Fontes CIC t1 328


§ I.

De Fide Catholica.

Ac primo quidem cum Catholica Fides sit eiusmodi, ut nisi eam quisque integram inviolatamque servaverit, salvus esse non possit, quaecumque credit, ac docet Sacrosancta Romana Ecclesia, ea omnia, et singula iidem Graeci, et Albanenses Graeci Ritus integre, firmiter, indubitanterque credere, atque affirmare tenentur; prout in sacra Oecumenica Synodo Florentina super unione Occidentalis, et Orientalis Ecclesiae, definitum et declaratum fuit;4 et in professione Orthodoxae Fidei a Graecis iussu Gregorii Papae XIII Praedecessoris nostri emittenda5 continetur, videlicet.

I.  Quod Spiritus Sanctus a Patre, et Filio aeternaliter est, et essentiam suam, suumque esse subsistens habet ex Patre simul, et Filio, et ex utroque aeternaliter tanquam ab uno principio, et unica spiratione, procedit. Et quod ea Verborum illorum : Filioque, explicatio, veritatis declarandae gratia, et imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter Symbolo fuit apposita.

Etsi autem Graeci teneantur credere, etiam a Filio Spiritum Sanctum procedere, non tamen tenentur in Symbolo pronunciare; contraria tamen consuetudo ab Albanensibus Graeci ritus laudabiliter recepta est, quam ab iisdem Albanensibus, aliisque quibuscumque, in Ecclesiis, ubi ea viget, ser­vari volumus; quin etiam a Graecis Presbyteris aliarum quarumcumque Regionum commorantibus in Italia, eiusque Insulis adiacentibus, si ab Ordi­nariis Locorum, vel ob suspicionem haeresis, vel ob scandalum, vel ob aliam iustam causam requisiti fuerint, particulam illam: Filioque, in Symbolo pro- nunciari praecipimus, ac mandamus.

II.  Item profiteri tenentur, tam in azymo, quam in fermentato pane tri- ticeo, Corpus Christi veraciter confici: et Sacerdotes in alterutro ipsum Domini Corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta suae Eccle­siae sive Occidentalis, sive Orientalis consuetudinem.

» Cf. N. 113.

* Cf. N. 146.

3  Cf. N. 179.

4  Cf. N. 51, 52, 54.

8 Cf. N. 146.

III.  Item, si vere poenitentes in Dei charitate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis, et omissis satisfecerint, eorum animas poenis Purgatorii post mortem purgari: et ut a poenis huiusmodi releventur, prodesse eis Fidelium vivorum suffragia, Missarum scilicet Sacrificia, ora­tiones, et eleemosynas, et alia pietatis officia, quae a Fidelibus pro aliis Fidelibus fieri consueverunt, secundum Ecclesiae instituta.

IV.  Illorumque animas, qui post baptisma susceptum, nullam omnino peccati maculam incurrerunt, tum illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis Corporibus, vel eisdem exutae corporibus, prout supe­rius dictum est, sunt purgatae, in Coelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum Trinum, et Unum, sicuti est, pro diversa tamen meritorum ratione, aliam alia perfectius.

V.  Illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas.

VI.  Item Sanctam Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in uni­versum Orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum Successo­rem esse Beati Petri Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae Caput, et omnium Christianorum Patrem, et Doctorem existere, et ipsi in Beato Petro pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino Nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in actis Oecumenicorum Conciliorum, et in Sacris Canonibus continetur.

VII.  Caetera item omnia, quae a Sacris Canonibus, et Oecumenicis Con­ciliis, ac praecipue a Sacrosancta Tridentina Synodo, et a Gregorio XIII Praedecessore nostro in professione praedicta Orthodoxae Fidei a Graecis emittenda, tradita, definita, et declarata fuerunt, indubitanter recipere, ac profiteri debent, simulque contraria omnia, et schismata, atque haereses quascumque, a Sancta Catholica, et Apostolica Ecclesia Romana omnium Ecclesiarum Matre, et Magistra damnatas, reiectas, anathematizatas, pariter damnare, reiicere, anathematizare, et abiurare omnino tenentur.


§ H.

De s/.r'n-rito Baptismi, pueris baptizatis, ritusque in Baptismate suscepti

mutatione.

I Presbyteri Graeci baptizatos Chrismate in fronte non consignent ; et ideo ab ipsis in ordine baptismi apud eorum Euchologium praetermittantur, quae sequuntur post illa verba, /eat fierà tt]v ei'jytiv de. usque ibi: erro TrotFt 6 iepevs crxij/ua kvkXov, hoc est: et post orationem etc.', ubi habetur forma huius consignationis, usque ad illa: Postea facit Sacerdos figuram circuli etc.

II. Cum Presbyteris Graecis in Euchologio haec Baptismi forma prae­scribatur: Baptizatur Servus Dei N. in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, quae latinae formae: Ego te baptizo in nomine etc. aequivalet: tri- naque aquae immersione, seu aspersione in eo conferendo utantur, non sunt his super rebus a Latinis Locorum Ordinariis inquietandi.

III.  Etsi Graecis in Regno Cypri commorantibus Innocentius IV Prae­decessor noster olim iniunxerit,1 ut in unctionibus, quae circa Baptisma fiunt, m«>rem Ecclesiae Romanae teneant, et observent; si tamen Presbyteri Alba­nenses ritum ungendi pectus, et dorsi medium, aures, pedes, atque manus, in Euchologio descriptum servare voluerint, ubi non est contraria consue­tudo, non sunt impediendi.

IV.  Ritus autem, seu consuetudo, quam habere dicuntur Graeci Orien­tales, ungendi per totum baptizandorum corpora, si alicubi tolli, vel remo­veri sine scandalo non potest, cum sive fiat, sive non, quantum ad Baptismi efficaciam, vel effectum, non multum referat, in iisdem toleretur.

V.  Nec refert etiam utrum frigida, vel calida aqua baptizent, cum in utraque Baptismum habere parem vim, atque effectum, affirmare, et tenere dicantur.

VI.  Si in eadem Ecclesia Infantes utriusque Ritus baptizentur, Graecus Parochus Subditis suis aqua per ipsum Graeco more benedicta rite Baptis­mum confert; ac propterea molestandus non est, si non utatur aqua baptis­mali, quae a Parochis Latinis iuxta morem Romanae Ecclesiae adhibetur. Curent tamen Ordinarii, ut adsit aqua baptismalis latine consecrata, quam omnino (praeter casum urgentis necessitatis) Sacerdos Latinus adhibeat, quo­ties ei occurrerit latinos pueros ad Baptismum excipere.

VII.  Cum administratio Sacramenti Eucharistiae, quod sub una, vel sub utraque specie Infantibus in Baptismo, et Pueris in Missa solent Graeci exhi­bere, nihil contra Orthodoxam fidem, bonosque mores contineat (dummodo iidem Graeci credant, firmiterque teneant, communionem huiusmodi non esse necessariam ad salutem, et Baptismum sine communione valide, ac licite posse ministrari); quia tamen ad decentiam, et reverentiam Sacramenti magis expedit, si illud eisdem denegetur: propterea ne Graeci, vel Albanenses Graeci Ritus Eucharistiae Sacramentum sub una, vel sub utraque specie Infantibus rationis usu carentibus in Baptismo, nec Pueris in Missa ministrent, interdi- cimus, ac prohibemus.

VIII.  Infantes nati ex Patre, et Matre Graecis, ritu Graeco, nisi aliter Parentes, accedente Ordinarii consensu, voluerint, baptizari debent.

IX.  Nati vero ex Patre Latino, et Matre Graeca, latinis sunt caeremo niis baptizandi; proles enim sequi omnino debet Patris Ritum, si sit Latinus.

X.  Si vero Pater sit Graecus, et Mater latina, liberum erit eidem Patri, ut Proles, vel ritu Graeco baptizetur, vel etiam ritu Latino, si Uxor Latina praevaluerit, idest si in gratiam Uxoris Latinae, consenserit Graecus Pater, ut latino ritu baptizetur.

XI.  Infantes ad eius Parochi iurisdictionem pertinent, cuius ritu sunt baptizati, cum per Baptismum fiat suscepti ritus Graeci, vel Latini professio; ita ut ad Latinum ritum spectent qui latinis caeremoniis baptizati fuerint; qui vero ritu Graeco Sacramentum Baptismi susceperint, in Graecorum numero sunt habendi; adeoque si ante usum rationis decesserint, a proprio, cuius ritu baptizati sunt, Parocho, et in propria Parochia sunt iure communi sepe-

liendi, nisi iis Baptismus collatus fuerit, vel ob gravem necessitatem, cum nimirum morti proximi fuerint, nec haberi potuerit pioprii Parochi, vel ritus copia, vel ex dispensatione Apostolica, cum videlii et fac ult.is data fuerit, ut latine quidem baptizentur, sed in suo ritu Graeco permaneant. Iii his enim casibus non censentur a proprio ad alium ritum transiisse, post usum autem rationis idem dicendum; nisi quis in alieni ritus I cclesia sep. : n cupiat; i quis enim Graeco ritu baptizatus, in Latina Ecclesia, vel latini I', n uniti; initiatus, in I cclesia Greca sepulturam eligat, iuris regulae sunt eiv.ind.u : nimirum cadaver extra propriam Parochiam a proprio P.u o. ho , i .„ ian­dum, quarta funerali ei minime imminuta, et ubi tuuiulaiulum i d i adam t, ibi a Parocho illius Ecclesiae, sive Latinae, sive Graecae sunt e.. ,pu.tr . i - brandae.

Xli. Quando vero Infantibus praedictis, seu etiam adultis. • ¦ p, niu Graeco, et in Ecclesia Graeca, ut praefertur, iure communi sunt < ¦ N luandae, tunc nullum ius habet Latinus Parochus interessendi cum Giuoo l'.u h,,, nec partem aliquam Stolae percipiendi; similiter nullum ius competit l'.m

cho Graeco, quando exequiae in Ecclesia Latina, et per Latinum P itum

sunt peragendae; sed servanda sunt utrobique statuta de iuribus P,um in, rum circa sepulturam eorum, qui ad propriam Parochiam spectant

XIII.  Quem ritum semel in baptismo sunt professi, sive Latinum, sive Graecum, in eo institui, et educari debent, nec ad alium possunt tran n si Latinum semel susceperint; ritus enim Latinus propter suam praestantiam, eo quod sit ritus Sanctae Romanae Ecclesiae omnium Ecclesiarum Matris, et Magistrae, sic supra Grecum ritum praevalet, maxime in Italicis regionibus, ubi latinis Episcopis Graeci subiecti sunt, ut non modo ab ipso ad Graecum transitus nullatenus permittatur, verum etiam a Graecis semel assumptus, absque Apostolica dispensatione deseri nequeat.

XIV.  Quod si Infans Graecum ritum in Baptismate susceperit, tunc requirendus est primum Patris Graeci consensus, deinde Episcopi Latini licentia, ut possit Mater Latina Filium suum Graece baptizatum ad latinas caeremonias traducere. Adultis autem, si quidem sunt Ecclesiastici, in quo­cumque Ordine minori, vel etiam maiori constituti, Saeculares, vel Regulares, a Ritu Graeco ad Latinum sine expressa Sedis Apostolicae licentia transire noti liceat; si Laici, ut ad ritum latinum transire possint, Episcopus Dioe- l' satius pro sua prudentia permittere valeat; non tamen Communitati Grae­ci u um, sive Albanensium huiusmodi, sine Sedis Apostolicae licentia, sed solum privatis personis, attenta uniuscuiusque necessitate.


§ III.

De Sacramento Confirmationis.

I. Episcopi Latini Infantes, seu alios in suis Dioecesibus baptizatos a Presbyteris Graecis absolute Chrismate in fronte consignatos continuent; cum neque per Praedecessores nostros, neque per Nos Graecis Presbyteris in Italia, et Insulis adiacentibus, ut infantibus baptizatis Sacramentum confir­mationis conferant, facultas concessa sit, aut concedatur; quin imo usque ab

anno 1595 a fel. rec. Clemente VIII Praedecessore nostro fuit Presbyteris Italo-Graecis expresse interdictum, ne baptizatos Chrismate consignent.1

II.   Secus sub conditione, et cum cautela eos confirmare debent, de quibus verosimiliter dubitari potest, utrum ab Episcopis Graecis ordinem Baptismi iuxta eorum Euchologium servantibus, fuerint baptizati.

III.   Idem dicendum, si Episcopus Latinus ex dispensatione Apostolica Graecum aliquem ordinaverit, qui a Presbytero Graeco in Italia, vel adia­centibus Insulis fuerit baptizatus, nec constet, illum ab aliquo Episcopo, sive Latino, sive Graeco, chrismate in fronte fuisse consignatum; debet nimirum illum antea absolute confirmare; sub conditione autem, si verosimiliter dubium esse possit, an ab Episcopo Graeco fuerit baptizatus.

IV.  Quamvis confirmati a simplici Sacerdote, cogendi non sunt eiusmodi Confirmationis Sacramentum ab Episcopo suscipere, si ex tali coactione scan­dala oriri possent: cum Sacramentum Confirmationis eiusmodi necessitatem non habeat, ut sine eo salvus quis esse non possit; monendi tamen sunt ab Ordinariis Locorum, eos gravis peccati reatu teneri, si cum possunt ad con­firmationem accedere, illam renuunt, ac negligunt.

V.  Ubi Graecus Catholicus Episcopus haberi potest, prout habetur con­stitutus in Collegio Corsino Italo-Graecorum in Calabria, curent omnino latini Ordinarii, ut ab illo potius Graecis caeremoniis iuxta Graecum Eucho­logium, quam a se Latino ritu, Sacramentum Confirmationis Subditis suis Graeco ritu viventibus Chrismate a Latinis Episcopis accepto ministretur, ne scilicet Ecclesiarum ritus, quoad fieri potest, misceantur.


§ IV.

De Oleo Sancto Chrismatis, Catechamenorum, et infirmorum.

I.  Non sunt cogendi Presbyteri Graeci Olea Sancta, praeter Chrisma, ab Episcopis Latinis Dioecesanis accipere, cum huiusmodi Olea ab eis in ipsa Oleorum, et Sacramentorum exhibitione, ex veteri ritu, conficiantur, seu bene- dicantur; nisi tamen contraria consuetudo introducta sit, quam servari volu­mus, ac mandamus. Chrisma autem, quod nonnisi ab Episcopo, etiam iuxta eorum ritum, benedici potest, cogantur accipere.

II.  Non audeant tamen ab Episcopis Graecis externis Schismaticis, seu San­ctae Romanae Ecclesiae communionem non habentibus, illud accipere, vel eo uti

III.  Item abstineant Chrisma accipere a quocumque alio Episcopo Latino, seu Graeco Catholico, praeter suum Ordinarium Latinum, cuius iurisdictioni subiiciuntur.


§ V.

De Sacramentis Poenitentiae, et extremae Unctionis.

I.  Nulli per Sacerdotes, vel Confessarios, pro satisfactione poenitentiae, unctio aliqua solummodo iniungatur.

II.  Infirmis vero, iuxta verbum Iacobi Apostoli, unctio exhibeatur extrema.

' Cf. N. 179.

III.   Nec refert, utrum eadem Extrema Unctio per unum, vel plures Pres­byteros fiat, ubi huiusmodi viget consuetudo; dummodo credant, et asse­rant, illud Sacramentum, servata debita materia, et forma, ab uno Presby­tero valide, et licite confici.

IV.  Idem Sacerdos materiam adhibere, formamque pronunciare respe­ctive debet; ac propterea, qui ungit, idem dicat formam respondentem, nec alius unget, et alius formam pronuiiciet.

V.  In casu necessitatis Presbyteri Graeci Catholici possunt latinos absol­vere; utantur tamen forma absolutionis in Concilio Generali Florentino praescripta,1 postea vero, si voluerint dicant orationem illam deprecativam, quam pro forma huiusmodi absolutionis dicere tantum consueverunt.

VI.  Extra vero casum necessitatis, si quos ex Presbyteris Albanensibus peritos, et ad confessiones omnium audiendas idoneos Ordinarius Latinus iudicaverit, ut non solum Graecos, sed etiam Latinos ad se accedentes pos­sint absolvere, id eorumdem Ordinariorum prudentiae, et arbitrio relinquitur.

VII.  Sacerdotes quoque Coniugati, aliique, quibus Parochiarum cura, vel Ecclesiarum Parochialium regimen per Episcopos suos committitur, licite, et libere possint Parochianorum suorum confessiones audire, ipsisque poe­nitentiam iniungere pro peccatis; quia cui licet, vel conceditur, quod est maius, competit quoque, nec negari convenit, quod est minus.

VIII.  Ecclesiarum Parochialium regimini praeficiant Ordinarii Latini, si habere possunt, eos, qui in Seminariis Italo-Graecorum erectis, altero qui­dem Panormi, altero autem in Calabria in Oppido Sancti Benedicti Ullano, vel in Collegio Graecorum in Urbe, trium ad minus annorum spatio versati sunt, studiisque literarum incubuere; dummodo caetera ad curam anima­rum exercendam requisita non desint, atque Episcopis eiusdem Seminarii Praesidis, seu respective Rectoris literas exhibeant, quae de recta eorum vitae ratione, deque in Grecis, Latinisque scientiis progressu testimonium ferant.

IX.  Liberum tamen sit ipsis Episcopis, Viros alios idoneos Coadiuto­res, et Cooperatores Parochis Graecis, si opus fuerit, adiungere in audiendis confessionibus, et poenitentiis iniungendis, ac caeteris, quae ad salutem per­tinent animarum; ipsisque in his per eorum Dioeceses absque Sacerdotum ipsorum praeiudicio, et gravamine, committere vices suas, cum propter occu­pationes multiplices, et occasiones varias, possit contingere, ut nequeant per easdem Dioeceses officium suum exequi per seipsos.

X.  Nunquam Monachis Graecis, seu Calogeris Animarum cura commit­tatur, nisi ex necessitate, vel alia iusta causa.

XI.  Presbyteri Saeculares Graeci ex Albania, vel aliis Orientis partibus ad venientes, abiuratis Schismate, et erroribus, atque in fide Catholica bene instructi, in Parochialibus, seu Curatis Ecclesiis Graecorum institui possunt.

XII.   I ollendus abusus, ubi est, ut vir, atque uxor simul, et eodem tem­pore eidem Presbytero confiteantur.

XIII.  Aqua ex ritu Graeco in die Epiphaniae, vel primo die mensis bene­dicta, conservetur in Ecclesia, ut illa Fideles adspergantur.

1 Cf. N. 52.


§ VI.

De Sacramento Eucharistiae, et Missae Sacrificio.

I.  Sacerdotes ad poenitentiae Sacramentum frequenter accedant, ut cum Divinum Mysterium peracturi sunt, nulli coram Deo crimini sint obnoxii; sed cor habeant omni pravitate vacuum, mundum, quoad fieri potest, ac purum. Indignum enim, ac auribus plane horrendum est, ut qui animum habet aliquo scelere foedatum, Sanctum Sanctorum impuris manibus con- trectet, et placare Deum attentet, qui in peccatis existens, ipsius Dei furorem, et iracundiam provocat.

II.  Item permittitur eisdem, facta iam consecratione, antequam Sacerdos communicet, iuxta ritum in Liturgia praescriptum, aquam ferventem, seu tepidam in Sacrum Calicem infundere.

III.  Tollatur abusus fundendi, vel etiam miscendi Sacro Oleo, ac iterum coquendi, vel alias exsiccandi species Sacramenti Sacrae Eucharistiae Feria quinta Coenae Domini, ut deinde illud asservent.

IV.  Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quod pro Infirmis asser­vatur, singulis octo diebus, aut saltem quindecim renovetur.

V. Non asservetur idem Sacramentum toto anno: si tamen asservatum fuerit, in fine anni sumatur.

VI.  In celebratione Solemnium, et aliarum Missarum, et de hora cele­brandi eas, dummodo in confectione, vel consecratione formam verborum a Domino expressam, et traditam observent, et celebrando non transgre­diantur horam nonam, suam sequi consuetudinem permittantur: ita tamen, ut ieiunii lex de unica comestione in die religiose servetur; et si alicubi viget consuetudo producendi ieiunium cum Missa usque ad vesperam, minime abo- leatur, sed in suo robore, ac firmitate permaneat.

VII.  Si inter Graecos, qui in Italia, et Insulis adiacentibus degunt, viget abusus, quem in Orientalibus regionibus vigere perhibent, ut Monachi Eucha­ristiae particulam suspensam ad collum, vel aliter secum deferant, necnon in privatis Domibus, ubi eos commorari contingat, retineant, ut eo auxilio freti, liberi a quibuscumque periculis evadant; vel cum in longiora itinera se committunt, ea refici valeant; eum omnino aboleri volumus, et expresse mandamus: praefatisque Monachis, ne id in posterum facere audeant, seve­rissime prohibemus. Obsequium enim, ac reverentia, qua singuli Fideles Augustissimum hoc Sacramentum prosequi debent, non patitur, ut privatim ac latenter, cuiuscumque arbitrio et voluntate, doini illud retineatur, aut in itineribus, ac peregrinationibus asportetur.

VIII.  Cum in Parochialibus Ecclesiis ipsorum Graecorum, ex antiquis­simo, et hactenus servato ritu, nonnisi semel in die per unum Sacerdotem celebrare liceat, permittitur quidem Presbyteris Graecis suum, si velint, morem hac in parte servare: interdicitur autem Latinis Sacerdotibus, ne Missas, et alia Divina Officia in dictis Graecorum Ecclesiis, et super eorum Altaribus Maioribus, extra casum alicuius necessitatis, et aliorum Altarium, Ecclesia- rumque defectus, et nisi ex Parochi Graeci consensu, quem nullatenus huius­modi in casibus negare possit, celebrent.

IX.  Quia tamen ipsi Graeci, et Albanenses Iv :.\ien Nobis humillime supplicarunt, ut sibi liceat pro Sacerdotum num, o, plures m die in suis Ecclesiis Missas celebrare: Nos ipsorum precibus .mnm ic \ ini. . per prae­sentes nostras concedimus, ac indulgemus, ut in sui I1.      h vim . vel aliis

Ecclesiis, praeter Altare Maius, alia etiam minora Altaria seu i .ipp. ii e,, S.ieris Indumentis Graecorum, seu Latinorum more, orii.it.i .. u o,n o i . h.muI, in quibus Latini, vel Graeci Presbyteri respective suo quisque i itu iii ne valeant.

X. Cum in Sacro Generali Florentino Concilio1 praescriptum it, ut imus quisque Sacerdos Eucharistiam iuxta Ecclesiae suae ritum, sive l .itm.n iw Graecae, in azymo,seu fermentato conficere debeat, vetitumque .1 s imuus Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, ne Latinus Sacculos 1 n .e, ,, ritu, aut Graecus Latino utatur; districtius inhibemus, etiam sub pocin . per­petuae suspensionis a Divinis, ne Presbyteri Graeci Latino more, et I .itml Graeco ritu, sub quovis licentiarum, et facultatum Missas, et alia Divina officia, Graeci Latino more, et Latini Graeco ritu celebrandi, ab Ap , vii, a Sede, vel eius Legatis, ac etiam Maiori Poenitentiario pro tempori c\i t ut.- obtentarum praetextu, Missas, et alia Divina Officia celebrare, vel ccleluaii facere praesumant.

Xi. Eadem quoque ratione, tam ubi sunt duae Parochiae, Latina alvia, et altera Graeca, quam in una eademque Parochiali Latinorum, vel etiam Graecorum Ecclesia, in qua, ut praemittitur, praeter Altare maius, quod pro solis Graecis Sacerdotibus erectum est, minora quoque Altaria pro Latino­rum Sacerdotum usu extructa conspiciuntur, statuimus, et decernimus, ut neque Latinus Parochus Pyxidem in Ciborio cum Particulis sub specie fer- mentati pro communione Graecorum, neque Parochus Graecus sub specie azymi pro communione Latinorum, in quocumque Ecclesiae suae Altari reti­neat; sed unusquisque Sacerdos nonnisi in suo sive Graeco, sive Latino ritu Eucharistiam Fidelibus porrigere debeat.

XII. Ne laici autem Latini communionem a Graecis Presbyteris sub specie fermentati recipiant, prohibemus omnino, et interdicimus.

XIII.  Graecis tamen Laicis permittimus, ut ubi Parochiam Graecam non habent, possint, si velint, in Ecclesia Latina Eucharistiam sub specie azymi a Latinis Sacerdotibus sumere.

XIV.  Quod si in Locis, in quibus Graeci, et Latini simul moram tra­hunt, et sunt utriusque ritus Ecclesiae, Latini quidem in Fermentato, et Graeci in azymo Sacram Eucharistiam quandoque sumere soleant; si quidem haec consuetudo sine Populi offensione, animorumque commotione removeri non potest, Ordinarii curam suam suavissimis modis impendant, ut Latini sem­per in azymo, Graeci autem, ubi propriam Parochiam habent, in fermentato communicent.

XV. Ut autem iidem Laici Graeci Eucharistica sub utraque specie com­munione refici valeant, permittimus, in illis dumtaxat Locis, in quibus eius­modi ritus introductus est, et ad praesentem usque diem servatur, ac viget:

1 Cf. N. 51.

ita tamen, ut sub altera tantum specie totum, atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi firmiter credant, ac propterea, quoad fructum attinet, nulla gratia ad salutem necessaria eos fraudari, qui unam speciem solam accipiunt: ubi vero praefatus ritus consuetudine hactenus receptus non est, Episcopis, quorum iurisdictioni Graeci subiiciuntur, curae sit, ne in posterum admittatur.

XVI. Volentes autem specialem ipsis Graecis, et Albanensibus Presby­teris gratiam facere, tenore praesentium, ut tempore ieiunii quadragesimalis, quo, exceptis Dominicis, Sabbatis, et nonnullis solemnioribus festivitatibus, ex antiquo more, nonnisi Missa Praesanctificatorum celebratur, Graeci, et Albanenses praedicti, servato tamen, nec praetermisso in Parochialibus Eccle­siis Praesanctificatorum ritu, in aliis Altaribus, seu Ecclesiis, sive Cappellis, pro sua, ac Fidelium Populorum devotione, Missas integras quibuslibet heb­domadae diebus, ac praesertim cum dies Festi de praecepto Latinae Eccle­siae occurrunt, quos observare tenentur, excepto postremo maioris hebdo­madae triduo, celebrare possint, et valeant, concedimus, et indulgemus.

XVII. Si Graeci velint accipere Altaria portatilia ab Episcopis Latinis consecrata, bene erit; sin minus, tolerentur eorum antimensia, sive Throni, super Altaria lapidea ponendi, cum celebrant.

XVIII. Corporalia ut latini habeant, nisi thronis etiam pro corporalibus utantur.

XIX. Latinis Presbyteris Latino ritu in Graecorum Catholicorum Eccle­siis celebrantibus, si careant proprio Altari portatili lapideo, super Antimen- siis, seu Thronis Graecorum Sacrum facere non licet.

XX.  Unusquisque Sacerdos in aureo, vel argenteo solum, aut saltem stanneo Calice sacrificet, habens Thronos, seu Corporale de lino, candidum, et nitidum, et Altare mundis vestimentis opertum, vel decenti paratu ornatum.

XXI. Mulieres autem servire ad Altare non audeant, sed ab illius mini­sterio repellantur omnino.


§ VII.

De Sacramento Ordinis.

I. Romani Pontifices Praedecessores nostri necessitatibus Italo-Graeco- rum occurrere volentes, ut commode possent a proprii ritus Praesulibus ad Ordines promoveri, simulque caventes, ne si ab Ordinariis Latinis ad Graecos Antistites in Graeciam, vel Epirum, aut alias Orientis partes cum dimissoriis remitterentur, ad Schismaticos Episcopos pro ordinatione confugerent, con­stituerunt: Clemens quidem VIII anno 1595,1 Romae habendum esse Episco­pum Graecum Catholicum, qui Graecos Episcopis Latinis Italiae, et adiacentiuin Insularum subiectos Sacris Ordinibus initiaret; Clemens vero XII anno 1735, ut Italo-Graecorum in utraque Sicilia commorantium commodis consuleret, alterum eiusdem Graeci ritus Episcopum in Seminario Corsino a se in Cala- bria erecto,2 propter Graecorum huiusmodi Ordinationes, manere iussit,

1        Cf. N. 179.

2        Const. Inter multiplices, 11 oct. 1732. - Bull. Rom., tom. 13, p. 314-316.

quorum laudatissimum Institutum Nos quoque per praesentes nostras per­petuo valitura» Literas confirmamus, et innovamus.

II.   Ne quis Clericus Saecularis ritus Graeci, quamvis alias sit idoneus moribus, scientia, et aetate, ad Sacros Ordines promoveatur, nisi prius legi­time constet, eum Ecclesiasticum Beneficium, vel Patrimonium, quod sibi ad vitam honeste sufficiat, pacifice possidere: ac propterea deficiente titulo Bene­ficii, per legitima documenta Ordinarium suum certiorem reddere debet de sufficienti Patrimonio, ut valeat Sacris Ordinibus initiari: loco autem dicti Patrimonii, nec Clericus Uxoris suae dotem assignare praesumat, nec Ordi­narius eam recipere audeat.

III.  Quemadmodum etiam nemo ex Graecis, seu Albanensibus iu Calabria, et Sicilia commorantibus ad sacra ministeria assumatur, qui trium saltem annorum spatio, Graecis, latinisque literis non dederit operam iu altero ex Seminariis Italo-Graecorutn, vel in Collegio Graecorum in Urbe

IV.  Promovendi ad Sacerdotium, et Presbyteri, qui praeficiendi fuerint Ecclesiarum Regimini, examinentur antea diligenter, si praecipue de Horis Canonicis, et Missarum Officiis secundum distinctionem temporum exequendis sint sufficienter instructi, ut ad haec nonnisi digni admittantur.

V.  Sacerdotes, et quicumque sunt in Sacris Ordinibus constituti, Horas Canonicas more suo dicant: et priusquam Missam celebrent, Officium matu- finale recitare curent.

VI.  Episcopi Graeci in Ordinibus conferendis ritum proprium Graecum in Euchologio descriptum servent, in quo, etsi nonnulli de Minoribus Ordi­nibus praetermissi videantur, eos tamen vel nunquam habuisse, vel eorum exercitium aliis Ordinibus esse adnexum iidem Graeci affirmant

VII.  Inde tamen dubitationes quandoque oriri solent, quinam nimirum Ordines supplendi sint ab eo, qui primum ritu Graeco aliquibus Ordinibus fuit initiatus, deinde ritu Latino ad reliquos est promovendus. Quas contro­versias ut de medio penitus tollamus, certamque tradamus regulam in poste­rum servandam, ita decernimus: si quis ritu Graeco Clericus, et Lector tantum fuit initiatus, atque ex benignitate Sedis Apostolicae obtinuit, ut Maio­res Ordines latinis caeremoniis sibi conferantur, is antequam Subdiaconus ordinetur, tres minores Ordines omissos debet ritu Latino suscipere. Si vero, praeter Lectoris Ordinem, ad Subdiaconatum etiam Graeco ritu ascendit, et ex dispensatione itidem Apostolica facultas sibi facta sit, caeteros Ordines rito Latino suscipiendi, antequam inter Diaconos cooptetur, ex minoribus Ordinibus Exorcistatum tantummodo supplere cogitur; cum per Subdiaco­natum Graeco ritu collatum, Acolythatum, et Ostiariatum recepisse censeatur. Idem dicendum de eo, qui una cum reliquis inferioribus Ordinibus, Diaco­natum, aut etiam Presbyteratum Graece suscepit, et Latino postea ritu ad Sacrum Presbyteratus respective Ordinem, aut Episcopatum promovendus sit, ex Apostolica concessione: nimirum Exorcistatus Ordinem in ipso, antequam Presbyter ordinetur, aut Episcopus consecretur, esse supplendum.

VIII.  Graeci sine Literis dimissoriis Episcopi Latini Dioecesani nulla­tenus ad primam Tonsuram, vel aliquem Ordinem recipiendum admit­tantur.

IX. Promoti ad primam Tonsuram, vel ad alium quemcumque Ordinem sine Dimissoriis Latini Ordinarii, suspensi sint; et si suspensi in Sacris Ordi­nibus ministraverint, efficiuntur irregulares, sicut et Latini.

X.  Super huiusmodi autem, et similibus irregularitatibus dispensandi facultatem a Sancta Sede obtineri oportet.

XI.  Non sunt admittendi Episcopi Schismatici sive pro Ordinibus, sive pro aliis Sacramentis conferendis, sed impediendi, quoad Sancta Sedes Apo­stolica desuper consulatur, et responsum habeatur.

XII.  Quos vero communionem Sanctae Romanae Ecclesiae habere con­stiterit, eis Pontificalia exercendi facultatem Ordinarii Latini in suis Dioece­sibus libere concedere possunt.

XIII. Ordinati ab Episcopis Schismaticis alias rite ordinatis, servata debita forma, recipiunt quidem ordinem, sed non executionem.

XIV. Proinde ipsi Ordinati ab Episcopis Schismaticis, correcti, vel emen­dati reconciliandi sunt, et absolvendi, cum poenitentiis salutaribus, dummodo errores, si quos amplexi fuerint, sin minus Schisma Ordinatoris abiurent in iudicio, vel publice, vel secreto pro qualitate facti.

XV. In ordinibus autem per eos alias rite susceptis ministrare non per- mittantur, nisi cum ipsis super irregularitate, huiusmodi occasione contracta, auctoritate Sanctae Sedis Apostolicae fuerit dispensatum.

XVI.  Cum ex Ecclesiae disciplina a Graecis olim recepta, promoti ad aliquem Ordinem Sacrum, si per aliquod temporis intervallum in eo non fuerint versati, ad altiorem gradum ascendere non possint, quo nimirum Ordinandorum fides, morumque probitas eo temporis spatio cognosci valeat; qua lege Graeci, seu Albanenses in Italia, et Insulis adiacentibus commo­rantes dubio procul tenentur: nihilominus cum praedicti Graeci, seu Alba­nenses Ordinarios suos, quibus subiiciuntur, habeant latinos, a quibus tan­quam alieni ritus sacris ordinibus initiari prohibentur; ac proinde cum Romam, vel in Calabriam, ubi sunt Episcopi a Sancta Sede Apostolica ad Ordinationes ritu Graeco exercendas deputati, repetitis vicibus, non sine quamplurimis incommodis, et expensis, ad Sacros Ordines iuxta temporum intervalla susci­piendos sese conferre deberent, Nos eosdem Graecos, seu Albanenses gratiis, et favoribus prosequi, eorumque incommodis consulere volentes, de Aposto­licae plenitudine potestatis, praefatis Episcopis Graecis Romae et in Calabria pro tempore degentibus, licentiam, et facultatem impertimur, ut Graecos, seu Albanenses huiusmodi ex longinquis regionibus accedentes, qui Mino­ribus, sive Maioribus Ordinibus initiari cupiunt, ad omnes Ordines promo­vere in posterum valeant tribus diebus festivis, non autem continuis, sed aliquo temporis intervallo Antistitis ordinantis arbitrio separatis, non servata Interstitiorum lege, nec requisita ad hoc ab iis, qui initiantur, suorum respe­ctive Ordinariorum Latinorum licentia, sive dispensatione.

XVII.  At cum illis Graecis, seu Albanensibus, qui domicilium habent, seu alias commorantur in ea Provincia, in qua Episcopus ritus Graeci solet sacras ordinationes exercere, ad quem propterea sine gravi incommodo per temporum intervalla accedere possunt, ab interstitiorum lege minime dispen- samus, praeterquam cum Alumnis, et Convictoribus ritus Graeci Collegii

Graeci Urbis, et Italo-Albanensium, in Calabria, et Sicilia, si eorumdem Col­legiorum necessitas, vel utilitas, arbitrio S. Rom. Eccl. Cardinalis Admini­stratoris, et l'rotectoris praefati Collegii Graecorum Urbis, et Episcopi prae- sidentis, seu Rectoris utriusque Collegii Italo-Albanensium praedicti respective pro tempore existentium exegerit, ut praefati Alumni, et Convictores absque temporis intervallo tribus diebus festivis, non tamen continuis, ut praefertur, ad Ordines promoveantur; quo casu eos sic initiari posse, plenam facultatem facimus, atque concedimus.

XVIII. Illis autem, qui non servata Interstitiorum lege, sunt hactenus bona fide ordinati, ex Apostolica benignitate etiam concedimus, ut in susceptis Ordinibus ministrare, et ad maiores etiam servatis servandis ascendere, absque alia dispensatione valeant.

XIX.  Quod tamen de aetate Ordinandorum a Sacrosancto Tridentino Concilio praescriptum est,1 omnino servari volumus. Nullus proinde ex prae­dictis Graecis, seu Albanensibus ad Subdiaconatus Ordinem ante vigesimum secundum, ad Diaconatus ante vigesimum tertium, ad Presbyteratus ante vigesimum quintum suae aetatis annum absque Apostolica dispensatione pro­moveatur. Praefatorum autem Graecorum Praesulum conscientiam oneramus, ut dignos dumtaxat, et quos literis, et iis, quae ad Ordines exercendos pertinent, bene instructos esse noverint, ad sacra ministeria assumant.

XX.  Ut in Ordinibus conferendis quaelibet rituum confusio, et com­mixtio penitus tollatur, et unius ritus Antistes alterius ritus Clericos initiare in posterum minime valeat, sub perpetuae suspensionis a Divinis poenis prohibemus, ne Latinus quicumque Episcopus etiam subiectos suae iurisdi­ctioni Graecos, neque Graecus quilibet Antistes Latinos quovis praetextu, sine speciali Sedis Apostolicae licentia ad primam Tonsuram, vel ullum Ordi­nem sive Minorem, sive Maiorem promovere praesumat; alioquin tam Ordi. naus, quam Ordinatus, perpetuam, ut praefertur, suspcnsionem se subituros intelligant.

XXI. Maxime autem neque permittendum, neque ullo modo tolerandum, ut Latini ex I utims pi , eniti, ac latino ritu educati, qui continentiam profiteri nolunt, iuxta i itum Graecum, sub spe retinendi Uxores, ad Sacros Ordines a quocumque Autistitc quavis auctoritate fulgente promoveantur, tam in locis, in quibus tum sunt Populi Graeco ritu viventes, sed Latini, quam in locis in quibus sunt Populi, qui a Graecis antiquitus fuerint oriundi, seu a Graecis originem ducant, vel alias retroactis temporibus ritum Graecum servaverint, seu apud illos, vel in eorum aliquibus Ecclesiis ritus huiusmodi ab antiquo hactenus fuerit observatus.

XXII. Cum iis tamen Italo-Graecis, qui ad hanc diem, vel propter anti­quam consuetudinem, vel propter quaedam sibi, ut aiunt, a Romanis Pon­tificibus Praedecessoribus nostris concessa privilegia, quibus permittebatur Episcopis Latinis, ut Graecos sibi subiectos, vel ipsi ordinarent, seu ab aliis tam Graecis, quam Latinis Episcopis ordinari facerent, ab Episcopis Latinis bona fide, et absque dispensatione Apostolica, ad Clericalem Tonsuram, vel

1 Sess. XXIII, de ref., c. 12.

Minores, seu Maiores Ordines sunt promoti, eum animo tamen proprium Graecum ritum retinendi, et absque actuali Latini ritus in susceptis Ordi­nibus exercitio; per praesentes nostras hac vice tantum dispensamus, ut cis liceat in suo Graeco ritu permanere, in eoque ad ulteriores Ordines (dum modo per suum Ordinarium approbati fuerint) a Graeco Episcopo promo veri: per easdem nostras expresse prohibentes, ne quid huiusmodi de caetero, vel a Graecis ipsis, vel a Latinis Episcopis, inconsulta Sancta Sede, attentetur.

XXIII. Insuper ut omnibus, circa praefatas Italo-Graecorum huiusmodi per latinos Praesules ordinationes, controversiis, ac dubiis opportuna ratione obviemus, hac nostra Constitutione decernimus, quod si Episcopus Latinus, sive Ordinarius, Italo-Graecis primam Tonsuram, vel Ordines Minores ritu Latino conferat, cum dispensatione Apostolica, ita ut ordinati ab illo in suo Graeco ritu ministrare debeant, (quod ex defectu Graecorum Praesulum per Sedem Apostolicam concedi solet) ; licite possit idem Latinus Ordinarius literas dimissoriales Italo-Graecis huiusmodi a se, vel ab alio Latino Praesule, ut praemittitur, ordinatis concedere, ut ad Sacros Ordines Graeco ritu, absque alia dispensatione Apostolica, promoveantur.

XXIV. Si vero absque Apostolica dispensatione Italo-Graeci huiusmodi a Latino Episcopo ad aliquos Ordines ritu Latino pronioverentur, (id, quod illicite tam ab Ordinante, quam ab Ordinatis fieret, utpote huic nostrae Con­stitutioni contrarium), Graeci Clerici huiusmodi sic latino ritui alligantur, ut ab eo ad Graecum redire amplius non liceat, sine Apostolica dispensatione; neque Latino Episcopo, seu Ordinario amplius fas sit Graecum Clericum, a se, ut praemittitur, Latino ritu in minoribus Ordinibus constitutum, cum literis dimissorialibus ad Graecum Antistitem remittere, ut ab eo ad Sac. Ordi­nes graece promoveatur, sine dispensatione Apostolica; sed debeat illum potius, si quidem idoneum iudicaverit, post obtentam absolutionem a suspen- sione, vel ipse ritu Latino ordinare, vel ab alio Latino Praesule ordinari facere. A ritu enim latino ad Graecum, ut praediximus, nec transire, nec redire fas est, absque dispensatione Apostolica.

XXV.        Hinc eaedem literae dimissoriales potiori iure denegandae sunt Italo- Graecis, qui quanquam baptizati ritu Graeco, non modo primam Tonsuram, et Minores Ordines latino ritu susceperunt; sed etiam latine vixerunt, et postea ad Maiores ordines ritu Graeco provehi cupiunt, nam Latinus ritus semel assumptus, ut praefati sumus, absque speciali Sedis Apostolicae aucto­ritate, deseri nequit: ut igitur Italo-Graeci huiusmodi ad ritum Graecum redeant, indigent Apostolica dispensatione; ut vero ad Maiores Ordines ritu latino ascendant, dispensatione non indigent

XXVI.       Etsi expetendum quam maxime esset, ut Graeci, qui sunt in Sacris Ordinibus constituti, castitatem, non secus ac Latini servarent: nihilominus, ut eorum Clerici, Subdiaconi, Diaconi, et Presbyteri Uxores in eorum mini­sterio retineant, dummodo ante Sacros Ordines, Virgines, non Viduas, neque corruptas, duxerint, Romana non prohibet Ecclesia. Eos autem, qui Viduam, vel corruptam duxerunt, vel ad secunda vota, prima Uxore mortua, convo larunt, ad Subdiaconatum, Diaconatum, et Presbyteratum promoveri omnino prohibemus.

XXVII.  Praeterea si quis Subdiaconus, Diaconus, vel Presbyter, post Sacram Ordinationem, Uxore mortua, aliam duxerit, vel si Uxorem non habe­bat, ducere praesumpserit, nedum excommunicationis latae sententiae poena, aliisque nostro, et Successorum nostrorum Romanorum Pontificum arbitrio infligendis, severissime punietur; verum etiam statim ab Ordine erit depo- nendus, et ab illegitima Uxore separandus. Matrimonium enim post recen- sitos Ordines contractum, nullum irritumque declaramus.

XXVIII.     Presbyter Graecus coniugatus, antequam ad Sacrum Sacrificium, seu Sanctam Missam celebrandam accedat, vel per hebdomadam, vel per triduum ab Uxore curet abstinere.


§ VIII.

De Sacramento Matrimonii.

I.  Curent Ordinarii Locorum, ut Decretum Sacri Generalis Concilii Tri­dentini de reformatione Matrimonii1 vertatur in linguam Graecam vulgarem, et in locis, et Parochiis Graecorum, et Albanensium, quoties expedire viderint, evulgetur, et publicetur.

II.  Matrimonia inter Coniuges Graecos dirimi, seu divortia, quoad vincu­lum, fieri nullo modo permittant, aut patiantur. Et si qua de facto praeces­serunt, nulla et irrita declarent.

III.  Quia vero, secundum Apostolum, Mulier mortuo Viro ab ipsius est lege soluta, et nubendi cui vult in Domino liberam habet facultatem, secundas, et tertias, et ulteriores etiam nuptias Graeci non condemnent, sed illas tan­quam legitimas, et validas approbent inter Personas, quae alias licite de iure ad invicem Matrimonio iungi possunt.

IV. Secundo tamen nubentes Presbyteri nullatenus benedicant: nec ipsos Bigamos ad Sacros Ordines, sine speciali dispensatione Apostolica, promo­veri liceat.

V.  Et quoniam apud Graecos consueverunt contrahi matrimonia inter personas contingentes se, iuxta eorum computationem, octavo gradu, qui secundum computationem, et distinctionem graduum, quam Latini faciunt, apud hos quartus habetur: ne id praesumatur deinceps, firmiter prohibemus, ac districte praecipimus, ut, cum in ulterioribus gradibus licite matrimonia contrahantur, in praedicto quarto Consanguinitatis, vel Affinitatis gradu copu­lari ulterius non praesumant; statutum, quoad hoc, Generalis Concilii2obser­vantes.

VI.  Item in cognationis spiritualis, quae in Baptismo, et Confirmatione contrahitur, gradibus, servetur id quod in Tridentina Synodo definitum est.3 In Baptismo videlicet inter suscipientem, et Baptizatum, et illius Patrem, et Matrem, necnon inter Baptizantem, et Baptizatum, Baptizatique Patrem, et Matrem tantum, cognationem contrahi; eamque rursus, quae ex Confirma-

1       Sess. XXIV.

2       Sess. XXIV, ite ref. matrim., c. 4, 5.

3       Sess. XXIV, ite ref. matrim., c. 2.

tione oritur, Confirmantem, et Confirmatum, illiusque Patrem, et Matrem, a. Tenentem non egredi: omnibus inter alias Personas spiritualis huius Cngn.i tionis impedimentis Matrimonii sublatis.

VII.  Maritus Latinus Uxoris Graecae ritum non sequatur.

VIII.  Latina Uxor non sequatur ritum Mariti Graeci.

IX.  Graecus Maritus potest, si velit, ritum Uxoris Latinae sequi. Item Graeca Uxor potest, si velit, sequi ritum Mariti Latini, post cuius obitum, ad ritum Graecum redire nequeat.

X.  Quod si nolint, unicuique Coniugum in suo ritu, Catholico tamen, manere permittatur.

XI.  Matrimonium inter Maritum Latinum, et Graecam mulierem, latine coram Parocho Latino contrahatur. Inter maritum vero Graecum, et Mulierem Latinam, potest contrahi vel Graece coram Parocho Graeco, duobus, vel tribus testibus praesentibus, vel latine coram Latino, ubicumque Maritus Graecus voluerit.

XII.  Eius autem loci, ac ritus Parochus debet assistere, ubi, et quo ritu matrimonium contrahitur.

§ ix.

Ritus Graecus qua ratione in Italia, et Insulis adiacentibus servandus. De

Graecorum, seu Albanensium subiectione Episcoporum Latinorum iurisdi­ctioni.

I.  Quoniam Orientalis Ecclesiae ritus, utpote non minima parte a Sanctis Patribus profecti, vel a Maioribus traditi, sic animis Graecorum, aliorumque insederunt, ut Praedecessores nostri Romani Pontifices satius, consultiusque duxerint, ritus huiusmodi, qua in parte nec fidei Catholicae adversantur, nec periculum generant animarum, aut Ecclesiasticae derogant honestati, appro­bare, seu permittere, quam illos ad Romanarum caeremoniarum normam reducere; idcirco Graecis ipsis, et Albanensibus ritus Graeci inter Latinos degentibus, tam Praelatis, Parochis, et Presbyteris Saecularibus, quam Regu­laribus, et Laicis, ut suis ritibus, atque observantes, sive consuetudinibus uti, ac illos, et illas observare, Missasque, et alia Divina officia secundum eorum antiquam consuetudinem celebrare libere, ac licite possint, concedimus, et indulgemus; nec super his a quoquam Latino Ordinario illos, vel illorum quemlibet molestari, vel inquietari permittimus: Inhibentes omnibus et sin­gulis Praelatis, aliisque, ne quis ritus, et caeremonias Graecorum in Concilio Florentino,1 vel alias approbatas blasphemare, aut reprobare, seu improbare ausit.

II.  Sic vero dictis Graecis, et Albanensibus in suis ritibus permanere concessum esse, atque indultum declaramus, ut quae a Fidelibus in Dioecesi, ubi ipsi habitant, universim, et sine ullo Personarum, ac rituum discrimine, iuxta Sacros Canones servanda sunt, ad eadem etiam ipsi, non obstante rituum

diversitate, obligati censeantur.

» Cf. N. 51, 52, 54.

III.   Cuiusmodi sunt in primis Kalendarii Gregoriani observatio, iuxta quod iidem Graeci, et Albanenses tenentur universalis Ecclesiae ieiunia, et festa celebrare, ut, puta, ieiunium quadragesima^, Pascha, Ascensionem Domini, Pentecosten, Natalem Domini, Circumcisionem, Epiphaniam, et cae­tera huiusmodi, quae in Latina, et Graeca Ecclesia aeque celebrantur.

IV.  Deinde Summi Romani Pontificis, et Ordinarii Loci in Missis, ac Divinis Officiis commemoratio; non Patriarcharum, neque Antistitum Orien­talium, quibus nulla est in Italia, et adiacenti5us Insulis iurisdictio : ubi tamen Graeco Catholico Antistiti, ex licentia Sedis Apostolicae, vel Ordinarii Loci, Pontificalia exercere permittitur, eius quoque nomen iuxta Graecorum morem post Summum Romanum Pontificem, et Ordinarium Loci commemorare liceat.

V.  Tum subiectio omnibus, et singulis Romanorum Pontificum Consti­tutionibus, contra Sollicitantes praesertim in Confessione editis, quae in sin­gulas Nationes universim vires suas extendunt, ac Latinos aeque, ac Graecos sua amplitudine comprehendunt.

VI.  Demum dies Festos de praecepto Latinae, ubi degunt, Ecclesiae servare tenentur.

VII.  Ad observationem autem ieiuniorum, et vigiliarum eiusdem Latinae Ecclesiae, si tota Loci illius Graecorum communitas, vel potior Laicorum pars cum Parochis, et Presbyteris coniuncta induci posset, optimum esset; idque absque alia Sedis Apostolicae dispensatione, arbitrio Ordinariorum relinquimus Latinorum. Non tamen ad id cogi debent, si velint ritum suum in ieiuniis sequi; cum ipsi qualibet hebdomada feria quarta, et feria sexta, ut asseritur, soleant ieiunare ; neque privatis personis fas sit, ubi Parochiam Graecam habent, ibi, contra proprium ritum, Latinorum more ieiunia, et vigilias servare; sed omnes vel graece cum Graecis, vel latine cum Latinis ieiunent. Ubi vero propriam Parochiam non habent, ibi libere, et licite pos­sunt in omnibus latino ritui sese conformare, sive Laici sint, sive Presby­teri, excepto Graeco ritu, qui in Missis, ac Divinis Officiis a Presbyteris est servandus.

VIII.  Hinc ubi Parochiam Graecam habent, tolerandus est apud Graecos esus carnium die Sabbati, si sine scandalo fieri potest; in locis autem ipso­rum, et inter eos tantum.

IX.  Prohibentur tamen Graeci suis Famulis Latinis cibos vetitos appo­nere, sive die Sabbati, quando praefatis Graecis carnes comedere licet, sive alio quocumque tempore, quo Latini debent ab illis abstinere; Latini enim Famuli Graecorum latinum ritum servare tenentur.

X.  Item tolerandum est, ut ad ieiunium eodem die Sabbati in Quadra­gesima, excepto uno Sabbato Sancto, ex antiqua traditione, non teneantur, sed dumtaxat ad abstinentiam.

XI.  In ieiuniis quoque biduanis, vel triduanis, vel alias a Dioecesanis, vel in Iubilaeis a Summo Pontifice Romano indictis, dies Sabbati in eis comprehensus, vel praescriptus, in alium diem pro Graecorum plebe ab ipsis Dioecesanis Apostolica Auctoritate permittitur commutari.

XII.  Verum quia pro parte dilectorum Filiorum Graeci ritus in Corsica habitantium Nobis nuper humillime preces porrectae fuerunt, ut Auctoritate

Apostolica declararemus, ipsos non teneri ad abstinentiam a piscibus san­guinem habentibus, oleo, et vino, tam in Quadragesima, quam in quartis, et sextis Feriis, et in aliis anni ieiuniis, vel, si ad abstinentiam huiusmodi tam ex praecepto, quam ex consuetudine Ecclesiae Graecorum, ut Nobis exponitur, tenerentur, cum iis eadem auctoritate dispensare dignaremur, ut piscibus, oleo, et vino in dictis quartis, et sextis Feriis, et in Quadragesima, aliisque per annum occurrentibus ieiuniis, vesci ipsis liceret. Nos paternae Pontificiae charitatis, quae novit imbecillitates infirmorum sustinere, non immemores, tam dictis Graecis in Corsica habitantibus, quam omnibus et singulis Albanensibus, et Graecis, qui in Italia, et Insulis adiacentibus com­morantur, tenore praesentium, ut ad instar Latinorum, in quorum Dioece­sibus degunt, in memoratis Quadragesima, quartis, et sextis Feriis, et reli­quis anni ieiuniis, vino, oleo, et piscibus cuiuscumque generis possint uti, concedimus, et indigemus. Atque Literas Clementis Papae XII Praedeces­soris nostri in forma Brevis datas ad Abbatem, et Monachos Monasterii Ordinis Sancti Basilii Magni Ritus Graeci Orientalis Terrae Dimidii Iussi Panormitanae Dioecesis, pro Monachis Graecis, et Epirotis eorumdem Ordinis, et Ritus fundati, quibus concessit, ut piscibus sanguinem habentibus libere, et licite nonnullis anni quadragesimis vesci possint, non obstantibus ritus Graeci ordinationibus, hac nostra Constitutione confirmamus et roboramus.

XIII. Cum autem Sedi Apostolicae semper curae fuerit Graecum ritum custodire, illiusque abolitionem nunquam intenderit, aut in animo habuerit: hinc nos, Praedecessorum nostrorum exemplo, quantum cum Deo largiente possumus, conservationi rituum Graecorum intenti, neque expedire ducimus, neque facultatem facimus, ut Latini Ordinarii iuxta ritum Latinum ad Sacer­dotium promoveant aliquem Italo-Graecum Dioecesanum, qui Graecorum more baptizatus fuerit, atque etiam vixerit, ut scilicet Graecorum plebi Latino ritu ipse ministrans praesit, praesertim quia id Graecis plebibus nullam utilitatem affert, quibus magis acceptus Parochus esse solet, si eum­dem cum ipsis Ritum Graecum colat, quam si Latinum sequatur.

XIV.   Sed in terris, seu Locis, et Casalibus Graecorum, et Albanensium, seu in quibus fuerint Graeci, vel Albanenses, sive sint indigenae, sive ex Graeciae Provinciis, et Insulis, vel ex Epiri, et Albaniae partibus, aut alias undequaque advenerint, Graeco ritu in praesentiarum usque viventes, ad illorum Ecclesias, seu curam animarum exercendam, non Latini, neque La­tinis orti Parentibus, aut latino more viventes, ad eumdem Ritum Graecum initientur, sed Graeci, vel Albanenses ritus Graeci respective, Catholici tamen, et alioquin idonei, et sufficientes, atque alias qualitates a Sacris Canonibus habentes, sive sint indigenae, sive, in defectu indigenarum, etiam advenae, ordinentur, et eorumdem Graecorum, seu Albanensium animarum curae praeficiantur.

XV. Caeterum ad tollendam omnem rituum commixtionem, et confusio­nem, Presbyteri, et Clerici Latini in Ecclesiis Graecorum neque Missas cele­brare, neque funeribus, nuptiis, ac Baptismis, et aliis Graecorum actibus publicis, et privatis interesse, aii' sese immiscere, nisi ad haec specialiter per ipsos Graecos vocati fuerint, audeant, vel praesumant.

XVI.  Nii Pt< sbyteri, et Clerici Graeci in Ecclesiis Latinorum, incon­sulto I |>isi o|iu, cui illae subiiciuntur, vel eius in Spiritualibus Vicario Gene­rali, Missas, rt alia Divina Officia cum solemnitatibus, et cantu celebrent. Ut autem pi at i i tus I piscopus, sive Vicarius Generalis, praefatam licentiam rite eomeileie valeant, nulla praecisa necessitas pro causa requiritur, sed satis est, ut aliqua spiritualis utilitas inde speretur.

XVII.  i uni inter Latinos, Graecosque Clericos, in processionibus, ses­sionibus, alii que Ecclesiasticis solemnitatibus, quas ex consuetudine, aut proprio a 11 m 111 o, et voluntate promiscuo usu peragere solent, lites quando­que, et eunti oversiae, quibus charitas, et mutua animorum concordia violatur, ob praecedentiae ordinem exoriantur, quia Graeci Latinis, et Latini Graecis

ir leeipuum locum dare renuunt; has in posterum dirimere, atque amputare volentes, |maccipimus, ut in praecedentiis huiusmodi, nisi consuetudo aliter obtineat, non attendatur ritus Graeci, et Latini diversitas, sed tempus Ordi- ii.itu nus praedictorum Clericorum, vel qualitas Ecclesiasticae dignitatis, si aliqui coi um ea insigniti reperiantur, vel caeterae qualitates, quae iure suo iii pi.ici.itis solemnitatibus principem locum sibi vindicare solent.

XVIII.  Quia in Ecclesiasticis Graecorum libris nonnulli errores irrepsere, quibus primaevam Ecclesiae Graecae puritatem fraude potissimum, ac dolo Schismaticorum corruptam esse, Orthodoxi dolent: ideo Pastoralem Lati­norum Ordinariorum, in quorum Dioecesibus iidem Graeci, et Albanenses degunt, vigilantiam per praesentes nostras literas excitamus, ut omni ope, et studio curent, non aliis Graecos ipsos, seu Albanenses tam Praelatos, ac Presbyteros Saeculares, quam Regulares, Ecclesiasticis libris in Sacramen­torum administratione, et Missis, Divinisque Officiis celebrandis uti, nisi iis, qui per Congregationem a Sancta Sede Apostolica emendationi librorum huiusmodi deputatam, correcti, typisque impressi fuerint.

XIX.  Ita autem Graecos, seu Albanenses in suo ritu, ut praefertur, per- manere, Graecasque caeremonias custodire permittimus, ut Latinorum Epi- .i oporum, in quorum Dioecesi degunt, iurisdictioni subiecti censeantur. Ita pie Graeci, seu Albanenses ritus Graeci, tam Ecclesiastici, et Regulares, qu in Laici, in utraque Sicilia, vel aliis Italiae partibus, Insulisque adiacen- tihb > commorantes, cum suos Ordinarios Graecos non habeant, non obstan­tibus quibuscumque exemptionibus, aliisque privilegiis dictis Graecis, eo- i iimii Praelatis, Rectoribus, Abbatibus, et aliis tam Sancti Basilii, et alterius < i liins Regularibus, qui privatam vitam ducunt, nec in Congregationem •uiit n d icti, quam Saecularibus, ac etiam Laicis Personis quocumque no­mine iulii upatis, per fel. rec. Leonem X, Paulum III, Iulium etiam III et t u «.in di Romanos Pontifices, et Sedem Apostolicam, in genere, vel in ¦.(Hi ie Iii nus concessis, ac etiam iteratis vicibus approbatis, et innovatis, 1(4 I nihil» < >1 ilinariis Locorum quae habitant, debent esse subiecti, ut ipsi I . ¦ •.. n 1 linarii quascumque eorumdem Graecorum, et Albanensium I 1, , \\ i.isteria, Prioratus, et alia pia Loca, tam Saecularia, quam 1 n u 1 s v 1. 1 • 1 u. Regularia, eorumque Praelatos, etiamsi Episcopali, Archie- pi ' o p. 111, a. maiori dignitate praefulgeant, necnon Abbates, Rectores, Mi­nistro , ,q pi . alias eiusdem Nationis Personas in suis Civitatibus, et

Dioecesibus consistentia, quoties opus fuerit, visitare, ac in illis suam Or­dinariam iurisdictionem, plenamque, et omnimodam auctoritatem, in iis, quae Dei cultum, Sacramentorum administrationem, ac animarum salutem, haeresumque extirpationem concernunt, exercere, et exequi libere, et licite valeant; reliquis ipsorum Graecorum, et Albanensium, in Divinis celebrandis, aliisque ritibus a Sede Apostolica approbatis, necnon privilegiis, et gratiis Apostolicis intactis remanentibus: nec ipsis Graecis, et Albanensibus Cle­ricis, vel Laicis, eorumve Praelatis, Ecclesiis, Coenobiis, aut aliis piis Locis dictas exemptiones, seu privilegia in aliquo suffragari, sed illos omnes, et singulos Locorum, in quibus moram traxerint, Ordinariorum visitationi, cor­rectioni, punitioni, iurisdictioni, et omnimodae auctoritati in praemissis subesse, illisque tanquam Superioribus suis, suarumque animarum Pasto­ribus humiliter obedire.

XX. Ubi vero duo essent Episcopi eiusdem Loci a Sancta Sede Apo­stolica deputati, unus Latinus, alter Graecus, (quemadmodum in Calabriae partibus, et in Sicilia olim fuisse perhibentur, et nunc in quibusdam Grae­ciae insulis existunt); Episcopus I .itmus de Personis Ecclesiasticis, et sae­cularibus Graecis, ac de iurisdictione I pisi , ,pi Graeci, vel aliis quibuscumque ad Episcopum Graecum quomodolibet spectantibus, nullatenus se intromit- tere praesumat; sed Episcopus I atmir. I .Minorum, Episcopus vero Graecus Graecorum dumtaxat curam, regimen, et iurisdictionem respective habeant, et exerceant. Id, quod de Ipe., ,>pe. ( irae, e, |im ordinatione Italo-Graeco- rum, Romae, vel in Cal.ibn.i per Sedem Apostolicam, ut supra diximus, constitutis, minime intelligendum esse declaramus cum ii facultatibus Ordi­nariorum careant, nec quemquam ex iis, qui non sunt Alumni Collegii Graecorum Romae, et Collegii Italo-Oraecorum, seu Albanensium in Cala- bria, ad primam I onsur.im, aut ullum Ordinem sive Minorem, sive Maiorem, nisi cum dimissoriiH sui Ordinarii, promovere valeant.

XXI. Iii Dioecesi, ubi l atini, et Graeci inhabitant, et solum Archiepi- scopum, sive I pi „ npum Latinum Ordinarium habent, dictus Archiepiscopus, sive Episcopus, circa negotia, et causas dictorum Graecorum, Vicarium Graecum ipsis <n u , i . gratum, vel per ipsos Graecos eligendum (ex quo Graecus Vir melius Graecos mores novit, quam Latinus) ipsorum stipendio, et salario retinendum deputet; et in causis appellationis ad Metropolitannm, qui forsan Graecus non esset, dictus Metropolitanus similiter in dictis causis Iudicem Graecum deputare teneatur.

XXII. Ordinationes demum, et Instituta Regularia Sanctorum Patrum, de vita et statu Monachorum, ab Abbatibus, et Monachis Graecis, qui in Italia, et Insulis adiacentibus privatim degunt, nec Regulam Monachorum Ordinis Sancti Basilii in Congregationem reductorum sunt professi, prae­cipimus inviolabiliter observari; eosque omnes, et singulos iurisdictioni Ordi­nariorum Latinorum subiicimus; mandantes insuper, ut quaecumque supra, circa rituum Graecorum observantiam, praescripta sunt, adamussim exe- quantur.

XXIII. Salvis tamen, et in suo robore semper remanentibus privilegiis, quae a Summis Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, Grego-

rio XIII,1 Sixto V,2 Clemente VIII,3 Paulo V,4 Urbano VIII,5 Innocentio X,6 Cle­mente XII,7 et forsan aliis, tam Collegio Pontificio Oraecorum de Urbe, et Seminario Corsino in Calabria, quam Congregationi dilectorum Filiorum Monachorum Ordinis Sancti Basilii in Italia, concessa sunt, et indulta, qui­bus derogare non intendimus.

XXIV. His insuper, quae superius in quacumque parte Itulo-Oraecis concessimus, indulsimus, declaravimus, praecepimus, ordiuavimus, et inter- diximus, seu prohibuimus, Graecorum in Oriente sub propriis Catholicis Episcopis, Archiepiscopis, vel Patriarchis commorantium, et aliarum Chri­stianarum Nationum quorumcumque Rituum a Sancta Sede approbatorum, seu permissorum, iuribus qualibuscumque, si quae illis de iure, vel ex con­suetudine, vel alias quomodolibet legitime competant : aut Apostolicis Con­stitutionibus, vel Conciliorum Generalium, aut particularium, seu Congre­gationum Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Decretis, quae super Ritibus Graecorum, seu aliorum Orientalium emanarunt, ullo pacto praeiudicatum, vel praeiudicium ullum quantumvis minimum illatum esse non intendimus; idque expresse declaramus, et pro declarato, et in qualibet huius nostrae Constitutionis, seu dispositionis parte pro repetito haberi volumus, et mandamus.

§ x.

Decernentes, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 167-185].

1  Const. In Apostolicae, 13 ian. 1577; const. Cogit muneris, 24 iun. 1577; const. Benedictus Dominus, 1 nov. 1579. - Bull. Rom., tom. 4, III, p. 328-330 ; 342-345; 421-425.

2        Const. Cum ex antiquo, 1 sept. 1586. - Bull. Rom., tom. 5, I, p. 160, 161.

3  Const. Cum ad restituendos, 29 oct. 1592; const. Cum ad sublevandam, 10 oct. 1597; const. Altissimi, 23 sept. 1603. - Bull. Rom., tom. 5, I, p. 398, 399; tom. 5, II, p. 172, 173; tom. 5, III, p. 25-29.

4  Const. Iniuncti Nobis, 17 mart. 1606; const. Exponi Nobis, 17 sept. 1608; const. Decet Romanum Pontificem, 2 dec. 1615. - Bull. Rom., tom. 5, III, p. 194, 195; 346, 347; tom. 5, IV, p. 198, 199.

5  Const. Inter gravissimas, 17 dec. 1631; const. In his pastoralis, 10 iul. 1639. - It,iii. Rom., tom. 6, I, p. 298, 299; tom. 6, II, p. 202, 203.

• Const. Nuper, 2 ian. 1649. - Bull. Rom., tom. 6, III, p. 180-183.

1 Const. Inter multiplices, 11 oct. 1732; const. Ex iniuncto Nobis, 4 maii 1736; cnrnt. Praeclara, 14 febr. 1739. - Bull. Rom., tom. 13, p. 314-316; tom. 14, p. 122-130; 357, 358.



Fontes CIC t1 328