AUGOSTINUS - CONFESSIONES 95

95

CAPUT 7.

7.11. Iam itaque me, adiutor meus 17, illis vinculis solveras, et quaerebam, unde malum, et non erat exitus. Sed me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide, qua credebam et esse te et esse incommutabilem substantiam tuam et esse de hominibus curam et iudicium tuum et in Christo, filio tuo, Domino nostro, atque Scripturis sanctis, quas Ecclesiae tuae catholicae commendaret auctoritas, viam te posuisse salutis humanae ad eam vitam, quae post hanc mortem futura est. His itaque salvis atque inconcusse roboratis in animo meo quaerebam aestuans, unde sit malum. Quae illa tormenta parturientis cordis mei, qui gemitus, Deus meus! Et ibi erant aures tuae nesciente me. Et cum in silentio fortiter quaererem, magnae voces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. Tu sciebas, quid patiebar, et nullus hominum. Quantum enim erat, quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum! Numquid totus tumultus animae meae, cui nec tempora nec os meum sufficiebat, sonabat eis? Totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum et lumen oculorum meorum non erat mecum 18. Intus enim erat, ego autem foris, nec in loco illud. At ego intendebam in ea, quae locis continentur, et non ibi inveniebam locum ad requiescendum, nec recipiebant me ista, ut dicerem: "Sat est", et: "Bene est", nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. Superior enim eram istis, te vero inferior, et tu gaudium verum mihi subdito tibi et tu mihi subieceras quae infra me creasti 19. Et hoc erat rectum temperamentum et media regio salutis meae, ut manerem ad imaginem tuam 20 et tibi serviens dominarer corpori. Sed cum superbe contra te surgerem et currerem adversus Dominum in cervice crassa scuti mei 21, etiam ista infima supra me facta sunt et premebant, et nusquam erat laxamentum et respiramentum. Ipsa occurrebant undique acervatim et conglobatim cernenti, cogitanti autem imagines corporum ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: "Quo is, indigne et sordide?". Et haec de vulnere meo creverant, quia humiliasti tamquam vulneratum superbum 22, et tumore meo separabar abs te et nimis inflata facies claudebat oculos meos.

Acris sed salubris medicina Dei.

96

CAPUT 8.

8.12. Tu vero, Domine, in aeternum manes 23 et non in aeternum irasceris nobis 24 quoniam miseratus es terram et cinerem 25, et placuit in conspectu tuo 26 reformare deformia mea. Et stimulis internis agitabas me 27, ut impatiens essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. Et residebat tumor meus ex occulta manu medicinae tuae aciesque conturbata et contenebrata mentis meae acri collyrio salubrium dolorum de die in diem 28 sanabatur.

Platonicorum doctrina

Multa vera Aug. invenit in libris Platonicorum.

97

CAPUT 9.

9.13. Et primo uolens ostendere mihi, quam resistas superbis, humilibus autem des gratiam 29 et quanta misericordia tua demonstrata sit hominibus via humilitatis, quod Verbum tuum caro factum est et habitavit inter homines 30, procurasti mihi per quemdam hominem immanissimo typho turgidum quosdam Platonicorum libros ex Graeca lingua in Latinam versos, et ibi legi non quidem his verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est, in eo vita est, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt; et quia hominis anima, quamvis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed Verbum, Deus, est lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; et quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Quia vero in sua propria venit et sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius 31, non ibi legi.

9.14. Item legi ibi, quia Verbum, Deus, non ex carne, non ex sanguine non ex voluntate viri neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est; sed quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis 32, non ibi legi. Indagavi quippe in illis litteris varie dictum et multis modis, quod sit Filius in forma Patris non rapinam arbitratus esse aequalis Deo, quia naturaliter id ipsum est, sed quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo, humiliavit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod Deus eum exaltavit a mortuis et donavit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genuflectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris 33, non habent illi libri. Quod enim ante omnia tempora et supra omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus tibi et quia de plenitudine eius 34 accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se 35 sapientiae renovantur, ut sapientes sint, est ibi; quod autem secundum tempus pro impiis mortuus est 36 et Filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis omnibus tradidisti eum 37, non est ibi. Abscondisti enim haec a sapientibus et revelasti ea parvulis 38, ut venirent ad eum laborantes et onerati et reficeret eos, quoniam mitis est et humilis corde 39, et diriget mites in iudicio et docet mansuetos vias suas 40 videns humilitatem nostram et laborem nostrum et dimittens omnia peccata nostra 41. Qui autem cothurno tamquam doctrinae sublimioris elati non audiunt dicentem: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris 42, etsi cognoscunt Deum, non sicut Deum glorificant aut gratias agunt, sed evanescunt in cogitationibus suis et obscuratur insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes stulti facti sunt 43.

9.15. Et ideo legebam ibi etiam immutatam gloriam incorruptionis tuae in idola et varia simulalcra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium 44, videlicet Aegyptium cibum, quo Esau perdidit primogenita sua 45, quoniam caput quadrupedis pro te honoravit populus primogenitus 46, conversus corde in Aegyptum 47 et curvans imaginem tuam animam suam 48, ante imaginam vituli manducantis faenum 49. Inveni haec ibi et non manducavi. Placuit enim tibi, Domine, auferre opprobrium 50 diminutionis ab Iacob, ut maior serviret minori 51, et vocasti gentes in hereditatem tuam 52. Et ego ad te veneram ex gentibus et intendi in aurum, quod ab Aegypto voluisti ut auferret populus tuus 53, quoniam tuum erat, ubicumque erat. Et dixisti Atheniensibus per Apostolum tuum, quod in te vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam secundum eos dixerunt 54, et utique inde erant illi libri. Et non attendi in idola Aegyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant, qui transmutaverunt veritatem Dei in mendacium et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori 55.

In sese redit et supra mentem suam lucem Domini vidit.

98

CAPUT 10.

10.16. Et inde admonitus redire ad memet ipsum intravi in intima mea duce te et potui, quoniam factus es adiutor meus 56. Intravi et vidi qualicumque oculo animae meae supra eumdem oculum animae meae, supra mentem meam lucem incommutabilem, non hanc vulgarem et conspicuam omni carni nec quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista multo multoque clarius claresceret totumque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat, sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut oleum super aquam nec sicut caelum super terram, sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus ab ea. Qui novit veritatem, novit eam, et qui novit eam, novit aeternitatem. Caritas novit eam. O aeterna veritas et vera caritas et cara aeternitas! Tu es Deus meus 57, tibi suspiro die ac nocte 58. Et cum te primum cognovi, tu assumpsisti me 59, ut viderem esse, quod viderem, et nondum me esse, qui viderem. Et reverberasti infirmitatem aspectus mei radians in me vehementer, et contremui amore et horrore; et inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis 60, tamquam audirem vocem tuam de excelso 61: "Cibus sum grandium: cresce et manducabis me. Nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me". Et cognovi, quoniam pro iniquitate erudisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam meam 62, et dixi: "Numquid nihil est veritas, quoniam neque per finita neque per infinita locorum spatia diffusa est?". Et clamasti de longinquo 63: "Immo uero ego sum qui sum 64". Et audivi, sicut auditur in corde, et non erat prorsus, unde dubitarem faciliusque dubitarem vivere me quam non esse veritatem, quae per ea, quae facta sunt, intellecta conspicitur 65.

Res nec sunt omnino, nec omnino non sunt.

99

CAPUT 11.

11.17. Et inspexi cetera infra te et vidi nec omnino esse nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt, non esse autem, quoniam id quod es non sunt. Id enim vere est, quod incommutabiliter manet. Mihi autem inhaerere Deo bonum est 66, quia, si non manebo in illo, nec in me potero. Ille autem in se manens innovat omnia 67; et Dominus meus es, quoniam bonorum meorum non eges 68.

Quamdiu sunt, res bonae sunt.

100

CAPUT 12.

12.18. Et manifestatum est mihi, quoniam bona sunt, quae corrumpuntur, quae neque si summa bona essent, neque nisi bona essent, corrumpi possent, quia, si summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis corrumperetur, non esset. Nocet enim corruptio et, nisi bonum minueret, non noceret. Aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest, aut, quod certissimum est, omnia, quae corrumpuntur, privantur bono. Si autem omni bono privabuntur, omnino non erunt. Si enim erunt et corrumpi iam non poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. Et quid monstrosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora? Ergo si omni bono privabuntur, omnino nulla erunt; ergo quandiu sunt, bona sunt. Ergo quaecumque sunt, bona sunt, malumque illud, quod quaerebam unde esset, non est substantia, quia, si substantia esset, bonum esset. Aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum, aut substantia corruptibilis esset, quae nisi bona esset, corrumpi non posset. Itaque vidi et manifestatum est mihi, quia omnia bona tu fecisti et prorsus nullae substantiae sunt, quas tu non fecisti. Et quoniam non aequalia omnia fecisti, ideo sunt omnia, quia singula bona sunt et simul omnia valde bona, quoniam fecit Deus noster omnia bona valde 69.

Nec in Deo nec in universa creatura eius est malum.

101

CAPUT 13.

13.19. Et tibi omnino non est malum, non solum tibi sed nec universae creaturae tuae, quia extra te non est aliquid, quod irrumpat et corrumpat ordinem, quem imposuisti ei. In partibus autem eius quaedam quibusdam quia non conveniunt, mala putantur; et eadem ipsa conveniunt aliis et bona sunt et in semet ipsis bona sunt. Et omnia haec, quae sibimet invicem non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem caelum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi. Et absit, iam ut dicerem: "Non essent ista", quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed iam etiam de solis istis laudare te deberem, quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum tuum, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestiae et omnia pecora, reptilia et volatilia pinnata; reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus laudant nomen tuum 70. Cum vero etiam de caelis te laudent, laudent te, Deus noster, in excelsis omnes angeli tui, omnes Virtutes tuae, sol et luna, omnes stellae et lumen, caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen 71 tuum; non iam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam, et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora iudicio saniore pendebam.

Insana Manichaeorum opinio de duabus substantiis.

102

CAPUT 14.

14.20. Non est sanitas 72 eis, quibus displicet aliquid creaturae tuae, sicut mihi non erat, cum displicerent multa, quae fecisti. Et quia non audebat anima mea, ut ei displiceret Deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. Et inde ierat in opinionem duarum substantiarum et non requiescebat et aliena loquebatur. Et inde rediens fecerat sibi Deum per infinita spatia locorum omnium et eum putaverat esse te et eum collocaverat in corde suo et facta erat rursus templum idoli sui 73 abominandum tibi. Sed posteaquam fovisti caput nescientis et clausisti oculos meos, ne viderent vanitatem 74, cessavi de me paululum, et consopita est insania mea; et evigilavi in te et vidi te infinitum aliter, et visus iste non a carne trahebatur.

Omnia vera sunt in quantum sunt.

103

CAPUT 15.

15.21. Et respexi alia et vidi tibi debere quia sunt et in te cuncta finita, sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu veritate, et omnia vera sunt, in quantum sunt, nec quidquam est falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. Et vidi, quia non solum locis sua quaeque suis conveniunt sed etiam temporibus et quia tu, qui solus aeternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari, quia omnia spatia temporum, et quae praeterierunt et quae praeteribunt, nec abirent nec venirent nisi te operante et manente.

Iniquitas est perversitas detortae voluntatis.

104

CAPUT 16.

16.22. Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est et panis, qui sano suavis est, et oculis aegris odiosa lux, quae puris amabilis. Et iustitia tua displicet iniquis, nedum vipera et vermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus, quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi, apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. Et quaesivi, quid esset iniquitas, et non inveni substantiam, sed a summa substantia, te Deo, detortae in infima voluntatis perversitatem proicientis intima sua 75 et tumescentis foras.

Aug. ascendit gradatim a corporibus ad Deum.

105

CAPUT 17.

17.23. Et mirabar, quod iam te amabam, non pro te phantasma, et non stabam frui Deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo moxque diripiebar abs te pondere meo et ruebam in ista cum gemitu; et pondus hoc consuetudo carnalis. Sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse, cui cohaererem, sed nondum me esse, qui cohaererem, quoniam corpus, quod corrumpitur, aggravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 76, eramque certissimus, quod invisibilia tua a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus et divinitas 77 tua. Quaerens enim, unde approbarem pulchritudinem corporum sive caelestium sive terrestrium et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus iudicanti et dicenti: "Hoc ita esse debet, illud non ita", hoc ergo quaerens, unde iudicarem, cum ita iudicarem, inveneram incommutabilem et veram veritatis aeternitatem supra mentem meam commutabilem. Atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam atque inde ad eius interiorem vim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, et quousque possunt bestiae, atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam, ad quam refertur iudicandum, quod sumitur a sensibus corporis; quae se quoque in me comperiens mutabilem erexit se ad intellegentiam suam et abduxit cogitationem a consuetudine 78, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inveniret quo lumine aspergeretur, cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabile praeferendum esse mutabili, unde nosset ipsum incommutabile (quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa praeponeret) et pervenit ad id, quod est in ictu trepidantis aspectus. Tunc vero invisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi, sed aciem figere non evalui et repercussa infirmitate redditus solitis non mecum ferebam nisi amantem memoriam et quasi olefacta desiderantem, quae comedere nondum possem.

Dei et hominum Mediator est Christus.

106

CAPUT 18.

18.24. Et quaerebam viam comparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inveniebam, donec amplecterer mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum 79, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 80, vocantem et dicentem: Ego sum via et veritas et vita 81, et cibum, cui capiendo invalidus eram, miscentem carni, quoniam Verbum caro factum est 82, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. Non enim tenebam Deum meum Iesum humilis humilem nec cuius rei magistra esset eius infirmitas noveram. Verbum enim tuum, aeterna veritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem aedificavit sibi humilem domum 83 de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur videntes ante pedes suos infirmam divinitatem ex participatione tunicae pelliciae nostrae 84 et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens levaret eos.

Quid falso senserint de Christo Aug. et Alypius.

107

CAPUT 19.

19.25. Ego vero aliud putabam tantumque sentiebam de Domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae viro, cui nullus posset aequari, praesertim quia mirabiliter natus ex Virgine ad exemplum contemnendorum temporalium prae adipiscenda immortalitate divina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse videbatur. Quid autem sacramenti haberet Verbum caro factum 85, ne suspicari quidem poteram. Tantum cognoveram ex his, quae de illo scripta traderentur, quia manducavit et bibit, dormivit, ambulavit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est, non haesisse carnem illam Verbo tuo nisi cum anima et mente humana. Novit hoc omnis, qui novit incommutabilitatem Verbi tui, quam ego iam noveram, quantum poteram, nec omnino quidquam inde dubitabam. Etenim nunc movere membra corporis per voluntatem, nunc non movere, nunc aliquo affectu affici, nunc non affici, nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio propria sunt mutabilitatis animae et mentis. Quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio neque in illis litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. Quia itaque vera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam, non corpus tantum hominis aut cum corpore sine mente animum sed ipsum hominem, non persona veritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia et perfectiore participatione sapientiae praeferri ceteris arbitrabar. Alypius autem Deum carne indutum ita putabat credi a catholicis, ut praeter Deum et carnem non esset in Christo, animam mentemque hominis non existimabat in eo praedicari. Et quoniam bene persuasum tenebat ea, quae de illo memoriae mandata sunt, sine vitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam christianam fidem pigrius movebatur. Sed postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens catholicae fidei collaetatus et contemperatus est. Ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo, quod Verbum caro factum est, quomodo catholica veritas a Photini falsitate dirimatur. Improbatio quippe haereticorum facit eminere, quid Ecclesia tua sentiat et quid habeat sana doctrina 86. Oportuit enim et haereses esse, ut probati 87 manifesti fierent inter infirmos.

Aug. vanitatem, non humilitatem, adeptus erat.

108

CAPUT 20.

20.26. Sed tunc lectis Platonicorum illis libris posteaquam inde admonitus quaerere incorpoream ueritatem invisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta 88 conspexi et repulsus sensi, quid per tenebras animae meae contemplari non sinerer, certus esse te et infinitum esse nec tamen per locos finitos infinitosve diffundi et vere te esse, qui semper idem ipse esses 89, ex nulla parte nulloque motu alter aut aliter, cetera vero ex te esse omnia 90, hoc solo firmissimo documento, quia sunt, certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. Garriebam plane quasi peritus et, nisi in Christo, salvatore nostro 91, viam tuam quaererem, non peritus sed periturus essem. Iam enim coeperam velle videri sapiens plenus poena mea et non flebam, insuper et inflabar scientia. Ubi enim erat illa aedificans caritas a fundamento humilitatis, quod est Christus Iesus 92? Aut quando illi libri me docerent eam? In quos me propterea, priusquam Scripturas tuas considerarem, credo voluisti incurrere, ut imprimeretur memoriae meae, quomodo ex eis affectus essem et, cum postea in libris tuis mansuefactus essem et curantibus digitis tuis contrectarentur vulnera mea, discernerem atque distinguerem, quid interesset inter praesumptionem et confessionem, inter videntes, quo eumdum sit, nec videntes, qua, et viam ducentem ad beatificam patriam non tantum cernendam sed et habitandam. Nam si primo sanctis tuis Litteris informatus essem et in earum familiaritate obdulcuisses mihi et post in illa volumina incidissem, fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu, quem salubrem imbiberam, perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisque didicisset.

Avidissime et fructuose apostolum Paulum legit.

109

CAPUT 21.

21.27. Itaque avidissime arripui venerabilem stilum spiritus tui et prae ceteris apostolum Paulum, et perierunt illae quaestiones, in quibus mihi aliquando visus est adversari sibi et non congruere testimoniis Legis et Prophetarum 93 textus sermonis eius, et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum 94, et exsultare cum tremore didici 95. Et coepi et inveni, quidquid illac verum legeram, hac cum commendatione gratiae tuae dici, ut qui videt non sic glorietur, quasi non acceperit non solum id quod videt, sed etiam ut videat (quid enim habet quod non accepit? 96) et ut te, qui es semper idem 97, non solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut teneat, et qui de longinquo videre non potest, viam tamen ambulet, qua veniat et videat et teneat, quia, etsi condelectetur homo legi Dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis repugnante legi mentis suae et se captivum ducente in lege peccati, quae est in membris eius 98? Quoniam iustus es, Domine; nos autem peccavimus, inique fecimus 99, impie gessimus, et gravata est super nos manus tua , et iuste traditi sumus antiquo peccatori, praeposito mortis, quia persuasit voluntati nostrae similitudinem voluntatis suae, qua in veritate tua non stetit . Quid faciet miser homo? Quis eum liberabit de corpore mortis huius nisi gratia tua per Iesum Christum Dominum nostrum , quem genuisti coaeternum et creasti in principio viarum tuarum , in quo princeps huius mundi non invenit quidquam morte dignum , et occidit eum: et evacuatum est chirographum, quod erat contrarium nobis ? Hoc illae litterae non habent. Non habent illae paginae vultum pietatis huius, lacrimas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum , populi salutem, sponsam civitatem , arram Spiritus Sancti , poculum pretii nostri. Nemo ibi cantat: Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum: etenim ipse Deus meus et salutaris meus, susceptor meus; non movebor amplius . Nemo ibi audit vocantem: Venite ad me, qui laboratis. Dedignantur ab eo discere, quoniam mitis est et humilis corde . Abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis . Et aliud est de silvestri cacumine videre patriam pacis et iter ad eam non invenire et frustra conari per invia circum obsidentibus et insidiantibus fugitivis desertoribus cum principe suo leone et dracone , et aliud tenere viam illuc ducentem cura caelestis imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui caelestem militiam deseruerunt; vitant enim eam sicut supplicium. Haec mihi inviscerabantur miris modis, cum minimum Apostolorum tuorum legerem, et consideraveram opera tua et expaveram .

LIBER OCTAVUS

CONVERSIO AD UNUM VERUM DEUM

Conloquium cum Simpliciano

Simplicianus servus Dei.

110

CAPUT 1.

1.1. Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi et confitear misericordias tuas super me 1. Perfundantur ossa mea dilectione tua et dicant: Domine, quis similis tibi? 2 Dirupisti vincula mea: sacrificem tibi sacrificium laudis 3. Quomodo dirupisti ea, narrabo, et dicent omnes, qui adorant te, cum audiunt haec: Benedictus Dominus 4 in caelo et in terra 5; magnum et mirabile nomen eius 6. Inhaeserant praecordiis meis verba tua, et undique circumvallabar abs te 7. De vita tua aeterna certus eram, quamvis eam in aenigmate et quasi per speculum 8 videram; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. De mea vero temporali vita nutabant omnia et mundandum erat cor a fermento veteri 9; et placebat via ipse Salvator et ire per eius angustias 10 adhuc pigebat. Et immisisti in mentem meam visumque est bonum in conspectu meo 11 pergere ad Simplicianum, qui mihi bonus apparebat servus tuus et lucebat in eo gratia tua. Audieram etiam, quod a iuventute sua devotissime tibi viveret; iam vero tunc senuerat et longa aetate in tam bono studio sectandae vitae tuae multa expertus, multa edoctus mihi videbatur: et vere sic erat. Unde mihi ut proferret volebam conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua 12.

Aug. etiam tum tenaciter colligabatur ex femina.

1.2. Videbam enim plenam Ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic 13. Mihi autem displicebat, quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat valde non iam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae ad tolerandam illam servitutem tam gravem. Iam enim me illa non delectabant prae dulcedine tua et decore domus tuae, quam dilexi 14, sed adhuc tenaciter colligabar ex femina, nec me prohibebat Apostolus coniugari, quamvis exhortaretur ad melius maxime volens omnes homines sic esse, ut ipse erat 15. Sed ego infirmior eligebam molliorem locum et propter hoc unum volvebar in ceteris languidus et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus, quas nolebam pati, congruere cogebar vitae coniugali, cui deditus obstringebar. Audieram ex ore veritatis 16 esse spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum; sed, qui potest, inquit, capere, capiat 17. Vani sunt certe omnes homines, quibus non inest Dei scientia, nec de his, quae videntur bona, potuerunt invenire eum, qui est 18. At ego iam non eram in illa vanitate; transcenderam eam et contestante universa creatura inveneram te Creatorem nostrum et Verbum tuum apud te Deum tecumque unum Deum, per quod creasti omnia 19. Et est aliud genus impiorum, qui cognoscentes Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt 20. In hoc quoque incideram, et dextera tua suscepit me 21 et inde ablatum posuisti, ubi convalescerem, quia dixisti homini: Ecce pietas est sapientia 22, et: Noli velle videri sapiens 23, quoniam dicentes se esse sapientes stulti facti sunt 24. Et inveneram iam bonam margaritam, et venditis omnibus, quae haberem, emenda erat 25, et dubitabam.

Victorini rhetoris conversio a Simpliciano narrata.

111

CAPUT 2.

2.3. Perrexi ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tunc episcopi Ambrosii et quem vere ut patrem diligebat. Narravi ei circuitus erroris mei. Ubi autem commemoravi legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam, rhetor urbis Romae, quem christianum defunctum esse audieram, in Latinam linguam transtulisset, gratulatus est mihi, quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa huius mundi 26, in istis autem omnibus modis insinuari Deum et eius Verbum. Deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi sapientibus absconditam et revelatam parvulis 27, Victorinum ipsum recordatus est, quem, Romae cum esset, familiarissime noverat, deque illo mihi narravit quod non silebo. Habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex et omnium liberalium doctrinarum peritissimus quique philosophorum tam multa legerat et diiudicaverat, doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne praeclari magisterii, quod cives huius mundi eximium putant, statuam Romano foro meruerat et acceperat, usque ad illam aetatem venerator idolorum sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata spirabat populi Pelusiam et omnigenum Deum monstra et Anubem latratorem, quae aliquando

contra Neptunum et Venerem contraque Minervam 28

tela tenuerant et a se victis iam Roma supplicabat, quae iste senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitaverat, non erubuerit esse puer Christi tui et infans fontis tui 29 subiecto collo 30 ad humilitatis iugum 31 et edomita fronte ad crucis opprobrium 32.

2.4. O Domine, Domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti montes et fumigaverunt 33, quibus modis te insinuasti illi pectori? Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam Scripturam omnesque christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: "Noveris me iam esse christianum". Et respondebat ille: "Non credam nec deputabo te inter christianos, nisi in Ecclesia Christi videro". Ille autem irridebat dicens: "Ergo parietes faciunt christianos?". Et hoc saepe dicebat, iam se esse christianum, et Simplicianus illud saepe respondebat et saepe ab illo parietum irrisio repetebatur. Amicos enim suos reverebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae dignitatis quasi ex cedris Libani, quas nondum contriverat Dominus 34, graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. Sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem timuitque negari a Christo coram angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri 35, reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis humilitatis Verbi tui et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat, depuduit vanitati et erubuit veritati subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat: "Eamus in ecclesiam: christianus volo fieri". At ille non se capiens laetitia perrexit cum eo. Ubi autem imbutus est primis instructionis sacramentis, non multo post etiam nomen dedit, ut per baptismum regeneraretur mirante Roma, gaudente Ecclesia. Superbi videbant et irascebantur, dentibus suis stridebant et tabescebant 36. Servo autem tuo Dominus Deus erat spes eius et non respiciebat in vanitates et insanias mendaces 37.

2.5. Denique ut ventum est ad horam profitendae fidei, quae verbis certis conceptis retentisque memoriter de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romae reddi solet ab eis, qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut nonnullis, qui verecundia trepidaturi videbantur, offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. Non enim erat salus, quam docebat, in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas insanorum? Itaque ubi ascendit, ut redderet, omnes sibimet invicem, quisque ut eum noverat, instrepuerunt nomen eius strepitu gratulationis. Quis autem ibi eum non noverat? Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum collaetantium: "Victorinus, Victorinus". Cito sonuerunt exsultatione, quia videbant eum, et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntiavit ille fidem veracem praeclara fiducia, et volebant eum omnes rapere intro in cor suum. Et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium manus erant.

Maius est gaudium hominis de maiore periculo liberati.

112

CAPUT 3.

3.6. Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae et de maiore periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset aut periculum minus fuisset? Etenim tu quoque, misericors Pater, plus gaudes de uno paenitente quam de nonaginta novem iustis, quibus non opus est paenitentia 38. Et nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus quam exsultantibus pastoris umeris reportetur ovis, quae erraverat 39, et drachma referatur in thesauros tuos collaetantibus vicinis mulieri, quae invenit 40, et lacrimas excutit gaudium sollemnitatis domus tuae 41, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus erat et revixit, perierat et inventus est 42. Gaudes quippe in nobis et in angelis tuis sancta caritate sanctis. Nam tu semper idem 43, qui ea quae non semper nec eodem modo sunt eodem modo semper nosti omnia 44.

3.7. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inventis aut redditis rebus, quas diligit, quam si eas semper habuisset? Contestantur enim et cetera et plena sunt omnia testimoniis clamantibus: "Ita est". Triumphat victor imperator et non vicisset, nisi pugnavisset, et quanto maius periculum fuit in proelio, tanto est gaudium maius in triumpho. Iactat tempestas navigantes minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt 45: tranquillatur caelum et mare, et exsultant nimis, quoniam timuerunt nimis. Aeger est carus et vena eius malum renuntiat; omnes, qui eum salvum cupiunt, aegrotant simul animo: fit ei recte et nondum ambulat pristinis viribus, et fit iam tale gaudium, quale non fuit, cum antea salvus et fortis ambularet. Easque ipsas voluptates humanae vitae etiam non inopinatis et praeter voluntatem irruentibus, sed institutis et voluntariis molestiis homines adquirunt. Edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi praecedat esuriendi et sitiendi molestia. Et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. Et institutum est, ut iam pactae sponsae non tradantur statim ve vilem habeat maritus datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam.

3.8. Hoc in turpi et exsecranda laetitia, hoc in ea, quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae, hoc in eo, qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est; ubique maius gaudium molestia maiore praeceditur. Quid est hoc 46, Domine Deus meus, cum tu aeternum tibi, tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? Quid est, quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? An is est modus earum, et tantum dedisti eis, cum a summis caelorum 47 usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum omnia genera bonorum et omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locares et suis quaeque temporibus ageres? Ei mihi, quam excelsus es in excelsis et quam profundus in profundis 48! Et nusquam recedis, et vix redimus ad te.

Conversio virorum insignium multis gaudium affert et saluti est.


AUGOSTINUS - CONFESSIONES 95