuerunt ad huiusmodi facinora procliviores, ea sublata, et praeclusa, ab his abstineant, et caveant in futurum, tam absol­vendi, quam dispensandi facultatem in casibus superius expressis, etiam in foro conscientiae, Nobis, et Successoribus nostris dumtaxat auctoritate, et tenore praemissis perpetuo reservamus. Inhibentes ne a quoquam seculari, vel cuiusvis Ordinis regulari Presbytero, vel Praelato, quavis auctoritate fungente, nec per quaecumque Iubilaea, et Indulgentias, etiam plenissimas, et extraordinarias per nostros Praedecessores, aut nosmetipsos, vel Succes­sores nostros, anno Iubilaei, aut alio quovis tempore, et Cruciatae Sanctae, vel quocumque alio titulo, modo, et forma, Motu proprio, et consistoria- Iiter, seu ad quorumcumque Principum, Regum, aut Imperatoris instantiam, eorumve contemplatione, et intuitu, cum quibusvis amplissimis, in genere, vel in specie derogatoriis clausulis concessa, vel in posterum concedenda, nec vigore, aut praetextu facultatum, aut privilegiorum, Mare magnum, aut alias quomodolibet nuncupatorum quibusvis Ordinibus, Congregationibus, aut personis regularibus, aut Episcopis, per Decreta Concilii Tridentini, aut officio Sacrae Poenitentiariae Apostolicae, vel minoribus, aut etiam Maiori Poenitentiariis nostris, et Romani Pontificis pro tempore existentis, vel alias quomodolibet pro tempore concessorum personae, sic ut praefertur delin­quentes, tam scilicet Antistites, seu Abbates promoventes, quam Clerici male insigniti, seu ordinati, a reatibus, et excessibus praefatis absolvi, praeterquam in mortis articulo possint, aut debeant. Nec cum iis super irregularitate propter praemissa contracta, etiamsi crimen penitus occultum fuerit, quovis modo valeat dispensari.

§ 5. Verum enimvero, quia gravioribus morbis fortiora sunt adhibenda remedia, et iuxta personarum, et locorum, ac temporum qualitates leges sunt immutandae, poenaeque aggravandae, et emolliendae; cum huiusmodi peccatum Satana suggerente, hominumque fragilitate assentiente, videatur iam ad culmen vitiorum ascendisse, et in praecipiti esse. Ideo ut homines saltem poenae timore, et proprii honoris confusione a peccato deterreantur, novum huic veneno antidotum cogimur praeparare. Ac propterea volumus.

ut qui absolutionem, et dispensationem huiusmodi petent, semper, quamvis delictum adhuc occultum extiterit, non per officium Sacrae Poenitentiariae, sed a Nobis, et pro tempore existente Romano Pontifice in utroque foro abso­lutionem petere teneantur; alioquin ipsae concessiones, et absolutiones, etiam cum clausula, quod praesentis Constitutionis tenor, et alia praedicta habean­tur pro expressis, prorsus nullae, irritae, et invalidae existant, ac nemini penitus suffragentur.

§ 6. Ceterum si quis Antistes, vel Abbas servatis quidem cunctis prae­missis, et ceteris omnibus, quae in ipsius tonsurae, et ordinum collatione observari debent, personas habiles, et idoneas, sed tamen recepta ab iis, quibus tonsuram, aut ordines conferet, pecunia, pretio, vel praemio, simo­niace in futurum insigniverit, vel promoverit, volumus, ut praeter alias cen­suras, et poenas contra simoniace ordinantes, et ordinatos a Sacris Cano­nibus, et Constitutionibus Apostolicis alias inflictas, et irrogatas, quibus nequiquam derogare intendimus, etiam omnia, et singula supradicta in sic promoventibus, et promotis locum habeant.

§ 7. Decernentes, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, I, p. 40-42].


167

Sixtus V, const. Cum sacrosanctam, o ian. 1589.

Cum sacrosanctam Dei Ecclesiam, quam Salvator noster suo pretiosis­simo sanguine acquisivit, sponsam sibi elegerit, et Nobis licet indignis custo­diendam tradiderit, eidem sine ruga, sine macula, atque in omnibus suis membris placentem conservare debemus, ut in ea, omnia ordinata, singula distincta, cuncta interius exteriusque pietatem, et devotionem redolentia inve­niantur, et ut ineffabilibus circumamicta varietatibus, speciosa in oculis suis appareat, quantum favente Deo valemus, id ipsum munus exequi decre­vimus.

§ 1. Quare animadvertentes, quod qui in sortem Domini ad eiusdem Ecclesiae decus, et ornamentum sunt vocati, et ex eo Clerici nomen conse­cuti, quique censu Ecclesiastico vivunt, singulari aliquo signo a reliquo populo distingui debent, ne cui eorum iure dici possit: Quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? et ad hoc ipsum sollicitudinis nostrae obtutus dirigentes, ne sanguis eorum de manu nostra requiratur, cum ingenti cordis nostri dolore invenimus complures supradicta Domini sententia iuste redarguendos. Nam eorum plerique Clericali honore neglecto, in vestibus laicalibus incedentes, eo se mirifico indignos privilegio reddiderunt. Qua­propter licet Sacris Canonibus, Conciliis Generalibus, et Apostolicis Consti­tutionibus, certus circa eorum, qui Clericali caractere insigniendi sunt, habi­tum, aetatem, et alias qualitates sit praescriptus modus, et contra Clericos in habitu Clericali, et tonsura non incedentes imposita poena, nempe ut gratiis, immunitatibus, et aliis privilegiis Clericalibus minime gaudeant;

tamen cum iniuria temporum, et forsan dormientibus pastoribus, inimicus homo lethifera transgressionis zizania superseminaverit

§ 2. Nos propterea his, et aliis rationabilibus de causis adducti, ne quis nimia, sive Pastorum, sive temporum indulgentia, et impunitate, seu osci- tantia, cum Religionis dedecore, nominis Dei contemptu, et propriae salutis dispendio de cetero abutatur, hac nostra perpetuo valitura Constitutione praecipimus, et mandamus, omnibus, et quibuscumque Clericis, non solum in sacris, sed etiam in aliis minoribus Ordinibus constitutis, et Clericali tan­tum tonsura insignitis, et nedum Beneficia Ecclesiastica qualiacumque etiam simplicia, nunc, et pro tempore obtinentibus, et in illis, vel ad ea ius habenti­bus, verum etiam pensiones super quibusvis fructibus, redditibus, aut proven­tibus quarumvis Patriarchalem, Primatialium, Metropolitanarum, Cathedra­lium, et aliarum quarumcumque Ecclesiarum, seu Abbatialium, Capitularem, et Conventualium mensarum, necnon Monasteriorum, Praepositurarum, Prae- positatuum, Prioratuum, Praeceptoriarum, Hospitalium, Canonicarum, prac- bendarum, dignitatum, personatuum, administrationum, Officiorum, et Bencfi ciorum quorumcumque Ecclesiasticorum, Saecularium, et quorumvis Ordinum regularium, seu illorum distributionibus quotidianis, ac iuribus, emolumentis, et obventionibus universis, sibi reservatas, aut fructus ipsos, praediave, aut bona Ecclesiastica loco pensionum sibi assignatos, vel assignata, ex quacum­que concessione, seu dispensatione Apostolica percipientibus, etiam coniu- gatis, praesertim, si iidem Clerici coniugati iuxta Constitutionem1 piae mem. Bonifacii Papae Octavi Praedecessoris Nostri in Concilio Trid.2 innovatam, privilegiis Clericalibus uti velint, tam in Romana Curia degentibus, quam extra eam ubilibet gentium, et locorum constitutis, ut ipsi, et eorum quilibet, quantumvis exempti existant, et quovis privilegio, vel immunitate gaudeant, quacumque dilatione, aut tergiversatione postposita, debeant omnino qui in Urbe praesentes fuerint, intra quindecim dies, qui vero citra Montes, intra quatuor menses, qui denique ultra Montes constituti sunt, intra octo men­ses a die publicationis praesentium literarum in Romana Curia facien­dae, tonsuram, et habitum Clericalem, vestes scilicet talares, aut Milites infradicendi, quibus pensiones, aut fructus, aliave bona Ecclesiastica reser­vata sunt, suae Militiae convenientem, quacumque remota excusatione assu­mere, et iugiter deferre. In futurum autem nonnisi actu Clericis in habitu Clericali, et tonsura, et Militibus infradicendis in militari incedentibus, suae militiae propria, aut alia quaecumque Ecclesiastica, etiam simplicia Beneficia respective conferantur, aut commendentur, aut pensiones, fructusve, aut bona Ecclesiastica reserventur.

§ 3. Alioquin ipsos, et ipsorum quemlibet, qui quoad gestandutn habi­tum Clericalem, et Militarem supradictum, lapso huiusmodi tempore eorum unicuique, ut supra dictum est, praefixo, nostris huiusmodi praecepto, et mandato, nunc, et in posterum perpetuis futuris temporibus cum effectu non obediverint, praeter alias poenas contra eos inflictas, etiam quibuscutn-

1        C. 1, de clericis coniugalis, III, 2, in VI°.

2        Sess. XXII, de ref., c. 1.

que dignitatibus, administrationis, Officiis, Canonicatibus, et praebendis, ac Beneficiis, etiam simplicibus, et praestimoniis per eorum quemlibet in titulum, commendam, vel alias pro tempore obtentis, necnon pensionibus, et fructibus, praediis, bonisque Ecclesiasticis huiusmodi quocumque modo eis reservatis, vel reservandis, omnique iure sibi in eis, vel ad ea quomodo­libet competenti, harum serie ex certa nostra scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine privamus, ac sine ulla alia monitione, citatione, Iudicis decreto, aut ministerio ipso facto privatos declaramus, ac tam Beneficia ipsa per privationem huiusmodi vacare, et libere aliis conferri posse, quam etiam pensiones cassatas, extinctas esse, et fore, ac fructuum, vel aliarum rerum reservationes cessare, et quemquam ulterius ad illorum solutionem minime teneri, et ob non solutionem, censuras, et poenas aliquas incurrere non posse, nec debere decernimus, ipsasque dignitates, personatus, administra­tiones, officia, necnon Canonicatus, et praebendas, et Beneficia sic pro tem­pore vacantia, collationi, provisioni, et dispositioni nostrae, et Rom. Pont. pro tempore existentis perpetuo reservamus.

§ 4. Statuentes sic in praemissis universis, et singulis per quoscumque Iudices, et Commissarius, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, et S. R. E. Cardinales, sublata cis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, in quavis i ansa, et instantia iudicari, et definiri debere, necnon irritum, et itiane, quidquid se, iis super his, a quoquam quavis aucto­ritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§ 5. Ceterum Milites quarumvis Militiarum sub regula aliqua approbata Canonice institutarum, vel alios Rom. C.ur. Officiales, qui non uti Clerici, sed potius tamquam Milites iuxta privilegia, et dispensationes Apostolicas, eis in genere, vel in specie, per Nos, aut per Praedecessores Nostros nomi­natim concessa, et sub fel. rec. Pii Papae V Praedecessoris Nostri Consti­tutione, quae incipit, Sacrosanctum, etc.1 huiusmodi privilegiorum forsan revocatoria minime comprehensa, Beneficia militiae, quam professi sunt regularia obtinent, seu pensiones super quibusvis fructibus, redditibus, et proventibus Ecclesiasticis, etiam praedictarurn Ecclesiarum, et Beneficiorum Saecularium, aut fructus ipsos sibi reservatos percipiunt, aut obtinebunt, vel percipient in futurum, sive Clericali caractere insigniti sint, sive non sint, qui vero Clerici sunt, etiamsi ab initio tempore reservationis pensionum, seu fructuum huiusmodi, regularem habitum nondum susceperint, nec mili- tiis Officiorum Rom. Cur. adscripti fuerint, sed post factas eorum cuique reservationes, ante vel post publicationem praesentis Constitutionis Milites effecti extiterint, sub praecepto, et mandato praefatis, de habitu, et tonsura Clericali deferendis, nolumus comprehendi, sed iis permittimus, ut regulari habitu militiae, quam professi sunt convenienti, vel si ipsi Milites Rom. Cur. Officiales fuerint, qui pensiones, aut fructus, aliave praedia, aut bona Eccle­siastica ex dispensatione, seu privilegio Apostolico percipiant, habitu Militari suprascripto absque alicuius censurae, vel poenae Ecclesiasticae incursu licite uti valeant, et nihilominus, tam Beneficia suae Militiae regularia retineant..

1 Die 9 sept. 1568. - Bull. Rom., tom, 4, III, p. 38-40.

quam etiam pensiones super Ecclesiarum, et Beneficiorum praedictorum, etiam saecularium, fructibus, seu bona, vel fructus praefatos sibi pro tem­pore reservatos percipiant.

§ 6. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, I, p. 42-44].


168

Gregorius XIV, const. Romanus Pontifex, 19 dec. 1590.

Romanus Pontifex, pro Pastoralis sibi divinitus iniuncti muneris debito, inter caeteras, quas pro communi bono Christianae Reipublicae suscipit cui as, etiam ad ea confirmanda, quae ad Statum Ecclesiasticum, et S. R. E. ditionem, etiam temporalem in primis tuendam, et conservandam, a Praedecessoribus suis non minus prudenter, ac sapienter, quam rite, et recte gesta, et constituta fuerunt incumbere solet, et quo firmius illa subsistant, et sanctius ab omni­bus observentur, suae comprobationis, et muniminis partes libenter, ac ma­ture adhibet, prout in Domino conspicit salubriter expedire.

§ 1. Sane iam pridem fel. rec. Pius Papa V Praedecessor noster tenoris subsequentis literas edidit: Admonet, nos, etc.

Omittitur insertio huius Bullae, quia habes eam supra, in N. 120.

§ 2. Nos igitur recol. me. Gregorii XIII ac Sixti V Romanorum Pon­tificum similiter Praedecessorum nostrorum exempla, ac pium in tuendis S. R. E. iuribus zelum imitantes, easdem literas, et in eis contenta quaecum­que, ex certa nostra scientia, ac de Nobis a Deo tributae potestatis plenitu­dine, tenore praesentium approbamus, confirmamus, atque etiam innovamus, easque, et ea omnia inconcussae, ac validissimae firmitatis robur perpetuis futuris temporibus obtinere, et a cunctis quos illa quomodolibet concernunt, inviolabiliter observari debere decernimus, praecipimus, atque mandamus.

Nulli ergo omnino hominum, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, I, p. 240].


169

Gregorius XIV, const. Sanctissimus, a. 1591,

Sanctissimus in Christo Pater, et D. N. D. Gregorius Divina Providentia Papa XIV ex quibusdam contra dispositionem iuris communis S. R. E. Car­dinalibus super collatione Beneficiorum Ecclesiasticorum, apud Sedem Apo­stolicam vacandum concessis indultis, et facultatibus, saepenumero impedi­tus, quo minus solitam Sedis huius benignitatem erga pauperes, et bene- meritos liberaliter exercere possit, ac simul volens litibus obviare, quae super illorum .interpretatione oriuntur, fel. recor. Pii Papae V sui Praedecessoris vestigiis in hac parte inhaerendo.

$ I. Omnia, et quaecumque indulta, concessiones, facultates, et privi­legia, conferendi quaecumque apud Sedem Apostolicam vacantia, aut in posterum vacatura Beneficia Ecclesiastica, cum cura, et sine cura, saecularia, et quorumvis Ordinum regularia, quomodocumque qualificata, ad collatio­nem, provisionem, praesentationem, electionem, et quamcumque aliam dispo­sitionem, tam dictorum Cardinalium ratione Patriarchalem, Metropolitan., et aliarum Cathedralium Ecclesiarum, non tamen earum, quibus in titulum, aut denominationem sui Cardinalatus praesunt, circa quae aliquid de novo disponere non intendit, necnon Monasteriorum, Prioratuum, Dignitatum, et aliorum quorumcumque Beneficiorum Ecclesiasticorum, quae quomodolibet obtinent, et in posterum obtinebunt, ac etiam quorum collatio, provisio, et quaevis alia dispositio illis ex causa factae per eos cessionis, regiminis, et administrationis, seu commendae, aut resignationis Ecclesiarum, Monaste­riorum, et aliorum huiusmodi Beneficiorum, Apostolica auctoritate reservata etc. existit, vel in posterum reservabitur; quam etiam aliorum quorumcum­que interiorum collatorum, aut collatricum, coniunctim, vel divisim, de iure, privilegio, consuetudine, aut alias quomodolibet pertinentia, ac etiam illa commendandi, ac alias de eis disponendi, vel de consensu ipsorum Cardi­nalium requirendo in provisione eorumdem Beneficiorum apud Sedem prae­dictam, ut praefertur vacandum, per Sanctitatem Suam facienda, et quod sine consensu huiusmodi factae provisiones, aut quaevis aliae dispositiones nullae, et irritae sint, omnibus, et singulis Cardinalibus praedictis per quoscum­que Romanos Pontifices, ac Sanctitatem Suam, et dictam Sedem, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, et Consistorialiter, ac etiam ex pactis inter dictos Pontifices, et Cardinales diversis temporibus factis, firmatis, et iuratis, ac quibusvis, onerosis, et aliis causis concessa, etiam iteratis, aut multiplicans vicibus approbata, innovata, ac extensa, quibuscumque concepta formulis, ac etiam restitutivis, mentis attestativis, praeservativis, derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacissimis, et insolitis clausulis, necnon vim contractus inducentibus, ac irritanti; et quod sine eorum consensu derogationes pro tempore factae nemini suf- fragentur, aliisque Decretis suffulta, quorum omnium tenores Sanctitas Sua haberi voluit pro expressis, specialiter, et expresse revocavit, literasque Apo­stolicas desuper confectas, et quo ad ea, in quibus illa effectum nondum sortita erant, et inde secuta quaecumque cassavit, annullavit, viresque, et effectum de caetero non habere decrevit.

§ 2. Salva tamen remanente facultate consensus per ipsos Cardinales in provisionibus Apostolicis Beneficiorum per obitum familiarium continuorum commensalium eorumdem Cardinalium, etiam apud Sedem praedictam vacan­dum, praestandi, iuxta formam Regulae Cancellariae Apostolicae super hoc editae, et in casibus tantum in ipsa Regula expressis. Volens ulterius, quod eadem Beneficia per obitum familiarium continuorum commensalium eorum­dem Cardinalium post hac, tam apud eamdem Sedem, quam extra Roma­nam Curiam vacantia, etiamsi ad alicuius Cardinalis collationem, vel aliam dispositionem pertinere deberent, etiamsi tunc cessent aliae Apostolicae reser­vationes hactenus editae, nihilominus in posterum dispositioni Sanctitatis

Suae reservata censeantur. Ita ut in provisionihtis talium Beneficiorum super expeditionibus literarum illius Cardinalis, cuius familiaris defunctus extitit, si ipse Cardinalis tunc praesens in eadem Curia fuerit, consensus requiri omnino debeat, non autem Beneficia huiusmodi ad collationem, seu quamvis aliam dispositionem Cardinalis ordinarii collatoris, ullo modo pertineant nec eiusdem Cardinalis ordinarii collatoris, etiamsi in Romana Curia prae­sens fuerit, consensus quoquo modo requiratur. Easdemque Constitutiones, et Regulas Cancellariae, etiam declarationis super Beneficiis familiarium prae­dictorum Cardinalium editas, tam quo ad Cardinales indulta huiusmodi habentes, quam non habentes, atque adeo indulta ipsa ad terminos prae­sentis Constitutionis reduxit, et moderatus fuit.

§ 3. Decernens sic in iis, caeterisque omnibus praemissis per quoscum­que, etc., etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, et eosdem Cardinales, sublata, etc., necnon irritum, et inane quicquid secus super his, per quos­cumque, etiam praetextu facultatum, indultorum, et concessionum huiusmodi, scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§ 4. Praedictis, et quibusvis aliis Regulis, Constitutionibus, et Ordina­tionibus Apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque non obstantibus.

[Bull. Rom., tom. 5, I, p. 317, 318].


170

Gregorius XIV, const. Circumspecta, 15 mart. 1591.

Circumspecta Romani Pontificis providentia, ea quae rationabilibus causis auctoritate Apostolica sancita fuerunt, ipsa rerum experientia suadente, ex aliis interdum non minus iustis causis moderantur, et immutantur, prout in Domino conspicitur salubriter expedire.

§ 1. Sane licet alias fel. rec. Sixtus Papa V Praedecessor noster, non­nulla circa qualitates, modum, et formam admittendi Religiosos ad quos­cumque Ordines, salubriter statuerit, prout in duabus desuper, prima vide­licet sub datum sexto Kal. Decembris, Anno Tertio,1 et altera sub datum duodecimo Kalendas Novembris, Anno Quarto2 sui Pontificatus editis Con­stitutionibus latius continetur. Quia tamen usu comprobatum est, multa inventa fuisse impedimenta, propter quae ea, quae in praemissis statuta fue­runt, executioni mandari minime potuerunt. Unde quamplures h'teris, et pie­tate insignes viri, a sancto proposito Regularem ducendi vitam abducti, ac impediti, atque etiam alii diu cum maxima eorum laude in Religione versati ab illius dignitatibus, honoribus, praelaturis, cum non modico Religionis, et Ordinum huiusmodi detrimento repulsi, et inhabiles penitus redditi fuerunt.

§ 2. Nos igitur ea, quae docuit experientia salubriter fuisse constituta, confirmare, quae vero moderatione aliqua indigere, moderari volentes, ac

1        Cf. N. 162.

2        Cf. N. 164.

dictarum Constitutionum, et inde sequutorum quorumcumque tenores etiam veriores, praesentibus pro expressis habentes, habita cum Venerabilibus Fra­tribus nostris S. R. E. Cardinalibus, super negociis, et consultationibus Regu­larium deputatis, matura deliberatione, de eorumdem consilio praedictas Con­stitutiones in ea parte, qua cavetur, ne illegitimi ex certo inibi expresso damnato thoro, vel complexu, ad quamcumque Religionem, neque ad habi­tum, aut professionem regulares, sed tantum ad habitum Conversorum, aut Famulorum, in Monasteriis aliisque locis Regularibus servientium admittan­tur, et si post dictam Constitutionem professionem emitterent, voluit illam nullius esse momenti. Et in altera parte, in qua illegitime genitos, etiam ante ipsas Constitutiones professos vigore privilegiorum, aut indultorum Apo- stolicorum, cuivis Ordini, Religioni, Monasterio, aut Congregationi, eorumve Superioribus, in genere, vel in specie concessorum, etiam ipsos per ingres­sum Religionis, vel per eosdem Superiores legitimatos, seu ad gradus, hono­res, et dignitates habilitatos, seu integratos, ab honoribus, gradibus, et digni­tatibus quibuscumque, tam antiquis, quam aliis privilegiis, literis Apostolicis, indultis, aut declarationibus non obstantibus, excludi, ac dispensationes quas­cumque, aut legitimationes non suffragari, neque in futurum cum his, nisi a Sede Apostolica, privilegiis quibuscumque non obstantibus, dispensari posse voluit, auctoritate Apostolica tenore praesentium ad terminos iuris reducimu?, et moderamur, ac omnes dispensationes, et habitationes, vigore privilegio­rum, aut indultorum Apostolicorum, cuivis Ordini, Religioni, Monasterio, aut Congregationi, eorumve Superioribus, in genere, vel in specie, ut praefertur, concessorum, quae tempore Constitutionum huiusmodi usu recepta, et non sub ullis aliis revocationem* comprehensa erunt, per quoscumque eorum Superiores factas, in pristinum statum, et validitatem, iii quibus ante ipsas Constitutiones oxistebant, restituimus, et reintegramus. Volentes, iisdem Con­stitutionibus non obstantibus, eos, qui quovis modo illegitimi procreati fue­rint, at! habitum, et professionem regulares admitti posse, quemadmodum admitti poterant, si supradictae Constitutiones editae non fuissent.

§ 3. Ita tamen, ut cum de recipiendis quomodocumque illegitime natis, ad habitum, et professionem Ordinum quorumcumque agetur, ii, ad quos huiusmodi receptio spectat, praeter alia, de quibus ex dictarum Constitu­tionum praecepto circa quoscumque etiam legitimos disquirere debent, dili­genter eorum vitam, et mores inquirant, et ita demum recipiant, si tamen bonam indolem, et virtutis specimen praeseferant, ac tot eis merita suffragen- tur, ut natalium suppleant defectum, eorumque receptio Religionis commodo, et utilitati profutura videatur. Et super hoc ipso ii, ad quos, ut dictum est, pertinet huiusmodi receptio, matura deliberatione habita, ita censuerint, et iudicaverint, dummodo tamen filius illegitinius in Religione, in qua pater, sive ante, sive post nativitatem dicti filii professus fuerit, ipso patre vivente non admittatur, quod expresse prohibemus.

§ 4. Volumus quoque, ac statuimus, licere Generali, aut Provinciali sin­gulorum Ordinum, aut Congregationum, aut Hospitalium, ad quos dicta dispensatio spectat iuxta tenorem privilegiorum, et indultorum Apostolicorum eis concessorum, quae, dummodo usu recepta, nec alias sub ullis revocatio-

nibus comprehensa sint, ut praefertur, in hac parte revalidamus, cum ille- gitimis, quos dictus Generalis, aut Provincialis, cum Generali, Provinciali, seu intermedio Capitulo, et non alias, suffragantibus meritis dignos iudica­verint, ad honores, gradus, et dignitates obtinendas dispensare, ac dispen­sationes huiusmodi pro tempore ita factas, et inde scquuta quaecumque, ut antea, valere, et tenere, perinde ac si supradictae Constitutiones non ema- nassent.

§ 5. Caeterum cum acceperimus, nonnullarum Religionum, et Ordinum, praesertim Monachalium Monasteria ita instituta esse, ut in eis perpetua quaedam filiatio constituatur; ideoque receptio Novitiorum in unoquoque Monasterio ad Superiorem Praelatura, et Capitulum eiusdem Monasterii tan­tum pertineat, quae etiam Monasteria, ut plurimum inter se longe distant, nec Generalia, Provincialia, aut intermedia Capitula, nisi raro celebrari solent. Ideo statuimus, ut Superiores illorum Monasteriorum de consensu sui Capi­tuli, praehabita simul cum his, de quibus in unaquaque Religione, aut Mona­sterio, iuxta eius Constitutiones recipiendus interrogari solet, aliqua infor­matione super his, quae in dictis Constitutionibus continentur, ad receptio­nem huiusmodi procedere valeant, dum tamen antequam ad professionem admittatur, plenaria, et eo modo, prout in dictis Constitutionibus habetur, inquisitio fiat, quae postea ab his, a quibus in praedictis Monasteriis exa­minari solent, diligenter examinetur, et approbetur, et demum omnia in dicto Capitulo coram Superiore referantur. Volentes, quod Superiores praedicti, cum eorum Capitulo, aut ubi consuetudo non fuerit celebrandi Capitula, cum tribus, aut quatuor ad id in Generali Congregatione per vota secreta deputatis, servatis eorum regularibus institutis, ac supradictis omnibus, eam­dem in recipiendis Novitiis habeant auctoritatem, quae per dictas Constitu­tiones Provincialibus Capitulis est attributa.

§ 6. Decernentes, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, I, p. 252, 253],


171

Gregorius XIV, const. Onus Apostolicae, is maii 1591.

Onus Apostolicae servitutis, ad quod nuper Nos dignatio divina prove­xit, assidue admonet, in eam potissimum curam Nobis esse pastorali solici- tudine incumbendum, ut quae a sacris oecumenicisque Conciliis pro communi totius Christiani populi salute, pie prudenterque statuta sunt, nulla aut teme­ritate violentur, aut negligentia deserantur; ea praesertim quae ad bonos, idoneosque Pastores Cathedralibus, ac Superioribus Ecclesiis gubernandis praeficiendos pertinent; nam si in quibusvis Ecclesiae gradibus, et ministris, curandum est tales eligi, qui in Religione, et sanctitate fideles aedificent, multo certe magis elaborandum est, ne in eius electione erretur, qui supra omnes gradus constituitur, cui tamquam servo fideli, et prudenti totius fami-

liae ciira traditur, qui ad omnem virtutem, et mandatorum Dei observantiam aliorum forma esse debet, cum certum sit gregis salutem magnopere pendere ex boni Pastoris praestanti vita, et doctrina.

§ 1. Sane Venerabiles Patres, qui ex toto Terrarum Orbe ad sacrum generale Tridentinum Concilium a Summis Pontificibus Praedecessoribus nostris evocati magna frequentia convenerunt, cum in aliis rebus multis prae­clarum studium ad corrigendos depravatos mores, et collapsam Ecclesiasticam disciplinam restituendam ostenderunt, tum in eo potissimum insigni zelo, magnaque cum laude laboraverunt, ut rationem invenirent, qua viri doctrina, pietate, prudentiaque excellentes, et in Ecclesiasticis functionibus diu mul­tumque versati, Ecclesiis Cathedralibus praeficerentur.

§ 2. Nos igitur, qui cum in minoribus constituti, Cremonen. Ecclesiam regeremus, in eodem Concilio cum sanctis, et egregiis illis Patribus inter­fuimus, et Concilio absoluto ad Ecclesiam nostram reversi magno semper desiderio flagravimus, ut tam salubria generalis Concilii decreta executioni debitae mandarentur, atque ut id fieret pro virili parte curavimus. Multo nunc magis, cum disponente Domino omnium Ecclesiarum cura, et sollicitudo nos premit, summo desiderio tenemur, ut Pastores ii praeficiantur Ecclesiis, qui opus suum, et ministerium impleant, et de ovium salute nos in Domino laetificent.

§ 3. Illud autem in hoc saluberrimo, et pernecessario negocio, quod est de Episcopis eligendis, et pr.uiicieudis videtur esse praecipuum, ut instructio, examen, et inquisitio, de fide, vita, moribus, doctrina, et prudentia promo- vendorum, tam accurate, fideliter, ac serio instituatur, ut omnis fallaciae fuco semoto, certo confidere valeamus, tales a Nobis Christi gregi pascendo esse praepositos, quales tantum onus, Angelicis videlicet humeris formidandum, exigit, et quales ille expetit, qui pro iisdem ovibus redimendis propriae vitae, ac sanguini non pepercit. Et quidem in hac parte providentia dicti Concilii Tridentini minime defuit, cum statuerit, ac mandaverit, ut in Provinciali Synodo per Metropolitanum habenda, praescriberetur quibusque locis, et Provinciis, propria examinis, seu inquisitionis, aut instructionis faciendae forma, Romani Pontificis arbitrio approbanda, quae magis eisdem locis utilis, atque opportuna esse videretur.

§ 4. Verum neque id hactenus nisi a paucissimis factum est, neque spes est, nisi longissimo temporis spatio, ut ab omnibus fiat; atque interim, dum certa examinis sive inquisitionis ratio a Provincialibus Conciliis expectatur, perit uber ille fructus, qui ex tam utilibus Concilii Generalis decretis sperari posse videbatur, et experientia ipsa docuit per tot annos a publicatione Con­cilii praedicti elapsos, quid in unaquaque Provincia opus sit, quidve pos­sit fieri.

§ 5. Habita igitur cum Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus matura deliberatione, ac de eorum unanimi consilio, et assensu, praesenti nostra perpetuo valitura Constitutione decernimus, ut cutn extra Romanam Curiam, examen, instructio, sive inquisitio facienda erit, nemo omnino cuius­cumque status, gradus, conditionisve fuerit, inquisitionem praedictam sibi arro- gare praesumat, sed integrum hoc negocium iis, qui a praedicto Tridentino

Concilio designantur, Apostolicae videlicet Sedis Legatis, seu Nunciis Provin­ciarum, aut eius de quo inquisitio fit, Ordinario, eoque deficiente, Ordinariis vicinioribus relinquatur, nisi iustis de causis, Nobis, aut pro tempore existenti Romano Pontifici per speciale mandatum alicui alteri hoc munus quandoque committenduin esse visum fuerit. Quod si forte aliquis praedictorum, con- sanguinitate, aut affinitate usque ad tertium gradum inclusive promovendum contingeret, ut omnis suspicio carnalis affectus a tam sancto negocio repel­latur, ille quidem eo casu censeatur exclusus, atque ad eum, qui proxime sequitur, hoc est, si Legatus excludendus erit, ad Nuncium, si Nuncius, ad Ordinarium, si Ordinarius, ad viciniorem Ordinarium inquisitionis officium deferatur.

§ 6. In Curia vero haec functio spectet, vel ad eos Cardinales qui a Nobis, vel pro tempore existente Romano Pontifice deligentur, vel ad Cardinales earum Provinciarum, seu Regnorum, apud Nos, et Sedem Apostolicam Pro- tectores, in quibus Ecclesiae ipsae consistunt, si tamen ad ipsos huiusmodi vacandum Ecclesiarum relatio pertinebit; quod si de Episcopo, vel Metro- politano extra Romanam Curiam degente, ab una Ecclesia ad aliam ex aliqua gravi, et iusta causa transferendo agetur, hoc munus deficientibus Legato, vel Nuncio Apostolico eius Provinciae, aut Regni, ubi Ecclesia ipsa, a qua transfertur, sita erit, ad Metropolitanum, si Episcopus, ad Suffraganeum vero antiquiorem residentem, si Metropolitanus transferendus erit, pertinere decla­ramus.

§ 7. Deinde, quia sacrum Tridentinum Concilium, non sine magna ratione eminentes personas, et quae negocii magnitudinem probe intelligerent, ad hoc officium nominavit, declaramus, et statuimus, tam Legatos, sive Nun- cios, quam Ordinarios, vel alios ab hac Sancta Sede forte delegandos, non per Auditores, aut Vicarios, aliosve ministros, sed per seipsos inquirendi munus exercere debere, quamvis ab huiusmodi personis, aliisque viris peritis adiuvari possint. Et si Praelatus inquirens, per se non posset ob locorum distan­tiam testes examinare circa articulum aliquem, ut legitimos natales, vel aetatem, mt aliquid eiusmodi, licebit ei articulum illum alteri personae in dignitate I rei i istica constitutae subdelegare, non autem universam inquisitionem. '.• lini si forte contingat, aliquem supradictorum legitime impediri, ut per »r munus praestare non possit, ad alios ea cura transferetur, qui sunt at> nutriti Concilio Tridentino ad hoc officium designati, ut supra dictum Mt, dr m qui ob consanguinitatem, vel affinitatem ab hoc munere exclu­duntur. A l haec, ut mens eiusdem sacri Concilii recte, ac fideliter debitae

««• u ...  tnaiuletur, et tale sit examen, quale requiritur in negocio tanti

(MMtaUri*. i n annis, ac statuimus, non esse in vita, ac doctrina promovendi i'i,t.i , nn rationem adhibendam, ut ab ipso promovendo articuli offerantur, ac mtes producantur, sed oportere, ut Praelatus, qui munus m j m. n.ii • t-:.. i n. articulos conscribat, atque ipse ex officio suo illos testes viK-rt «iqiK «animet, quos de rebus inquirendis sincerum, ac fidele testi­monium d«fiir<» . W existimet. Verum, ut inquisito praedicta facilius, ac ple- nlui l'ilrtld -iique , v| ediri queat, utile erit, si Praelatus, qui inquisitionem •n illius mt. u! .i promovendo, vel ab alio aliquo confici curet schedulam,

in qua sint ordine descripta nomen promovendi, cognomen, patria, parentes, ordo, gradus, professio, functio, si quam is forte exercuit, loca in quibus, aut Theologiae, vel Iuri Canonico operam dederit, aut longo tempore versatus fuerit, denique amici, ac familiares, qui tam ipsum, quam parentes eius intime norint. Quod si promovendus documentum aliquod exhibere voluerit, unde ipsius aetas, gradus, dignitas, sacri ordines, functio, officia, muneraque, aut aliquid eiusmodi comprobetur, admittendum, ac processui inserendum erit, modo documentum publicum, seu authenticum fuerit.

§ 8. Illud quoque prohibendum censuimus, ac expresse prohibemus, ne ad testimonium dicendum de fide Catholica, vita, moribus, doctrina, atque aptitudine ad regendam Ecclesiam quilibet homines admittantur; sed viri tantum graves, pii, prudentes, docti, qui de qualitatibus promovendorum rectum iudicium ferre valeant, ac ut supra diximus, sincerum, ac fidele testi­monium dare velint. Proinde tam cognati, ac nimium familiares, quam ini­mici atque aemuli excludendi erunt. Porro testes eiusmodi, Praelatus qui examen, seu inquisitionem habiturus erit, seorsum, ac sigillatim examinabit; et si quando iudicaverit expedire, eis ad memoriam reducet tum iuramenti vim, tum et periurii gravitatem; eosdem etiam serio, et graviter admonebit, ipsos reos futuros apud Omnipotentem Deum eorum omnium, quorum, vel committendo, vel omittendo rei erunt, qui promovebuntur, si vel falsa nar- rando, vel reticendo vera, in causa erunt, ut homines indigni, vel minus idonei eiusmodi Ecclesiis praeficiantur. Diligenter testium qualitates cogno­scere studebit, ac potissimum, quam sint ad promovendos affecti, ut inde couiiciat utrum ex affectu, an ex veritate testimonium dicant. Denique cum testes de qualitatibus promovendi interrogabit, dabit operam, ut quoad eius fieri poterit, omnia, et singula, quae ad praedictam inquisitionem facere videbuntur, per ipsos exprimantur.

§ 9. Quamvis autem qualitates omnes promovendorum, quae in genera­lium Synodorum decretis, aliisque canonicis sanctionibus continentur, probe cognitae esse debeant iis, quibus inquisitionis officium demandatum est, quales sunt natum esse ex legitimo matrimonio, atque ex parentibus Catholicis, annum trigesimum iam explevisse, sacris Ordinibus, saltem ante sex menses initiatum esse, gradum Doctoratus, aut licentiae in Theologia, vel Iure Cano­nico, aut certe publicum alicuius Academiae testimonium obtinuisse, quo ad alios docendos idoneus esse declaretur, ad haec in Ecclesiasticis functionibus diu esse versatum, item fidei puritate, innocentia vitae, prudentia, usu rerum, integra fama, doctrina denique praeditum esse; tamen quia circa "doctrinam plures fraudes committi solent, et saepe contingit, ut nonnulli scientia vacui, de solo Doctoris titulo, aut privilegio glorientur, volumus, ut de eorum etiam doctrina diligenter inquiratur, qui vel Doctoratus, aut licentiae titulis, et privi­legiis gaudent, vel etiam a publicis Academiis testimonium habuerunt, quod idonei essent ad alios docendos, nisi forte aliquorum insignis doctrina, ex publica ipsorum functione notoria esset. Ita vero inquisitio facienda erit, ut quibus in locis, quanto tempore, et quo fructu Theologiae, vel Iuri Canonico promovendus operam dederit cognoscatur. Et quoniam in quibusdam Pro­vinciis nulla sunt Studia generalia, neque ullae publicae Scholae, neque usus

habet, ut qui studiis operam navant, ullis Doctoratus aut licentiae insignibus decorentur, declaramus in eiusmodi locis sufficere, si testimonio virorum gravium, et Sacrae Theologiae, vel Iuris Canonici peritorum constet, promo- vendos ea scientia Theologiae, vel Canonum vere pollere, ut idonei sint ad ea docenda, quae populum Christianum scire oportet, ac inunori3 sibi iniun- gendi necessitati valeant satisfacere. Testes praeterea deponant, se de scientia promovendorum certos redditos esse ex eo, quod praedictos promovendos, specimen suae doctrinae, publice, vel privatim dedisse cognoverint. Quod autem ad Regulares pertinet, cum ad Ecclesias Cathedrales promovendi fue­rint, ne fraus ulla subrepere possit in eo, quod idem Tridentinum Concilium statuit, ut Regulares a suis Superioribus sufficientis doctrinae testimonium habeant; declaramus, nomine Superiorum eos dumtaxat intelligeudos esse, qui nullum sui Ordinis Superiorem agnoscunt, sive ii cuiusvis Ordinis Abba­tes, Magistri, aut Ministri, Praepositi Generales, aut quarumlibet Congregatio­num Praesidentes, sive Definitores, aut Visitatores Capitulum Generale reprae­sentantes, sive alii quocumque vocabulo nominentur, et in eorum absentia ipsorum Vicarii, seu Commissarii Generales, vel in Romana Curia Procuratores Ordinum, aut Congregationum Generales in hac parte succedant. Et nihilo­minus praeter Superiorum testimonium, qui fidem facient eiusmodi Regulares ad alios docendos idoneos esse, volumus ea servari, quae de iis diximus, qui publicum suae doctrinae ab aliqua Academia testimonium habent; ut videlicet serio inquiratur, an Regulares ad Cathedrales Ecclesias promovendi, eos progressus in studiis fecerint, qui in futuro Antistite requiruntur.

§ 10. Post inquisitionem vero de fide, vita, moribus, doctrina, et pru­dentia promovendi, necnon informationem de statu Ecclesiae, aliisque neces­sariis rebus, quae pariter coram superius expressis Praelatis, iuxta eiusdem Concilii decreta fieri debet, professio fidei Catholicae a promovendo facienda erit; quam quidem ab eo dumtaxat recipiendam esse declaramus, ad quem inquisitio pertinebit, nisi forte qui professionem emissurus est, a Praelato inquirente longe distet; tunc enim is Praelatus ex subdelegatione inquirentis, professionem admittere debebit, cui promovendus vicinior erit; quod idem intelligatur de informatione de statu Ecclesiae accipienda, si quando contin­geret, ut in alia Provincia, sive Regno esset Ecclesia, in alio promovendus. Recipiet autem Praelatus professionem promovendi, praesente Notario publico, ac testibus, atque eam a se admissam, ac receptam propriae manus subscrip- tione testabitur. Is quoque, qui professionem eiusmodi fecerit, in eo loco, ubi proprium nomen profitentis exprimi solet, nomen suum manu propria adsi l ibet. Denique his peractis, Notarius publico instrumento fidem faciet de pi i ilessn >ne praedicta adhibitis testibus, ut praefertur. Ubi vero totum exa- m< n. -u inquisitio de persona promovenda perfecta fuerit, ea in instrumen­tum publicum redacta, cum toto testimonio ac professione fidei emissa, ad b mc Sani i nn Sedem, ut Concilium statuit, quamprimum clausa, et obsignata m (milia authentica transmittenda erit. In quare observari volumus, ut pro­fessio lulci u .dent omnino verbis descripta sit, quae in ea forma continentur, quam tela . ' "i'lationis Pius Papa Quartus Praedecessor Noster statuit observatid.iiu ; i ut Praelatus, qui instructionem, examen, et inquisitionem

tci it, vel per literas separatas simul tamen cum processu mittendas, vel per miInscriptionem dicti processus significet, quanta fides testibus examinatis, eorumque dictis, et scripturis productis suo iudicio habenda sit, simul etiam quid de promovendo ipse sentiat.

§ 11. Processus autem sic formati, et ad Curiam transmissi, a Cardinale, cui proponendi munus incumbit, et a tribus Prioribus Ordinum Cardinalibus, ut moris est, iuxta formam Concilii praedicti subscribentur, et expedientur. Volumus autem, ut Cardinalis relator moneat promovendum, si praesens in Curia fuerit, ut iuxta Concilium Lateranen. novissime celebratum, omnes Cardinales, sive maiorem partem Collegii adeat antequam Ecclesiam proponat, ut quae a referente Collega sint audituri, oculata fide quantum ad personam promovendi attinet, cognoscere possint.

§ 12. Haec porro omnia, quae de promovendis ad Ecclesias Cathedrales dicta sunt, ad eos etiam pertinere, atque in eorum promotione servanda esse declaramus, et decernimus, qui nominati, praesentati, aut electi fuerint ad dignitates Abbatiales, ac Prioratus, seu Praepositatus, Monasteriorum regimina, aut alias Regularium cuiusvis Ordinis, aut etiam saecularium praefecturas, de quibus consistorialiter provideri contigerit; atque eos praesertim, quibus praeter curam, et regimen Monachorum, aut Canonicorum Clericorumque Regularium, vel saecularium, annexa est in populum iurisdictio spiritualis, vel temporalis, excepta tamen aetate, circa quam nihil innovamus.

§ 13. Quo vero ad doctrinam, cum generalia Concilia non statuant, ut personae promovendae ad regulares dignitates, Doctoratus sive licentiae gra­dum suscipere, vel publicum testimonium ab Academia aliqua habere tenean­tur, et tamen aequum sit, ut ea doctrina polleant, qua onus sibi imponendum sustinere valeant, declaramus, et statuimus, ut Praelati, qui inquirendi munus suscepturi sunt, studiose, ac diligenter inquirant, super doctrina eiusmodi personarum, iuxta modum, et formam superius praescriptam, ut Nos, et pro tempore futuri Romani Pontifices, habita de illis vera informatione per pro­cessum qui ab inquirente transmittetur, certo statuere, ac iudicare possimus, an persona promovenda vere sit talis, qualem dignitas illa, ad quam promo­venda est, exigit, et requirit.

§ 14. Hortamur vero in visceribus Domini nostri Iesu Christi, ac paterna caritate monemus eos omnes, qui ab hac Sancta Sede nominandi, praesen­tandi, vel etiam eligendi futuros Episcopos, vel Abbates ius habent, ut serio apud se cogitent, quanti momenti sit hoc negocium, ex quo salus animarum, tranquillitas Reipublicae, incolumitas Religionis, propagatio fidei, aliaque per­multa, et maxima bona dependent. Illum etiam saepe, et saepius ad mentem revocent, quod Sancta Tridentina Synodus admonet, nihil se ad Dei gloriam, et populorum salutem utilius posse facere, quam si bonos Pastores, et Eccle­siae gubernandae idoneos promoveri studeant, eosque alienis peccatis com­municantes mortaliter peccare, nisi quos digniores, et Ecclesiae magis utiles ipsi iudicaverint, non quidem precibus, vel humano affectu, aut ambientium cupiditatibus, sed eorum exigentibus meritis praefici diligenter curaverint. De nominandis vero, praesentandis, vel eligendis ad Regulares dignitates praeter ea, quae superius observanda esse declaravimus, illud quoque paternis his

nostris hortationibus, et monitionibus adiicicndum censuimus, ut nomina­tionis, praesentationis, vel electionis ius habentes, eos deligere studeant, atque omnino conentur, qui non modo eumdem Ordinem sint ante professi, sed in eodem etiam satis diu laudabiliter versati; neque enim decet, ut Magistri aliorum esse incipiant, qui non fuerint ante discipuli, et subditis imperare praesumant, qui prius non didicerint Superioribus obedire.

§ 15. Eos denique, qui vel examinando, et inquirendo, vel testimonium ferendo, operam suam in hac re praestabunt, serio admonemus, ut ea fide, ac diligentia in negocio tanti momenti versentur, ut a Deo, et Nobis laudem pro bono opere expectare valeant.

§ 16. Nulli ergo omnino hominum, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, I, p. 268-271].


172

Gregorius XIV, const. Cum alias, 24 maii 1591.

Cum alias, nonnulli Praedecessores nostri, et praesertim fel. record. Sixtus Papa Quartus, necnon Pius etiam Quintus, sancto zelo ducti, diversas facul­tates, et indulta extrahendi, etiam in casibus quibusdam a iure non permissis, ex Ecclesiis criminosos, et delinquentes, compluribus saecularibus Principibus, eorumque Curiis, et Magistratibus sub variis modis, et formis concesserint, prout in illis plenius continetur.

§ 1. Experientia postmodum docuit, tum diversitatem, et differentiam huiusmodi indultorum, tum quia plerique eorumdem Principum Ministri, ex hoc ipso illa diversimode, etiam latius, quam par erat, et ad suum libitum interpretandi occasionem arripuerunt, illisque abuti coeperunt, subortam esse 'ii mediocrem in aliquibus locis, libertatis, et immunitatis Ecclesiasticae per- lu 11 tationem, et confusionem, alibi vero, ne ipsos quidem laicos indultis huius- <" "h uti voluisse, aut potuisse, quod populis, inveterata erga Ecclesias reveren­ti'. devotis, et assuetis, scandali potius, quam quietis occasionem praeberent. 1 lini • nam absurdum saepenumero secutum est, ut infimae interdum con- 1 '1 n . laici, non modo iuris, sed etiam literarum penitus ignari, et imperiti, «Ium. quasi potestates, aut Ministri Curiae saecularis in aliquo Castro, aut Oi pfclid > iurisdictionem exercebant, facultatum, et indultorum huiusmodi llmlir* I-u, excesserint, eaque suo arbitratu in sensus minus rectos, et ab ..ti« ni >nr . .incedentis omnino alienos, detorserint, et illorum praetextu quic­quid «iiii m mentem venit, attentare praesumpserint, in grave iurisdictionis, <•'  >• 1 eclesiasticae praeiudicium, locorum, et personarum divino

rullul dkâU'uni contemptum, ipsius divinae maiestatis offensam, et scandalum plurimorum. <„' 1 ire pro commisso Nobis a Domino Pastoralis officii munere, praedic 'lis abunde., et scandalis obviare, ac differentias huiusmodi ad uni- (.>iuiem 1. militi n ducere, omnemque dubitandi, ac perperam interpretandi ne. i.imteni dllucld 1 declaratione submovere, abusus tollere, et ne Ecclesia-

stic.i iura plane conculeentur, et negligantur, opportune providere decrevi­mus, prout etiam dictus Sixtus Praedecessor noster iisdem de causis motus statuere decreverat, licet morte praeventus hoc adimplere nequiverit; ita tamen, ut quando praesens temporum calamitas, et nimia, quae iam invaluit per­versorum hominum malitia id exposcit, aliquid, etiam ad terrorem delinquen- tiuin, et ad coercenda illorum facinora, ultra id quod prisca illa maiorum nostrorum disciplina, et vetus sacrorum canonum norma praescripserat in quibusdam casibus congrua moderatione adhibita, permittamus.

§ 2. Hac itaque nostra perpetuo valitura Constitutione, omnia, et quae­cumque privilegia, indulta, et gratias, tam per praedictum Sixtum, ac Pium Quintum, quam alios quoscumque nostros Praedecessores, aut nosmetipsos, Sedem Apostolicam, eiusve Legatos, super abducendis, vel extrahendis ab Ecclesiis, Monasteriis, Sacellis, domibus regularibus, et saecularibus, locisve Sacris, aut Religiosis, aliasque in casibus a iure permissis hominibus certorum, tunc expressorum, vel non expressorum criminum reis, aut fraudulentis deco- ctoribus, etiam in odiuin certorum delictorum, et pro bono, pace, et quiete publica, et ex causis urgentissimis, ac necessariis, et aequipollentibus casibus in iure expressis, atque ex paritate, identitate, aut maioritate rationis extensis, perpetuo, vel ad certum nondum elapsum tempus, seu ad vitam alicuius Prin­cipis, aut beneplacitum, seu alias quomodolibet concessa, etiam iteratis, aut multiplicans vicibus approbata, et innovata, ac usu recepta, literasque Apos­tolicas sub plumbo, aut in forma brevis, seu alias quomodocumque desuper confectas, quarum tenores hic haberi volumus pro expressis, ac de verbo ad verbum insertis, sublata penitus omni differentia, ita ad unam tantum formam reducimus, et rnoderamur.

§ 3. Ut laicis, ad Ecclesias, locaque sacra, et religiosa praedicta confu- gientibus, si fuerint publici latrones, viarumque grassatores, qui itinera fre- qucntata, vel publicas stratas obsident, ac viatores ex insidiis aggrediuntur, aut depopulatores agrorum, quive homicidia, et mutilationes membrorum in ipsis Ecclesiis, earumve Cocineteriis committere non verentur, aut qui pro- ditorie proximum suum occiderint, aut assassinii, vel haeresis, aut laesae Maiestatis in personam ipsiusmet Principis rei, immunitas Ecclesiastica non suffragetur. Sed universis, et singulis venerabilibus fratribus nostris Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, caeterisque Ecclesiarum, et Monasterio­rum Praelatis, tam saecularibus, quam cuiusvis Ordinis Regularibus, districte praecipiendo mandamus, et praecipimus, ut laicos in casibus praedictis delin­quentes, ad eorum Ecclesias, Monasteria, domos, et alia loca supradicta sacra, seu Religiosa respective confugientes, et in eis se recipientes, atque morantes, qui praedicta delicta, eorumve aliquod, iudicio suo commisisse videbuntur, quando a Curia saeculari fuerint requisiti, et quilibet eorum fuerit requisitus, Ministris, et Officialibus Curiae saecularis absque irregularitatis nota, aut alicuius censurae Ecclesiasticae incursu, tradi, et consignari curent, et faciant, et quilibet eorum curet, et faciat.

§ 4. Ne autem Curiae saecularis praedictae Ministri facultate illos per se, et propria auctoritate extrahendi, et abducendi sibi olim, ut praefertur, attributa, et per praesentes revocata, abutantur, volumus, dictaque auctoritate decer-

nimus, et declaramus, ut Curia saecularis eiusque Iudices, et Officiales, ab Ecclesiis, Monasteriis, locisque sacris praedictis, laicum aliquem, ut praefertur, delinquentem, in nullo ex casibus supradictis sine expressa licentia Episcopi, vel eius Officialis, et cum interventu personae Ecclesiasticae ab eo auctori­tatem habentis, ad quos solos, et non alios, Episcopis inferiores, etiamsi alii Ordinarii sint, aut nullius Dioecesis, aut Conservatores ab hac Sede specia­liter, vel generaliter deputati, praedictam licentiam damli, facultas pertineat. Occurrente autem casu in loco exempto, et nullius dioecesis, tunc ad Episco­pum viciniorem devolvatur haec cognitio, et non ad alios, capere, extrahere, aut incarcerare non possint, nisi eo casu, quo ipse Episcopus, et dictae per­sonae Ecclesiasticae requisitae illos in delictis superius expressis culpabiles, tradere, aut capturae, et carcerationi intervenire, et assistere recusaverint ; tuncque reverentiae Ecclesiae, et locis sacris debitae memores, praedictos delinquentes, minori quo id fieri poterit cum scandalo, et tumultu, extrahere curent.

§ 5. Quodque delinquentes laici praedicti, postquam, ut praefertur, ab Ecclesiis, locisve sacris extracti, et capti fuerint, ad carceres Curiae Ecclesia­sticae reponi, et inibi sub tuto, et firmo carcere, ac opportuna custodia, data illis, si opus fuerit, per Curiam saecularem, detineri debeant, nec inde extrahi, Curiaeque saeculari praedictae consignari, nec tradi possint, nisi cognito prius per Episcopum, seu ab eo deputatum, an ipsi vere crimina superius expressa commiserit; tuncque demum de mandato Episcopi per Iudicem Ecclesiasticum Curiae saeculari, quacumque appellatione postposita, consignetur.

§ 6. De crimine vero haeresis cognitio ad forum Ecclesiasticum tota pertineat, neque in ea Curia saecularis se quoquomodo intromittat.

§ 7. Sicuti etiam prohibemus, ne contra Ecclesiasticas personas, saecu­lares, aut cuiusvis Ordinis, vel Militiae etiam Sancti Ioannis Hierosolyinitani regulares quoquomodo etiam vigore praedictorum privilegiorum, indultorum, aut concessionum, quae omnia ad terminos iuris per praesentes reducimus, procedant, aut se intromittant, illasve ab Ecclesiis, Monasteriis, Domibus, locis­que sacris, aut religiosis, etiam in casibus in hac Constitutione expressis, extra­here, abducere, capere, carcerare, aut cognoscere de criminibus ad forum Ecclesiasticum pertinentibus, alias, quam de iure, et per privilegia eisdem Ordinibus, aut militiis concessa permittitur, quomodolibet praesumant.

§ 8. Quod si quis quacumque dignitate, et auctoritate praeditus, prae­missorum, aut alio quovis praetextu, quicquam praeter, aut contra huius nostrae Constitutionis tenorem attentare praesumpserit, declaramus eum ipso facto censuras, et poenas easdem incurrere, quae contra libertatis, iuris, et immunitatis Ecclesiasticae violatores per sacros Canones, et Conciliorum gene­ralium, nostrorumque Praedecessorum Constitutiones sunt promulgatae.

§ 9. Sicque per quoscumque Iudices, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, I, p. 271-273].


173

Gregorius XIV, const. Sedes Apostolica, 31 maii 1591.

Sedes Apostolica pia mater assidue sentiens ponderis sibi incumbentis in procuranda salute animarum, pretioso Christi Domini sanguine redem- ptarum, gravitatem, et magnitudinem, in re tanti momenti, ut par est, magis in dies solicita, eumdemque optimum finem semper ante oculos propositum habens, nihil unquam intentatum praetermittit eorum, quae ad fidelium ani­mas in viam salutis dirigendas iudicat pertinere. Quare nemini mirum videri debet, si interdum quidem contumacium fidelium audaciam poenarum seve­ritate deterret. Rursus eisdem, si ad cor redire velint, et peccati veniam humiliter exposcere, maternum aperit sinum, viamque ad poenitentiam eis sternit faciliorem,ac mansuetudine congrua rigorem temperat, prout in Domino conspicit salubriter expedire.

§ 1. Dudum siquidem fel. rec. Sixtus Papa V Praedecessor noster, iustitiae zelo accensus, contra procurantes abortum foetus, tam animati, quam inanimis, eiusque gravissimi sceleris participes, et adiutores, necnon contra eos, qui mulierum foecunditatem impediret, et sterilitatis potiones, seu venena praeberet, Constitutionem edidit, sub dat. 4 Kalend. Novembris, Pontificatus sui anno tertio,1 per quam ultra diversas, spirituales, et tempo­rales poenas, etiam inter alia excommunicationis sententiam contra eos pro­mulgavit, sibique, et successoribus suis tantum absolvendi facultatem reser­vavit, prout in eadem Constitutione plenius continetur.

§ 2. Cum igitur postmodum experientia docuerit, ex remedio huius­modi, non cain, quae sperabatur, utilitatem, et fructum provenisse, verum potius multis Satanae malitia ad peccandum inductis, difficiliori ob soli Sedi Apostolicae reservatain absolvendi facultatem, reddito ad poenitentiam aditu, eos a nefariis huiusmodi flagitiis perpetrandis non solum non retraxisse, sed etiam plurimorum sacrilcgiorum, gravissimorumque peccatorum, et sce­lerum occasionem dedisse: Nos propterea animadvertentes, gladium Eccle­siasticae disciplinae, praesertim quoad censuras, et poenas spirituales, ita exercendum esse, ut ad medicinam tendat, non ad perniciem animarum, aeternumque Pastorem, cuius vices in terris gerimus, quantum (divina eius gratia adiutrice) possumus, imitari volentes, qui venit animas hominum sal­vare, non perdere, neminique quantumcumque graviter, et enormiter deli­querit, viam salutis praeclusit, quin potius ad eam assequendam copiosa remedia adhibuit, ac Nobis reliquit, et simul utilius censentes, ubi nec de homicidio, nec de animato foetu agitur, poenas non imponere duriores iis, quae per sacros Canones, et leges prophanas sunt inflictae, habita super hoc cum Venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, super negociis, et

1 Cf. N. 165.

consultationibus Episcoporum deputatis matura deliberatione, de eorum con­silio, Constitutionem praedictam sic duximus moderandam, ut a peccato, et excommunicatione contra personas ibi expressas lata, tam quoad eos, qui hactenus deliquerunt, quam quoad illos, qui post nostram Constitutionem in eisdem casibus deliquerint, quilibet Presbyter, tam saecularis, quam cuius­vis Ordinis regularis ad Christifidelium confessiones audiendas, et ad hos casus specialiter per loci Ordinarium deputatus, plenam, et liberam in foro conscientiae tantum, absolvendi habeat facultatem, eamdem prorsus, quam idem Sixtus Praedecessor, sibi ac suis successoribus reservavit.

§ 3. Quo vero ad poenas procurantium abortuni foetus inanimis, aut exhibentium mulieribus, vel sumentium venena sterilitatis, aut quocumque modo auxilium, vel consilium eis dantium, in praedicta Constitutione con­tentas, Constitutionem praefatam, in ea parte ubi de his agit, ad terminos iuris communis, ac Sacrorum Canonum, et Concilii Tridentini dispositio­nem, auctoritate Apostolica tenore praesentium, tam quoad praeterita, quam quoad futura, perpetuo reducimus, perinde, ac si eadem Constitutio in luiiu- modi parte numquam emanasset.

§ 4. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, I, p. 275, 276],


174

Innocentius IX, const. Quae ab hac, 4 nov. 1591.

Quae ab hac Sancta Sede, cui licet indigni, auctore Domino praeside- mus, pie, et salubriter sancita, et ordinata noscuntur, ea ut perpetuo firma, illibataque permaneant, non solum consensus, approbationis, et innovationis nostrae munimine roboranda, sed etiam declarationis praesidio, quatenus expedire visum sit, fulcienda censemus. Et praecipue muneris nostri esse ducimus, ea quae a Praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus, ad patri­monii, dignitatis, et amplitudinis Sanctae huius Sedis conservationem, et incrementum laudabiliter disposita, et constituta sunt, in nobismetipsis ser­vare, et aliis servanda tradere, et demonstrare.

§ 1. Sane fel. record. Pius Papa V, Praedecessor noster, de consilio, et assensu Venerabilium Fratrum suorum tunc S. R. E. Cardinalium opti­mam, et saluberrimam Constitutionem edidit, et promulgavit tenoris sequen­tis: Admonet nos, etc.

Omittitur insertio huius Buliae, cum ea sit posita supra, in N. 120.

§ 2. Quam quidem Constitutionem piae mem. Gregorius XIII,1 Sixtus V,2 et Gregorius XIV3 Romani Pontifices pariter Praedecessores nostri, sicuti in ea

' Cf. N. 142.

2  Cf. N. 158.

3  Cf. N. 168.

cavetur, servare iurarunt, ac per eorum literas approbarunt, et confirmantur et innovarunt, prout in illis plenius continetur.

§ 3. Nos itaque Officii, et conscientiae nostrae debito satisfacere cupien tes, Motu proprio, non ad alicuius supplicationem, vel super hoc oblatac petitionis instantiam, sed ex certa scientia, meraque deliberatione nostra, in hoc primo secreto Consistorio, quod cum Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus habemus, Constitutionem praedictam, et omnia in ea contenta auctoritate Apostolica, tenore praesentium confirmamus, approba­mus, et innovamus, eamque inviolabilis firmitatis robur obtinere, plenamque executionem, et effectum perpetuis futuris temporibus habere decernimus. Ac praeterea eisdem Motu proprio, scientia, deliberatione, et auctoritate assen­tientibus, et approbantibus eisdem S. R. E. Cardinalibus.

§ 4. Declaramus eadem Constitutione prohibita fuisse, ac prohiberi, omnem, et quamcumque infeudationem, et alienationetn Civitatum, Terrarum, Oppi­dorum, et Locorum praedictorum, eidem Sedi, tam immediate, quam mediate subiectorum, non solum ne fiat, neve attentetur post eorum devolutionem, sed etiam antequam devolvantur, ac omnem, et quamcumque in perpetuum, vel ad tempus prorogationem, et extensionem infeudationum, investiturarum, ac concessionum de dictis Civitatibus, Terris, Oppidis, et Locis, nondum finitarum, ipsorumque incorporationem, quoad effectum impediendae aliena­tionis, prorogationis, et extensionis huiusmodi, non a die eorum devolutionis, sed a die ipsius Constitutionis, et etiam antequam illa devolvantur, ipso iure cum omnibus clausulis, et decretis in praedicta Constitutione contentis, Came­rae, et Sedi Apostolicae factam censeri.

§ 5. Insuper volumus, et declaramus, ut promissio, et iuramentum prae­stitum, et praestandum, de servanda eadem Pii Praedecessoris praefati Con­stitutione per Nos, et Romanos Pontifices successores nostros, ac S. R. E. Cardinales, intelligatur de ipsa Pii Praedecessoris Constitutione, ut supra per nos declarata, et secundum hanc nostram declarationem eamdem Con­stitutionem ad unguetn, et inviolate observari oportere ac debere, sicuti et nos servaturos esse promittimus, ac sancte, et solemni more iuramus.

§ 6. Et ita per quoscumque Iudices, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, I, p. 324, 325J.


175

Clemens VIII, const. Ad Romani, 14 febr. 1592.

Ad Romani Pontificis curam, et solicitudinem pertinet, hoc quoque inter caetera non mediocri studio providere, ut quae ad conservandam Sanctae huius Sedis temporalem ditionem, bona, et iura, salubriter sancita fuerunt, ea et ab ipso, et ab aliis inviolata serventur.

§ 1. Alias siquidem fel. rec. Pius Papa V Praedecessor noster literas edidit in haec verba: Pius Episcopus, etc. Admonet nos, etc.

Omittitur, quia est supra, in N. 120.

§ 2. Quae quidem Constitutio uti optima, et ad retinendam S. R. E. dignitatem plane salutaris, approbata, confirmata, et innovata fuit ab iis qui sequuti sunt, Praedecessoribus nostris, piae nimirum memoriae Gregorio XIII,1 Sixto V,2 et Gregorio XIV.3

§ 3. Et novissime ab Innocentio IX,4 qui etiam de Venerabilium Fratrum suorum, tunc Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium consilio, et assensu, de quorum numero Nos quoque tunc eramus, declaravit eadem Constitu­tione proliibitam fuisse, et prohiberi, omnem, et quamcumque infcudationem, ac alienationem Civitatum, Terrarum, Oppidorum, et Locorum Sedi Aposto­licae tam mediate, quam immediate subiectorum, non solum ne fiat, neve attentetur post eorum devolutionem, sed etiam antequam devolvantur, ac omnem, et quamcumque in perpetuum, vel ad tempus prorogationem, ac extensionem infeudationum, investiturarum, et concessionum de dictis Civi­tatibus, Terris, Oppidis, et Locis nondum finitarum, ipsorumque incorpora­tionem, quoad effectum impediendae infeudationis, alienationis, prorogatio­nis, et extensionis huiusmodi, non a die eorum devolutionis, sed a die ipsius Constitutionis, etiam antequam illa devolvantur, ipso iure cum omnibus clausulis, et decretis in praedicta Constitutione contentis, Camerae, et Sedi Apostolicae factam censeri, adiecto etiam Decreto, et declaratione, ut pro­missio, et iuramentum praestitum, et praestandum, de servanda eadem Pii Praedecessoris praedicti Constitutione, per ipsum Innocentium, et Succes­sores suos Romanos Pontifices, ac praedictos Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, intelligatur de ipsa Pii V Praedecessoris Constitutione, per eum ut supra declarata, et secundum huiusmodi declarationem eamdem Consti­tutionem, ad unguem, et inviolabiliter observari oportere, ac debere, sicuti etiam se servaturum esse promisit, ac sancte, et solemni more iuravit, prout in eiusdem Innocentii Praedecessoris, sub Datum Pridie Nonis Novembris Pontificatus sui Anno primo, expeditis literis, clarius continetur.

§ 4. Quare Nos cum primum ad Apostolicae dignitatis fastigium divina providentia vocati sumus, id ipsum ad exequendum nostri Pastoralis officii debitum, praecipue pertinere existimantes, praeinsertas Pii Praedecessoris literas, ac omnia in eis contenta, etiam iuxta declarationem praedictam, per ip •uni Innocentium Praedecessorem factam, ac desuper confectarum litera- rum i ntinentiam, et tenorem, quem pariter praesentibus haberi volumus pro expiesso, ac de verbo ad verbum inserto, auctoritate Apostolica tenore praesentium comprobamus, confirmamus, et innovamus. Easque firmiter, et inviolati-, a. iuxta declationem praedictam Nos similiter servaturos esse pro- înittiinii • t uu.unus, atque per eos, ad quos spectat, pariter perpetuo obser­vari pia s 11iiinus, et mandamus. Nulli ergo omnino, etc. Si quis, etc.

(Bull. Poni., tolli. 5,
1P 334, 335].

' Cf. N. 142.

» Cf.         N. 158.

3  Cf.          N. 1(>8.

4  Cf.          N. 174.


176

Clemens VIII, const. Illius vices, 17 aug. 1592.

Illius vices, licet immeriti gerentes, qui ut animas suorum fidelium a pec­cato, et diaboli laqueis liberaret, e coelo descendens, humana carne assum­pta, ne proprio quidem suo pretiosissimo sanguini pepercit, sed seipsum in Ara Crucis immaculatam hostiam, aeterno Patri offerre voluit, in hanc prae­cipue curam summo studio incumbiinus, ut easdem animas inaestimabili pretio redemptas adversus Sathanae fraudes, quantum in nobis est, illaesas praeservemus, praesertim vero totis viribus nobis a Domino traditis exter- minemus exitialia quaedam, atque enormia peccata, quibus divina Maiestas gravius offenditur, quaeque eodem fabricante humani generis hoste, inventa, atque introducta sunt, ut ex cruenta corporum morte animarum etiam simul interitus, ac pernicies sequatur.

§ 1. Recte siquidem, et salubriter fel. record. Pius Papa Quartus Prae­decessor noster, post alios complures suos nostrosque Praedecessores, qui detestandum divina, naturalique lege, ac sacris canonibus damnatum du.Ho­rum abusum, suis etiam Constitutionibus severe prohibuerant, gravesque poenas contra quoscumque temporali ditioni S. R. E. mediate, vel imme­diate subiectos eius criminis quomodolibet reos, vel participes inflixerant, cupiens non solum in terris praedictis, sed alias ubilibet animarum periculis obviare, Principes, ac Domicellos permittentes in suis Dominiis id patrari, ac etiam extra Terras, et Loca ditioni Ecclesiasticae subiecta, huiusmodi duella, seu singularia certamina, aut diffidationes desuper facientes, ac ad id invitantes, provocantes, auxilium, consilium, vel favorem dantes, illisque astantes, et interessentes, necnon chartas desuper subscribentes, aut publi- cantes, seu de illis se intromittentes singulos, Iinperatore, ac Regibus infe­riores, maioris excommunicationis, ac (si Ecclesiastici fuerint) ultra eam, etiam privationis omnium dignitatum, beneficiorum, et officiorum Ecclesiasticorum, inhabilitatisque ad illa, et alia in posterum obtinenda, poenis subiacere, easque incurrere voluit, a quibus nonnisi a Romano Pontifice absolvi possint.1

§ 2. Sed et postmodum generalis Tridentina Synodus ad exterminandum penitus ex Christiano Orbe hoc malum, statuit,2 ut Imperator, Reges, Duces, Principes, Marchiones, Comites, et quocumque alio nomine Domini tempo­rales, qui locum ad monomachiam in terris suis inter Christianos conces­serit, eo ipso sint excommunicati, ac iurisdictione, et dominio Civitatis, Castri, aut Loci, in quo, vel apud quem duellum fieri permiserint, quod ab Ecclesia obtinent, privati intelligantur, et si feudalia sint, directis Dominis statim acquirantur. Qui vero pugnam commiserit, et qui eorum Patrini

1        Cf. N. 101.

2        Sess, xxv, de ref., c. 19.

vocantur, excommunicationis, ac omnium bonorum suorum proscriptionis, ac perpetuae infamiae poenam incurrant, et ut homicidae iuxta sacros cano­nes, puniri debeant. Et si in ipso conflictu decesserint, perpetuo careant Ecclesiastica sepultura. Illi etiam, qui consilium in causa duelli, tam in iure, quam facto dederint, aut alia quacumque ratione ad id quemquam suase- rint, necnon spectatores, excommunicationis, et perpetuae maledictionis vinculo teneantur.

§ 3. Quas poenas novissime piae mem. Gregorius Papa XIII pariter Praedecessor noster extendit1 adversus illos etiam omnes, qui non publice, sed privatim ex condicto, statuto tempore, et in loco convento ntonoma- chiam commisissent, etiam Patrinis, sociisve non vocatis, et loci securitate non habita, et provocatoriis literis minime praecedentibus, etiam contra locorum dominos, si id (quantum in se fuerit) non prohibuissent, caeteros- que supradictos criminis socios, et ex composito spectatores, etiamsi pugnam ob aliquod impedimentum non commisissent, si ad locum accessissent pugna- turi, et per eos non stetisset, quominus pugnarent.

§ 4. Verum quia cum magna animi nostra molestia intelleximus, adhuc in quibusdam, praesertim transalpinis, ac remotis regionibus, et potissimum ubi bella vigent, castrensi quadam, et militari licentia, seu verius audacia, perniciosum hoc scelus inter fideles exerceri, quasi fas sit in solo hostili, ubi Christiani nominis, seu Catholicae fidei hostes tyrannidem exercent, sive haereses, et schismata impune grassantur, sive inter signa, et castra militaria in caput suorum fratrum impios convertere mucrones, quos multo salubrius contra Christi adversarios stringi par esset. Nos nefaria diaboli arma salu­tari Ecclesiae gladio, ad continendos in officio fideles nobis praecipue ipsius Domini auctoritate tradito «retundere, atque a cervicibus gregis Domini nostrae curae crediti, quantum (eodem Deo adiutore) eniti possumus, pro- pulsare cupientes, praedictas omnes Constitutiones, ac Decretum Concilii Tridentini, cum omnibus, et singulis in eis contentis censuris, et poenis, decretis, extensionibus, quarum, et quorum omnium tenores praesentibus haberi volumus pro expressis, et ad verbum insertis, auctoritate Apostolica tenore praesentium approbamus, confirmamus, et innovamus.

^ 5. Ac insuper auctoritate, et tenore praemissis decernimus, et decla­ramus, eisdem Constitutiones, ac Decretum, locum habere ubique gentium, et ton aiunt, inter quascumque personas, etiam armatas, et in Castris, seu propugnaculis militantes, etiam ubi nostrorum, et S. R. E., aut Catholicae fidei b (ium furor impune grassatur, vel in Dominiis per eos occupatis, et detentis. Idem quoque iuris censendum esse, si publico, et forsan iusto bello indicto, miles aliquis alterum in adversariorum exercitu militantem, sive alias in hostium Castris, praesidiis, aut Terris degentem, privatas siniultates, atque inimicitias publicae causae intermiscendo, etiam Ducum permissu, ex con­dicto ad singulare certamen descendat, aut illum provocet. Necnon iisdem poenis, decreto, et Constitutionibus teneri eos, inter quos pactiones initae sin! de dirimendo eerl unt'ne, cum primum alteruter vulneratus fuerit, seu

' Cf. N. 140.

sanguinem effuderit, aut certus ictiium numerus utrinque illatus fuerit. Vel si convenerint, ut non singuli, cum siugulis, sed bini, terni aut plures hinc inde pugnent. Et non solum locorum Dominos, sed etiam Magistratus, Praesi­des, Locumtenentes, aut etiam militum Duces, et Capitaneos in Castris, vel extra ea, in alieno, vel hostili solo, vel cum militibus exercitus adversariorum monomachiam in quocumque casu, per praesentem, vel alias Constitutiones huiusmodi prohibito, permittentes, vel quantum in ipsis est non prohibentes, aut post dimissum crimen, veniam et impunitatem concedentes.

§ 6. Praeterea pari ratione prohibemus omnia, et singula eius generis scripta, Manifesta, seu fides vulgo appellata, quae etiam sine expressa pro- vocatione ad certamen, tamen quasi praeparatoria quaedam ad chartulas, seu libellos provocatorios, et ad duellum, illorumque veluti radices, aut semina, ut plurimum lacessendi aliquem ad pugnam, et suscitandae simultatis, atque inimicitiae materiam, et occasionem praebent. Dum scilicet in illis per modum Epistolae, libelli, aut publicae attestationis, et intimationis, sive per authentica documenta, sive per unius, pluriumve chirographum, subscriptio- nes, aut relationes, sub praetextu proprii, vel alieni honoris, et famae, more militari, atque ut vulgo dicitur, Cavalleresco, tuendi, aut laedendi, sive ad illatae, vel propulsatae contumeliae, aut iniuriae probationem, seu tollendam illius suspicionem rei alicuius gestae, ad id pertinentis, vel verborum, aut responsionum series, et ordo inuratur, vel ex simili abusu, hac de causa aliquid tale adeo firmiter asseritur, aut negatur, ut qui contradixerit, is sive nominatim, sive in genere mendacii arguatur, aut mentiri dicatur. Aut ad hunc effectum ex militari etiam consuetudine quaeritur, declaratur, aut respon­detur, qua mente, aut quo sensu quippiam eiusmodi, quod ad superius expressa spectet, gestum, dictumve sit. Vel demque offert se quisquam con­tra certam, vel incertam personam, vel generatim contra quemcumque ad probandum armis, et verificandum, etiam inito certamine aliquid ita esse, aut fuisse, vel non fuisse. Necnon quascumque etiam sine scripto factas talium rerum supradicta quoquomodo concernentium, et ob huiusmodi causas in locis publicis, vel privatis, ubi hominum multitudo convenire soleat, denunciationes, narrationes, declarationes, et testificationes. Volentes, eos omnes, et singulos, qui suo, vel alieno nomine, ad effectum, de quo superius dictum est, praedicta, vel his similia, multoque magis ad certandum provocatoria scripta, libellos, epistolas, earumve exempla dictaverint, compo­suerit, scripserint, miserint, detulerint, divulgaverint, affixerint, exemplave- rint, typis impresserint, subscripserint, intimaverint, vel etiam verbo denun- ciaverint, sive attestati fuerint. Quive aliis ad singulare certamen, publice, vel occulte ineundum, vel ad provocandum aliquem ad pugnam, sive ad huius generis scripta, quae Manifesta, quaeque chartulae provocatoriae appel­lantur, scribenda, dictanda, mittenda, deferenda, divulganda, auxilium, con­silium, operam, favorem praestiterit, sive id suaserint, aut mandaverit, quive in praemissis, vel eorum aliquo se quomodolibet immiscuerint, etiamsi neque pugna aliqua, nec certamen, aut effectus, nec accessus, aut actus ad pugnam proximus, neque expressa, et aperta provocatio subsequuta fuerit, neque scriptiones praedictae, quae Manifesta dicuntur, in publicum prodie-

rint, aut cuiquam intimatae extiterint, si per eos non steterit, quo minus publicatio, aut denunciatio fieret. Nihilominus censuris, et poenis omnibus in praesenti, et aliis praedictis Constitutionibus, et Decreto contentis subia­cere, tam si superius enumeratis, quam si aliis etiam maioribus Ecclesiasticis, vel mundanis dignitatibus, gradibus, et praeeminentiis excellant.

§ 7. Quinimmo de novo, etiam per praesentes, ex parte Omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, excommunicamus, et anathematizamus, maledicimus, et execramur omnes, et quoscumque, publice, vel privatim, palam, vel occulte, in quibuscumque locis, modis, et formis, ac casibus sub praesenti nostra, vel aliis praedictis Constitutionibus, ac Decreto compre­hensis, singulare certamen (quod Duellum vulgo dicitur) ex compositi) ineuntes, necnon id scelus suadentes, aut provocantes, opem, consilium, vel favorem praestantes, equos, arma, et commeatus praebentes, aut comitantcs, vel circa chartulas, seu libellos, literas, nuncios, aut quaecumque alia scripta huiusmodi quomodolibet peccantes, huiusmodi delicti socios, de industria spectatores, Patrinos, fautores, defensores, quacumque tam superius expressa, quam alia Ecclesiastica, vel mundana praefulgeant dignitate. Ita ut singulares etiam personae cuiuslibet Communitatis, Universitatis, Collegii, aut Reipu­blicae, quae huius criminis participes quoquo modo fuerint, nequaquam excusentur, sed supradictos omnes eorumque singulos, ipso facto, absque ulla monitione, Iudicis decreto, aut ministerio, perpetui anathematis, excom­municationis maioris, et maledictionis aeternae mucrone perculsos, et dam­natos harum serie declaramus, et si in ipso conflictu obierint, sepultura Ecclesiastica perpetuo privatos esse volumus. Ipsas vero Civitates, Terras, Oppida, vel Castra, et Loca, in quorum Territoriis id facinus scientibus, et tacite, vel expresse permittentibus, aut tolerantibus, Dominis, aut Magistra­tibus, vel Senatu, aut Populo, admissum fuerit, Ecclesiastico supponimus interdicto, cuius interdicti relaxationem, aut excommunicationis absolutio­nem, ab alio quam a Nobis, aut pro tempore existente Romano Pontifice, poenitentia, et satisfactione congrue peracta, nisi in mortis articulo consti­tuti, nequeant obtinere, etiam praetextu quarumvis facultatum, et indultorum quibusvis personis, tam Ecclesiasticis cuiuscumque Ordinis, aut Militiae, .latus, aut gradus, aut conditionis existentibus, quam laicis, etiam Imperiali, Regali, vel alia mundana praeeminentia insignitis, per Sedem Apostolicam ut g e 11 c i e, vel in specie concessorum. Quae omnia, quoad praemissa, nolu­mus cuiquam in aliquo suffragari, poenis aliis, tam spiritualibus, quam tem­poralibus contra eos inflictis, nihilominus in suo robore permansuris.

i) H. Universo» autem, et singulos carissimos in Christo filios nostros Iinpctabueiu. Reges, ac dilectos filios nob. Viros Duces, etiam armorum, et exercituum, M uchiones, caeterosque Principes Christianos, necnon Dominia, Potentatus, ( ouuuunitates,et Universitates Civitatum, Oppidorum, et Castro­rum, illorumque Domicellos, et Dominos temporales, ac etiam Militum, et copiarum, tam <•qui strium, quam pedestrium Ductores, Tribunos, Praefectos, Capitaneos in quibuscumque, etiam Nobis, et S. R. E. temporali iurisdictioni non subiectis locis constitutus, cuiuscumque gradus, praeeminentiae, et nobi­litatis existentes hortamur, rogamus, et obtestamur per viscera D. N. Iesu

1 Im ii, ut eius divini Nominis intuitu pro sua erga eumdem Deum, per i|in m regnant Reges, et a quo Principatus acceperunt, pietate, atque erga Nus, et sanctam hanc Sedem reverentia, et devotione, non modo nihil tale m suis Dominiis fieri permittant, nec ullo modo conniveant, sed hoc malum omni studio, diligentia, et auctoritate exterminare totis viribus procurent, et contra quoscumque delinquentes, et ut praefertur quomodolibet complices, et participes etiam temporalibus poenis gravissimis animadvertant, et per suos Officiales, et Curiae Ministros procedi curent, scituri se obsequium Deo pergratum, perque acceptum praestituros, si quo gladio ad tutelam bono­rum, et ad propulsandos perditorum conatus sunt accincti, eumdem ad vin­dictam huius peccati, et ad sumendas de huiusmodi criminis reis debitas poenas exercuerint, contra vero memores, si in re tam gravi male se gesse­rit, se in districto Dei iudicio rationem in novissimo die reddituros.

§ 9. Volumus autem, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, I, p. 386-388],


177

Clemens VIII, decr. Sanctissimus, 26 maii 1593.

Sanctissimus Dominus noster, qui iam pridem accurate perpendit, ac re ipsa comperit, quod reservatio facultatis absolvendi Religiosos poenitentes a peccatis quibusdam gravioribus, nisi Superioribus admodum prudenter, ac moderate illa utantur, nonnullos infirmiores, qui interdum Superiori suo con­scientiae maculas detegere formidant, adducere posset in aeternae damna­tionis periculum, et spiritualis remedii desperationem;

§ 1. Ideo, ut huic malo Sanctitas Sua opportune prospiceret, decrevit, ut nemo e Regularium Superioribus peccatorum absolutiones sibi reservet, exceptis iis, quae sequuntur, aut omnibus, aut eorum aliquot, prout subdi­torum utilitati expedire prudenter in Domino iudicaverint.

1. Veneficia, Incantationes, Sortilegia.

2. Apostasia a Religione, sive habitu dimisso, sive retento, quando eo pervenerit, ut extra septa Monasterii, seu Conventus fiat egressio, nocturna, ac furtiva e Monasterio, seu Conventu egressio, etiam non animo aposta- tandi facta.

3.  Proprietas contra votum paupertatis, quae sit peccatum mortale, iura­mentum falsum in iudicio regulari, seu legitimo.

4.  Procuratio, auxilium, seu consilium ad abortum faciendum post ani­matum foetum, etiam effectu non sequuto.

5.  Falsificatio manus, aut sigilli Officialium Monasterii, aut Conventus, furtum de rebus Monasterii, seu Conventus in ea quantitate, quae sit pec­catum mortale.

6.  Lapsus carnis voluntarius opere consummatus.

7.  Occisio, aut vulneratio, seu gravis percussio cuiuscumque personae.

8. Malitiosum impedimentum, aut retardatis, ant aperitio literarum a Superioribus ad inferiores, et ab inferioribus ad Superiores.

9.  Si quod aliud praeterea peccatum grave pro «eligi itis conservatione,

aut pro conscientiae puritate reservandum videbitur, id           aliter fiat, quam

Generalis Capituli in toto Ordine, aut Provincialis in Provincia, matura discus­sione, et consensu.

§ 2. Non liceat Superioribus Regularium confessiones subditorum audire, nisi quando peccatum aliquod reservatum admiseriut, aut ipsimet subditi sponte, ac proprio motu id ab iis petierint.

§ 3. Superiores in singulis domibus deputent duos, tres, aut plures Con­fessarios, pro subditorum numero maiori, vel minori, iique sint docti, pru­dentes, ac charitate praediti, qui a non reservatis eos absolvant, et quibus etiam reservatorum absolutio committatur, quando casus occurrerit, in quo eam debere committi ipse in primis Confessarius iudicaverit.

§ 4. Tam Superiores pro tempore existentes, quam Confessarii, qui ad superioritatis gradum fuerint promoti, caveant diligentissime, ne ea notitia, quam de aliorum peccatis in confessione habuerunt, ad exteriorem guber­nationem utantur.

§ 5. Licebit tamen Superioribus determinare poenitentias graves quibus­dam peccatis, etiam non reservatis a Confessariis imponendas, quae subdi­tos ab huiusmodi perpetrandis cohibere possint.

§ 6. Atque ita per quoscumque Regularium Superiores, quicumque illi sint, observari mandavit.

§ 7. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac cuiusvis Concilii, etiam generalibus decretis, necnon consuetudinibus, etiam ab immemorabili tempore observatis, aut regulis in generalibus, seu provin­cialibus capitulis editis, statutis, et Constitutionibus etiam Apostolica aucto­ritate confirmatis, privilegiis, indultis, et concessionibus quorumcumque, quorum tenores hic pro expressis haberi voluit, caeterisque in contrarium facientibus quibuscumque.

Sanctitas Sua deinceps declaravit, et declarat, ut si huiusmodi Regula- iiuin Confessariis casus alicuius reservati facultatem petentibus Superior dare noluerit, possint nihilominus Confessarii illa vice poenitentes Regulares, etiam u m obtenta a Superiore facultate absolvere.

[Itu». Rom., tom. 5, V, p. 254, 255].


178

Clemens VIII, const. Religiosae congregationesj 19 iun. 1594.

It c b ¦ 11 > n-                 ¦ rationes, ab insigni sanctitate viris Spiritus Sancti

afflatu institui n-, ' m l Iesiae Dei utilitates omni tempore attulerunt, ut ad eas consei\am! 1 .1 in ¦ nn iudas, Romani Pontifices Praedecessores nostri, magnam iure optnn.- > 1 ¦ 11--1111.1 tu semper adhibuerint. Nam cum ea sit rerum humanarum conditio, et natura, ut etiam quae optime fundata, et constituta

sunt, partim hominum imbecillitate, et ad malum proclivitate, partim Dae­monis astutia, paulatim deficiant, ac nisi cura pervigili sustentetur, in dete­rius prolabantur. Idcirco Summorum Pontificum vigilantia magnopere labora­vit, ut Regularium Ordinum disciplina, aut labefactata in pristinum restitueretur, aut salutaribus Constitutionibus communita, integra atque incolumis perma­neret. Quorum nos vestigiis pro eodem officii munere insistere, et Pasto­ralem illorum solicitudinem (quantum possumus) divina adiutrice gratia, cupi­mus imitari.

§ 1. Quare ne ex muneribus, quae a pluribus Religiosae vitae professo- ribus, ex Christi patrimonio, quibusvis hominibus quavis ex causa saepe tri­buuntur, gravia incommoda, et mala, etiam boni specie existant, praecavere studentes, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, universis, et singulis cuiuscumque Ordinis Mendicantium, vel non Mendicantium bona immobilia, et redditus certos ex Indulto Apostolico possidentium, vel non possidendum, seu cuiusvis Congregationis, Societatis, et instituti (non tamen Militiae) Regu­laribus personis utriuslibet sexus, omnem, et quamcumque largitionem, et missionem munerum penitus interdicimus.

§ 2. Sub qua prohibitione comprehendi volumus omnia, et singula Capi­tula, Conventus, et Congregationes, tam singulorum Conventualem, Mona­steriorum, Prioratuum, Praepositurarum, Praeceptoriarum, Domorum, et Loco­rum, quam Provincialia, aut Generalia cuiuslibet Provinciae, sive universi Ordinis, Societatis, aut instituti, eorumque vel earum Camerarios, Commis- sarios, et quoscumque Officiales, et singulares personas: ipsos etiam Ordi­num, Congregationum, et Societatum huiusmodi Superiores, quascumque dignitates obtinentes, etiam Generales, et Provinciale», Magistros, Ministros, et quocumque nomine Praefecto»; necnon Conventuum, Monasteriorum, Prioratuum, Praepositurarum, Praeceptoriarum, Domorum et Locorum quo­rumcumque Abbates, Priores, Praepositos, Praeceptores, etiam maiores, Guar- dianos, Ministros, Rectores, atque Abbatissas, et Priorissas, et alio quovis titulo Praesidentes, tam ipsis Regularibus, quam Locorum Ordinariis, seu quibusvis Superioribus subiectos, utriuslibet sexus, ad vitam, vel ad tempus deputatos, adeo ut nemo umquam eorum, vel earum directe, vel indirecte, palam, vel occulte, tam communi, quam particulari, et proprio nomine, etiam sub quovis statuti, vel consuetudinis, seu verius corruptelae, aut alio prae­textu, vel quacumque causa, nisi in Generali Capitulo, aut alia Generali Congregatione re mature discussa unanimi consensu omnium, Superiorum- que permissu causa approbata fuerit, quicquam tale attentare valeat.

§ 3. Id autem ita absolute, et generatim vetitum intelligatur, ut neque omnino fas sit, quicquam donare, tam ex fructibus, redditibus, proventibus, collectis, vel contributionibus, aut oblationibus, sive eleemosynis, aut subsi­diis certis, vel incertis, ordinariis, seu extraordinariis, mensae, seu massae communis, vel cuiusvis Fabricae, et Sacristiae, quorum bona communiter, ut praefertur, administrantur, seu quae rationibus reddendis sunt obnoxia, quam ex pecuniis etiam, quae a singulis quovis modo acquisitae in com­mune conferendae omnino sunt. Nec si per viam voluntariae contributionis in commune congerantur. Nec si forsitan privatim, et nominatim cuilibet

Religioso a suis Superioribus, vel a propriis affinibus, propinquis, familia­ribus, amicis, aut benevolis, vel a piis Christifidelibus, etiam eleemosynae, aut eharitatis, et illius propriae personae intuitu attributa-, eu quoquo modo per quemlibet Religiosum suo Monasterio, Domui, aut 1 - •>. ¦ acquisitae, eique ut ad libitum de eis disponat, per Superiores concessae fuerint. Praeterquam leviora esculcnta, aut poculenta, seu ad devotionem, vel religionem perti­nentia munuscula, communi tantum, numquam vero particulari nomine (ubi Superiori de consensu Conventus videbitur) tradenda. Sed et huiusmodi missiones munerum ipsis Religiosis utriuslibet sexus non - ''.nn per se, verum etiam per alios tam directe, quam indirecte prohibitas dei laramus.

§ 4. Neque vero quisquam ab hac generali prohibitione se exi iisare valeat, etiam si munera miserit cuivis personae Laicae, vel Ecclesiasticae i uius- cumque status, gradus, dignitatis, ordinis, vel conditionis, et quavis non solum mundana, et Ducali, Regia, Imperiali, verum etiam Ecclesiastica, et Pontifi­cali, aut alia maiori, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalatus dignitate fulgenti, etiam proprio loci Ordinario, etiam ex causa, et occasione benedi­ctionis, vel susceptionis habitus Regularis, tonsurae, aut Professionis Monia­lium, tam sibi subditarum, aut ipsi etiam proprio Ordinis, vel Congregationis Protectori, Vice-Protectori, Generali, vel Provinciali, aut cuiusvis Monasterii, Prioratus, Domus, aut cuiuslibet alterius loci Regulari Superiori, aut alio quocumque officio, munere, aut dignitate fungenti, vel cuicumque etiam sim­plici, et particulari Religioso. Ita ut inter ipsos quoque Religiosos (ne prava ambitione impulsi pro consequendis in sua Religione gradibus, et dignita­tibus alter alterius gratiam, aut benevolentiam aucupetur) quaecumque lar- gitio, aut donatio munerum (nisi rerum minimarum, de licentia expressa, et in scriptis Superiorum) sit penitus interdicta.

§ 5. Insuper prohibemus, ne umquam eisdem Regularibus liceat ullas pecunias quoquo modo erogare in alicuius etiam benefactoris, aut Protec- toris, vel Ordinarii honorem, etiam occasione transitus, vel primi ingressus, aut ad beneficiorum acceptorum memoriam, gratique animi testificationem, seu pro praedictis personis quavis auctoritate, vel dignitate fungentibus hono­rifice, laute, et opipare exicipiendis, seu pro quibusvis conviviis eisdem, aut cuivis alteri quacumque occasione, vel causa exhibendis, vel pro comessa- tii uiibus, aut compotationibus quibusvis personis tam eiusdem Ordinis, Con- l'n -illotus, Monasterii, Domus, aut Loci, quam extraneis largiendis, aut pro exhih ndis spectaculis, etiam piis, intra Ecclesias, Monasteria, et Domos sacras, seu pias, vel extra eas, in quibusvis publicis, aut privatis, sacris, aut pi 'i.nn . locis, etiam ubi Sanctorum, et Sanctarum vita, aut res pie gestae, etiam m memoriam Passionis Dominicae populis spectandae proponuntur, aut alias m pi n-dictis, sive in quibusvis rebus supervacaneis ad pompam, et ostentationem, aut ad oblectationem, vel paucorum lucrum, et privata com­moda quomodolibet pertinentibus, nisi re ipsa pro divino cultu, et veris Christi p.iiipeiuiii indigentis, servato in hoc eharitatis ordine, et habita neces­sitatis ratione, d consilio, et consensu Superiorum sublevandis, aut alias in rebus licitis, et per ( ipitulum Generale, aut Provinciale non prohibitis, vel taxam ibi forsan pt a' scriptam non excedentibus, sumptus huiusmodi fiant.

, (>. Declarantes tamen per haec, laudabilem, et Apostolica doctrina i. ii .que Canonibus commendatam hospitalitatem, praesertim erga pauperes, et peregrinos, nequaquam imminui, aut prohiberi. Quinimmo si qui reddi­tus ad id, vel ex fundatione, vel ex institutis, statutis, aut consuetudinibus aliquorum Monasteriorum, Ordinum, aut Regularium huiusmodi locorum, aut ex testatorum, vel donantium voluntatibus, sive alias applicati, aut donati sunt, eos omnino, ut decet, integre in usus pios hospitalitatis huiusmodi erogandos esse, et praesertim in Monasteriis, seu locis desertis, et ab laico­rum aedibus longius remotis, ubi tamen pauperum, et vere egenorum ratio in primis habeatur. Si quos vero ditiores occasione transitus, sive alias ex devotionis, aut necessitatis causa eo divertere contigerit, eos sane deceret Refectorio communi cum Religiosis, mensaque et ferculis communibus, nequa­quam a caeteris distinctis contentos esse. Verum omnino ipsi Regulares in hospitibus huiusmodi potentioribus excipiendis ita se gerant, ut in eis fru- galitas, et paupertas religiosa prorsus eluceat.

§ 7. Pari etiam ratione districte inhibemus, ne quispiam ex praedictis Laicus alias quam ut superius dictum est, vel Clericus saecularis, vel regu­laris quocumque honore, praeeminentia, nobilitate, aut excellentia, etiam San­ctae Romanae Ecclesiae Cardinalatus dignitate praeditus, etiam Protector, Vice-Protector, loci Ordinarius, Praelatus Oeneralis, Provincialis, aut Mona­sterii, Domus, vel loci cuiuslibet Superior, eorumve affines, propinqui, fami­liares, aut Ministri utriuslibet sexus, quicquam contra hanc superius expres­sam prohibitionem recipiant. Quod si, vel ab aliquo particulari Religioso, vel a Superiore quopiam Generali, Provinciali, aut alio quocumque officio fungente, aut a Conventu, Capitulo, vel Congregatione, sive ab universo Ordine, et Religione quicquam receperint, id quod acceperint, suum non faciant. Verum ipso facto absque aliqua monitione Iudicis, decreto, sententia, aut declaratione, ad illius restitutionem omnino in utroque foro teneantur, adeo ut restitutione ipsa realiter non facta, neque etiam in foro conscientiae absolvi possint. Hanc autem restitutionem fieri volumus non privatim ei Religioso, qui donavit, sed ei Monasterio, Domui, vel alteri loco, de cuius bonis facta est largitio, vel si non de eis bonis donatum est, in quo idem Religiosus donans professionem emisit, vel si nomine totius Capituli, Conventus, aut Congregationis, vel universi Ordinis, seu Religionis donatio facta extiterit, pariter communi mensae, aut massae, cuius nomine donatum fuerit, accepta munera restituantur, ita ut nec qui donavit, nec Conventus, Capitulum, Congregatio, Ordo, aut Religio, cui restitutio facienda est, illam remittere, et iterum condonare, aut recipientem ab obligatione restituendi eximere, vel ut in pauperes eroget, concedere quoquo modo possit.

§ 8. Quod si quis ex supradictis Regularibus utriuslibet sexus, cuius­cumque gradus, ordinis, dignitatis, ac ubilibet locorum existentibus, coniun­ctim cum caeteris, seu divisim nostrarum huiusmodi prohibitionum, statu­torum, ordinationum, iussionum, decretorum, mandatorum transgressor fuerit, statuimus, ut omnibus, et singulis per eum obtentis dignitatibus, gradibus, muneribus, et officiis eo ipso privatus, ac ad illa, et alia similia, vel dissi- milia in futurum obtinenda inhabilis perpetuo, et incapax, ac perpetua infa-

mia, et ignominia notatus existat. Et praeterea privationem vocis activae, et passivae absque ullo Superioris decreto, aut ministerio, ipso facto incurrat, necnon ultra huiusmodi poenas etiam tamquam contra furti, et simoniae cri­minum reum, tam per viam denunciationis, accusationis, aut querelae, quam etiam ex officio procedi, et inquiri, condignisquc suppliciis affici debeat, poenis aliis a iure statutis, ac per alias Constitutiones Apostolicas, aut pro­pria cuiusvis Ordinis, Congregationis, Monasterii, domus, aut loci, statuta, vel consuetudines contra personas aliquid praemissorum conunittentcs forsan decretis, et inflictis, nihilominus in suo robore permansum.

§ 9. Quocirca universis, et singulis modernis, et pro tempore existenti- bus locorum Ordinariis, eorumque Vicariis, et Officialibus, necnon quorum­cumque Ordinum, Prioratuum, Monasteriorum, et Domorum Superioribus, etiam Generalibus, seu Provincialibus, caeterisque, ad quod spectat, per Apost, scripta mandamus, quatenus ipsi, et eorum singuli, quantum ad eos pertinet, curent omni studio, diligentia, auctoritate, et vigilantia praesentem constitutionem firmiter, et inviolate observari, et contra inobedientes, vel trans­gressores condignis poenis animadverti. Eosdem inobedientes, necnon con­tradictores quoslibet, et rebelles, per opportuna iuris, et facti remedia, appel­latione postposita compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.

§ 10. Non obstantibus Constitutionibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 31-33].


179

Clemens VIII, instr. Sanctissimus, 31 aug. 1595.1

Sanctissimus Dominus noster Clemens Papa Octavus, etc.

Presbyteri Graeci, baptizatos chrismate in fronte non consignent, et ideo ab ipsis in ordine baptismi apud eorum Euchologium praetermittantur, quae sequuntur post illa verba /cai fieTÙ ttjv ev\t]v, etc. usque ibi, eîra iroieî ô it/» rs (t\tina kvkXov, hoc est, et post orationem, etc. ubi habetur forma huius consultationis, usque ad verba: Postea facit sacerdos figuram circuli, etc.

i; I Episcopi Latini infantes, seu alios baptizatos a Presbyteris Graecis de l u to chrismate in fronte consignatos confirment; et tutius videtur ut ad cautelam, et sub conditione id faciant, videlicet, N. si es confirmatus, ego te non confirmo, sed si non es confirmatus, ego consigno te signo Calicis,

et confit. te chrismate salutis: >$< in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Praesertim vi ro cum verisimiliter dubitari potest, quod ab Episcopis Graecis fuerint baptizati.

§ 2. Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quod pro infirmis asser­vatur, singulis octo diebus, aut saltem quindecim renovetur.

1 Instructio super ritibus Italo-Oraecorum.

Non asservetur idem Sacramentum toto anno, si tamen asservatum fuerit, saltem in fine anni sumatur.

Tollatur abusus tundendi, vel etiam miscendi sacro Oleo, ac iterum coquendi, vel alias exsiccandi species Sacramenti Sacrae Eucharistiae Feria V Coenae Domini, ut deinde illud asservent.

Si Graeci velint accipere altaria portatilia ab Episcopis Latinis conse­crata, bene erit; sin minus, tolerentur eorum throni, sive throni super Altaria lapidea ponendi cum celebrant.

Corporalia uti Latini habeant, nisi thronis etiam pro corporalibus utantur.

§ 3. In casu necessitatis, Presbyteri Graeci Catholici possint Latinos absolvere.

Utantur forma absolutionis in generali Concilio Florentino praescripta, et postea si voluerint, dicant orationem illam deprecativam, quam pro forma huiusmodi absolutionis dicere tantum consueverunt.

Tollendus abusus, ubi est, ut vir, atque uxor simul, et eodem tempore eidem Presbytero confiteantur.

Aqua ex ritu Graeco in die Epiphaniae, vel primo die mensis benedicta conservetur in Ecclesia, ut illa fideles aspergantur.

Circa Oleum Sanctum Catechumenorum, et infirmorum.

Non sunt cogendi Presbyteri Graeci, Olea sancta praeter Chrisma ab Epi­scopis Latinis Dioecesanis accipere, cum huiusmodi Olea ab eis, in ipsa Oleorum, et Sacramentorum exhibitione, ex veteri Ritu conficiantur, seu benedicantur. Chrisma autem, quod non nisi ab Episcopo, etiam iuxta eorum ritum, benedici potest, cogantur accipere. Prohibeantur vero ab Episcopis Graecis externis Schismaticis, seu Sanctae Romanae Ecclesiae communionem non habentibus, illud accipere, vel eo uti.

§ 4. Ordinati ab Episcopis Schismaticis, alias rite ordinatis, servata debita forma, recipiunt quidem ordinem, sed non exequutionem.

Proinde ipsi ordinati ab Episcopis Schismaticis, correcti, vel emendati reconciliandi sunt, et absolvendi cum poenitentiis salutaribus; dummodo errores, vel saltem schisma Ordinatoris abiurent in iudicio, vel publice, vel secreto pro qualitate facti. In ordinibus autem per eos alias rite susceptis ministrare non permittatur, nisi cum ipsis super irregularitate huiusmodi occasione contracta, auctoritate Sanctae Sedis Apostolicae fuerit dispensatum.

Non sunt admittendi Episcopi Schismatici, sive pro ordinibus, sive pro aliis Sacramentis conferendis, sed detinendi, quoad Sancta Sedes Apostolica desuper consulatur, et responsum habeatur.

Graeci sine literis dimissoriis Episcopi Latini Dioecesani ad Sacros Ordi­nes promoti, suspensi sunt, et si suspensi in suis ordinibus ministraverint, efficiuntur irregulares sicut et Latini.

Super huiusmodi autem, et similibus irregularitatibus dispensandi facul­tatem a Sancta Sede Apostolica obtineri oportet.

Si Episcopus Latinus Graecum aliquem ordinare voluerit, qui a Presby­tero Graeco in baptismo chrismate in fronte de facto fuerit consignatus,

debet illum antea confirmare, saltem sub « <>inlttn m-. nlcli.i t N. si es con­firmatus etc. ut supra. Presbyteri vidui, seu uxordms mbati, habitum defe­rant diversum ab aliis.

§ 5. Curent Ordinarii locorum, ut decretum S i.n (l.mralis Concilii Tridentini de reformatione Matrimonii vertatur in im nam Glaream vulga- rem, et in locis, et parochiis Graecorum, et Albanenstum rvulm im, et publi­cetur.

Matrimonia inter coniuges Graecos dirimi, seu divmtia i ] 11 ¦ ¦ i< l . • ulum

fieri nullo modo permittant, aut patiantur, et si qua de la. i..                 iunt,

nulla, et irrita declarent.

Maritus Latinus uxoris Graecae ritum non sequatur.

Latina uxor non sequatur ritum mariti Graeci.

Graeca vero uxor sequatur ritum mariti Latini.

Quod si id fieri non possit, quisque coniugum in suo ritu. ( ..iun tamen, manere permittatur.

Proles sequatur patris ritum, nisi praevaluerit mater Latina.

Presbyter Graecus coniugatus, ante Sacrum Sacrificium, seu Sanctam Missam celebrandam, vel per hebdomadam, vel per triduum abstineat ab uxore.

§ 6. Graeci credere tenentur, etiam a Filio Spiritum Sanctum procedere, sed non tenentur pronunciare, nisi subesset scandalum, praesertim si degant inter Latinos, aut necessitas postularet confitendi fidem Catholicam, quia tunc oporteret etiam pronunciare.

Nunquam monachis Graecis, seu Calogeris animarum cura committatur, nisi ex necessitate, vel alia iusta causa.

Presbyteri saeculares Graeci, abiuratis schismate, et erroribus, atque in fide Catholica bene instructi, in Parochialibus, seu Curatis Ecclesiis Grae­corum institui possunt.

Tolerandus est apud Graecos usus carnium die Sabbati, ubi sine scan­dalo fieri potest, in locis tamen ipsorum, et inter eos tantum.

Item tolerandum est, ut ad Ieiunium eodem die Sabbati in Quadrage­sima, excepto uno Sabbato Sancto, ex antiqua traditione non teneantur, sed dumtaxat ad abstinentiam.

In ieiuniis biduanis, vel triduanis, vel alias a Dioecesanis, vel in Iubi- laeis a Summo Romano Pontifice indictis, dies Sabbati in eis comprehensus, vel praescriptus, in alium diem pro plebibus Graecis ab ipsis Dioecesanis, Apostolica auctoritate Sanctissimi Domini Nostri Domini Clementis divina providentia Papae Octavi permittitur commutari.

Si ipsi Graeci ad observationem ieiuniorum, et vigiliarum Latinae Eccle­siae induci possent, optimum esset, sed non cogantur, cum ipsi qualibet hebdomada, et feria quarta, et feria sexta ieiunent.

Graeci existentes inter Latinos, dies festos de praecepto eiusdem Latinae Ecclesiae servare teneantur.

§ 7. Insuper idem Sanctissimus Dominus Noster constituit, Romae haben­dum esse Episcopum Graecum Catholicum, qui Graecos Episcopis Latinis Italiae, et Insularum adiacentium subiectos, ab Episcopo Graeco ordinari

V"l n.,, .iun illi num dimissoriis ad id tantum concedendis, ritu Graeco ordinet.

§ 8. Ita Sanctitas Sua ex sententia Congregationis super reformatione Graecorum decrevit, et declaravit, ac fieri mandavit.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 72, 73].


180

Clemens VIII, const. Ex quo, io febr. 1596.

Ex quo in Ecclesia Dei multa, tum a sacris Conciliis, tum a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, ad Dei gloriam augendam, et ad Catho­licae fidei unitatem ubique retinendam, pie ac sapienter instituta sunt, nihil magis, iidem Pontifices Praedecessores nostri curandum sibi esse statuerunt, quam ut communes ecclesiastici muneris rationes, ad propriam normam servata antiquitatis auctoritate revocarent.

§ 1. Hac solicitudine impulsus fe. re. Pius Papa V Praedecessor noster, formulam primum psallendi horas canonicas, et celebrandi Missas, varie prius constitutam, et a nonnullis Praedecessoribus nostris restitui, et instaurari coeptam, ad unam pariter formam, Romano Breviario, ac Missali propterea summo studio, ac diligentia edito, redigendam curavit.

§ 2. Atque hoc sane consilio alii Romani Pontifices, qui eumdem Pium praecesserunt, Pontificales etiam caeremonias, ac ritus, quibus eiusdem Catho­licae Ecclesiae Praesules in suorum munerum functione uterentur, certis simi­liter forma, et modo praefinitis, in Romanum Pontificale retulerunt.

§ 3. Caeterum, quia eaedem caeremoniarum, ac rituum formulae ibi expressae, postea, sive diuturnitatis iniuria, sive Typographorum negli- gentia, sive alia de causa, in ipso Pontificali partim immutatae, partim cor­ruptae, veteris instituti, atque auctoritatis gratiam magna ex parte amise­rant; idcirco necessaria res visa est, ut eaedem formulae in Sacris Praesu­lum Ecclesiasticorum muneribus servandae, recuperato prioris integritatis statu, omnino restituerentur, et ab omnibus praescripta firma aliqua ratione observarentur.

§ 4. Nos igitur ad summum Apostolatus apicem, meritis licet imparibus evecti, praedictorum Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, omni cura, et solicitudine adnitendum Nobis esse duxi­mus, ut errores, qui quidem nec pauci, nec leves in idem Pontificale depra- vatis passim locis irrepserant, quam accuratissime tollerentur. Idem enim Pontificale, corrupti et mendosi voluminis speciem adeo praeseferebat, ut (multis dictionibus hinc inde partim in unam confractis, partim una in plures distincta, partim iisdem male, ac perperam collocatis, et traiectis, partim denique ipso orationis sensu mutato) dubium esset, quibus tandem officiis, vel laudibus iidem Ecclesiae Praesules divinum numen proseque- rentur: praeterquam quod in rubricis etiam sparsim turbata ordinis serie dispositis, tanta erat varietas, et obscuritas, ut multis in locis recte ne se

haberent, opinione magis, quam iudicio esset statuendum. Hanc ergo ad rem, tam cum Ecclesiae cultu, officioque nostri» coniunctam, tamque eorum, qui pro impositi oneris debito, sacris Ecclesiae muneribus vacare debent, concordiae, et unitati congruentem, examinandam, et ahsolvcndam piis qui­busdam, atque insignibus viris, diu, multumque iii Pontificalibus caeremo­niis, et ritibus versatis, negocium dedimus, dictum l'ontificale undequaque corrigendi, et restituendi, necnon quaecumque ad exactain illius editionem spectare viderentur perquirendi, et praestandi. Cumque apud eos paterna hortatione ad hoc opus maturandum, quotidie fere uterentur, re tota tan­dem ad Nos perlata, et in hanc, quae nunc editur, formam redacta, singulari Dei benignitate (neque enim aliter accipimus) Pontificale Romanum tandem restitutum, et absolutum est, atque ita ex omni parte dispositum, quod ii etiam, qui negocio, ac muneri huic praefuere, confirmarunt, ut nihil ab antiquis Pontificalium codicibus, qui tum in clarioribus Urbis Ecclesiis, tum in nostra Vaticana Bibliotheca, ac denique in quibusdam aliis insignibus locis asservatur, alienum, aut discrepans irrepserit. Ad quam operam in vetustis libris inter se conferendis, strenue, ac fideliter navatam, id com­modi quoque accessit, quod ii, qui ea in re industriam collocarunt, ex gra­vissimis scriptoribus eos demum auctores, qui omnium probatissimi habe­rentur, sequuti fuerint: quodque ambiguis omnibus, ac dubiis rebus praeter­missis, eas dumtaxat, quae essent in veteris Pontificalis summa comprehensae, delegerint, iis tamen exceptis, quae ad Romanum Pontificem attinebant, quod nimirum in Caeremoniali S. R. E. sunt expressae. Ex rubricis vero, multis detractis, quae exactiore methodo in librum caeremoniarum Episcoporum sunt relata, plerisque etiam, uti necessitatis ratio postulabat, adiectis, et praeterea non paucis quibusdam in melius commutatis, clariusque expositis, ac deni­que cantu plano in aptiorem modulationis formam (permultis syllabis, pro temporum natura, ubi ratio eas produci, et corripi postulabat, contra quam prius in antiquo Pontificali expressum erat, magis apposite extensis, vel con­fractis) a viris eius rei peritis, ad hoc iussu nostro delectis, diligenter redacto, opus iam absolutum probavimus, et Romae edi, editumque divulgari man­davimus.

§ 5. Ut autem ipsius operis labor, finem eum ob quem est susceptus, sortiatur, utque posthac in omnibus, et singulis Ecclesiis, uno eodemque modo caeremoniae, et ritus Pontificales observentur, Motu proprio, et ex certa nostra scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnia, et singula Pontificalia in hunc usque diem in quibuscumque terrarum orbis partibus impressa, et approbata, et quibusvis privilegiis Apostolicis munita, et decretis, ac clausulis roborata, per praesentes supprimimus, et abolemus, eorumque usum in posterum universis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Militiis, Ordi­nibus, et Locis, atque etiam omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et aliis Ecclesiarum Praelatis, caeterisque omnibus, et singulis per­sonis Ecclesiasticis, saecularibus, et regularibus utriusque sexus, interdicimus, et prohibemus, et hoc nostrum Pontificale sic restitutum, et reformatum in omnibus universi terrarum Orbis Ecclesiis, Monasteriis, Ordinibus, et locis, etiam exemptis, si quae sunt, recipi, et observari praecipimus.

§6. Statuentes Pontificale praedictum nullo umquam tempore, in t <. t « •. vel in parte mutandum, vel ei aliquid addendum, aut omnino detraliendum esse, ac quoscumque, qui Pontificalia munera exercere, vel alias, quae in dicto Pontificali continentur, facere, aut exequi debent, ad ea peragenda. et praestanda, ex huius Pontificalis praescripto, et ratione teneri, neminemque ex iis, quibus ea exercendi, et faciendi munus impositum est, nisi formulis, quae hoc ipso Pontificali continentur servatis, satisfacere posse.

§ 7. Omnibus igitur, et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et caeteris Ecclesiarum Praelatis, necnon aliis quibuscumque per sonis Ecclesiasticis, saecularibus, et regularibus utriusque sexus, ad quas id spectat, praecipimus, ac mandamus, ut omissis, quae sic suppressimus, et abo- leviinus, caeteris omnibus Pontificalibus, hoc nostrum in suis Ecclesiis, Mona­steriis, Conventibus, Ordinibus, Militiis, Dioecesibus, et locis praedictis reci­piant, illoque posthac perpetuo utantur.

§ 8. Caeterum, ut praesentes literae omnibus plenius innotescant, man­damus, illas ad valvas Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, et Cancel- lariae Apostolicae, et in acie Campi Florae publicari, earumque exemplar de more affigi. Voluniusque praeterea, et motu, atque auctoritate similibus decernimus, ut qui in Romana Curia sunt praesentes, lapsis duobus men­sibus, qui vero intra montes, octo, et qui ultra ubique locorum degunt, duodecim integre excursis, vel alias ubi venalium huius Pontificalis volu- minum, notitiam, et facultatem habuerint, sacras caeremonias, et ritus in eodem Pontificali praescriptos iuxta illius modum, et normam, in quibus­cumque actibus exercere, et observare teneantur.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 92, 93. - Cf. etiam Pontificale Romanum, initio].


181

Clemens VIII, const. Suscepti muneris, 23 febr. 1596.

Suscepti muneris ratio postulat, ut ea, quae in Sacro Tridentino Con­cilio provide constituta sunt, ab iis, ad quos spectat, inviolate observari curémus.

§ 1. Maturo sane consilio ipsius Concilii decreto1 provisum est, ut qui­cumque Regularis non subditus Episcopo, intra claustra degens extra ea ita notorie deliquerit, ut populo scandalo sit, Episcopo instante, a suo Superiore intra tempus ab Episcopo praefigendum severe puniatur, et Superior de puni­tione Episcopum certiorem faciat, sin minus, ipse a suo item Superiore officio privetur, et delinquens ab Episcopo puniri possit.

§ 2. Verum quia experientia compertum est, interdum in huiurmodi de­creti exequutione nimis remisse procedi : cum enim Episcopus instat, aliquem regularem, eo quo supra dictum est modo, delinquentem a suo Superiore

1 Sess. XXV, de regularibus, c. 14.

puniri, saepe fit, ut Superior regularem delinqucntnn ad alia suorum Ordinum loca, extra Episcopi Dioecesim, ex industria impunitum transmittat, atque etiam ipse aliquando ad alias Provincias se couK i.it, nec ulterius super delin- quentis excessibus inquirat, et de eius punitione Episcopum certiorem reddat. Unde nec regularis delinquens tunc ab Episcopo puniri potest, eum extra ipsius Dioecesim existat, nec Superior, qui deliuqucutrm corrigere negligit, officio privatur.

§ 3. Nos pro pastorali nostra solicitudine, praefati decidi cxequutioni, quantum cum Domino possumus, favere, et praemissis malis, ut par est, opportuno aliquo remedio occurrere volentes, de Venerabilium fratrum nos­trorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium praedicti Concilii interpre­tum sententia, Motu proprio, et ex certa scientia nostris, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, omnibus, et singulis cuiuscumque Ordinis, et instituti Regularium, etiam Mendicantium, Superioribus, in virtute sanctae obedientiae, et sub indignationis nostrae, ac privationis dignitatum, et officiorum per eos obtentorum, eo ipso incurrendis poenis, praecipimus, et mandamus, ut iuxta praedictum decretum quilibet ipsorum regularem non subditum Episcopo, intra claustra degentem, et extra ea ita notorie delinquentem, ut populo scandalo sit, Episcopo instante, intra tempus ab Episcopo praefigendum, severe puniat, ac de punitione Episcopum certiorem faciat, et alias decretum ipsum, in omnibus, et per omnia exe- quatur. Caeterum si Superior in regularem delinquentem non animadverterit, quinimmo si illum impunitum ad alia suorum Ordinum loca, extra Episcopi Dioecesim, ut praefertur, transmiserit, volumus, et simili motu, atque aucto­ritate decernimus, ut Superior instante Episcopo, intra terminum ab Episcopo praefigendum, et sub eisdem indignationis nostrae, ac privationis dignitatum, et officiorum obtentorum, necnon et sub inhabilitatis ad illa, et alia in poste­rum obtinenda, ac ulterius privationis activae, et passivae vocis, ad quas a nemine praeterquam a Nobis, et a Romano Pontifice pro tempore existen. restitui possit, ipso facto similiter incurrendis poenis, ipsum regularem delin­quentem a loco, ad quem transmissus fuit, revocare, et in quo deliquit, con­stituere, seu sistere teneatur. Quod si hoc etiam facere praetermiserit, per praesentes similiter statuimus, ut Ordinarius loci ad quem regularis delin­quens transmissus fuerit, super praemissis ab ipso Ordinario loci, in quo deliquit, similiter requisitus, vel alias de illius delicto informatus, ut prae­fertur, tamquam Sedis Apostolicae delegatus, praedictum Concilii decretum omnino exequi, et in regularem delinquentem severe animadvertere possit, et debeat.

§ 4. Decernentes, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 93, 94].


182

Clemens VIII, const. Romanum Pontificem, 28 febr. 1596.

Romanum Pontificem decet, ea quae ob iustas causas interdum statuta sunt, cum ipsa rerum experientia suadet, moderari, et immutare, prout in Domino salubriter conspicit expedire.

§ 1. Alias sane emanarunt literae fel. rec. Sixti PP. V, Praedecessoris nostri, contra Clericos male promotos, ac in Episcopos in Ordinum colla­tione peccantes, tenoris infrascripti, videlicet Sixtus Episcopus Servus ser­vorum Dei. Ad perpetuam, etc. Sanctum et salutare, etc.

Omittitur insertio buliae, quoniam eam habes supra, in N. 166.

§ 2. Nos animadvertentes in dn n-, literis nihil fere, quo ad ea, quae in ordinum collatione servanda sunt, disponi ultra id, quod in sacris Canonibus, et in Concilii Tridentini Decreti-., a. aliorum Romanorum Pontif. Praedeces­sorum nostrorum Constitutionibus dispositum fuit, sed diversas poenas, et censuras ecclesiasticas contra I pi-(..pos, et alios Praelatos in ordinum col­latione peccantes, et similiter loitlia ( b inos, tam saeculares, quam cuiusvis Ordinis, instituti, et militiae regni.nes male promotos constitui, absolutio- nemque, et dispensationem Sedi Apostolicae reservari, et alias sicut in prae­fatis literis continetur. Considcrantesque, tam promoventes quam eos, qui ad dictos Ordines promoventur, saepe censuris, et poenis huiusmodi, ob illarum multiplicationem in eorum perniciem animarum, variis modis illaqueari, non­nullos ex Praelatis, et Episcopis in conferendis huiusmodi ordinibus nimis scrupulose procedere, multosque metu poenarum, et censurarum praefatarum, ab Ordinum collatione prorsus deterreri, adeo ut Clericorum, et Sacerdotum numerus propterea aliquibus in locis valde imminutus sit, omnium in prae­missis securitati, ac animarum saluti, paterna charitate prospicere volentes, Motu proprio, et ex certa scientia nostris, Apostolicae potestatis pleni­tudine, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, supradictas literas ad ter­minos sacrorum Canonum, ac Constitutionis, rec. mem. Pii Papae II etiam Praedecessoris nostri, quae incipit: Cum ex sacrorum (cf. N. 57), sub dat. videlicet 15 kal. Dec. anno incarnationis Dominicae 1461, Pontif, sui an. iv, cuius tenorem praesentibus pro expresso haberi volumus, et ad dispositio­nem Decretorum sacri Tridentini Concilii restringimus, et reducimus, nec­non censuras, et poenas in eisdem Sixti literis contra quoscumque, praeter­quam contra simoniace ordinantes, et ordinatos, inflictas, quas volumus in suo robore permanere (aliis omnibus poenis a sacris Canonibus, et Conciliis contra praedictos omnes similiter inflictis salvis, et firmis remanentibus) mo- deramur, et abolemus.

§ 3. Decernentes, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 97].


183

Clemens VIII, const. Regularis disciplinae, i? mart. 1596.

Regularis disciplinae restitutioni, pro qua potissimum iuxta muneris nostri debitum laborare non desistimus, illud in primis magnum imp< dinu-n- tum afferre quotidiano usu compertum est, quod in omnibus Conventibus, iis praesertim, qui maiori reformatione indigent, singuli ad Religionem venien­tes passim recipiuntur. Unde fit, ut quo magis Nos variis Constitutionibus male affectas radices am putare studemus, eo magis in dies depravatae, infui ctuosaeque eiusmodi noviter profitentium succrescant.

§ 1. Cui quidem malo occurrere volentes, praesenti Decreto statuimus, districteque praecipimus omnibus Generalibus, Provincialibus, Coinmissarns, Ministris, caeterisque Superioribus Conventuum intra Italiae, et insularum adiacentium fines existentium quibuscumque, et quorumcumque Ordinum Mendicantium, ut de caetero neminem sub quovis praetextu, aut colore, ad habitum regularem admittant, nisi in Conventibus auctoritate nostra pro­pediem in unaquaque Provincia designandis.

§ 2. Insuper sancimus, ut quoad eiusmodi Conventus, ut praefertur, per Nos deputati non fuerint, omnes praefatorum Ordinum Superiores a re­ceptione quorumcumque Novitiorum, sive ad habitum, sive ad professionem omnino abstineant.

§ 3. Superior, qui huius Decreti transgressor extiterit, ipso facto poenam privationis omnium officiorum, quae tunc obtinebit, vocisque activae, et per­petuae inhabilitatis ad alia in posterum obtinenda, se noverit incurrisse, ac aliis etiam poenis arbitrio nostro subiaceat.

§ 4. Receptiones vero, et professiones quaslibet eorum, qui contra huius­modi Decretum nostrum admissi fuerint, nullas, et irritas esse nunc decer­nimus, et declaramus.

§ 5. Privilegiis, statutis, et consuetudinibus quibuscumque in contrarium minime obstantibus.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 410, 411].


184

Clemens VIII, decr. Sanctissimus, 18 aug. 1597.

§ 1. Sanctissimus D. N. D. Clemens Papa VIII decrevit, ut qui in prae­senti Card. Diaconi existunt, èi in ordine Diaconatus per integrum decen­nium a die eorum promotionis ad Cardinalatum perseverarint, transeuntes ad ordinem Presbyteratus, locum obtinere valeant ante omnes illos Cardi­nales Presbyteros, qui post illos ad Cardinalatum assumpti fuerint; dum­modo decem saltem Cardinales Diaconi in eodem ordine remaneant.

j Iii posterum vero Cardinales Diaconi promovendi, eodem privilegio p 'iuntur, uno hoc excepto, quod ipsis decennii tempus, non a die quo ad 1 irdlnalatum evecti fuerint, sed a die quo ad ordinem Presbyteratus pro moveri potuerint, currere incipiat.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 165].


185

Clemens VIII, const. Cum ob nonnullas, io apr. 1598.

Cum ob nonnullas graves, et urgentes causas ad Civitatem, et Duca­tum nostrum Ferrarien. cum plerisque S. R. E. Cardinalibus, et nonnullis nostris, et Romanae Curiae Officialibus propediem, annuente Domino, nos conferre, ac ibidem, et in aliis forsan temporalis ditionis Ecclesiasticae locis per aliquot menses commorari statuerimus. Cumque in Alma Urbe nostra causarum, et literarum Audientiam, nec non etiam Cancellariam nostram Apo­stolicam relinquamus, et praeterea diversi eiusdem S. R. E. Cardinales, alii­que Romanae Curiae Officiales in eadem Urbe remaneant, Nos ne propterea dubitatio aliqua circa Curiales, ac Officiales, eiusdem Romanae Curiae oria­tur, providere volentes;

§ 1. Hac nostra Constitutione, tam eos qui Nos sequentur, quam eos qui in dicta Urbe remanserint, sive S. R. E. Cardinales, sive Officiales, et Curiales, aut alii quicumque eamdem Romanam Curiam sequentes fuerint, unam tantum, et non duas Romanas Curias constituere, eosque omnibus, et singulis gratiis, privilegiis, antelationibus, praerogativis, declarationibus, indul­tis, facultatibus, concessionibus, et consuetudinibus, etiam quoad acceptatio- nes, et provisiones beneficiorum faciendas, quibus Cardinales, Officiales, Curiales, et alii praedicti, dum Nos in dicta Curia in eadem Urbe reside- mus, de iure, et consuetudine utuntur, potiuntur, et gaudent, seu uti, potiri, et gaudere posse, et debere, perinde ac si Nos in eadem Urbe resideremus, auctoritate Apostolica tenore praesentium statuimus, decernimus, et decla­ramus.

§ 2. Necnon etiam eamdem Curiam censeri volumus, quoad beneficia, quae tam in dicta Urbe, et in Civitatibus, et locis ad quae accedemus, et in quibus in itinere eundo, et redeundo pro tempore moram trahemus, quam per obitum illorum, qui Nos, et Curiam nostram sequentur, seu ad Nos, et ad eamdem Curiam pro eorum negociis accedent, et in itinere, sive eundo, sive redeundo diem claudent extremum, quomodolibet vacabunt, neminem­que de illis praeter Nos disponere posse.

§ 3. Sicque per quoscumque Iudices, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 216].


186

Clemens VIII, decr. Sanctissimus, 20 init. 150Q.

Sanctissimus in Christo Pater, et D. N. D. Clemens divina providentia Papa VIII cum iamdudum animadverteret collapsae Regni.m . disciplinae resti­tutioni, pro qua potissimum, iuxta sui muneris debitum vigilare, ac laborare non desistit, illud in primis magnum impedimentum afferre, quod in omni­bus Monasteriis, et Conventibus, iisque praesertim, qui maiori indigent refor­matione, singuli ad Religionem profitendam accedentes, passim, ,n sine dele­ctu recipiuntur, ac inde fieri, ut quo magis variis Constitutionibus male affectas radices evellere studet, eo magis infructuosa noviter provenicnlium germina quotidie succrescant; cumque ob zelum, ac desiderium, quo tenetur Sanctitas Sua, omnes Regulares ad vetus suae cuiusque Religionis institutum redigendi, districte prohibuerit, ne quis in certis Monachorum, et Mendican­tium Ordinibus ad suscipiendum habitum Religionis admitteretur, profiteri- turve, quousque Monasteria, et Conventus aliquot destinarentur, in quibus posset commodius regularis observantia, secundum reformationem a Sancti­tate Sua institutam, introduci.

§ 1. Quia tamen non obstante tali prohibitione, cognovit nonnullos fuisse, vel sub colore facultatis, et licentiae a Sanctitate Sua obtentae, vel quia talis prohibitio ad illorum notitiam non pervenerit, receptos, et admis- sos, praeter mentis suae sensum. Idcirco huic malo prospicere volens, ne licentiarum, ac facultatum huiusmodi subreptione, ac praetextu Decretum Sanctitatis Suae irritum reddatur. Nunc denuo districte praecipit, ac mandat omnibus Generalibus, Provincialibus, Commissariis, Ministris, Praesidentibus, Abbatibus, Prioribus, et Guardianis quibuscumque, caeterisque Superioribus Conventuum, Monasteriorum, ac Domorum quocumque nomine appelletur, intra Italiam, et Insularum adiacentium fines existentium, quorumcumque Ordinum Mendicantium, et non Mendicantium (exceptis tamen Carthusiano- rutn, Fratrum Minorum de Strictiori Observantia, necnon Capuccinorum S. Francisci, Reformatorum S. Dominici, Discalceatorum Ordinis Carmelita­nus necnon Fratrum Congregationis Fuiliensis Cisterciensis Ordinis, ac Fremit.num Eremi Camaldulensis Montis Coronae, Clericorum Regularium I heatmorum, Societatis Iesu, Sancti Pauli Decollati, et aliorum de Somaschai Ministrorum Infirmorum respective Ordinibus, Societatibus, seu Congrega- tioiiibus nuiieupatis, quae etiam antea exceperat, et nunc iterum excipiendo» voluit prohibitionem hanc ad illa nullo modo extendi) ne sub cuiusvis licen­tiae, et t u nitate, impetratae, vel impetrandae obtentu, nisi per literas in forma Brevis dumtaxat, et non alias, quemquam ad habitum Regularem suscipiendum, nec etiam conversos, nisi in Conventibus, Monasteriis, et Domibus, auctoritate eiusdem SS. D. N. propediem in unaquaque Provincia designandis recipere, aut receptos ad professionem admittere, ullo modo audeant. Quinimmo contra primam prohibitionem Sanctitatis Suae receptos,

> n nn i Imperfectum habitum, aut sine caputio gerant, post praesentis Decreti m I' nimia Curia publicationem, omnino eiiccre debeant.

î 2. Superiorem autem, qui huius Decreti transgressor extiterit, ipso facto poenam privationis omnium officiorum, quae tunc obtinebit, vocis activae, et passivae, et perpetuae inhabilitatis ad alia in posterum obtinenda, eo ipso incurrere voluit, ac decrevit, et aliis etiam poenis arbitrio Sanctitatis Suae imponendis subiacere.

§ 3. Receptiones vero, et professiones quaslibet eorum, qui contra huius, modi Decretum admissi fuerint, nullas, et irritas esse ad quemcumque effe­ctum, et nunc decernit, et declarat.

§ 4. Hoc autem Decretum noluit Sanctitas Sua eos Ordines comprehen­dere, qui Conventus, Domos, et Monasteria a se probata pro Novit, rece­ptione, et educatione hactenus permissione sua constituerint.

§ 5. Caeteras vero licentias, sive particulares, quae in hanc diem effe­ctum non sunt sortitae, revocat, et annullat.

§ 6. Vult autem Decretum hoc suum in solitis locis Urbis publicatum, ita praedictorum singulos afficere, ac si cuilibet personaliter fuisset intima­tum, privilegiis, statutis, et Constitutionibus quibuscumque in contrarium minime obstantibus.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 411].


187

Clemens VIII, decr. Nullus omnino, 25 îul. 150Q.1

Nullus omnino praetextu cuiuscumque privilegii, vel superioritatis, etiam Generalatus, a servitio Chori censeatur immunis, nisi pro tempore, quo quis in proprii officii munere actu fuerit occupatus. Cum Lectoribus autem, et Praedicatoribus, Superiores iis tantum diebus, quibus eos legere, aut prae­dicare contigerit, dispensare possint. Idem quoque praestare valeant cum aegrotis, et studiorum causa legitime impeditis. In eos vero qui negligentes, aut inobedientes fuerint, salutari poenitentia Superiores animadvertant, ad praescri­ptum Regulae, et Constitutionum, alimenti etiam si opus fuerit subtractione.

§ 1. Lectio Sacrae Scripturae, vel casuum conscientiae bis in hebdo­mada, praescriptis diebus in singulis Conventibus habeatur, ad quam Fra­tres omnes conveniant; eaque absoluta, mutua collatione circa explicatam doctrinam sese utiliter exerceant.

§ 2. Quo Tridentini Concilii Decreta de paupertatis Voto custodiendo fidelius observentur, praecipitur, ut nullus ex Fratribus, etiamsi Superior sit, bona immobilia, vel mobilia, aut pecuniam, proventus, census, eleemosynas, sive ex Concionibus, sive ex Lectionibus, aut pro Missis tam in propria Ecclesia, quam ubicumque celebrandis, aliove ipsorum iusto labore, et causa, et quocumque nomine acquisita, etiamsi subsidia consanguineorum, aut pio-

1 Edebatur hoc decretum pro Ordine Servitarum.

rum largitiones, legata, aut donationes fuermt, tamquam propria, aut etiam nomine Conventus possidere possit, sed ea 'ium i ' latini Superiori tradantur, et Conventui incorporentur, atque cum caetetis illius bonis, n-dditibus, pecu­niis, ac proventibus confundantur, quo communis mde vii tus, et vestitus omnibus suppeditari possit. Neque Superioribus, quit umque fili sint, ullo pacto liceat eisdem Fratribus, aut eorum alicui, b na i ii l a, etiam ad usumfructutn, vel usum, administrationem, aut cuimm u Ian < nam depositi, aut custodiae nomine concedere. Eorum vero, quae ad m ¦ ii item con­cessa erunt, nullus quicquam possideat, ut proprium, neque ut pt .pit uta­tur. Qui in praemissorum aliquo deliquerit, poenas nedum a < medio I ri- dentino praescriptas, sed alias quoque multo graviores, Supernum arbitrio imponendas incurrat Nulla quorumcumque Superiorum dispen ati" nulla licentia, quantum ad bona mobilia, vel immobilia Fratres exeus.ue possit, quo minus culpae, et poenae ab eiusdem Concilii Decretis impositae, et ipso facto incurrendae, obnoxii sint; etiamsi Superiores asseverent huiusmodi dispensationes, aut licentias concedere posse, quibus in ea re fidem minime adhiberi volumus.

§ 3. Fratrum vestitus, et suppellex cellarum, ex communi pecunia mtn paretur, et omnino uniformis sit Fratrum, et quorumcumque Superiorum, statuique paupertatis, quam professi sunt, conveniat, ita ut nihil superllui admittatur, nihil etiam quod sit necessarium, alicui denegetur. Quaecumque Fratrum vestes, sive laneae, sive lineae, omnisque alia suppellex in aliquem commodum Conventus locum deferantur, ibique ab uno, vel duobus Fra­tribus huic muneri deputatis, diligenter custodiantur, ut inde Superioris arbi­trio, prout unicuique opus fuerit, subministrari opportune possint.

§ 4. Omnes etiam Superiores, quicumque illi sint, eodem pane, eodem vino, eodemque obsonio, sive eadem, ut aiunt, pitantia, in communi mensa prima vel secunda, nisi infirmitatis causa impediti fuerint, vescantur; neque singulare aliquid, quo privatim quisque in cibum utatur, ullo modo afferri possit; si quis in ea re peccaverit, nihil ea die alimenti percipiat, nisi panem, et aquam.

8. Superioribus autem, nec Concilii Tridentini, aut haec nostra decreta d ed arare, interpretari, aut relaxare ullo modo possint, omnino interdicimus, et prohibemus. Decernentes irritum, etc., si quis autem contra praesum­pserit attentare, is eo ipso omni gradu, officioque privatus, et ad ea per­petuo inhabilis existat.

§ U. Ut omnis scandalorum, et vagationis occasio tollatur, Conventus clausura perpetuo, ac diligenter servetur; ac propterea a Superiore Ianitor constituatur, qui diligentia, ac morum integritate maxime commendetur; is ianuae custodiendae semper assistat, eamque nemini Fratrum aperiat, nisi socium, et exeundi licentiam obtinuerit.

§ 16. Nullus etiam Superior, cellas, sive in claustro, sive alibi separatas a communi Donnitoii" habeat, sed unusquisque unica cella, eadem cum caeteris aliorum Fratrum ¦ ouiuncta, nudis omnino parietibus, ac lecto, et mensa humilibus, uni!"tinique uppellectili, ut praefertur, quemadmodum Religiosos decet, contentus sit Possit tamen Generalis alicui ex Superiori-

Im» i .im, nluuiii, si eorum muneris, et officii necessitatem id exigere cogno­vi' iii. iam etiam cellam concedere. Ceilae, sive aediculae, quae extra Dor- m i u ium separatim sunt, ad officinas, aut alias ad communem usum, et

..... i nuditatem Conventus redigantur. Sigillatim suo quisque lecto cubet,

neque ullibi duo eodem lecto dormire possint, qui omnes ad certam for­mam redigendi erunt. In privatis cellis nulli camini permittatur, sed omnes obstruatur statim, cardinibus etiam e parietibus convulsis, ut res illa non ad tempus facta, sed perpetuo duratura videatur, cellis tamen Generalis, aut alterius Superioris, ac Praedicatoris exceptis.

§ 18. Valetudinarium in singulis Conventibus certo, ac salubriori loco constituatur, quod pro loci ^situ, ac Fratrum numero, quoad fieri poterit, commodissimum esse possit, iii quo Fratres omnes, cum aegrotabunt, emen­tur, nec inde, nisi recuperata sanitate abire permittantur. Qui vero infirmo­rum curae praepositi sunt, omni sedulitate, ac charitate operam suam prae, stabunt, ac curabunt, ne quid aegrotis omnino desit, quod ad sanitatem recuperandam pertineat.

§ 19. Ineatur ratio, qua, sublatis licentiis, ac facultatibus hactenus qui­buscumque concessis, degentes extra Conventus claustra ad ea quamprimum revocentur; nec de caetero, nisi ex gravissima causa a Sede Apostolica pro­banda, huiusmodi facultates concedi possint.

§ 20. Nulli in posterum ad habitum, aut professionem admittantur, nisi in Conventibus per Sedem Apostolicam in qualibet Provincia depu- tandis.

§ 21. Curent Superiores, ut constitutio interdicens largitiones munerum, et praescribens hospitalitatis formam, ab omnibus in quolibet Conventu invio­labiliter observetur.

§ 22. Ut omnis officiorum ambitus occasio praecludatur, caveant omnes a directa, vel indirecta vocum, seu suffragiorum procuratione tam pro se ipsis, quam pro aliis, tum in Capitulis locorum, tum in caeteris, praesertim Generalibus Capitulis, aut Congregationibus, seu alibi. Quicumque secus fecerint, praeter alias poenas, et censuras hactenus contra huiusmodi ambien- tes inflictas, quas in suo robore permanere volumus, in poenam privationis officiorum, quae obtinent eo ipso incidant, et ad futura quaecumque pariter inhabiles habeantur; super quo cum eis dispensari a nemine possit nisi a Nobis, vel successoribus nostris, et pro qualitate culparum gravius etiam plectantur. Porro supradictas omnes poenas ad complices, ac simpliciter scientes, et non revelantes extendimus.

§ 23. In Superiorum, et Officialium omnium electionibus, forma prae­scripta a Sacro Concilio Tridentino, et Ordinis Constitutionibus inviolabiliter servetur; iurentque Electores secundum veritatem cuiusque conscientiae, pro- biores, ac magis idoneos se electuros; ac propterea, priusquam ad electio­nem deveniatur, in primis, et ante omnia praelegantur Constitutiones de qua­litate, et requisitis eligendorum. Ad officia, gradus, et Praelaturas, illi praecipue eligantur, qui possint, et consueverint regulas Ordinis, et Constitutiones observare, praesertim quae pertinent ad servitium Chori, ac vestitum, et victum communem.

§ 25. Illud porro Superiores omnes in Domino admonemus, ut memo­res sint rationis, quam in novissimo die reddituri sunt pro grege sibi com­misso, ac propterea omni studio invigilent, ut quae in eorumdem Ordinis Regulis, et Constitutionibus de oratione mentali, silentio, ieiuniis, Capitulo culparum, aliisque spiritualibus exercitiis prudenter, ac pie sancita sunt, ea omnia, et singula ad unguem observentur; intelligantque super his veluti fundamentis omnium Religionum aedificia construenda, et amplianda esse; quae ut faciliorem exitum sortiantur, et fructus uberiores in animis Fratrum producant, valde opportunum erit, si in quolibet Conventu singulis hebdo­madis habeatur sermo de religiosa disciplina, regularique observantia.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 340-343].


188

Clemens VIII, const. Etsi alias, i dec. 1601.

Etsi alias fel. record. Paulus Papa IV Praedecessor Noster, ad nefarlam, et sacrilegam quorumdam hominum temeritatem coercendam, qui cum ad sacrum Presbyteratus ordinem minime promoti sint, Sacerdotis tamen aucto­ritatem sibi temere assumentes, Missarum celebrationem usurpare, et Sacra­mentum Poenitentiae ministrare praesumunt, decreverit huiusmodi delin­quentes a Sanctae Inquisitionis Iudicibus tradi debere Curiae saeculari debita animadversione puniendos.

§ 1. Et postea rec. mem. Sixtus Papa V etiam Praedecessor Noster praedictum Pauli IV decretum innovari, ac serio observari mandaverit, eo tamen dictorum hominum prorupit audacia, ut praetextu ignorationis huius­modi decretorum, ac poenarum, contra ipsos, ut praefertur, inflictarum, illis se minime subiacere, et obnoxios esse putent, ac propterea se ab eisdem liberari, et absolvi posse praetendant.

§ 2. Nos igitur animadvertentes, huiusmodi perditos, et nefarios homi­nes ad sacrum Presbyteratus ordinem non promotos, Missarum celebrationem usurpare praesumentes, non solum actus idololatriae, saltem extrinsece, seu pei externa, et visibilia Religionis, et pietatis signa exercere, sed etiam quan­tum in ipsis est, efficere, ut Christifideles, qui credunt eos ordinatos esse, et rite • 'inficereSacramentum Eucharistiae,idololatriae crimen ignoranter incur. iant, purum videlicet Panem, et Vinum, tamquam verum Christi Domini Nustii Corpus, et Sanguinem, eisdem adorandum proponentes, Confessiones autem audientes, non solum Sacramenti Poenitentiae dignitatem contemnere, verum etiam Christifideles decipere, dum scilicet inique sibi assumunt gra­dum Sacerdotalem, et auctoritatem absolvendi a peccatis magno cum periculo, et scandalo plutimorum.

§ 3. Propte!ea, ut gravissima haec scelera committentes, posthac debito supplicio puniantur, Motu proprio, et ex certa Nostra scientia, ac matura deliberatione deque Apostolicae potestatis plenitudine, Sanctae Inquisitionis Iudicum conscientiae consulere, et ne in futurum de poena hisce delinquen-

tibiis imponenda dubitari possit, providere volentes, supradictorum Praede­cessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes, hac perpetuo valitura Constitu­tione decernimus, atque statuimus, ut quicumque non promotus ad sacrum Presbyteratus ordinem, repertus fuerit Missarum celebrationem usurpasse, vel Sacramentalem Confessionem audivisse, a Iudicibus Sanctae Inquisitionis, vel locorum Ordinariis tamquam Ecclesiae misericordia indignus, a foro Ecclesiastico abiiciatur, et ab ordinibus Ecclesiasticis, si quos habuerit, rite degradatus statim Curiae saeculari tradatur, per Iudices saeculares debitis poenis plectendus.

§ 4. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 395, 396].


189

Clemens VIII, const. Cum ad regularem, 19 mart. 1603.

§ 1. Cum ad Regularem disciplinam m singulis Religiosorum Monaste­riis propagandam, Novitiorum institutio maxime utilis sit, ac necessaria, et nihil ad gravem illam, ac laudatissiniam priscorum Patrum vivendi rationem relaxandam, maiorem vim habuisse compertum sit, quam vel nimiam in reci- piendis Novitiis facilitatem supra numerum, quem capere, atque alere Mona­steria ipsa possent, vel negligentiam in probando, et examinando eorum spi­ritu, an vere esset ex Deo, atque ex praecipuo desiderio illi inserviendi, vel denique incuriam in eis educandis, atque instituendis.

§ 2. Idcirco, ut huiusmodi incommodo deinceps occurratur, praecipitur omnibus, et singulis, ad quos spectat, ut in recipiendis Novitiis, et in eorum institutione atque educatione, nec non in Magistri, et aliorum Ministrorum electione, praeter alia, quae in sacris Canonibus, ac decretis, praesertim Concilii Tridentini, Pontificiis, et cuiuscumque Ordinis, aut Instituti Consti­tutionibus continentur, tam in alias designatis, quam nunc, et imposterum ad hoc designandis Monasteriis, et Conventibus, haec, quae sequuntur, invio- late observari, et exequi perpetuo curent.

§ 3. Primum, quod attinet ad Novitiorum recipiendorum formam, ultra diligentem perquisitionem, quae habenda erit de uniuscuiusque natalibus, corporis habitudine, moribus, et vita anteacta, ac praecipue eorum, qui sex- tumdecimum aetatis suae annum excedent, an criminosi, an aere alieno gra­vati, vel reddendae alicuius administrationis rationi obnoxii sint, iuxta for­mam Constitutionis fel. record. Sixti V et moderationum subsecutarum;1 illud etiam Superiores, ad quos spectabit, sedulo perquirant, ut quibus in Monasteriis, et Conventibus ex Apostolica facultate Novitiatus fuerint insti­tuti, in iis ad Religionem nullus imposterum admittatur, qui, et ex honestis parentibus natus non sit, et conditiones sacris Canonibus, Summorumque

» Cf. N. 162, 164, 170.

Pontificum Constitutionibus praescriptas non li.iln-.it, iuxta decretum super forma recipiendi Novitios die 19 maii 1602 editum.

§ 4. Quisque recipiendus in aliquo Ordine Regni.iri, etiam Mendican­tium, in ea sit aetate constitutus, quam eius Onlim-., iii quo i eripietur, regu­laria instituta, et ordinationes requirunt; eam veto litei.num , h utiam cal- leat, aut illius addiscendae spem indubiam praesetei.it. ut mmoies, et suis temporibus maiores ordines, iuxta Decreta Sacri Ci multi I 11 • 1 ¦ ¦ 11 i n i -susci­pere valeat. Sed si quis annum vigesimumquintutn exenlru . .ul li.ibitum Regularem admitti postulaverit, et talis eruditionis exprts iuvi utu-. tn.-i i :. in Conversorum tantum, quibus literarum scientia non est nnrv.aria, nume­rum referatur. Ipsi autem Conversi non recipiantur ante vicesimum .tet.iiis suae annum, et nisi saltem praecipua Doctrinae Christianae e.qui.i nov. i mt.

§ 5. Demum Superiores diligenter exquirant, quo spiritu, qua m< uti-, ac voluntate id regularis vitae genus elegerint, quem sibi finem pioposuciint, num zelo melioris frugis, ac perfectioris vitae, et ut Deo liberius lainulaii possint, an potius levitate, vel humano aliquo affectu, aut inordinato animi motu ducantur, et an eorum parentes ope, et subsidio ipsorum induentes destituantur.

§ 6. Provideant quoque, ut omnes etiam Conversi recipiendi, prius­quam ad habitum regularem admittantur, ab iis quibus munus hoc incumbit, de regula quam professuri sunt, tribus votis essentialibus, statuque Regulari, et aliis cuiusque Ordinis peculiaribus institutis, et Constitutionibus diligenter instruantur. Et quia quarumdam Religionum moris est, nedum Conversos ad professionem admittendos, verum et Oblatos, ut vocant, recipere, circa ipsorum Oblatorum receptionem unaquaeque Religio suas peculiares Con­stitutiones, specialiaque instituta observare teneatur.

§ 7. Statim atque Novitii ad habitum recepti, et in locum Novitiatus introducti fuerint, per generalem omnium pëccatorum confessionem totius anteactae vitae conscientiam discutiant, et expurgent.

§ 8. Quod vero ad loci qualitatem uniuscuiusque Novitiatus spectat, locus huiusmodi propria clausura ab ea parte Conventus, et Monasterii, in qua degunt professi, segregatus sit, atque distinctus; habeatque tot ad dor­miendum cellulas separatas, quot erunt numero Novitii, vel Dormitorium ita capax, ut pro singulis singuli lectuli commode sterni possint; in quo etiam cellula, vel certus, ac determinatus locus pro Magistro, eiusque Socio repe­riatur; in quo etiam, praeter alias communes commoditates, aptus locus adsit ad spirituales collationes, seu conferentias faciendas, ac lectiones, instruc­tionesque Magistri audiendas, et in quem hiemis tempore ad calefaciendum se igne communi recipiantur. Oratorium insuper, seu Cappella, si commode fieri poterit, ad Novitios in spiritualibus, praesertim in caeremoniis, Eccle- siasticisque functionibus exercendos. Hortus quoque peculiaris ad honestam recreationem, bene conclusus, atque munitus adsit; sin minus, hortum cae­teris Fratribus communem recreationis tempore ingrediantur. Ipsis vero Novi­tiis ibi commorantibus, curabit Magister cum loci Superioris auctoritate, si

i 1 i imponenda dubitari possit, providere volentes, supradictorum Praede-

> um Nustroruin vestigiis inhaerentes, hac perpetuo valitura Constitu­ti n decernimus, atque statuimus, ut quicumque non promotus ad sacrum in diyteratus ordinem, repertus fuerit Missarum celebrationem usurpasse, vel Sacramentalem Confessionem audivisse, a Iudicibus Sanctae Inquisitionis, vel locorum Ordinariis tamquam Ecclesiae misericordia indignus, a foro Ecclesiastico abiiciatur, et ab ordinibus Ecclesiasticis, si quos habuerit, rite degradatus statim Curiae saeculari tradatur, per Iudices saeculares debitis poenis plectendus.

§ 4. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 395, 396).

189

Clemens VIII, const. Cum nil regularem, i Q mart. 1603.

§ 1. Cum ad Regularem disciplinam m singulis Religiosorum Monaste­riis propagandam, Novitiorum institutio maxime utilis sit, ac necessaria, et

nihil ad gravem illam, ac laudatissimam                        ium Patrum vivendi rationem

relaxandam, maiorem vim habuisse compertum sit, quam vel nimiam in reci- piendis Novitiis facilitatem supra munerum, quem capere, atque alere Mona­steria ipsa possent, vel negligentiam in prohaudo, et cxamiuando eorum spi­ritu, an vere esset ex Deo, atque ex praecipuo desiderio illi inserviendi, vel denique incuriam in eis educandis, atque instituendis.

§ 2. Idcirco, ut huiusmodi incommodo deinceps occurratur, praecipitur omnibus, et singulis, ad quos spectat, ut in recipiendis Novitiis, et in eorum institutione atque educatione, nec non in Magistri, et aliorum Ministrorum electione, praeter alia, quae in sacris Canonibus, ac decretis, praesertim Concilii Tridentini, Pontificiis, et cuiuscumque Ordinis, aut Instituti Consti­tutionibus continentur, tam in alias designatis, quam nunc, et imposterum ad hoc designandis Monasteriis, et Conventibus, haec, quae sequuntur, invio- late observari, et exequi perpetuo curent.

§ 3. Primum, quod attinet ad Novitiorum recipiendorum formam, ultra diligentem perquisitionem, quae habenda erit de uniuscuiusque natalibus, corporis habitudine, moribus, et vita anteacta, ac praecipue eorum, qui sex- tumdecimum aetatis suae annum excedent, an criminosi, an aere alieno gra­vati, vel reddendae alicuius administrationis rationi obnoxii sint, iuxta for­mam Constitutionis fel. record. Sixti V et moderationum subsecutarum;1 illud etiam Superiores, ad quos spectabit, sedulo perquirant, ut quibus in Monasteriis, et Conventibus ex Apostolica facultate Novitiatus fuerint insti­tuti, in iis ad Religionem nullus imposterum admittatur, qui, et ex honestis parentibus natus non sit, et conditiones sacris Canonibus, Summorumque

1 Cf. N. 162, 164, 170.

Pontificum Constitutionibus praescriptas non habeat, iuxta decretum super forma recipiendi Novitios die 19 maii 1602 editum.2

§ 4. Quisque recipiendus in aliquo Ordine Regulari, etiam Mendican­tium, in ea sit aetate constitutus, quam eius Ordinis, in quo recipietur, regu­laria instituta, et ordinationes requirunt; eam vero literarum scientiam cal- leat, aut illius addiscendae spem indubiam praesefer.it, ut minores, et suis temporibus maiores ordines, iuxta Decreta Sacri Concilii tridentini susci­pere valeat. Sed si quis annum vigesimumquintum excellens ad habitum Regularem admitti postulaverit, et talis eruditionis expers inventus fuerit, in Conversoruin tantum, quibus literarum scientia non est necessaria, nume­rum referatur. Ipsi autem Conversi non recipiantur ante vicesimum aetatis suae annum, et nisi saltem praecipua Doctrinae Christianae capita noverint.

§ 5. Demum Superiores diligenter exquirant, quo spiritu, qu i mente, ac voluntate id regularis vitae genus elegerint, quem sibi finem proposuerint, num zelo melioris frugis, ac perfectioris vitae, et ut Deo liberius famulari possint, an potius levitate, vel humano aliquo affectu, aut inordinato animi motu ducantur, et an eorum parentes ope, et subsidio ipsorum indigentes destituantur.

§ 6. Provideant quoque, ut omnes etiam Conversi recipiendi, prius­quam ad habitum regularem admittantur, ab iis quibus munus hoc incumbit, de regula quam professuri sunt, tribus votis essentialibus, statuque Regulari, et aliis cuiusque Ordinis peculiaribus institutis, et Constitutionibus diligenter instruantur. Et quia quarumdam Religionum moris est, nedum Conversos ad professionem admittendos, verum et Oblatos, ut vocant, recipere, circa ipsorum Oblatorum receptionem unaquaeque Religio suas peculiares Con­stitutiones, specialiaque instituta observare teneatur.

§ 7. Statim atque Novitii ad habitum recepti, et in locum Novitiatus introducti fuerint, per generalem omnium peccatorum confessionem totius anteactae vitae conscientiam discutiant, et expurgent.

§ 8. Quod vero ad loci qualitatem uniuscuiusque Novitiatus spectat, locus huiusmodi propria clausura ab ea parte Conventus, et Monasterii, in qua degunt professi, segregatus sit, atque distinctus; habeatque tot ad dor­miendum cellulas separatas, quot erunt numero Novitii, vel Dormitorium ita capax, ut pro singulis singuli lectuli commode sterni possint; in quo etiam cellula, vel certus, ac determinatus locus pro Magistro, eiusque Socio repe- riatui ; in quo etiam, praeter alias communes commoditates, aptus locus adsit ad spirituales collationes, seu conferentias faciendas, ac lectiones, instruc­tionesque Magistri audiendas, et in quem hiemis tempore ad calefaciendum se igne communi recipiantur. Oratorium insuper, seu Cappella, si commode fieri poterit, ad Novitios in spiritualibus, praesertim in caeremoniis, Eccle- siasticisque functionibus exercendos. Hortus quoque peculiaris ad honestam recreatioiicni, bene conclusus, atque munitus adsit; sin minus, hortum cae­teris Fratribus communem recreationis tempore ingrediantur. Ipsis vero Novi­tiis ibi commorantibus, curabit Magister cum loci Superioris auctoritate, si

"|mi-. f tui it, ne in eumdem quisquam alius ingrediatur. Ad huiusmodi locum N \ ii.itu . nemini eiusdem, vel alterius Ordinis Regulari etiam Conventus, et Monasterii Officiali, ullo umquam tempore, sub quovis praetextu aditus pateat, praeterquam Magistro, eiusque Socio, ac etiam Monasterii, aut Conveu tus Superiori, si quandocumque ingrediendum sibi necessario existimaverit; quo tamen casu aliquem semper ex senioribus Conventus, vel Monasterii Patribus Socium assumat. Huius loci clausurae clavis apud Magistrum sem­per asservetur, illique soli liceat ex gravi tantum causa ingressum illuc alicui permittere; si quis autem Novitiorum quempiam alloqui voluerit, Magistro praesente, et non aliter alloquatur.

§ 9. Novitiorum Magistro Socius, si ad Novitiorum instruendam multi­tudinem necessarius fuerit, vita, et moribus, quoad fieri poterit, consimilis deputetur; qui in his, quae ad Novitiatus regimen spectant, dicto Magistro immediate subiectus existat, eliganturque tam Magister, quam Socius per Provinciale Capitulum, per triennium ad minus onus huiusmodi subituri. Quod si aliquo casu extra tempus Capitulare nova loca Novitiatus concedi contingat, tunc electionem Magistri Novitiorum et Socii huiusmodi, in his novis locis per Generalem, vel Provincialem, seu Ministrum, aut eorum Visitatores, seu Vicarios, de Definitorum tamen, vel graviorum aliorum Patrum consensu, fieri permittitur; idemque servetur, si intra triennium, alterum, vel utrumque urgenti aliqua de causa ex illis locis amoveri, vel mori contigerit, in cuius, vel quorum locum alii consimiles subrogari debeant. Tam Novitiorum Magister, quam Socius ab iis omnibus officiis, oneribusque vacationem habeant, quae Novitiorum curam, et regimen impedire valeant. Ipse Magister sacerdotali Ordine sit initiatus, ac quinto saltem supra trige­simum aetatis suae anno constitutus, et per decennium a professione emissa in Religione perstiterit. Socius vero trigesimum annum excedat; sintque ambo doctrina, et quantum per Superiorum diligentiam, et curam fieri pote­rit, vitae etiam anteactae exemplo praestantes, Orationis praeterea et morti- ficationis operibus addicti, prudentia, charitateque referti, non sine affabili- tate graves, zelum Dei cum mansuetudiné praeseferentes, ab omni cordis, ac animi perturbatione, ira praesertim, et indignatione, quae in se, et erga alios charitatem impedire consueverunt, quam longissime alieni, et tales demum, qui in omnibus seipsos bonorum operum exemplum praebeant, ut ii, qui eorum curae subsunt, illos non tam metuant, quam revereantur, nec illis unquam detrahere quicquam possint. Habeat etiam Magister plenam, et absolutam potestatem circa Novitiorum institutionem, ac Novitiatus regi­men, ita ut in illis nemini (Visitatoribus, ac Superioribus maioribus, vel etiam localibus exceptis) quovis colore se ingerere liceat. Curam adhibeat diligentem, ut Novitii omnes in regulari disciplina sedulo exerceantur, agnoscantque praecipue divinae, qua digni facti sunt, vocationis praestan­tiam, et excellentiam, quae vera sit, atque perfecta votorum solemnium, et quam necessaria cuiusque Ordinis Constitutionum observantia; modum in oratione tum vocali, tum mentali fructuose persistendi, illicitas passiones, et vitia (ad quae natura per peccatum labefactata omni tempore prona est, atque proclivis) per sensuum custodiam, et mortificationem cohibendi; austerita-

tem, ieiunia, cilicia, disciplinas, conscientiae puritatem, crebram illius discus­sionem, Sacramentorum frequentiam, confessionis pi.icsertim, quae bis sal­tem singulis mensibus fiat, per aperitionem quotidianam mutuum internorum cordis, et tentationum manifestationem, pei cxcicitium humilitatis circa viliora ministeria, per modestiam in omnibus actionibus, iliuturnumque silen­tium.

§ 10. Quilibet Novitius bis quotidie orationi mentali, et voi ali incum­bat, unusquisque secundum propriam capacitatem, et ordinem sibi a Magi­stro praescriptum, ac pluries in die propriam conscientiam unusquisque examinare contendat. Ipsi autem Magistro soli Novitiorum confessiones audiendi cura committatur. Liceat tamen Superiori, etiam locali, si ita expe­dire iudicaverit, vel per seipsum, vel per alium ab eo deputandum, semel, aut bis in anno eorumdem Novitiorum confessiones audire.

§ 11. Quotidie Missae Sacrificio intersint, et statutis horis in Choro nocturnis, diurnisque divinis Officiis assistant.

§ 12. Exercitationibus etiam corporalibus vacent, legant, vel scribant res spirituales, modestam animi recreationem interponant, quae in solitarii) loco, et commodo extra Novitiatum semel in hebdomada, vel in alternis saltem hebdomadibus longior statuatur; fiatque semper Magistro praesente, vel Socio; qui multum invigilent, ne duo ab aliis commorentur disiuncti, atque eo tempore cuiusque, in quam natura feratur, propensionem scrutentur.

§ 13. Non liceat eis, durante Novitiatus, et probationis tempore, una cum Professis, nisi in Choro, in Ecclesia tempore Officiorum, in Processio­nibus, aut in coenaculo causa refectionis commorari, nec permittatur eis Professos domo exeuntes comitari.

§ 14. Pro communibus, et propriis cuiusque necessitatibus, quae acci­dere possunt, unus ex Novitiis ipsis, aetate, moribusque provectior depu­tetur, qui absente Socio Magistro permittente, omnia, prout opus fuerit, agat, cui etiam ianuae custodia, et rerum levioris momenti provisio intra Novitiatum committi poterit.

§ 15. Cum autem, licet Clericorum bene instituendoruin cura debeat esse praecipua, Conversorum tamen religiosa instructio non sit praetermit­tenda, quin potius aequanimiter amplexanda, quandoquidem satis explo­ratum est, istorum etiam, cum Regulam profiteantur eamdem, perfectam educationem, tum Religioni decorem, et ornamentum, tum aliis Christifide­libus aedificationem, exemplum, atque utilitatem afferre; Conversis ipsis a Clericorum Novitiatu separatus ad dormiendum locus (quantum commode fieri poterit) assignari praecipitur. Illi tamen hac separatione non obstante, Magistro Novitiorum, seu Superioribus^ Monasteriorum, et Conventuum, iuxta cuiusque Ordinis Statuta, et Constitutiones subditi esse, et obedien­tiam praestare debeant, a quo non tantum circa corporalia obsequia pro­bandi, et exercendi, verum etiam pro eorum capacitate, et commoditate, de spiritualibus, praesertim de modo mentaliter orandi, diligenter instruendi erunt, quod ut commodius fiat, ad Capitula, et spirituales Conciones, quae per Magistros Novitiorum fieri solent, accersiri debeant, et in Ecclesiis sta­tutis horis conveniant, nisi tunc in suis officiis actualiter occupati fuerint.

Ç 16. Tempore vero probationis elapso, ii tantum, qui non "Ium r< h giosae perfectionis capaces, sed ad laborem corporalem apti, novo, .n • i ¦ t• genti examine reperti fuerint (dummodo aetatis suae annum, quoad ( Im, decimumsextum, quo vero ad Conversos, vigesi m u m pri m um excesserint! .1,1 professionem admittantur. Sed qui ad Conversorum habitum recepti Innuit, ad Clericorum statum transire, etiam durante tempore probationis, non possint.

§ 20. Ut autem Novitii iam in Professorum numerum (sicut praemitti tur) recepti, melius in bono spiritu, regularisque disciplinae observantia st.i biliantur, et confirmentur, mandatur, ut statim post professionem emissum, si in Conventibus, aut Monasteriis pro Novitiatibus assignatis locus aderit secundi Novitiatus, sive Professorii, ab ea, quae Novitiorum est, atque anti­quorum Professorum habitatione distinctus, et segregatus, ibi collocentur, si Monasterium, aut Conventus eos alere queat, sin minus, in alium com- modiorem Conventum, aut Monasterium transferantur, in quo is locus cum requisitis ad Novitiatum supranarratis reperiatur, vel accommodetur, aut de novo construatur. Ab hoc tamen illae Religiones excipiuntur, quae suarum Constitutionum, seu Institutorum vigore, maioris temporis cursu novos pro­fessos intra Novitiatum detinere consuescunt, quibus in hac parte non dero- gatur: illis tamen permittitur, ut praedictis earum Constitutionibus non obstantibus, id ipsum facere possint, si id rationi, ac Religioni magis expe­dire diiudicaverint; quibus in locis degant sub regulis, et modo vivendi adhuc arctiori, quam servent antiquiores professi; ita quod in negociis Monasteriorum, aut Conventuum non se intromittere, nec communibus tra- ctatibus interesse, neque alicuius exterioris obedientiae officium exercere debeant, ibique permaneant, quousque ad aetatem Sacris Ordinibus susci­piendis sufficientem devenerint, vel saltem per triennium post professionem, quo etiam tempore poterunt, quinimmo, et debebunt literarum studiis ope­ram navare, sub directione, ac regimine Superioris, qui eas qualitates habeat, quibus Novitiorum Magistrum praeditum esse oportere dictum est.

§ 21. Declaratur tamen, quod propter praemissa non censeatur concessa licentia recipiendi Novitios, nisi in locis pro Novitiatu designatis, aut impo­sterum designandis, et pro numero dumtaxat in eorum singulis praescripto, vel praescribendo.

§ 22. Denique si illi, qui inter Religiosos gradu, et ordine Superiores sunt, et alii, ad quos spectat, in praedictis omnibus, vel eorum aliquo deli­querint, seu quovis modo contrafecerint, officiorum omnium quae tunc obti­nebunt, privationem, gravioresque pro modo admissae culpae poenas, se subituros certo sciant.

[Bull. Rom., tom. 5, II, p. 412-415J.


190

Clemens VIII, const. Quoniam, 23 Iul. 1603.

Quoniam ad institutam Regularium locorum, et personarum reformatio­nem promovendam, et conservandam maxime pertinet, ut in quibusque Domibus, et Monasteriis is tantus numerus Religiosorum, qu.......................................................................................... nrnode ibi­dem ali possit, contineatur, ac eo pariter spectat, ut in ipubu que Civita­tibus, et locis, novae Domus, et Monasteria, praesertim Mendicantium, non erigantur, nisi in eisdem Civitatibus, et locis, aliarum Domorum, et Mona­steriorum in cis existentium habita ratione, commode sustentari posse digno- scatur.

§ 1. Hac igitur Nos consideratione ducti, et in praemissis pro Nostro Pastorali munere opportune providere volentes, Motu proprio, et ex certa Nostra scientia, ac matura deliberatione, deque Apostolicae potestatis pleni tudine, ex voto etiam venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium super consultationibus, et negociis Episcoporum, et Regularium praepositorum, harum serie declaramus, locorum Ordinarios non posse licentiam ad novos Conventus, cuiusque Mendicantium Ordinis, in Civitatibus, et locis eorum ordinariae iurisdictioni subiectis erigendos impertiri, nisi vocatis, et auditis aliorum in eisdem Civitatibus, et locis exi­stentium Conventuum Prioribus, seu Procuratoribus, et aliis interesse haben­tibus, et causa servatis servandis cognita constiterit, in eisdem Civitatibus, et locis novos huiusmodi erigendos Conventus, sine aliorum detrimento commode substentari posse.

§ 2. Si vero ab eorum in huiusmodi causis sententiis, ad Nos, et Apo­stolicam Sedem provocari, et appellari contigerit, ipos Ordinarios tamdiu erectionem novorum Conventuum suspendere debere, quousque a Nobis, et Apostolica Sede in eadem causa pronunciatum extiterit, irritum nihilominus, et inane decernentes, quicquid secus super his a quoquam, quavis auctori­tate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§ 3. Quocirca universis Venerabilibus Fratribus Nostris Patriarchis, Pri­matibus, Archiepiscopis, Episcopis, et aliis locorum Ordinariis per praesen­tes in virtute sanctae obedientiae districte praecipiendo mandamus, ut prae­sentes Nostras literas observent, et observari curent, et faciant.

§ 4. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, III, p. 14].


191

Clemens VIII, const. Cum Sanctissimum, 7 iul. 1604.

Cum Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quo nos Christus Domi­nus Sacri sui Corporis participes effecit, atque apud nos, usque ad consum­mationem saeculi, permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramento-

rtnn, illudque in Sacra Missa conficiatur, ac pro peccatis totius Populi Deo Puri offeratur, sane omnino conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de uno Corpore Christi participamus, una, et eadem celebrandi ratione, uniusque officii, et ritus observatione in hoc ineffabili, et tremendo Sacrificio utamur.

§ 1. Quod cum Romani Pontifices Praedecessores Nostri semper opla- rint, atque in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel. record. Pius Papa V Missale Romanum ex Decreto Sac. Concilii Tridentini ad vete­rem, et emendatiorem normam restitui, Romaeque imprimi curavit.1

§ 2. Qui etsi multis propositis poenis severissime caverit, ne quid illi, vel adderetur, vel ulla ratione demeretur, tamen progressu temporis, sive Typographorum, sive aliorum teméritas, et audacia effecit, ut multi in ea, quae his proximis annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacrorum Bibliorum versio, quae etiam ante Sancti Hiero­nymi tempora, celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missa rum introitus, et quae dicuntur Gradualia, et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est, Epistolarum, et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missae solemniis perlectus est, multis in locis perturbatus, ipsis Evangeliis diversa, et prorsus insolita praefixa initia, plurima denique passim pro arbitrio immu­tata sint, cuius rei praetextus fuisse videtur, ut omnia ad praescriptum sacro­rum Bibliorum vulgatae editionis revocarentur, quasi id alicui propria auc­toritate, atque Apostolica Sede inconsulta, facere licitum sit.

§ 3. Quod Nos animadvertentes, pro Nostra pastorali solicitudine, qua omnibus in rebus, et praecipue in sacris Ecclesiae ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri, et conservare, primum praedicta Missalia impressa sic depravata prohiberi, et abrogari, eorumque usum in celebra­tione Missarum interdici iussimus, nisi ad praescriptum exemplaris sub ipso Pio V editi integre in omnibus emendarentur; deinde mandavimus non­nullis Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, in sacris literis versatis, et Ecclesiasticae antiquitatis peritis, ut curam, Missale ad pristinam, et quam maxime emendatam formam restituendi susciperent, qui pro sua erga Nos fide, et in Romanam Ecclesiam pietate, et studio, adhibitis etiam aliis rerum Ecclesiasticarum peritis, et eruditis viris, et veteribus Missalibus, aliisque praeterea libris, qui ad eam rem opportuni videbantur, accurate per- quisitis, et diligenter inspectis, Missale Romanum suae integritati restituere, ac ipsius Pii V, et eorum qui ab eo delecti fuerant, laborem, et diligentiam confirmare, et comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo facttm est, ut nonnulla et diligenti librorum antiquorum collatione, in meliorem formam redacta, et in regulis, et rubricis aliqua uberius, et clarius expres: a sint, quae tamen ex illorum principiis, et fundamentis quasi deducta, illori m sensum imitari potius, et supplere, quam aliquid novi afferre videantur.

§ 4. Missale itaque quod idem Pius V ediderat, sic recognitum in nostra Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, et ad communem uti i tatem publicari iussimus.

1 Cf. N. 135.

§ 5. Ut autem illius usus in omnibus ('.Iiii h.ini Orbis partibus perpe­tuis futuris temporibus conservetur, ipsum
Mi 11 « iii Alma Urbe nostra in eadem Typographia tantum, et non alibi, imprimi p<> c decernimus. Extra Urbem vero iuxta exemplar in dicta Typographia num r.hium, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirum I ypupqaplns quibuscumque illud imprimere volentibus id facere liceat, requisita tamen pius, et in scri­ptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haeietn.ie piavit.itis, in iis

locis, in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinarium in !   ium In entia.

Alioquin si absque huiusmodi licentia, dictum Missale sub qu u umque lucina, de caetero ipsi imprimere, aut Bibliopolae vendere pracsuiupscMni. I vpo-

graphi, et Bibliopolae extra Statum nostrum Ecclesiasticum cxistente ,                  i

municationis latae sententiae, a qua nisi a Romano Pontifice, pi.ieieiqiiani in mortis articulo constituti, absolvi nequeant, in Alma vero Uibe, ac i eli­quo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum aut i « b- Camera, ac amissionis librorum, et typorum omnium Camerae praedictae applicandorum poenas, absque alia declaratione irremissibiliter im um .mt eo ipso.

§ 6. Et nihilominus eorumdem Missalium per eos de caetero absque huiusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum ubique loco­rum, et gentium, sub eisdem poenis perpetuo interdicimus, et prohibemus.

§ 7. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam huius­modi licentiam concedant, Missalia ab ipsis Typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali, auctoritate nostra recognito, et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel detrahi permittant, nec in praemissis praetextu incuriae Typographorum, aut non factae per coniectores, vel alios ab ipsis forsan deputandos diligentiae, se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas poenas non incurrerint alle­gare valeant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur, cuius licentiae copia initio, vel in calce cuiusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inqui­sitores videlicet, privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, Antistites autem, et Ordinarii locorum, suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae, eorum vero Vicarii, privationis similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac praeterea excommunicationis, absque alia decla­ratione, ut praefertur, poenas incurrant eo ipso.

§ 8. Caeterum pauperum Ecclesiarum, Clericorum, et personarum Eccle­siasticarum, ac Typographorum, et Bibliopolarum quorumcumque indemni- tatis, ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentibus (iis dumtaxat exceptis, quae auctoritate nostra, ut supradictum est interdicta, et abrogata fuerunt), ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus, et indulgemus.

§ 9. Non obstan. licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque Typo­graphis hactenus per Nos, seu Romanos Pontifices Praedecessores nostros, Missali praedictum Pii V imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus, et revocata esse volumus, necnon constit., et ordinat. Apostolicis

generalibus, vel specialibus in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, confirmatis, et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorum­que totis tenoribus, specialis, specifica, et expressa mentio habenda esset, tenores huiusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

[Bull. Rom., tom. 5, III, p. 54-56. - Cf. etiam Missale Romanum, initio).


192

Clemens VIII, const. Quaecumque, ^ dec. 1604.

Quaecumque a Sede Apostolica ad promovendam Christifidelium salutem aliquando concessa sunt, etsi ea maturo consilio, magnaque prudentia, et cau­tione sancita, et decreta sint, tamen cum Romanus Pontifex de animatum salute solicitus, progressu temporis animadvertit sensim aliquos abusus in eisdem statutis, et decretis observandis provenire, debet pro sui Pastoralis officii munere illis opportuna ratione occurrere, et quantum cum Domino potest, adhibito salutari remedio providere.

§ 1. Cum itaque a pluribus Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, et forsan etiam a Nobis, nonnullis regularibus Ordinibus, Religionibus, et institutis, ac etiam Christifidelium Saecularium Archiconfraternltatibus, et Congregationibus diversarum Nationum, nominum, et institutorum, tam in Alma Urbe nostra, quam in aliis Civitatibus, et locis Christiani Orbis insti­tutis, facultas eligendi, et instituendi in eorum, et aliis I cclesiis, et Col­legiis, necnon etiam sibi aggregandi Confraternitates, et Congregationes in eadem Urbe, et in aliis locis existentes, eisque privilegia, indulgentias, facultates, aliasque spirituales gratias, et indulta sibi concessa respective com­municandi attributa fuerit, ac nulla certa forma, vel ratio praescripta sit, quae in huiusmodi erectionibus, institutionibus, aggregationibus, et communicatio­nibus faciendis servari debeat; propterea sive negligentia Superiorum Ordi­num, Religionum, et institutorum, vel Officialium Archiconfraternitatuni, et. Congregationum erigentium, instituentium, aggregantium, et communican- tium, quae Confraternitatibus, et Congregationibus erigendis, instituendis, et aggregandis, et quibus communicationes privilegiorum, indulgentiarum, aliarumque gratiarum praedictarurn fiunt, non servant formam in huiusmodi erectionibus, institutionibus, aggregationibus, et communicationibus servari debitam, neque praescribunt modum, quo privilegia, indulgentias, facultates, aliasque spirituales gratias, et indulta praedicta consequi debeant, seu ipsarum Confraternitatum, et Congregationum incuria, quae non inquirunt ea, quae praestare oportet, ut illa consequantur, nonnullae pravae consuetudines irrep­serunt, multaque incommoda inde provenerunt.

§ 2. Quibus Nos pro commisso Nobis Apostolicae solicitudinis officio, paternaque erga omnes Christifideles caritate prospicere volentes, hac nostra Constitutione perpetuo valitura decernimus, atque statuimus, ut imposterum tam huius Almae Urbis nostrae, quam aliarum Civitatum, et locorum totius

Christiani Orbis Regularium Ordinum, Religionum, et institutorum, quibus in eorum, et quibuscumque aliis Ecclesiis, et (nllcpiis ('.onfraternitates Sae­cularium erigendi, et instituendi facultas concessa est, necnon etiam Archi- confraternitatum, et Congregationum, cuiusvis Nationis, nominis, et instituti illae sint, et in quibuscumquae Ecclesiis, Domibus, et Ora! >r iis, tam Saecu­larium, quam ut praefertur quorumcumque, etiam Mendicantium Ordinum, Religionum, et institutorum Regularium, quavis tam Ordinat la, quam Apo­stolica auctoritate erectae, ac institutae existant, seu alias quove modo intro- ductae reperiantur, quibus alias Confraternitates, et Cougicpitmnrs insti­tuendi, erigendi, ac sibi aggregandi, illisque privilegia, indulgentias, facultates, aliasque spirituales gratias, et indulta praedicta elarglendi, et communicandi potestas a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, vel a Nobis, et Apostolica Sede attributa fuit, Magistri, Priores, Praepositi, Rcctoies, < inbcr natores, Praeceptores, Primicerii, Praelati, Custodes, Guardiani, Piaele, ii, Administratores, et alii Officiales, seu Superiores quovis modo nutunpati, Regularium siquidem Ordinum, Religionum, et institutorum, unam tantum Confraternitatem, et Congregationem, de consensu tamen Ordinarii loci, et cum literis eius testimonialibus, quibus Confraternitatis, et Congregationis erigendae, et instituendae pietas, et christianae caritatis officia, quae exercere cupit, apud eos commendentur, in eorum, et quibuscumque aliis Ecclesii-, et Collegiis erigere, et instituere.

§ 3. Caeterarum vero Archiconfraternitatum, et Congregationum, in sin­gulis Civitatibus, Oppidis, vel locis, unam etiam Confraternitatem, et Con­gregationem dumtaxat, quae Apostolica, vel Ordinaria auctoritate prius erecta, ac nulli alteri Ordini, Religioni, instituto, Archiconfraternitati, et Congrega­tioni eiusdem, vel alterius Nationis, nominis, et instituti aggregata sit, praevio similiter loci Ordinarii consensu, et cum eius literis testimonialibus, quibus eiusdem Confraternitatis, et Congregationis aggregandae institutum, pietas, et Christianae caritatis officia, quae exercere consuevit, apud eos commen­dentur, sibi adiungere, et aggregare possint.

§ 4. Huic vero Confraternitate et Congregationi erigendae, instituendae, seu aggregandae, ea tantum privilegia, indulgentias, facultates, aliasque spi- tnn de, gratias, et indulta, quae ipsi Ordini, Religioni, instituto erigenti, insti­ti! ,uti, ac connnunicanti, seu Archiconfraternitati, et Congregationi aggreganti t..... im.niti], et in specie, non autem quae per extensionem, vel communica­tionem sibi quovis modo concessa sunt, et illa quidem non sub generali i 'im.i u illorum, vel ad instar, sed expresse, et in specie communicare valeant

\ '« vaiuta autem pro regimine Ordinum, Religionum, et institutorum cupidi" 'i insipientium, ac communicandum, seu Archiconfraternitatum, et (lonpepiti,. edita, Confraternitatibus, et Congregatio­nibus et ip ini r., instituendis, et aggregandis, et quibus communicationes pri­vilegiorum, et alioi um piacdictorum fiunt, impertiri non possint, nisi prius ab Episcopo limen-, um examinata, et pro ratione loci approbata fuerint, quae nihilominus eur dein I piscopi decretis, ac moderationi, et correctioni in omnibus semper subiecta remaneant.

§ (>. Insuper volumus, et ordinamus, ut praedicti Ordines, Religiones, instituta erigentia, instituenda, ac comnmnicantia, necnon Archiconfraterni- t.itcs, et Congregationes aggregantes certam erigendi, instituendi, aggregandi, et communicandi formulam a Nobis novissime approbatam diligenter obser­vent, secundum quam privilegia, indulgentias, facultates, aliasque spirituales gratias, et indulta ipsis Ordinibus, Religionibus, institutis erigentibus, insti- tuentibus, et communicantibus, seu Archiconfraternitatibus, et Congregatio­nibus aggregantibus, nominatim, et expresse, non autem per communicationem, neque ad instar, ut supra concessa, ipsis Confraternitatibus, et Congregatio­nibus erigendis, instituendis, et aggregandis, et quibus communicationes fiunt, communicare possint.

§ 7. Quibus Confraternitates, et Congregationes eiusdem dumtaxat Nationis, et nominis, Ordinis, Religionis, et instituti, Archiconfraternitatis, et Congregationis, cui aggregantur, tam hactenus aggregatae, quam imposterum aggregandae utantur, potiantur, et gaudeant, ita ut dictarum Confraternitatum, et Congregationum erectarum, institutarum, et aggregatarum, ac quibus com­municationes factae sunt, Ministri, et Officiales, et alii supradicti privilegia, indulgentias, aliasque spirituales gratias, et indulta huiusmodi, praevia tamen recognitione Ordinarii loci, qui adhibitis duobus de eiusdem Ecclesiae Capi­tulo, illa iuxta Sacri Concilii Tridentini decretum promulganda decernat, debitis temporibus promulgare valeant.

§ 8. Quibus etiam Ministris, Officialibus, et aliis praedictis, eleemosynas, et alia oblata christianae caritatis subsidia, iuxta modum, et formam per Ordinarium loci praescribendain, renuitis tamen mensis, pelvibus, et capsis, quae in Ecclesiis, et Oratoriis dictarum Confraternitatum, et Congregationum publice ad hoc exponi consueverunt, excipiendi, potestas detur. Atque hoc ipsum Ordines, Religiones, instituta erigentia, instituenda, ac communicantia, seu Archiconfraternitates, et Congregationes aggregantes, tam Almae Urbis nostrae, quam aliarum Civitatum, et locorum quorumcumque iuxta modum a Vicario Urbis, et ab Ordinariis locorum respective praescribendum, obser­vare teneantur. Eleemosynas autem sic collectas in reparationem, et ornatum Ecclesiarum, tam Ordinum, Religionum, institutorum erigendum, instituen­dum, et communicandum, ac Archiconfraternitatum, et Congregationum aggregantium, quam Confraternitatum, et Congregationum erigendarum, instituendarum, et aggregandarum, et quibus communicationes fient, aut in alios earum pios usus, arbitrio eiusdem Vicarii nostri in Urbe, necnon Ordi­nariorum locorum respective, fideliter exponere, atque erogare procurent, ut omnes intelligant coelestis Ecclesiae thesauros, non quaestus, aut alicuius lucri causa, sed pietatis, et caritatis excitandae gratia ex Apostolicae Sedis benignitate Christifidelibus aperiri.

§ 9. Praeterea volumus, ut Confessarii, qui vigore privilegiorum ipsis Ordinibus, Religionibus, institutis erigentibus, instituentibus, et communi­cantibus, seu Archiconfraternitatibus, et Congregationibus aggregantibus con­cessorum, ac Confraternitatibus, et Congregationibus aggregandis communi- candoruin pro tempore eligi possunt, et poterunt saeculares, scilicet in Alma Urbe a praedicto nostro Vicario, extra Urbem vero a locorum Ordinariis,

Regulares autem non solum a praedicto Vù.m<> nostro, et a locorum Ordi­nariis respective, sed etiam a suis Superioribus appioluti sint: utque Con­fratres confitentes a criminibus, casibus, et censuris, iuxta dictorum privile­giorum (quatenus tamen sint in usu, et sacris Concilii tridentini decretis, ac Romanorum Pontificum Praedecessorum nostiorum, et nostris Constitu­tionibus non adversentur, nec revocata, aut sub aliquibus h vocationibus comprehensa sint) formam, et tenorem dumtaxat absolvete valeant. Decer­nimus insuper, ut iidem Confessarii praedictos Confratres » uins. (inique gra­dus, status, conditionis, et praeeminentiae, etiamsi speciali nota dignae fue­rint, a casibus contentis in literis, quae die Coenae Domini legi consueverunt, necnon violationis immunitatis, et libertatis Ecclesiasticae, et clausulae Mona­steriorum Monialium, si videlicet sine necessaria, et urgenti causa, a. sine Superiorum licentia, vel etiam si causa, et licentia concessa abutentes, piae dicta Monasteria ingressi fuerint, necnon violentae manus iuiectiouis iii cu­neum, et singularis certaminis, seu duelli, aliis etiam casibus, tam a Nobis, quam a praedicto nostro in Urbe Vicario, et locorum Ordinatus respective reservatis, et pro tempore reservandis, et etiam a quavis excom­municatione, ab homine lata absolvere, et super irregularitatibus, tam ex aliquo defectu provenientibus, quam occasione delicti confractis cum aliquo dispensare praetextu dictorum privilegiorum nullo modo possint.

§ 10. Demum statuimus, et pariter ordinamus, ut Confraternitates, et Congregationes ubivis locorum, quavis auctoritate, ut praefertur, erectae, et institutae, et quibus communicationes praedictae factae sunt, ac cuicumque ex dictis Ordinibus, Religionibus, institutis, Archiconfraternitatibus, et Con­gregationibus ubilibet existentibus hactenus aggregatae, ab eisdem respective Ordinibus, Religionibus, institutis, Archiconfraternitatibus, et Congregatio­nibus, novas erectionum, institutionum, communicationum, et aggregationum literas, iuxta formam a Nobis novissime approbatam, infra annum, si in Europa sint, et si extra Europam fuerint, infra biennium a die publicationis praesen­tium in Romana Curia faciendae computandos impetrare teneantur, alioquin dicto tempore elapso, erectiones, institutiones, et quaecumque communica­tiones ptivilegiorum, facultatum, indulgentiarum, aliarumque spiritualium - i at i.n um, et indultorum, et aggregationes illarum vigore ipsis concessae, nullius sint roboris, et momenti, ac revocatae, et abolitae censeantur eo ipso.

; II. I lectionum autem, institutionum, communicationum, et aggrega- Iioiiiiiii, tam hactenus factarum, quam deinceps faciendarum literae, ab ipsis 01111 n i b 11 s, Religionibus, institutis, seu Archiconfraternitatibus, et Congrega­tionibus i iii omnino, ac nulla prorsus mercede, etiam a sponte dantibus i -1 e 111 a, expediri, et concedi debeant.

\ I .' gim id si Ministri aliqui, Superiores, vel Officiales quocumque nomine niiin u p di ( b dimitti, Religionum, institutorum, seu Archiconfraternitatum, Con­gregationum, et < ontraternitatum huismodi, quavis auctoritate, vel privilegio, et officio fungantur, et praefulgeant, contra praemissa in aliquo venire, vel faccre praesumpserint, erectiones, institutiones, et communicationes privile­giorum, indulgentiarum, facultatum, spiritualemque gratiarum, et indultorum, aliorumqae praemissorum concessiones, nec non aggregationes per ipsos

l.« n nil.ur, seu renovandae, nullius sint roboris, et momenti, et quilibet eorum­dem Ministrorum, Superiorum, Officialium, et aliorum praedictorum priva­tionis officiorum, quae obtinet, ac inhabilitatis ad illa, et alia imposterum obtinenda poenam, quae ab alio, quam a Nobis, vel a Romano Pontifice pro tempore existente remitti non possit, incurrat eo ipso.

§ 13. Decernentes praesentes literas perpetuo validas, et efficaces exi­stere, et fore, ac ab omnibus, et singulis, ad quos spectat, inviolabiliter obser­vari debere, sicque nostrae mentis, et intentionis existere, et ita, et non aliter per quoscumque Iudices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apo­stolici Auditores, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, etiam de latere Legatos, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, et interpre­tandi facultate, et auctoritate, iudicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, quicquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate scienter, vel igno­ranter contigerit attentari.

§ 14. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, III, p. 85-88].


193

Paulus V, const. Inter caetera, 30 dec. 1605.

Inter caetera, quae Romanum Pontificem pro officii sui munere decet omni studio providere, illud locum praecipuum censemus obtinere, quod ad temporalis Sanctae Romanae Ecclesiae ditionis conservationem pertinet. Atque ideo Nos, quae a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris hanc ob causam provide sancita fuerunt, ea non solum ipsi inviolate curabimus custodire, sed etiam ab aliis perpetuo observari debere statueinus.

§ 1. Dudum siquidem a felicis recordationis Pio Papa V Praedecessore nostro editae fuerunt literae huius tenoris: Pius Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Admonet nos suscepti cura regiminis univer­salis Ecclesiae, etc., ut supra, in N. 120.

§ 2. Quae quidem constitutio, veluti optima, et ad conservandam S. R. E. iurisdictionem, et dignitatem plane salutaris, approbata, confirmata, et inno- vata fuit ab iis, qui eidem Pio V successerunt rec. mem. Praedecessoribus nostris Gregorio XIII,1 Sixto V,2 Gregorio XIV,3 Innocentio IX.4

§ 3. Qui etiam de Fratrum suorum tunc Sanctae Romanae Ecclesiae Car­dinalium consilio, et assensu declaravit, eadem Constitutione prohibitam fuisse, et prohiberi omnem, et quamcumque infeudationem, ac alienationem Civitatum, Terrarum, Oppidorum, et locorum Sedi Apostolicae tam mediate, quam immediate subiectorum; non solum ne fiat, neve attentetur post eorum

1        Cf. N.     142.

2       Cf. N.     158.

3       Cf. N.     168.

4        Cf. N.     174.

devolutioneni, sed etiam antequam dictae Civitates, Terrae, Oppida, et i0Ca praefata devolvantur, ac omnem, et quamcumque in perpetuum, vel ad tempus prorogationem, ac extensionem, infeudationum, investiturarum, et concessio- num de dictis Civitatibus, Terris, Oppidis, et locis nondum finitarum, qu0. rumque incorporationem, quoad effectum impediendae infeudationis, aliena­tionis, prorogationis, et extensionis huiusmodi non a die eorum devotio­nis, sed a die ipsius Constitutionis, etiam antequam illa devolvantur, ipso iure cum omnibus clausulis, et decretis in praedicta Constitutione contentis, Came­rae, et Sedi Apostolicae factam censeri, adiecto etiam decreto, et declaratione, ut promissio, et iuramentum praestitum, et praestandum, de servanda eiusdem Pii Praedecessoris praefati Constitutione per ipsum Innocentium, et Succes­sores suos Romanos Pontifices, ac praedictos S. R. E. Cardinales intelligatur de ipsa Pii V Praedecessoris Constitutione per eum, ut supra declarata, et secundum huiusmodi declarationem eamdem Constitutionem ad unguem, et inviolabiliter observari oportere, ac debere, sicuti etiam se servaturum esse promisit, ac sancte, et solemni more iuravit, prout in eiusdem Innocentii Praedecessoris, sub dat. pridie nonas Novembris Pontificatus sui anno primo, expeditis literis latius continetur.

§ 4. Et novissime a Clemente VIII iuxta eamdem Innocentii IX decla­rationem, confirmata, approbata, et innovata fuit.5

§ 5. Quare Nos cum primum ad Apostolicae dignitatis gradum Divina providentia vocati sumus, id ipsum ad exequendum nostri pastoralis officii debitum praecipue pertinere existimantes, praeinsertas Pii Praedecessoris literas, ac omnia in eis contenta, etiam iuxta declarationem praedictam per ipsum Innocentium Praedecessorem factam, ac desuper confectarum literarum continentiam, et tenorem, quem pariter praesentibus haberi volumus pro expresso, ac ad verbum inserto, auctoritate Apostolica tenore praesentium . c improbamus, confirmamus, et innovamus, easque firmiter, inviolate, ac iuxta declarationem praedictam Nos similiter servaturos esse promittimus, et iura- mie., atque per eos, ad quos spectat, pariter perpetuo observari praecipjmus> «t mandamus.

| h. Nulli ergo, etc.

|l dl Rom., tom. 5, III, p. 177, 178].


194

I' ,, In V, const. Romanus Pontif exi ï sept. 1606.

Bomanin l»ontiiex ea interdum, quae a Praedecessoribus suis temporurn>

et .......... i" > liiatr id tunc exposcente, provide pro haeresum extirpati0ne

mimHI •••«i. B"vn emergentibus rationibus revocat, et immutat, aliaque dc*u| ¦ ' dtaponll, ft utdinat, prout in Domino salubriter conspicit expedire.

' ( t N I

i I. Dum siquidem fel. rec. Pius Papa Quartus Praedecessor noster sua perpetuo valitura Constitutione 1 statuit, ordinavit, et declaravit, quod ex tunc deinceps in omnibus Christiani Orbis partibus Inquisitores haereticae pravi­tatis tam generales, quam in quibusvis Provinciis, Civitatibus, Oppidis, Terris, et locis pro tempore deputati particulares, contra omnes quorumcumque Ordinum etiam exemptorum, et Mendicantium professores, et religiosos, ac etiam alios quoscumque quovis modo privilegiatos, et exemptos, de haeresis crimine quomodolibet suspectos, aut culpabiles, dummodo ab eorum pro­fessorum, et Religiosorum Superioribus, vel Praelatis in causis huiusmodi praeventi non fuissent, iuxta facultates officii Inquisitionis ipsius pravitatis inquirere, et procedere, ac culpabiles, et delinquentes repertos secundum canonicas sanctiones castigare, atque punire possent, et valerent, ac alias prout in literis ipsius Pii Praedecessoris latius continetur.

§ 2. Cum autem rerum usu compertum sit, occasione praeventionum huiusmodi nonnulla interdum impedimenta orta esse, quominus causae huiusmodi ea, qua decet diligentia cognoscantur, Nos de consilio Venerabi­lium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium contra haereticam pravitatem generalium Inquisitorum illa de medio tollere volentes, Motu proprio et ex certa scientia nostra, ac matura deliberatione, hac nostra etiam perpetuo valitura Constitutione, omnia, et quaecumque privilegia, indulta, facultates, et concessiones Generalibus, Superioribus, et Praelatis quorum­cumque Ordinum, sive Mendicantium, sive Clericorum Regularium, cuiusvis Ordinis, et Instituti, etiam in dicta Constitutione non expressorum, et quan­tumvis exemptorum, et quocumque nomine nuncupatorum, per dictum Pium, ac quoscumque Romanos Pontifices Praedecessores nostros, et Sedem Apo­stolicam concessa, approbata, et innovata, et quantumvis etiam longissimo tempore observata, causas ad dictum officium quovis modo spectantes cogno­scendi, et terminandi, seu in illis quoquo modo se intromittendi, quorum omnium, et singulorum tenores, etiamsi de illis specialis, et expressa mentio habenda esset, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis habentes, Apostolica auctoritate tenore praesentium perpetuo cassamus, revo­camus, et abolemus, ipsisque Generalibus, Superioribus, et Praelatis, ut de caetero quovis quaesito colore, vel praetextu praeventionis, vel consuetudinis, et praescriptionis immemorabilis, seu cognoscendi, an delationes huiusmodi calumniosae sint, necne in eisdem causis, tam rnotis, quam movendis, quoquo modo se intromittere, seu immiscere, denunciationes recipere, testes exa- minare, processus conficere, causas ipsas cognoscere, definire, vel ter­minare minime audeant, seu praesumant, simili auctoritate districtius inhi­bemus.

§ 3. Volentes, et expresse mandantes, ut ipsi Religiosi possint, et debeant omnes, etiam Ordinum huiusmodi professores de haeresi suspectos, Inqui­sitoribus, vel Ordinariis locorum vicinioribus libere denunciare, absque eo quod Superiores praedicti personas denunciandas, et causas perquirere, vel quoquo modo id impedire, vel retardare audeant, seu praesumant.

Pastoris aeterni, 1 apr. 1562. - Cf. Bull. Rom., tom. 4, II, p. 154, 155.

§ 4. Insuper omnes, et quascumque causas ad dictum officium quomo­dolibet spectantes, et pertinentes, coram Generalibus, Superioribus, et Prae­latis huiusmodi in quibuscumque locis existentibus, ac contra quoscumque Religiosos, ut praefertur, exemptos, motas, et pendénti s, ad N'>s harum serie avocamus, easque omnes in statu, et terminis, in quibus de praesenti repe­riuntur, ipsius pravitatis Inquisitoribus, vel Ordinariis locorum vicinioribus terminandas committimus.

§ 5. Praeterea ipsis Generalibus, Superioribus, et Praelatis pari aucto­ritate praecipimus, atque mandamus, ut omnes processus, et acta causarum huiusmodi Inquisitoribus, seu Ordinariis praedictis respective n mittant, et consignent; necnon Professores, Fratres, et Religiosos supradictos, quos hae­resis labe inféctos, vel suspectos, etiam in visitatione esse noverint, absque alia consultatione cum propriis Superioribus facienda, eisdem Inquisitoribus, vel Ordinariis locorum vicinioribus respective denuncient.

§ 6. Quod si Generales, aliique praedicti praesentibus literis non parue- rint, eos omnes privationis quarumcumque dignitatum, seu praelaturarum, vel officiorum suorum Ordinum, ac vocis activae, et passivae, perpetuacquc inhabilitatis ad easdem, necnon contra fautores haereticorum, et impeditores officii statutas, et inflictas poenas, aliasque censuras ecclesiasticas, etiam excommunicationis maioris latae sententiae, a qua nonnisi a Nobis, vel a Romano Pontifice pro tempore existente, praeterquam in mortis articulo, absolutionis beneficium valeant obtinere, eo ipso incurrisse.

§ 7. Necnon praesentes literas, licet Generales, Superiores, et Praelati praedicti, aut quicumque alii quavis auctoritate, dignitate, vel officio, seu honore fulgentes in praemissis quomodolibet interesse habentes, vel habere praetendentes ad hoc vocati non fuerint, semper, et perpetuo validas, et efficaces existere, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac ab omnibus inviolabiliter observari; sicque per quoscumque Iudices, et Commissarios, quavis auctoritate fungentes, etiam Sanctae Romanae Eccle­siae Cardinales, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, et inter­im tmdi facultate, et auctoritate, iudicari, et definiri debere, irritum quoque, • i mane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel igno-

»... i ¦ ontigerit attentari, decernimus, et declaramus.

'i 8 Non obstantibus, etc.

|lb,II, Rom., tom. 5, III, p. 227, 228].


195

l' uilus V, const. Sanctissimus, 22 oct. 1609.

Sam n miiis m Christo Pater, et D. Noster D. Paulus Divina providentia Papa V provide atti idens, quod vacatione beneficiorum Ecclesiasticorum Sedis Apostulu .u dispusitioni reservatorum, etiam apud illam pro tempore occjrrente, ex quibusdam indultis, et facultatibus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, super dispositione beneficiorum huiusmodi concessis, Sedes

ipsa omnium parens, et alumna saepenumero impeditur, quo minus solitam eius benignitatem erga pauperes, et personas de se benemeritas, ac alias sibi gratas, et acceptas, liberaliter exercere possit.

§ 1. Volens propterea super his opportunae provisionis remedium, ut par est, adhibere, simulque contentionibus, et litibus, circa facultatum, et indultorum praefatorum interpretationem oriri solitis obviare, fel. recorda­tionis Pii etiam V,1 et Gregorii XIV2 Romanorum Pontificum Praedecessorum suorum vestigiis in ea parte inhaerendo, motu proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnia, et quaecumque indulta, con- cessiones, facultates, et privilegia, conferendi quaecumque apud Sedem Aposto­licam praefatam vacantia, aut imposterum vacatura Beneficia Ecclesiastica, cum cura, et sine cura, saecularia, et quorumvis Ordinum regularia, quomodocum­que qualificata, etiam inter quascumque personas litigiosa, ad collationem, provisionem, praesentationem, electionem, et quamcumque aliam dispositionem tam dictorum Cardinalium ratione Patriarchalium, Metropolitanarum, et Cathe­dralium, ac aliarum Ecclesiarum (non tamen earum, quibus in titulum, aut denominationem sui Cardinalatus praesunt, circa quae aliquid de novo dispo­nere non intendit) necnon Monasteriorum, Prioratuum, dignitatum, et alio­rum quorumcumque Beneficiorum Ecclesiasticorum, quae quomodolibet obti­nent, et imposterum obtinebunt, ac etiam quorum collatio, et provisio, et quaevis alia dispositio illis ex causa factae per eos cessionis regiminis et administrationis, seu commendae, aut resignationis Ecclesiarum, Monasterio­rum, et aliorum huiusmodi Beneficiorum, Apostolica auctoritate reservata, etc. existit, vel imposterum reservabitur, quam etiam aliorum quorumcumque interiorum collatorum, aut collatricum, coniunctim, vel divisim, de iure, pri­vilegio, consuetudine, aut alias quomodolibet pertinentia, ac etiam illa com­mendanda et alias de eis disponendi, vel de consensu ipsorum Cardinalium requirendo in provisione eorumdem beneficiorum apud Sedem eamdem, ut praefertur vacandum, per Sanctitatem Suam facienda, et quod sine consensu huiusmodi factae provisiones, aut quaevis aliae dispositiones, nullae, et irritae sint omnibus, et singulis Cardinalibus praefatis per quoscumque Romanos Pontifices, ac Sanctitatem Suam, et dictam Sedem, etiam motu, scientia, pote- statisque plenitudine similibus, et Consistorialiter, ac etiam ex pactis inter dictos Pontifices, et Cardinales diversis temporibus factis, firmatis, et iuratis, necnon quibusvis onerosis, et aliis causis concessa, ac etiam iteratis, aut mul­tiplicans vicibus approbata, innovata, et extensa, quibuscumque concepta for­mulis, ac etiam restitutivis, mentis attestativis, praeservativis, derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacissimis, et insolitis clausulis, etiam vim contractus inducentibus, ac irritanti, et quod sine eorum consensu derogationes pro tempore factae nemini suff.agentur, aliisque decretis suffulta, quorum omnium tenores Sanctitas Sua haberi voluit pro expressis, specialiter, et expresse revo­cavit, literasque Apostolicas desuper confectas, et quoad ea, in quibus illa effectum nondum sortita erant, et deinde sequuta quaecumque cassavit, annul-

1       Cf. N. 117, 119.

2       Cf. N. 169.

lavit, viresque, et effectum de caetero non habet, ,1c, u-vit. Salva tamen rema­nente facultate consensus per ipsos Cardinales m pi..\cantibus Apostolicis beneficiorum per obitum familiarium continuorum i < .minui ¦ alium eorumdem Cardinalium, etiam apud Sedem praedictam vacandum piacsiaudi, iuxta for­mam Regulae Cancellariae Apostolicae super hoc edita, , et m. cibus tantum in ipsa Regula expressis. Voluit ulterius, quod eadem l-eueliua per obitum familiarium continuorum commensalium eorumdem < laidiu.ibunt p. dliac, tam apud eamdem Sedem, quam extra Romanam Curiam va. anna, etiamsi ad

alicuius alterius Cardinalis collationem, vel aliam dispos       iun peitiuere

deberent, etiamsi tunc cessent aliae Apostolicae reservationes Ii i. imus, editae, nihilominus imposterum dispositioni Sanctitatis Suae reservata censeantur, ita ut in provisionibus talium beneficiorum super expeditionibus literarum illius Cardinalis, cuius tunc familiaris defunctus extitit, si ipse Cardinalis tunc prae sens in eadem Curia fuerit, consensus omnino requiri debeat, non autem beneficia huiusmodi, etiam eodem Cardinale ab ipsa Curia absente, seu pt ac- defuncto, vel alias conferre impedito ad collationem, seu quamvis aliam dispo­sitionem Cardinalis ordinarii collatoris ullo modo pertineant, neque eiusdem Cardinalis collatoris, etiam in dicta Curia tunc praesentis, consensus quoquo­modo requiratur. Easdemque Constitutiones, et Regulas Cancellariae, etiam declaratorias super beneficiis familiarium praedictorum Cardinalium editas, et edendas, tam quoad Cardinales indulta huiusmodi habentes, quam non haben­tes, atque adeo indulta ipsa ad terminos praesentis Constitutionis reduxit, et moderatus fuit.

§ 2. Insuper statuit, et ordinavit, quod in quibuscumque facultatibus, et indultis, quae deinceps singulis Cardinalibus praefatis, praesentibus, et futuris super huiusmodi beneficiorum, ut praefertur vacandum, et vacaturorum dispo­sitione, aut de consensu ipsorum Cardinalium in provisionibus eorumdem beneficiorum requirendo per Sanctitatem Suam, et quoscumque Romanos Pontifices Successores suos, dictamque Sedem pro tempore concedentur, idem praesens constitutum ad unguem omnino observari debeat, omnesque literae Apostolicae desuper, tam per Cancellariam praefatam, quam Cameram Apo­stolicam, ac etiam via secreta, sub annulo Piscatoris absque limitationibus, et moderationibus praedictis, ac alias praeter, et contra formam, atque teno­rem praesentis Constitutionis huiusmodi, etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus, etiam cum praesentium speciali, et expressa derogatione pro tempore expeditae nullius sint roboris, vel momenti, nec cuipiam suf- fragentur.      1          «

$ 3. Decernens sic in iis, etc.

([tuli. Rom., tom. 5, III, p. 374, 375].

Paulus V, const. Quae salubriter, 3 nov. 1610.

Quae salubriter a Praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus consti­tuta sunt, ut ab omnibus praesertim in Alma Urbe nostra inviolabiliter obser­ventur, ex officii nostri debito providere tenemur, prout in Domino conspi­cimus expedire.

§ 1. Olim siquidem fel. record. Clemens Papa VIII Praedecessor Noster, volens nonnullas pravas consuetudines tollere, quae irrepserant in usu facul­tatum a Sede Apostolica concessaruin nonnullis Regularibus Ordinibus, Religionibus, et Institutis, ac etiam Christifidelium saecularium Archiconfra­ternitatibus, et Congregationibus diversarum nationum, nominum, et Insti­tutorum, tam in praedicta Alma Urbe Nostra, quam in aliis Civitatibus, et locis Christiani Orbis institutis erigendi, et instituendi, necnon etiam sibi aggregandi Confraternitates, et Congregationes, eisque privilegia, Indulgen­tias, facultates, aliasque spirituales gratias, et indulta sibi concessa respective communicandi, perpetuo valitura Constitutione, quae incipit, Quaecumque a Sede Apostolica, facultates huiusmodi moderando, Indulgentias, aliasque spi­rituales gratias communicandas, et formulam easdem Confraternitates, et Con­gregationes erigendi, instituendi, aggregandi, et respective communicandi praescripsit, et alia constituit, voluit, et ordinavit, prout in literis in huius­modi forma Brevis, sub Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris die 7 Septembris 1604, Pontificatus sui Anno decimotertio, desuper expeditis plenius continetur.1

§ 2. Cum autem, sicut accepimus, dilecti filii Capitulum, et Canonici Basilicae Lateranensis de eadem Urbe, diversas ubique constitutas Ecclesias, vel Cappellas, seu Altaria, vel Oratoria eidem Basilicae submittere, subiicere, annectere, incorporare, ac in Basilicae praedictae membrum recipere, atque in submissione, subiectione, annexione, incorporatione, et receptione huius, modi eisdem, necnon aliis similiter Ecclesiis, Cappellis, Altaribus, seu Orato­riis, et piis locis aedificatis, et constructis in solo Lateranensi varias Indul­gentias, facultates, aliasque spirituales gratias, indulta, et privilegia concedere soleant, dictae Constitutionis forma, eo quod in ea se 11011 comprehendi praetendant, minime servata.

§ 3. Propterea Nos volentes, ut Constitutio praedicta, tam ab eisdem Lateranensis Ecclesiae Capitulo, et Canonicis, quam ab aliis quibuscumque i is, et facultatem communicandi huiusmodi indulgentias habentibus, ut par est, sine discrimine in posterum observetur, Constitutionem, et literas prae­dictas dicti Clementis Praedecessoris cum suis clausulis, et decretis ad Basi­licae Lateranensis, et aliarum Basilicarum, et Ecclesiarum quarumcumque Capitula, Canonicos, et quasvis alias personas similes facultates habentes,

1 Cf. N. 192.

illisque utentes, ad effectum videlicet, ut ipsa < .q>itula, et Canonici, ac per­sonae, nullas in posterum Indulgentias communit-.in- po sint, nisi praedictae Constitutionis forma servata, et eas solummodo, quat .1 Nobis illis praescri- bentur, auctoritate Apostolica, tenore praesentium rxtcndimus, et ab ipsis, perinde ac si eorum expressa mentio in dictis litnis 1.1,1.1 esset, perpetuis futuris temporibus, sub poenis in eisdem literis contenti- inviolabiliter obser­vari praecipimus, et mandamus.

§ 4. Non obstantibus praemissis, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, III, p. 415,416].


197

Paulus V, const. Monialium, 10 iul. 1612.

Monialium quieti, quae carnalia desideria abnegantes, Deo obsequio sese addixerunt, pastorali solicitudine consulere cupientes, ad ea removenda, quae religiosam earum quietem, et regularem observantiam perturbare dignoscun tur, curam nostram libenter intendimus, prout in Domino conspicimus salu­briter expedire.

§ 1. Quoniam itaque, sicut accepimus, experientia compertum est, non levia incommoda licentias ingrediendi Monasteria Monialium mulieribus sae­cularibus concessas, dictis Monialibus inferre: Nos malis huiusmodi oppor­tuno remedio providere volentes, Motu proprio, et ex certa nostra scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, omnes et singulas licentias ingre­diendi Monasteria Monialium ubique locorum existentium, ac cum Monia­libus conversandi, et refectionem sumendi corporalem mulieribus cuiuscum­que status, gradus, et conditionis existentibus, etiam Marchionali, et Ducali dignitate fulgentibus, sub quibuscumque verborum formis, et tenoribus, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque fortioribus, et efficacioribus, ac insolitis clausulis, necnon irritantibus decretis, ad tempus, vel in perpetuum a Praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus, et etiam a Nobis concessas, quarum tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur, praesentibus haberi volumus pro expressis, apostolica auctoritate, tenore praesentium revocamus, cassamus, et irritamus, ac revocatas, cassas, et irritas esse decernimus.

§ 2. Inhibentes mulieribus praedictis licentias huiusmodi habentibus, sub excommunicationis latae sententiae poena, a qua nonnisi a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, praeterquam in mortis articulo absolvi possint, 11e Monasteria praedicta praetextu licentiarum huiusmodi ingredi audeant, seu praesumant.

§ 3. Ipsorum vero Monasteriorum Abbatissis, seu Priorissis, ac Superio­ribus, sub eadem, ac privationis suorum officiorum, quae obtinent, et inha­bilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ipso facto sine alia declara­tione incurrendis poenis, ne eas introducere, seu admittere, vel admissas quoquo modo retinere audeant, seu praesumant.

§ 4. Quocirca dilectis filiis nostris, et Apostolicae Sedis pro tempore existentibus Nunciis, ac locorum Ordinariis, necnon dictorum Monasterio­rum Praelatis, et Superioribus praecipimus, et mandamus, quatenus prae­sentes literas publicari, et praemissa omnia observari faciant; contradictores quoslibet, ac praemissis non parentes, per praedictas, et alias sententias, cen­suras, et poenas, aliaque iuris, et facti remedia opportuna, appellatione postposita compescendo, invocato etiam, si opus fuerit, auxilio brachii sae­cularis.

§ 5. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, IV, p. 102].


198

Paulus V, const. Apostolicae Sedi, 17 iun. 1614.

Apostolicae Sedi per abundantiam divinae gratiae, nullis suffragantibus meritis, praepositi, nostrae sollicitudinis esse intelligimus, super universam domum Dei ita invigilando intendere, ut opportunis in dies magis rationi­bus provideatur, quo, sicut admonet Apostolus, omnia in ea honeste, et secundum ordinem fiant; praecipue vero quae pertinent ad Ecclesiae Dei Sacramentorum administrationem, in qua religiose observari Apostolicis tra­ditionibus, et Sanctorum Patrum decretis constitutos ritus, et caeremonias pro nostri officii debito curare omnino tenemur.

§ 1. Quamobrem fel. record. Pius Papa V Praedecessor noster, huius Nostri, tunc sui, officii memor, ad restituendam sacrorum rituum observa­tionem in sacrosancto Missae sacrificio, divinoque officio, et simul ut Catho­lica Ecclesia in fidei unitate, ac sub uno visibili capite Beati Petri succes­sore Romano Pontifice congregata, unum psallendi, et orandi ordinem, quan­tum cum Domino poterat, teneret, Breviarium primum, et deinde Missale Romanum multo studio, et diligentia elaborata, pastorali providentia edenda censuit.

§ 2. Cuius vestigia eodem sapientiae spiritu secutus, similis mem. Cle­mens Papa VIII etiam Praedecessor noster, non solum Episcopis, et inferio­ribus Ecclesiae Praelatis accurate restitutum Pontificale dedit sed etiam com­plures alias in Cathedralibus, et inferioribus Ecclesiis caeremonias, promul­gato Caeremoniali ordinavit.

§ 3. His ita constitutis, restabat, ut uno etiam volumine comprehensi, sacri, et sinceri Ecclesiae Catholicae ritus, qui in Sacramentorum administra­tione, aliisque ecclesiasticis functionibus servari debent ab iis, qui curam ani­marum gerunt, Apostolicae Sedis auctoritate prodirent, ad cuius voluminis praescriptum in tanta Ritualium multitudine, sua illi ministeria, tamquam ad publicam, et obsignatam normam peragerent, unoque, ac fideli ductu, inofa fenso pede ambularent cum consensu. Quod sane iampridem agitatum nego­cium posteaquam generalium Conciliorum Graece, Latineque divina grati- editorum opus morari desivit, sollicite urgere nostri muneris esse existima-

vimus. Ut autem n. Fratribus nosti .s i- I . ' stantibus, cain ,1cm.ni ium >• praesertim antiquis, i t qua' • " primis, quod vir singulari pi' 1 nius S. R. I Cardinalis S. V\ industria, et labore plenissime consideratis, demum divina as Rituale confecerunt, in quo ei siae ritus suo ordine digest' Romani merito edéndum put § 4. Quapropter hortam piscopos, Episcopos, et dil Parochos universos, ubique in posterum tamquam Ecc Matris, et Magistrae auctoris- tur, et in re tanti momenti, quae Catholica -

antiquitatis statuit, inviolata observent                             Rf

[Bull. Rom., tom. 5, IV, p. 151, 152. - CA euan initio].


199

Gregorius XV, const. Inscrutabili, s febr. 1622.

Inscrutabili Dei providentia universalis Ecclesiae regimini, meritis licet tmparibus, praesidentes, pastoralis nostrae solicitudinis partes esse digno- scimus, in eam curam praecipue incumbere, ut a dignis, et probatis tantum Sacerdotibus sancte administrentur Ecclesiastica Sacramenta, atque ut Vir­ginum Deo sacrarum Monasteria diligentissime custodiantur, et viri assu­mantur idonei ad praedicationis officium salubriter exequendum.

§ Sane Tridentinae Synodi decretis1 provide cautum est, nullum Pre­sbyterum, etiam regularem, posse Confessiones secularium, etiam Sacerdo­tum, audire, nec ad id idoneum reputari, nisi aut Parochiale beneficium habeat, aut ab Episcopis per examen, si illis videbitur esse necessarium, aut alias idoneus iudicetur, et approbationem, quae gratis detur, obtineat.

§ 2. Necnon, ut in Monasteriis, seu Domibus virorum, seu mulierum, quibus imminet animarum cura personarum secularium, praeter eas, quae sunt de illorum Monasteriorum, seu locorum familia personae, tam regulares quam seculares eiusmodi curam exercentes, subsint immediate in iis, quae ad d. curam, et Sacramentorum administrationem pertinent, iurisdictioni, visi­tationi, et correctioni Episcopi, in cuius Dioecesi sunt sita.2 Itemque ut Epi­scopi universi sub obtestatione Divini iudicii, et interminatione maledictionis

1 Sess. XXIII, de ref., c. 15. z Sess. XXV, de regularibus, c. 11.

\ I. Quocirca dilectis filiis nostris, et Apostolicae Sedis pro temp. n explentibus Nunciis, ac locorum Ordinariis, necnon dictorum Monas!'11- rum Praelatis, et Superioribus praecipimus, et mandamus, quatenus pi .. sentes literas publicari, et praemissa omnia observari faciant; contradici, n . quoslibet, ac praemissis non parentes, per praedictas, et alias sententias, > • u suras, et poenas, aliaque iuris, et facti remedia opportuna, appellatione postposita compescendo, invocato etiam, si opus fuerit, auxilio brachii »ae cularis.

§ 5. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, IV, p. 102].

198.

Paulus V, const. Apostolicae Sedi, 17 iun. 1614.

Apostolicae Sedi per abundantiam divinae gratiae, nullis suffragantibus meritis, praepositi, nostrae sollicitudinis esse intelligimus, super universam domum Dei ita invigilando intendere, ut opportunis in dies magis rationi­bus provideatur, quo, sicut admonet Apostolus, omnia in ea honeste, et secundum ordinem fiant; praecipue vero quae pertinent ad Ecclesiae Dei Sacramentorum administrationem, in qua religiose observari Apostolicis tra­ditionibus, et Sanctorum Patrum decretis constitutos ritus, et caeremonias pro nostri officii debito curare omnino tenemur.

§ 1. Quamobrem fel. record. Pius Papa V Praedecessor noster, huius Nostri, tunc sui, officii memor, ad restituendam sacrorum rituum observa­tionem in sacrosancto Missae sacrificio, divinoque officio, et simul ut Catho­lica Ecclesia in fidei unitate, ac sub uno visibili capite Beati Petri succes­sore Romano Pontifice congregata, unum psallendi, et orandi ordinem, quan­tum cum Domino poterat, teneret, Breviarium primum, et deinde Missale Romanum multo studio, et diligentia elaborata, pastorali providentia edenda censuit.

§ 2. Cuius vestigia eodem sapientiae spiritu secutus, similis mem. Cle­mens Papa VIII etiam Praedecessor noster, non solum Episcopis, et inferio­ribus Ecclesiae Praelatis accurate restitutum Pontificale dedit sed etiam com­plures alias in Cathedralibus, et inferioribus Ecclesiis caeremonias, promul­gato Caeremoniali ordinavit.

§ 3. His ita constitutis, restabat, ut uno etiam volumine comprehensi, sacri, et sinceri Ecclesiae Catholicae ritus, qui in Sacramentorum administra tione, aliisque ecclesiasticis functionibus servari debent ab iis, qui curam ani­marum gerunt, Apostolicae Sedis auctoritate prodirent, ad cuius voluminis praescriptum in tanta Ritualium multitudine, sua illi ministeria, tamquam ad publicam, et obsignatam normam peragerent, unoque, ac fideli ductu, inola fenso pede ambularent cum consensu. Quod sane iampridem agitatum nego­cium posteaquam generalium Conciliorum Graece, Latineque divin i gruti editorum opus morari desivit, sollicite urgere nostri muneris esse existima-

vimus. Ut autem recte, et ordine, ut par erat, res ageretur, nonnullis ex Ven. Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus pietate, doctrina, et prudentia prae­stantibus, eam demandavimus, qui cum consilio eruditorum virorum, variis, praesertim antiquis, et quae circumferuntur, ritualibus consultis, eoque in primis, quod vir singulari pietatis zelo, et doctrina bo. metu. Iulius Anto­nius S. R. E. Cardinalis S. Severinae nuncupatus, longo studio, multaque industria, et labore plenissimum composuerat, rebusque omnibus mature consideratis, demum divina aspirante clementia, quanta oportuit brevitate, Rituale confeccrunt, in quo cum receptos, et approbatos Catholicae Eccle­siae ritus suo ordine digestos, conspexerimus, illud sub nomine Ritualis Romani merito edéndum publico Ecclesiae Dei bono iudicavimus.

§ 4. Quapropter hortamur in Domino Ven. Fratres Patriarchas, Archie­piscopos, Episcopos, et dilectos filios eorum Vicarios, necnon Abbates, Parochos universos, ubique locorum existentes, et alios, ad quos spectat, ut in posterum tamquam Ecclesiae Romanae fflii eiusdem Ecclesiae omnium Matris, et Magistrae auctoritate constituto Rituali in sacris functionibus utan­tur, et in re tanti momenti, quae Catholica Ecclesia, et ab ea probatus usus antiquitatis statuit, inviolate observent.

[Bull. Rom., tom. 5, IV, p. 151, 152. - Cf. etiam Rituale Romanum, initio].

199.

Gregorius XV, const. Inscrutabili, s febr. 1622.

Inscrutabili Dei providentia universalis Ecclesiae regimini, meritis licet imparibus, praesidentes, pastoralis nostrae solicitudinis partes esse digno- scitnus, in eam curam praecipue incumbere, ut a dignis, et probatis tantum Sacerdotibus sancte administrentur Ecclesiastica Sacramenta, atque ut Vir­ginum Deo sacrarum Monasteria diligentissime custodiantur, et viri assu­mantur idonei ad praedicationis officium salubriter exequendum.

§ 1. Sane Tridentinae Synodi decretis1 provide cautum est, nullum Pre­sbyterum, etiam regularem, posse Confessiones secularium, etiam Sacerdo­tum, audire, nec ad id idoneum reputari, nisi aut Parochiale beneficium habeat, aut ab Episcopis per examen, si illis videbitur esse necessarium, aut alias idoneus iudicetur, et approbationem, quae gratis detur, obtineat.

§ 2. Necnon, ut in Monasteriis, seu Domibus virorum, seu mulierum, quibus imminet animarum cura personarum secularium, praeter eas, quae sunt de illorum Monasteriorum, seu locorum familia personae, tam regulares quam seculares eiusmodi curam exercentes, subsint immediate in iis, quae ad d. curam, et Sacramentorum administrationem pertinent, iurisdictioni, visi­tationi, et correctioni Episcopi, in cuius Dioecesi sunt sita.2 Itemque ut Epi­scopi universi sub obtestatione Divini iudicii, et interminatione maledictionis

1        Sess. XXIII, de ref., c. 15.

2        Sess. XXV, de regularibus, c. 11.

i inac in omnibus Monasteriis sibi subiectis Ordinaria, in aliis vero Sedis Apostolicae authoritate clausuram sanctimonialium, ubi violata fuerit, dili­genter restitui, et ubi inviolata est, conservari maxime procurent; inobedien­tes, atque contradictores per censuras Ecclesiasticas, aliasque poenas, qua­cumque appellatione postposita, compescentes.1

§ 3. Atque, ut regulares in Ecclesiis suorum Ordinum praedicare volen­tes, se coram Episcopis praesentare, et ab eis benedictionem petere tenean­tur; in Ecclesiis vero, quae suorum Ordinum non sunt, nullo modo prae dicare possint sine Episcopi licentia: contradicente autem Episcopo, nullibi, etiam in suorum Ordinum Ecclesiis, praedicare praesumant.2

§ 4. Verum, quia experientia compertum est, ecclesiastici regiminis ratio­nes postulare, ut decretis eiusmodi aliquid adiungatur, matura deliberatione nostra, et ex certa scientia, ac de apostolicae potestatis plenitudine, hac gene­rali, ac perpetuo valitura Constitutione decernimus, statuimus, et declaramus, ut deinceps, tam regulares, quam seculares, quomodolibet exempti, sive animarum curam personarum secularium Monasteriis, seu Domibus regula­ribus, aut quibusvis aliis Ecclesiis, vel beneficiis, sive regularibus, sive secu- Iaribus incumbentem exerceant; sive alias Ecclesiastica Sacramenta, aut unum ex illis ministrent, praevia Episcopi licentia, et approbatione, sive quoquo modo in dictae curae exercitio, aut in eorumdem Sacramentorum, vel ali­cuius ex illis administratione de facto, absque ulla auctoritate se ingerant in his, quae eiusmodi curam, seu administrationem concernunt, omnimodae iurisdictioni, visitationi, et correctioni Dioecesani Episcopi, tamquam Sedis Apostolicae delegati, plene in omnibus subiiciantur. Ad haec tam regulares, quam seculares huiusmodi nullis privilegiis, aut exemptionibus tueri se pos­sint, quominus, si deliquerint circa personas intra septa degentes, aut circa clausuram, vel circa bonorum administrationem Monasteriorum Monialium, etiam regularibus subiectarum, ab Episcopo loci similiter tamquam ad hoc Sedis Apostolicae delegato, quoties, et quando opus fuerit, puniri, et corrigi valeant.

$ 5. Confessorcs vero, sive regulares, sive seculares quomodocumque exempti, tam ordinarii, quam extraordinarii, ad Confessiones Monialium, etiam regularibus subiectarum, audiendas nullatenus deputari valeant, nisi prius ab Episcopo Dioecesano idonei iudicentur, et approbationem, quae gratis concedatur, obtineant. Sed et administrantes bona ad eadem Mona­steria Sanctimonialium, ut praeteitur, etiam regularibus subiectarum, perti­nentia, sive regulares extiterint, sive seculares, quomodolibet exempti, Epi­scopo loci, adhibitis etiam Supe   iblts regularibus, singulis annis rationes

administrationis, gratis tamen expendas, reddere teneantur, ad idque iuris remediis cogi, et compelli queant. Liceatque Episcopo ex rationabili causa Superiores regulares admonere, ut eiusmodi Confessores, atque Administra­tores amoveant: iisque Superioribus id facere detrectantibus, aut negligen. tibus, habeat Episcopus facultatem praedictos Confessores, et Administrato-

1       Sess. XXV, de regularibus, c. 5.

2       Sess. XXIV, de ref., c. 4.

res amovendi quoties, et quando opus esse iudicaverit. Ac similiter possit Episcopus, una cum Superioribus regularibus, quarumcumque Abbatissarum, Priorissarum, Praefectarum, vel Praepositarum eorumdem Monasteriorum, quocumque nomine appelletur, electionibus per se, vel alium interesse, ac praesidere; absque ulla tamen ipsorum Monasteriorum impensa.

§ 6. Ac demum habeat Episcopus, tamquam dictae Sedis delegatus, auctoritatem coercendi, ac puniendi quoscumque exemptos tam seculares, quam regulares, qui in alienis Ecclesiis, aut quae suorum Ordinum non sunt, absque Episcopi licentia, et in Ecclesiis suis, aut suorum Ordinum, non petita illius benedictione, aut ipso contradicente, praedicare praesumpserint, ita ut Episcopi in suprascriptis casibus in praenominatas personas, in prae­missis omnibus, et singulis, aut circa ea quoquo modo delinquentes, quo­ties, et quando opus fuerit, etiam extra visitationem, per censuras ecclesia­sticas, aliasque poenas, uti eiusdem Sedis delegati, procedere, omnemque iurisdictionem exercere libere, et licite valeant.

§ 7. Decernentes, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, V, p. 1-3].


200

Gregorius XV, const. Inscrutabili, 22 iun. 1622.

§ 1. Inscrutabili divinae providentiae arcano, ad Christi Ecclesiae regenda gubernacula, nullis nostris meritis, a Spiritu Sancto vocati, praecipuas nostri pastoralis muneris partes esse intelligimus, sedulo invigilandi, et quantum Nobis ex alto conceditur, intentis studiis adnitendi, ut oves miserabiiiter errantes, ad Christi ovile adducantur, ac Dominum gregis agnoscant, et pastorem.

§ 2. Quo scilice t, divina adspirante gratia, desinant, per infelicia pascua infidelitatis, et h.iercsum vagari, et aqua mortifera pestilentiae potari, sed in loco pascuae verae f idei, ac salutaris doctrinae collocentur, et adducantur ad vitae lontes aquarum. Et vero quis non intelligit, omnem nostram soli­citudinem desiderare, omnemque conatum a Nobis exigere, opus adductionis animarum ad 1 cclcsiam Christi? quippe quod tanti fecerit Deus mundi salu­tem, ut ipsum Unigenitum suum daret, Unigenitum illum, qui cum esset splendor gloriae, et figura substantiae eius, portans omnia verbo virtutis suae, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis, ut sua nimia charitate servos, et malos servos, Dominus redimeret pretio Sanguinis sui.

§ 3. Inaestimabilis huius eharitatis imitatores esse profecto omnes debent, qui christiano nomine fideliter gloriantur, et membra Christi effecti sunt, ut eius verbi factores sint, non auditores tantum; nam et per sanctum Apo­stolum suum monet: i'stote imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambu­late in dilectione, sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis.

t? 4. Quod si haec ad unumquemque Christianorum scripta sunt, quanto magis ad eos, qui in sortem, et militiam Christi vocati, positi sunt Episcop regere Ecclesiam suam? quibus saepe per Prophetas suos gravibus verbis comminatur, si pascentes semetipsos, gregem non pascunt, et quod crassum est occidentes, infirmum non consolidant, aegrotum non sanant, confractum non alligant, abiectum non reducunt, perditum non quaerunt.

§ 5. Quae profecto voces, ut omnes Ecclesiarum Rectores valde solli­citos habere debent, licet in partem sollicitudinis sint vocati, ita multo vehe mentius Nos urgent, qui in plenitudinem electi, non solum universo gregi, sed etiam Pastoribus praepositi sumus. Quocirca quod Apostolis omnibus a Domino mandabatur, ut praedicarent Evangelium omni creaturae, princi paliter Petro incumbebat, qui omnibus praestabat praerogativa Principatus, et cui soli iniunctum fuerat a Domino, ut pasceret oves suas.

§ 6. Quapropter, et uni Petro vas illud, quasi linteum, ostenditur, qua tuor initiis de caelo submitti in terram, in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli, quodque illa vox sequuta est: Surge Petre, occide, et manduca, ut praefiguraretur Petri, et Successorum eius munus ex quatuor Mundi partibus homines varia impietate insipientes congregandi, quo eos quasi occidendo, hoc est, veteri via exuendo, et exutos manducando, idest in sua membra, qui visibile erat caput Ecclesiae convertendo, etiam membra Christi redderet, invisibilis Ecclesiae capitis; atque ita adipiscerentur participationem generationis Christi, eamque adepti, quae Christi sunt, sape­rent, quae Christi sunt, operaretur, ac demum per gratiam Spiritus Sancti eius in aeterna pascua transferrentur, potandi torrente inexhausta voluptatis Dei.

§ 7. Quantum vero his calamitosis temporibus excreverit errantium, et dispersarum ovium numerus, qui Ecclesiam Sanctam eius Catholicam, Christi ovile, vel nunquam cognoverunt, vel cognitam Sathanae dolis deseruerunt, sine lacrymis commemorari non potest. Si enim mentis nostrae aciem con­vertimus ad innumerabilem populorum multitudinem, iam tot seculis Aga- renorum impurissima clementia captam, insanique erroris, ac mendacii tene­bris obcaecatam, miseratione commoventur viscera nostra, cernentes, tam multis, ac variis caelestibus donis olim celebres nationes, per ignorantiae, et pestilentis persuasionis stuporem, humanitatem in bestiarum naturam fere mutasse, atque ad aeterna incendia Diabolo, et Angelis eius parata ali, ac propagari. Et licet inter eas aliquae sint gentes in iustitia detentae, quae Christi nomen invocant; tamen ita antiquarum haeresum veneno sunt infectae, ut sinceram veritatem paucissimae agnoscant, ac fere omnes in multis nedum in uno peccantes, factae sint omnium reae. Ubi vero, peccatis nostris facien­tibus, inimicus homo super bonum semen in Septentrionalibus partibus semi­navit haeresum zizania, ita dira contagia grassata sunt, ut animas innume­rabiles iamdiu perdiderit, ac Provincias, et Regna Christo per summam iniu­riam erepta, suae tyrannidi mancipaverit.

§ 8. Quamobrem, etsi a fel. rec. Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris, pastorali vigilantia, ope, studio, et industria elaboratum fuerit, ne tam multae messi deessent operarii, et negociatio haec sancta non negli- geretur: nihilominus Nos, ut maiori cum vigilantia, cura, et fervore, opus

prosequi possimus, et in posterum successores nostri possint, nonnullorum Ven. Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium peculiari solicitudini nego­tium committendum duximus, prout tenore praesentium committimus, et demandamus. Volentes, ut in unum congregati, adhibitis etiam aliquot Rom. Curiae Praelatis, et religiosis viris, ac Secretario, prout Nus hac prima vice eos adhiberi voluimus, et nominavimus, in commune consulant, tantaeque rei nobiscum invigilent, ac tam sancto, et Divinae Maiestati maxime grato operi, quanto melius fieri poterit, incumbant: quod ut commodius praestari possit, semel coram Nobis, ac bis saltem in domo antiquioris eorum, quo­libet mense congregentur, omniaque, et singula negotia, ad 1 idem in uni­verso Mundo propagandam pertinentia cognoscant, et tiaetent, et graviora, quae in praedicta domo congregati tractaverit, ad Nos referunt; alia vero per se ipsos decidant, et expediant pro eorum prudentia. Missionibus omnibus ad praedicandum, et docendum Evangelium, et Catholicam do, trinum, super intendant, ministros necessarios constituant, et mutent. Nos enim eis, tam praemissa, quam omnia, et singula alia desuper necessaria, et opportuna, etiamsi talia fuerint, quae specialem, specificam, et expressam ieiunant men­tionem, faciendi, gerendi, tractandi, agendi, et excipiendi, plenam, lib. iam, et amplam facultatem, auctoritatem, et potestatem, apostoli, a um t,,idute, earundem tenore praesentium concedimus, et impertitum,

§ 9. Ut vero res tanti momenti, in quam magnos sumptu- hrn tu, esse est, per temporalium cum spiritualibus felicem coninuitatioii. m. nullo ret.it data impedimento, facilius, et celerius procedat, ultru ea, qua. • • .o u nostra privata suppeditari iam mandavimus, et piorum b b i um lib, i.«biaie collata

sunt, et in posterum non defutura subsidia m l> um ut lunu», cum

nostrum, et huius Sanctae Sedis proprium i n ,- t um. .n • Iun, operi

redditus ex Camera nostra Apostolica ut                       um iit  utrorumque

administrationem itidem i irdtndilm» Hinnituum, pt uti Iii ubi» nostris expediendis lllrrl» plruoi» Continebunt

, II) Co', O'» autem,qu , to Illi llrt- Ii, praeli, linn*, iunt qui » I ite . Nlit i o. o Ii, ii n '.Illi Ii. II, • i • 1 tl * Subitum luftlfsius, Octa- » u-. l'i i       I : pi. Montium. I i m , iis s Praxedis de Surdls, Ma-

i 'in           II           u ll.iiheruni . Ioannes «ianuas SS. Quatuor Corona-

lorum Mii ,, ' i ; u s. Crucis m lllctii' dein Borgia, Robertus S. Alexii

 .......... » m s su annae, Petrus S. Salvatoris in 1 auro Valerius, Ite-

i i                       I nentii in pane, et perna de Zolleren,Ludovicus S.Mariae

11 111 * po 111 m u* l u i milia, et Franciscus S. Matthaei Titulorum Presbyteri t udinii.-. ".a i iiii» nuncupati.

i, it Pm.latt vrio. dilecti filii Io. Baptista Vives in utraque Signatura r o i i' o : ' .i Io. Baptista Agucchius Secretarius noster, ac Sedis \ pos i, ,i i \ ium i i I > muniens a Iesu Maria Ordinis Carmelitarum Discal- ccatorum I*t..<• ss..r, et Vicarius Oeneralis.

^ 1'.'. si, n tanti, veto a Nobis pariter deputatus dilectus filius Franci­scus Ingolus Picsbytei Ravennas U. I. D. § 13. Decernentes, etc. | Bull. Rom., tom. 5, V, p. 26-28].


201

Gregorius XV, const. Universi, 30 aug. 1622.

Universi Dominici gregis curam, quamquam immeriti, caelesti disposi tione gerentes, sedulo invigilare tenemur, ut ab omnibus pravis contagiis conservetur immunis, multoque maiori studio providere, ut omnis pestis ab iis avertatur, quibus alios sanandi officium est commissum, ne quod I van gelica scripta Nos admonent, sale infatuato non sit, in quo saliatur, et ad nihilum prosit ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.

§ 1. Quoniam autem a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris quibusdam in locis provisum fuit, ut impium, ac nefandum scelus, quod non solum inter Christifideles non esse, sed nec etiam nominari debet, procul ab iis arceatur, videlicet, ut aliquis Sacerdos ad sacras audiendas confes­siones deputatus, sacrosancto Poenitentiae Sacramento, solicitando poeni­tentes ad turpia, abutatur, ac pro medicina venenum, pro pane aspidem porrigat, et ex caelesti medico infernalis veneficus, ex patre spirituali pro ditor execrabilis animarum reddatur: idcirco Nos ea, quae his perniciosis- simis diaboli insidiis arcendis certis locis salubriter constituta sunt, ut nullibi desiderentur, quantum ex alto conceditur, providen. duximus.

§ 2. Alias siquidem a fel. rec. Pio Papa Quarto Praedecessore nostro emanarunt literae tenoris subsequentis, videlicet: Pius Papa Quartus Vene­rabili Fratri, Archiepiscopo Hispalen. in Regnis Hispaniarum haereticae pra­vitatis Inquisitori generali. Cum sicut nuper, etc.

Omittitur residuum, quia ipsa Const. est supra, in N. 102.

§ 3. Igitur, ut literae praedictae perpetuis futuris temporibus, et ubique locorum inviolabiliter observentur, Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostra, ac de consilio Venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium contra haereticam pravitatem generalium Inquisitorum praeinsertas literas huiusmodi, ac omnia, et singula in eis contenta Aposto­lica auctoritate tenore praesentium approbamus, et confirmamus, illisque omnibus, et singulis inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus, illas- que non solum in praedictis Hispaniarum Regnis, sed in quibusvis Chri­stiani Orbis partibus firmiter, et inviolabiliter observari praecipimus, et man­damus.

§ 4. Ac praeterea ne in futurum de poena his delinquentibus impo­nenda, et de modo contra eosdem procedendi ab aliquo dubitari possit, statuimus, decernimus, et declaramus, quod omnes, et singuli Sacerdotes tam seculares, quam quorumvis, etiam quomodolibet exemptorum, ac Sedi Apostolicae immediatae subiectorum Ordinum, Institutorum, Societatum, et Congregationum Regulares cuiuscumque dignitatis, et praeeminentiae, aut quovis privilegio muniti existant, qui personas, quaecumque illae sint, ad inhonesta, sive inter se, sive cum aliis quomodolibet perpetranda in actu Sacramentalis confessionis, sive antea, vel post immediate, seu occasione, vel

praetextu confessionis huiusmodi etiam ipsa confessione non sequuta, sive extra occasionem confessionis in Confessionario, aut in loco quocumque, ubi confessiones Sacramentales audiuntur, seu ad confessionem audiendam electo, simulantes ibidem confessiones audire, sollicitare, vel provocare tentaverit, aut cum eis illicitos, et inhonestos sermones, sive tractatus habuerint, in officio Sanctae Inquisitionis severissime, ut infra, puniantur. Et praeterea omnes hae­reticae pravitatis Inquisitores, et locorum Ordinarios omnium Regnorum, Provinciarum, Civitatum, Dominiorum, et locorum universi Orbis Christiani in suis quemque Dioecesibus, et Territoriis per has nostras literas, etiam priva- tive quoad omnes alios specialiter, ac perpetuo Iudices delegamus, ut super his contra praedictos, simul, vel separatim in omnibus, prout in causis fidei, iuxta Sacrorum Canonum formam, necnon officii Inquisitionis huiusmodi Con­stitutiones, privilegia, consuetudines, et decreta diligenter inquirant, et pro­cedant; et quos in aliquo ex huiusmodi nefariis excessibus culpabiles repe­rerat, in eos pro criminum qualitate, et circumstantiis, suspen. ab execu- tione ordinis, privationis beneficiorum, dignitatum, et officiorum quorum­cumque, ac perpetuae inhabilitatis ad illa, necnon vocis activae, et passivae, si regulares fuerint, exilii, damnationis ad triremes, et carceres etiam in per­petuum absque ulla spe gratiae, poenas decernant, eos quoque si pro delicti enormitate graviores poenas meruerint, debita praecedente degradatione, Curiae seculari puniendos tradant.

§ 5. Dantes etiam facultatem Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Car­dinalibus generalibus Inquisitoribus, ne delictum tam enorme, et Ecclesiae Dei tam perniciosum remaneat, ob probationum defectum, impunitum, cum difficilis sit probationis, testibus etiam singularibus concurrentibus, prae- sumptionibus, indiciis, et aliis adminiculis, delictum probatum esse arbitrio suo iudicandi, et Curiae seculari, ut praefertur, reum tradendum esse, pro- nunciandi.

§ 6. Non obstan. omnibus, quae dictus Praedecessor in suis literis prae­dictis voluit non obstare, eademque contrariis quibuscumque.

7. Mandantes oiumlms < iii, ..am ., ut suos poenitentes, quos nove­rint tu: . ib ilns, ut supiu s.illii ii.itiis, nioueant de obligatione denun- eiaiuh s. .Ih. itaut, s, seu ut pt a. ¦:. i tui, tractantes, Inquisitoribus, seu locorum Ordinatus | » r .n .In te. : quod .i hoc officium praetermiserint, vel poenitentes docui t mt          i t. iieri ,ul denuiii iandum Confessarios sollicitantes, seu trac­tantes, iii 11 j 11 a, iidem locorum Ordinarii, et Inquisitores illos pro modo culpae punire non negligant

v) 8. Volumus autem, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, V, p. 54, 55J.


202

Gregorius XV, const. Omnipotentis Dei, 20 mart. 1623.

Omnipotentis Dei Salvatoris nostri, qui, ut hominem a laqueis Diaboli liberaret, Crucem subire dignatus est, vices, quamquam immeriti, gerentes in terris, in id summo studio, iuxta creditum Nobis desuper apostolicae servitutis officium, incumbimus, ut gregem Dominicum, inaestimabili pretio redemptum, adversus Sathanae fraudes defendamus, eiusdem officii partes desuper interponendo, prout conspicimus in Domino salubriter expedire.

§ 1. Sane nonnulli suae conditionis obliti, et solemnis sponsionis ab iis factae, cum in Christi gregem, per sacrum regenerationis lavacrum adsciti fuerunt, Sathanae, cui renunciarunt, artibus, maleficiis, superstitionibus, ac nefariis inventis operam dare non verentur, quinimo magistrum imitantes, qui capitali odio, quo humanum genus prosequitur, hominibus insidiari numquam cessat, proximum variis modis laedere, animas vero suas perdere non timent.

§ 2. Quapropter, ut tam exitiosa scelera a Christifidelibus arceantur, gravioribus poenis vindicanda duximus. Motu itaque proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis pleni­tudine, tenore praesentium decernimus, praecipimus, et mandamus, ut con- stito, quod aliquis pactum cum Diabolo fecerit, et a fide apostatando, male­ficiis, sive sortilegiis unam, seu plures personas ita laeserit, ut ex malcficio, vel sortilegio mors sequuta sit, etiam pro primo lapsu, Curiae seculari tra­datur, debitis poenis punicndus; qui vero similiter apostatando, pactum cum Diabolo, ut praefertur, fecerit, et maleficium, seu sortilegium commiserit, ex quo licet mors sequuta non sit, infirmitas tamen, divortia, impotentia gene­randi, sive animalibus, frugibus, vel aliis fructibus damnum notabile prove- nerit, muro claudi, sive perpetuis carceribus, in Sancto Inquisitionis officio, ubi illud existit, fabricandis, mancipari debeat.

§ 3. Qui vero similium delinquentium notitiam habuerint, eos Episcopo, sive Inquisitori denunciare teneantur.

§ 4. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, V, p. 97, 98].


203

Urbanus VIII, const. Sacrosancti, 30 sept. 1623.

Sacrosancti Apostolatus ministerii cura, et quam altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei humilitatem nostram, nullo licet meritorum suf­fragio, gerere voluit, iugiter Nos admonet, ut in iis praecipuam Apostolicae servitutis solicitudinem adhibeamus, per quae temporalis S. R. E. ditionis

conservationi consulitur: atque ideo Nos, quae a Romanis Pontificibus Prae­decessoribus nostris provide sancita fuerunt, ea non solum ipsi inviolate hanc ob causam curabimus custodire, sed etiam aliis perpetuo observari debere, statuemus.

§ 1. Dudum siquidem a felicis recordationis Pio Papa V Praedecessore nostro literae tenoris sequentis emanarunt: Pius Episcopus, Servus servo­rum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Admonet no.s suscepti cura regimi­nis, etc.

Omittitur tenor huius Constit., quia est supra, in N. 120.

§ 2. Quae quidem Constitutio veluti optima, et ad conservandam S. R. E. iurisdictionem, et dignitatem plane salutaris approbata, confirmata, et inno- vata fuit ab iis, qui eidem Pio V successerunt, recolendae memini.te Prae­decessoribus nostris Gregorio XIII, Sixto V, Gregorio XIV, Innocentio IX,' qui etiam de fratrum suorum tunc S. R. E. Cardinalium consilio, ei assensu declaravit, eadem Constitutione prohibitum fuisse, et prohiberi omnem, et quamcumque infeudationem, ac alienationem Civitatum, terrarum, Oppido­rum, et Locorum Sedi Apostolicae tam mediate, quam immediati- subiecto­rum, non solum ne fiat, neve attentetur post eorum dcvolutionrni. sed etiam antequam Civitates, Terrae, Oppida, et Loca praedicta devolvantui, ac omnem, et quamcumque in perpetuum, vel ad tempus pi..|.. • iii.uu-m, ac extensio­nem infeudationum, investiturarum, et rom essionum d. dictis Civitatibus, Terris, Oppidis, et Locis finitaium quariimqiu im opinationem, quoad effe­ctum Impediendae infeudationis, alnnitioui pi..lunationis, et extensionis huiusmodi, non a die i ..tum devoluti..m . ..I a dn ipsius Constitutionis,

etiam antequam illa dev.K miui. ip-.. no. . um                n Im. clausulis, et decretis

iii praedicta i ..n-1. u. . .................... i. ta.. .t Sedi Apostolicae factam

> cnset i adie, i., 11 ii m d.. n r. .i d., i nati, u, . ut promissio, et iuramentum piaeKtituin.it pi4i-»i.iniltuii de «iivanda ea l'u Praedecessoris praedicti Con- niiiiittoni- p.-i Ipmun Innoi enlinm. .i -.iiceessores suos Rom. Pont., ac prae­dicto» s u i i o.iie.i.i niti liii-uni de ipsa Pii V Praedecessoris Consti­tutioni p. i i um. ui i u pi a decl.it.ita, et secundum huiusmodi declarationem, r .nn tim i ,, tituli u. n id milium, et inviolabiliter observari oportere, et detuli, m, uti « linn sc i v at u i um esse promisit, ac sancte, et solemni more

m- i-, t i - ................  m Innocentii Praedecessoris sub dat. pridie Nonas

N'..\eml> P .m m .unio | i mpeditis literis latius continetur. Subinde vero a Clemente Viii et novissime a Paulo V3 Romanis Pontificibus, et Praede- < taaorihua nostris, iuxta eamdem Innocentii IX declarationem confirmata, approbata, ¦ t mnovata fuit.

i t .«u o. N..-,, i um primum ad Apostolicae dignitatis gradum, divina ptuvi l. ulla. - i unius, iii ipsum ad exequendum nostri pastoralis officii debitum pt.n.ipue peitinere existimantes, praeinsertas Pii Praedecessoris

» Cf. N. 142, 158, 168, 174. 2 Cf. N. 175. » Cf. N. 193.

literas, .u omnia in eis contenta etiam iuxta declarationem praedictam per ipsum Innocentium Praedecessorem factam, ac desuper confectarum litera­rum continentiam, et tenorem, quem pariter praesentibus haberi volumus pro expresso, ac ad verbum inserto, auctoritate Apostolica tenore praesen­tium comprobamus, confirmamus, innovamus, easque firmiter, et inviolate, ac iuxta declarationem praedictam, Nos similiter servaturos esse promittimus, et iuramus, atque per eos, ad quos spectat, pariter perpetuo observari prae­cipimus, et mandamus.

§ 4. Nulli ergo omnino hominum, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, V, p. 147, 148].


204

Urbanus VIII, const. Romanus Pontifex, 28 aug. 1624.

Romanus Pontifex, cui Salvator, et Dominus noster, qui Charitas est, et Deus pacis, universalis Ecclesiae credidit Principatum, ea interdum, quae certis etiam rationabilibus de causis, a Sede Apostolica concessa sunt, ipsa subinde rerum experientia suadente, et maioribus ex causis, quibus praeser­tim personarum sub suavi Religionis iugo Altissimo famulantium paci, et quieti consulitur, litibusque, ac controversiis inter eos obviam itur, revocat, et immutat, in hisque pastoralis solicitudinis, et providentiae suae studium iuterponit, prout rerum, et temporum qualitatibus debite pensatis, conspicit in Domino salubriter expedire.

§ 1. Cum itaque, sicut Nobis innotuit, complures licentiae, sive facul­tates a nonnullis Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris per diversos Ordinum etiam Mendicantium, Congregationum, Societatum, et aliorum Institutorum Superiores, seu alios eorum nomine, ubique locorum Mona­steria, Domos, Collegia, Conventus, et alia loca regularia quovis nomine nuncupata, servata dumtaxat Sacrorum Canonum, et Concilii Tridentini decretorum forma, de sola Ordinarii licentia, seu etiam forsan non servata forma, et absque licentia huiusmodi, et contra decreta a Sede Apostolica super praemissis edita fundandi, erigendi, et instituendi importunis precibus, seu etiam Motu proprio, vel alias obtentae, et extortae fuerint: idcirco Nos, omnes, et quascumque licentias, ac facultates huiusmodi, literasque desuper tam sub plumbo, quam in huiusmodi forma Brevis desuper expeditas, earum­que ten. etiam veriores, et Dat. praesentibus, ac si specifice, et sigillatim exprimerentur, et insererentur, pro plene, et sufficienter expressis, et ad ver­bum insertis habentes, iustis de causis animum nostrum moventibus, Motu proprio, non ad alicuius Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine omnes, et quascumque licentias, et facultates huiusmodi, literas­que desuper tam sub plumbo, quam in eadem forma Brevis expeditas, omnia­que, et singula in eis quomodolibet contenta, et expressa, etiam quoad erectiones, fundationes, et institutiones Monasteriorum, Collegiorum, Domo-

rum, Conventuum, et aliorum regularium locorum huiusmodi, quae suum nondum sortitae sunt effectum, tenore praesentium perpetuo revocamus, cassamus, abrogamus, et annullamus, viribusque, et effectu prorsus eva- cuamus.

§ 2. Praeterea Ordinum etiam Mendicantium, t «•n.o c-rationum, Socie­tatum, et aliorum Institutorum regularium Superioribus, quin umque nomine nuncupatis, caeterisque personis, ad quos spectat, iii virtute sanctae obe­dientiae, ac sub poena privationis vocis activae, et p.is .iv.n-, ne. non officio­rum quorumcumque, ac inhabilitatis ad illa, seu alia iii tutorum ohtiuen. ac etiam excommunicationis ipso facto incurrendis poenis uiienln ium ., et prohi­bemus, ne licentiarum, seu facultatum per Nos, ut pi.u i tim ¦ . ataium, et annullatarum, sive alio quovis praetextu, vel causa, etiam quantumvis pri- vilegiata, nova Monasteria, Collegia, Domos, Convenius, et iii. I a regu­laria huiusmodi, nisi de expressa Ordinariorum licentia, a. - . i v.ita in omni­bus, et per omnia sacrorum Canonum, et Conc. lini m. n iii nstituti.ni fel. rec. Clem. VIII quae incipit: Quoniam iid itr titulum. uti .tuum Romae, apud S. Marcum sub Annulo l'iscatons iii. ,M Iulii Init a. l'i telorum de mandato eiusdem Clementis,,i. i nn- Ctnr-iil XV ' Rom l'ont Praede­cessorum desuper editorum loitiu r<. ipcu-, i-ngen*. lumine, iru alias quo­modolibet instituere, seu Incepta Imue, et jl. .In i. m.l. aut, neu praesu­mant.

$ 3. Decernentes, ptai uti- I in tui im . . r., qu...| causae, propter quas illae emanarint, rxpn u v» i iii. itu . ' t- itu , aut quicumque in praemissis iulete-.se Iubente-,. ». n iiii., n pi i. i.-n,I. uti . at I hoc vocati, citati, .-t auditi non ineunt, m |m ¦ 11 ¦ • i .nwtm t mt alia» ex quocumque capite, pi ae te \ tu, i o I o i e, ingenio, v. i , ,.iaa t. i i.pii.uii-., vel obreptionis, seu

uullit.iti v.... , mt .ut............ .. -it.., ». i aii.. quovis defectu notari, et

impiign.iti inl.o^ui m'i...,-. n iu. i.in, m im., vel t ontroversiam vocari, ad unum.» um» n.'u i ini uti» .n quo.Ur. gtatiae, vel iustitiae remedium ..iq.. ii .u, «-u . n. r.i. ..iiii .i. im- | ..-... ..-,| e.is, ac omnia, et singula in eis .iiirnt»               .i |«-i|.. tu.. \ iti.la, et firma, et efficacia esse, et fore, suos­

que plsMrius, *t tHtfTOi etfe tu» Mutiri, et obtinere, ac omnibus, et singulis, .i i * i »          ¦ i i" i. m p.. t e quomodolibet spectabit, inviolabiliter obser­

vo, -i. ; . ' iiii. i. pi t quoscumque Iudices ordinarios, et delegatos, . n.m •      i . , \p,. toliei Auditores, ac S. R. E. Cardinales, etiam

.i.* i>t" lrv;it .«. .i Nuitiiiis, quavis auctoritate fungen., sublata eis, et e. u 11 m ... t,t„ i quivis a 111 et iudicandi, et interpretandi facultate, et auctori­tate. m ii. m, «ieiunii debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

i l <.in... u. i Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Archiepiscopis, Episc. et alm. Innuit i i >t.Im.inis per praesentes committimus, et mandamus, qua­tenus ipsi. \.i in... tui unus eorum per se, vel alium, seu alios, praesentes

1       Sess. XXV, dr regularibus, c. 3.

2       Cf. N. 190.

Const. Cum alias, 17 aug. 1622. Bull. Rom., tom. 5, V, p. 47, 48.

Literas, et in eis contenta quaecumque solemniter publicantes, faciant illas, et illa ab omnibus, et singulis, ad quos spectat, et pro tempore spectabit, inviolabiliter observari; contradictores quoslibet, et rebelles per censuras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris, et facti remedia, appellatione postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio bra­chii secularis.

§ 5. Non obstantibus, etc.

[Bull. Rom., tom. 5, V, p. 247, 248).


205

Urbanus VIII, const. Sccretis, ii dec. 1624,

Secretis aeternae providentia! consiliis, nullo nostrorum suffragio meri­torum, Speculatores            .............................. n Im.u 1 iii sublimi Apostolatus culmine consti­tuti, eo potissimum l'outiti. ia. scdulitatis officia convertenda esse arbitra­mur, ut qui in sortem I >•, 1111111 \.antur, Christique Militiae dant nomen, spiritualem lcclesi.u tt.iiiquiilii.ncni non perturbent, sed pacem continuent, vires augeant, n tam -.ii um -.e gerant, ut ipsam terribilem, quasi castro­rum aciem ordinatam, minuo potestates, ac Principes tenebrarum quotidie magis perliorrcscuut

$ 1. Il.iei aui' m 11 uuni' 1 impensius fieri optamus, tanto maiori indigna­tione irrelip.i" .am quot 11:11 d am iinpudentiam detestamur, ac sacrilegam teme­ritatem e\oi 1.1111111, qui s.mos Canones, Summorumque Pontificum decreta non vciouies, 1 im. d <>tdines illegitime suscipiunt, ac dum in Ecclesia­sticum! .Mini.ii. n um ... r 11111 per nefas irrepunt, Dei cultui, animarum saluti, omnibusque ad | i i m i m i hristianae Reipublicae regimen pertinentibus, plu­rimum obesse noscuntur.

$ >. Alia , siquidem fel. rec. Clemens Papa IV Praedecessor noster volens periculis .inuu uim • ium obviare, qui vinculo excommunicationis adstricti, aut apostatae, seu u n gulares, vel alias Ordinum sacrorum susceptione indi­gni, suam patri.nn. m qua de his haberetur notitia, fugientes, se in remotis partibus faciebant ad huiusmodi Ordines promoveri, statuit, ut nullus Epi­scoporum Italiae de , uetcro aliquem ultramontanum Clericum ordinare prae- sumeret, nisi ab eodem Clemente Praedecessore, vel ab Episcopo, de cuius Dioecesi traxerat in ieiunii, ordinandus, vel in cuius Dioecesi beneficiatus exi- stebat, per eius patenti -, Literas causam rationabilem continentes, quare ipsum nolebat, aut nequibat ordinare, specialem licentiam haberet, eos vero, quos contra praemissa d mtigisset ordinari, manere voluit absque spe dispen­sationis super hoc a Sede Apostolica obtinendae suspensos, ac ordinantes condigna poenitentia puniri.1

§ 3. Cum autem, non sine gravi animi nostri molestia, Nobis inno- tuerit, quamplures Ultramontanos suae salutis immemores, Deique timore

1 C. 1, de temporibus ordinationum et qualitate ordinandorum, I, 9, in VI".

postposito, ad Ordines praedictos cum falsis dimissorialibus Literis, seu etiam titulo patrimonii ficto, vel fiduciario, seu etiam falso, cum maximo bonorum omnium scandalo, se promoveri fecisse, Nos innumeris, quae ex minus canonica Clericorum ordinatione huiusmodi proveniunt, malis, quan­tum Nobis ex alto conceditur, providere volentes, praedictam Clementis Praedecessoris Constitutionem, cum omnibus, et singulis in ea contentis approbantes, et innovantes, Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Archiepiscopis, et Episcopis in Italia cxistcutibus, tenore praesentium prohibemus, ne quovis praetextu, et ex quacumque > an a I lispa- nos, Lusitanos, Gallos, vel Germanos, aliosque quoscumque l Mtrainontanos, et ex quibusvis locis extra Italiam oriundos, non solum ad sacros, sed neque etiam ad minores Ordines, vel Clericalem characterem promovet e audeant, seu praesumant, nisi dintissoriales suorum Ordinariorum literas a im tu- , et huius Sanctae Sedis Nuntiis, seu Collectoribus in illis partibus commoran­tibus recognitas, et probatas, et subscriptas habeant; eorumdemve Nuntio­rum, seu Collectorum subscriptiones a dilecto filio nostro in Alma l'tbe Vicario in spiritualibus generali similiter examinatae, recognitae, et appn>. batae fuerint, alias promoventes ad annum ab exercitio Pontificalium, pio moti vero perpetuae suspensionis poenam, absque spe dispensationis a Sc de Apostolica obtinendae, incurrant eo ipso. Insuper promotos huiusmodi, ac etiam eos, qui cum falsis, vel fictis, aut fiduciariis patrimonii titulis scienter se ad Ordines huiusmodi promoveri fecerint, non solum piaedictis, verunt etiam maioribus arbitrio nostro, et pro tempore existentia Romani Pontificis infligendis poenis.

§ 4. Italos vero, si quos itnpostcium i leinah c haiactere insigniri, vel ad minores Ordines pnutiow n u. iii.no | ( p,, cum falsis dimissoriis contigerit, etiamsi qualitatibus p. t i om d. I fident. I >ccictuni c. lb, sess. 23, t e. P11 s 111 s pia..Iii. uni, niiiii iiniun. •.i.pnita tamen prius desuper Iudicis l i.i.i t. .i i pi i\ii. i i.. minime gaudere, sed seculari iuris- .ii. i m, ut . n. . plrm . m      d.u-. subiacere, et subiectos esse respective

i, . 'imnie. .i mm ab te i pci quoscumque Iudices ordinarios, et dele­gato. i n,... .lu.i nn Palatii Apostolici Auditores, sublata eis, et eorum cuilibet qu.i\ i ditet iudicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, iudi- ..iii, .i de 1111 n .1. li.-ie, u irritum, et inane, si secus super his a quoquam >|iia\e. ii : i.1 u. n uter, vel ignoranter contigerit attentari. In contrarium 1.1, ii ii n  tantibus quibuscumque.

à (i Per pia cuic. autem Constitutioni rec. mem. Pii Papae II Praede­cessore. n.. .in . ulla malo promotos editae1 nullatenus derogare intendimus, sed iii.m        n .numinis, et singulis in ea contentis, in suo robore, et effi­cacia permanere perinde ac si praesentes non emanassent, decernimus.

[Bull. Rom., tom. 5, V, p. 289, 290].

1 Cf. N. 57.


206

Urbanus VIII, motu propr. Licet nullus, io sept. 1626.

Licet nullus Episcoporum, postquam regimini Ecclesiae, cui praeerat, cesserit, in Beneficiorum Ecclesiasticorum dispositione ratione eiusdem Eccle­siae sibi antea competenti ingerere se valeat; attamen nonnulli ex Venera­bilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus sub prae­textu indultorum Apostolicorum eis pro tempore concessorum Beneficia nedum unius, sed etiam plurium Ecclesiarum, quarum regimini cesserunt, vel a quarum vinculo ad alias translati absoluti reperiuntur, contemplatione, alias ad se spectantia, conferre perseverant. Quare motu simili etc.

§ 1. Declaramus, de caetero non licere cuivis personae, etiamsi Cardi­nalatus honore praefulgeat, praetextu cuiusvis indulti Apostolici concessi, seu concedendi facultatem huiusmodi, etiam expresse continentis conferre, vel quovis modo disponere de quibusvis Beneficiis Ecclesiasticis, quorum collatio, praesentatio, nominatio, vel quaevis alia dispositio separatim, vel coniunctim cum aliis ad eum spectabat, ratione cuiuscumque Ecclesiae Cathedralis, etiam Metropolitanae, Primatialis, vel Patriarchalis, cuius regi­mini cesserit, si quidem ad aliam Episcopalem, Archiepiscopalem, Primatia­lem, vel Patriarchalem Ecclesiam translatus, vel postmodum assumptus fuerit, sed indulto tantum ratione Ecclesiae, cui actu praesit, vel cuius regimini ultimo loco cesserit, sibi concesso uti posse, et debere, ac irritum etc.

§ 2. Ostien., et Veliternen. invicem perpetuo unitis, et Portuen., ac Sabinen., necnon Tusculan., et Praenestin., ac Albanen. Ecclesiis dumtaxat exceptis, quoad quas Cardinalibus illarum pro tempore Praesulibus facul­tate disponendi de Beneficiis huiusmodi etiam una cum indulto sibi ratione aliarum Ecclesiarum, quibus actu praesunt, vel antea novissime praefuerint, ut praefertur, frui licere decernimus.

§ 3. Statuentes, praesentium, etiam absque eo, quod registrentur, aut illis data apponatur, solam Signaturam nostram sufficere, et ubique in iudicio, et extra regula contraria non obstante, fidem facere.

§ 4. Ac insuper illas in Cancellaria Apostolica describi debere.

§ 5. Et deinceps omnes, et singulos Cardinales, etiam absentes, prae­sentes, et futuros, et alios quoscumque, quorum interest, vel interesse pote­rit, quomodolibet in futurum afficere, et ligare, nullumque eorum igno­rantiam praetendere posse, non secus ac si eis personaliter intimatae forent.

§ 6. Statuto, et ordinatione, decreto, et declaratione, per Nos in crasti­num assumptionis nostrae ad summi Apostolatus apicem editis, quod Cardd. in Constitutionibus, et Regulis per Nos post priorum nostrarum Constitu­tionum, et Regularum editionem, et publicationem imposterum faciendis non includantur, nisi illae eorumdem Cardinalium favorem concernant, vel ipsae edendae Constitutiones de illorum, seu maioris partis eorum consilio editae

fuerint, necnon praedictis, et quibuscumque aliis Regulis, Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque nequa­quam obstantibus.

[Bull. Rom., tom. 6, 1, p. 13, 14].


207

Urbanus VIII, const. Apostolatus officium. 23 mart. 1628.

Apostolatus officium, cui meritis licet imparibus, disponente Deo, prae- sidemus, a Nobis postulat, ut quantum Nobis ex alto conceditur, delin- quendi fiduciam compescamus in iis praesertim, quorum eo sacrilega pro­cessit audacia, ut se beneficio minoris aetatis, spretis Apostolicis Constitutioni bus, confoveant in delictis, quorum statutis poenis se idcirco iact.mt minime subiacere.

§ 1. Alias siquidem a felicis recordationis Clemente l'ap.i VIII Praede­cessore nostro emanarunt Literae tenoris subsequentis, videlicet < lcmens Papa VIII. Ad perpetuam rei memoriam. Etsi alias felicis recordationis Pau­lus Papa IV, etc.

Omittitur residuum, quia ista Constitutio est supra, in N. ISS.

§ 2. Cum, sicut accepimus, nonnulli privileg                       aetatis nimis

temere confisi, et legum indulgentia freti poenas a dicti Clementis Praede­cessoris Constitutione in huiusmodi delinquentes statutas parvipendere prae­sumant.

§ 3. Nos detestantes, et quantum iii Nolu- est, ei ihibere volentes impiam, et nefariam horum temeritatem, qui atroeissuno hoc scelere Catholicam veri­tatem, quae solos Presbyteros dictoium S.u lamentorum ministros esse docuit, facto impugnant, negotio huiusmodi in Congregatione Venerabilium Fra­trum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium generalium Inqui­sitorum coram Nobis habita, mature discusso, inhaerentes Constitutioni praedictae, aliisque de» retis per felicis recordationis Paulum Quartum, et Sixtum Quintum Romanos Pontifices Praedecessores nostros contra similia perpetrantes editis, eaque etiam ad effectum praedictum matura delibera­tione, deque Apostolicae potestatis plenitudine ampliantes, et extendentes, hac nostra perpetuo valitura Constitutione statuimus, et decernimus, ut de caetero perpetuis futuris temporibus, qui imposterum ad sacrum Presbyte­ratus Ordinem non promotus Missam celebrare, aut Sacramentalem Confes­sionem audire praesumpserit, aetate minori annis vigintiquinque non excuse- tur, quominus eidem Clementis Constitutioni subiiciatur, dummodo vigesimum suae aetatis annum compleverit.

§ 4. Ipsequc non promotus sic delinquens, nulla hal consideratione praefatae minoris aetatis, sive Laicus, sive Clericus secularis, aut cuiusvis Ordinis, Congregationis, Societatis, etiam de necessitate exprimendae regu­laris, aut cuiusvis alterius Instituti, etiam quantumvis exempti, et privilegiati,

Nobisque, et Apostolicae Sedi immediate subiecti, necnon Militiarum qua­rumcumque, etiam Sancti ioannis Hierosolymitae fuerit, tradatur Curiae seculari poenis debitis plectendus.

[Bull. Rom., tom. 6, I, p. 113, 114].

203.

Urbanus VIII, const. Cum sicut, 12 sept. 1628.

Cum sicut accepimus, aliquibus Religiosis, quorumdam Ordinum, seu Congregationum a Sede Apostolica indultum fuerit, ut sacramentales per­sonarum secularium confessiones audire valeant, etiamsi ab Episcopis Dioe­cesanis ad id examinati, et approbati non fuerint: nec desint, qui temere asseverent, hoc ipsum privilegium caeteris quoque aliorum Ordinum Regu laribus competere, ex amplissimis privilegiorum communicationibus, quas ab eadem Sede Apostolica obtinuerunt, indeque fiat, ut saluberrima Sacri Concilii Tridentini dispositio hac de re edita,1 funditus compellatur.

§ 1. Nos huic malo opportune provisionis nostrae Ministerio obviam ire volentes, de Ven. Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis Regularium praepositorum consilio, omnia, et singula indulta huius­modi, audiendi secularium confessiones absque Ordinarii examine, et appro­batione, quibusvis Collegiis, Capitulis, Religionibus, Societatibus, etiam So­cietati Iesu, Congregationibus, et Ordinibus tam Mendicantium, quam non Mendicantium, necnon Monachorum quorumcumque, etiam Sancti Benedicti, et Cistercien., ac etiam quibusvis Militiis, etiam Hospitalis S. Ioannis Hieroso­lymitae, et quibuscumque Ecclesiis, etiam Patriarchalibus, et Metropolitanis, Monasteriis, caeterisque locis piis, sive eorum, et earum respective Abbatibus, Praepositis, Dei an is, Magistris, Ministris, Praelatis, Prioribus, Rectoribus, etiam Generalibus, vel Provincialibus, Cappellanis, Confessariis, aut aliis quocumque nomine nuncupatis Superioribus, et personis quibuscumque, etiam quomodo­libet exemplis, ac Sedi Apostolicae immediate subiectis, cuiuscumque digni­tatis, praeeminentiae, et conditionis existentibus, et quovis privilegio munitis, et tam ad supplicationem partium, quam Motu proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine hactenus quandocumque, et quali- tercumque ex quavis, etiam de necessitate exprimenda causa, et alias quomo­dolibet concessa, apostolica auctoritate, tenore praesentium revocamus, cas- satnus, tollimus, abrogamus, annullamus, viribusque, et effectu evacuamus, ac revocata, cassa, sublata, abrogata, et annullata, viribusque, et effectu vacua esse, et fore, nec Religionibus, Societatibus, etiam Societati Iesu, Congrega­tionibus, et Ordinibus, ac Militiis praedictis, eorumque Superioribus, et per­sonis quibuscumque imposterum ullo modo suffragari, minusque illos, et illas, etiamsi de iis specialis, specifica, et expressa, ac de verbo ad verbum mentio haben. foret, indultis huiusmodi uti posse.

1 Sess. XXIII, ite re f., c. 15.

§ 2. Praesentes vero Literas, et in eis contenta quaecumque ex eo, quod quicumque in praemissis interesse haben., seu habere praetendentes, ad hoc vocati, et auditi non fuerint, de subreptionis, vel obreptionis vitio, aut inten­tionis nostrae, vel alio quocumque defectu notari, impugnari, redargui, in ius, vel controversiam revocari, ad terminos iuris reduci, aut adversus illas quodcumque iuris, gratiae, vel facti remedium impetrari nullatenus posse, sed illas semper validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere.

[Bull. Rom., tom. 6, I, p. 142, 143].


Fontes CIC t1 13