Aug de consensu evang. 307

307

CAP 7. De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur.

27. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi 127. Marcus similiter: Et confestim mane, inquit, consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato 128. Lucas autem, posteaquam complevit narrando Petri negationem, recapitulavit quae cum Domino gesta sunt iam, ut apparet, circa mane atque ita contexuit narrationem: Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes, et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes: " Prophetiza nobis, quis est qui te percussit? ", et alia multa blasphemantes dicebant in eum. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae, et duxerunt illum in concilium suum dicentes: " " Si tu es Christus, dic nobis ". Et ait illis: " Si vobis dixero, non creditis mihi; si autem et interrogavero, non respondetis mihi, neque dimittetis. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ". Dixerunt autem omnes: " Tu ergo es Filius Dei? ". Qui ait: vos dicitis, quia ego sum. At illi dixerunt: " Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore eius eius ". Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum 129. Haec omnia narravit Lucas, ubi intellegitur, quod etiam Matthaeus et Marcus narraverunt 130, quod interrogatus sit
Dominus, utrum ipse esset Filius Dei, et quod dixerit: Dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli 131, iam lucescente die gestum, quando Lucas dicit: Et ut factus est dies 132; atque ita narrat similia, etsi quid etiam ipse commemorat quod illi tacuerunt. Nocte autem intellegimus per falsos testes actum esse cum Domino quod breviter commemoraverunt Matthaeus et Marcus 133, Lucas tacuit, qui enarravit quae circa mane sunt gesta. Nam et illi, id est Matthaeus et Marcus, contexuerunt narrationem in his quae cum Domino acta sunt usque ad mane 134, sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem, qua terminata redierunt ad mane, ut inde cetera contexerent, quousque perducerent quae cum Domino acta erant, sed nondum commemoraverant quod mane factumesset 135. Ioannes quoque, cum ea quae cum gesta sunt, ex quanta parte visum est, et Petri negationem totam commemorasset, adducunt ergo, inquit, Iesum ad Caiphan in preaetorium. Erat autem mane 136. Ubi intellegimus aut aliquam fuisse causam, quae coegerit Caiphan esse in praetorio nec esse praesentem, cum alii principes sacerdotum haberent de Domino quaestionem, aut in domo eius fuisse praetorium. Tamen ad ipsum ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est. Sed quia iam tamquam convictum reum adducebant, Caiphae autem iam antea visum fuerat, ut Iesus moreretur, nulla mora interposita est, quin occidendus Pilato traderetur. Quae igitur per Pilatum cum Domino gesta sunt, ita Matthaeus narrat.
28. Ac primum excucurrit inde, ut commemoraret exitum Iudae traditoris, quem solus narravit, ita dicens: Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quia damnatus est, paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: " Peccavi tradens sanguinem iustum ". At illi dixerunt: " Quid ad nos? Tu videris ". Et proiectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotumacceptis argenteis dixerunt: "Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ". Consilio autem finito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemac, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: " Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt filii Israel et et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus " 137.
29. Si quis autem movetur, quod hoc testimonium non invenitur in scriptura Ieremiae prophetae, et ideo putat fidei Evangelistae aliquid derogandum, primo noverit non omnes codices Evangeliorum habere, quod per Ieremiam dictum sit, sed tantummodo per Prophetam. Possemus ergo dicere his potius codicibusesse credendum, qui Ieremiae nomen non habent. Dictum est enim hoc per prophetam, sed Zachariam, unde putatur codices esse mendosos, qui habent nomen Ieremiae, quia vel Zachariae habere debuerunt vel nullius, sicut quidam, sed tamen per prophetam prophetam dicentem, qui utique intellegitur Zacharias. Sed utatur ista defensione cui placet; mihi autem cur non placeat,haec causa est, quia et plures codices habent Ieremiae nomen et qui diligentius in graecis exemplaribus Evangelium consideraverunt in antiquioribus graecis ita se perhibent invenisse: et nulla fuit causa, cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret; cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione, quod hoc testimonium apud Ieremiam non inveniretur.
30. Quid ergo intellegendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio providentiae Dei, qua mentes Evangelistarum sunt gubernatae? Potuit enim fieri, ut animo Matthei Evangelium conscribentis pro Zacharia Ieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae Sancto Spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita Dominus hoc scribi constituit. Cur autem ita constituerit Dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos Prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit, quam si omnium omnia Prophetarum uno unius hominis ore dicerentur, et ideo indubitanter accipi debere quaecumque per eos Sanctus Spiritus dixitet singula esse omnium et omnia singulorum. Cum igitur et quae dicta sunt per Ieremiam tam sint Zachariae quam Ieremiae et quae dicta sunt per Zachariam tam sint Ieremiae quam Zachariae, quid opus erat, ut emendaret Matthaeus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset ac non potius sequens auctoritatem Spiritus Sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei Dominus, ad informandos nos tantam verborum suorum inter Prophetas esse concordiam, ut non absurde, immo congruentissime etiam Ieremiae deputaremus quod per Zachariam dictum repperiremus? Si enim hodie quisquam volens alicuius verba indicare, dicat nomen alterius, a quo dicta non sint, qui tamen sit amicissimus et familiaritate coniunctissimus illius, cuius verba dicere voluit, et continuo recordatus alium pro alio se dixisse ita se colligat atque corrigat, ut tamen dicat: " Bene dixi ", quid aliud intuens nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cuius verba dicere voluit et alium cuius ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse quale si ille dixisset, quanto magis hoc de Prophetis sanctis intellegendum et maxime commendandum fuit, ut omnium librostamquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inveniretur, et in quo maior esset constantia veritatis, quam si omnia illaunus homo quamlibet doctissimus loqueretur? Quod ergo hinc argumentum sumere conantur vel infideles vel imperiti homines quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum Evangelistarum, hoc potius debent assumere fideles et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam Prophetarum.
31. Est alia causa, quae mihi videtur alio tempore diligentius pertractanda, ne amplius sermonem protendamus, quam huius operis terminandi necessitas flagitat, cur hoc nomen Ieremiae in testimonio Zachariae sic manere permissum vel potius Sancti Spiritus auctoritate praeceptum sit. Est apud Ieremiam, quod emerit agrum a filio fratris sui et dederit ei argentum 138, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est apud Zachariam, triginta argenteis, verumtamen agri emptio non est apud Zachariam; quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit Evangelista, quod modo de Domino completum est, ut hoc esset eius pretium, manifestum est, sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto quod Ieremias dixit hinc potuit mystice significari, ut non hic Zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Ieremiae, qui dixit de agro empto, ut lecto Evangelio atque invento nomine Ieremiae, lecto autem Ieremia et non inventotestimonio de triginta argenteis, invento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in Domino impletum est. Nam illud quod subiecit huic testimonio Matthaeus, cum ait: Quem appretiaverunt filii Israel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus 139, nec apud Zachariam nec apud Ieremiam reperitur. Unde magis ex persona ipsius Evangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia hoc ex Domini revelatione cognoverit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, huiusmodi pertinere prophetiam. Liber quippe empti agri apud Ieremiam iubetur mitti in vas fictile et emitur hic de pretio Domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum tamquam ad permansionem quietis eorum qui in hoc saeculo peregrinantes consepeliuntur Christo per baptismum 140. Nam et illam emptionem agri hoc significare Ieremiae dixit Dominus, quia erit permansio de captivitate liberatorum in illa terra. Haec tamquam delineanda arbitratus sum, cum admonerem, quid in his propheticis testimoniis in unum redactis et Evangelicae narrationi collatis diligentius attentiusque requiratur. Haec interposuit Matthaeus de Iuda traditore.



308

CAP 8. De his quae apud Pilatum gesta sunt.

32. Deinde sequitur et dicit: Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens:" Tu esrex Iudaeorum? ". Dicit ei Iesus: " Tu dicis ". Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus: " Non audis, quanta adversum te dicunt testimonia? ". Et non respondit ei ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent. Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: " Quem vultis dimittam vobis, Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ". Sciebat enim, quod per invidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum uxor eius dicens: " Nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per visum propter eum ". Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
Respondens autem praeses ait illis: " Quem vultis vobis de duobus dimitti? ". At illi dixerunt: " Barabbam ". Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Ait illis praeses: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamabant dicentes: " Crucifigatur! ". Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo dicens: " Innocens ego sum a sanguine iusti huius; vos videritis ". Et respondens universus populus dixit: " Sanguis eius super nos et super filios nostros ". Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur 141. Haec narravit Matthaeus per Pilatum gesta de Domino.
33. Marcus quoque paene isdem verbis et rebus concinit 142. Verba autem Pilati, quibus respondit populo petenti, ut sollemniter unus vinctus dimitteretur, ita refert: Pilatus autem respondit eis, et dixit: " Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? " 143. Matthaeus autem sic ait: Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: " Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum qui dicitur Christus? " 144. Nulla quaestio est, quod tacet ipsos petisse, ut aliquis eis dimitteretur, sed quaeri potest, quae verba Pilatus dixerit, utrum quae a Matthaeo an quae a Marco referuntur. Aliud enim videtur esse: Quem vultis dimittam vobis, Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? Aliud: Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? Sed quia christos reges dicebant, et qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse, an vellent dimitti sibi regem Iudaeorum, id est Christum, nihil interest sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba hoc solum volens dicere quod ad Dominum pertinebat, quando quidem in eorum responsione satis et ipse ostendit, quem sibi dimittivoluerint: Pontifices, inquit, concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. Sequitur autem et dicit: Pilatus autem iterum respondens ait illis: " Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? " 145. Unde iam satis apparet, quod id Marcus velit ostendere dicendo: regem Iudaeorum, quod Matthaeus dicendo: Christum. Non enim dicebantur christi regis nisi Iudaeorum: namque in eo etiam loco Matthaeus ait: Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? " 146. Ergo sequitur Marcus: At illi iterumclamaverunt: " Crucifige eum! ", quod ille ait: Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Et sequitur Marcus: Pilatus vero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamabant: "Crucifige eum! " 147. Hoc Matthaeus non dixit, sed quoniam dixit: Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret 148, dixit etiam eum lavisse manus coram populo, ut innocentem se a sanguine iusti significaret, quod item et Marcus et alii tacent. Satis ostendit etiam Matthaeus egisse praesidem cum populo, ut dimitteretur. Quod breviter significavit Marcus in eo quod refert Pilatum dixisse: Quid enim mali fecit? Deinde sic etiam ipse concludit quae per Pilatum cum Domino gesta sunt: Pilatus autem, inquit, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur 149. Haec apud praesidem gesta narravit Marcus.
34. Lucas apud Pilatum gesta sic narrat: Coeperunt autemaccusare illum dicentes: " Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse " 150. Hoc illi duo Evangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent, quod eum accusabant. Ergo iste etiam ipsa crimina quae falsa obiecerunt, aperuit. Tacuit autem quod ei dixit Pilatus: Non respondes quidquam? Vide, in quantis te accusant 151, sed plane sequitur et dicit quod etiam illi dixerunt: Pilatus autem interrogavit eum dicens: " Tu es rex Iudaeorum? ". At ille respondens ait: " Tu dicis " 152. Hoc autem Matthaeus et Marcus commemoraverunt, antequam dicerent compellatum Iesum, quod eis accusantibus non responderet 153. Nihil autem interest veritatis, quo ordine Lucas ista rettulerit, quemadmodum nihil interest, si alius aliquid tacet quod alius commemorat, quemadmodum in consequentibus dicit: Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: " Nihil invenio causae in hoc homine ". At illi invalescebant dicentes: " Commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc ". Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit, si homo Galilaeus esset, et ut cognovit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat in illis diebus. Herodes autem viso Iesu gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat autem illum multis sermonibus. At ipse nihil respondebat. Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem 154. Haec omnia, id est quod a Pilato ad Herodem Dominus missus est et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat, etiamsi aliquid ibi ait simile quod in aliis narrationum locis apud alios possit inveniri, ceteri autem ea tantum dicere voluerunt quae apud Pilatum gesta sunt, quousque Dominus crucifigendus traderetur. Rediens ergo Lucas ad ea quae apud praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod apud Herodem actumest, ita sequitur: Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: " Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusastis " 155. Hinc intellegimus eum praetermisisse, quemadmodum a Domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. Sed neque Herodes, inquit, nam remisi vos ad illum, et eccenihil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo illum dimittam. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Exclamavit autem simul universa turba dicens: " Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam ", qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: " Crucifige, crucifige illum! ". Ille autem tertio dixit ad illos: " Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam ". At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum 156. Matthaeus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit volens, ut dimitteretur Iesus, paucissimis verbis satis attestatus est, ubi ait: Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret 157, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamvis tacuerit, quotiens hoc efficere tentaverit, ut erueret Iesum furori eorum. Et Lucas itaque ita concludit, quod actum est apud praesidem: Et Pilatus, inquit, adiudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum 158.
35. Nunc eadem secundum Ioannem consideremus, id est quae per Pilatum facta sunt. Et ipsi, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Exiit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: " Quam accusationem affertis adversus hominen hunc? ". Responderunt et dixerunt ei: " Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum " 159. Hoc videndum est, ne contra sit ei quod Lucas dicit certa in eum dicta esse crimina et dicit quae dicta sint: Coeperunt autem, inquit, accusare illum dicentes: "Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse " 160. Quod vero nunc secundum Ioannem commemoravi, videntur Iudaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus: Quam accusationen affertis adversus hominem hunc? Responderunt enim: Si non esset hic hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, videlicet ut eorum auctoritatem secutus, quid ei obiceretur, desineret quaerere, sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. Ergo intellegere debemus et hoc dictum esse et illud quod Lucas commemoravit. Multa enim dicta et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum visum est decerpsit et in narratione sua posuit quod satis esse iudicavit. Nam etiam et ipse Ioannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis videbimus. Itaque sequitur: Dixit ergo eisPilatus: accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: " Nobis non licet interficere quemquam ", ut sermo Iesu impleretur, quem dixit significans qua esset morte moriturus. Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: " Tu es rex Iudaeorum? ". Respondit Respondit Iesus: " A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? " 161. Et hoc videretur non convenire illi quod ab aliis commemoratum est: Respondit Iesus: " Tu dicis " 162, nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse. Unde ostendit ea quae nunc dicit a ceteris potius Evangelistis tacita quam a Domino dicta non esse. Attende ergo cetera. Respondit, inquit, Pilatus: " Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? ". Respondit Iesus: " Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ". Dixit itaque ei Pilatus: " Ergo rex es tu? ". Respondit Iesus: "Tu dicis, quia rex sum ego " 163. Ecce quando ventum est ad id quod alii Evangelistae commemoraverunt. Sequitur ergo item dicente adhuc Domino quod ceteri tacuerunt: " Ego in hoc natus sum et ad hocveni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate audit meam vocem ". Dicit ei Pilatus: " Quid est veritas? ". Et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Iudaeos. Et dicit eis: " Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha. Vultis ergo ut dimittam vobis regem Iudaeorum? ". Clamaverunt rursum omnes dicentes: " Non hunc, sed Barabbam ". Erat autem Barabbas latro 164. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant: " Ave rex Iudaeorum! ", et dabant ei alapas. Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam invenio ". Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo ". Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: " Crucifige, crucifige! "; dicit eis Pilatus: " Accipite eum vos et crucifigite; ego enimnon invenio in eo causam ". Responderunt ei Iudaei: " Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit " 165. Hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione Iudaeorum dictum: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram 166, ut adiungatur: Quia Filium Dei se fecit. Sequitur itaque Ioannes et dicit: Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: " Unde es tu? ". Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: " Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et et potestatem habeo dimittere te? ". Respondit Iesus: " Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi esset datum desuper. Propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet ". Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari " 167. Huic potest congruere quod Lucas in eadem accusatione Iudaeorum ita narrat: cum dixissent: Invenimus eum subvertentem gentem nostram, adiecit: et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse 168. Ex quo solvitur illa quaestio, qua putari poterat Ioannes dixisse nullum a Iudaeis Domino crimen obiectum, quando responderunt et dixerunt ei: Si non esset hicmalefactor, non tibi tradidissemus eum 169. Sequitur ergo Ioannes et dicit: Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Pascha hora quasi sexta. Et dicit Iudaeis: " Ecce rex vester ". Illi autem clamabant: " Tolle, tolle, crucifige eum! ". Dixit eis Pilatus: " Regem vestrum crucifigam? ". Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem, tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur " 170. Haec narravit Ioannes per Pilatum gesta.


309

CAP 9. De illusione qua illusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Matthaeus, Marcus et Ioannes.

36. Consequens est iam, ut ipsam Domini passionem secundum quattuor Evangelistarum testimonia videamus, quam Matthaeus sic incipit: Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genuflexo ante eum illudebant dicentes: " Ave, rex Iudaeorum " 171. Hoc Marcus in eodem loco narrationis ita dicit: Militesautem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem, et induunt purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: " Ave, rex Iudaeorum ", et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum, et et ponentes genua adorabant eum 172. Intellegitur itaque quod Matthaeus ait: Clamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcum dixisse: Induunt purpuram. Pro regia enim purpura clamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam clamys habebat, quamvis esset coccinea Lucas hoc praetermisit. Ioannes autem antequam diceret, quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, commemoravit hoc dicens: Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit, et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum et veniebant ad eum et dicebant:" Ave, rex Iudaeorum ", et dabant ei alapas 173.
Unde apparet Matthaeum et Marcum recapitulando istud commemorasse, nonquod tunc factum sit, cum eum Pilatus iam crucifigendum tradidisset: Ioannes enim apud Pilatum dicit haec gesta satis evidenter unde isti quod praeterierant recoluerunt. Ad hoc pertinet etiam quod consequenter dicit Matthaeus: Et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant capite
eius.Et postquam illuserunt ei exuerunt eam chlamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent 174. Hoc, quod exuerunt clamydem et induerunt eum vestimentis eius, in fine factum intellegitur, cum iam duceretur. Marcus hoc ita dicit: Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura et induerunt eum vestimentis suis 175.


310

CAP 10. Quomodo non repugnet quod Evangelistae angariatum dicunt, qui portaret eius crucem.

37. Sequitur ergo Matthaeus: Exeuntes autem invenerunt hominem Cyreneum, nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius 176. Marcus quoque: Et educunt illum, inquit, ut crucifigerent eum. Et angariaverunt praetereuntem Simonem Cyreneum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius 177. Hoc Lucas ita dicit: Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum 178. Ioannes autem sic narrat: Susceperunt autem Iesum et eduxerunt. Et Et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, Hebraeice Golgotha, ubi eum crucifixerunt 179. Unde intellegitur, quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum. Simon autem ille in itinere angariatus est, de quo tres commemorant, cui postea data est portanda crux usque ad locum. Ita utrumque factum invenimus, primo id quod Ioannes dixit, deinde quod ceteri tres.


311

CAP 11. De potu quem dederunt ei priusquam commemorata esset eius crucifixio.

38. Sequitur itaque Matthaeus: Et venerunt, inquit, in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. In hoc loco apertissime consentiunt 180. Deinde adiungit idem Matthaeus: Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere 181. Hoc Marcus ita narrat: Et dabant ei bibere myrratum vinum et non accepit 182. Hoc intellegendum est Matthaeum dixisse: Cum felle mixtum. Fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum enim vinum amarissimum est, quamquam fieri possit, ut et felle et myrrha vinum amarissimum redderent. Quod ergo ait Marcus: Non accepit, intellegitur: non accepit ut biberet. Gustavit autem, sicut Matthaeum testis est; ut quod idem Matthaeus ait: Noluit bibere, hoc Marcus dixerit: Non accepit; tacuerit autem quod gustaverit.


312

CAP 12. De divisione vestimentorum eius.

39. Sequitur Matthaeus: Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes, et sedentes servabant eum 183. Hoc idem Marcus sic: Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret 184. Hoc Lucas sic ait: Dividentes vero vestimenta eius sortes miserunt, et stabat populus exspectans 185. Breviter a tribus dictum est. Ioannes autem distinctius hoc explicat, quemadmodum gestum sit. Milites ergo inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem, partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: " Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit ", ut Scriptura impleretur dicens: " Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem " 186.


313

CAP 13. De hora Dominicae passionis.

40. Sequitur Matthaeus: Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: " Hic est Iesus rex Iudaeorum " 187. Marcus autem, priusquam hoc dixisset, Erat autem, inquit, hora tertia et et crucifixerunt eum 188. Hoc enim subiungit, cum de vestium divisione dixisset, quae resdiligentissime consideranda est, ne magnum faciat errorem. Sunt enim qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consummatae intellegantur tres horae, ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intellegi, nisi Ioannes diceret hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha 189. Sequitur enim: Erat autem parasceve Pascha hora quasi sexta. Et dicit Iudaeis: " Ecce rex vester ". Illi autem clamabant: " Tolle, tolle! Crucifige eum ". Dixit eis Pilatus: " Regem vestrum crucifigam? ".
Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem ". Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur 190. Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci non intellegentes quidam putaverunt 191?
41. Prius enim, qua hora crucifigi potuerit, videamus; deinde videbimus, cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. Hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus a Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. Non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquidetiam de sexta esse coeperat. Numquam autem isti dicerent: Quinta et quadrans, aut: Quinta et triens, aut: Quinta et semis, aut aliquidhuiusmodi. Habent enim istum morem Scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus, sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem 192, quorum medios intuentes Matthaeus et Marcus dixerunt: Post dies sex 193. Praesertim quia tam moderate idem Ioannes locutus est, ut non diceret: " sexta ", sed quasi sexta 194. Quod si ita non diceret, sed tantum modo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui Scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione Domini nostri, donec completa sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres Evangelistae attestantur, Matthaeus, Marcus et Lucas 195.
42. Quaeramus iam consequenter, cur dixerit Marcus, cum commemorasset: Quod crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, et secutus adiunxerit: Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum 196. Iam certe dixerat: Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius. Sic etiam ceteri attestantur, quod eo crucifixo vestimenta divisa sunt. Si eius rei gestaetempus voluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia, ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat, qua hora Dominus ligno suspensus sit, unde posset huius vel error corrigi vel mendacium refutari? Sed quia sciebat a militibus suspensum Dominum, non a Iudaeis, sicut Ioannes apertissime dicit 197, occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse qui clamaverunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intellegitur ergo hora fuisse tertia, cum clamaverunt Iudaei, ut Dominus crucifigeretur 198, et veracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamaverunt, maxime quia nolebant videri se hoc fecisse et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum verba satis indicant secundum Ioannem. Cum enim dixisset eis Pilatus: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt et dixerunt ei: " Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ". Dixit eis Pilatus: " Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum ". Dixerunt ergo Iudaei: " Nobis non licet interficere quemquam " 199. Quodergo maxime videri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, verissime iudicans magis fuisse Domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus.
43. Quisquis autem dixerit non fuisse horam tertiam, cum hoc Iudaei primitus clamaverunt, insanissime se ostendit inimicum Evangelii, nisi forte aliter potuerit eamdem dissolvere quaestionem: non enim habet unde convincat non fuisse tunc horam tertiam, et ideo veridico Evangelistae potius credendum quam contentiosis suspicionibus hominum. Unde, inquit, probas horam tertiam fuisse? Respondeo: quia credoEvangelistis. Quibus et tu si credis, ostende, quemadmodum et hora sexta et hora tertia potuerit Dominus crucifigi? De sexta enim, ut fateamur, narratione Ioannis urgemur, tertiam Marcus commemorat, quibus si uterque nostrum credit, ostende tu aliter, quemadmodum fieri utrumque potuerit, libentissime adquiescam. Non enim sententiam meam, sed Evangelii diligo veritatem. Atque utinam etiam plures ab aliis inveniantur huius exitus quaestionis! Quod donec fiat, utere mecum isto, si placet. Si enim nullus alius exitus poterit inveniri, solus iste sufficiet; si autem potuerit, cum demonstratus fuerit, eligemus. Tantum non putes consequens esse, ut quilibet omnium quatuor Evangelistarum mentitus sit aut in tanto et tam sancto culmine auctoritatis erraverit.
44. Si autem quis dixerit inde se convincere non fuisse horam tertiam, cum illud Iudaei clamaverunt, quia, posteaquam dixit idem Marcus: Pilatus autem iterum respondens ait illis: " Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ". At illi iterum clamaverunt: " Crucifige eum " 200, non interponitur aliquid morarum ab eodem Marco in eius narratione et continuo ad id pervenitur, ut traderetur ad crucem Dominus a Pilato, quod Ioannes hora quasi sexta factum esse commemorat, intellegat qui hoc dicit multa praetermissa esse quae in medio gesta sunt, cum Pilatus ageret quaerens, quomodo eum a Iudaeis eriperet et adversus eorum insanissimam voluntatem, quibuscumque modis potuit, instantissime niteretur. Matthaeus enim ait: Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Tunc fuisse dicimus horam tertiam. Quod autem Matthaeus sequitur et narrat: Videns autem Pilatus, quia nihil nihil proficeret, sed magis tumultus fieret 201, et in conatibus Pilati ad eripiendum Dominum et in tumultu Iudaeorum contra nitentium consumptum tempus duarum horarum intellegimus et coeptam fuisse sextam, qua nondum terminata gesta sunt quae ab eo tempore, quo Pilatus Dominum tradidit, usque ad tenebras factas narrantur. Quod autem Matthaeus supra commemorat: Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens: " Nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per visum propter eum " 202, postea sedebat pro tribunali Pilatus sed inter illa quae prius gesta narrabat recordatus Matthaeus quod de Pilati uxore dixit voluit hoc ibi interponere, ut praestrueret, qua maxime causa Pilatus nec novissime volebat eum tradere Iudaeis.
45. Lucas autem narrat, cum dixisset Pilatus: Emendatum ergo illum dimittam, exclamasse universam turbam: Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam; sed fortasse nondum dixerant: Crucifige. Iterum autem Pilatus, secundum eumdem Lucam, locutus est ad illos volens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: " Crucifige illum ". Tunc intellegitur fuisse hora tertia. Quod ergo sequitur Lucas et dicit: Ille autem tertio dixit ad illos: " Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ". At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum 203, satis etiam ipse significat magnum tumultum fuisse, et post quantum morarum illis tertio dixerit: Quid enim mali fecit? Licet intellegere, quantum indagandae veritati satis est, et postea quod ait: Instabant vocibus magnis et invalescebant voces eorum, quis non videat ideo factum, quia videbant Pilatum eis nolle tradere Dominum? Et qui hoc magnopere nolebat, non utique in momento temporis cessit, sed vel duae horae et aliquid amplius in illa cunctatione transierunt.
46. Ioannem quoque interroga et vide, quanta fuerit Pilati illa cunctatio et recusatio tam foedi ministerii. Idem namquemulto explicatius ea narrat, quamvis nec ipse utique dicat omnia, in quibus duae horae et de sexta aliquid praeterfluxit. Tamen, cum flagellasset Iesum et a militibus veste illusoria multisque illusionibus male tractari permisisset 204 (credo ut hoc modo saltem eorum furorem mitigaret, ne usque ad mortem saevire pertenderent), exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam invenio ". Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo ", ut illa velut ignominiosa specie visa placarentur. Sed adiungit et dicit: Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: " Crucifige, crucifige! ". Tunc horam tertiam fuisse dicimus. Attende, quae sequantur: Dicit eis Pilatus: " Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ". Responderunt ei Iudaei: " Nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ". Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: " Unde es tu? ". Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: " Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et et potestatem habeo dimittendi te? ". Respondit Iesus: " Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum fuisset desuper. Propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ". Exinde Pilatus quaerebat dimittere eum 205. In hoc igitur, quod quaerebat Pilatus dimittere eum, quantum temporis putamus esse consumptum, quanta praetermissa quae vel a Pilato dicebantur vel a Iudaeis contradicebantur quousque dicerent Iudaei, unde ille commoveretur et cederet? Ita enim sequitur: Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari ". Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit
foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraeice autem Gabbatha.
Erat autem parasceve Pascha hora quasi sexta 206. Ab illa ergo voce Iudaeorum, qua primo dixerunt: Crucifige, cum esset hora diei tertia, usque ad hoc, quod sedit pro tribunali, per medias moras cunctationis Pilati et tumultuantium Iudaeorum duae horae praeterierunt et peracta quinta iam de sexta aliquid coeperat. Dicit ergo Iudaeis: " Eccerex vester ". Illi autem clamaverunt: " Tolle, crucifige eum! " 207. Sed neque iam commotus Pilatus timore calumniae facile cedebat.
Tunc enimuxor eius ad eum miserat sedentem pro tribunali, quod praeoccupavit Matthaeus 208, qui hoc solum commemoravit, antequam ad eum locum narrationis veniret, ut ibi hoc poneret, ubi opportunum iudicavit. Tentans itaque adhuc Pilatus, ne quid proficeret, dixit eis: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem ". Tunc ergo tradidit illis eum, ut crucifigeretur 209. Et dum pergit et dum crucifigitur cum duobus latronibus, dum vestes eius dividuntur et in sortem illa tunica mittitur atque inter haec variis conviciis illuditur (simul enim, cum illa gererentur, etiam convicia iaciebantur), completa est et hora sexta et factae sunt tenebrae, quas Matthaeus et Marcus et Lucas commemorant 210.
47. Iam itaque corruat impia pertinacia et credat Dominum Iesum Christum et tertia hora crucifixum lingua Iudaeorum et sexta manibus militum, quia in tumultu Iudaeorum et Pilati aestibus duae atque amplius horae praeterierunt a voce, qua dixerunt: Crucifige. Sed ipse Marcus, qui maxime brevitatis sectator est, breviter voluit intimare Pilati voluntatem et conatum pro Domini vita. Cum enim dixisset: At illi iterum clamaverunt: " Crucifige eum! ", ubi ostendit, quod iam clamaverant, cum vellent sibi dimitti Barabbam, adiunxit: Pilatus vero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". Hocmodo breviter insinuavit quod diu gestum est. Memor tamen etiam iste quid vellet intellegi, non ait: " Pilatus vero dixit eis ", sed ait: Pilatus vero dicebat eis: " Quid enim enim mali fecit? ". Quia, si diceret: "dixit ", quasi semel dictum intellegeremus; quia vero ait: dicebat, satis intimavit intellegentibus multis modis et saepe dictum esse, quo usque inciperet hora sexta. Cogitemus ergo, quam breviter hoc dixerit Marcus in comparatione Matthei, quam breviter Matthaeus in comparatione Lucae, quam breviter Lucas in comparatione Ioannis, cum tamen alia atque alia quisque commemoraret, et quam denique breviter ipse Ioannes in comparatione rerum, quae gestae sunt et morarum cum illa gererentur et sine insania resistendi credamus duas horas et quiddam in illo intervallo transire potuisse.
48. Quiquis autem dixerit potuisse Marcum si ita esset eo tempore dicere fuisse horam tertiam, quo erat hora tertia cum vox Iudaeorum de crucifigendo Domino sonuisset, dicere etiam quod eum tunc ipsi crucifixerint nimis superbe leges narratoribus veritatis imponit. Sic enim potest dicere si haec ipse narraret eo modo eodemque ordine ab omnibus debuisse narrari quo ipse narravit. Dignetur ergo consilio Marci evangelistae superari consilium suum qui eo loco id ponendum iudicavit, quo loco divina inspiratione suggestum est. Recordationes enim eorum eius manu gubernatae sunt qui gubernataquam, sicut scriptum est, qualiter illi placuerit 211. Fluitat enim humana memoria per varias cogitationes, nec in cuiusquampotestate est quid et quando ei veniat in mentem. Cum ergo illi sancti et veraces viri quasi fortuita recordationum suarum propter narrationis ordinem occultae Dei potestati cui nihil fortuitum est, commisissent, non oportet quemquam hominum dicere longe abiectum ab oculis Dei et longe peregrinantem: hoc loco poni debuit quod valde ignorat cur eo loco Deus poni voluerit: Quia et si obvelatum est Evangelium nostrum, ait Apostolus, in his qui pereunt obvelatum est 212, et cum dixisset: Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem, subiecit statim: Et ad haec quis idoneus? 213 Id est, quis idoneus intellegere quam iuste fiat? Quod idem Dominus dicit: Ego veni, ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant 214. Ipsa est enim altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei 215, qua fit ex eadem massa aliud vas in honorem aliud in contumeliam, et dicitur carni et sanguini: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? 216 Quis ergo et in hac re cognoscit intellectum Domini aut quis consiliarius illius fuit 217, ubi sic gubernavit corda reminiscentium Evangelistarum et in Ecclesiae fastigio tanto auctoritatis culminesublimavit, ut per haec ipsa quae in eis contraria videri possunt multi excaecarentur digne traditi in concupiscentias cordis sui et in reprobum sensum 218, et multi exercerentur ad elimandum pium intellectum secundum occultam Omnipotentis iustitiam? Dicit enim Propheta Domino: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae, vir imprudens non cognoscit et stultus non intellegit haec 219.
49. Peto autem et admoneo eos qui haec legunt per nos adiuvante Domino elaborata, ut huius sermonis, quem hoc loco interponendum arbitratus sum in omni simili quaestionum difficultate meminerint, ne saepius eadem repetenda sint. Facile autem videbit qui sine impietatis duritia voluerit attendere, quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint Dominum 220, qui volebant in Romanos vel principes vel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. Ait enim: Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret 221. Qui hoc, nisi milites, sicut Ioannes manifestat 222? Ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis aversus a Iudaeis in milites illos converteret: Erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum, ut illi eum potius crucifixisse inveniantur quos hora tertia, ut crucifigeretur, clamare potuisse diligensinquisitor inveniet, cum adverterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse.
50. Quamquam non desint qui parasceves quam Ioannes commemoravit dicens: Erat autem parasceve hora fere sexta 223 horam diei tertiam velint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia completa videatur, quando crucifixus est, atque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint et reddiderit spiritum, ut ab ea hora, qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. Dicunt enim die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur, parasceven fuisse Paschae Iudaeorum, quod ab eodem sabbato iam inciperent Azyma; sed tamen verum Pascha, quod iam in passione Domini gerebatur, non Iudaeorum, sed Christianorum, coepisse praeparari, id est parasceven habere, ab hora noctis nona in eo quod Dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur. Parasceve quippe interpretatur " praeparatio ". Ab illa ergo nona hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceves sexta secundum Ioannem et hora diei tertia secundum Marcum ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemoraverit, qua clamaverunt Iudaei: Crucifige, crucifige! sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua Dominus est fixus in ligno. Quis fidelis non huicfaveat solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceven Paschae nostrae, id est praeparationem mortis Christi, congruenter intellegamus? Si enim dicamus eam coepisse, quando a Iudaeis apprehensus est Dominus, adhuc noctis primae partes erant; si, quando ad domum perductus est soceri Caifae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum, adhuc gallus non cantaverat, quod ex Petri negatione colligimus, quae, cum iam audiretur, facta est; si autem, quando Pilato traditus est, iam mane fuisse apertissime scriptum est. Restat ergo, ut intellegamus tunc coepisse istam parasceven Paschae, id est praeparationem mortis Domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum, apud quos primo audiebatur, et dixerunt: Reus est mortis, quod apud Matthaeum et Marcum invenitur, ut recapitulando intellegantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. Non enim absurde conicitur eo tempore, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiaverunt, nonam horam noctis esse potuisse. Ex qua hora usque ad horam, qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi sexta hora fuit, non diei, sed parasceves, id est immolationis Domini, quod verum Pascha est, ut plena sexta eiusdem parasceves, quae plena diei tertia occurrebat, Dominus suspenderetur in ligno. Sive ergo hoc potius intellegendum eligatur, sive Marcus tertiam horamrecoluerit, eamque maxime ad condemnationem Iudaeorum in Domini crucifixione commemorare voluerit, qua intelleguntur clamare potuisse ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus, quam eos quorum manibus suspensus in ligno est, sicut ille centurio magis accessit ad Dominum quam illi amici, quos misit 224; procul dubio quaestio soluta est, de hora dominicae passionis, quae maxime solet et contentiosorum concitare impudentiam et infirmorum imperitiam perturbare.



Aug de consensu evang. 307