Fontes CIC t1 358

Benedictus XIV, ep. encycl. Libentissime, io iun. 1745.'

Libentissime quidem amplectimur, quae Nobis offeruntur, occasiones ad Vestros animos excitandos, ut Ecclesiasticae disciplinae reparandae se­dulam curam conferatis. Etenim Summi Pontificatus dignitati, ad quam Nos, licet immerentes, evecti fuimus, coniunctam esse intelligimus sollicitu­dinem aliarum Ecclesiarum, Nobisque commendatam, qui plane tenuitatem virium nostrarum non ignoramus.

§ 1. Cum itaque praesentium literarum argumentum totum sit de Ieiunio, quod tempore Quadragesimae, veteri Ecclesiae instituto ac lege, Fidelibus indicitur; supervacaneum ducimus longam orationem conficere de Quadra­gesimae Institutione, et Patrum, et Conciliorum omnes super hac re in medium proferre auctoritates. Difficile id quidem Nobis parum videretur: sed potius alienum, et nullo modo consentaneum Vobis, quos doctrinae laude, Canonum, et Sacrae Historiae cognitione praestantes arbitramur. Porro ad scribendas has literas adducti fuimus gravissimis illis verbis Tri­dentinae Synodi, quae sess. 25, de Reformat. praecipit Episcopis, omne stu-

1 Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Primatibus, Metropolitanis, Archiepisco­pis, et Episcopis universis, gratiam et communionem Sedis Apostolicae habentibus.

diu m impendere, ut Fideles ipsorum curae traditi magna religione perficiant ea, quae a Sacris Canonibus praescribuntur: Ut illis omnibus, et iis prae­cipue sint obsequentes, quae ad mortificandam carnem conducunt, ut ciborum delectus, et ieiunia.

§ 2. Ubi primum Bononiensem Ecclesiam administrandam suscepimus (ad quam beneficio Clementis XII fel. rec. ab Sede Anconitana translati fuimus) Mandatum evulgavimus (quod Libro primo Institutionum Nostrarum pro Viris Ecclesiasticis decimoquinto loco continetur). In illo plures diffi­cultates indicavimus, ob quas minime solvendos Ieiunii legibus putabamus illos, qui ob legitimam causam, et legitima prius auctoritate interposita, Quadragesimae abstinentiam non observarent, minime, inquam, solvendos a ieiunio, ita ut liceret ipsis quolibet die mensam bis instituere, non unica vice, vespertina superaddita Refectione, quae permitti ieiunantibus consuevit.

§ 3. Tandem in hac Pontificia Sede collocati, rem totam in examen iterum revocavimus, et praestantissimis quoque Viris demandavimus, ipsam diligenter accurateque perpendere, ac suas deinde opiniones Nobis exponere. His peractis, huiusmodi controversiae finem tribuere constituimus, illudque decrevimus, ne ulla in posterum, sive peculiaris, sive generalis pro aliqua Civitate, vel Oppido concedatur facultas adhibendi carnes ad mensam tem­pore Ieiunii, vel Quadragesimae, nisi conditio servandi Ieiunii, sive unius comestionis, interponatur; et illud quoque monitum addatur, nequaquam licere mensam eandem carne, ac piscibus instruere. Equidem declinatis hac ratione nimium implicatis quaestionibus, existimavimus, unicam singulis diebus comestionem inducere illis etiam, qui carnibus uti, cum Ieiunium indicitur, rite obtinuerunt; et pravam illam consuetudinem, quae apud multos iam nimis invaluerat, penitus evellere, afferendi nempe carnes in mensam cum piscibus, postquam ipsi Quadragesimalis abstinentiae praecepto soluti fuerunt, ob eam potissimum causam, quod grave detrimentum saluti ab esu piscium accipiant.

§ 4. Haec apertissime constant ex nostris Apostolicis Literis, quas in forma Brevis dedimus ad omnes Episcopos Orbis Catholici anno 1741, quarum primae incipiunt: Non ambigimus ;1 alterae vero : In suprema.2 Nos profecto nulli unquam elargiti sumus vesci carnibus, cum tempus Quadra­gesimae, sive aliud Ieiunium praecipitur, nisi indicta, scriptaque conditione, quam superius commemoravimus. Maximam pariter laetitiam percepimus, cum redditae Nobis fuerunt plures Epistolae, ac Mandata vestra, Literis nostris Apostolicis omnino consentanea, quibus pro virili parte contendistis adducere Populos vobis subiectos, ut propositam in illis disciplinam pie servarent.

§ 5. Interim promulgatis iisdem Apostolicis Literis, quas paulo ante nomi- navimus, plures cavillationes excogitatae sunt a nonnullis, uti Nos antea facili coniectura suspicati fuimus. Plures etiam quaestiones propositae Nobis fuerunt, exigui quidem ponderis ac momenti, quemadmodum Nos opina­mur; cum illae, vel ipsius Legis verbis, vel sensu penitus corruant ac dis-

1 Cf. N. 308.

1 Cf. N. 314.

solvantur. Attamen Sacro Tribunali nostrae Poenitentiariae, rerum huiusmodi conscio ac peritissimo, easdem quaestiones expendendas commisimus, quibus omnibus plene cumulateque, quoties opus fuit, satisfecit.

§ 6. Archiepiscopus Compostellae, in Hispaniarum Regnis Primus Inqui- sitor, nuperrime vita functus, longam ad Nos dedit Epistolam, qua plures recensebat difficultates, quae Literis nostris Apostolicis adversabantur, quo­minus executioni mandarentur; eo quod nonnulli Theologi in diversas opi­niones ac sententias abirent in solvendis quibusdam quaestionibus, quibus Literae nostrae Apostolicae causam et occasionem praebebant; ac proinde de illis Iudicium Nostrum exquirebat. Equidem Archiepiscopi Literae Nos gravissimis ac difficillimis temporibus occupatos deprehcnderunt. Attamen, dum quaestiones in ipsis expositas percurrimus, visum Nobis est non quidem expeti, ut iis quaestionibus responsum fieret, ipsisque solutis, nullum impe­dimentum, sive obstaculum nostris Literis Apostolicis superesset; sed potius ut obiectis cavillationibus ad optatum finem ipsae minime adducerentur. Accedit etiam, quod Epistola Archiepiscopi multis argumentationibus, et obscuris vocibus redundabat: quamobrem, licet plures hortarentur, ne ullum Archiepiscopo responsum redderemus; illi tamen satisfecimus, res praecipuas ex eius literis delibantes, et quaestiones omnes ad certum numerum redi­gentes. Primum Nostris occupationibus tribuendum testati sumus, quod tarde ipsi responsum daremus, eius studium commendavimus, etiam magnopere probavimus, quod anceps ac dubius ad hanc Sanctam Sedem confugerit, ut consilium exposceret. Deinde prolatis quaestionibus satisfacere non praetermi- simus, illum tamen monentes de instituto Summorum Pontificum, qui leges condere solent, disciplinam decernere, neque ullam habere rationem illorum, qui dubitandi causas obiiciunt, ut quae constituta sunt, perturbent ac evertant.

§ 7. Vix redditis Literis, Archiepiscopus paulo post vitae cursum absolvit. Itaque non immerito suspicamur, responsa Nostra, quae literis continebantur, haud cognita fuisse et perspecta illis, qui quaestiones excitaverant. Post haec alii pariter ex Hispanis Episcopis nonnullas ex iisdem quaestionibus Nobis proposuerunt; quare iisdem responsis usi sumus, quae tradita prius Archie­piscopo Compostellae a Nobis fuerant. Non defuerunt etiam praestantes inter Italos Theologi, qui Literas nostras Apostolicas datas anno 1741 egregiis commentariis illustrarunt. Idem contigit Responso, quod fecimus Archiepi­scopo Compostellae die 8 Iulii 1744, quod sane integrum suis Libris prae- figendum curaverunt.

§ 8. At quoniam Libri eiusmodi ad Vos fortasse nondum pervenerunt, vel curis aliis distenti illos percurrere minime potuistis, his Literis Ency­clicis adiungimus illas pariter, quas (uti dictum saepius est) ad Archiepi- scopum Compostellae iam pridem scripsimus, ut quae disciplina Vestris in Dioecesibus tenenda sit, plane cognoscatis, ac ne Vos deterreant difficultates, si quae a captiosis hominibus concitentur.

Sequitur tenor Apostolici Brevis superius impressi, num. XCIX, tom. 1, pag. 356.1

1 Cf. N. 342.

§ 9. Cum haec ita se habeant, satis muneri nostro fecisse videmur, ne illi, quibus licet carnes edere, cum Ieiunium tempore Quadragesimae, vel extra Quadragesimam Fidelibus praescribitur, unius comestionis limites exce­dant, ac ne piscibus simul et carnibus parari sibi mensam patiantur, neve cavillationes perscrutentur, ut legi tenebras offundant. Pauca tamen adhuc supersunt, quae remedium a Nobis deposcunt.

§ 10. Siquidem advertimus iam multis abhinc annis non solum plures in qualibet Italiae Urbe, vestra auctoritate, dissolvi a Quadragesimali absti- nentia, sed etiam magno studio contenditis, ut universam Civitatem, totamque Dioecesim eadem abstinentia liberemus. Hinc factum est, ut in quibusdam Civitatibus ac Dioecesibus iam per multos annos Fideles universi, absque ullo discrimine, carnibus per Quadragesimam utantur.

§ 11. Id quidem maximam Nobis affert sollicitudinem, eo quod depre- hendimus certis Testimoniis, in quibusdam Regionibus Septemtrionis, toto Quadragesimae cursu, lactis et ovorum usum libere permitti, quia per plures annos eandem facultatem petierint, et ab Sede Apostolica consecuti fuerint: quamobrem illi Populi sibi in animum induxerunt, non esse rursus ad Pon­tificem confugiendum pro huiusmodi facultate impetranda, sed priores con- cessiones singulis annis acceptas sufficere, ut lactis et ovorum consuetudo per Quadragesimam comprobetur.

§ 12. Praeterea maximi facienda esse ducimus ea verba Trident. Conc. Sess. 25, cap. 18, de Reform. Sicuti publice expedit, Legis vinculum quandoque relaxare, ut plenius, evenientibus casibus, et necessitatibus, pro communi uti­litate satisfiat; sic frequentius Legem solvere, exemploque potius, quam certo personarum, rerumque delectu, petentibus indulgere, nil aliud est, quam uni­cuique ad Leges transgrediendas aditum aperire.

§ 13. In Literis nostris Apostolicis, quas anno 1741 ad omnes Catholicos Episcopos dedimus,1 huic corruptelae viam praecludere cogitavimus ea ratione, illisque verbis, quae rursum hic subiicimus: Debitum igitur Paternae unius­cuiusque vestrum sedulitatis et eharitatis officium iure postulat, ut omnibus notum faciatis et annuntietis, nemini quidem sine legitima causa, et de utriusque Medici consilio, multitudini vero, veluti Populo, aut Civitati, aut Genti indiscriminatim integrae, nonnisi gravissima, et urgente necessitate, et in casibus per Sacra Canonum Statuta praescriptis, cum debita Apostolicae huius Sanctae Sedis reverentia, a Quadragesimali Ieiunio dispensationem, toties quoties opus fuerit, concedenclam, nec audacter fidenterque usurpandam, nec superbe et arroganter ab Ecclesia, sicut alibi in more positum esse acce­pimus, esse postulandam.

§ 14. Porro Nos hanc normam secuti sumus, cum multitudinem, veluti Populum, aut Civitatem integram, Quadragesimali abstinentia immunem declaravimus. In primis loci Episcopus id postutare a Nobis debuit, ac de gravissima, urgentique necessitate suum testimonium interponere. Deinde carnes minime permissae fuerunt, si lactis, et ovorum usus satis esse vide­retur. Tum vero facultas edendi carnes tribui solum consuevit, cum inter-

posito Episcopi testimonio id omnino necessarium iudicaretur; nec sufficiens necessitati remedium afferri constaret, si ova solum, et lacticinia concede­retur. Quoties autem abstinentia Quadragesimae nostra auctoritate soluta fuit, certos tamen dies praescripsimus, quibus integra abstinentia servaretur, nempe diem Cinerum, dies quatuor temporum, vigilias praecepto obeundas, dies Maioris Hebdomadae a Dominica Palmarum. Quandoque recensuimus etiam totam hebdomadam Cinerum; aliquando etiam indiximus abstinen­tiam Feriis sextis, ac Sabbatis, etiamsi facultas a Nobis tradita, lactis et ovorum usum solum complecteretur. Postremo eam conditionem semper addidimus, ne Ieiunii lex unius per diem comestionis ullo modo violaretur, ac ne simul in mensa carnes et pisces apponerentur.

§ 15. Dum rationem huius consilii nostri serio perpendimus, haud plene acquiescimus, ob eam sollicitudinem ac dubitationem, ne causa ab Episcopo loci prolata, quam Nos legitimam credidimus ad solvendam Quadragesimae abstinentiam, eius naturae fortasse non sit, quae veram et urgentem neces­sitatem contineat. Quippe illud Nobis semper ante oculos propositum habui­mus, ut nihil a ratione alienum, nihil inconsulto ac temere faciamus. Hae­rent pariter animo defixa Sancti Bernardi verba ad Pontificem Eugenium lib. 3, de Consideratione, cap. 4: Facitis hoc, quia potestis, sed, utrum debeatis, quaestio est, et quomodo. Attamen fidem praestamus iis, quibus praestanda fuerat, Episcopis nempe locorum. Non enim alio pacto exerceri potest sol­licitudo peculiarium Ecclesiarum, ac Dioecesum, nisi fides habeatur Episcopis, a quibus illae administrantur. Sed in posterum, ut gravissimum hoc nego­tium tutius, quam fieri possit, geratur, molestum vobis non sit, animum iis advertere, quae subiicimus.

§ 16. Non ignoratis ab Innocentio III Praedecessore Nostro Cap. Consi­lium, de observatione ieiuniorum, inter causas legitimas solvendi abstinentiam a Carnibus ieiunii tempore, recenseri veram, et existentem reipsa aegritu­dinem: Praeterea de illis, qui in Quadr agesima, vel in aliis ieiuniis solem- nibus infirmantur, et petunt sibi esum Carnium indulgeri, respondemus: quod, cum non subiaceat legi necessitas, desiderium infirmorum, cum urgens neces­sitas exigit, supportare potes et debes, ut maius pariculum in eis evitetur. Idem statuerant multo ante Innocentium III Patres octavi Concilii Toletani Can. 9, quod anno 653 celebratum fuit: Quisquis absque inevitabili necessi­tate, atque fragilitatis evidentis languore, seu etiam aetatis impossibilitate, diebus Quadragesimae esum Carnium praesumpserit attentare, non solum erit reus Resurrectionis Dominicae, verum etiam alienus ab eiusdem diei Sancta Communione.... Illi vero, quos aut aetas incurvat, aut languor extenuat, aut necessitas arctat, non ante prohibita violare praesumant, quam a Sacerdote permissum accipiant.

§ 17. Nemo est, qui non intelligat huiusmodi causas satis esse, ut aliqui a Ieiunii legibus et abstinentia immunes existimentur; non autem, ut Populus, vel integra Civitas idem Privilegium obtineat. Quis enim sibi persuadere possit, Cives universos alicuius Urbis, vel Dioecesis, eodem tempore gra­vissimo morbo teneri, vel in eodem discrimine versari omnes, ut periculosam aegritudinem contrahant? Nisi forte eos morbos intelligamus, qui ab aeris

intemperie, vel infectione promanant, de quibus paulo post verba faciemus. Quis credat unquam, Populum universum alicuius Dioecesis vel communi languore penitus extenuatum, vel extrema senectute confectum?

§ 18. Neque vero causa sufficiens habenda est, ut aliqua Civitas, vel Popul us abstinentia Quadragesimali liberetur, ipsique Carnes permittantur, si forte pisces, vel ova caro pretio vendantur. Sicut enim Urbes habent egenos Cives, ita etiam opulentos; e quibus etiam alii vitae sustentationem labore ac sudore sibi comparant; alii vero patrimonio ac divitiis satis su­perque abundant. Itaque, si pro emendis piscibus grave pretium solvendum sit, id quidem egenis Civibus, non vero divitibus suffragatur. Id asserunt etiam nonnulli Theologi haud severioris disciplinae, quorum sententiam recensuimus Capite nono Libri tertii nostrarum Institutionum, quas Bono- niae Typis impressimus.

§ 19. Illud etiam inane commentum prorsus existimari debet, solvendas esse abstinentia Quadragesimae Civitates, vel Dioeceses, ubi exercitus ver­santur, eo quod Milites in iis locis perinanentes abstinentiae leges minime observant. Id potius animos Civium inflammare deberet ad ieiunium rite religioseque suscipiendum, ut nempe Milites tanta virtute temperantiae per­moti, ipsorum exemplum sequantur. Illud solum pro legitima causa in medium proferri potest, Copias Militum tantam afferre Civitati penuriam herbarum, atque olei, licet Quadragesimae Ieiunio non obtemperent, ut harum rerum pretia summopere augeantur. Tunc autem eadem statuenda sunt, quae paulo ante diximus, cum pisces, et ova cariori pretio comparantur.

§ 20. Igitur peculiares morbi, quamvis frequentes, in posterum pro causa solvendae abstinentiae non adducantur, nisi forte Civibus universis iidem morbi communes habeantur ob aliquam aeris corruptionem; neque in posterum herbarum, olei, piscium, et ovorum pretia tanti ponderis esse censeantur, ut omnis Civitas, vel Dioecesis, ab instituto Quadragesimae Ieiunio ac temperantia liberari contendat. Quod si veras, ac legitimas a Nobis causas ad hanc facultatem obtinendam expetitis, duas potissimum percensebimus, quarum prima ex iure Canonico, altera vero ab ipsa rerum magistra experientia deprompta est.

§ 21. Innocentius III, quem superius nominavimus, eodem Cap. Consi­lium, de observatione ieiuniorum, Archiepiscopo Bracarensi postulanti, qua poena plectendos iudicaret illos, qui tempore Quadragesimae a Carnibus non abstinuerant ob summam rerum caritatem, et angustiam, ita ut plures fame enecarentur, respondit his verbis: Cum autem quaesieris, quae sit illis poe­nitentia iniungenda, qui diebus Quadragesimalibus, tempore quo tantae famis inedia ingruebat, quod magna pars populi propter inopiam annonae periret, carnes comedere sunt coacti; respondemus: quod in tali articulo illos non cre­dimus puniendos. Preces tamen Domino pro illis et cum illis effundas, ne ipsis aliquatenus imputetur; quia bonarum mentium est, ibi timere culpam, ubi culpa minime reperitur. Si quis hoc tempore Episcopus, adductus exemplo Bra- carensis Antistitis, idem consilium peteret a Sede Apostolica, tanquam ineptus, ac simplex haberetur; sed illo Ecclesiae felicissimo saeculo maximi pende- batur, uti aequum est, Quadragesimae praeceptum. Hinc magna severitate

inquirebantur illi, qui minime paruissent, licet talis causa intercederet, ut liberi ab eodem praecepto viderentur: nec ulla ratio habebatur Virorum Principum, licet ipsorum incolumitas cum Reipublicae felicitate coniuncta putaretur; uti Nos fuse ostendimus in decima quinta nostrarum Institutionum Libri primi. Sed iis omissis, et aliis bene multis, quae in hanc rem congeri a Nobis possent, illud primum delibabimus ex responso Innocentii III, tunc Quadragesimae abstinentia solvi posse integram Civitatem, vel Dioecesim, cum reipsa non suppetunt ea, sine quibus praeceptum Quadragesimae obser­vari nequit. Itaque si revera in aliquo loco neque oleum, neque pisces com­parari possint, tunc Incolis eiusdem loci permitti fas est, ut lacte, et ovis utantur: si haec autem revera deficiant, tunc Carnis, salubris tamen, edenda, facultas concedetur, interposita semper ieiunii servandi conditione.

§ 22. Insula Sancti Dominici in America Meridionali in temporalibus paret Charissimo in Christo Filio nostro Ludovico Galliarum Regi Christia- nissimo, nec ei ullus praeest Episcopus. Praefectus Patrum Societatis Iesu anno 1742 a Nobis quaesivit, an ex concessione sibi facta a Sede Apostolica dispensandi super esu carnium, ovorum, et lacticiniorum tempore ieiunio­rum, et Quadragesimae, dici posset, sibi etiam datam fuisse facultatem dispen­sandi nedum particulares personas, sed etiam multitudinem hominum, et omnes sui districtus Incolas, quando coram Deo id expedire iudicasset: habitoque responso, facultatem ei fuisse concessam dispensationem indui- gendi particularibus hominibus, non autem multitudini hominum, et omnibus Incolis sui districtus, pro concessione exoravit. Pro causa exposuit veneficam piscium qualitatem ; exiguum piscatorum numerum, qui longe ab Insula piscan- tes, pisces deferebant aut foetentes, aut corruptos ob nimios catores; pau­pertatem earum gentium, quae oleum emere non poterant pro cibis Qua­dragesimalis necessarium; deficientiam denique olerum, et leguminum, quae in ea regione facile corrumpuntur, aut a vermibus consumuntur. Re subinde mature discussa coram Nobis in Congregatione Generali Sanctae Romanae et Universalis Inquisitionis die 12 Aprilis anno 1742, habita ratione regionis nimis remotae, a qua quolibet anno impossibilis erat ad Sedem Apo­stolicam recursus; indulgentes necessitati Fidelium degentium in Insulis Ditio­nis Gallicae in America, facultatem concessimus Praefectis Missionum illarum partium, ut in casu verae, et ineluctabilis necessitatis, et tantum de anno in annum, praefataque vera necessitate durante, et non aliter, nec alio modo, uti possent et valerent cum fidelibus Populis ipsorum regimini commissis dispensare super esu ovorum, et lacticiniorum, et etiam carnium tempore Quadragesimali, indicta simul cum huiusmodi dispensatione observantia ieiunii per unicam comestionem, onerataque praedictorum Praefectorum con­scientia, si adamussim iuxta praescriptum concessa facultate usi non fuissent.

§ 23. Sed iam ad experientiam deveniamus. Quindecim abhinc annis per totam fere Europam morbus invaluit, qui pectoris inflammationem inferebat, ita tamen, ut ex una Civitate in aliam, et ex una Provincia in aliam haec funesta lues promanaret. Id contigit annis 1730, 1733, 1740. Licet autem morbus eiusmodi, qui universos hominum ordines, atque aetates corripiebat, lentam solum in pectore inflammationem excitaret, tamen senibus matura

iam aetate debilitatis extremam afferebat perniciem : nam ex ipso febres al­tissimae, ac mortales sequebantur. Idem morbus in periculum trahebat iunio­res etiam, qui paululum infirmo pectore laborarent. Postremo multorum pectora adeo labefactavit, ut gravissima deinde mala provenerint. Alias quoque morbos huius generis, pectoris inflammationem magno cum periculo affe­rentes, aegros in discrimen vitae adduxisse, Medici Scriptores luculenter testantur.

§ 24. Itaque si Medicinae Professores acciti, monitique graviter, ut nihil a veritate alienum respondeant, unanimi consensu fateantur (uti nobis ipsis accidit, cum adhuc Bononiae versareinur) morbum esse talis naturae, qualem superius commemoravimus, ita ut nulla aetas libera, et incolumis esse queat; et affirment, illis ipsis, qui inter Cives salvi et integri numerantur, eandem perniciem imminere; id praeterea conferre plurimum ad eiusmodi luem depel- lendam, aut evitandam, si tum aegrotantes, tum sani a piscibus, et oleo, et quandoque pariter a lacte, et ovis abstineant, si, inquam, res ita se habeat, tum procul dubio causa sufficiens iudicanda est, quae experientiae innititur, et quae semper probata, et in posterum probanda videtur, ut nempe Populus, seu Civitas integra a carnibus abstinendi praecepto non teneantur.

§ 25. Neque ulla difficultas removere vos debet a consulendis Medicis, qui praestantiores habeantur. Cavendum pariter, ut quidquid revera senserint, scripto testari non praetermittant; quae conditio si desit in posterum, nulla unquam facultas Civitati, aut Dioecesi, carnibus aut lacticiniis vescendi tem­pore Quadragesimae tribuetur: quippe id necessarium omnino videtur. Acce­dit etiam, quod Medici facilitate quadam incredibili peculiares quidem Cives a Quadragesimae praecepto liberos, et immunes decernere soleant (de qua re gravissime monendi a vobis sunt, ne suas animas indulgendo nimis aggra­vari): cum vero pro universis Civibus idem statuendum proponitur, tum se difficiles, anxios, ac sollicitos praestare, Nos ipsi experti sumus. Postremo si velint percurrere ea, quae in Italia, et extra ipsam praeclarissimi Auctores Medici Typis evulgarunt, facile deprehendent, abstinentiam, ciborumque par- simoniam ab illis magnopere commendari; discrimen inter morbos constitui, et certis rationibus ostendi, in curandis quibusdam morbis nequaquam requiri, ut iusculum, et carnes, loco piscium, olei, et herbarum substituantur; in aliis vero iuvare plurimum, si sublatis carnibus, cum indicitur ieiunium, oleo, vel lacte aegrotantes utantur. Demum advertent, quam diligenter, accu­rateque scribant de pectoris incommodis, cum in omnibus generatim excitan­tur, ne corripiantur eodem morbo, qui adhuc incolumes a communi lue supersunt.

§ 26. Haec vobis indicanda putavimus. Reliquum est, ut Vos hortemur, ne tam facile suscipiatis negotium petendae facultatis utendi carnibus, et lacti­ciniis tempore Quadragesimae pro universa Civitate, vel Dioecesi. Quippe abrumpenda tandem est consuetudo, ob quam iam per tot annos in qui­busdam locis hae facultates tribui consueverunt. Illud etiam experientia a Vobis compertum erit, debeatis quoque, ac mollibus abstinentiam Quadra­gesimae nullam inferre perniciem; neque plures ob hanc causam inter aegro­tos, vel mortuos recenseri.

§ 27. Hanc rationem, et institutum Nos ipsi secuti sumus Romae, ac Bononiae (cuius Sedem adhuc retinemus), cum nuper Quadragesimae tempus ageretur. Si vos id quoque praestabitis, neque facile a Nobis pro universa Civitate, vel Dioecesi, facultatem solvendi Quadragesimae abstinentiam postu­labit, vel (si necessarium id arbitremini) non aliter, quam servatis praemissis conditionibus Dispensationis instantia ad Nos deferretur, non solum ii fructus provenient, quos iam indicavimus; sed etiam repulsae pudorem evitabitis, Nosque pariter ea molestia vindicabitis, quam ferimus, dum votis vestris minime obsecundainus. Postremo vos omnes peramanter amplectimur, et Apostolicam Benedictionem Vobis, Populisque vestris impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 523-529].


359

Benedictus XIV, const. Altissimo, 26 iun. 1745.

Altissimo Divinae providentiae consilio imposita imbecillitati Nostrae suprema Catholicae Ecclesiae procuratio, atque adeo commendata Nobis a Pastorum Principe Iesu Christo, cuius vices plane immerentes gerimus, assidua pascendi universi Domini Gregis cura, iure ac merito exigit ac requirit, ut ad eumdem Gregem in unitate et integritate servandum custodiendumque semper advigilantes, inter gravissimas Apostolici ministerii Nostri partes eam praecipue reputemus, qua procul eiiciamus amandemusque perditos homines, ne sub inducta Pastoris larva Oves Christi venenatis fraudulentium fallacium que doctrinarum suarum pascuis pelliciant, ac decipiant, et ne eas a Christi Ovili separantes, ad perditionis viam agant atque perducant.

§ 1. Cum itaque nomine duorum assertorum Antistitum, quos re ipsa haud legitime, sed nulliter electos, ac sacrilege consecratos, et supremis Apo­stolicae huius Sanctae Sedis praeceptis inobedientes et contumaces, alias Nos acatholicae Ecclesiae communione separavimus et seiunximus,ac separatoset seiunctos esse declaravinuis, et publice denunciavimus,1 in lucem prodierit quidam libellus anno mdccxi.iv editus sine Typographi nomine, et sine loci indicatione, sed hoc dumtaxat titulo: lilustrissimorum, ac Reverendissimo- rum Archiepiscopi Ultraiectensis, et Episcopi Harlemensis Instrumentum appel­lationis ad Concilium Generale futurum, a duobus Brevibus, quae praeferunt nomen SS. D. N. Benedicti XIV, scriptis ad universos Catholicos in Foederato Belgio etc. Nos, licet titulus ipse praefatum libellum proscriptione dignum esse et fore, aliisque censurarum Ecclesiasticarum, quibus Romani Pontifices Praedecessores Nostri huiusmodi appellationes damnarunt proscripseruntque, notis, reipsa obnoxium esse demonstret, atque adeo haud necesse sit, ad illum damnandum ac reprobanduin, animadvertere rationes atque momenta

1 Const. Auget Pastoralem, 24 ian. 1741; const. Quamquam, 1 sept. 1742; const. Obsurdescit, 20 dec. 1742. - Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 29, 30, 207-209, 231-233.

in eodem libello ad comprobandum dictum titulum adducta, utpote fallacia, schismatica, et seditiosa; nihilominus postquam accuratissimo tam Nostro, quam aliorum examini subiecimus, Apostolica demum censura perstringen- dum ac proscribendum duximus.

§ 2. Auditis itaque plurium in Sacra Theologia insignium Magistro­rum suffragiis, de plurimorum quoque Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium ad hoc specialiter deputatorum sententia atque consilio, libellum praefatum uti continentem propositiones falsas, seditiosas, scanda­losas, captiosas, ad schisma ac eversionem Hierarchiae Ecclesiasticae pelli­cientes, et Apostolicae Sedis praedictae auctoritati iniuriosas, et Ecclesiasticae iurisdictionis eversivas, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, damnamus, et reprobamus; ipsiusque libelli impressionem, descriptionem, lectionem, et usum omnibus et singulis Christifidelibus, etiam specifica, et individua men­tione et expressione dignis, sub poena excommunicationis latae sententiae per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda, a qua nemo a quoquam (praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente) nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus. Volentes, et eadem auctoritate mandantes, ut quicumque libellum huiusmodi penes se habuerint, illum, statim atque prae­sentes literae ei innotuerint, locorum Ordinariis, vel haereticae pravitatis Inquisitoribus tradere atque consignare teneantur; hi vero exemplaria sibi sic tradita illico flammis aboleri curent.

§ 3. Insuper omnia alia scripta, vel manu exarata, vel typis excusa, in quibus huiusmodi errores, aut illorum aliqui quomodolibet renovantur, vel defenduntur, seu eos in posterum, quod absit, renovari aut defendi contigerit, sub eadem poena, auctoritate, et tenore praefatis proscribimus itidem, et damnamus, ipsiusque libelli impressionem, descriptionem, retentionem, et usum, sicut praemittitur, omnino prohibemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 531-533].


360

Benedictus XIV, ep. encycl. Suprema, 7 iul. 1745.'

Suprema omnium Ecclesiarum sollicitudo, et Divina Iesu Christi omnium Pastorum Principis, cuius vices plane immerentes gerimus, Caritas assidue urget Nos, ut pro commissa divinitus imbecillitati nostrae universi Dominici gregis cura semper advigilantes, periculis animarum, sicubi forte superim- penderint, per omnes Christiani Orbis Populos ac Nationes, opportune, quan­tum cum Domino possumus, occurramus; atque iis praecipue Regnis et Locis peculiari quodam Apostolicae nostrae Caritatis studio, auctoritatisque pro-

1 Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, et Episcopis Regnorum Portugalliae, et Algarbiorum.

videntia consulamus, in quibus, cum Fides, Religio, Pietas quam maxime floreant, callidus humani generis hostis nocere Fidelibus, dum aperto bello desperat, per insidias molitur; in Angelum scilicet sese lucis transfigurans, et ementita boni specie incautis illudens, qua ex arte non minora saepe ani­marum detrimenta, quam ex aggressione manifesta, esse proventura nequis­sima veterator confidit.

§ 1. In harum autem fraudum numero computamus, quod florentissimis Portugalliae, et Algarbiorum Regnis, et Ditionibus, quibus Vos Antistites summa cum Sacerdotalis virtutis vestrae commendatione praesidetis, et quibus pro singulari erga Catholicam Ecclesiam, atque Apostolicam hanc S. Sedem observantia, meritae debentur laudes, nuper evenisse non sine ingenti animi nostri dolore cognovimus. Pervenit enim haud ita pridem ad aures nostras, nonnullos istarum partium Confessarios, falsa zeli imagine seduci se passos, sed a zelo secundum scientiam longe aberrantes, perversam quamdam, et perniciosam praxim in audiendis Christifidelium confessionibus, et in salu- berrimo Poenitentiae Sacramento administrando invehere, atque introducere coepisse; ut videlicet, si forte in poenitentes incidissent socium criminis habentes, ab iisdem poenitentibus socii huiusmodi, seu complicis nomen passim exquirerent: atque ad illud sibi revelandum non inducere modo sua- dendo conarentur, sed, quod detestabilius est, denuntiata quoque, nisi reve­laret, absolutionis sacramentalis negatione, prorsus adigerent atque compel­leret; imo etiam complicis eiusdem nedum nomen, sed habitationis insuper locum sibi exigerent designari. Quam illi quidem intolerandam impruden­tiam, tum procurandae complicis correctionis, aliorumque bonorum colli- gendorum specioso praetextu colorare, tum emendicatis quibusdam Doctorum opinionibus defendere non dubitarent; cum revera opiniones huiusmodi vel falsas, et erroneas sequéndo, vel veras, et sanas male applicando, perniciem tam suis, quam poenitentium animabus consciscerent; ac sese praeterea plu­rium gravium damnorum, quae inde facile consecutura fore praevidere debue­rant, reos coram Deo aeterno Iudice constituerent.

§ 2. Et vero iam secuta fuisse multa eiusmodi damna, infelici experientia compertum est. Nec fieri potuit quin ea de causa et oblocutiones, et scandala, et non Ministrorum tantum, sed sacri etiam ipsius Ministerii odium, et ani­morum ingens conturbatio in Populo fideli exorta sint. Tristia Nos haec nuntia cum accepimus, simul audivimus, contra exitialem huiusmodi abusum protinus iusta indignatione pro munere suo commotos fuisse Dilectos Filios nostros S. R. E. Cardinales Nunum a Cunha in iisdem Portugalliae et Algar­biorum Regnis Generalem Inquisitorem, et Thomam de Almeyda Patriarcham Lisbonensem; atque utrumque sollicite gliscenti malo compescendo, atque etiam eradicando adlaborasse.

§ 3. Nos autem, ne in tam gravi animarum discrimine ulla ex parte Apostolico nostro Ministerio deesse videamur, neve mentem hac super re nostram apud Vos obscuram, aut ambiguam esse sinamus: notum Vobis esse volumus, memoratam superius praxim penitus reprobandam esse, eam­demque a Nobis per praesentes nostras in forma Brevis literas reprobari, atque damnari, tanquam scandalosam, et perniciosam, ac tam famae proxi-

morum, quam ipsi etiam Sacramento iniuriosam, tendentemque ad sacrosancti sigilli sacramentalis violationem, atque ab eiusdem Poenitentiae Sacramenti tantopere proficuo et necessario usu Fideles abalienantem.

§ 4. Eapropter, Venerabiles Fratres, quamquam de pastorali vestra vigi­lantia nihil est quod dubitemus: supremi tamen officii quoque nostri esse censemus, alacritatem ipsam vestram hac mentis nostrae aperta significatione, et Apostolicis insuper hortationibns nostris intensius acuere et excitare, ut pro se quisque vestrum opportunioribus, quascumque prudentia suggesse rit, initis rationibus, et efficacioribus quibusque Iuris remediis, quoad opus fuerit, contra delinquentes Ministros adhibitis, noxiam huiusmodi novitatem strenue insectemini, ac pene nascentem opprimatis, neque patiamini traditis curae vestrae ovibus ibi offendiculum parari, ubi salus a Christo posita est, ab eoque Divinae misericordiae fonte illas averti ac deterreri, ad quem ab eodem Redemptore nostro, ad abluendas dealbandasque in Sanguine suo animas; amantissime invitantur. Interea, dum a zelo vestro, ac prudentia, Iuculentiora Nobis certo pollicemur vestrae pietatis et observantiae argu­menta, Apostolicam Benedictionem cum uberrima caelestium charismatum copia coniunctam, Vobis, Venerabiles Fratres, ex animo impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 535,536].


361

Benedictus XIV, const. Quod inscrutabili, 9 iul. 1745.

Quod inscrutabili Divinae Providentiae consilio Nobis immerendbus demandatum est Apostolicae servitutis Officium, inter gravissimas curas, qua­rum pene obruimur multitudine, hanc etiam Nobis imponit, ut eas contro­versias dirimere, atque aliquando de medio tollere studeamus, quae iampri­dem diu agitatae, magno Ecclesiasticae disciplinae detrimento indecisae adhuc pendere dignoscuntur; idque potissimum, ubi et rei controversae gravitas, doctorum Virorum iudicio, visa est Apostolicae Decisionis oraculum postu. lare; et ipsi Romani Pontifices Praedecessores Nostri eiusmodi decisionis edendae consilium alias susceperunt; tametsi, quominus id perficeret, alio­rum fuerint negotiorum occupationibus praepediti.

§ 1. Celebris iamdudum est controversia, an Canonici Regulares capa­ces sint obtinendi et retinendi Ecclesias Parochiales saeculares, absque Indulto Apostolico. Quam quidem controversiam tum veteres, tum recentiores Cano- nistae tractarunt, in suis Commentariis ad cap. Quod Dei timorem, de statu Monachorum ; nec defuerunt inter Ecclesiasticarum rerum Scriptores, tum Italos, tum ex Regionibus ultra Montes positis, qui huiusmodi quaestionem accurate examinaverint Hac ipsa de re flagitantibus Canonicis Regularibus Lateranensibus, bonae memoriae Franciscus Maria Pitonius magni quondam nominis in Romana Curia Advocatus, ac deinde Episcopus Imeriensis in Partibus Infidelium, et sanctae memoriae Benedicti Papae XIII Auditor, amplum composuit volumen, quod licet nunquam Typis vulgatum, a Nobis

tamen visum, atque perlectuin est. Praeterea dilectus Filius Caesar Benve- nuti Abbas Generalis Canonicorum Regularium Lateranensium, non multos ante annos, in lucem edidit Opus a se conscriptum, pro asserendo Cano­nicis sui Ordinis iure obtinendi praefatas Parochiales, absque Indulto Apo­stolico; in quam etiam sententiam plures clarorum Iurisperitorum Consulta- tiones editae sunt, ac Typis impressae in Bullario Canonicorum Regularium Sanctissimi Salvatoris. Denique innumeri propemodum sive Theologi, sive Iurisconsulti, in suis Operibus, quaestionem hanc instituerunt; quorum, aliqui eo usque progressi sunt, ut praedictos Canonicos Regulares nedum ad obti­nendas saeculares Ecclesias Parochiales ad praesentationem Patronorum sive Ecclesiasticorum, sive Laicorum, sed ad alias quascumque Parochiales Eccle­sias ad liberam Ordinariorum collationem spectantes, etiam per concursum, assequendas, et ad se sistendum huiusmodi concursibus, absque Indulto Apostolico, habiles atque capaces asserere non dubitaverint. Tum a Paro­chialibus Ecclesiis gradum faciendo ad Canonicatus Metropolitanarum, Cathe­dralium, et Collegiatarum Ecclesiarum, horum quoque absque Apostolica dispensatione adipiscendorum, capaces eos esse sustinuerunt. Et quod magis notatu dignum videtur, idem plane affirmarunt de Beneficiis simplicibus, et Pensionibus Ecclesiasticis; plura congerentes exempla huiusmodi Canonico­rum Regularium, qui, absque Romani Pontificis Indulto, tum ad regendas Parochiales Ecclesias Saeculares, et ad obtinendos Canonicatus atque Prae- bendas in Ecclesiis Collegiatis, Cathedralibus, et Metropolitanis; tum etiam ad Beneficia Ecclesiastica simplicia, nimirum absque Animarum Cura, vel residentiae onere, administranda, e Claustris exierunt.

§ 2. Sane quum in Congregationibus Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium ad diversi generis negotia cogno­scenda auctoritate Apostolica deputatorum, examinatum saepe fuerit huius­modi assertum ius Canonicorum Regularium; saepe responsum est, eos, absque Apostolico Indulto, ad saeculares Parochias promoveri non posse. Ita respondit Congregatio Concilii de anno millesimo quingentesimo octua- gesimo primo, eiusque responsum approbatum fuit a sanctae memoriae Prae­decessore Nostro Gregorio Papa XIII. Ita decrevit Congregatio Episcoporum et Regularium1 de anno millesimo sexcentesimo septuagesimo primo, expen­sis prius rationibus fuse deductis a Procuratore Generali Canonicorum Regu­larium Lateranensium; atque hoc pariter Decretum a piae memoriae Clemente Papa X confirmatum,2 deindeque ad Canonicos quoque Regulares Sanctis­simi Salvatoris extensum fuit. Cumque iidem Canonici Regulares Decretis praedictis minime acquiescerent; oblata occasione cuiusdam Causae Placen- tinae in Congregatione Concilii propositae Anno Domini millesimo sexcen­tesimo nonagesimo tertio, in qua agebatur de quodam Canonico Regulari Lateranensi praesentato ad Parochialem Ecclesiam saecularem; quamvis Apo­stolicum Indultum eidem concessum fuisset; additum tamen fuit in Rescri­pto, ipsis petentibus, ut omnia, quae praecesserant super hac re Decreta

' Die 18 mart.

2 Cf. Bull. Rom., tom. 7, p. 94, 95.

unirentur, utque, auditis Procuratoribus Generalibus, certa, et universalis Lex in hac materia constitueretur, idque a sanctae memoriae Innocentio Papa XII Praedecessore Nostro per Apostolicas Literas in forma Brevis fuit confirmatum.

§ 3. Haec tamen Decretorum unio, et generalis Causae discussio minime peracta fuit. Verum anno Domini millesimo septingentesimo decimo tertio Pro­curator Generalis Canonicorum Lateranensium postulavit a felicis recordationis Praedecessore pariter Nostro Clemente Papa XI, ut totius Causae cognitio­nem praedictae Congregationis Concilii Tridentini Interpretis examini et iudicio subiiceret; ad hoc ut eadem Congregatio illam discuteret ac defi­niret, in mcro puncto Iuris communis, Concilii Tridentini, Professionis, et Instituti Canonicorum, independenter et praecisive ab omnibus Resolutionibus et Decretis Sacrarum Congregationum, iudicatis quorumcumque Tribunalium, Rescriptis, et Oraculis Summorum Pontificum, tam favorabilibus, quam con­trariis Ordini Canonicorum Regularium, a temporibus Gregorii XIII usque in praesens emanatis; super quo Pontificium iuxta petita Rescriptum obtinuit.

§ 4. Iuvat credere, tunc existentem, aliosque deinceps praedictae Con­gregationis pro tempore Secretarios, pro debita erga Pontificis mandatum observantia, diligenter curasse, ut Causa isthaec in Congregatione propone­ntur. Equidem dum Nos in minoribus constituti, eodem Secretarii munere fungeremur, plurium annorum cursu nihil intentatum reliquimus, ut et prae­dicta controversia ad examen revocaretur, et congrua tandem decisione tol- Ieretur; sed minime licuit, novis semper impedimentis obiectis, negotium hoc ad optatum finem perducere. Verumtamen minime dubitabamus (quod etiam praedictis Secretariis, qui ante Nos fuerunt, persuasum fuisse cense­mus), quin interim inviolate servaretur praecitatum Decretum anno millesimo sexcentesimo septuagesimo primo a Congregatione Episcoporum et Regu­larium editum, et a Clemente Papa X confirmatum; quum potissimum et ipsorum temporibus, et Nobis etiam huiusmodi Secretarii Officium obeun­tibus, frequenter evenisset, ut ab Apostolica Dataria, tam ad ipsam Concilii Tridentini, quam ad aliam Episcoporum et Regularium Congregationem, remitterentur petitiones Canonicorum Regularium, qui pro obtinenda aliqua Parochiali Ecclesia saeculari, ad quam a Patronis praesentati fuissent, vel pro assequendo Canonicatu Ecclesiae Cathedralis aut Collegiatae, ab aliquo Episcopo sibi collato, Apostolicum Indultum postulabant. Unde consequens erat, ut opportunis adhibitis diligentiis pro Causae propositione ad normam Rescripti Clementis Papae XI, non admodum interesse videretur, si ipsi Canonici Regulares eiusdem Causae decisionem minime urgerent.

§ 5. At vero quum a sanctae memoriae Benedicto Papa XIII Anconita- nam Episcopalem Ecclesiam regendam accepissemus, statim ac ad eandem, uti par erat, praesentes accessimus, sero didicimus Nostram hac de re opi­nionem Nos fefellisse. Siquidem in ea Civitate nonnullos Canonicos Regu­lares invenimus, qui post relatum Decretum anni millesimi sexcentesirri septuagesimi primi, nullo suffulti Apostolico Indulto, sed de licentia tantum suorum Praelatorum Regularium, ad Parochias saeculares, vel ad Canoni­catus in Cathedrali Ecclesia promoti, e Religiosis Claustris migraverant. Quin

etiam unum ex his invenimus, qui quum saeculare Beneficium, quod olim obtinuerat, resignasset; tamen extra Claustra similiter, in habitu Presbyteri saecularis degebat. Atque huius quidem conscientiae securitati, pro Nostri muneris ratione, consulere non omisimus, implorata eidem dispensatione ab Officio Poenitentiariae Apostolicae, cui rem totam referentes, demonstravi­mus iam moraliter impossibile Oratori fore, claustralis vitae institutum, et Religiosum habitum resumere; quum et octogenario maior esset, et mala valetudine laboraret.

§ 6. Deinde paucis post annis a felicis recordationis Clemente Papa XII Praedecessore Nostro ab Episcopatu Anconitano ad Metropolitanam Cathe­dram Bononiae Patriae Nostrae translati, idem omnino in hac etiam Civi­tate et Dioecesi obtinere comperimus. Contigit autem, quemdam Canonicum Regularem Lateranensem ad Ecclesiam Parochialem saecularem de Iurepa- tronatus Laicorum a Patrono Laico nominari; cumque Nos, ante huiusmodi nominationis admissionem, praeter consensum Abbatis Generalis ipsius Ordi­nis, Apostolicum insuper Indultum Nobis exhiberi postularemus, eaque de re apertissimum Clementis Papae X Decretum anno millesimo sexcentesimo septuagesimo primo editum extare diceremus: mirati profecto sumus, quum Nobis responderi audivimus receptam esse in toto Canonicorum Regularium Ordine sententiam, quod praefatum Clementis X Decretum omne robur amisisset, et in suspenso remaneret, ex quo Clemens XI anno millesimo septingentesimo decimo tertio, ut supra dictum est, quaestionem illam de ratione obtinendarum a Canonicis Regularibus Parochiarum saecularium, an scilicet consensus eorum Abbatis Generalis, nullo interveniente Apostolico Indulto, ad hoc sufficiens esset, Congregationi Concilii examinandam tradi­derat. Equidem Nos huiusmodi responsione quam agnovimus omni solidi­tate destitutam, minime acquievimus; neque porro Canonicus ille Regularis ad regimen Parochialis Ecclesiae, ad quam praesentatus fuerat, a Nobis admissus fuisset, nisi prius Apostolicam dispensationem petiisset, atque impe- trasset. Verum ex hoc plenius cognovimus, quam necessarium esset huic controversiae aliquando finem imponere, ac certam atque universalem regu­lam stabilire super Canonicorum Regularium capacitate ad obtinendas Paro­chiales Ecclesias, Canonicatus, aliaque Beneficia Ecclesiastica saecularia, vel de licentia dumtaxat eorundem Superioris Regularis, vel nonnisi accedente Apostolicae dispensationis auctoritate. Pro quo tamen nihil a Nobis tunc temporis factum fuit; quum satis esse duxerimus, aliarum Dioecesum curam propriis Pastoribus relinquentes, in commissae Nobis Ecclesiae procuratione vigilare.

§ 7. Iam vero, nullis Nostris meritis, in sublimi Apostolatus culmine constituti, Nostras esse partes rcputavimus, quaestionem hanc suprema tandem decisione terminare, et, pro concessa Nobis auctoritate, declarare, an prae­dicti Canonici Regulares, tam I.ateranenses, quam Sanctissimi Salvatoris, de licentia tantum suorum Superiorum Generalium valeant Parochiales Ecclesias saeculares, et in Ecclesiis Metropolitanis, Cathedralibus, aut Collegiatis, Ca­nonicatus atque Praebendas, ac demum Beneficia Ecclesiastica simplicia obti­nere, aut Pensiones Ecclesiasticas percipere ; an vero, praeter huiusmodi

Superiorum Regularium licentiam, Apostolicae quoque auctoritatis requiratur

accessio.

§ 8. Porro quam methodum piae memoriae Clemens XI pro huius quae­stionis enodatione praescripserat, eam Iaudatissimi Pontificis mente dignam semper existimavimus; eidemque propterea inhaerentes, cupientesque rem ipsam, antequam illius examen alteri committeremus, privatis Nostris studiis penitus introspicere, tempus illud, quod mense Octobri proxime elapso a publicis audientiis vacuum habuimus, in Bibliotheca Nostra domestica insu- mentes, quamplurimos illic existentes Libros, aliosque etiam rariores e celebri Bibliotheca dilecti Filii Nostri Dominici Tituli Sancti Bernardi ad Thermas Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Passionei nuncupati Brevium Nostrorum Secretarii, ad Nos allatos, avide evolvimus; sedulo inquirentes, quid Iuri communi, quid Concilii Tridentini sanctionibus, quid Professioni ab ipsis Canonicis Regularibus emissae, ac demum quid eorundem Instituto magis consentaneum esset; ac super his omnibus prolixam Dissertatio- nem, Canonici Iuris principiis, et Historicis notionibus innixam, non qui­dem Pontificiae auctoritatis iure, sed privati Doctoris diligentia, elucubra- vimus.

§ 9. Quamvis vero, ex praescripto relati Decreti Clementis Papae XI huiusce controversiae examen in Congregatione Venerabilium Fratrum No­strorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Concilii Tridentini Inter­pretum haberi debuisset; nihilominus satius esse duximus totam huiusmodi Causam ad Nos avocare, non quidem, ut ipsi per Nos, absque aliorum con­silio, eam definiremus, sed ut solemnior atque commodior ipsius controver­siae discussio accuratissima maturitate perageretur, prout ex inferius dicen­dis revera praestitum fuisse apparebit.

§ 10. Siquidem in consilium hac de re nobiscum assumpsimus Venera­bilem Fratrem Nostrum Vincentium Episcopum Praenestinum Sanctae Ro­manae Ecclesiae Cardinalem Petra, necnon Dilectos Filios Nostros eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteros Cardinales, de Oentilibus, Cavalchi- num, Tamburinum, et Besozzium respective nuncupatos, omnes, penultimo excepto, praedictae Congregationi Concilii Tridentini adscriptos, tres vero etiam priori loco memoratos, olim, dum in minoribus agerent, eiusdem Congregationis Secretarios, alterum autem a pluribus annis ipsius Praefe­ctum. His adiunximus Dilectum Filium Magistrum Iosephum Alexandrum Furiettum saepedictae Congregationis Concilii Secretarium, necnon alios Praelatos praecipua Romanae Curiae munera obeuntes, nimirum Dilectos pariter Filios Magistros Ioannem Iacobum Millo Datarium, Clementem Argen- villers Auditorem, et Xaverium Iustinianum Subdatarium Nostros; ex Regu­laribus autem Petrum Aloysium de la Torre Abbatem Ordinis Sancti Bene- dicti, Congregationis Cassinensis in eadem Romana Curia Procuratorem Generalem, et olim in sua Congregatione Sacrorum Canonum Professorem ; duosque Societatis Iesu Presbyteros, Dominicum Turanum Officii Poeniten- tiariae Apostolicae Consultorem Theologum, et Aegidium Mariam Giulii Sacrorum Canonum Professorem, eorumdemque in Collegio Germanico- Hungarico de Urbe Lectorem.

§ U. His omnibus, et singulis praefatam Dissertationem Nostram com- municavimus, in qua aperte declaravimus, Nos meram, ut praefertur, Docto­ris privati personam in ea gessisse, nec aliis ademptam voluisse libertatem in contrarium opinandi, si ita ius et ratio suaderent; datoque illis trium et amplius mensium spatio, ut totius rei examen ad normam Iuris communis, Concilii Tridentini, Professionis, et Instituti Canonicorum Regularium utrius­que praedictae Congregationis exigerent: iussimus, ut singuli suum suffra­gium aperirent, ac literis consignatum Nobis exhiberi curarent.

§ 12. Neque vero opus esse iudicavimus, ipsos praedictorum Canoni­corum Regularium Ordines ad Causam dicendam excitare, ut sive per se, sive per alios, ea deducerent, quae facere posse putarent pro eorum asserto iure obtinendi Beneficia saecularia absque Apostolico Indulto; tum quia rationum, quae in utramque partem afferri solent, referta sunt, ut initio dicebamus, Theologorum, Canonistarum, aliorumque Scriptorum Ecclesiasti­corum Volumina; tum quia post ipsum Clementis XI Rescriptum, ut pariter supra adnotavimus, et Franciscus Maria Pitonius, prolixa Dissertatione, in qua Canonicorum Lateranensium defensionem suscepit, et istorum Abbas Generalis Caesar Benvenuti, in suo Opere in publicam lucem emisso, quae­cumque ad Causam facere poterant, iuxta singula Capita in praecitato Cle­mentis XI Decreto indicata, et a Nobis in praedicta Dissertatione Nostra, ut praefertur, ordinate ac singillatim expensa, latissime sunt prosequuti; tum demum quia noluimus novum ipsis Canonicorum Regularium Ordinibuf imponere sumptuum onus, postquam toties super eadem re Iurisconsulto- rum Curiae Nostrae operam, et calamum adhibuerunt.

§ 13. Quum itaque praedicti omnes a Nobis requisiti, intra praefinitum tempus suffragium quisque suum Nobis obtulissent (excepto praefato Vin- centio Episcopo Cardinali, quoniam ipse in suis Commentariis ad Constitu­tiones Apostolicas, suam hac de re sententiam pluribus in locis aperuerat, et iampridem Typis vulgaverat); Nos illorum scripta attente perlecta dili­gentissime expendimus; eademque, una cum praedicta Dissertatione Nostra, Dilecto Filio Magistro Nicolao Antonello, Praelato Nostro Domestico, et Archivi Pontificii in Arce Sancti Angeli existentis Custodi, in eodem Archivo diligenter asservanda tradidimus; ut perpetuis futuris temporibus constare valeat, quam caute et considerate in hac Causa definienda agere voluerimus.

§ 14. Et quoniam praedictorum omnium concors fuit sententia (unius enim dissensus in duodenario Consulendum numero, uniformitatem non tollit); iidemque in eo convenerunt, quod neque Canonici Regulares La- teranenses, neque Canonici Regulares Sanctissimi Salvatoris, Beneficium quodlibet Ecclesiasticum saeculare obtinere, aut quamlibet Pensionem Ecclesia­sticam percipere valeant, absque auctoritate Apostolicae Sedis: Nos eorun­dem consilium et sententiam sequentes, atque etiam motu proprio, et certa scientia, atque Apostolica auctoritate, hac Nostra in perpetuum valitura Con­stitutione statuimus, decernimus, et declaramus, eosdem Canonicos Regula­res, absque Indulto Apostolico, ut praefertur, cuiuscumque Beneficii Eccle­siastici saecularis, sive cum adnexo animarum curae, aut residentiae onere, sive etiam Beneficii simplicis, et sine cura, ac personalem residentiam non

requirentis, et cuiuscumque Pensionis Ecclesiasticae, vere incapaces esse, et censeri debere; eisdemque nec Ius commune, nec Tridentinae Synodi Decreta, neque Professionem ab ipsis emitti solitam, aut eorum peculiare Institutum, neque demum ullam contrariam consuetudinem, usum, possessionem, seu quasi, aliumque omnino titulum, pro huiusmodi praetensa capacitate ullatenus suffragari.

§ 15. Proindeque non amplius permittendum, aut ullo modo ferendum esse, ut aliquis ex ipsis, sola interveniente eiusdem Superioris, sive Abbatis Oeneralis licentia, consensu, aut praetensa auctoritate, ad animarum curam in Ecclesiis Saecularium assumendam, et exercendam, vel ad Canonicatus» sive Praebendas, Dignitates, vel alia quomodocumque nuncupata Officia, aut Beneficia residentialia in Ecclesiis Patriarchalibus, Metropolitanis, Cathedra- libus, aut Collegiatis obtinenda, e Religiosis Claustris exeat, discedat, et extra ea moretur; sed necessarium omnino, semper, et quandocumque esse et fore spe­ciale Apostolicae Sedis Indultum tam ut iidem Canonici Regulares huiusmodi Ecclesiasticorum Beneficiorum Saecularium, sive cum animarum cura, sive cum residentiae onere adnexo, capaces fiant, et existant; quam ut ad ea assequenda, regenda, et retinenda, e Claustris discedere, et extra ea degere licite possint. Similiter omnium et quorumcumque Beneficiorum Ecclesiasticorum simplicium nuncupatorum, aut Ecclesiasticarum Pensionum quarumlibet,eosdem incapaces esse declaramus, et ad ea assequenda ex se inhabiles haberi debere decer­nimus. At si aliquando aliquem ex ipsis, sive pro Religiosis ipsius indigen- tiis, sive ob meritum personale, sive alio quocumque titulo, aut causa, de uno aut pluribus huiusmodi Beneficiis simplicibus, vel de una, aut pluribus Ecclesiasticis Pensionibus ab Apostolica Sede provideri contingat; decerni­mus, non ideo huiusmodi Canonicum Regularem e Religionis suae Claustris exire, aut extra ea vitam degere posse; sed in suis Religiosis Domibus, ut antea, et sub legitima suorum Superiorum Regularium obedientia manere debere statuimus; contravenientes vero omnibus et singulis poenis, adversus Regulares Apostatas latis atque statutis, subiicimus; et iisdem re ipsa et cum effectu affici et coerceri mandamus.

§ 16. Et quidem Canonici Lateranenses, quique a Sanctissimo Salvatore nomen habent, non verbo, aut specie tantum, sed revera et proprie Regu­lares existunt, ipsisque cum aliis omnibus caeterorum Ordinum Regularibus communia sunt Vota solemnia, Castitatis, Paupertatis, et Obedientiae; ideo­que, quatenus Regulares sunt, aeque ac Monachi, caeterique Religiosis qui­busque Ordinibus adscripti, incapaces sunt Beneficiorum Ecclesiasticorum Saecularium, absque Apostolicae Sedis auctoritate, et dispensatione. Quia tamen (ut Innocentius III ait in praecitato Cap. Quod Dei timorem) Regulae inserviunt laxiori; aequum est, maiorem cum ipsis indulgentiam adhiberi, et, ubi eorumdem Superiorum Regularium consensus adsit, benigniori quadam facilitate, per Apostolicae auctoritatis Indulta, ad Saecularia Beneficia eos­dem admitti. Verum ut in huiusmodi casibus omnia rite recteque procedant, sequentes Regulas, inviolabiliter, respective, sub poena nullitatis Collationis Beneficiorum, tenendas et observandas, eadem Apostolica auctoritate prae- scribimus atque statuimus.

§ 17. Ubi nempe agatur de Beneficiis Ecclesiasticis Saecularibus, pro quorum collatione Concursus indici non solet, veluti sunt Ecclesiae Paro" chiales de Iurepatronatus Laicorum, et in Patriarchalibus, Metropolitanis, Cathedralibus, aut Collegiatis Ecclesiis, Canonicatus, atque Praebendae (exce­ptis tamen Theologali, et Poenitentiaria Praebenda, quarum utraque praevio semper Concursu provideri debet); et quidem ubi huiusmodi Beneficia de iurepatronatus sive Ecclesiastico,sive Laicali existant; et cessantibus quoad Beneficia Iurispatronatus Ecclesiastici reservationibus et affectionibus Apo­stolicis; integrum esse volumus Beneficiorum Patronis, aliquem ex praedictis Canonicis Regularibus, quem idoneum iudicaverint, ad ea Beneficia praesen­tare, seu nominare; dummodo praesentatio, seu nominatio fiat cum expressa praeservatione Beneplaciti Apostolici. Postquam vero praesentatus, seu nomi­natus Canonicus Regularis, praesentationem seu nominationem de se factam acceptaverit, cum clausula de obtinendo Beneplacito tam Superioris Gene­ralis sui Ordinis, quam Sedis Apostolicae, ad ipsos praesentantes seu nominan­tes pertinebit, consensum exquirere Superiorum Regularium. Qui si ex discessu huiusmodi Canonici Regularis, ad animarum curam, seu ad Canonicatum in Ecclesia Saeculari obtinendum evocati, nullum Ordini detrimentum obven­turum esse, in Domino reputaverint; multoque magis, si perspectam haben­tes vitam ab huiusmodi praesentato seu nominato religiose institutam, et studia ab eodem in Religione laudabiliter peracta, illius operam utilem atque proficuam fore Ecclesiae illi, cuius servitiis deputatur, in Domino pariter iudicaverint; requisitum assensum in scriptis praebentes, testimonium insuper adiicient de ipsius praesentati seu nominati idoneitate, tam quoad mores, quam quoad doctrinam, sive ad animarum curam, sive ad Praebendam Ca- nonicalem; super quorum veritate ipsorum Superiorum conscientiam districte oneramus. Sed et ab Ordinario, sive ab Ordinariis Locorum, in quibus ipse Religiosus praesentatus aut nominatus per aliquod tempus commoratus fuerit, requirendum erit, utrum ipsis aliquid adversus illius vitam et mores relatum fuerit, vel alias legitime constiterit.

§ 18. Quae omnia, videlicet praesentatio, seu nominatio, et respective acceptatio cum adiectis clausulis praeservativis supra enunciatis; item Supe­riorum Regularium consensus, eorundemque attestatio; Ordinariorum quoque favorabile testimonium, exhibenda erunt nostro, sive Successorum Nostrorum Romanorum Pontificum pro tempore Datario, qui, facta Nobis, aut Succes­soribus Nostris, praedictorum omnium relatione, si ita Pontifici videbitur, Literas Apostolicas super concessione huiusmodi Beneficii eidem Canonico Regulari praesentato seu nominato ad illius vitam facienda, statim expediri iubebit ; vel alias, de eiusdem Pontificis mandato, ante ipsam expeditio­nem, praedictae Congregationis Tridentini Concilii Interpretis consilium exquiret.

§ 19. Idipsum, quantum rei natura, et circumstantiarum diversitas patitur, tunc etiam observari volumus et mandamus, quoties Ordinarius ipse Cano­nicum Regularem Lateranensem, aut Sanctissimi Salvatoris, ad Ecclesiam Paro- chialem, quam in casu particulari sine concursu conferri posse contigerit, sive ad Canonicatum absque Concursu pariter providendum, et ad ipsius Ordi-

narii liberam dispositionem et collationem pertinentem, promovendum putaret. Decernentes, in huiusmodi casibus nihil ab Ordinariis propria auctoritate fieri posse; sed Romano pro tempore Pontifici rem totam deferri; item consen­sum Superiorum Regularium, iuxta formam superius a Nobis praescriptam, exquiri, et obtineri, omniaque demum, ut praefertur, ad Datarium pro tem­pore transmitti, ut is, relatione Pontifici facta, opportunum super expediendis Literis Apostolicis mandatum accipiat.

§ 20. Ubi vero agatur de Beneficiis Ecclesiasticis Saecularibus, ad quae Concursus de iure iudici, et haberi debet; cuiusmodi plerumque sunt Eccle­siae Parochiales ad liberam Ordinariorum collationem spectantes, itemque Ecclesiae Parochiales de lurepatronatus Ecclesiastico, et in Ecclesiis Cathe- dralibus, Metropolitanis, aliisque, Praebendae Theologalis, et Poenitentiaria; statuimus, nullum Canonicum Regularem, sive Lateranensem, sive Sanctis­simi Salvatoris, etiam accedente licentia ipsorum Superiorum Generalium, ad huiusmodi Concursus accedere posse: ipsisque Episcopis, sive aliis Ordinariis quibuscumque, districte inhibemus, sub poena nullitatis Concursus, ne prae­dictos Canonicos Regulares ad huiusmodi Concursus admittere praesumant, sine praevio Beneplacito Apostolicae Sedis, pro quo obtinendo sequentem methodum inviolabiliter tenendam, atque servandam praescribimus.

§ 21. Quoties videlicet Episcopus, aut alius Ordinarius, inter eos Saecu­lares Presbyteros, sive Clericos, qui ad Concursum pro Ecclesiae Parochialis, aut Praebendae Theologalis, vel Poenitentiariae collatione et provisione haben­dum, sunt accessuri, neminem ad huiusmodi Parochiam aut Praebendam ido­neum revera esse, in Domino iudicaverit; et e contrario aliquem ex Cano­nicis Regularibus ad praedictas Ecclesiam, aut Praebendas respective aptum, et idoneum existere noverit; Romani Pontificis pro tempore existentis iudicio rem totam deferet; a quo si illi indultum fuerit, ut huiusmodi Canonicum Regularem ad Concursum admittere valeat, tunc ab eodem Religioso Cano­nico requirere debebit, an forte, accedente consensu ipsius Superiorum Regu­larium, huiusmodi Concursui se sistere vellet. Quod ubi is facturum se esse affirmaverit, idem Episcopus Superiores Regulares rogabit pro huiusmodi consensu, seu licentia; quam tamen ipsi Superiores nequaquam impertiri debebunt, nisi simul testati fuerint, et nullum proprio Ordini detrimentum extiturum, si religiosus vacantem Parochiam, aut Praebendam assequatur, et eundem, anteactae vitae ac doctrinae merito, dignum esse, qui ad illam promoveatur.

§ 22. Hisce omnibus in antecessum exacte servatis, licebit Canonicum Regularem ad Concursum admittere. Et nihilominus si eum prae caeteris probari contigerit, ipsa Parochiae, seu Praebendae concessio a Romano Pon­tifice expetenda erit; transmissis ad Datarium pro tempore omnium praemis­sorum documentis, ut hic, facta relatione Pontifici, opportuna pro expeditione mandata recipiat.

§ 23. Si autem contigerit, ut habito Concursu pro Ecclesiae Parochialis, aut Praebendae Theologalis, vel Poenitentiariae provisione, nullus ex Con­currentibus de Clero Saeculari idoneus repertus fuerit; aut si, huiusmodi Concursu indicto, intra praefinitum tempus nemo ex Clero Saeculari ad illum

accesserit, Episcopus autem vacantem Ecclesiam, aut Praebendam alicui Cano­nico Regulari Lateranensi, aut Sanctissimi Salvatoris utiliter concedi posse crediderit, pari modo Apostolicum assensum ad hoc exquirere debebit; habi- toque rescripto iuxta petita, quod, annuente Pontifice, in ea verba conceptum esse poterit: pro gratia, servatis servandis; tunc Episcopus cum ipso Cano­nico Regulari, et cum ipsius Superioribus ea servabit, quae superius a Nobis praescripta sunt; ac de praemissorum omnium implemento opportuna docu­menta ad Datarium transinittet, Romano pro tempore Pontifici exhibenda, ut, eo iubente, ad concessionem huiusmodi Ecclesiae aut Praebendae per Literas Apostolicas procedi possit.

§ 24. Denique, quod pertinet ad Ecclesiarum Parochialium, aut Cano­nicatuum renunciationes, seu resignationes, vel Coadiutorias, necnon colla- tiones Beneficiorum Ecclesiasticorum simplicium, aut Pensionum Ecclesiasti­carum reservationes; quum in his omnibus, non solum ex superius dictis, propter Regularem qualitatem Resignatarii, aut Coadiutoris deputandi, sive de praedictis Beneficiis aut Pensionibus providendi, verum etiam ratione tituli intrinseci huiusmodi collationum, Apostolicae auctoritatis interventus semper et omnino requiratur: Nos Romanorum Pontificum Successorum Nostrorum arbitrio et prudentiae omnia relinquenda esse ducimus. Confi­dimus autem, neminem fore ex praefatis Successoribus Nostris, qui in huius­modi casibus, praeter alia ad resignationes, aut Coadiutorias admittendas, sive constituendas, et ad Beneficia simplicia conferenda, vel Pensiones Eccle­siasticas reservandas, de iure requisita, rerum insuper ac personarum ratione habita, ea quae superius a Nobis circa praemissas concessiones statuta sunt, prae oculis habere, et mature perpendere omittat.

§ 25. Equidem inspecto Canonicorum Lateranensium, et Sanctissimi Sal­vatoris Regulari Instituto, non licet eis, quoad vivunt, post solemnem Voto­rum Professionem, e Religiosis Claustris discedere, et a Superiorum Regula­rium obedientia se subtrahere. Quamvis autem, ut antea dictum est, huiusmodi Legi subiecti sint et esse debeant etiam post assequutum aliquod Saeculare Beneficium simplex, aut Ecclesiasticam Pensionem, cuiusmodi certis in casibus ab Apostolica Sede Regularibus concedi et assignari contingit; attamen satis patet, neque permanentiam intra Claustra, neque immediatam Superioribus Regularibus subiectionem consistere ullo modo posse cum animarum cura, aut Canonica Residentia, si aliquem ex iisdem Canonicis Regularibus Eccle­siam Parochialem, aut Canonicatum, et Praebendam, vel Dignitatem, aut aliud Saeculare Beneficium Ecclesiasticum personalem Residentiam requirens con­tingat quomodolibet obtinere.

§ 26. Illud vero Dubium in Congregationibus huius Urbis et Curiae frequenter discussum ac disputatam fuit; an scilicet huiusmodi Canonici Regulares, post adeptam in Ecclesiis Saecularibus Parochiam, sive Canoni­catum, e Claustris egressi, retinere deberent habitum sui Ordinis, an vero Clericorum Saecularium vestibus uti possent. Item de iis, qui ad Parochorum Officium sunt promoti, quaesitum fuit, an alterum Canonicum Regularem, dum possent, in sui consortium assumere, et apud se habere tenerentur. Super quibus non una fuit sententia, tam praedictarurn Congregationum, quam

eorum, quos nuper a Nobis in consilium adhibitos esse memoravimus. Verum Nos, iustis et rationabilibus de causis animum Nostrum moven­tibus, decernimus atque statuimus, praedictos Canonicos Regulares, sive ad animarum curam gerendam, sive ad Canonicatum obtinendum in Ecclesiis Saecularibus, e Claustris egressos, habitum Clericalem Saecula­rem assumere posse, et ab obligatione secum retinendi Socium sui Ordi­nis, liberos et immunes esse, et fore. Eosdem tamen monitos volumus, ne, propterea quod extra Religiosa Claustra vitam degunt, et Clericorum Sae­cularium habitum deferunt, ideo se absolutos aut dispensatos esse arbitrentur ab observatione Votorum, quibus se in Regulari Professione Deo mancipa- runt; sed sciant, se teneri eadem Vota servare et implere in iis omnibus, quae cum animarum Rectoris, aut Canonici Saecularis Officio coniungi possunt. Epi­scopo autem, sive Ordinario Loci, per omnia subiecti sint; ipsumque etiam Superioris Regularis loco agnoscant et colant. Ac demum suas partes esse intelligant, sanctioris conversationis exemplo, sedulitate in officio obeundo, frugalis vitae parsimonia, copiosa eleemosynarum largitione, veluti quibus­dam religiosae perfectionis insigniis, etiam in habitu Saeculari, pro Canonicis Regularibus in oculis hominum se gerere.

§ 27. Quaesitum praeterea fuit, utrum huiusmodi Canonici Regulares, qui Parochialem Ecclesiam, vel Canonicatum Saecularem essent adepti, pos­sent a suis Superioribus Regularibus, legitimis ex causis, ad Religionis Clau­stra revocari ; qua etiam de re non satis conformia prodierunt iudicata. Sed convenientibus in unam sententiam his, qui hac occasione a Nobis consulti fuerunt, Nobis visum est statuere ac declarare, praedictos Superiores Regu­lares huiusmodi facultate destitutos esse, ubi agatur de Saecularibus Paro­chus, aut Canonicatibus in Titulum conferri solitis, et alicui ex praedictis Canonicis Regularibus in perpetuam administrationem rite concessis; sed ad Episcopum dumtaxat, sive ad Ordinarium loci pertinere, concurrentibus causis canonicis, ad legitimam contra illos privationem per sententiam procedere: vel alias ipsos, iustis pariter de causis, ad animarum curam inhabiles, et ab ea perpetuo suspensos declarare; quo casu hi, qui sic per sententiam privati, aut perpetuo suspensi existent, utique Religiosum habitum resumere, et ad propria Claustra redire teneantur.

§ 28. Denique disputatum fuit, utrum Canonicus Regularis, si resigna- verit Ecclesiam Parochialem, aut Canonicatum Saecularem, quem obtinuerat, habitum Regularem resumere, et Religionis Claustra iterum ingredi debeat, itidemque an id locum habeat, ubi de praedictis per sententiam privatus, vel a Parochialium munium exercitio perpetuo suspensus, sive ad ea obeunda inhabilis declaratus fuerit; atque etiam, ubi Coadiutorem in Parochia aut in Canonicatu eidem deputari contingat; vel post laudabilem operam in Cano- nicatu per annos quadraginta assidue praestitam, privilegium Iubilationis, ut vocant, ipsi fuerit concessum. Et in his quidem cum distinctione proceden­dum censentes, ut omnem dubitandi occasionem perpetuo removeamus, decci nimus atque statuimus, Canonico Regulari, qui se Parochia, aut Canonicatu abdicaverit, vel iis per sententiam legitime privatus, vel ad gerendum Pam chiae regimen inhabilitatus, et ab eodem perpetuo suspensus fuerit, ad hal>:

tum Regularem, et Instituti sui Monasteria redeundum esse. Non ita vero si, extra casum perpetuae inhabilitationis, et suspensionis, Coadiutorem habuerit in Canonicatu, aut in Parochialis curae regimine, vel per Iubilationem a ser­vitio Chori fuerit exemptus; quum et ii, qui Coadiutorem habent in affectae valetudinis aut ingravescentis aetatis subsidium, teneantur in loco Parochiae, aut Canonicatus residere; ut praesto sint, quoties legitimum Coadiutori impe­dimentum obvenerit, ipsius Parochiae, aut Chori necessitatibus quoad pote­runt, inservire, et qui Iubilationem obtinuerunt, valeant pro libito Chorum frequentare, atque etiam, non obstante huiusmodi Iubilatione, si Divinorum Officiorum ratio id exigat, possint ad servitium Ecclesiae revocari.

§ 29. His porro declarationibus atque decretis, quae praevia matura deli­beratione, auditoque, ut praefertur, nonnullorum Venerabilium Fratrum No­strorum, aliorumque prudentum atque doctorum Virorum consilio, per has Nostras Literas ferimus, atque Apostolica Auctoritate statuimus, pluribus controversiis finem factum iri confidimus; eademque opera tam Episcopis, aliisque Locorum Ordinariis, quam ipsis, de quibus agitur, Ordinibus Regu­laribus, utiliter consultum esse existimamus; Episcopis nempe, sive Ordina­riis, quorum frequentes audivimus querelas super nimia facilitate, qua huius­modi Canonici Regulares ad Ecclesias Parochiales aut Canonicatus Saeculares convolabant, sola muniti licentia ipsorum Superiorum Regularium; quos quidem suspicabantur in ea concedenda haud difficiles se praebere, ubi de turbulentis hominibus, aut ipsi Religioni inutilibus ageretur: ipsis vero etiam Canonicorum Regularium Lateranensium, et Sanctissimi Salvatoris Ordinibus, quos peculiari semper benevolentia prosecuti sumus; ex quibus non paucos probitate ac doctrina insignes, suorumque respective Ordinum amantes, et olim, quum in minoribus ageremus, et postquam etiam Apostolicam hanc Sedem tenemus, aperte conquerentes audivimus, non raro evenire, ut depre- catorum studio et auctoritate, cui Superiores obsistere aut nollent aut non auderent, illos ex Collegis suis cogerentur amittere, ex quorum permanentia maiorem utilitatem atque splendorem consecuturus erat ipsorum Ordo, a quo iidem multos annos hanc in spem educati et alti fuerant, ac religiosis virtu­tibus, optimisque disciplinis imbuti.

§ 30. Quocirca easdem praesentes Literas, et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo, quod Canonici Regulares praedicti, aut quilibet alii etiam spe­ciali nota et expressione digni, in praemissis interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes, illis non consenserint, aut ad ea vocati et auditi non fuerint, aut ex alia quacumque causa, colore, praetextu, et capite, etiam in corpore Iuris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obrep- tionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae, aut alio quolibet defectu notari, impugnari, in ius vel controversiam revocari, ad terminos iuris reduci, aut adversus illas aperitionis oris, aut quodcumque aliud iuris, facti, vel gra­tiae remedium impetrari posse; sed easdem praesentes semper firmas, vali­das, et efficaces esse et fore, ac ab omnibus et singulis, ad quos spectat, et pro tempore quomodocumque spectabit, inviolabiliter observari. Sicque et non aliter in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. Cardinales, etiam

de Latere Legatos, Vice-Legatos, dictaeque Sedis Nuntios, et alios quoslibet quavis auctoritate et potestate fungentes, et quandocumque functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et aucto­ritate, iudicari, et definiri debere; et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari, irritum, et inane decer­nimus.

§ 31. Non obstantibus, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 536-547].


362

Benedictus XIV, ep. Sollicitudini, i oct. 1745.1

Sollicitudini nostrae dudum relatum fuerat, in Civitate Imperiali Kauff bura, quam incolunt simul Orthodoxi, ac Lutheranae professionis sectatores, vitam degere sanctimonialem quamdam, Crescentiam nomine, adeo sancti­tatis opinione celebratam, ut assiduus ad eam concursus fieret hominum etiam virtute et genere illustrium. Quapropter multiplici experimento edocti, inanes aliquando affectatae sanctitatis larvas obtendi, atque etiam ab anima­rum Directoribus, ob suos peculiares fines, eosque interdum minus rectos, depraedicari et divulgari; datis ad Fraternitatem tuam Literis die 17 Maii superioris Anni 1744, discretioni tuae commisimus, ut in praedictae Sororis Crescentiae vitam et mores inquireres, deque illius agendi rationibus, sive bonis, sive malis, certiores Nos redderes.

§ 1. Quamvis autem ante Literarum nostrarum adventum, eadem Soror Crescentia extremum diem obiisset; ideoque expirasse dici posset nostra Tibi directa commissio ; attamen Fraternitas tua Pastoralis vigilantiae partes esse iudicavit, graves quosdam atque prudentes Viros ad hoc subdelegare, ut in eiusdem Defunctae mores eam inquisitionem explerent, quam, ipsa vivente, fieri cupiebamus.

§ 2. Huius itaque inquisitionis acta, aliaque ad rem pertinentia, una cum Epistola tua scripta die 24 Maii proxime elapsi, ad Nos allata fuerunt; et Nos quidem Epistolam ipsam statim legimus et perpendimus; ipsa vero acta, aliaque adnexa, Viris expertis tradidimus redigenda in summarium; quod deinde, simul ac per tot alias, quibus distinemur, occupationes et curas Nobis licuit, cum ipsis authenticis actis et documentis conferre non praetermisimus.

§ 3. In his omnibus equidem nihil offendimus, ex quo defuncta Soror Crescentia de affectatae sanctitatis crimine argui possit. Verum ex ipsis Testium dictis, (etiamsi integra fides iis adhiberetur, nec ulla iusta adesset suspicio, eos ad favendum praedictae Sorori praecedenter instructos fuisse), illius quidem vitam ad normam probitatis exactam, et gravibus exemptam criminibus agnoscere Nobis visi sumus; nullam tamen heroicam virtutem,

1 Venerabili Fratri Ioseph Episcopo Augustano.

nullum signum, sive miraculum ab omnipotenti Deo, ipsius intercessione, patratum deprehendisse, ingenue fatemur.

§ 4. Non ignotum Tibi esse Opus De Canonizatione Sanctorum a Nobis conscriptum, ex Fraternitatis tuae Literis intelleximus. In quo Opere elabo- rando, postquam ultra viginti annos in munere Promotoris Fidei versati, fuimus, qualemcumque operam Nostram conferre opportunum duximus; non ut doctrinae "laudem ac nominis celebritatem consequeremur; sed ut certam ac tutam methodum traderemus dirigendi seriem Causarum Beatifi- cationis et Canonizationis, quae ob varias opiniones Scriptorum, qui in negotiis Congregationis Sacrorum Rituum non satis versati fuerant, aliquo modo involuta ac perturbata videbatur; utque omnium oculis pateret, quam caute ac diligenter Apostolica Sedes in huiusmodi Causarum examine se gereret.

§ 5. Inhaerendo itaque Regulis in eo Opere expositis, quae non equidem a Nobis conditae, aut primum excogitatae, verum ex praefatae Congrega­tionis disciplina collectae, et in aliorum usum productae fuerunt, satis agno- visse poterit Fraternitas Tua, huiusmodi Causis initium fieri a conficiendis Processibus propria et Ordinaria auctoritate Episcoporum, sive aliorum Ordi­nariorum Praesulum. His tamen minime properandum esse in demandanda confectione huiusmodi Processuum; sed expectandum esse congruum tem­poris intervallum ab obitu illius Dei Servi, sive Ancillae, de cuius virtutum, aut miraculorum fama inquirendum sibi esse duxerint; neque vero admo- vendam esse operi manum, nisi praecesserit vera et legitima fama virtutis heroicae, aut miraculi ad illius Servi Dei intercessionem, sive invocationem, a Deo patrati; nihil enim frequentius esse, quam post mortem alicuius fidelis Viri, aut Mulieris, magnam sanctitatis vel miraculorum opinionem in populo oriri, ac potissimum si ab aliquibus de industria rumor foveatur; quae tamen opinio, nisi veritate innixa sit, vel ipso temporis lapsu lan­guescere, et interire, vel etiamsi hominum artificiis aliquandiu sustentari pergat, perspicuis tandem Divinae Sapientiae consiliis destrui, et confundi consuevit. In conficiendis autem huiusmodi Processibus, praecipue conside­randum esse extremum mortis articulum, in quo nisi aliquid illustre et sanctitate conspicuum se obtulerit, reliquae omnes inqusitiones superva- caneae remanent. Denique ubi a Defuncto, vel, ipso iubente et probante, ab alio quolibet, aliquid scriptum fuerit, ne in praefatis concinnandis Pro­cessibus inutiliter tempus, aurumque insumatur, ante omnia ad trutinam revocanda esse huiusmodi scripta, ac diligenter investigandum, an aliquid contra Fidei veritatem, aut contra morum integritatem contineant, vel ullam peregrinae doctrinae novitatem a communi Ecclesiae sensu et consuetudine alienam exhibeant.

§ 6. Porro Fraternitati tuae in procuranda Processus ad Nos transmissi compilatione, non id propositum fuisse putamus, ut Causam Beatificationis Sororis Crescentiae quandocumque promovendam inchoare volueris. Novimus, potissimum inquisitionis peractae scopum fuisse, ut de Monialis Defunctae moribus instructos Nos redderes, et an affectatae sanctitatis notam meruerit, Nos edoceres. Sed quoniam facile evenire posset, ut fervente adhuc plurium

pio erga illam affectu, enixe a Te postularetur, ut conficiendis Processibut initium fieret; idcirco non inopportunum duximus, praemissa omnia Tibi in memoriam revocare, tutioremque agendi rationem paucis innuere; quum necessarium omnino putemus, per aliquod temporis spatium inquisitiones differri, atque interim observari, quo res evadat; an ullum appareat arti­ficio humanaeque machinationis vestigium; an denique requisitae conditiones adsint pro inchoandis Processibus ad Beatificationis iudicium instruendum profuturis.

§ 7. Quod etiam in casu, de quo agitur, magis expedire censemus, tum quia in collectis nuper plurium virorum, atque mulierum testimoniis, ut supra diximus, nulla elucet heroicae virtutis aut miraculorum probatio, nec in obitu Sororis Crescentiae splendidum ullum sanctimoniae indicium apparet; tum qll'a complura huius scripta supersunt, quae ante omnia opus est ad examen vocari. Quod si etiam compilationi Processus Ordinarii, ad inchoandam Beatificationis Causam, locus esset, necessarium plane videretur exactam Instructionem pro recta illius confectione, iuxta ea, quae in prae­dicto Opere Nostro De Canonizatione conscripsimus, hinc ad vos mittere; quum in praedicto Processu Nobis oblato, nostroque iussu a peritissimis Viris discusso, animadversum fuerit, Testes in eo inductos turmatim exami- natos fuisse; nec praevium, ut par erat, iusiurandum praestitisse; cumque non ita, ut oportebat, interrogati fuerint, generalia dumtaxat deposuisse, nihil de peculiaribus actionibus defunctae Sororis enarrantes.

§ 8. Atque haec, Venerabilis Frater, satis esse possent, ad accuratam illam, quam de commissa Tibi inquisitione Nobis reddidisti rationem; nec ulterius progrederetur Epistola Nostra, nisi alia quaedam Literis tuis Nobis indicanda iudicasses; inter quae praecipuum locum obtinet, quod scribis, de publicatis, lateque diffusis quibusdam Imaginibus Spiritum Sanctum sub speciosi Iuvenis forma referentibus, subscriptis verbis: Veni Sancte Spiritus; de quibus Imaginibus, utpote statim undequaque sparsis, atque multiplicans, duo potissimum inquirenda sunt: primum, an Soror Crescentia eas inve­nerit, vulgaverit, approbaverit; alterum, an (praetermissa indagine de earum auctore) huiusmodi leonum usus, expressio, et veneratio, sive intra Ecclesias, sive extra illas admitti possit.

§ 9. Nos autem de prima quaestione minime verba faciemus, eamque intactam relinquemus iis, quibus forsan de virtutibus Sororis Crescentiae quandocumque inquirendum esse contigerit; sive agendum fuerit de permit- tenda introductione causae super ipsius Beatificatione, sive, introducta iam Causa, de ipsis virtutibus aestimandis, et comprobandis.

§ 10. De altera vero quaestione dicturi, primum omnium Apostolicum Fraternitatis tuae zelum, quo huiusmodi Imagines huc illuc sparsas, et per Coenobium, per Ecclesiam, per Chorum palam expositas, auferri, et remo­veri iussisti laudamus, atque probamus, Te hortantes, immo etiam auctori­tate qua fungimur, Tibi mandantes, ut in suscepto proposito firmiter con­stanterque perseverans, nullo pacto permittas huiusmodi leones ulterius multiplicari, quascumque vero ullibi existere compereris, eas omnes et sin­gulas'de medio tollas; adhibitis iis auctoritatis simul, nrudentiaeque tuae

remediis, quibus optatum finem sine turba, ac tumultu consequi posse iudi- caveris.

§ 11. Neminem profecto latet, impium atque sacrilegum errorem fore, divinaeque naturae iniuriosum, si quis se putaret Deum Optimum Maximum, sicuti in se est, coloribus exprimere posse. Quum enim illius Imago depingi, atque oculis subiici nequeat, nisi tanquam materialis alicuius substantiae, corporea figura et partibus praeditae; si quis has qualitates Divinae Naturae tribueret, is profecto in Anthropomorphitarum errorem incideret.

§ 12. Repraesentatur tamen Deus eo modo, eaque forma, quibus in Scripturis Sanctis legimus ipsum mortalibus apparere dignatum esse. Licet enim id ab Heterodoxis Scriptoribus improbe reprehendatur, inter quos Simonem Episcopum vidimus suarum Institutionum Theologicarum lib. 4, sect. 2, cap. 10, asserentem non licere Deum pingere, ne sub ea quidem forma, qua se hominibus videndum exhibuit; ex nostris vero etiam Duran­dus opinatus fuerit huiusmodi Imaginum usum minime expedire; et Ioannes Hesselius, Catholicus itidem Scriptor, Catechismi sui lib. 1, cap. 65, huic opinioni favere videatur, dum ait innocuas quidem fore huiusmodi picturas, si a doctis tantummodo Viris conspici deberent; sed quum sapientium et insipientium oculis expositae esse debeant, facile evenire posse, ut indoctis per eas male de Deo credendi occasio praebeatur.

§ 13. Nihilominus communiter Catholici Theologi aliter docent. Peta- vius Theologicorum Dogmatum lib. 15, De Incarnatione, cap. 14, ut videre est ipsius Operum Torno VI, licitum esse demonstrat, Deum sub ea forma depin- gere, qua ipsum accepimus semetipsum conspiciendum praebuisse: Communi Catholicorum assensu inveteravit opinio, nimirum ut eatenus figurari Deus possit, qua sub externa aliqua specie aspectabilem se praebuit hominibus. Mo- lanus doctus auctor, Historiae sacrarum Imaginum, lib. 2, cap. 3, hanc ipsam sententiam confirmat. Eandemque quaestionem duo alii dari nominis Theologi egregie illustrarunt, nimirum Suarez in 3 part. D. Thomae, tom. I, quaest. 25, art. 3, disput. 54, sect. 2, pag. 793, et Valentia, tom. IV suorum Operum, pag. 384. Quibus addendi sunt duo S. R. E. Cardinales, Bellarminus, et Ootti, a Nobis alias citati in Opere Nostro De Canonizatione Sanctorum, lib. IV, part. 2, cap. 20, num. 2.

§ 14. Imagines Deum ita repraesentantes minime reprobat sacra Triden­tina Synodus, sess. 25, De Invocatione, veneratione, et Reliquiis Sanctorum, et sacris Imaginibus ; sed Episcopis mandat, ut Populos edoceant, per huius­modi Picturas erudiri et confirmari Gregem Christi in articulis Fidei com­memorandis et assidue recolendis. Si quis vero privatus huiusmodi Imaginum usum opinione sua reprobare ausus est, Ecclesiastico iudicio damnatus fuit, ut indicat Propositio XV inter damnatas a fel. rec. Praedecessore Nostro Alexandro Papa VIII die 7 Decembris 1690, quae sic habet: Dei Patris sedentis simulacrum nefas est Christiano in Templo collocare.

§ 15. Et profecto quum in Sacris Literis legatur, Deum ipsum sub hac, aut illa forma hominibus se videndum exhibuisse, cur sub eadem forma eundem pingere non licebit? Si ergo literae legentibus permittuntur; cum tamen sacrae Literae in maxima veneratione habeantur, cur non etiam Ima­

gines permittentur? Verba sunt Alphonsi de Castro, lib. 8 adversus Haereses; quo etiam argumento strenue usus est Cardinalis de Richelieu in suo Trac­tatu, De faciliori ratione reducendi eos, qui se ab Ecclesia segregarunt, lib. 3, pag. 439.

§ 16. His positis principiis minime dubiis, facile patebit, qua ratione Imago Spiritus Sancti a Pictoribus efformari debeat, et quaenam ipsius Ima­gines approbari debeant, aut reprobari. In Sanctis Evangeliis a BB. Matthaeo, Marco, et Luca conscriptis, ubi Baptismus enarratur, quem Dominus Noster Iesus Christus a Ioanne accipere voluit, legitur, apertum fuisse Coelum, et Spiritum Sanctum corporali specie, sicut Columbam, super eum descendisse. Quod cur factum fuerit, mirifice explicat Dionysius Alexandrinus in Epistola adversus Paulum Samosatenum, quae extat in Collectione Conciliorum Labbei, tom. 1, pag. 867, ita: Cur vero in specie Columbae Spiritus Sanctus descendit? scilicet ut nos doceret, qui misit illum, quique eum, quem misit, accepit. Sicut enim Noe dimisit ex Arca Columbam, et ipse illam recepit; ad eam similitu­dinem intelligendum Nobis est, ipsius Christi esse Spiritum Sanctum coaeter­num, et quod erat ipsius, hoc dedisse Nobis; dividens, et effundens supir omnem carnem credentium, quia Deus est et Dominus, qui divisit Nobis suum Sanguinem et Spiritum.

§. 17. Non hic opus est in eam controversiam ingredi, quae inter eru­ditos Criticos agitur, super illius Columbae natura. De hac olim egimus in Nostro Tractatu De Festis Domini Nostri Iesu Christi, Editionis Patavinae, § uv, qua editione absoluta, recentiorem quamdam super hoc argumento vidimus Dissertationem inter Discursus Historico-Criticos ad illustrationem veteris et novi Testamenti Typis edito Hagae Comitum an. 1737, pag. 148.

§ 18. Quod autem ad praesentem quaestionem attinet, quum Spiritus Sanctus in Columbae specie olim visibiliter apparuerit; profecto illius Imago sub eadem specie dipingi debet. Qua in re vetus Ecclesiae disciplina nostro­rum temporum consuetudini adstipulatur. De ea siquidem testatur S. Pau- linus Episcopus Nolanus, qui, saeculo Christi quinto ineunte, in epistola ad Severum, describens Picturas in Basilica S. Petri iam tunc existentes ita cecinit:

i Pleno coruscat Trinitas Mysterio:

Stat Christus Agno, vox Patris Coelo tonat.

Et per Columbam Spiritus Sanctus fluit.

§ 19. Pariter Christi anno dxviii Antiocheni Clerici et Monachi, in pre­cibus Ioanni Patriarchae, et Synodo adversus Severum congregatae exhibitis, haec habent, apud Labbeum, Conciliorum torno 5, pag. 159: Columbas aureas, et argenteas in figuram Spiritus Sancti super Divina Lavacro et Altaria appensas, una cum aliis, sibi appropriavit; dicens, non oportere in specie Columbae Spi­ritum Sanctum nominare. Damnatus etiam fuit in Concilio Nicaeno Secundo habito anno Domini dcclxxxvii Xenaias Catechumenus, quum ausus esset asserere, non licere Spiritum Sanctum sub Columbae forma repraesentare: Inter caetera autem dicebat, et hoc esse puerilis animi factum, fingere in Colum­bae Idolo ter adorabilem Spiritum Sanctum, ut videre est in Collectione Con-

ciliorum, Regia nuncupata, Parisiis impressa anno 1644, tom. 18, pag. 458, et apud Cardinalem Baronium ad annum Christi 485.

§ 20. In opere quoque Italica lingua scripto Philippi Bonarotae Senatoris Florentini, quod inscripsit, Observationes in antiqua vitrea vasa, ex Urbis Coemeteriis effossa, pag. 125, plures afferuntur Imagines Spiritus Sancti, sub Columbae specie in nobilibus illis sacrae antiquitatis fragmentis expressae. Cum vero recentiores sectarii, Calvinus, Lutherus, Zuinglius, mox relatum Severi errorem renovare contenderit, neminem latet, quid de illorum deli- riis Ecclesia iudicaverit; quorum ampla refutatio videri potest apud Gretse- rum in Tractatu De Sacris Imaginibus, cap. 9, impresso in torno 17 novissimae Editionis ipsius Operum.

§ 21. Legitur insuper in sacris Novi Testamenti paginis, quod quum post Christi in Coelum Ascensionem congregati essent Apostoli et Discipuli, una cum Maria Matre Iesu, solemni die Pentecostes apparuerunt illis disper­titae linguae, tanquam ignis, seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto. De quo Mysterio fuse egimus in praedicto Opere Nostro De Festis Domini Nostri Iesu Christi, § 480 et sequentibus, Editionis Pata- vinae, ubi sub § 492 docuimus, licere Pictoribus ad repraesentandum id, quod in solemniis Pentecostes ab Ecclesia recolitur, Apostolos pingere, aliosque cum iis in Coenaculo congregatos, et flammulas ignis in linguarum figuram e Coelo demissas, eorum omnium capitibus impluentes; quoniam in sacra Apostolicorum Actuum Historia, cap. 2 refertur, Paraclitum Spiritum San­ctum hoc visibili signo adventum suum ea occasione hominibus manife- stasse. Verum si quis extra hanc occasionem eundem Spiritum Sanctum pin­gere velit, non aliter ipsum, quam sub Columbae forma poterit repraesentare; ut etiam recte monuit eruditus auctor Ayala in Tractatu, cui Titulus est Pictor Christianus, ubi lib. 2, cap. 3, num. 7 scribit: Cum vero Spiritus San­ctus depingendus venit, non alia specie pingendus est, nisi illa, qua in Ior­dane nimirum apparuit, quamque docet Divinus Textus his verbis : Et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut Columba in ipsum. In Catechismo autem auctoritate sacri Concilii Tridentini edito, super eo Decalogi Prae­cepto : Non habebis Deos alienos coram me, ubi agitur de pingendis Divinis Personis, haec habentur: Columbae vero species, et linguae tanquam ignis, in Evangelio, et Actis Apostolorum, quas Spiritus Sancti proprietates signi­ficent, multo notius est, quam ut oporteat pluribus verbis explicari.

§ 22. Quod si dicatur, minime reprobari, immo libenter admitti usum pingendi Spiritum Sanctum in Columbae specie; verum id agi, ut praeterea possit sub speciosi Iuvenis, aut Viri forma repraesentari; Nos contra iure responderi posse contendimus, quod cum aliter non liceat Divinae Personae Imaginem humanis oculis intuendam exhibere, quam sub ea forma, sub qua in Scripturis Sanctis narratur eandem Personam se olim hominibus aspe­ctabilem praebuisse; sequitur inde, non modo licitum esse Spiritum San­ctum, vel die Pentecostes in mystica figura linguarum ignis super Apostolos descendentium, vel alias in Columbae specie, depingere; propterea quod uterque eiusdem pingendi modus in Divini Textus historia et auctoritate fundatur; sed hoc insuper recte colligitur, minime licere, eundem Spiritum

Sanctum sub Adolescentis, aut Viri specie figurare, quum nullibi inveniatur in Divinis Scripturis ipsum sub huiusmodi forma hominibus apparuisse.

§ 23. Huic autem rationi addenda est auctoritas sacrosanctae Triden­tinae Synodi, quae loco superius citato, prohibet Fidelium oculis exhiberi alias falsi dogmatis Imagines, aut rudibus periculosi erroris occasionem prae­bentes; et generaliter, ullam insolitam poni, aut ponendam curari Imaginem, tam in Ecclesiis, quam in aliis quibuscumque locis, districte vetat. Imago autem, de qua agimus, praeterquamquod insolita est, impium etiam, atque damnatum a Patribus errorem in animos intuentium revocare posset; eorum videlicet, qui asseruerunt, Divinam Spiritus Sancti personam humanae con ditionis naturam assumpsisse, de quibus loquitur Sanctus Cyrillus Hie­rosolymitanus Cathechesi XVI, Torno 4 Bibliothecae Maximae SS. Patrum Lugduni impressae anno 1677, pag. 523, et S. Isidorus Pelusiota, Lib. 1, Epist. 243 eiusdem Bibliothecae Torno 7, praeter Auctorem Notarum ad Con­cilium Constantinopolitanum I, in Collectione Conciliorum Labbei, tom. 2, pag. 976.

§ 24. Equidem ex Epistola Fraternitatis Tuae satis intelleximus, huiusce argumenti vim ab iis quoque agnitam fuisse, qui de praesenti quaestione apud te verba fecerunt; qui tamen eam se declinare posse putarunt, adductis exemplis quarundam Imaginum Sanctissimae Trinitatis, quibus ea sub figura trium hominum aequalis, et undequaque similis aspectus repraesentatur. Id quod alterius disquisitionis occasionem Nobis aperit; ut scilicet examineinus, an liceat Sanctissimam Trinitatem coloribus pingere; et, quatenus id licitum sit, quaenam illius Imagines damnatae sint, quaenam haud omnino repro­batae, quaenam demum approbatae, et permissae: denique an ex huiusmodi Picturis ullum argumentum trahi possit, ut Imago Spiritus Sancti, de qua nunc agimus, vitio carere ostendatur.

§ 25. Porro licere Sanctissimam Trinitatem coloribus pingere, commi/nis est Theologorum opinio, quam copiose propugnant Valdensis, Molanus.Catha- rinus, Conradus Brunus, Nicolaus Sanderus, Franciscus Turrianus, Suare- sius, Vasquez; quos sequitur Theophilus Raynaudus in Libro cui titulus Heteroclita Spiritualia Coelestium, et Infernorum, pag. 23 inter ipsius Opera Torno 15, ita scribens: Ex usu Ecclesiae, et ex consensu potiorum Theolo­gorum, fas est pingere Sanctissimam Trinitatem, ubi etiam Durandum impu­gnat inter Scriptores Catholicos contra opinantem. Thuanus quidem Lib. 18 refert Decretum quoddam, cuius Auctorem Espencaeum fuisse asserit: Ut Sanctae Trinitatis Effigies, tamquam Sac. Scripturae, Conciliis, et Veterum Patrum testimoniis prohibita, tollatur; ac reprehendit Decanum Collegii Theo­logici Parisiensis, Nicolaum Malardum, eo quod huiusmodi Decreto obsti- tisset. Verum hac in re Thuani dicta refellit Gretserus in Thuano Pseudo- theologo, pag. 57, tom. 17 novissimae editionis Ratisponensis Operum eiusdem Oretseri. Christianus Lupus Vir non vulgaris eruditionis in Notis ad Canones septimae Synodi, cap. 5, admittens piam consuetudinem pingendi Sanctissimam Trinitatem, quaerit quo tempore eadem introducta fuerit, seque id reperire non potuisse ingenue fatetur; quod idem Nos quoque, pari sinceritate, pro­fessi sumus Lib. 4, De Canoniz. Sanctor., p. 2, cap. 20, n. 3.

§ 26. Illud tamen a Theologis Nostris communiter traditur, minime permittendum esse Pictoribus, ut Sanctissimam Trinitatem qualibet forma pro ipsorum libito repraesentare audeant: quin adversus eorum licentiam invehuntur Vasquez, Tom. I, pag. 676, et Cardinalis Bellarminus Controver- siaram tom. 2, cap. 8, de Imaginibus Sanctorum; qui sic ait: Notandum non debere eiusmodi Imagines multiplicari, nec tolerandum esse, quod Pictores audeant ex capite suo confingere Imagines Trinitatis; ut cum pingunt unum hominem cum tribus faciebus, vel unum hominem cum duobus capitibus, et in medio eorum Columbam : ista enim monstra quaedam videntur, et magis offen­dunt deformitate sua, quam iuvent similitudine ; eademque docet Sylvius, Tom. 4 in tertiam partem Divi Thomae quaest. 25, art. 3, quaest. 2, pag. 111, editionis Antuerpiae anni 1714.

§ 27. Inter reprobatas Imagines Sanctissimae Trinitatis ea procul dubio recensenda est, quam pluribus insectatur Ioannes Gerson, Torno 3 ipsius Operum, Antuerpiae editorum, anno 1706, quamque narrat se vidisse in qua- dem Domo Regularium; ubi nimirum repraesentabatur Deipara Virgo Tri­nitatem ipsam in utero gerens, quasi vero tota Trinitas humanam carnem ex Virgine assumpsisset. Addit vero Molanus Historiae Sacrarum Imaginum lib. 2, cap. 4, se nunquam satis intellexisse id, quod apud Gersonem lege- rat, donec huiuscemodi Sanctae Trinitatis Imagines in Belgio pluribus locis expositas conspexerit; quas quidem se quoque damnare, et reprobare pro­fitetur.

§ 28. Humani corporis figuram tribus capitibus instructam, tamquam Imaginem Sanctissimae Trinitatis repraesentandae aptam, tueri quodammodo conatur Valentia Torno II ipsius Operum, pag. 389. Verum super huiusmodi Imaginibus solemne Iudicium fel. record. Urbani Papae VIII Praedecessoris Nostri prodiisse referunt, Macri in Vocabulario Ecclesiastico, verbo, Icona, et Episcopus Sarnellus Epistolarum Ecclesiasticarum Torno IV, Epist. 13, qui testantur praedictum Urbanum comburi iussisse Picturas quasdam, Sanctis­simam Trinitatem exhibentes sub specie hominis triplici facie instructi ; idque factum fuisse die H Augusti anno 1628. Sed et longe ante ipsius Urbani, et Bellarmini supra laudati tempora, S. Antoninus in Summa Theo­logica, part. 3, tit. 8, cap. 4, § 11, ita scriptum reliquit: Reprehensibiles etiam sunt, Pictores videlicet, cum pingunt ea, quae sunt contra fidem, cum faciunt Trinitatis Imaginem unam Personam cum tribus Capitibus, quod monstrum est in rerum natura.

§ 29. Sequitur, ut videamus, quid sentiendum sit de Imagine Sanctis­simam Trinitatem exhibente in Tribus Personis, statura, aetate, omnibusque aliis lineamentis omnino aequalibus. Thomas Valdensis suorum Operum Torno III, Tit. 19, de Sacramentalibus, cap. 151, huiusmodi Picturam appro­bare non dubitat. Nec dissentit Molanus Historiae Sacrarum Imaginum, lib. 2, cap. 3. Verum Ayala in aliam abire videtur sententiam, in praecitato Opere Pictor Christianus, lib. 2, cap. 3, num. 8 de ea Imagine sic loquens: Aliam ali­cubi conspeximus pingendae Sanctissimae Trinitatis rationem, hanc scilicet: Depingebantur in tabula tres Viri perquam similibus faciebus, aequali prorsus statura, et aequalibus atque omnino similibus coloribus, vestibus, ac lineamentis.

Non quidem hoc tam absurde; sed tamen non omnino recte: etsi enim hac ratione servetur repraesentatio aequalitatis et coaeternitatis Divinarum Persona­rum, deficit tamen Character, et notio, ut ita loquamur, Divinae Personae; praeterquam quod in his rebus, quae sunt dignitate sua gravissimae, vitanda et fugienda est omnis et quaecumque novitas.

§ 30. Ut autem variarum huiusmodi opinionum fundamenta paullo accu­ratius exploremus, innititur sententia Valdensis apparitioni Abrahamo factae, quae Genes. cap. 18 refertur his verbis: Apparuit ei Dominus in Convalle Mam­bre sedenti in ostio Tabernaculi sui, in ipso fervore diei; statimque subiicitur: Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei Tres Viri stantes prope eum, quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio Tabernaculi, et adoravit in terram. Post quae animadvertere licet, quod Abraham unum tantummodo allo­quitur. Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; atque vicissim unus dumtaxat Abrahamo respondet. Dixit autem Domi­nus ad Abraham, etc. In hac itaque apparitione S. Augustinus lib. 11, de Tri­nitate, cap. 20, torno 8, pag. 784 Editionis Monachorum Congregationis Sancti Mauri, agnoscit Sanctissimae Trinitatis Imaginem, ita scribens: Cum vero tres Viri sunt, nec quisquam in eis vel forma, vel aetate, vel potestate maior caeteris dictus est, cur non hic accipiamus visibiliter insinuatam per creaturam visibilem Trinitatis aequalitatem, atque in Tribus Personis unam eandemque substantiam. Augustini opinionem amplexi sunt Rupertus lib. V, Commen- tariorum in Genesim, cap. 37, Suarez, de Angelis, lib. 6, cap. 20, num. 10, et sequentibus, Cornelius a Lapide, et Du Hamel in idem Caput XVIII Geneseos, aliique.

§ 31. Sunt tamen, a quibus eadem S. Doctoris interpretatio non reci­pitur. Praetermissa siquidem Hebraeorum opinione, qui putant, tres illos Abrahamo visos, non alios fuisse, quam Angelos Michaëlem, Oabrielem, et Raphaelem, quorum primus, Dei partes gerens, yenerit, ut inquireret in sce­lera Sodomae, et iustum in mentam Civitatem supplicium statueret; at reliqui duo, iussu prioris, Civitatem ipsam everterint, Lot vero liberaverint, uti nar- ratur sequenti Capite eiusdem Libri Geneseos XIX; quam Hebraeorum opinio­nem referentes Tostatus, atque Tirinus, in eandem propendere se ostendunt; ut videre est in ipsorum Commentariis in praemissum Genesis Caput XVIII- Sane non pauci ex Sanctis Patribus existimarunt, duos ex tribus, qui tunc Abra­hamo apparuerunt, Angelos extitisse, tertium vero fuisse Filium Dei, Secun­dam nimirum Sanctae Trinitatis Personam: atque hanc sententiam frequenti expositorum calculo comprobatam, ab ipsa Ecclesia adoptatam fuisse putat Augustinus Calmet; idque deducit ex iis verbis, quae licet non habeantur in Sacro Textu, in Divinis tamen Officiis leguntur, videlicet: Tres vidit, et unum adoravit. Videatur ipse Calmet in praecitatum Genesis caput XVIII, necnon Discursus XVII, in idem Caput XVIII Genesis, inter Discursus Historico-Cri- ticos Theologico-Morales in Vetus, et Novum Testamentum, Antuerpiae editos anno 1736, Torno II.

§ 32. Imagines itaque Sanctissimae Trinitatis communiter approbatae, et tuto permittendae, illae sunt, quae vel Personam Dei Patris exhibent in forma Viri senis, desumpta ex Dan., cap. 7, vers. 9: Antiquus dierum sedit; in eius

autem sinu Unigenitum ipsius Filium, Christum videlicet Deum et Homi­nem, et inter utrosque Paraclitum Spiritum Sanctum in specie Columbae, vel duas Personas modico intervallo seiunctas repraesentant, unam Senioris Viri, nimirum Patris, alteram Christi, medium autem inter ipsos Spiritum Sanctum, in Columba, ut praefertur, expressum: Imagines ergo Trinitatis, quae ab Ecclesia probantur, sunt illae, quae Deum Patrem continent in forma Hominis Senis, in cuius sinu sit Christus, et inter utrumque Spiritus Sanctus in forma Columbae; vel Imagines, in quibus seorsim Deus Pater in forma Hominis Senis, et seorsim Christus, sed propinqui ambo, et inter utrumque Spiritus Sanctus in forma Columbae efformentur. Verba sunt Cardinalis Capi- succhi, qui plures annos munere Magistri Sacri Palatii Apostolici laudabi­liter functus fuit; in Controversiis Theologicis, Controv. XXVI, de Cultu Sacra­rum Imaginum, § 11 circa finem. Similia peti possunt ex praedicto Opere Nostro, de Canonizatione Sanctorum, lib. 4, part. 2, cap. 20, num. 3. Et quam­vis Molanus loquens de hac ratione repraesentandi Sanctissimam Trinitatem, ac praesertim ubi Christus in sinu Patris, veluti mortuus, depingitur, dubitare videatur, an approbari possit, propterea quod Christum mortuum nemini apparuisse legitur ; attamen facile dignoscitur quam levis momenti sit huius­modi difficultas. Licet enim Salvatoris nostri mortui nullam apparitionem factam fuisse legamus; mortuus est tamen, et palam in conspectu innume­rabilis Populi expiravit. Cur igitur ea forma, qua olim Hierosolymis a tot millibus hominum visus est, depingi nequit etiam in sinu Patris? aut cur sub eadem specie exponi nequit publicae adorationi Fidelium? Quocirca facile Molani dubium resolvitur, ut observat etiam laudatus Ayala, supradicto Libro, cui Titulus Pictor Christianus, lib. 2, cap. 3, num. 12.

§ 33. His itaque praemissis, quoniam potissimum fundamentum pro susti- nenda Imagine Spiritus Sancti sub humana Iuvenis specie, in usu prae­dictarurn Tabularum statuitur, quae Sanctissimam Trinitatem exhibent in tribus Personis, statura, vultu, lineamentis aequalibus; harum vero Tabula­rum legitimus usus desumitur ex trium Virorum apparitione Abrahamo facta, de qua Genesis cap. 18, iuvat nunc ita ratiocinari. Aut usus pingendi San­ctissimam Trinitatem in tribus Personis undequaque similibus, canonicus est, et in Ecclesia pacifice receptus; sicuti etiam sententia de indicato Trinitatis mysterio in tribus Viris, qui Abrahamo apparuerunt, satis tuta est, et solidis rationibus innixa; aut usus huiusmodi Tabularum, ut nonnulli putant, cano­nicus non est, nec ab Ecclesia probatus; et relatae pariter opinionis funda­menta nutant, ut aliqui superius citati arbitrantur. Si nec canonicus est usus memoratae Imaginis, nec opinio de figurato in praedicta apparitione Trini­tatis mysterio tuta est, nec solidis rationum momentis suffulta: nequaquam permitti potest, ut super debilibus hisce infirmisque fundamentis, tamquam certum stabiliatur, quod licitum sit sub Viri aut Iuvenis specie Spiritus Sancti Imaginem exhibere.

§ 34. Quod si usus pingendi Sanctissimam Trinitatem in tribus personis aequalibus et similibus, canonicus esset, legitimus, et ab Ecclesia probatus; atque etiam tutissima foret praefata opinio, quod apparitio trium Angelorum Abrahamo facta mysterium adorandae Trinitatis significaverit ; nihil aliud ex

his inferri posset, nisi praedictum Trinitatis repraesentandae modum, hoc est pingendi tres Viros aequali specie, et simili vultu, licitum esse et tolerandum; nunquam vero ex iisdem rite colligeretur, licere Spiritum Sanctum, seorsim a duabus aliis Personis, humana facie, et sub speciosi Iuvenis forma depictum exhibere. Nec enim apparitio Abrahamo facta unius Angeli fuit, sed trium; nec ullibi in Sacris Literis narratur, Spiritum Sanctum in forma Viri, aut Iuvenis, seorsim a duobus aliis, qui reliquas duas Trinitatis Personas reprae- sentarent, hominibus apparuisse. Singulas vero Sanctissimae Triadis Personas non alio modo pingi posse, quam qua earum quaelibet hominum se aspe­ctibus exhibuerit, iam supra a Nobis probatum est. Idemque in Catechismo Romano, loco superius citato his verbis traditur: Nemo tamen propterea contra Religionem, Deique legem quicquam committi putet, cum Sanctissimae Trini­tatis aliqua Persona quibusdam signis exprimitur, quae tam in Veteri, quam in Novo Testamento apparuerunt.

§ 35. Denique Imago Spiritus Sancti, de qua est quaestio, insolita est, et inusitata in Ecclesia; et consequenter nullo modo recipienda, iuxta mentem Sacrae Tridentinae Synodi supra relatae, et Conciliorum Provincialium post Tridentinum coactorum, quorum Decreta collegit Thiers in suo Tractatu de Superstitione, tom, 1, lib. 2, cap. 1, pag. 214.

§ 36. Pingitur Imago Sanctissimae Trinitatis, Patris, Filii, et Spiritus Sancti, repraesentando vel Patrem iuxta Filium, vel Filium in sinu Patris; simulque cum iis, Spiritum Sanctum in Columbae forma, ut antea diximus. Pingitur et Pater solus, seorsim ab aliis Personis, quoniam vocem Domini Dei deambulantis in Paradiso audivit Adam, Genesis, cap. III ; innixus mysticae scalae, visus est Iacob, Genesis, XXVIII, 13; Moysi quoque miro modo conspi­ciendum se praebuit, Exod., XXXIII, 23; tum etiam Isaiae, tamquam Rex in Solio sedens, Isaiae, VI, 1 ; et Danieli, veluti senex albo vestimento amictus, Dan., VII, 9. Pingitur etiam aeternus Filius seorsim a Patre et Spiritu Sancto, quoniam is homo factus, in diebus carnis suae cum hominibus conversatus est, atque etiam postquam a mortuis resurrexit, non semel Apostolis aliisque manifestus apparuit. Repraesentatur idem Cruci, quam pro Nobis pertulit, affixus: quam quidem Crucifixi Effigiem nec impius Lutherus e medio tolli posse putavit; et Elisabetha Angliae Regina nuncupata, Henrici VIII et Annae Bolenae Filia, licet Sacr. Imaginibus bellum indixerit, eam tamen in Regio suo Oratorio retinere voluit, ut videre est apud Bossuetum Meldensium quon­dam Episcopum, tom. 2 ipsius Operum, Gallico Auctoris Idiomate Venetiis editorum anno 1738, pag. 137, et pag. 460. Pingi quoque consuevit in forma Agni; atque huic Imagini fundamentum praebet Prophetia Isaiae, testimo­nium Baptistae, Evangelistarum dicta, Apocalypsis Ioannis Apostoli, et Epistola prima Beati Petri ; quapropter eandem Salvatoris Nostri Imaginem approbat Hadrianus Pontifex in Epistola ad Tharasium conscripta, quae Iecta est in Synodo septima, Actione II; 1 et vetustissima occurrunt huiusmodi pictura- rum exempla in Sacris Coemeteriis, et in Basilicis huius Nostrae Romanae Urbis expressa. Pingitur denique Spiritus Sanctus, vel tamquam de Caelo

1 Cf. Mansi, tom. 12, col. 1077-1084.

descendens die Pentecostes in figura linguarum ignis, vel alias in Columbae specie, seorsim pariter ab aliis Divinis Personis; quia sub his figuris factae sunt eiusdem apparitiones, quarum Scriptura meminit. Nusquam vero inve­nire est in Sacris Literis, Tertiam Personam absque aliarum consortio, in similitudinem Viri, aut Iuvenis apparuisse. Quapropter argumenti superius expositi vis immota manet; nimirum quod etiamsi per tres Angelos Abrahamo visos Divina Trinitas repraesentata fuerit, non ideo tamen Spiritus Sanctus seorsim a duabus aliis Personis, humana specie, seu Viri, seu Iuvenis depingi potest.

§ 37. Atque haec privatis Nostris studiis colligere, et paucis illis subci- sivis horis, quae Nobis ab ingruentibus undique negotiis publicis vix super­sunt, ut peculiarem Bibliothecam nostram ingredi possimus, praesentibus ad Fraternitatem tuam Literis complecti voluimus; ut initam abs te rationem prohibendi praedictas Imagines Spiritus Sancti, earumque usum et cursum intercipiendi, comprobaremus. Neque porro dubitamus, quin, pro magna laudis existimatione, quam Tibi peperit egregia tua Apostolici muneris admi­nistratio, et pro ea rationum gravitate, cui innititur huiusmodi Imaginum prohibitio, debita mandatis tuis obedientia ab omnibus exhibeatur. Verum ubi, instigante humani generis hoste, contrarium eveniret, tuum erit de omnibus Nos certiores facere; Nos etenim ministerii Nostri partes esse repu- tabimus, Apostolicam, qua Deo volente fungimur, auctoritatem interponere, ut et refractarii meritis poenis afficiantur, et pravae consuetudines adversus Ecclesiae instituta ac disciplinam invectae, penitus eliminentur.

§ 38. Praetermittenda autem non sunt alia quaedam, quae in eadem Epistola tua legimus: spargi nimirum, ac dispensari complures praefatae Sororis Crescentiae effigies; necnon coronas precatorias, earumque grana. Cruces, Scapularia, Oleum, Pulverem, Aquam, Manus denique, vel pietas, vel ex ligno effictas, cum pollice inter indicem et medium inserto; existiman- tibus plerisque de vulgo, praedictas Cruces, et Coronas a Deo benedictas, et Indulgentiis ditatas fuisse; earum vero Manuum simulacra ad fugandos Daemones plurimum valere; cum aliis huiusmodi nugis, quae ab iis disse- minantur, qui venditandis huius generis superstitionibus temporalia sibi lucra comparare student.

§ 39. Et quidem ex eadem Epistola tua optime agnoscimus, Tibi satis consilii, et prudentiae in temetipso esse, ad rectum de huiusmodi rebus iudi­cium ferendum ; nec aliud Nobis reliquum esse videtur, quam ut Fraternitatem tuam hortemur, ut quam ingressus es viam, insistere pergas, inepta nimirum, quae diximus, deliria non approbando, sed fidem auctoritatemque omnem iis derogando.

§ 40. Ut tamen circa similia Apostolicae huius Sedis sensum atque iudi­cium agnoscas, consilio iudicioque tuo per omnia consentaneum; notum Tibi esse volumus, fuisse olim piam Dei Ancillam, nomine Ioannam a Cruce, magna Sanctitatis fama illustrem, cuius vita conscripta est ab Antonio Daca. Ferebatur in vulgus, quaedam Coronarum precatoriarum grana, ipsius inter­cessione a Iesu Christo benedicta fuisse, pluribusque aucta Indulgentiis. Verum huiusmodi Indulgentiae ab hac Sancta Sede apocriphae declaratae fuerunt,

quemadmodum videre est apud praecitatum Thiers, de Superstitione, tom. 2, cap. 12, qui etiam refert Decretum de iis prolatum anno 1678 a Congrega­tione S. R. E. Cardinalium Sacris Indulgentiis praeposita, eodem tom. 2, cap. 12, pag. 17 et sequentibus, et signanter pag. 25. 1 Cumque introducta esset Causa de illius Ancillae Dei Beatificatione, et ob eiusdem praeclara merita, eo usque feliciter processisset, ut iam ab Auditoribus Rotae confecta esset ipsius Relatio, iuxta morem ea aetate vigentem; quum deinde eadem Causa post Decreta Urbani Papae VIII reassumenda esset, cito consepulta remansit, propter excitatas obiectiones ex praefatis granis benedictis, et prae­teris Indulgentiis eisdem adnexis desumptas, ut ostendit Pontificium Decre­tum anno 1664 editum, et a Nobis relatum in Opere de Canonizatione Sancto­rum, lib. 2, cap. 36, num. 18 Editionis Patavinae; praeter ea, quae in Regestis Congregationis Sacrorum Rituum adnotata reperiuntur, quaeque eo loci in medium afferre opportunum non duximus.

§ 41. In eodem tamen Opere, lib. 2, cap. 8, num. 3 videre poteris Decre­tum Praedecessoris Nostri Urbani Papae V, prohibens distribui numismata in eorum honorem conflata, quibus aut Beati, aut Sancti cultus ab Apostolica Sede tributus antea non fuerit.

§ 42. Demum quod attinet ad expulsionem Daemonum a corporibus obsessis, inter plura remedia in eum finem ab Ecclesia recepta, quorum copio­sam seriem exhibet diligens Scriptor Martinus dei Rio Disquisitionum Magi- earum, cap. 2, sect. 3, quaest. 3, locum profecto non habet incompositus ille, et parum verecundus gestus, in praefatis manuum figuris expressus. Porro an Daemones naturalium rerum virtute a corporibus obsessis expelli queant, Nos etiam disputavimus in saepecitato Opere de Canonizatione Sanctorum, lib. 4, part. 1, cap. 29, num. 7, partemque negantem amplexi sumus, cum maiori Theologorum numero; quorum auctoritates ibi retulimus; quibusque addi potest Theophilus Rainaudus in Libro inscripto Theologia naturalis, Torno V, ipsius Operum, pag. 55, quem Librum videre Nobis contigit, dum hanc ipsam Epistolam dictaremus.

§ 43. In exorcizandis energumenis, illud potissimum interest, ut ante omnia dignoscatur, an revera obsessus sit a Daemone is, qui talis esse affir­matur; ubi vero ita esse constiterit, eligatur ab Ordinario Sacerdos perspectae pietatis, vitae integritatis, atque prudentiae; hic autem ad expellendum Dae- monem, non quidem picta, vel lignea Manu, aliisve ineptis huiusmodi nugis utatur; sed praescriptas in Rituali Romano regulas adamussim servet. Magnus ille Mediolanensis Antistes S. Carolus Borromaeus, quum rectam ac tutam exorcizandi rationem in Libro a se probato tradidissset, in quarta Dioecesana Synodo a se habita anno 1574, Decreto 18, prohibuit, ne quis, occasione oblata, aliis quibuscumque exorcismis, precationibus, aut ritibus uteretur, quam quae haberentur in praedicto Libro; cui nihil ab eo, nimirum ab exorci- zante, addi, detrahi, ac ne mutari quidem fas sit. Postmodum vero a recol. mem. Paulo Papa V Praedecessore Nostro, anno Domini 1614 publicatum fuit Rituale Romanum, in quo adest peculiaris Titulus de exorcizandis Obsessis.

1 Cf. Decreta Authentica S. C. Indulg., n. 18.

Ac fel. record. Praedecessor pariter Noster Clemens Papa XI in quadam Epistola Encyclica data die 21 iunii 1710, distircte mandavit, ut nemo exor- cizans a norma in praedicto Rituali Romano praescripta ulla ex parte disce­dere praesumat.

§ 44. Praeclarum tandem Fraternitatis tuae propositum, Nos satis pro merito commendare et collaudare non valemus; quod scilicet scribis, operam Te daturum, ut in Clero regimini tuo commisso, una cum Religionis ac Pietatis cultu, Sacrarum Literarum studia conserventur, atque in dies incre­mentum accipiant, additis ad Theologiam Scholasticam, Ecclesiasticae Histo­riae, et Canonicae Iurisprudentiae disciplinis. Sane hoc Tibi non exiguam in praesentia laudem, perennem vero in Ecclesiae monumentis nomini tuo gloriam comparabit; quodque pluris est, ingens apud Pastorum Principem meritorum pondus tibi acquiret. Nec illud praetereundum est, quod si Clerum ita instructum, sanaque doctrina eruditum habueris, non ita facile te huius­modi molestiis vexari continget, quales nuper ex tuis Literis intelleximus, animum tuum veritati et Ecclesiasticae Disciplinae integritati inhaerentem fatigasse. Interea Fraternitatem tuam sincero caritatis affectu complectimur, ac Tibi, totique Oregi tibi concredito, Apostolicam Benedictionem impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 560-571].


363

Benedictus XIV, ep. encycl. Vix pervenit, i nov. 1745.'

Vix pervenit ad aures nostras, ob novam controversiam (nempe, an quidam contractus validus iudicari debeat) nonnullas per Italiam disseminari sententias, quae sanae doctrinae haud consentaneae viderentur; cum statim nostri Apostolici muneris partem esse duximus, opportunum afferre remedium, ne malum eiusmodi, temporis diuturnitate, ac silentio, vires magis acquireret; aditumque ipsi intercludere, ne latius serperet, et incolumes adhuc Italiae Civitates labefactaret.

§ 1. Quapropter eam rationem, consiliumque suscepimus, quo Sedes Apostolica semper uti consuevit: quippe rem totam explicavimus nonnullis ex Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Theologiae scientia, et Canonicae Disciplinae studio ac peritia plurimum commendantur. Accivimus etiam plures Regulares in utraque facul­tate praestantes; quorum aliquos ex Monachis, alios ex Ordine Mendicantium, alios demum ex Clericis Regularibus selegimus; Praesulem quoque Iuris utriusque laurea praeditum, et in Foro diu versatum adhibuimus. Diem quar­tam indiximus iulii, qui nuper praeteriit, ut coram Nobis illi omnes conve­nirent, quibus naturam totius negotii declaravimus; quod illis antea cogni­tum perspectumque deprehendimus.

' Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, et Ordinariis Italiae.

§ 2. Post haec praecepimus, ut omni partium studio, omnique cupiditate soluti, rem totam accurate perpenderent, suasque opiniones scripto exararent, non tamen expetivimus ab ipsis, ut iudicium ferrent de contractu, qui con­troversiae causam initio praebuerat, cum plura documenta non suppeterent, quae necessario ad id requirebantur; sed ut certam de usuris doctrinam constituerent, cui non mediocre detrimentum inferre videbantur ea, quae nuper in vulgus spargi coeperunt. Iussa fecerunt, universi; nam suas sen tentias palam declararunt in duabus Congregationibus, quarum prima coram Nobis habita est die 18 iulii, altera vero die prima augusti, qui menses nuper elapsi sunt; ac demum easdem sententias Congregationis Secretario scriptas tradiderunt.

§ 3. Porro haec unanimi consensu probaverunt:

I.  Peccati genus illud, quod usura vocatur, quodque in contractu mutui propriam suam sedem, et locum habet, in eo est repositum, quod quis ex ipsomet mutuo, quod suapte natura tantundem dumtaxat reddi postulat, quan­tum receptum est, plus sibi reddi velit, quam est receptum ; ideoque ultra sor­tem, lucrum aliquod, ipsius ratione mutui, sibi deberi contendat. Omne pro­pterea huiusmodi lucrum, quod sortem superet, illicitum, et usurarium est.

II.  Neque vero ad istam labem purgandam, ullum arcessiri subsidium poterit, vel ex eo, quod id lucrum non excedens, et nimium, sed moderatum ; non magnum, sed exiguum sit; vel ex eo, quod is, a quo id lucrum solius causa mutui deposcitur, non pauper, sed dives existat; nec datam sibi mutuo summam relicturus otiosam, sed ad fortunas suas amplificandas, vel novis coemendis praediis, vel quaestuosis agitandis negotiis, utilissime sit impen- surus. Contra mutui siquidem legem, quae necessario in dati atque redditi aequalitate versatur, agere ille convicitur, quisquis, eadem aequalitate semel posita, plus aliquid a quolibet, vi mutui ipsius, cui per aequale iam satis est factum, exigere adhuc non veretur: proindeque si acceperit, restituendo erit obnoxius, ex eius obligatione Iustitiae, quam commutativam appellant, et cuius est, in humanis contractibus aequalitatem cuiusque propriam et sancte servare, et non servatam exacte reparare.

III.  Per haec autem nequaquam negatur, posse quandoque una cum mutui contractu quosdam alios, ut aiunt, titulos, eosdemque ipsimet uni­versim naturae mutui minime innatos et intrinsecos, forte concurrere, ex quibus iusta omnino legitimaque causa consurgat quiddam amplius supra sortem ex mutuo debitam rite exigendi. Neque item negatur, posse multoties pecuniam ab unoquoque suam, per alios diversae prorsus naturae a mutui natura contractus, recte collocari et impendi, sive ad proventus sibi annuos conquirendos, sive etiam ad licitam mercaturam, et negotiationem exercen­dam, honestaque indidem lucra percipienda.

IV. Quemadmodum vero in tot eiusmodi diversis contractuum generibus, si sua cuiusque non servatur aequalitas, quidquid plus iusto recipitur, si minus ad usuram (eo quod omne mutuum tam apertum, quam palliatum absit), at certe ad aliam veram iniustitiam, restituendi onus pariter afferentem, spectare compertum est. Ita si rite omnia peragantur, et ad Iustitiae libram exigantur, dubitandum non est, quin multiplex in iisdem contractibus licitus

modus et ratio suppetat humana commercia et fructuosam ipsam negotia­tionem ad publicum commodum conservando ac frequentandi. Absit enim a Christianorum animis, ut per usuras, aut similes alienas iniurias, florere posse lucrosa commercia existiment; cum contra ex ipso Oraculo divino discamus, quod Iustitia elevat gentem, miseros autem facit populos peccatum.

V. Sed illud diligenter animadvertendum est, falso sibi quemquam, et non­nisi temere persuasurum, reperiri semper, ac praesto ubique esse, vel una cum mutuo titulos alios legitimos, vel secluso etiam mutuo, contractus alios iustos, quorum vel titulorunii Vel contractuum praesidio, quotiescumque pecunia, frumentum, aliudve ;d generis alteri cuicumque creditur, toties semper liceat auctarium modernum, ultra sortem integram salvamque, recipere. Ita si quis senserit, non modo Divinis Documentis, et Catholicae Ecclesiae de Usura iudicio, sed ipsi etiam humano communi sensui, ac naturali rationi procul dubio adversabitur. Neminem enim id saltem latere potest, quod multis in casibus tenetur homo> simplici ac nudo mutuo alteri succurrere, ipso prae­sertim Christo Domino edocente: Volenti mutuari a te, ne avertaris; et quod similiter multis in circumstantiis, praeter unum mutuum, alteri nulli vero iustoque contractui iocus esse possit. Quisquis igitur suae conscientiae con­sultum velit, inquirat prius diligenter, oportet, vere ne cum mutuo iustus alius titulus; vere ne iustus alter a mutuo contractus occurrat, quorum bene­ficio, quod quaerit lucrum, omnis labis expers et immune reddatur.

§ 4. His verbis complectantur, et explicant Sententias suas Cardinales, ac Theologi, et Vjrj Canonum peritissimi, quorum consilium in hoc gravis­simo negotio postulavimus. Nos quoque privatum studium nostrum conferre in eandem causam non praetermisimus, antequam Congregationes haberen­tur, et quo tempore habebantur, et ipsis etiam peractis; nam praestantium Virorum Suffragia, quae modo commemoravimus, diligentissime percutimus. Cum haec ita sint, adprobamus, et confirmamus quaecumque in Sententiis superius expositis continentur; cum Scriptores plane omnes, Theologiae, et Canonum Professores, plura Sacrarum Literarum testimonia, Pontificum Deces­sorum Nostrorum Decreta, Conciliorum, et Patrum auctoritas, ad easdem sen­tentias comprobamus pene conspirare videantur. Insuper apertissime cogno­vimus Auctores, quibus contrariae Sententiae referri debent; et eos pariter, qui illas fovent, ac tuentur, aut illis ansam, seu occasionem praebere videntur; neque ignoramus quanta sapientia, et gravitate defensionem veritatis susce­perint Theologi finitimi illis Regionibus, ubi controversiae eiusmodi prin­cipium habuerunt.

§ 5. Quare has literas Encyclicas dedimus universis Italiae Archiepiscopis, Episcopis, et Ordinariis, ut haec Tibi, Venerabilis Frater, et caeteris omnibus innotescerent; et quoties Synodos celebrare, ad Populum verba facere, eumque sacris doctrinis instruere contigerit, nihil omnino alienum proferatur ab iis Sententiis, quas superjus recensuimus. Admonemus etiam vehementer, omnem sollicitudinem impendere, ne quis in vestris Dioecesibus audeat Literis, aut Sermonibus contrarium docere: si quis autem parere detrectaverit, illum obno­xium et subiectum declaramus poenis per Sacros Canones in eos propositis, qui mandata Apostolica contempserint ac violaverint.

§ 6. De contractu autem, qui novas has controversias excitavit, nihil in praesentia statuimus. Nihil etiam decernimus modo de aliis contractibus, pro quibus Theologi, et Canonum Interpretes in diversas abeunt Sententias; attamen pietatis vestrae Studium ac Religionem inflammandam existimamus, ut haec, quae subiicimus, executioni demandetis.

§ 7. Primum gravissimis verbis Populis vestris ostendite, usurae labem ac vitium a Divinis Literis vehementer improbari; illud quidem varias formas atque species induere, ut Fideles Christi Sanguine restitutos in libertatem et gratiam, rursus in extremam ruinam praecipites impellat. Quocirca si pecuniam suam collocare velint, diligenter caveant, ne cupiditate omnium malorum fonte rapiantur, sed potius ab illis, qui doctrinae ac virtutis gloria supra caeteros efferuntur, consilium exposcant.

§ 8. Secundo loco, qui viribus suis, ac sapientiae ita confidunt, ut responsum ferre de iis quaestionibus non dubitent (quae tamen haud exi­guam Sacrae Theologiae, et Canonum scientiam requirunt), ab extremis, quae semper vitiosa sunt, longe se abstineant. Etenim aliqui tanta severitate de iis rebus iudicant, ut quamlibet utilitatem ex pecunia desumptam accu­sent, tanquam illicitam, et cum usura coniunctam; contra vero nonnulli indulgentes adeo, remissique sunt, ut quodcunque emolumentum ab usurae turpitudine liberum existiment. Suis privatis opinionibus ne nimis adhae­reant; sed priusquam responsum reddant, plures Scriptores examinent, qui magis inter caeteros praedicantur. Deinde eas partes suscipiant, quas tum ratione, tum auctoritate plane confirmatas intelligens Quod si disputatio insurgat, dum contractus aliquis in examen adducitur, nullae omnino con­tumeliae in eos confingantur, qui contrariam Sententiam sequuntur, neque illam gravibus Censuris notandam asserant, si praesertim ratione, et prae­stantium Virorum testimoniis minime careat; siquidem convicia, atque iniuriae vinculum Christianae charitatis infringunt, et gravissimam Populo offensio­nem, et scandalum praeseferunt.

§ 9. Tertio loco, qui ab omni usurae labe se immunes et integros prae­stare volunt, suamque pecuniam ita alteri dare, ut fructum legitimum solum­modo percipiant, admonendi sunt, ut contractum instituendum antea decla­rent, et conditiones inserendas explicent, et quem fructum ex eadem pecunia postulent. Haec magnopere conferunt non modo ad animi sollicitudinem et scrupulos evitandos, sed ad ipsum contractum in Foro externo compro- bandum: haec etiam aditum intercludunt disputationibus, quae non semel concitandae sunt, ut clare pateat, utrum pecunia, quae rite data alteri esse videtur, revera tamen palliatam usuram contineat.

§ 10. Quarto loco vos hortamur, ne aditum relinquatis ineptis illorum Sermonibus, qui dictitant, de usuris hoc tempore quaestionem institui, quae solo nomine contineatur, cum ex pecunia, quae qualibet ratione alteri con­ceditur, fructus ut plurimum comparetur. Etenim quam falsum id sit, et a veritate alienum, plane deprehendimus, si perpendamus, naturam unius con­tractus ab alterius natura prorsus diversam et seiunctam esse; et ea pariter discrepare magnopere inter se, quae a diversis inter se contractibus conse­quuntur. Revera discrimen apertissimum intercedit fructum inter, qui iure

licito ex pecunia desumitur, ideoque potest in utroque Foro retineri ; ac fru­ctum, qui ex pecunia illicite conciliatur, ideoque Fori utriusque iudicio resti- tuendus decernitur. Constat igitur haud inanem de usuris quaestionem hoc tempore proponi ob eam causam, quod ut plurimum ex pecunia, quae alteri tribuitur, fructus aliquis excipiatur.

§ 11. Haec potissimum vobis indicanda censuimus, sperantes fore, ut mandetis executioni quaecunque per has Literas a Nobis praescribuntur: opportunis quoque remediis consuletis, uti confidimus, si forte ob hanc novam de usuris controversiam in Dioecesi vestra turbae concitetur, vel corruptelae ad labefactandum sanae doctrinae candorem et puritatem indu­cantur. Postremo vobis, et Gregi curae vestrae concredito, Apostolicam Benedictionem impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 578-581].


364

Benedictus XIV, ep. encycl. Ab eo tempore, 5 nov. 1745.'

Ab eo tempore, quo copiosus in misericordia Dominus, Nos, licet imme- ritos, ad summum Catholicae Ecclesiae Pontificatum evexit, complures diversi ordinis illustres Viri, itemque Episcopi, et Archiepiscopi in Italia, et extra commorantes, iteratis precibus institerunt, ut Dies Festos, ubique fere nimis auctos, quibus Christianus Populus feriatur, Apostolica auctoritate, imtni- nueremus. Hoc enim prudenti temperamento, Pauperibus, qui quotidiano labore sibi victum quaerunt, facile consuleretur, ac simul gravia adimerentur absurda, quae ex Festorum dierum multitudine, ac frequenti violatione oriri solent, non sine aperto Religionis dispendio. Re expensa, negotii difficultatem probe intelleximus : quare peculiari Scripto, publicis etiam typis vulgato, ratio­nes varias indicavimus, quibus ea immutatio fieri poterat: consilium pariter exquirentes nonnullorum S. R. E. Cardinalium, Episcoporum Italiae, alia­rumque Regionum, Ecclesiasticorum Praesulum, Theologorum, Iurisconsul- torum, aliorumque Virorum Doctorum, humanas, civilesque res callentium, an huiusmodi petitio esset exaudienda: si vero illam exaudiri aequum esset, et congruens, ipsi'quoque rationes significarent, quibus utiliter, ac prudenter imminutio praescriberetur.

§ 1. Petita responsa tam varia, ut solet contingere, suo tempore acce­pimus, ut fere sua cuique fuerit sententia. In aliud proinde tempus nego­tium reiecimus, eam in spem adducti, ut Episcopi cuiusque Provinciae, vel Ditionis, unanimi voto in sententiam imminuendi Dies Festos primum con­venirent; deinde vero, quo commodius id fieri posset, concordi pariter suf­fragio medium aliquod suggererent ex tot memoratis in Scripto Nostro, ac pro illius executione Pontificium assensum exposcerent. Hoc sane pacto

1 Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, Episcopis, et Ordinariis Ditionis Ecclesiasticae.

inita ab Ordinariis consilia in re tanti momenti non illorum voluntati referri potuissent, sed tantum Supremae Apostolicae Sedis auctoritati, quam fel. record. Urbanus Papa VIII Praedecessor Noster integram esse voluit in decernenda imminutione dierum Festorum, qui in sua Constitutione 1 recen­sentur. Demum una eademque Episcoporum deliberatio, Apostolicae aucto­ritatis tecta munimine, nedum plurimum valuisset ad compescenda Censorum ingenia; sed etiam sublata fuisset disparitas illa ritus, quae hodie viget, Disciplinae Ecclesiasticae iniuriosa, ut intra paucorum milliarium ambitum, et inter finitimos Populos, unus idemque dies ab aliquibus Festus de Prae­cepto, ab aliquibus vero ferialis haberetur.

§ 2. Haec methodus feliciori sorte in universa fere Hispania excepta est. Cum enim postremi Tarraconensis Concilii Patres regulam quandam constituerint Dierum Festorum, quibus, pro illorum conditione, atque discri­mine, Populi Divino interesse Sacrificio, et servilibus operibus abstinere debent; et aliorum, quibus Missae tantum interesse debent, tributa postmo­dum libertate vacandi operibus servilibus, fel. record. Benedictus XIII De­cessor, et Benefactor Noster disposita in eadem Provinciali Synodo ad preces Episcoporum approbavit. Quo exemplo alii subinde Hispaniarum Antistites excitati, Nobis humiliter supplicarunt, ut ad minuendum nimis auctum Festo­rum numerum, liceret ipsis etiam servare regulam in praefato Terraconensi Concilio provide constitutam. Annuimus instantiae, exindeque omnium fere Hispaniarum Dioeceseon uniformitas in dierum Festorum celebratione, et ritu exorta est.

§ 3. Aliis quoque Catholici Orbis Regionibus servata a Nobis in hoc negotio conficiendo matura dilatio profuit. Interea siquidem aliquot Regni Poloniae Episcopi, mentis aciem ad substantiam, et modum imminuendi dies Festos dirigentes, per Literas Nobis significarunt, in illis Dioecesibus, suos late fines protendentibus, aestivo tempore Incolas, agrorum culturae, et aliis servilibus operibus, quibus vivunt, et sustentantur, dantes operam, difficillime ab illis abstinere posse diebus festis inter hebdomadam occur­rentibus: enixe propterea Nos rogarunt, ut quae per hebdomadam aestivo tempore occurrunt Festa, in Dies Dominicos transferremus, excepto Festo Assumptionis B. Mariae Dei Genetricis, quae quovis die accideret, religiose ab universis celebraretur. Quorum petitio per Nos, maturo praemisso exa­mine, exaudita, in Regionibus illis optatam ab Episcopis, et Populis tran­quillitatem peperit.

§ 4. Quo vero ad Italiam pertinet, credi vix potest, quam prudens, ac religiosus de re ipsa fuerit sermo, quem Nobiscum instituit Charissimus in Christo Filius Noster Carolus utriusque Siciliae Rex Illustris. Non sine intimo, ac plane acerbo animi sui moerore Nobis exposuit, Dies Festos, quibus Chri­stiani Populi feriari debent, in subiectis sibi regionibus passim violari, ob nimis auctum illorum numerum; huic porro malo non aliam adhiberi posse medelam, praeter diminutionem Suprema Auctoritate Nostra opportune fa­ciendam. Significare illi non omisimus, gravem ac molestam utrique sollici-

1 Cf. N. 226.

tudinem oborituram, si rem tanti ponderis ineonsultis Episcopis conficere vellemus. Idcirco ut omnia feliciter procederent, non solum exquirendas esse illorum sententias; sed oportere, ut Antistites finitimi, vel Metrofiolitae cum suis Provincialibus, studia, et voluntates in eundem scopum dirigentes, quid tandem facto opus esset, ad Nostri deferrent Apostolatus auditum. Par omnium suffragium communem tranquillitatem subiectis Populis allaturum, et quod potissime in rebus sacris quaerendum est, ritus uniformitatem, et disciplinae concordiam.

§ 5. Id ipsum significavimus Episcopis temporalis nostrae Ditionis, quo­rum nonnulli privato sermone Nobiscum habito, nonnulli vero suis ad Nos datis Literis, Apostolicam auctoritatem ad Festos dies imminuendos enixe implorarunt. At cum ipsi nihil hactenus praestiterint, nihil et Nos egimus; liberam, prudentemque Episcoporum concordiam in hoc negotio praesto­lantes, non imperantes, et exigentes. Etenim moderatio numeri Dierum Fe­storum non a voluntate, sed a sola pendet necessitate, quam nemo melius, quam Episcopi norunt; ideoque ad eos potissimum pertinet, maii conditio­nem, et apta eidem remedia proferre. Nec facile adduci possumus, ut in hoc adeo gravi, et implexo negotio quidquam decernamus, nisi audita prius concordi quoad substantiam, et quoad modum, Episcoporum sententia.

§ 6. Haec Vobis, Venerabiles Fratres, eum in finem scribimus, ut non solum cuique Vestrum plane cognita, ac perspecta sit agendi ratio a Nobis inita in hac gravi causa imminutionis Dierum Festorum; verum etiam ut opportune nuntiaremus, si vestra consilia ex voto nostro Nobiscum com- municavissetis, vel sublata prorsus, vel saltem magna ex parte submota fuis­sent mala, quibus curandis congruum, ac salutare remedium non semel a Nobis expostulastis. •

Complures etenim vestrum voce, aut scripto improbarunt abusum Mer- catuum, et Nundinarum, quae fieri solent Diebus Festis, quibus feriari oportet, ut Populus unice in res sacras incumbat, rationem a Nobis poscentes, qua grassanti in diem malo occurri possit.

§ 7. Inter modos propositos, atque servandos in imminutione, ac cele­bratione Festorum, praecipuus ille est, quo inter ipsos Festos dies discrimen constituitur. Etenim in diebus Dominicis, itemque in Celebritatibus Domini, Beatae Mariae semper Virginis Dei Genitricis, ac in aliis solemnioribus in memorato Scripto Nostro indicatis, debet Christianus Populus nedum inter­esse divino Sacrificio, sed etiam abstinere ab operibus vetitis; in caeteris vero minus solemnibus, qui tamen ex praecepto celebrari consueverunt, imposita est Christifidelibus obligatio interessendi Missae Sacrificio, tradita in reliquis cuique illorum potestate ea faciendi, quae fieri solent diebus ferialibus.

§ 8. Quo cautius, ac tutius incederemus, consulere voluimus Chirographa Summorum Pontificum Decessorum Nostrorum, quibus peculiaribus Urbibus, et Oppidis temporalis suae Ditionis habendarum Nundinarum facultatem tribuerunt. Multi iis diebus Nundinas fieri permiserunt, quibus Chistifideles (iuxta propositum Thema) servilibus operibus abstinere debebant, divinoque adesse Sacrificio; sed numerum longe maiorem illarum comperimus, quae

incidunt in eos Dies Festos ex Praecepto, quibus, si expetita fieret illorum imminutio, satis fuisset Missam audire, excluso debito abstinendi ab operibus servilibus, sublatoque onere peragendi, quae in aliis superioris ordinis Festis Christianus Populus debet implere.

§ 9. Hac via, si non omni, magna certe ex parte sublata essent mala, quibus, memorata de causa, congruens et opportunum a Nobis remedium postulastis. Enimvero bifariam divisis, ut praemonuimus, diebus Festis, affi- xoque inferiori ipsorum ordini debito interessendi dumtaxat Divino Sacri- ficio, celebratae in illis Nundinae nullum deinceps peperissent absurdum, nec libertas operum servilium, cum interessentia Missae compatibilis, refra­gari potuisset praecepto ab Ecclesia Fidelibus iniuncto. Praeterea nullus Urbi­bus, et Oppidis relictus fuisset tiinor, ne, cum Incolarum, et Concurrentium detrimento, Nundinarum frequentia imminueretur. Quippe iuxta hypothesim praemissam, recolente adhuc Clero solemni ritu diem Festum intra Eccle­siam, sumptuoso ornatu, omnique nitore instructam; in ipsa Sacri concentus Musices haberi de more potuissent; permitti quoque potuissent citatorum Equorum cursus, aliaque id genus, quae Populi augere solent numerum, Mercatorum frequentiam, et Nundinarum celebritatem. Sed de re huiusmodi, veluti extranea, sermone relicto, ad propositae quaestionis examen progre­dimur, dierum Festorum imminutione seclusa.

§ 10. Eruditioni vestrae, Venerabiles Fratres, ignotum non erit, quod hac de re Theologi tradunt. S. Thomas in 2, 2, quaest. 122, art. 4, ad quar­tum docet, arctiorem in antiqua lege fuisse observantiam Sabbati, quam sit in nova observantia diei Dominici ; dieque Sabbato vetita fuisse opera, quae non vetantur die Dominico. Cardinalis vero Caietanus in Commentario ad hunc locum asserit, licere Villicis diebus Festis JUrbem petere, ut calceos emant, et his similia. De Alma vero Urbe sermonem instituens, morem pro­fert hac tempestate iam obsoletum. Inquit enim: Licitum est diebus Festis emere, ac vendere Asinos, Equos, quia sic est consuetudo in publico foro in diebus Festis, spectante Mundo; haec enim omnia ubi antiquata consuetudo, ac per hoc a Praelatis scita, cum sint omnibus notoria, licita sunt ex ipsa consuetudine, fundata super libertate Evangelica, qua non tenemur stricto iure Veteris Legis de observatione Festorum. Caietano subscribunt Sylvestr. in Summ. Verb. Negotium, § 2, Sylvius ad S. Thom. 2, 2, tom. 3, quaest. 122, art. 4, § Ad prius, Suarez, de Relig., tom. I, lib. 2, cap. 29, num. 3 ad plur. sequen., Giballin., de Negotiation., tom. I, lib. 2, cap. 3, art 2, num. 9 in fin.

§ 11. Eiusdem sententiae sunt etiam Ecclesiastici Iuris Interpretes, ut videre licet apud Fagnan. in cap. Multa, num. 54 et seqq., ne Cleric. vel Monach. idemque sentiunt Gonzal. in cap. Omnes, num. 8, de Fer., Pirhing. ad Tit. Decretal. de Feriis, num. 18, Anaclet. eod. tit., num. 22, Engel. ibid. § 2, num. 13, Pikler, num. 9, Schmalzgrueber, num. 23, aliique multi, qui facile citatis addi possent. Nonnulli vero ex Doctoribus Sacrorum Canonum inter Mercatus et Nundinas discrimen constituunt; ac primos quidem Diebus Festis ex praecepto observandis permitti non posse censent, secus tamen alias; quoniam nonnisi Diebus Festis Populi habetur frequentia, celebrationi Nun­dinarum congrua et necessaria, teste Cappon., discept. 91, art. ult., num. 4.

Alii tandem docent, quavis consuetudine minime obstante, posse Episcopum in sua Dioecesi vetare, ne Mercatus, aut Nundinae Festis Diebus habean­tur ; idque praeter alios asserunt Cappon. loco cit., num. 6, Gratian. decis. Marchiae 21, Ventrigl. in Prax. Rer. Eccl., tom. I, Annot. 16, § 1, num. 19, Zaul. ad Statut. Favent., tom I, lib. 7, observat, ad rubric. 2, num. 24, Meo/. in Prax. Canonic., tom. I, Iit. C., § 1, num. 44.

§ 12. Ne quid praeteriremus, consuluitnus etiam illustriores Synodos Dioecesanas, habitas ab Episcopis Ditionis nostrae temporalis. In celeberrima Farfensi Synodo Cardinalis Caroli Barberini anni 1684, et in Cesenatensi Car­dinalis Denhoff anni 1693 interdicitur quidem Mercatus Diebus Festis, nihil tamen de Nundinis constituitur. In aliis nullo discrimine Mercatus prohi­bentur, et Nundinae, ut constat ex Synodo Lauretana Cardinalis Romae anni 1626, maxime vero deficiente Indulto, ut expresse decernitur in Seno­galliensi Cardinalis Antonii Barberini anni 1627, innovata anno 1737, ab Epi­scopo Isolano. Senogalliensi praeterea Synodo Cardinalis Barberini consonat etiam Synodus Ariminensis Cardinalis de Via, edita anno huius saeculi vice­simo quarto.

§ 13. Congregationis Cardinalium Concilii Tridentini Iterpretum Responsa ad Episcopos, qui de suis Dioecesibus retulerunt, pari cura a Nobis perlecta sunt. De re ipsa consulta, rescripsit Episcopo Placentino, ut iuxta antiquam consuetudinem sineret haberi Nundinas rerum parvi pretii die Festo S. Bar­tholomaei Apostoli, dummodo id non fieret in Atrio Ecclesiae, ut ex lib. Decret. anni 1629, lib. 14, pag. 207. Episcopo Casalensi anno 1665 responsum fuit: curaret sedulo, ne Mercatus haberentur Festis diebus, sed transferrentur in diem sequentem; omnemque pro viribus impenderet sollicitudinem, ut id ipsum imposterum fieret, si privilegium, vel immemorabilis consuetudo non adsit. Anno 1697, Episcopo Theanensi respondit: Tolerari posse Mercatus Diebus Festis, dummodo ad alium diem transferri nequeant; et ex eorum omis- sione iurgia, et scandala exoriri possint.

§ 14. Probe insuper scientes, fieri non posse Nundinas sine expresso Supremi Principis permissu, cum id iuris pertineat ad Regalia, et quidem maiora, ad tradita per Sixtin. de Regal., lib. I, cap. 6, num. 30, hac etiam in parte opportunae doctrinae lumina quaesituri, non omisimus (ut paulo ante monuimus) inspicere Chirographa Summorum Pontificum Decessorum Nostro­rum, qui veluti Supremi Provinciarum suarum Domini, eam facultatem multis Urbibus, et Oppidis concessere, haberique Nundinas indulserunt etiam diebus Festis institutis in honorem Domini Nostri Iesu Christi, Beatae Mariae Geni­tricis eius, frequentissime vero Sanctorum Patronorum Principalium, vel Titu- larium locorum, et Ecclesiarum, ad maiorem Populi frequentiam, atque cele­britatem conciliandam.

§ 15. Quae omnia vel secum pugnantia, vel implexa, viam propositae dissolvendae quaestioni non compararunt, immo potius difficiliorem, et abstru- siorem reddiderunt. Ne igitur ullae diligentiae Nostrae partes deessent pie­tati, et zelo vigilum Antistitum Responsa Nostra cupientium; his omnibus seorsim positis, manus admovimus Ecclesiasticis Historiis, et Conciliis, e pri­vatae Bibliothecae Nostrae penu depromptis. Quibus pressius insistentes,

semper tamen prae oculis habito praesenti rerum statu, longo usu et anti­quitate fulto, significandum Vobis esse censemus:

§ 16. Primo, Mercatus, et Nundinas Festis diebus non licere. Nundinas autem intelligimus, quae sunt de rebus maioribus, et semel in anno fiunt, vel raro in eodem loco, et de longinquo ibidem conveniunt homines; Mercatus vero, qui fiunt in rebus minoribus, ad quotidianas necessitates pertinentibus, et fiunt singulis septimanis, et ab Hominibus de vicino ibidem convenientibus. Verba sunt Venerab. Servi Dei Umberti de Romanis, Quinti Magistri Generalis Ordinis Praedicatorum, in egregio opere de eruditione Religiosorum Praedi­catorum, lib. 2, Tract. 2, num. 92, pag. 351 editionis Romanae. Id autem pro- nunciamus, non quia vendere, ac emere sit opus servile, ideoque vetitum diebus Festis; sed quia actiones huiusmodi impediunt et distrahunt Christi­fideles a cultu divino, ad quem dies Festi sunt instituti.

Secundo : Antiquum profecto esse abusum Mercatuum, itemque Nun dinarum iisdem diebus.

Tertio: Ecclesiasticis legibus quovis tempore illas fuisse vetitas.

Quarto: Huiusmodi iustas sanctasque leges caruisse effectu.

Quinto tandem: quia malum universale est, ac alte radices egit, opus est prudentia, et maturitate, ne fructu careat medela, ac vulnus exasperet. Quod possumus exigendum est, non quod optamus. Admonitionibus proinde uti satius videtur, quam minis; et si minae quandoque intententur, servan­dum est exacte monitum sapientissimum S. Augustini in Epistola 22 ad Aure- liutn Carthaginensem Episcopum, qui agens de auferenda Conviviorum licentia totam passim Africam foede occupante sub inani obtentu honorandi Festa Sanctorum Martyrum, scripsit: Non aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur; magis docendo, quam iubendo; magis monendo, quam minando; sic enim agendum est cum multitudine. Severitas autem exer­cenda est in peccata paucorum. Et si quid minamur, cum dolore fiat, de Scri­pturis commutando vindictam futurorum ; ne nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius movebuntur spirituales, vel spiri­tualibus proximiores ; quarum auctoritate, et lenissimis quidem, sed instantis- simis admonitionibus, caetera multitudo frangatur.

§ 17. Ad propositam a Nobis rationem firmandam, sufficit legere Cate­chismum Tridentini Concilii, part. 3, praecept. 3, num. 3, ut simul addiscatur, in quae opera Christifideles festis diebus debent incumbere. Ea nimirum sunt, Divino Sacrificio reverenter adesse; Dei verbum attente, pioque corde audire; Ecclesias frequentare; mundare conscientiam ; Deo laudes persolvere, aliasque salutares exercitationes obire. Diu ante Romanum Catechismum idi­psum feliciter enunciatum fuit a Sancto Nicolao Papa huius nominis I in Responsis ad Consulta Bulgarorutn, Tom. 22 Collect. Concilior. editionis Re­giae, num. 10, pag. 441 : Sane, inquit, sciendum est, quoniam idcirco in diebus Festis ab opere humano cessandum est, ut liberius ad Ecclesiam ire, psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus insistere, orationi vacare, oblationes offerre, memoriis Sanctorum communicare, ad imitationem eorum assurgere, eloquiis divinis intendere, eleemosynas indigentibus ministrare valeat Christianus. Inde etiam coacti in Conciliis Patres rationem potissimam hausere denunciandi,

illicitam esse diebus Festis celebrationem Mercatus, et Nundinarum. Qua de re videnda Concilia Rhemense, ac Turonense habita anno Domini 1583. In eandem sententiam Narbonense anni 1609 decrevit: Mercatus, Emporia, et Nundinae nuspiam fiant diebus Festis, sed in antecedentem, vel subsequentem Festivitatis diem transferantur. Eorum porro Conciliorum verba fideli calamo recensentur a Pouget, in Institutione Catholic., Tom. I, pag. 724 et sequen­tibus.

§ 18, Caeterum habendarum Nundinarum, et Mercatuum diebus festis cor- ruptelam antiquo iam tempore invaluisse, plurima evincunt monumenta. S. Ba­sibus Caesareensis Archiepiscopus, qui quarto Christianae Ecclesiae saeculo vixit, in Regula Monachorum interrogatione 38 post stabilitum ipsorum labo­rem, propriis manibus dietim absolvendum, indicavit in sequenti interroga­tione, quomodo peracta opera vendi deberent, ut eorum pretio sustenta- rentur. Mox in interrogatione 40 scripsit: Neque vero quoniam alii iam eam, quae apud Sanctos obtinebat, consuetudinem violavere, qui cum pro se invicem orare debuissent, et una cum pluribus Deum adorare, et cum lacrymis implo- rare, ipsumque pro peccatis propitium reddere, gratias pro beneficiis repen- dere, ac verbis hortativis sese aedificare (quod adhuc nostra etiam memoria usitatum, et observatum fuisse novimus); pro his omnibus forum, Nundinasque, ac commune emporium et tempus illud, et locum efficiunt, continuo nos etiam hos imitari par est, eiusque rei participatione absurda, et inepta confirmare, ut videre licet in Tom. 2 Operum eiusdem S. Basilii editionis Parisien., pag. 346. Aurelius Cassiodorus Senator, et ab Epistolis Theodorici Regis Gothorum, qui vivebat saeculo sexto, in Epistola 33, lib. 8, tom. 1, Festum celeber- rimum describens, quod in Lucania agebatur in honorem S. Cypriani Mar­tyris, itemque Miraculum a Deo hac occasione edi solitum ad Fontem Mar- cilianum; mentionem pariter ingerit de Nundinis longe frequentissimis ad augendam Festi celebritatem ibidem institutis. Quidquid enim (inquit) prae­cipuum aut industriosa mittit Campania, aut opulenti Brutii, aut Calabri pecuniosi, aut Apuli idonei, vel ipsa potest habere Provincia, in ornatum pul­cherrimae illius venalitatis exponitur, ut merito tam ingentem copiam iudices de multis Regionibus congregatum. Iubet deinde Severo Provinciae Praesidi, ut vim tumultuariam Villicorum quorundam comprimat, qui commeantes Mercatores spoliabant. Ad finem eiusdem saeculi vixit S. Gregorius Turo- nensis Episcopus. Is autem in lib. 1 de gloria Martyrum, cap. 32 editionis Parisien., pag. 758 describit nobile Festum, quod in honorem S. Thomae Apo­stoli fiebat Edessae, ubi sacrae illius exuviae ex India translatae quiescebat. Fontem mirifice scaturientem memorat, potum confluentibus ad Festum, quod triduo agebatur, tribuentem: nec reticet liberas a vectigalibus Nundinas, quae sacram celebritatem illustriorem reddebant: In supradicta igitur Urbe, in qua beatos artus diximus tumulatos, adveniente Festivitate, magnus aggregatur Populorum Coetus, ac de diversis Regionibus cum votis, negotiisque venientibus, vendendi, comparandique per triginta dies sine ulla telonii exactione licentia datur. Theodoricus Ruinartius in notis ad hunc locum animadvertit, in qui­busdam exemplaribus legi: Negotiatoribusque venientibus ; in aliis vero: Nego­tiisque venientes: negotiique nomine res venales indicari. Tandem undecimo

ineunte saeculo, cum Mediolani in Templo S. Mariae ad Portam septimo Idus Maii aliquot insignes Sanctorum Reliquiae fuissent inventae, constitutum est a Clero, ut ad perennem rei memoriam Dies ipse quotannis Festus habe­retur; Populusque universus feriaretur, tanquam in die Resurrectionis, et Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi. Quo etiam die, ad frequentationem solemnitatis, statutum est, annualem esse Mercatum, teste Landulpho luniore, cap. 2 suae Historiae, apud Muratorium, tom. 5, Collect. Script. rer. Italicar.

§ 19. Quod autem vigiles Ecclesiarum Praesides nunquam omiserint, in huiusmodi abusum celebrandarum Nundinarum atque Mercatuum diebus Festis, invehere, agnoscere potestis ex tom. 4. Anecdotorum Parisiis edito­rum a Martene, et Durand, pag. 335, et 1133; ex amplissima collectione Scri­ptorum, et monumentorum ab iisdem publicata, praesertim tom. 7, pag. 1401, et tom. 8, pag. 1006, 1560, et sequent.; itemque ex Labbeana Collectione Conciliorum editionis Parisiensis tom. 7, pag. 1177, tom. 8, pag. 111, et 127, tom. 9, pag. 422, et 584, tom. 13, pag. 1380, et tom. 14, pag. 702. Inter Acta Mediolanensis Ecclesiae idipsum liquet ex Tertio Provinciali Concilio, et Undecima Synodo Dioecesana S. Caroli. Quod si id genus testimonia ex Canonico quoque Iure petenda sint; in prima Decretali sub Titulo de Feriis vobis occurrit praeceptum, quo iubentur Christifideles diebus Dominicis ab omni illicito opere abstinere, ut in eis Mercatum minime fiat. Quo nomine comprehenduntur etiam Nundinae, ut in Commentariis ad allegatum Textum docent plerique Canonici Iuris Interpretes. Praeterea in Bullario Romano extat Constitutio quinta S. Pii V, in cuius § 7 Pontifex vigilantissimus cavit: Ut omnes Dies Dominici, et praecipue in honorem Dei, Beatae Mariae Vir­ginis, Sanctorum Apostolorum feriati, cum omni veneratione observentur, et omnes in diebus praefatis Ecclesias frequentent, Divinis officiis devote inten­dant, ab omni illicito, et servili opere abstineant, Mercatus non fiant, pro­fanae negotiationes, et iudiciorum strepitus conquiescant.1

§ 20. Adversus tot saluberrimas Ecclesiae Sanctiones provide editas, suborta iam diu corruptela adhuc perseverat, et a Populis pertinaciter reti- netur non in nostra solum temporali Ditione, verum etiam in tota Italia, ut testatur Muratorius tom. 2, Antiquitatum Italicarum dissert. 32, ubi postquam asseruit magnis Mercatibus tributum fuisse nomen Feria, vulgo di Fiera: Hisce vero hoc nomen inditum, quod plerumque diebus feriatis haberentur, hoc est, in Natali alicuius Sancti, aut Dominicis Festivitatibus, opportune ad rem prosequitur: Quem morem parum alioqui laudabilem adhuc Italia servat. In Transalpinis quoque Provinciis idem abusus, antiquo tempore invectus, hodie viget, quemadmodum videre licet apud Theologos, et Sacri Iuris Inter­pretes a Nobis paulo ante memoratos, qui tamen patrium morem, etsi minus probum, excusant obtentu Indulti, vel consuetudinis antiquae constanter toleratae. Quapropter suspicari merito possumus, toti fere Orbi Christiano accidisse, quod in Anglia contigit duodecimo Christi Saeculo. Abbas Fla- iensis, ut refert Matthaeus Parisius, subiectae sibi regionis populis veta- verat Mercatus, et Nundinas diebus Dominicis, quamvis illae in tota Anglia

1 Cf. N. iii.

fierent; sed vix aliquandiu relicto abusu, in vetitum morem Gentes illae rediere: Verumtamen tempore procedente, plerique, ut canes, r d vomitum sunt reversi.

§ 21. Reliquum modo est, ut dispiciamus, quod ultimo tandem loco expendendum proposuimus, quo scilicet remedio prudenter ac salubriter uti debemus, ut grassans aetate nostra tollamus absurdum.

§ 22. Debito procedentes ordine Mercatus a Nundinis distinguimus. Textus Iuris Canonici paulo ante allegatus in cap. 1, de Feriis, loquitur de Mercatu. Idem quoque Verbum in Constitutione sua usurpat S. Pius V. Communis praeterea sententia est (quidquid sit de Nundinis), Mercatum haberi non posse Diebus Festis, sed esse transferendum in antecedentem, vel in subsequentem diem, si in Festum inciderit. Huic regulae Nos inhae­simus, facultatem tribuentes die 9 maii 1742 Viro Nobili Ferrariensi habendi Mercatum in suo Rure qualibet feria quinta, dummodo in illam non inci- deret Festum servandum ex praecepto; quo casu Mercatus transferretur in feriam quartam. Qua de re omnem dubitandi ansam praecidentes, Vobis per haec Apostolica scripta mandamus, ne in Dioecesium Vestrarum Urbi- Lus, et Locis, Mercatus fieri Festis Diebus patiamini.

§ 23. Libentius praeterea id Vobis praecipimus, quia post sedulum ac maturum examen, consentanee idipsum decrevit die 2 maii 1711 Congregatio Cardinalium Concilii Tridentini Interpres in Causa Ripana Mercatus, ut ex lib. 61 Decretor., pag. 203 a terg. Quod Decretum Apostolica auctoritate Nostra comprobantes, instar regulae esse volumus, ac in omn"ms Tempo­ralis Ditionis Nostrae Provinciis, Urbibus, ac Locis S. Sedi Apostolicae mediate, vel immediate subiectis, inviolabiliter observari praecipimus. Decreti huiusmodi sequens est exemplum: Cum modernus Episcopus Ripanus de mense Septem­bris 1709 Edictum typis mandaverit super observantia dierum Festorum, in quo signanter illud praescripsit §2: « Le fiere, che sogliono f arsi in alcune Feste determinate dell'Anno, si tollerano dopo celebrata la Messa Maggiore. Ala i Mercati, che si f anno in giorno fisso della settimana, cadéndo in questo qualche Festa, si trasferiscano nel giorno antecedente, o susseguente non festivo, secondo la disposizione di tutti i Sinodi Diocesani da' nostri Antecessori stampati sotto le infrascritte pene, etc. » Nihilominus Civitas, et Homines Ripam' ad impediendam eiusdem Edicti promulgationem, ex asserta irnmemorabili con­suetudine habendi Mercatum in die Sabbati, etiamsi in eum incidat dies Festus, obtinuerunt ab A. C. Monitorium super manutentione cum inhibitione. Sed R. P. Auditor is Sanctissimi Decreto Causa remissa fuit ad hanc Sacram Congregationem, in qua concordato infrascripto Dubio, contingit hodie ex deducendis hinc inde a Partibus momentis disputari: An liceat Communitati, et Hominibus Ripae habere mercatum die Sabbathi, intus, vel extra Civitatem, quando occurrit quod sit dies festivus in casu, etc. Die 2 Maii 1711. Sacra Congregatio Concilii respondit Negative, et huiusmodi causam amplius non proponi mandavit.

§ 24. Et sane nullum hic locum habet quaevis consuetudo, etiam imme­morabilis, ut, omissis generalibus iurisprudentiae regulis, perspicue liquet ex aliis momentis mox adducendis. Ante memoratam Causam Ripanam, pro-

posita in Congregatione Concilii fuit alia, inscripta Barchinonen. Observationis Festorum. Contendebant Mercatores Barchinonenses, vendere posse Merces suas diebus Festis, consuetudine fulti immemorabili, rite probata, ac etiam speciem, et imaginem necessitatis praeseferente. Finitimorum siquidem Loco­rum Incolae reliquis hebdomadae diebus victui quaerendo, ac laboribus intenti, nonnisi die Festo ad Urbem accedebant. Adversante nihilominus Episcopo, Causa proposita fuit in Congregatione, quae die 13 maii 1669 respondit: Id Mercatoribus non licere, quacumque consuetudine immemorabili nequaquam obstante. Putarunt tamen Mercatores succumbentes, huiusmodi rescripto fun­damentum praebuisse opinionem ingestam forte partibus : Se distrahere velle Merces apertis Apothecarum foribus. Instaurato proinde iudicio, ac mente pate­facta, validiore conatu obiectae consuetudini immemorabili institerunt. Con­gregatio tamen die 27 martii 1683 in priori sententia, et decreto perstitit, silentiumque Mercatoribns imposuit.

§ 25. Mercatibus succedunt Nundinae, quarum respectu propositum no­strum esset ea decernere, quae de Mercatibus statuimus, pleno corde illis inhaerentes, qui Festos Dies, qua decet cura ac sedula religione, sanctificari a Christifidelibus cupiunt, et pro viribus enituntur. Sed ne peiora contingant absurda, praecipimus quod possumus, non quod optamus.

§ 26. Neminem certe latet, quo flagraverit zelo, quantumque divini honoris fuerit studiosus, celebratissimus Pontifex Alexander III Noster Praedecessor. Ratione tamen pari, ac necessitate compulsus, indulsit quibusdam Populis, ut diebus Dominicis, aliisque Festis, piscarentur, maioribus dumtaxat Solemni­tatibus exceptis; dummodo piscatione peracta, congruentem eleemosynam impertirent vicinis Ecclesiis, et pauperibus Iesu Christi, ut habetur in Cap. Licet, de Feriis.

§ 27. Dum in minoribus constituti a Secretis eramus memoratae Con­gregationis Concilii Tridentini Interpretis, prae manibus habuimus Indultum fel. record. Sixti Papae V Praedecessoris Nostri, qui ad preces cuiusdam Abbatis Ordinis S. Benedicti Dioecesis Gerunden. facultatem impertitus est piscandi Diebus Festis habitatoribus Castri, mari adiacentis, post auditam Missam, et post meridiem, adiecto onere tribuendi Abbati, eiusque Monasterio tertiam lucri partem, in Ecclesiae instaurationem pie erogandain. Quae con­ditio progressu temporum cum nimis onerosa visa sit Piscatoribus, paupertate pressis, et exhaustis dispendio, quod Naves Piscatoriae exigebant; re ad Sacram Congregationem delata, imminutum fuit primaevum onus ad septi­mam partem, ut ex Decreto edito die 24 Augusti 1720.

§ 28. Fatemur sane, necessitatem, quae sese Alexandro III obiecerat, cum illa, in qua versamur, non esse conferendam. Nostra tamen gravis est, si illa fuit gravissima. Durum enim est, atque asperum id Populis adimere, quod Decessores Nostri peculiaribus Literis indulserunt. Res praeterea huiusmodi conditionis est, quae pluries vetita, atque sublata, denuo in pristinum morem emersit: de ipsa non una est Theologorum, et Canonistarum sententia. Quin- imo aliquot doctrina, et pietate illustres illam illicitam non habent. De re tandem agitur, qua sublata, minuerentur Populorum commoda, atque com­mercia, humanae vitae longe opportuna. E contra vero retineri alio modo

non potest, quam quo viget. Etenim difficillimum, ne dicamus impossibile deprehenditur, frequentes haberi posse Nundinas extra dies Festos, quibus confertim Populi confluunt, quovis alio soluti labore, ac negotio.

§ 29. Inter Nundinas, quae in Provinciis nostris aguntur, illustriores, ut bene nostis, sunt Senogallienses protractae multis diebus. Cum Anconitanam Ecclesiam Senogalliensi finitimam regeremus, non sine moerore intelleximus, tempore Nundinarum ea omnia fieri Festo etiam die, quae aliis hebdomadae diebus Divino cultui non consecratis, peragebantur. Huic malo occurrere satagentes, die 24 Augusti superioris anni Constitutionem Nostram de Nun­dinis Senogalliensibus publicavimus,1 qua praeter caetera iussimus, ut Diebus Festis Apothecae clauderentur; neque matutinis horis, aut vespertino tem­pore, quibus Divina Officia in Ecclesiis celebrantur, vel Dei verbum Populo nuntiatur, Contractus fierent. Imminutum vero hac de causa saecularibus negotiis tempus compensaturi, Nundinarum dies, cum iisdem Privilegiis et immunitatibus, opportune multiplicavimus. Exequutioni debitae iussa nostra hoc anno mandata, [meliorem atque utiliorem rerum ordinem pepererunt, magno omnium Civium et bene moratorum hominum solatio.

§ 30. Id ipsum, Ven. Fratres, et vos agite. Constituite, Auctoritate Nostra, matutinas, et vespertinas horas quibus Festo Die, quo Nundinae habentur, claudi debeant Apothecae, nec publica possint exerceri commercia, ut qui ad Nundinas confixerunt, Missae Sacrificio, et Divinis Officiis intersint, aliisque Christianis operibus Festum sanctificent. Vigilate, ut omnia plene, et exacte impleantur. Nos autem per Publicum Edictum non praetermittemus extendere Nundinarum privilegia ad diem sequentem, qui Festus non erit; ut temporalia negotia paucarum horarum spatio, propter Dei cultum et animarum salutem, intermissa, integri diei accessione commode peragantur.

§ 31. Haec sunt, Ven. Fratres, quae post maturum examen, auditamque gravium atque doctorum Virorum sententiam, de proposita quaestione Vobis significanda censuimus, quibus omnibus Apostolicam Benedictionem pera­manter impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 582-590].

1 Cf. N. 346.

Apostolica scripta mandamus, quatenus omni mora cessante in eisdem suis Ecclesiis, iuxta formam, et tenorem dicti Concilii personaliter resideant.

§ 9. Non obstantibus, etc.

Nulli ergo, etc.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 207-209].

110.

S; Pius V, const. Sanctissimus in Christo, 29 mart. 1566.

§ 1. Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster, Dominus Pius divina providentia Papa Quintus. Ad cuius notitiam pervenit, quod nonnulli Cathedralium, etiam forsan Metropolitanarum, Collegiatarum, et aliarum Ecclesiarum, necnon Monasteriorum, conventuum, domorum, et aliorum pio­rum locorum saecularium, et diversorum Ordinum, ac Militiarum regularium Praelati, Capitula, Clerici, Fratres, aliique superiores, et personae, antiquum Sanctae Romanae Ecclesiae ritum in statutis Missarum celebrandarum tem­poribus pervertere satagentes, diversas licentias et facultates, Missas, quae media nocte, seu in aurora Nativitatis, ac de mane Resurrectionis Domini nostri Iesu Christi, et forsan aliarum festivitatum iuxta praedictum ritum cele­brari consueverant, de sero etiam forsan circa solis occasum vigiliae festivita­tum earumdem in suis Ecclesiis, et Capellis celebrandi, seu celebrari faciendi, ab Apostolica Sede, vel eius Legatis, ac etiam maiori Poenitentiario pro tempore existente variis praetextibus impetraverunt, illisque iampridem utun­tur. Hoc ab antiquo Catholicae Ecclesiae instituto, Sanctorumque Patrum decretis deviare considerans, ac propterea hunc abusum ab Ecclesia Dei submovere volens, omnes ac singulas licentias, et facultates huiusmodi hac­tenus, etiam Motu proprio, vel quorumvis etiam Imperatorum, Regum, et aliorum Principum contemplatione, et ex quibusvis causis quomodolibet concessas, ac Apostolicas, et alias literas desuper confectas, illarum omnium tenores pro sufficienter expressis habens, Apostolica auctoritate, ex certa scientia revocavit, ac omnino cassavit, et annullavit.

§ 2. Hac praesenti perpetuo valitura Constitutione quibusvis Praelatis, Capitulis, Clericis, Fratribus, aliisque superioribus, et personis eorumdem Ecclesiarum, Monasteriorum, conventuum, domorum, et aliorum piorum loco­rum in virtute sanctae obedientiae, et sub indignationis suae, ac perpetuae suspensionis a divinis poena districtius inhibens, ne deinceps Missas vesper­tino tempore, huiusmodi licentiarum, et facultatum, aut alio quovis prae­textu celebrare, vel celebrari facere praesumant, ac mandans locorum Ordi­nariis, ut eamdem praesentem Constitutionem sub praedictis, et aliis sibi benevisis poenis per quoscumque Praelatos, Capitula, Clericos, Fratres, Supe­riores, et personas huiusmodi inviolabiliter observari faciant, contradictores quoslibet auctoritate Apostolica compescendo.

§ 3. Non obstantibus praemissis, ac quibusvis Constitutionibus, et Ordi­nationibus Apostolicis, necnon Ecclesiarum, Monasteriorum, Conventuum,

domorum, et aliorum locorum praedictorum, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis Apostolicis eisdem Ecclesiis, Monaste­riis, domibus et locis, illorumque Capitulis, Conventibus, Superioribus, et personis, ac Ordinibus sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum qui­busvis, etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, necnon irritantibus, et aliis decretis, etiam ad Imperatoris, Regum, Reginarum, Ducum, et aliorum Principum instantiam, aut eorum contem­platione, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, ac alias quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis, quibus omnibus ipsa Sanctitas Sua illo­rum tenores pro expressis habens, specialiter, et expresse derogavit, illaque quoad praemissa, cassavit penitus, et annullavit, ceterisque contrariis qui­buscumque.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 283].

111.

S. Pius V, cmist. Cum primum, i apr. 1566.

Cum primum Apostolatus officium divina Nobis dispositione commis­sum suscepimus, statim omnem curam, et cogitationem nostram in Domi­nici gregis fidei nostrae crediti salute defiximus, et Christifideles Deo iuvante, ita dirigere statuimus, ut a vitiis, et peccatis abstinentes, iter, quod ad vitam aeternam ducit, insistant

§ 1. Cum autem ad omnia, quae divinam maiestatem aliquo modo pos­sent offendere movenda, mentis nostrae aciem intenderimus, ea primum, et sine mora emendare decrevimus, quae Deo praeter cetera displicere, et iram eius provocare, cum divinae docent scripturae, tum gravissima exempla declarant, nempe divini cultus neglectum, simoniae labem, blasphemiae cri men, et libidinis naturae contrariae vitium execrandum, propter quae populi, et nationes, bellorum, famis, et pestilentiae calamitatibus, iusta Dei ultione saepe plectuntur. Et si autem contra eos, qui tam gravia crimina admise- rint, multae a Praedecessoribus nostris, Constitutiones editae fuerunt, tamen quia parum est leges edere, nisi sint, qui eas debitis temporibus exequantur.

§ 2. Idcirco ne qui forsan ex tolerantia sperare impunitatem audeant, scientes plerosque poenarum gravitate magis, quam Dei timore arceri solere a voluntate peccandi, omnes et singulas sententias, censuras, et poenas contra eos, qui talia deliquerint, latas confirmamus, et Apostolica auctoritate innovamus, nec de earum rigore quicquam relaxamus, achnonemusque eos, qui talia perpetrare veriti non fuerint, non solum subituros eas poenas, quae sacris sunt Canonibus constitutae, sed eas etiam, quas leges civiles commi- nantur, et nostri quoque arbitrii discretio pro personarum qualitate constituet.

§ 3. Mandantes Civitatum, et locorum Status nostri Ecclesiastici pro tempore Ordinariis, et Gubernatoribus: illis quidem sub poena suspensionis a divinis, his vero sub poena excommunicationis latae sententiae, ut quos

:ripta mandamus, quatenus omni mora cessante in eisdem suis ta formam, et tenorem dicti Concilii personaliter resideant. i obstantibus, etc. ïo, etc.

>m., tom. 4, II, p. 207-209].

110.

V, const. Sanctissimus in Christo, 29 mart. 1566.

ctissimus in Christo Pater, et Dominus noster, Dominus Pius lentia Papa Quintus. Ad cuius notitiam pervenit, quod nonnulli , etiam forsan Metropolitanarum, Collegiatarum, et aliarum necnon Monasteriorum, conventuum, domorum, et aliorum pio- saecularium, et diversorum Ordinum, ac Militiarum regularium itula, Clerici, Fratres, aliique superiores, et personae, antiquum anae Ecclesiae ritum in statutis Missarum celebrandarum tem- îrtere satagentes, diversas licentias et facultates, Missas, quae seu in aurora Nativitatis, ac de mane Resurrectionis Domini hristi, et forsan aliarum festivitatum iuxta praedictum ritum cep­erant, de sero etiam forsan circa solis occasum vigiliae festivita- m in suis Ecclesiis, et Capellis celebrandi, seu celebrari faciendi, Sede, vel eius Legatis, ac etiam maiori Poenitentiario pro ente variis praetextibus impetraverunt, illisque iampridem utun- antiquo Catholicae Ecclesiae instituto, Sanctorumque Patrum re considerans, ac propterea hunc abusum ab Ecclesia Dei •lens, omnes ac singulas licentias, et facultates huiusmodi hac- Vlotu proprio, vel quorumvis etiam Imperatorum, Regum, et :ipum contemplatione, et ex quibusvis causis quomodolibet Apostolicas, et alias literas desuper confectas, illarum omnium sufficienter expressis habens, Apostolica auctoritate, ex certa avit, ac omnino cassavit, et annullavit.

praesenti perpetuo valitura Constitutione quibusvis Praelatis, ricis, Fratribus, aliisque superioribus, et personis eorumdem lonasteriorum, conventuum, domorum, et aliorum piorum loco- ; sanctae obedientiae, et sub indignationis suae, ac perpetuae 1 divinis poena districtius inhibens, ne deinceps Missas vesper- huiusmodi licentiarum, et facultatum, aut alio quovis prae- e, vel celebrari facere praesumant, ac mandans locorum Ordi- dem praesentem Constitutionem sub praedictis, et aliis sibi iis per quoscumque Praelatos, Capitula, Clericos, Fratres, Supe-

nnac hiiïïicmr.r1î i"n..ir.: 1 ;+i.T---------------------- m»! —'.L —1          1:-1      

domorum, et aliorum locorum praedictorum, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis Apostolicis eisdem Ecclesiis, Monaste­riis, domibus et locis, illorumque Capitulis, Conventibus, Superioribus, et personis, ac Ordinibus sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum qui­busvis, etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, necnon irritantibus, et aliis decretis, etiam ad Imperatoris, Regum, Reginarum, Ducum, et aliorum Principum instantiam, aut eorum contem­platione, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, ac alias quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis, quibus omnibus ipsa Sanctitas Sua illo­rum tenores pro expressis habens, specialiter, et expresse derogavit, illaque quoad praemissa, cassavit penitus, et annullavit, ceterisque contrariis qui­buscumque.

[Bull. Rom., tom. 4, II, p. 283].

111.

S. Pius V, const. Cum primum, i apr. 1566.

Cum primum Apostolatus officium divina Nobis dispositione commis­sum suscepimus, statim omnem curam, et cogitationem nostram in Domi­nici gregis fidei nostrae crediti salute defiximus, et Christifideles Deo iuvante, ita dirigere statuimus, ut a vitiis, et peccatis abstinentes, iter, quod ad vitam aeternam ducit, insistant.

§ 1. Cum autem ad omnia, quae divinam maiestatem aliquo modo pos­sent offendere movenda, mentis nostrae aciem intenderimus, ea primum, et sine mora emendare decrevimus, quae Deo praeter cetera displicere, et iram eius provocare, cum divinae docent scripturae, tum gravissima exempla declarant, nempe divini cultus neglectum, simoniae labem, blasphemiae cri men, et libidinis naturae contrariae vitium execrandum, propter quae populi, et nationes, bellorum, famis, et pestilentiae calamitatibus, iusta Dei ultione saepe plectuntur. Et si autem contra eos, qui tam gravia crimina admise- rint, multae a Praedecessoribus nostris, Constitutiones editae fuerunt, tamen quia parum est leges edere, nisi sint, qui eas debitis temporibus exequantur.

§ 2. Idcirco ne qui forsan ex tolerantia sperare impunitatem audeant, scientes plerosque poenarum gravitate magis, quam Dei timore arceri solere a voluntate peccandi, omnes et singulas sententias, censuras, et poenas contra eos, qui talia deliquerint, latas confirmamus, et Apostolica auctoritate innovamus, nec de earum rigore quicquam relaxamus, admonemusque eos, qui talia perpetrare veriti non fuerint, non solum subituros eas poenas, quae sacris sunt Canonibus constitutae, sed eas etiam, quas leges civiles commi-


Fontes CIC t1 358