Aug de consensu evang. 325

325

CAP 25. In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur.

70. Iam post resurrectionem quemadmodum apparuerit Dominus discipulis considerandum est, non solum ut elucescat etiam ex hac re convenientia quattuor Evangelistarum 324, verum etiam ut cum Paulo apostolo consonent, qui de hac re in Prima ad Corinthios Epistula ita loquitur: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas et quia quia apparuit Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; postea apparuit Iacobo, deinde Apostolis omnibus; novissimo autem omnium quasi abortivo apparuit et mihi 325. Hunc autem ordinem nullus Evangelistarum tenuit. Unde considerandum est, utrum ordo, quem illi tenuerunt, huic non adversetur. Nam nec ille omnia nec isti omnia dixerunt, quae autem dixerunt omnes utrum nihil inter se repugnent, tantum videndum est. Lucas enim solus quattuor Evangelistarum non dicit a mulieribus visum Dominum, sed tantummodoangelos 326. Matthaeus autem dicit, quod eis occurrerit redentibus a monumento. Marcus quoque dicit primo visum esse Mariae Magdalenae 327,sicut et Ioannes; sed quomodo ei sit visus, non dicit, quod explicatur a Ioanne 328. Lucas autem non solum tacet, ut dixi, eum apparuisse mulieribus, sed etiam duos, quorum fuit unus Cleophas, talia dicit locutos cum illo, antequam agnoscerent eum, tamquam mulieres nihil se aliud quam angelos vidisse nuntiaverint, qui dicebant eum vivere. Ita enim narrat: Ecce duo ex ipsis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est, dum loquerentur et secum quaererent, et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: " Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? ". Et respondens unus cui nomen Cleophas, dixit ei: " Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? ".
Quibus ille dixit: " Quae? ". Et dixerunt: " De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse est redempturus Israel, et nunc super haec omnia tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt " 329. Haec secundum Lucam ita narrant, ut meminisse ac recolere potuerunt quod a mulieribus dictum erat vel a discipulis, qui cucurrerant ad monumentum, quando eis nuntiatum est, quod ablatum inde sit corpus eius. Et ipse quidem Lucas Petrum tantum dicit cucurrisse ad monumentum et procumbentem vidisse linteamina sola posita et abisse secum mirantem quod factum fuerat 330. Hoc autem de Petro commemorat, priusquam narret de his duobus, quos invenit in via, posteaquam narravit de mulieribus, quae viderant angelos et ab eis audierant, quod resurrexisset Iesus, tamquam tunc Petrus ad monumentum cucurrerit. Sed intellegitur hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro. Tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum, quando et Ioannes, cum tantummodo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato; tunc autem illa nuntiaverat, quandovidit lapidem avulsum a monumento; et postea facta sunt haec de visione angelorum atque ipsius Domini, qui bis numero apparuerat mulieribus, semel ad monumentum et iterum occurrens revertentibus a monumento 331. Hoc autem antequam duobus illis in via visus fuisset, quorum erat unus Cleophas. Namque et Cleophas loquens cum Domino, quem nondum agnoscebat, non Petrum dixit isse ad monumentum; sed: Abierunt quidam ex nostris, inquit, ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, quod et ipse recapitulando intellegitur dixisse, illud scilicet quod primo mulieres nuntiaverunt Petro et Ioanni de ablato corpore Domini. Ac per hoc eum ipse Lucas Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum et Cleophan dixisse ipse rettulerit, quod quidam eorum ierant ad monumentum, intellegitur attestari Ioanni, quod duo ierant ad monumentum: sed Petrum solum primo commemoravit, qui illi primitus Maria nuntiaverat 332. Item potest movere, quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit idem Lucas vidisse sola linteamina et discessisse mirantem 333, cum Ioannes dicat se potius ita vidisse, hoc est discipulum illum, quem diligebat Iesus, non intrasse in monumentum, quo prior venerat, sed cum se inclinasset, vidisse posita linteamina; sed et se ipsum postea dicit intrasse 334. Ita et Petrus intellegendus est primo procumbens vidisse, quod Lucas commemorat, Ioannes tacet; post autem ingressus, sed ingressus tamen, antequam Ioannes intraret, ut omnes verum dixisse sine ulla repugnantia reperiantur.
71. Ordo ergo rerum qui esse potuit, quemadmodum Dominus excepto quod iam mulieribus locutus erat etiam maribus discipulis visus fuerit, secundum testimonia non solum quattuor Evangelistarum, sed etiam Pauli apostoli contexendus et demonstrandus est. Omnium ergo virorum primo apparuisse intellegitur Petro, ex his dumtaxat omnibus quos Evangelistae quattuor et Paulus apostolus commemoraverunt. Ceterum si apparuit alicui eorum prius quam Petro, quod omnes tacuerunt, quis vel dicere audeat vel negare? Neque enim et Paulus dixit: " Apparuit primo Cephae ", sed: Apparuit, inquit, Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul 335. Sic autem non apparet quibus duodecim, quemadmodum nec quibus quingentis. Fieri enim potest, ut de turba discipulorum fuerint isti duodecim nescio qui. Nam illos quos apostolos nominavit non iam duodecim, sed undecim diceret, sicut nonnulli etiam codices habent, quod credo perturbatos homines emendasse putantes de illis duodecim apostolis dictum, qui iam Iuda extincto undecim erant. Sed sive illi codices verius habeant qui undecim habent, sive alios quosdam duodecim discipulos Paulus velit intellegi, sive sacratum illum numerum etiam in undecim stare voluerit, quia duodenarius in eis numerusita mysticus erat, ut non posset in locum Iudae nisi alius, id est Matthias, ad conservandum sacramentum eiusdem numeri subrogari 336; quodlibet ergo eorum sit, nihil inde existit quod veritati vel istorum alicui veracissimo narratori repugnare videatur. Probabiliter tamen creditur, posteaquam Petro apparuit, deinde apparuisse istis duobus, quorum erat unus Cleophas, de quibus Lucas totum narrat 337, Marcus autem breviter ita perstringit: Post haec autem, inquit, duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam 338. Castellum quippe illud nonabsurde accipimus etiam villam potuisse appellari, quod nunc iam appellatur ipsa Bethlem, quae civitas antea vocitata est, quamvis nunc sit honoris amplioris nomine Domini, qui in illa natus est, sic per Ecclesias omnium gentium diffamato, et in codicibus quidem Graecis magis agrum invenimus quam villam; agri autem nomine non castella tantum, verum etiam municipia et coloniae solent vocari extra civitatem, quae caput et quasi mater est ceterarum, unde metropolis appellatur.
72. Quod autem ait Marcus, eis in alia effigie Dominum apparuisse 339, hoc Lucas dicit, quod eorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum 340. Oculis quippe eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis, certi mysterii causa, ut eis in illo alia ostenderetur effigies et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, sicut Luca narrante monstratur. Pro merito quippe mentis eorum adhuc ignorantis, quod oportebat Christum mori et resurgere, simile aliquideorum oculi passi sunt, non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus et aliud quam res est opinantibus, ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si eius corporis particeps non est, id est Ecclesiae, cuius unitatem in sacramento panis commendat Apostolus dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus 341, ut cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum et agnoscerent eum 342, aperirentur utique ad eius cognitionem remoto scilicet impedimento, quo tenebantur, ne eum agnoscerent. Neque enim clausis oculis ambulabant; sed inerat aliquid quo non sinerentur agnoscere quod videbant, quod scilicet et caligo et aliquis umor efficere solet. Non quia Dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia revera esset effigies, non quam solebant illi contueri, quando quidem et ante passionem suam transformatus est in monte, ut facies eius claresceret sicut sol 343: quale vult enim corpus de qualicumque corpore verum de vero facit qui de aqua vera vinum verum fecit 344, sed non ita fecerat, cum apparuit illis duobus in alia effigie. Non enim sicut erat apparuit, eis quorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. Non autem incongruenter accipimus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana fuisse, ne agnosceretur Iesus; sed tamen a Christo est facta permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis eius participata removeri intellegatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci.
73. Nam ipsos esse istos, de quibus et Marcus narrat 345, credendum est, quia dicit ipsos euntes nuntiasse ceteris, sicut Lucas eos dicit surgentes eadem hora,regressos esse in Hierusalem et invenisse congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni, et tunc etiam ipsos narrasse, quae gesta erant in via et quomodo eum cognoverint in fractione panis 346. Iam ergo erat fama, quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro, cui iam apparuerat; hoc etenim isti duo invenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem venerunt. Fieri itaque potest, ut timore prius in via noluerint dicere, quod eum audierant resurrexisse, quando tantum modo angelos dixerunt visos esse mulieribus: ignorantes enim, cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione iactantes in manus inciderent Iudaeorum. Quod autem ait Marcus: Annuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt 347, cum Lucas dicat, quod iam inde loquebantur vere resurrexissise Dominum et Simoni apparuisse 348, quid intellegendum est nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere? Cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicavit, hoc est quae cum illis locutus fuerit Iesus, antequam agnoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnoverint? Quandoquidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in villam, continuo coniunxit: Et illi euntes nuntiaveruntceteris nec illis crediderunt, quasi possent nuntiare quem non agnoverant aut possent agnoscere quibus alia effigies eius apparuerat. Quomodo ergo eum agnoverunt, ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. Quod ideo memoriae commendandum est, ut assuescamus advertere Evangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant et coniungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent, non aliunde maxime error oriatur, quo putent eos non sibi congruere.
74. Lucas ergo sequitur et dicit: Dum haec autem loquuntur, Iesus stetit in medio eorum et dicit eis: " Pax vobis, ego sum, nolite timere ". Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: " Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corde vestro? Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ". Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes 349. Hanc ostensionem Domini post resurrectionem intellegitur et Ioannes commemorasse sic loquens: Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dixit eis: " Pax vobis ".Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus 350. Ac per hoc his verbis Ioannis possunt coniungi ea quae Lucas dicit, idem autem Ioannes praetermittit. Ita enim Lucas sequitur: Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: " Habetis hic aliquid quod manducetur? ".
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis 351. His item verbis possunt adiungi quae Lucas tacet, dicit autem Ioannes: Gavisi sunt ergo discipuliviso Domino. Dixit ergo eis iterum: "Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ". Hoc cum dixisset, insufflavit et dixit eis: " Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum detinueritis, detenta sunt "352. His rursus adiungamus quae Ioannes praetermisit, Lucas commemorat: Et dixit ad eos: " Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me ". Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit eis: " Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die
tertia et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierusalem; vos autem estis testes horum.Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto "353. Ecce quomodo commemoravit et Lucas promissionem Spiritus Sancti 354, quam non invenimus a Domino factam, nisi in Evangelio Ioannis. Quod non praetereunter advertendum est, ut meminerimus, quemadmodum sibi Evangelistae invicem attestantur de quibusdam etiam quae ipsi non dicunt et tamen dicta noverunt. Post haec Lucas quae gesta sunt omnia praetermittit nec omnino commemorat, nisi quando Iesus ascendit in caelum 355, atque id tamen ita coniungit, quasi hoc sequatur haec verba, quae dixit, cum hoc gestum sit una sabbatorum, quo die Dominus resurrexit, illud autem quadragesimo die, sicut idem ipse Lucas in Apostolorum Actibus narrat 356. Quod autem dicit Ioannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam 357. Cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi Hierusalem invenerint congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant 358, procul dubio intellegendum est, quod inde Thomas exierit, antequam eis Dominus haec loquentibus appareret.
75. Hinc iam Ioannes aliam commemorat sui demonstrationem a Domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas, qui prius eum non viderat. Et post dies octo, inquit, iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis; venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: " Pax vobis ". Deinde dicit Thomae: " Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affermanum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis ". Respondit Thomas et dixit ei: " Dominus meus et Deus meus ". Dicit ei Iesus: " Quia vidisti, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt " 359. Hanc secundam Domini visionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Ioannes commemorat, apud Marcum possemus agnoscere breviter eam, sicuti assolet, perstringentem, nisi moveret, quod ibi ait: Novissime recumbentibus illis undecim apparuit 360, non ideo quia Ioannes tacuit recumbentes 361 potuit enim hoc praetermittere, sed quia iste dixit: novissime, quasi ultra iam non eis apparuerit, cum adhuc Ioannes tertiam sit eius narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis; deinde, quod dicit idem Marcus, exprobans illis
incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant 362, illis videlicet duobus, quibus in villam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit, et Petro, cui primitus eum apparuisse apud Lucam investigatum est 363, fortasse et Mariae Magdalenae et aliis mulieribus, quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit et inde redeuntibus in itinere occurrit. Nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breviter de duobus illis, quibus apparuit in villam euntibus, quod nuntiassent ceteris nec illis creditum esset: Novissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant 364. Quomodo ergo novissime, quasi iam ultra eum non viderint? Novissimum quippe illud est, quo Dominum Apostoli in terra viderunt, quando ascendit in caelum, quod factum est quadragesimo die post eius resurrectionem 365. Num quidnam tunc exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum viderant resurrexisse, quando iam et ipso post resurrectionem totiens eum viderant et maxime ipso die resurrectionis eius, id est una sabbati iam circa noctem, sicut Lucas Ioannesque commemorant? 366 Remanet igitur, ut intellegamus eumdem diem resurrectionis eius, id est unam sabbati, quando eum post diluculum vidit Maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo, quorum erat unus Cleophas, quos videtur etiam idem Marcus commemorare, quando iam circa noctem illi undecim praeter Thomam et qui cum eis erant, quando eis et isti quod viderant narraverunt, nunc etiam Marcum more suo breviter commemorare voluisse et ideo dixisse novissime, quia ipso die hoc novissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnoverant, redierunt in Hierusalem et invenerunt, sicut dicit Lucas, illos undecim et eos qui cum illis erant iam colloquentes de resurrectione Domini et quod visus fuerit Petro, quibus et ipsi narraverunt quod in via gestum erat et quomodo eum cognoverunt in fractione panis 367. Sed erant ibiutique non credentes, unde verum est quod Marcus dicit: Nec illis crediderunt 368. His ergo iam, sicut Marcus dicit, discumbentibus 369 et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus stetit in medio eorum Dominus et ait illis: Pax vobiscum 370, sicut Lucas et Ioannes. Fores autem clausae erant, cum ad eos intravit, quod solus Ioannes commemorat. Verbis itaque Domini, quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas Ioannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio, de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse viderant.
76. Sed hoc rursus movet, quomodo discumbentibus undecim dicit Dominum apparuisse Marcus 371, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio, quod Lucas Ioannesque meminerunt 372. Aperte quippe Ioannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exisse inde, antequam Dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim collocuti sunt, sicut apud Lucam invenitur. Sed Lucas in sua narratione dat locum, quo possit intellegi, dum haec loquerentur prius inde exisse Thomam et postea Dominum intrasse. Marcus autem qui dicit: Novissime recumbentibus illis undecim apparuit 373, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri, nisi forte quamvis uno absente undecim tamen voluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Iudae subrogaretur 374. Aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam novissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragesimo die, et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum, hoc eis illo die maxime exprobrare voluisse, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum viderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis Evangelium etiam gentes quod non viderunt fuerant crediturae. Post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus: Et dixit eis: " Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur " 375. Hoc ergo praedicaturi, quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non vidit, nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, quod, antequam Dominum vidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset?
77. Hanc autem novissimam fuisse corporaliter in terra repraesentationem Domini Apostolis etiam illud admonet, ut credamus, quod ita sequitur idem Marcus: Signa autem eos qui crediderint crediderint haec sequentur: in nomine meo demonia eicient, linguis loquentur novis; serpentes tollent et si mortiferum quid biberint, non eos nocebit; super aegrotos manus imponent, et bene habebunt. Deinde subiungit: Et Dominus quidem, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibussignis. Cum ergo dicit: Et Dominus quidem, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum 376, satis videtur ostendere novissimum cum illis in terra hunc eum habuisse sermonem, quamvis non omni modo ad id coartare videatur. Non enim ait: " Postquam haec locutus est eis ", sed: Postquam locutus est eis, unde admittit, si necessitas cogeret, non istam fuisse novissimam locutionem nec istum fuisse novissimum diem, quo eis in terra praesens fuit, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis diebus locutus est posse pertinere quod dictum est: Postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Sed quia ea quae supra diximus magis suadent hunc novissimum diem fuisse, quam ut intellegantur undecim, qui Thoma absente decem fuerunt, ideo post hanc locutionem, quam Marcus commemorat, adiunctis etiam consequenter illis verbis vel discipulorum vel ipsius, quae commemorantur in Actibus Apostolorum, credendum est assumptum Dominum in caelum 377, quadragesimo scilicet die post diem resurrectionis eius.
78. Ioannes autem, quamvis fateatur multa se praetermisisse quae fecit Iesus 378, voluit tamen etiam tertiam eius repraesentationem discipulis post resurrectionem factam commemorare ad mare Tiberiadis, septem scilicet discipulis, Petro, Thomae, Nathanaheli, filiis Zebedaei et aliis duobus quos nominatim non expressit cum piscarentur, quando iussu eius retia mittentes in dextram partem extraxerunt magnos pisces centum quinquaginta tres, quando etiam Petrum ter interrogavit, utrumab illo amaretur, et ei pascendas commendavit oves suas et de eius ipsius passione praedixit 379 et de ipso Ioanne ait: Sic eum volo manere, donec veniam 380. Ad hoc Ioannes Evangelium suum terminavit.
79. Iam nunc quaerendum est quando primum visus sit a discipulis in Galilaea, quia et hoc quod tertio narrat Ioannes in Galilaea factum est ad mare Tiberiadis 381, quod facile videt qui recolit illud miraculum de panibus quinque 382, quod ita narrare incipit idem Ioannes: Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae Tiberiadis 383. Ubi autem putari potest primum a discipulis post resurrectionem videri debuisse nisi in Galilaea, si recolantur verba illius angeli, qui secundum Matthaeum venientibus ad monumentum mulieribus ita loquitur: Nolite timere vos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit; venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis. Ecce dixi vobis 384, item secundum Marcum, sive ipse sit angelus sive alius: Nolite, inquit, expavescere. Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipuliseius et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, sicut dixit vobis 385? Haec verba ita videntur sonare, quod Iesus non erat se demonstraturus post resurrectionem discipulis nisi in Galilaea. Quam demonstrationem nec ipse Marcus commemoravit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo Mariae Magdalenae et illam nuntiasse discipulis his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, illos autem non credidisse; post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in villam et illos ceteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et Ioannes coattestantur, in Hierusalem eodem ipso die resurrectionis iam noctis initio: deinde venit ad illam eius manifestationem, quam novissimam dicit, recumbentibus illis undecim 386; post hanc dicit eum assumptum in caelum, quod factum scimus in monte Oliveti non longe ab Hierusalem. Nusquam igitur commemorat Marcus completum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Matthaeus vero nihil aliud dicit nec ullum alium locum omnino commemorat vel ante vel postea, ubi discipuli, posteaquam resurrexit, viderint Dominum nisi inGalilaea secundum angeli praedictionem. Denique cum insinuasset, quid ab angelo mulieribus dictum sit, et illis abeuntibus subiecisset, quid de corruptis ad mentiendum custodibus gestum sit 387, continuo, tamquam nihil aliud sequeretur (quia et revera sic erat dictum ab angelo: Surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis 388, ut nihil aliud sequi debuisse videatur): Undecim auteminquit, discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi 389. Ita Matthaeus clausit evangelium suum.
80. Ac per hoc, si aliorum consideratae narrationes ad diligentiorem inquisitionem non compellerent, nihil aliud arbitraremur nisi Dominum post resurrectionem nusquam praeter in Galilaea primum esse a discipulis visum. Item, si Marcus de illa praenuntiatione angeli tacuisset 390, posset cuiquam putari Matthaeus ideo dixisse discipulos abisse in Galilaeam in montem atque ibi adorasse Dominum, ut impletum videretur quod ipse per angelum mandatum ac praenuntiatum esse narraverat. Nunc autem et Lucas ac Ioannes satis dilucide manifestantes ipso die resurrectionis eius visum esse Dominum in Hierusalem a discipulis suis 391, unde ita longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco videri non posset, et Marcus illam quidem praedictionem angeli similiter narrans, in Galilaea vero visum a discipulis Dominum post resurrectionem nusquam commemorans vehementer cogunt quaerere, quemadmodum dictumsit: Ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis 392. Nam et ipse Matthaeus si omnino non diceret undecim discipulos abiisse in montem in Galilaeam, ubi constituerat eis Iesus, et illic eum vidisse atque adorasse, nihil ex hac praedictione completum ad litteram putaremus, sed totum figurata significatione praedictum, sicut illud secundum Lucam: Ecce hodie et cras eicio demonia et sanitates perficio, et tertia die consummabor 393, quod ad litteram certum est non esse completum. Item si angelus dixisset: " Praecedit vos in Galilaeam, ibi primum eum videbitis ", aut: " Ibi tantum eum videbitis ", aut: " Nonnisi ibi eum videbitis ", ceteris Evangelistis Matthaeus sine dubio repugnaret; cum vero dictum est: Ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, nec expressum est, quando id futurum esset, utrum quam primum, antequam alibi ab eis visus esset, an posteaquam eum alicubi etiam praeter Galilaeam vidissent, idque ipsum, quod discipulos Matthaeus dicit isse in Galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intellegendi quam hoc primitus factum: non adversatur quidem narrationibus ceterorum et dat eis intellegendis atque accipiendis locum. Verumtamen quodDominus non ubiprimun se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea visus est, se videndum mandavit et per angelum dicentem: Ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, et per se ipsum dicens: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt 394, quemvis fidelem facit intentum ad quaerendum in quo mysterio dictum intellegatur.
81. Sed prius considerandum est, quando etiam corporaliter in Galilaea videri potuerit dicente Matthaeo: Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat eis Dominus, et videntes eum adoraverunt. Quidam autem dubitaverunt 395. Quia enim non ipso die, quo resurrexit, manifestum est; nam in Hierusalem visum esse eo die initio noctis Lucas et Ioannes apertissime consonant 396, Marcus autem non aperte. Quando ergo viderunt Dominum in Galilaea? Non secundum id quod dicit Ioannes ad mare Tiberiadis 397; tunc enim septem fuerunt et piscantes inventi sunt, sed secundum id quod dicit Matthaeus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli Iesus praecesserat. Nam ita narrare apparet, quod illic eum repererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. Non ergo ipso die in quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit Ioannes discipulis apparuisseDominum, ubi eum primo vidit Thomas, qui eum non viderat die resurrectionis eius. Nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae iam illi undecim viderant, quomodo post octo dies eum primum vidit Thomas, qui in illis undecim fuerat? Nisi quis dicat non illos undecim, qui iam tunc " Apostoli " vocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. Soli quippe adhuc vocabantur Apostoli illi undecim, sed non soli erant discipuli. Potest ergo fieri, ut non omnes, sed aliqui eorum ibi fuerint, alii vero discipuli cum eis ita, ut undecim complerentur, ac sic non ibi fuisse Thomam, qui post illos dies octo primo Dominum vidit. Marcus quippe, quando illos undecim memoravit, non utcumque undecim, sed: Illis, inquit, undecim apparuit 398. Lucas etiam: Regressi sunt, inquit, Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant 399. Et iste ostendit illos undecim, hoc est Apostolos fuisse. Nam cum adiunxit: Et eos qui cum ipsis erant, satis utique declaravit eminentius illos undecim appellatos, cum quibus erant ceteri, ac per hoc illi intelleguntur qui iam vocabantur apostoli. Hoc proinde fieri potuit, ut ex numero apostolorum et aliorum discipulorum undecim discipuli complerentur, qui viderint intra illos octo dies in Galilaeae monte Iesum.
82. Sed occurrit aliud quod obsistat. Ioannes enim, quando commemoravit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus visum esse Dominum, Hoc iam tertio, inquit, manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis 400. Si autem acceperimus intra illos octodies, antequam Thomas eum vidisset, ab undecim quibusque discipulis Dominum visum, non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto. Quod quidem cavendum est, ne quis existimet tertio Ioannem dixisse, tamquam tres solae factae fuerint manifestationes eius; sed hoc intellegendus est ad numerum dierum rettulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum nec continuorum dierum, sed per intervalla, sicut idem ipse testatur. Nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus visus est, id est quod in Evangelio claret, ter se manifestavit, semel Petro, iterum duobus illis, quorum erat unus Cleophas, tertio plurimis iam inde colloquentibus noctis exordio, sed hoc totum Ioannes ad unum diem referens semel computat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum vidit et Thomas; tertio vero ad mare Tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis eius, non tertia manifestatione. Ac per hoc post haec omnia cogimur intellegere factum esse, quod eum in monte Galilaeae secundum Matthaeum undecim discipuli viderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut impleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per se ipsum praedixerat.
83. Invenimus itaque apud quattuor Evangelistas deciens commemoratum Dominum visum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus, iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere 401, tertio Petro 402, quarto duobus euntibus in castellum 403, quinto pluribus in Hierusalemubi non erat Thomas 404, sexto ubi eum vidit Thomas 405, septimo ad mare Tiberiadis 406, octavo in monte Galilaeae secundum Matthaeum 407, nono, quod dicit Marcus, novissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo convivaturi 408, decimo in ipso die, non iam in terra, sed elevatum in nubem, cum in caelum ascenderet 409, quod Marcus et Lucas commemorant, Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in caelum 410. Lucas autem praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt illi primo diei resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite novissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: Eduxit autem illos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum 411. Viderunt ergo eum praeter quod in terra viderant, etiam dum ferretur in caelum. Totiens ergo in Evangelicis libris commemoratus est ab hominibus visus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet noviens et in aere semel ascendens.
84. Sed non omnia scripta sunt, sicut Ioannes fatetur 412. Crebra enim erat eius cum illis conversatio per dies quadraginta,priusquam ascendisset in caelum 413. Non tamen eis per omnes quadraginta dies continuos apparuerat. Nam post diem primum resurrectionis eius alios octo dies intervenisse dicit Ioannes, post quos eis rursus apparuit 414, tertio autem ad mare Tiberiadis 415, fortassis continuo consequenti die nihil enim repugnat et deinde, quando voluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, ut eos in Galilaeae montem praecederet, atque omnino per illos quadraginta dies, quotiens voluit, quibus voluit, quemadmodum voluit; sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: Qui simul, inquit, manducavimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta 416, non quod cotidie per dies quadraginta cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Ioanni, qui octo dies illos interposuit, quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. Inde iam etiam si cotidie illis visus et cum illis convivatus est, nihil repugnat. Et fortasse ideo dictum est: Per quadraginta dies, qui quater deni sunt in mysterio vel totius mundi vel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more Scripturarum non dissone computari.
85. Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus, utrum nihil afferat quaestionis. Resurrexit, inquit, tertio die secundum Scripturas et apparuit Cephae 417. Non dixit: " Primum apparuit Cephae " 418, nam esset contrarium, quod primo mulieribus apparuisse in Evangelio legitur 419. Postea, inquit, duodecim 420: quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. Deinde apparuit plusquam quingentis fratribus simul 421, sive isti cum illis undecim erant congregati clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas venit ad eos Iesus, sive post octo illos dies quando libet 422, nihil habet adversi. Postea, inquit, apparuit Iacobo, non tunc autem primum accipere debemus visum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. Deinde Apostolis omnibus 423, nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conversaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae 424. Novissime autem omnium, inquit, quasi abortivo apparuit et mihi 425, sed hoc iam de caelo post non parvum tempus ascensionis suae.
86. Nunc iam videamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandaverit: Praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis 426, quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit (quamquam sine praeiudicio necessitatis), ut aut hocsolum aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Procul dubio ergo, quoniam vox est ista non Evangelistae narrantis,quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini et ipsius postea Domini, Evangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo et a Domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur vel " Trasmigratio ", vel " Revelatio ". Prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis 427, nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes? Quibus Apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: Praecedit vos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirarentur disruptis et evictis difficultatibus aperiri sibi ostium in Domino per illuminationen fidelium, hoc intellegitur: Ibi eum videbitis, id est, ibi eius membra invenietis, ibi vivum corpus eius in iis qui vos susceperint agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur " Revelatio " non iam in forma servi intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est Patri 428, quam promisit apud Ioannem dilectoribus suis, cum diceret: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi 429. Non utique secundum id quod iam videbant et quod etiam resurgens cum cicatricibus nonsolum videndum sed etiam tangendum postmodum ostendit 430, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris et tenebrae eum non comprehendunt 431. Illuc nos praecessit, unde ad nos veniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit revelatio tamquam vera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum videbimus sicuti est 432. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram segregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam 433. Hinc illuc transmigrabunt et ibi eum videbunt, quomodo non vident impii. Tolletur enim impius, ut non videat claritatem Domini 434, et impii lumen non videbunt. Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum 435, sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo servos perducet per formam servi, ut liberi contemplentur formam Domini 436.


Aug de consensu evang. 325