Aug de consensu evang. 314

314

CAP 14. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.

51. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus unus a sinistris 225.Et Marcus similiter et Lucas 226. Nec Ioannes aliquam facit quaestionem quamvis latrones eos non dixerit. Ait enim: Et cum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Iesum 227. Esset autem contrarium, si, cum illi dixissent latrones, iste diceret innocentes.


315

CAP 15. De his qui Domino insultaverunt.

52. Sequitur Matthaeus et dicit: Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: " Qui destruis templum et in triduo illud reaedificat, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce " 228. Huic Marcus paene ad eadem verba consonat 229. Sequitur deinde Matthaeus et dicit: Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: dicebant: " Aliossalvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce et credimus ei. Confidit in Deum, liberet nunc eum, si vult. Dixit enim: "Quia Dei Filius sum" " 230. Marcus et Lucas, quamvis alia verba dicant, ad eamdem tamen sententiam concinunt, cum alius praetermittit quod alius commemorat 231. De principibus enim sacerdotum, quod insultaverint Domino crucifixo, pariter non tacent, quamvis seniores tacuit Marcus, Lucas autem, quia principes dixit nec addidit sacerdotum, magis nomine generali omnes primates complexus est, ut ibi possint intellegi et scribae et seniores.


316

CAP 16. De latronum insultatione, quomodo non repugnet Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.

53. Sequitur Matthaeus et dicit: Idipsum autem et latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei 232. Nec Marcus discrepat hoc idem dicens aliis verbis 233. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliviscamur. Ait enim Lucas: Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: " Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos ". Et sequitur idem ipse atque ita contexit: Respondens autem alter increpabat illum dicens: " Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit ". Et dicebat ad Iesum: " Domine, memento mei, cumveneris in regnum tuum ". Et dixit illi Iesus: " Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso " 234. Quomodo ergo, sicut Matthaeus dicit: Latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei 235, vel, sicut Marcus dicit: Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei 236, quando quidem unus eorum conviciatus est secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum et in Dominum credidit, nisi intellegamus Matthaeum et Marcum breviter perstringentes huc locum pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in Epistula ad Haebreos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum 237, cum solus Daniel significari intellegatur, et pluraliter dictum: Secti sunt sunt 238, cum de solo Isaia tradatur? In Psalmo etiam quod dictum est: Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum 239 etc., pluralem numerum pro singulari positum in Actibus Apostolorum exponitur 240. Nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem Psalmi adhibuerunt. Sed quia et pagani solent calumniari Evangelio, videant, quemadmodum locuti sint auctores eorum Faedras, Medeas et Clytemnestras, cum singulae fuerint. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis: " Et rustici mihi insultant ", etiam si unus insultet? Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. Cum vero dictum est: latrones vel: Qui cumeo crucifixi erant, nec additum est: " ambo ", non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.


317

CAP 17. De potu aceti.

54. Sequitur Matthaeus et dicit: A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam 241. Hoc et duo alii contestantur 242: addit autem Lucas etiam unde factae sint tenebrae, id est solem obscuratum. Sequitur Matthaeus: Et circa horam nonam clamavit clamavit Iesus voce magna dicens: " Eli, Eli, lema sabacthani? ". Hoc est: " Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? " 243. Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: " Eliam vocat vocat iste " 244. Marcus paene ad eadem verba, ad eamdem tamen sententiam non paene, sed omnino consentit 245. Sequitur Matthaeus: Et continuo currens unus ex eis acceptam spongeam implevit aceto et imposuit harundini et dabat ei bibere 246. Sic et Marcus dicit: Currens autem unus et implens spongeam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: " Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum " 247. Quod quidem de Elia non ipsum qui obtulit spongeam cum aceto, sed ceteros dixisse Matthaeus narravit. Ait enim: Ceteri verodicebant; " Sine, videamus, an veniat Elias liberans eum " 248, unde intellegimus et illum et ceteros hoc dixisse. Lucas autem, antequam de latronis insultatione narraret, hoc de aceto ita commemoravit:
Illudebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi, et dicentes: " Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac " 249. Semel complecti voluit quod a militibus factum et dictum est. Ubi movere non debet, quod non unum eorum dixit acetum obtulisse; genus enim locutionis tenuit, de quo supra tractavimus, pluralem pro singulari ponens. Hoc autem de aceto etiam Ioannes commemoravit, ubi ait: Postea sciens Iesus, quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: " Sitio ". Vas autem positum erat aceto plenum; illi autem spongeam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori eius 250. Sed quod apud eumdem Ioannem invenitur dixisse sitio et quia vas ibi erat aceto plenum, non mirum est si ceteri tacuerunt.


318

CAP 18. De vocibus Domini quas continuo moriturus emisit.

55. Sequitur Matthaeus: Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum 251. Marcus similiter: Iesus autem emissa voce magna expiravit 252. Lucas autem, quid ipsa voce magna dixerit, declaravit; dixit enim: Et clamansIesus voce magna ait: " Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ", et haec dicens expiravit 253. Ioannes vero, sicut tacuit illam vocem primam Eli, Eli, quam Matthaeus et Marcus rettulerunt, tacuit etiam istam, quam Lucas solus indicavit, illi autem duo nomine vocis magnae significaverunt, id est: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, quod eum voce magna dixisse et ipse Lucas similiter attestatus est, ut intellegeremus hanc fuisse vocem magnam quam Matthaeus et Marcus commemoraverunt. Sed dixit Ioannes, quod nullus illorum trium, eum dixisse: consummatum est, cum acetum accepisset, quod eum ante ipsam vocem magnam dixisse intellegimus. Haec sunt enim verba Ioannis: Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: " Consummatum est ", et inclinato capite tradidit spiritum 254. Inter illud quod ait: Consummatum est, et illud quod ait: Et inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa vox magna, quam tacuit iste, ceteri autem tres commemoraverunt. Hoc enim apparet esse ordinis, ut ante diceret: consummatum est, cum perfectum in illo esset quod de illo prophetatum erat, et tamquam ad hoc exspectaret qui utique, cum vellet, moreretur, deinde commendans tradidit spiritum. Sed quovis ordine quilibet arbitretur dici potuisse, hoc magno opere cavendum est, ne cui videatur quisquam Evangelistarum alteri repugnare, si vel tacuit quod alius dixit, vel dixit quod alius tacuit.


319

CAP 19. De scissione veli.

1. 56. Sequitur Matthaeus: Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsun 255. Et Marcus sic: Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum 256. Lucas autem similiter hoc ait: Et velum templi scissum est medium 257, sed non eodem ordine. Volens enim miraculum miraculo adiungere, cum dixisset: Sol obscuratus est, continuo subiungendum existimavit: et velum templi scissum est medium, praeoccupans videlicet, quod exspirante Domino factum est, ut deinde recapitulans exsequeretur et de potu aceti et de illa voce magna et de ipsa morte, quae ante scissionem veli post tenebras facta intelleguntur. Matthaeus enim, qui, cum dixisset: Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum, continuo subiecit: Et ecce velum velum templi scissum est 258, satis expressittunc esse scissum, cum Iesus emisisset spiritum. Si autem non addidisset: Et ecce, sed simpliciter dixisset: Et velum templi scissum est, incertum esset, utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent, Lucas autem ordinem tenuisset, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent.

320

CAP 20. De admiratione centurionis et eorum qui cum illo erant.

4. 57. Sequitur Matthaeus: Et terra mota est et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt; et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis 259. Haec quae solus
dixit non est metuendum ne cuiquam ceterorum repugnare videantur. Sequitur idem ipse:
Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terrae motu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes: " Vere Dei Filius erat iste " 260. Marcus sic: Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: " Vere homo hic Filius Dei erat " 261 Lucas sic: Videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens: " Vere hic homo iustus erat " 262. Non est contrarium, quod Matthaeus dicit viso terrae motu admiratum centurionem et eos qui cum illo erant, cum Lucas dicat hoc eum admiratum, quod emissa illa voce exspirasset, ostendens, quam in potestate habuerit, quando moreretur. In eo quippe, quod idem Matthaeus non solum dixit: Viso terrae motu, sed etiam addidit: Et his quae facta erant, integrum locum fuisse demonstravit Lucae, ut diceret centurionem ipsam Domini mortem fuisse miratum, quia et haec inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant. Quamquam, etsi Matthaeus illud non addidisset, intellegendum erat, cum multa miranda facta fuerint et omnia centurio et qui cum eo erant mirari potuerint, liberum fuisse narrantibus, quid quisque illum miratum commemorare voluisset, nec eos sibi repugnare, cum alius illud, alius illud diceret fuisse miratum, quando omnia fuerat ille miratus. Quod autem alius ait centurionem dixisse: Vere Dei Filius erat iste 263, alius autem: Vere homo hic Filius Dei erat 264, non movebit eum cui non exciderunt tam multa superius similiter dicta et exposita, ad unam quippe sententiam utraque verba concurrunt, nec quod alius tacuit homo, aliusdixit, ullo modo contrarium est. Magis quod Lucas non ait centurionem dixisse: "
Filius Dei erat ", sed: Iustus erat, potest putari diversum; sed vel utrumque dictum a centurione intellegere debemus et aliud illos, aliud istum commemorasse, vel fortasse Lucam exprimere voluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit Iesum Filium Dei. Forte enim non eum Unigenitum aequalem Patri centurio intellexerat, sed ideo Filium Dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii Dei. Quod autem etiam ipse Lucas dixit: Videns autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae in illa hora mirabiliter facta erant,tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. Iam vero, quod Matthaeus addidit eos qui cum centurione erant, alii autem hoc tacuerunt, cui non appareat ex notissima regula non esse contrarium, cum alius dicit quod alius tacet? Et quod Matthaeus dixit: Timuerunt valde, Lucas autem non dixit: " timuit ", sed: Glorificavit Deum, quis eum non intellegat timendo glorificasse?


321

CAP 21. De mulieribus quae ibi stabant.

58. Sequitur Matthaeus: Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei 265 Marcus sic: Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome; et cumesset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam 266. Inter hos nihil video, quod contrarium possit putari. Quid enim interest ad veritatem, quod quasdam mulieres pariter, quasdam singuli nominaverunt? Lucas quoque ita narrationem contexit: Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae fuerant eum a Galilaea, haec videntes 267. Unde superioribus duobus de mulierum praesentia satis consentit, quamvis nullam earum nominatim exprimat. De turba etiam, quae simul aderat et videntes quae fiebant tundebant pectora sua et revertebantur, consentit Mattheo, quamvis seorsum annexuerit: Centurio autem et qui cum eo erant 268. Quapropter tantum modo de notis eius, qui stabant a longe, solus invenitur dixisse. Nam et Ioannes commemoravit de praesentia feminarum, antequam Dominus emisisset spiritum, ita narrans: Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophae et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: " Mulier, ecce filius tuus ". Deinde dicit discipulo: " Ecce mater tua ". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua 269. Qua in re nisiapertissime Matthaeus quoque et Marcus Mariam Magdalenen nominassent, possemus dicere, alias a longe, alias iuxta crucem fuisse. Nullus enim eorum praeter Ioannem
matrem Domini commemoravit. Nunc ergo quomodo intellegitur eadem Maria Magdalene et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut Ioannes dicit, nisi quia in tanto intervallo erant, ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in comparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus? Possumus etiam intellegere, quod illae quae simul aderant cum matre Domini, postquameam discipulo commendavit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et cetera quae facta sunt longius intuerentur, ut ceteri Evangelistae qui post mortem Domini eas commemoraverunt, iam longe stantes commemorarent.


322

CAP 22. De Ioseph qui corpus Domini petiit a Pilato.

59. Sequitur Matthaeus: Cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. Hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus 270. Marcus sic: Et cum iam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, venit Ioseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Pilatus autemmirabatur, si iam obisset. Et accersito centurione interrogavit eum, si iam mortuus esset. Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph 271. Lucas sic: Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus (hic non consenserat consilio et actibus eorum), ab Arimathia civitate Iudaeae, qui qui exspectabat et ipse regnum Dei, hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 272. Ioannes autem, posteaquam narravit de cruribus fractis eorum qui cum Domino crucifixi erant et de latere Domini lancea percusso, quod totum solus dixit, subiungit etiam de Ioseph, consentiens ceteris, ita narrans: Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu 273. In hoc nihil exstat, in quo aliquis eorum alicui repugnare videatur. Sed aliquis forsitan quaerat, quomodo a semetipso Ioannes ipse non discrepet, contestans cum ceteris, quod Ioseph petiverit corpus Iesu, et solus dicens, quod occultus fuisset discipulus Domini propter metum Iudaeorum. Merito enim movet, cur ille qui propter timorem occultus discipulus erat, ausus sit petere corpus eius, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur auderet. Sed intellegendum est istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus poterat familiariter intrare ad Pilatum. In extremo autem illo officio funeri exhibendo minus curasse de Iudaeis, quamvis soleret in Domino audiendo eorum inimicitias devitare.


323

CAP 23. De sepoltura eius.

60. Sequitur Matthaeus: Et accepto corpore Ioseph involvit illud in sindone munda et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit 274. Marcus sic: Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti 275. Lucas sic: Et depositum involvit in sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat 276. Ex his tribus nulla quaestio dissensionis oriri potest. Ioannes autem sepulturam Domini non a solo Ioseph, sed a Nicodemo quoque curatam fuisse commemorat. Consequenter enim a Nicodemo incipiens ita narrat: Venit autem et Nicodemus, qui venerat Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum 277. Deinde sequitur adiungens ipsum Ioseph et dicit: Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum 278. Neque hic aliquid repugnat recte intellegentibus. Neque enim illi, qui de Nicodemo tacuerunt affirmaverunt a solo Ioseph Dominum sepultum, quamvissolius commemorationem fecerint, aut quia illi una sindone Ioseph involvisse dixerunt, propterea prohibuerunt intellegi et alia lintea potuisse afferri a Nicodemo et superaddi, ut verum narraret Ioannes, quod non uno linteo, sed linteis involutus sit, quamvis et propter sudarium, quod capiti adhibebatur, et institas, quibus totum corpus alligatum est, quia omnia de lino erant, etiamsi una sindon ibi fuit, verissime dici potuit: Ligaverunt eum linteis.
Lintea quippe generaliter dicuntur quae lino texuntur.


324

CAP 24. De his quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt.

61. Sequitur Matthaeus: Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum 279. Quod Marcus ita dicit: Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant, ubi poneretur 280. Unde nihil eos ex hoc dissentire manifestum est.
62. Sequitur Matthaeus: Altera autem die, quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum dicentes: " Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: "Post tres dies resurgam". Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: "Surrexit a mortuis", et erit novissimus error peior priore ". Ait illis Pilatus: " Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis ". Illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus 281. Hoc solus Matthaeus narrat nullo aliorum narrante aliquid quod huic videatur esse contrarium.
63. Deinde sequitur idem Matthaeus et dicit: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus autem Domini descendit de caelo, etaccedens revolvit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: " Nolite timere vos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic, surrexit enim sicut dixit. Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Ecce dixi vobis " 282. Huic Marcus consonat 283. Sed potest movere, quomodo secundum Matthaeum angelus super lapidem sedebat revolutum a monumento. Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit vidisse iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstupuisse nisi intellegamus aut Matthaeum tacuisse de illo angelo, quem intrantes viderunt, Marcum vero de illo tacuisse, quem foris viderunt sedentem super lapidem, ut duos viderint et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de Iesu, prius ab illo quem foris viderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quemviderunt intrantes in monumentum sedentem a dextris, quo ut intrarent illius qui foris sedebat verbis exhortatae sunt dicentis: Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus 284, quo venientes, ut dictum est, et intrantes viderunt eum, de quo Matthaeus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. Aut certe intrantes in monumentum in aliqua saepta maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum viderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Matthaeus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti revolverat, id est a loco sepulchri, quod effossum erat in petra.
64. Item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat: At illae exeuntes fugerunt de monumento, monumento, invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim 285, cum dicat Matthaeus: Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius 286, nisi intellegamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est, respondere ad ea quae ab illis audierant aut certe custodibus, quos iacentes viderunt. Nam illud gaudium, quod Matthaeus commemorat, non repugnat timori, de quo Marcus dicit. Debuimus enim utrumque in illarum animo factum intellegere, etiamsi ipse Matthaeus de timore non diceret; cum vero et ipse dicat: Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit.
65. De hora quoque ipsa, qua venerunt mulieres ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. Cum enim Matthaeus dicat: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum 287, quid est, quod dicitMarcus: Et valde mane una sabbatorum venit ad monumentum oriente iam sole 288? In quo quidem a ceteris duobus, id est Luca et Ioanne, non discrepat. Quod enim dicit Lucas: Valde diluculo 289 et Ioannes: Mane cum adhuc tenebrae essent 290 hoc intellegitur Marcus dicere: Valde mane oriente iam sole, id est cum caelum ab Orientis parte iam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis vicinitate, eius enim est ille fulgor qui nomine aurorae appellari solet. Ideo non repugnat illi qui ait: Cum adhuc tenebrae essent. Die quippe surgente aliquae reliquae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. Nec sic accipiendum est quod ait: Valde mane, tamquam sol ipse iam videretur super terras, sed potius sicut dicere solemus eis quibus volumus significare temperius aliquid faciendum. Cum enim dixerimus: Mane, ne putent iam sole supra terram conspicuo nos dicere ad hoc plerumque addimus: Valde mane, ut illud quod etiam albescente vocatur, intellegant quamquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum cum coniectare homines coeperint diem iam propinquare, dicant: " Iam mane est ", et cum post hoc verbum attenderint, ac iam oriente, id estiam de proximo adveniente in has partes sole caelum rubescere vel albescere viderint, addant qui dicebant: " Mane est " et dicant: " Valde mane est ".
Quid autem interest, dum sive illo sive isto modo nihil aliud intellegamus a Marco appellatum mane, nisi quod Lucas appellavit diluculo et hoc valde mane, quod ille valde diluculo et quod Ioannes mane cum adhuc tenebrae essent; sole autem iam oriente, id est ortu suo iam caelum illuminare incipiente? Quomodo ergo his tribus congruat Matthaeus, qui nec diluculo, nec mane, sed: Vespere ait sabbati, quae lucescit in primam sabbati, attentius indagandum est. A parte quippe prima noctis, quod est vesper, ipsam noctem voluit significare Matthaeus, cuius noctis fine venerunt mulieres ad monumentum. Ea vero causa intellegitur eamdem noctem sic appellasse, quia iam vespere licebat afferre aromata transacto utique sabbato. Ergo, quoniam sabbato impediebantur, ut non ante facerent, ab eo tempore nominavit noctem, ex quo eis licere coepit, ut facerent, quocumque vellent tempore eiusdem noctis. Sic itaque dictum est vespere sabbati, ac si diceretur: " nocte sabbati ", id est nocte, quae sequitur diem sabbati. Quod ipsa verba eius satis indicant. Sic enim ait: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati. Quod fieri non potest, si tantum modo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto vespere significatam; neque enim ipsum initium lucescit in primam sabbati, sed ipsa nox, quaeluce incipit terminari. Nam terminus primae partis noctis secundae partis initium est, lux autem terminus totius noctis est. Unde non potest dici vesper elucescens in primam sabbati, nisi nomine vesperi nox ipsa intellegatur, quam lux terminat. Et usitatus loquendi modus est divinae Scripturae est, a parte totum significare: a vespere ergo noctem significavit, cuius extremum est diluculum. Diluculo enim venerunt illae mulieres admonumentum: ac per hoc ea nocte venerunt quae significata est nomine vesperi. Tota enim significata est eo nomine, ut dixi; et ideo, quacumque eius noctis parte venissent, ea utique nocte venissent; cum ergo venerunt parte eius noctis extrema, ea procul dubio nocte venerunt. Vespere autem, quae lucescit in primam sabbati, non potest nisi tota ipsa nox intellegi; eo igitur vespere venerunt quae ipsa nocte venerunt, ipsa autem nocte venerunt quae noctis ipsius quamvis extrema parte venerunt.
66. Nam et ipsum triduum, quo Dominus mortuus est et resurrexit, nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intellegi non potest. Ipse quippe ait: Sicut enim Iona fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebuset diebuset tribus noctibus 291. Computantur autem tempora, sive ex quo tradidit spiritum, sive ex quo sepultus est, et non occurrit ad liquidum, nisi medium diem, hoc est sabbatum totum diem accipiamus, id est cum sua nocte, illos autem qui cum in medio posuerunt, id est parasceven et primam sabbati, quem diem dominicum dicimus a parte totum intellegamus. Quid enim iuvat, quod quidam his angustiis coartati et istum locutionis modum, id est a parte totum, in sanctarum Scripturarum solvendis quaestionibus plurimum valere nescientes noctem voluerunt adnumerare tres illas horas a sexta usque ad nonam, quibus sol obscuratus est, et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad eius occasum? Sequitur enim nox futuri sabbati, qua cum suo die computata erunt iam duae noctes et duo dies, porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, id est illucescentis diei dominici, in qua tunc Dominus resurrexit; erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiamsi tota posset intellegi, nec ostenderemus quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec annumeratis illis sex horis, quarum tribus sol contenebratus est et tribus eluxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. Restat ergo, ut illo Scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intellegitur, inveniamus extremum diem tempus parasceves quo crucifixus et sepultus est Dominus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui iam peractus fuerat accipiamus, medium vero, id est sabbati diem, non a parte , sed integre totum, tertium rursus a parte sua prima, id est a nocte totum cum suo diurno tempore, ac sic erit triduum, quemadmodum illi octo dies, post quos ascendit in montem. Quorum medios integros attendentes Matthaeus et Marcus dixerunt: post sex dies 292, quod Lucas dixit: post octo dies 293.
67. Nunc iam cetera videamus, quemadmodumMattheo congruant. Lucas enim apertissime duos angelos dicit visos fuisse a mulieribus, quae venerunt ad monumentum 294, alterorum singulos intellexeramus commemoratos a duobus, unum a Mattheo, id est illum qui extra monumentum sedebat in lapide 295, alterum a Marco, id est illum qui intra monumentum sedebat a dextris 296. Sed Lucas ita narrat: Et dies erat parasceves et sabbatum illucescebat. Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius. Et revertentes paraverunt aromata et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum 297. Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata et invenerunt lapidem revolutum a monumento et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, et ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: " Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: "Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere" ". Et recordatae sunt verborum eius. Et egressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus 298. Quomodo ergo singuli visi sunt sedentes, unus secundum Matthaeum foris super lapidem et alter secundum Marcum intus a dextris 299, cum secundum Lucam duo steterint secus illas 300, quamvis similia dixerint? Possumus quidem adhuc intellegere unum angelum visum a mulieribus et secundum Matthaeum et secundum Marcum, sicut supra diximus, ut eas ingressas in monumentum sic accipiamus, in aliquod scilicet spatium, quod erat aliqua maceria communitum, ut intrari posset ante illum saxeum sepulchri locum atque ibi vidisse angelum sedentem super lapidem revolutum a monumento, sicut dicit Matthaeus, ut hoc sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus, deinde intus ab eis, dum inspicerent locum, in quo iacebat corpus Domini, visos alios duos angelos stantes, sicut dicit Lucas, similia locutos ad earum exhortandum animum et aedificandam fidem.
68. Sed videamus et illa quae Ioannes dicit, utrum vel quemadmodum his congruant. Sic ergo narrat Ioannes: Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et viditlapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: " Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum ". Exit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecurrit citius Petro et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introiit in monumentum, etvidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introiit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. Nondum enim sciebat Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: " Mulier, quid ploras? ". Dicit eis:" Quia tulerunt Dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum ". Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et vidit Iesum stantem et non sciebat, quia Iesus est. Dicit ei Iesus: " Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ". Illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: " Domine, si tu sustulisti illum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ". Dicit ei Iesus: "Maria ". Conversa illa dicit ei: " Rabboni ", quod dicitur "Magister". Dicit ei Iesus: " Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; vade autem ad fratres meos et dic eis: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum" ". Venit Maria Magdalene Magdalene annuntians discipulis: " Quia vidi Dominum et haec dixit mihi " 301. In hac Ioannis narratione dies vel tempus, quo ventum est ad monumentum, cum ceteris convenit; illud etiam, quod duo angeli visi sunt, concordat cum Luca 302; sed quod ille stantes dicit angelos visos, iste autem sedentes. Et cetera, quae illi non dicunt quomodo hic possint intellegi non discrepare a ceteris et quo ordine gesta sint, nisi diligenter considerentur, repugnantia possunt videri.
69. Quapropter haec omnia, quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, secundum omnium Evangelistarum testimoniain una quadam narratione, quantum nos Dominus adiuverit, quemadmodum geri potuerint, ordinemus. Prima sabbati diluculo, sicut omnes consentiunt, ventum est ad monumentum iam factum erat, quod solus Matthaeus commemorat de terrae motu et lapide revoluto conterritisque custodibus ita, ut in parte aliqua velut mortui iacerent 303. Venit autem, sicut Ioannes dicit 304, Maria Magdalene sine dubio ceteris mulieribus, quae Domino ministraverant, plurimum dilectione ferventior, ut non immerito Ioannes solam commemoraret tacitis eis quae cum illa fuerunt, sicut alii testantur. Venit ergo et vidit lapidem sublatum a monumento, antequam aliquid diligentius inspiceret, non dubitans ablatum inde esse corpus Iesu cucurrit, sicut idem dicit Ioannes, et nuntiavit Petro atque ipsi Ioanni. Ipse est enim discipulus, quem amabat Iesus. At illi currere coeperunt ad monumentum et praeveniens Ioannes inclinavit se et vidit posita linteamina nec intravit; Petrus autem consecutus intravit in monumentum et vidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caputeius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum 305. Deinde et Ioannes intravit et vidit similiter et credidit quod Maria dixerat, sublatum esse Dominum de monumento. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere 306. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat foris ad monumentum plorans, id est ante illum saxei sepulchri locum, sed tamen intra illud spatium, quod iam ingressae fuerant; hortus quippe illic erat, sicut idem Ioannes commemorat 307. Tunc viderunt angelum sedentem a dextris super lapidem revolutum a monumento, de quo angelo narrant Matthaeus et Marcus. Tunc eis dixit: Nolite timere vos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis, non est hic. Surrexit enim, sicut dixit. Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Ecce praedixi vobis 308.
Quibus similia Marcus quoque non tacuit 309. Ad haec verba Maria dum fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos, sicut dicit Ioannes, in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: " Mulier, quid ploras? ". Dicit eis: " Quia tulerunt Dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum " 310. Hic intellegendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes viderentur, sicut eos Lucas visos fuisse commemorat 311, et dixisse secundum eumdem Lucam timentibus mulieribus et vultum in terram declinantibus: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: "Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere ". Et recordatae sunt verborum eius 312. Post haec conversa est retrorsum Maria. Et vidit Iesum stantem, sicut dicit Ioannes, et non sciebat, quia Iesus est. Dicit ei Iesus: " Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ". Illa exsistimans, quia hortulanus est, dicit ei: " Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ". Dicit ei Iesus: " Maria ". Conversa illa dicit ei: " Rabboni ", quod dicitur "Magister". Dicit ei Iesus: " Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; vade autem ad fratres meos et dic eis: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum" " 313. Tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco, ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae, quas secundum Marcum invaserat tremor et pavor, et nemini quidquam dicebant 314. Tunc iam secundum Matthaeum: Ecce Iesus occurrit illis dicens: " Avete ". Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum 315. Sic enim colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse venientes ad monumentum et ipsius Domini, semel scilicet illic, quando Maria hortulanum putavit 316, et nunc iterum, cum eis occurrit in via, ut eas ipsa repetitione firmaret atque a timore recrearet. Tunc ergo ait illis:"Nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt " 317. Venit ergo Maria Magdalene annuntians discipulis 318, quia vidit Dominum et haec ei dixit, non solum ipsa, sed et aliae, quas Lucas commemorat, quae nuntiaverunt haec discipulis undecim et ceteris omnibus 319. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis 320. His et Marcus attestatur, nam posteaquam commemoravit eas trementes et paventes exisse a monumento et nemini quidquam dixisse 321, adiunxit, quod resurgens Dominus apparuerit mane prima sabbati primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem demonia, et quia illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, et quia illi audientes, quod viveret et visus esset ab ea, non crediderunt 322. Sane Matthaeus etiam illud inseruit abscedentibus mulieribus, quae illa omnia viderant et audierant. Venisse etiam quosdam in civitatem de illis custodibus, qui iacuerant velut mortui. Et nuntiasse principibus sacerdotum omnia quae facta erant, hoc est quae etiam illi sentire potuerunt, illos vero congregatos cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dedisse militibus, ut dicerent, quod discipuli eius venissent eumque furati essent illis dormientibus, pollicentes etiam securitatem a praeside, qui eos custodes dederat, et illos accepta pecunia fecisse, sicuterant edocti, divulgatumque esse verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem 323.



Aug de consensu evang. 314