Aug de consensu evang.



S. Augustini Hipponensis - De Consensu Evangelistarum

101

LIBER PRIMUS

CAP 1. Evangeliorum auctoritas.

1. Inter omnes divinas auctoritates, quae sanctis Litteris continentur, Evangelium merito excellit. Quod enim Lex et Prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum atque completum in Evangelio demonstratur. Cuius primi praedicatores Apostoli fuerunt, qui Dominum ipsum et Salvatorem nostrumIesum Christum etiam praesentem in carne viderunt, cuius non solum ea quae ex ore eius audita vel ab illo sub oculis suis operata, dicta et facta meminerant, verum etiam quae, priusquam illi per discipulatum adhaeserant in eius nativitate, vel infantia, vel pueritia, divinitus gesta et digna memoria, sive ab ipso, sive a parentibus eius, sive a quibuslibet aliis, certissimis indiciis et fidelissimis testimoniis requirere et cognoscere potuerunt, imposito sibi evangelizandi munere generi humano annuntiare curarunt. Quorum quidam, hoc est Matthaeus et Ioannes, etiam scripta de illo, quae scribenda visa sunt, libris singulis ediderunt.
2. Ac ne putaretur, quod attinet ad percipiendum et praedicandum Evangelium, interesse aliquid, utrum illi annuntient qui eumdem Dominum hic in carne apparentem discipulatu famulante secuti sunt an hi, qui ex illis fideliter comperta crediderunt, divina providentia procuratum est per Spiritum Sanctum, ut quibusdam etiam ex illis, qui primos Apostolos sequebantur, non solum annuntiandi, verum etiam scribendi Evangelium tribueretur auctoritas. Hi sunt Marcus et Lucas. Ceteri autem homines, qui de Domini vel de Apostolorum actibus aliqua scribere conati vel ausi sunt, non tales suis temporibus exstiterunt, ut eis fidem haberet Ecclesia atque inauctoritatem canonicam sanctorum Librorum eorum scripta reciperet, nec solum quia illi non tales erant, quibus narrantibus credi oporteret, sed etiam quia scriptis suis quaedam fallaciter indiderunt, quae catholica atque apostolica regula fidei et sana doctrina condemnat.

102

CAP 2.Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.

3. Isti igitur quattuor evangelistae universo terrarum orbe notissimi, et ob hoc fortasse quattuor, quoniam quattuor sunt partes orbis terrae, per cuius universitatem Christi Ecclesiam dilatari, ipso sui numeri sacramento quodammodo declararunt, hoc ordine scripsisse perhibentur: primus Matthaeus, deinde Marcus, tertio Lucas, ultimo Ioannes. Unde alius eis fuit ordo cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque praedicandum primi utique fuerunt qui secuti Dominum in carne praesentem, dicentem audierunt facientemque viderunt, atque ex eius ore ad evangelizandum missi sunt. Sed in conscribendo Evangelio, quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante passionem Dominus elegit, primum atque ultimum locum duo tenuerunt, primum Matthaeus, ultimum Ioannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant, tamquam filii amplectendi ac per hoc in loco medio constituti utroque ab eis latere munirentur.
4. Horum sane quattuor solus Matthaeus hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, ceteri graeco. Et quamvis singuli suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse, quae scripsisse alius invenitur, sed sicut unicuique inspiratum est non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit. Nam Matthaeus suscepisse intellegitur incarnationem Domini secundum stirpem regiam et pleraque secundum hominum praesentem vitam facta et dicta eius. Marcus eum subsecutus tamquam pedissequus et breviator eius videtur. Cum solo quippe Ioanne nihil dixit, solus ipse perpauca, cum solo Luca pauciora, cum Matthaeo vero plurima et multa pene totidem atque ipsis verbis sive cum solo sive cum ceteris consonante. Lucas autem circa sacerdotalem Domini stirpem atque personam magis occupatus apparet. Nam et ad ipsum David non regium stemma secutus ascendit, sed per eos, qui reges non fuerunt, exit ad Nathan filium David 1, qui nec ipse rex fuit. Non sicut Matthaeus, qui per Salomonem regem descendens 2 ceteros etiam reges ex ordine persecutus est, servans in eis, de quo postea loquemur, mysticum numerum.

103

CAP 3.Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.

5. Dominus enim Iesus Christus, unus verus rex et unusverus sacerdos, illud ad regendos nos, illud ad expiandos, has duas personas apud Patres singillatim commendatas suam figuram egisse declaravit, sive titulo illo, qui cruci eius superfixus erat, Rex Iudaeorum 3, unde arcano instinctu Pilatus respondit: Quod scripsi scripsi 4, praedictum quippe erat in Psalmis: Ne corrumpas tituli inscriptionem 5, sive, quod ad personam sacerdotis attinet, in eo quod nos offerre atque accipere docuit, unde prophetiam de se praemisit dicentem: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 6. Multisque aliis documentis divinarum Scripturarum rex et sacerdos Christus apparet 7. Hinc et ipse David, cuius non frustra crebrius filius dictus est quam filius Abrahae et quem communiter tenuerunt Matthaeus et Lucas, ille a quo per Salomonem descenderet, iste ad quem Nathan ascenderet 8, quamquam aperte rex fuit, figuravit tamen et sacerdotis personam, quando panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus 9. Huc accedit, quod solus etiam Lucas Mariam commemorat ab angelo manifestatam cognatam fuisse Elisabeth 10, quae uxor erat Zachariae sacerdotis, de quo idem scripsit, quod eam de filiabus Aaron 11, hoc est de tribu sacerdotum, habebat uxorem.
6. Cum ergo Matthaeus circa regis, Lucas circasacerdotis personam gereret intentionem, utrique humanitatem Christi maxime commendarunt. Secundum hominem quippe Christus et rex et sacerdos effectus est, cui dedit Deus sedem David, patris sui, ut regni eius non esset finis 12 et esset ad interpellandum pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 13. Non autem habuit tamquam breviatorem coniunctum Lucas sicut Marcum Matthaeus, et hoc forte non sine aliquo sacramento, quia regum est non esse sine comitum obsequio. Unde ille, qui regiam personam Christi narrandam susceperat, habuit sibi tamquam comitem adiunctum, qui sua vestigia quodammodo sequeretur, sacerdos autem quoniam in Sancta Sanctorum solus intrabat 14, propterea Lucas, cuius circa sacerdotium Christi erat intentio, non habuit tamquam socium subsequentem, qui suam narrationem quodammodo breviaret.


104

CAP 4. Ioannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.

1. 7. Tres tamen isti evangelistae in his rebus maxime diversati sunt, quas Christus per humanam carnem temporaliter gessit; porro autem Ioannes ipsam maxime divinitatem Domini, qua Patri est aequalis, intendit eamque praecipue suo Evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curavit. Itaque longe a tribus istis superius fertur ita ut hos videas quodammodo in terra cum Christo homine conversari, illum autem transcendisse nebulam, qua tegitur omnis terra 15, et pervenisse ad liquidum caelum, unde acie mentis acutissimaatque firmissima videret, in principio Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia, et ipsum agnosceret carnem factum, ut habitaret in nobis 16; quod acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem. Nisi enim carnis assumptio servata incommutabili divinitate facta esset, non diceretur: Ego et Pater unum sumus 17, neque enim Pater et caro unum sunt. Et hoc de se ipso Domini testimonium solus idem Ioannes commemoravit, et: Qui me vidit, vidit et Patrem, et: Ego in Patre et Pater in me est 18, et: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus 19; et: Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter 20; et si qua alia sunt, quae Christi divinitatem, in qua aequalis est Patri, recte intellegentibus intiment, pene solus Ioannes in Evangelio suo posuit; tamquam qui de pectore ipsius Domini, super quod discumbere in eius convivio solitus erat 21, secretum divinitatis eius uberius et quodammodo familiarius biberit.

105

CAP 5.

2. 8. Proinde cum duae virtutes propositae sint animae humanae,una activa, altera contemplativa, illa qua itur, ista quo pervenitur, illa qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum 22; ista qua vacatur et videtur Deus: illa est in praeceptis exercendae vitaehuius temporalis, ista in doctrina vitae illius sempiternae. Ac per hoc illa operatur, ista requiescit, quia illa est in purgatione peccatorum, ista in lumine purgatorum 23. Ac per hoc in hac vita mortali illa est in opere bonae conversationis 24; ista vero magis in fide et apud perpaucos per speculum in enigmate et ex parte in aliqua visione incommutabilis veritatis 25. Hae duae virtutes in duabus uxoribus Iacob figuratae intelleguntur 26. De quibus adversus Faustum Manichaeum pro modulo meo, quantum illi operi sufficere videbatur, disserui. Lia quippe interpretatur " Laborans ", Rachel autem: " Visum principium ". Ex quo intellegi datur, si diligenter advertas, tres evangelistas temporalia facta Domini et dicta, quae ad informandos mores vitae praesentis maxime valerent, copiosius persecutos circa illam activam virtutem fuisse versatos, Ioannem vero facta Domini multo pauciora narrantem, dicta vero eius, ea praesertim, quae Trinitatis unitatem et vitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem, in virtute contemplativa commendanda, suam intentionem praedicationemque tenuisse.
Virtutes duae; circa contemplativam Ioannes, circa activam Evangelistae alii versantur.


106

CAP 6. Quattuor animalia ex Apocalypsi de quattuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.

9. Unde mihi videntur qui ex Apocalypsi illa quattuor animalia 27 ad intellegendos quattuor evangelistas interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi, qui leonem in Matthaeo, hominem in Marco, vitulum in Luca, aquilam in Ioanne intellexerunt, quam illi, qui hominem Matthaeo, aquilam Marco, leonem Ioanni tribuerunt. De principiis enim librorum quamdam coniecturam capere voluerunt, non de tota intentione evangelistarum, quae magis fuerat perscrutanda. Multo enim congruentius ille qui regiam Christi personam maxime commendavit per leonem significatus accipitur. Unde et in Apocalypsi cum ipsa tribu regia leo commemoratus est, ubi dictum est: Vicit leo de tribu Iuda 28. Secundum Matthaeum enim et Magi narrantur venisse ab Oriente ad regem quaerendum et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit, et ipse rex Herodes regem formidat infantem atque, ut eum possit occidere, tot parvulos necat 29. Quod autem per vitulum Lucas significatus sit, propter maximam victimam sacerdotis, neutri dubitaverunt. Ibi enim a sacerdote Zacharia incipit sermo narrantis; ibi cognatio Mariae et Elisabeth commemoratur 30, ibi sacramentaprimi sacerdotii in infante Christo impleta narrantur 31; et quaecumque alia possunt diligenter adverti, quibus appareat Lucas intentionem circa personam sacerdotis habuisse. Marcus ergo, qui neque stirpem regiam neque sacerdotalem vel cognationem vel consecrationem narrare voluit et tamen in eis versatus ostenditur, quae homo Christus operatus est, tantum hominis figura in illis quattuor animalibussignificatus videtur. Haec autem animalia tria, sive leo sive homo sive vitulus, in terra gradiuntur, unde isti tres evangelistae in his maxime occupati sunt, quae Christus in carne operatus est et quae praecepta mortalis vitae exercendae carnem portantibus tradidit. At vero Ioannes super nubila infirmitatis humanae velut aquila volat et lucem incommutabilis veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur.


107

CAP 7. Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero eius Deum illum praedicando, mentitos fuisse.

10. Has Domini sanctas quadrigas, quibus per orbem vectus subigit populos leni suo iugo et sarcinae levi 32, quidam vel impia vanitate vel imperita temeritate calumniis appetunt, ut eis veracis narrationis derogent fidem, per quos christiana religio disseminata per mundum tanta fertilitate provenit, ut homines infideles iam inter seipsos calumnias suas mussitarevix audeant, compressi fide Gentium et omnium devotione populorum. Verumtamen quia nonnullos adhuc calumniosis disputationibus suis, vel retardant a fide ne credant, vel iam credentes, quantum potuerint, agitando perturbant, nonnulli autem fratres salva fide nosse desiderant, quid talibus respondeant quaestionibus, vel ad profectum scientiae suae vel ad illorum vaniloquia refellenda, inspirante atque adiuvante Domino Deo nostro (quod utinam et ipsorum saluti prosit), hoc opere demonstrare suscepimus errorem vel temeritatem eorum, qui contra Evangelii quattuor libros, quos evangelistae quattuor singulos conscripserunt, satis argutas criminationes se proferre arbitrantur. Quod ut fiat, quam non sibi adversentur idem scriptores quattuor, ostendendum est. Hoc enim solent quasi palmare suae vanitatis obicere, quod ipsi evangelistae inter se ipsos dissentiant.
11. Sed illud prius discutiendum est, quod solet nonnullos movere, cur ipse Dominus nihil scripserit, ut aliis de illo scribentibus necesse sit credere. Hoc enim dicunt illi vel maxime pagani, qui Dominum ipsum Iesum Christum culpare aut blasphemare non audent, eique tribuunt excellentissimam sapientiam, sed tamen tamquam homini, discipulos vero eius dicunt magistro suo amplius tribuisse quam erat, ut eum Filium Dei dicerent et Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, et ipsum ac Deum Patrem unum esse 33, ac si qua similia suntin apostolicis litteris, quibus eum cum Patre unum Deum colendum esse didicimus 34. Honorandum enim tamquam sapientissimum virum putant, colendum autem tamquam Deum negant.

12. Cum ergo quaerunt, quare ipse non scripserit, videntur parati fuisse hoc de illo credere, quod de se ipse scripsisset, non quod alii de illo pro suo arbitrio praedicassent. A quibus quaero, cur de quibusdam nobilissimis philosophis suis hoc crediderint, quod de illis eorum discipuli scriptum memoriae reliquerunt,cum de se ipsi nihil scripsissent? Nam Pythagoras, quo in illa contemplativa virtute nihil tunc habuit Graecia clarius, non tantum de se, sed nec de ulla re aliquid scripsisse perhibetur. Socrates autem, quem rursus in activa, qua mores informantur, omnibus praetulerunt, ita ut testimonio quoque dei sui Apollinis omnium sapientissimum pronuntiatum esse non taceant, Aesopi fabulas pauculis versibus persecutus est verba et numeros suos adhibens rebus alterius, usque adeo nihil scribere voluit, ut hoc se coactum imperio sui demonisfecisse dixit, sicut nobilissimus discipulorum eius Plato commemorat, in quo tamen opere maluit alienas quam suas exornare sententias. Quid igitur causae est cur de istis hoc credant, quod de illis discipuli eorum litteris commendarunt, et de Christo nolint credere quod eius de illo discipuli conscripserunt; praesertim cum ab eo ceteros homines sapientia superatos esse fateantur, quamvis eum fateri Deum nolint? An vero illi, quos isto multo inferiores fuisse non dubitant, veraces de se discipulos facere potuerunt et iste non potuit? Quod si absurdissime dicitur, credant de illo, quem sapientem fatentur, non quod ipsi volunt, sed quod apud eos legunt, qui ea quae scripserunt ab illo sapiente didicerunt.


108

CAP 8. Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur maiori fama praedicante non credatur Deus.

1. 13. Deinde dicant, unde saltem quod sapientissimus fuerit nosse vel audire potuerunt. Si fama disseminante, certiorne de illo nuntia fama est quam discipuli eius, quibus eum praedicantibus ipsa per totum mundum fama fragravit? Postremo famam praeferant famae et ei famae de illo credant, quae maior est. Ea quippe fama, quae de catholica Ecclesia, quam stupent toto orbe diffusam, mirabili claritate dispergitur, tenues istorumrumores incomparabiliter vincit; ea porro fama tam magna, tam celebris, ut eam timendo isti trepidas et tepidas contradictiunculas in sinu suo rodant, iam plus metuentes audiri, quam volentes credi, Filium Dei unigenitum et Deum praedicat Christum, per quem facta sunt omnia 35. Si ergo famam eligunt testem, cur non hanc eligunt, quae tanta claritate praefulget? Si scripturam, cur non evangelicam, quae tanta auctoritate praepollet? Nos certe haec de diis eorum credimus quae habet et scriptura eorum antiquior et fama celebrior. Quae si adoranda sunt, cur ea rident in theatris? Si autem ridenda sunt, plus ridendum est, cum adorantur in templis. Restat, ut ipsi velint testes esse de Christo, qui sibi auferunt meritum sciendi quid loquantur, loquendo quod nesciunt. aut si aliquos libros habere se dicunt, quos eum scripsisse asserant, prodant eos nobis. Profecto enim utilissimi et saluberrimi sunt,quos, ut ipsi fatentur, vir sapientissimus scripsit. Si autem timent eos proferre, utique mali sunt; porro si mali sunt, non eos sapientissimus scripsit; sapientissimum autem Christum fatentur: non ergo Christus tale aliquid scripsit.

109

CAP 9.

4. 14. Ita vero isti desipiunt, ut illis libris quos eum scripsisse existimant, dicant contineri eas artes, quibus eum putant illa fecisse miracula, quorum fama ubique percrebruit: quod existimando se ipsos produnt quid diligant et quid affectent: quando quidem Christum propterea sapientissimum putant fuisse, quia nescio quae illicita noverat, quae non solum disciplina christiana, sed etiam ipsa terrenae rei publicae administratio iure condemnat. Et certe qui tales Christi libros legisse se affirmant, cur ipsi nulla talia faciunt, qualia illum de libris talibus fecisse mirantur?

Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis artibus.
Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.

110

CAP 10.

15. Quid quod etiam divino iudicio sic errant quidam eorum, qui talia Christum scripsisse vel credunt vel credi volunt, ut eosdem libros ad Petrum et Paulum dicant tamquam epistulari titulo praenotatos. Et fieri potest, ut sive inimici nominis Christi, sive qui eiusmodi execrabilibus artibus de tam glorioso nomine pondus auctoritatis dare se posse putaverunt talia sub Christi et apostolorum nomine scripserint. In qua fallacissima audacia sic excaecati sunt, ut etiam a pueris, qui adhuc pueriliter in gradu lectorum christianas litteras norunt, merito rideantur.

In eos qui somniant Christum magica arte populos ad se convertisse.
1. 16. Cum enim vellent tale aliquid fingere Christum scripsisse ad discipulos suos, cogitaverunt ad quos potissimum scribere potuisse facile crederetur, tamquam ad illos, qui ei familiarius adhaesissent, quibus illud quasi secretum digne committeretur, et occurrit eis Petrus et Paulus, credo quod pluribus locis simul eos cum illo pictos viderent, quia merita Petri et Paulietiam propter eumdem passionis diem celebrius sollemniter Roma commendat. Sic omnino errare meruerunt, qui Christum et Apostolos eius non in sanctis codicibus, sed in pictis parietibus quaesierunt, nec mirum, si a pingentibus fingentes decepti sunt. Toto enim tempore, quo Christus in carne mortali cum suis discipulis vixit, nondum erat Paulus discipulus eius, quem post passionem suam, post resurrectionem, post ascensionem, post missum de caelis Spiritum Sanctum, post multorum Iudaeorum conversionem et mirabilem fidem, post lapidationem Stephani diaconi et martyris, cum adhuc Saulus appellaretur, et eos qui in Christum crediderant graviter persequeretur, de caelo vocavit et suum discipulum atque apostolum fecit 36. Quomodo igitur potuit libros, quos antequam moreretur eum scripsisse putari volunt, ad discipulos tamquam familiarissimos Petrum et Paulum scribere, cum Paulus nondum fuerit discipulus eius?

111

CAP 11.

4. 17. Illud quoque attendant, qui magicis artibus tanta potuisse et nomen suum ad populos in se convertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuerit magicis artibus tantos Prophetas divino Spiritu antequam in terra nasceretur implere, qui de illo talia futura praelocuti sunt, qualia iam praeterita in Evangelio legimus et qualia in orbe terrarum praesentia nunc videmus. Neque enim, si magicis artibus fecit, utcoleretur et mortuus, magus erat antequam natus, cui prophetando venturo gens una deputata est, cuius reipublicae tota administratio prophetia esset illius regis venturi et civitatem caelestem ex omnibus gentibus condituri.


112

CAP 12.Cur Iudaeorum Deus non fuit a Romanis receptus.

18. Proinde illius hebraeae gentis ad prophetandum Christum, sicut dixi, deputatae nullus alius deus erat nisi Deus unus, Deus verus, qui fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt. Quo offenso saepe suis hostibus subdebantur, nunc etiam pro gravissimo scelere occisi Christi ex ipsa Hierosolyma, quod erat regni eorum caput, penitus eradicati et Romano imperio subiugati sunt. Solebant autem Romani de diis gentium, quas subiugabant, colendos propitiare et eorum sacra suscipere. Hoc de Deo gentis hebraeae, cum eam vel oppugnaverunt vel vicerunt, facere noluerunt. Credo quod videbant, si eius Dei sacra reciperent, qui se solum deletis etiam simulacris coli iuberet, dimittenda esse omnia quae prius colenda susceperant, quorum religionibus imperium suum crevisse arbitrabantur, in quo eos plurimum fallacia demonum decipiebat. Nam utique intellegere debebant occulta veri Dei voluntate, penes quem rerum summa potestas est, sibi datum et auctum regnum, non illorum deorum favore, qui si aliquid in hac re potestatishabuissent, suos potius protexissent, ne a Romanis superarentur, aut ipsos eis Romanos edomitos subiugassent.
19. Neque enim possunt dicere pietatem ac mores suos a diis gentium, quas vicerunt, dilectos et electos. Nunquam hoc dicent, si primordia sua recolant, facinorosorum asylum et Romuli fratricidium. Neque enim, quando asylum constituerunt Remus et Romulus, ut quisquis cuiuslibet sceleris reus eo confugisset, inultum haberet commissum, praecepta paenitentiae dederunt ad salvandas animas miserorum 37 ac non potius collectam timentium manum contra suas civitates, quarum leges timebant, mercede impunitatis armarunt, aut quando Romulus fratrem, qui nihil in eum mali perpetrarat, occidit, iustitiam vindicandi ac non principatum dominandi cogitavit. Itane istos mores dilexerunt dii hostes suarum civitatum favendo hostibus earum? Quin potius nec illas deserendo presserunt nec ad istos transeundo eos aliquid adiuverunt, quia non habent in potestate regnum dare etauferre, sed Deus unus et verus hoc agit occulto iudicio, non continuo beatos facturus quibus terrenum regnum dederit, nec continuo miseros quibus ademerit, sed beatos vel miseros propter aliud et aliunde faciens temporalia regna atque terrenaquibus voluerit et quamdiu voluerit secundum praedestinatum ordinem saeculorum vel sinendo vel donando distribuit.


113

CAP 13. Iudaeos cur Deus passus est subiugari.

20. Unde nec illud possunt dicere: Cur ergo Deus Hebraeorum, quem summum et verum Deum dicitis, non solum Romanos eis non subiugavit, sed nec ipsos Hebraeos, ne a Romanis subiugarentur, adiuvit? Praecesserunt enim manifesta peccata eorum, propter quae illis hoc venturum Prophetae tanto ante praedixerant, et maxime, quia impio furore Christum occiderunt, in quo peccato aliorum occultorum peccatorum meritis excaecati sunt. Quod illius passio esset gentibus profutura, eadem prophetica contestatione praedictum est. Nec alia re magis claruit illius gentis regnum et templum et sacerdotium et sacrificium et unctionem illam mysticam, quod crisma graece dicitur, unde Christi nomen elucet et propter quam reges suos christos ipsa gens appellabat, non fuisse nisi praenuntiando Christo deputatam, quam quod occisi Christi resurrectio postea quam coepit credentibus gentibus praedicari, illa omnia cessaverunt, nescientibus Romanis per quorum victoriam, nescientibus Iudaeis per quorum subiugationem factum est ut illa cessarent.


114

CAP 14. Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.

21. Rem sane mirabilem non advertunt pauci pagani, qui remanserunt. Deum Hebraeorum offensum a victis nec receptum avictoribus nunc praedicari et coli ab omnibus gentibus. Ipse est enim Deus Israel, de quo tanto ante propheta plebem Dei sic allocutus est: Et qui eruit te Deus Israel universae terrae vocabitur 38. Hoc factum est per nomen Christi venientis ad homines ex semine ipsius Israel, qui nepos fuit Abrahae, a quo gens coepit Hebraeorum; nam et ipsi Israel dictum est: Et in semine tuo benedicentur omnes tribus terrae 39. Hinc ostenditur Deus Israel, Deus unus, qui fecit caelum et terram et res humanas iuste ac misericorditer curat, ita ut nec praecludat iustitia misericordiam, nec impediat misericordia iustitiam 40, quod non ipse sit victus in hebraeo populo suo, quia regnum sacerdotiumque eius Romanis expugnandum delendumque permisit, quando quidem per Christi Evangelium, veri regis et sacerdotis, quod illo regno et sacerdotio futurum praefiguravit, nunc ipse Deus Israel ubique delet idola gentium, quae utique ne delerentur, recipere sacra eius Romani noluerunt, sicut receperunt deorum aliarum gentium, quas vicerunt. Ita et regnum sacerdotiumque propheticae gentis abstulit, quia iamqui per ea promittebatur advenerat, et Romanum imperium, a quo illa gens victa est, per Christum regem suo nomini subiugavit atquead evertenda idola, propter quorum honorem sacra eius recepta non erant, christianae fidei robore ac devotione convertit.
22. Puto, quia de se futura ut per tot Prophetas et per cuiusdam etiam gentis regnum ac sacerdotium praenuntiarentur, non magicis artibus fecit Christus, antequam esset in hominibus natus. Nam et illius iam deleti regni populus ubique dispersus mirabili Dei providentia, quamvis sine ulla unctione regis sacerdotisque remanserit, in quo chrismate Christi nomen apparet, tenet tamen reliquias quarumdam observationum suarum, Romana autem sacra illa de idolorum cultu nec victus ac subiugatus accepit, ut libros propheticos ad testimonium gerat Christi ac sic de inimicorum codicibus probetur veritas prophetati Christi. Quid ergo adhuc miseri Christum male laudando se ipsos indicant? Si aliqua magica sub eius nomine scripta sunt, cum vehementer his artibus Christi doctrina inimica sit, hinc potius intellegant, quantum sit illud nomen, quo addito etiam illi qui contra eius praecepta vivunt suas nefarias artes honorare conantur. Sic enim diversis hominum erroribus multi etiam varias hereses adversus veritatem sub eius nomine condiderunt, ita sentiunt etiam inimici Christi ad suadendum quod proferunt contra doctrinam Christi nullum sibi esse pondus auctoritatis, si non habeat nomen Christi.


115

CAP 15. Pagani Christum laudare compulsi, in eius discipulos contumeliosi.

23. Quid quod isti vani Christi laudatores et christianae religionis obliqui obtrectatores propterea non audent blasphemare Christum, quia quidam philosophi eorum, sicut in libris suis Porphyrius siculus prodit, consuluerunt deos suos, quid de Christo responderent, illi autem oraculis suis Christum laudare compulsi sunt? Nec mirum, cum et in Evangelio legamus eum demones fuisse confessos 41; scriptum est autem in Prophetis nostris quoniam dii Gentium demonia 42. Ac per hoc isti, ne contra deorum suorum responsa conentur, continent blasphemias a Christo et eas in discipulos eius effundunt; mihi autem videtur, quod illi dii gentium, quos philosophi paganorum consulere potuerunt, etiam, si de discipulis Christi interrogarentur, ipsos quoque laudare cogerentur.


116

CAP 16. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.

24. Verumtamen isti ita disputant, quod haec eversio templorum et damnatio sacrificiorum et confractio simulacrorum non per doctrinam Christi fiat, sed per discipulorum eius, quos aliud quam ab illo didicerunt docuisse contendunt, ita volentes christianam fidem Christum honorantes laudantesque convellere, quia utique per discipulos Christi et facta et dicta Christi annuntiata sunt, quibus constat religio christiana adhuc istis iam paucissimis, nec iam oppugnantibus, sed tamen adhuc mussitantibus, inimica. Sed si nolunt credere Christum talia docuisse, Prophetas legant, qui non solum superstitiones idolorum everti praeceperunt, verum etiam christianis temporibus hanc eversionem futuram praedixerunt 43. Qui si fefellerunt,cur tanta manifestatione completur? Si verum dixerunt, cur tantae divinitati resistitur?


117

CAP 17. In Romanos qui Deum Israel solum reiecerunt.

1. 25. Verumtamen diligentius ab istis quaerendum est, quemnam putent esse Deum Israel. Cur eum colendum non receperunt sicut aliarum gentium deos, quas Romanum subegit imperium, praesertim cum eorum sententia sit omnes deos colendos esse sapienti? Cur ergo a numero ceterorum iste reiectus est? Si plurimum valet, cur ab eis solus non colitur? Si parum aut nihil valet, cur contritis eorum simulacris ab omnibus gentibus solus pene iam colitur? Nunquam huius quaestionis eximi vinculo poterunt, qui cum maiores et minores deos colant, quos deos putant, hunc Deum non colunt, qui praevaluit omnibus, quos colunt. Si enim magnae virtutis est, cur existimatus est improbandus? Si parvae nulliusve virtutis est, cur tantum potuit improbatus? Si bonus est, cur a ceteris bonis solus separatur? Si malus est, cur a tot bonis unus non superatur? Si verax est, cur eius praecepta respuuntur? Si mendax est, cur eius praedicta complentur?

118

CAP 18. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.

4. 26. Postremo quod volunt de illo sentiant. Nunquid Romani etiam malos deos colendos non putant qui Pallori et Febrifana fecerunt? Qui et demonas invitandos demonas placandos monent? Quodlibet ergo de illo existiment, cur eum solum sibi nec advocandum nec propitiandum esse duxerunt? Quis est Deus iste vel ita ignotus, ut in tam multis diis solus adhuc non inveniatur, aut ita notus ut a tam multis hominibus iam solus colatur? Nihil ergo restat, ut dicant, cur huius Dei sacra recipere noluerint, nisi quia solum se coli voluerit, illos autem deos gentium, quos isti iam colebant, coli prohibuerit. Sed hoc ipsum magis ab eis requirendum est, quemnam vel qualem putent esse istum Deum, qui noluerit coli deos alios, quibus isti templa et simulacra fecerunt, tantumque potuerit, ut plus valeret eius voluntas ad eorum simulacra evertenda quam illorum ad eius sacra non recipienda. Certe sententia illius eorum philosophi proditur, quem sapientissimum omnium hominum etiam oraculo fuisse firmarunt. Socratis enim sententia est unumquemque Deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praeceperit. Proinde istis summa necessitas facta est non colendi Deum Hebraeorum, quia, si alio modo eum colere vellent quam secolendum ipse dixisset,non utique illum colerent, sed quod ipsi finxissent. Si autem illo modo vellent quo ille diceret, alios sibi colendos non esse cernebant quos ipse coli prohibebat. Ac per hoc respuerunt unius veri Dei cultum, ne multos falsos offenderent, magis arbitrantes sibi obfuturam fuisse istorum iracundiam, quam illius benevolentiam profuturam.


119

CAP 19. Hunc esse verum Deum.

27. Sed fuerit ista vana necessitas et ridenda timiditas: nunc quaerimus, quid de isto Deo sentiant homines, quibus placet omnes deos colendos esse. Si enim iste colendus non est, quomodo coluntur omnes, cum iste non colitur? Si autem colendus est, non omnes colendi sunt, quia, nisi solus colatur, iste non colitur. An forte dicturi sunt istum non esse Deum, cum illos deos dicant, qui, sicut nos credimus, nihil possunt nisi quod illius iudicio permittuntur, non ut alicui prosint, sed ut nec laedere valeant nisi eos, quos ita laedendos esse ille iudicat, qui omnia potest? Sicut autem ipsi coguntur fateri, minora certe quam ille potuerunt. Si enim dii sunt, quorum vates consulti ab hominibus ut non dicam fefellerunt, proxima tamen privatis negotiis responderunt, quomodo non est Deus, cuius vates non solum ea quae ad tempus consulebantur congrue responderunt, verum etiam unde non consulebantur de universo genere humano atque omnibus gentibus ea tanto ante praedixerunt, quae nunc et legimus et videmus?Si Deum dicunt, quo impleta Sybilla fata cecinit Romanorum, quomodo non est Deus, qui et Romanos et omnes nationes in se unum Deum per Christi Evangelium credituras et omnia patrum suorum simulacra eversuras, sicut praenuntiavit, exhibuit? Postremo, si illos deos dicunt, qui numquam ausi sunt per vates suos contra istum Deum aliquid dicere, quomodo non est Deus, qui per vates suos istorum simulacra non solum everti iussit, verum etiam in omnibus gentibus eversuri praedixit ab eis qui illis desertis se unum Deum colere iuberentur et iussi famularentur 44?




Aug de consensu evang.