Aug de consensu evang. 120

120

CAP 20. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.

28. Aut legant, si possunt, vel aliquam Sibyllarum vel quemlibet aliorum vatum suorum praedixisse hoc futurum, ut Deus Hebraeorum Deus Israel ab omnibus gentibus coleretur, et quod eum cultores aliorum deorum recte antea respuissent, futuras etiam litteras Prophetarum eius in auctoritate ita sublimi, ut his obtemperans etiam imperium Romanorum iuberet deleri simulacra; monuisse etiam, ne talibus praeceptis obtemperaretur: legant ista, si possunt, ex aliquibus libris vatum suorum. Omitto enim dicere quod ea quae in illorum libris leguntur pro nostra, hoc est, christiana religionetestimonium dicunt, quod a sanctis angelis et ab ipsis Prophetis nostris audire potuerunt, sicut et praesentem in carne Christum etiam demonia coacta sunt confiteri 45. Sed haec omitto, quae cum proferimus a nostris ficta esse contendunt:ipsi omnino, ipsi urgendi sunt, ut proferant a vatibus deorum suorum contra Deum Hebraeorum aliquid prophetatum, sicut nos tot et tanta de libris Prophetarum nostrorum contra deos eorum et iussa observamus et praedicta recitamus et facta monstramus 46. Quae illi iam qui perpauci remanserunt malunt dolere completa quam illum Deum agnoscere qui potuit praenuntiare complenda, cum in suis diis falsis, quae sunt vera demonia, nihil aliud pro magno appetant, quam cum aliquid eorum responsis sibi futurum esse didicerint.


121

CAP 21. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.

29. Quae cum ita sint, cur non potius miseri intellegunt illum esse Deum verum, quem sic vident a suorum deorum societate seiunctum, ut quem Deum fateri coguntur, qui omnes deos colendos esse profitentur, cum ceteris colere non sinantur? Cum ergo simul coli non possunt, cur non ille eligitur qui istos coli vetat relictis istis qui illum coli non vetant? Aut si vetant, legatur. Quid enim magis populis eorum in templis eorum debuit recitari, ubi nihil unquam tale personuit? Et utique prohibitio tam multorum contra unum quam uniuscontra tam multos notior et potentior esse deberet. Nam si huius Dei cultus est impius, inutiles sunt dii, qui homines ab impietate non prohibent: si vero pius est huius cultus, quoniam in illo praecipitur ne isti colantur, impius est cultus illorum. Si autem tam fidenter istum coli prohibent, ut plus audiri timeant quam prohibere audeant, hoc ipso quis non sapiat, quis non sentiat illum esse potius eligendum, qui istos coli tam publice prohibet, qui eorum simulacra everti iussit, praedixit, evertit, quam istos, quos, ut ille non colatur, iussisse nescimus, praedixisse non legimus, valuisse aliquid non videmus? Rogo, respondeant: quis est Deus iste, qui omnes deos gentium sic persequitur, qui omnia eorum sacra sic prodit, sic extinguit?


122

CAP 22. Opinio Gentium de Deo nostro.

30. Quid interrogem homines, qui evanuerunt cogitando, quis iste sit? Alii dicunt: Saturnus est, credo propter sabbati sanctificationem, quia isti eum diem Saturno tribuerunt. Varro autem ipsorum quo doctiorem apud se neminem inveniunt, Deum Iudaeorum Iovem putavit nihil interesse censens, quo nomine nuncupetur, dum eadem res intellegatur, credo illius summitate deterritus. Nam quia nihil superius solent colere Romani quam Iovem, quod Capitolium eorum satis aperteque testatur, eumque regem omnium deorum arbitrantur, cum animadverteret Iudaeos summum Deum colere, nihil aliudpotuit suspicari quam Iovem. Sed sive qui Saturnum sive qui Iovem Deum Iudaeorum putant, dicant quando Saturnus prohibere ausus est coli alterum deum, nec ipsum Iovem, qui eum regno expulisse perhibetur, patrem filius. Quisi tamquam potentior et victor placuit cultoribus suis, Saturnum victum expulsumque non colant. Sed neque istum coli Iovis prohibuit, et quem vincere potuit, deum tamen esse permisit.


123

CAP 23. De Iove et Saturno quid nugati sint pagani.

31. Istae, inquiunt, fabulae sunt aut interpretandae a sapientibus aut ridendae; nos autem Iovem colimus, de quo ait Maro:
Iovis omnia plena 47,
id est omnia vivificantem spiritum 48. Merito ergo et Varro Iovem opinatus est coli a Iudaeis, quia dicit per prophetam: Caelum et terram ego impleo 49. Quid illud quod idem poeta dicit aethera?
Quomodo accipiunt? Sic enim ait:
Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether, coniugis in gremium laetae descendit 50. Aetherem quippe non spiritum, sed corpus esse dicunt sublime, quo caelum super aerem distenditur. An poetae conceditur nunc secundum platonicos, ut non corpus, sed spiritus, nunc secundum stoicos loqui, ut corpus sit Deus? Quid ergo in Capitolio colunt? Si spiritum, si denique ipsum caelum corporeum, quid illic facit scutum illud Iovis, quod appellant Aegida? Nempe origo nominis huius ita redditur, quia Iovem a matre occultatum capra nutrivit. An et hoc poetae mentiuntur? Numquid et Capitolia Romanorum opera sunt poetarum? Quid sibi autem vult ista non poetica, sed plane mimica varietas, deos secundum philosophos in libris quaerere, secundum poetas in templis adorare?

32. Sed numquid etiam ille Euhemerus poeta fuit, qui et ipsum Iovem et Saturnum patrem eius et Plutonem atque Neptunum fratres eius ita planissime homines fuisse prodit, ut eorum cultores gratias magis poetis agere debeant, quia non ad eos dehonestandos, sed potius ad exornandos multa finxerunt? Quamvis et ipsum Euhemerum ab Ennio poeta in latinam linguam esse conversum Cicero commemoret 51. Nunquid et ipse Cicero poeta fuit, qui eum, cum quo in Tusculanis disputat, tamquam secretorum conscium admonet dicens: Si vero scrutari vetera, et ex eis quae scriptores Graeciae prodiderunt, eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in caelum reperientur. Quaere quorum demonstrentur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis; tum denique quam hoc late pateat intelleges 52. Hic certe istorum deos homines fuisse satis confitetur, in caelum autem pervenisse benevole suspicatur, quamquam et hunc honorem opinionis ab hominibus eis esse delatum, non dubitavit publice dicere, cum de Romulo loqueretur: Qui hanc urbem, inquit, condidit, Romulum ad deos immortales benevolentia famaque sustulimus 53. Quid igitur mirum est, si hoc fecerunt antiquiores homines de Iove et Saturno et ceteris, quod Romani de Romulo, quod denique iam recentioribus temporibus etiam de Caesare facere voluerunt? Quibus et Vergilius adulationem carminis addidit dicens:
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum 54.
Videant ergo, ne forte historica veritas sepulchra falsorum deorum ostendat in terra, vanitas autem poetica stellas eorum non figat, sed fingat in caelo. Neque enim re vera stella illa Iovis est aut illa Saturni, sed post eorum mortem sideribus ab initio mundi conditis haec nomina imposuerunt homines, qui illos mortuos quasi deos haberi voluerunt. De quibus quid tantum mali castitas aut quid tantum boni voluptas commeruit, ut inter astra, quae cum sole et luna circumeunt, Venus habeat stellam et Minerva non habeat?

33. Sed fuerit et Cicero academicus incertior quam poetae, qui sepulchra deorum commemorare ausus est litterisquemandare quamvis hoc non ex opinione propria praesumpserit, sed ex ipsorum sacrorum traditione commemoraverit. Numquid et Varro vel tamquam poeta fingit vel tamquam academicus dubie ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cuiusque eorum vita vel morte, qua inter homines vixerunt vel obierunt, esse composita? Numquid et Leon ille sacerdos aegyptius poeta vel academicus fuit, qui macedoni Alexandro diversam quidem a Graecorum opinione istorum deorum originem verumtamen ita prodit, ut eos homines fuisse declaret?

34. Sed quid ad nos? Dicant se Iovem non hominem mortuum colere nec homini mortuo Capitolium dedicasse, sed spiritui vivificanti omnia quo mundus impletur, et scutum eius in honorem nutricis eius factum de pelle caprina interpretentur ut volunt. Quid dicunt de Saturno? Quem Saturnum colunt? Nonne ille est, qui primus ab Olympo venit:
Arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis, qui genus indocile et dispersum montibus altis composuit legesque dedit, Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris 55? Nonne ipsum eius simulacrum, quod cooperto capite fingitur, quasi latentem indicat? Nonne ipse Italis ostendit agriculturam,quod falce demonstrat? Non, inquiunt; nam videris, si fuit ille homo et rex quidam, de quo ista narrantur; nos tamen Saturnum interpretamur " universum tempus ", quod graecum etiam vocabulum eius ostendit; vocatur enim , quod aspiratione addita etiam temporis nomen est, unde et latine Saturnus appellatur, quasi saturetur annis. Quid iam cum istis agendum sit, nescio, qui conantes in melius interpretari nomina et simulacra deorum suorum, fatentur maiorem deum suum et patrem ceterorum tempus esse. Quid enim aliud indicant quam omnes deos suos temporales esse, quorum patrem ipsum tempus constituunt?

35. Erubuerunt hinc philosophi eorum recentioresplatonici, qui iam christianis temporibus fuerunt, et Saturnum aliter interpretari conati sunt dicentes appellatum , velut a satietate intellectus, eo quod graece satietas , intellectus autem sive mens dicitur. Cui videtur suffragari et latinum nomen quasi ex prima latina parte et graeca posteriore compositum, ut diceretur Saturnus, tamquam satur, . Videruntquam esset absurdum, si filius temporis Iuppiter haberetur, quem deum aeternum vel putabant vel putari volebant. At vero secundum istam novellam interpretationem, quam veteres eorum si habuissent mirum si Ciceronem Varronemque latuisset, Saturni filium Iovem dicunt tamquam ab illa summa mente profluentem spiritum, quam volunt esse velut animam mundi huius omnia caelestia et terrena corpora implentem. Unde illud Maronis est, quod paulo ante commemoravi:
Iovis omnia plena 56.
Numquid non, si possent isti, sicut ipsam interpretationem ita etiam superstitionem hominum commutarent et aut nulla simulacra aut certe Saturno potius quam Iovi Capitolia constituerent? Neque enim ullam animam rationalem sapientem fieri disputant nisi participatione summae illius incommutabilisque sapientiae, non solum cuisquam hominis animam, sed ipsius etiam mundi, quam dicunt Iovem; nos vero esse quandam summam Dei sapientiam, cuius participatione fit sapiens, quaecumque anima fit vere sapiens, non tantum concedimus, verum etiam maxime praedicamus 57. Utrum autem universa ista corporalis moles, quae mundus appellatur,habeat quandam animam vel quasi animam suam, id est rationalem vitam qua ita regatur sicut unumquodque animal, magna atque abdita quaestio est, nec affirmari debet ista opinio nisi comperta, quod vera sit, nec refelli nisi comperta, quod falsa sit. Quid autem hoc ad hominem, etiamsi semper eum lateat, quando quidem nulla anima fit sapiens vel beata ex alia quacumque anima, sed ex illa sola summa atque incommutabili Dei sapientia?

36. Romani tamen, qui non Saturno, sed Iovi Capitolium condiderunt, vel aliae nationes, quae Iovem praecipue supra ceteros deos colendum esse putaverunt, non hoc quod isti senserunt. Qui secundum istam suam novam opinionem et summas arces, si quicquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno potius dedicarent; et mathematicos vel genethliacos maxime delerent, qui Saturnum, quem sapientum effectorem isti dicerent, maleficum deum inter alia sidera constituerent. Quae opinio tantum contra illos in animis humanis praevaluit, ut nec nominare illum velint, senem potius quam Saturnum appellantes, tam timida superstitione, ut iam Carthaginienses pene vico suo nomen mutaverint, " Vicum senis " crebrius quam " Vicum Saturni " appellantes.


124

CAP 24. Non omnes Deum colunt, qui Deum Israel reiciunt; nec eum colunt, qui alios colunt.

37. Notum est ergo, quid colere convincantur etquid colorare conentur adoratores simulacrorum. Verum et ab istis noviciis Saturni interpretatoribus requirendum est, quid de Deo sentiant Hebraeorum. Etiam ipsis enim placuit omnes deos cum gentibus colere, cum eos superbos puderet pro peccatorum remissione humilari sub Christo. Quid ergo sentiunt de Deo Israel? Quem si non colunt, non omnes deos colunt, si autem colunt, non colunt sicut se coli iussit, quia et alios colunt, quos coli ille prohibuit. Per eos enim vates ista prohibuit, per quos haec ipsa, quae nunc a christianis eorum simulacra patiuntur, futura praedixit. Sive enim angeli ad illos Prophetas missi sint, qui eis Deum omnium creatorem unum verum Deum, cui universa subiecta sunt, et per sensibilium rerum congruam speciem figurate ostenderent et quemadmodum se coli praeciperet indicarent sive aliquorum in eis mentes per Spiritum Sanctum ita sublimatae sint ut eo visu ea viderent quo et ipsi angeli vident: constat tamen eos illi Deo servisse, qui alios deos coli prohibuit, servisse autem fide pietatis in regno et sacerdotio reipublicae suae et Christum venturum regem ac sacerdotem significantibus sacris.


125

CAP 25. Dii falsi alios coli secum non prohibent. Deum Israel esse Deum verum convincitur ex operibus eius et praedictis et impletis.

38. Porro autem in diis gentium, quos isti dum colere volunt illum qui cum istis coli non potest colere nolunt, dicant, quid causae est, ut nullus eorum inveniatur qui alterum coliprohibeat, cum eos in diversis officiis muneribusque constituant et rebus ad quemque proprie pertinentibus praesides velint. Si enim Iuppiter non prohibet Saturnum coli, quia non est ille homo, qui illum hominem patrem de regno expulit, sed aut caeli corpus aut spiritus implens caelum et terram, et ideo non potest prohibere coli mentem supernam, ex qua dicitur emanasse, si ea ratione nec Saturnus Iovem coli prohibet, quia non ab eo rebellante superatus est, sicut ille a Iove nescio quo, cuius arma fugiens venit in Italiam, sed favet prima mens animae a se genitae, saltem Vulcanus prohiberet coli Martem uxoris adulterum, Hercules Iunonem persecutricem suam. Quae ista inter eos est tam foeda consensio, ut nec Diana virgo casta coli prohibeat non dicam Venerem, sed Priapum? Nam si unus homo et venator et agricola esse voluerit, servus erit amborum, quibus tamen vel vicina templa fabricare erubescit. Sed interpretentur Dianam virtutem quam volunt, interpretentur et Priapum fecunditatis deum, ita sane, ut in fetandis feminis pudeat Iunonem talem habere adiutorem, dicant quod placet. Interpretentur quod sapiunt, dum tamen omnia eorum argumenta perturbet Deus Israel. Qui cum illos omnes coli prohibuerit et a nullo eorum coli prohibitus sit eorumque simulacris et sacris eversionem praeceperit, praedixerit, fecerit, satis ostendit illos falsos atque fallaceset se esse verum ac veracem Deum.

39. Istos autem iam paucos deorum multorum falsorumque cultores quis non miretur nolle obtemperare illi, de quo cum ab eis quaeritur quisnam Deus sit, quodlibet opinando respondeant, Deum tamen esse negare non audent, quia si negent, operibus eius et praedictis atque completis facillime convincuntur? Neque enim ea dico, quae liberum sibi putant esse non credere, quia ipse in principio fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt 58 (Gn 1), neque illa nimis antiqua, quod Enoch transtulit 59 (Gn 5,24), quod impios diluvio delevit, quod Noe iustum domumque eius per lignum inde liberavit 60 (Gn 7). Ab Abraham in hominibus facta eius exordior. Huic enim facta est per angelicum oraculum manifesta promissio, quam nunc videmus impleri. Huic quippe dictum est: In semine tuo tuo benedicentur omnes Gentes 61 (Gn 22,18), ex cuius semine populus Israel, unde virgo Maria, quae peperit Christum, in quo benedici omnes Gentes audeant iam negare, si possunt. Haec promissio facta est etiam ad Isaac filium Abrahae, haec et ad Iacob nepotem Abrahae 62 (Gn 26,4 Gn 28,14), qui etiam Israel appellatus est, ex quo universus populus et propagatus et nominatus est, ut huius populi Deus appellaretur Deus Israel, non quod ipse non sit Deus omnium gentium sive nescientium sive iam scientium, sed quia in isto populo voluit manifestius apparere virtutem promissorum suorum. Ille enim populus primo in Aegypto multiplicatus et de illa servitute per Moysen in multis signis portentisque liberatus debellatis plurimis gentibus terram etiam promissionis accepit, in qua regnavit per reges suos de tribu Iuda exortos 63 . Qui Iudas unus fuit ex duodecim filiis Israel nepotis Abrahae, atque inde Iudaei cognominati multa ipso Deo adiuvante fecerunt, multa pro peccatis suis ipso flagellante perpessi sunt, donec veniret semen, cui promissum est 64, in quo benedicerentur omnes Gentes et patrum suorum simulacra sponte confringerent 65.


126

CAP 26. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem iuxta prophetias eversa.

40. Neque enim temporibus christianis, sed tanto ante praedictum est quod per christianos impletur. Ipsi Iudaei qui remanserunt inimici nominis Christi, de quorum etiam futura perfidia in illis propheticis litteris tacitum non est, ipsi habent et legunt prophetam dicentem: Domine Deus meus et refugium meum in die malorum, ad te Gentes venient ab extremo terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra et non est in illis utilitas 66. Ecce nunc fit, ecce nunc Gentes ab extremo terrae veniunt ad Christum ista dicentes et simulacra frangentes. Et hoc enim magnum est, quod Deus praestitit Ecclesiae suae ubique diffusae, ut gens Iudaea merito debellata et dispersa per terras, ne a nobis haec composita putarentur, codices Prophetarum nostrorum ubique portaret et inimica fidei nostrae testis fieretveritatisnostrae. Quomodo ergo discipuli Christi docuerunt quod a Christo non didicerunt, sicut stulti desipiendo iactitant, ut deorum gentilium et simulacrorum superstitio deleretur? Numquid et illas prophetias, quae nunc leguntur in codicibus inimicorum Christi, possunt dici finxisse discipuli Christi?
41. Quis enim haec evertit nisi Deus Israel? Ipsi enim populo dictum est per divinas voces factas ad Moysen: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est 67. Non facies tibi idolum neque cuiusquam similitudinem, neque quae in caelo sursum neque quae in terra deorsum 68, ut autem etiam evertat ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: Non adorabis deos illorum, sed neque servies eis: non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones et confringendo confringes simulacra eorum 69. Quis autem dicat Christum atque christianos non pertinere ad Israel, cum Israel nepos fuerit Abrahae, cui primo et deinde Isaac filio eius et deinde ipsi Israel nepoti eius dictum est quod iam commemoravi: In semine tuo benedicentur omnes Gentes 70? Quod fieri iam videmus in Christo, cum inde exorta sit illa virgo, de qua propheta populi Israel et Dei Israel cecinit dicens: Ecce virgo concipiet et parietfilium, et vocabunt nomen eius Emmanuel.
Interpretatur autem Emmanuel, Nobiscum Deus 72. Deus ergo Israel qui prohibuit alios deos coli, qui prohibuit idola fabricari, qui praecepit everti, qui per prophetam praedixit Gentes ab extremo terrae dicturas: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, in quibus non est utilitas 73, ipse per Christi nomen et christianorum fidem istarum omnium superstitionum eversionem iussit, promisit, exhibuit. Frustra ergo miseri, quia blasphemare Christum etiam a diis suis, hoc est a demonibus, nomen Christi metuentibus prohibiti sunt, volunt ab eo doctrinam istam facere alienam, qua christiani contra idola disputant easque omnes falsas religiones, ubi potuerint, eradicant.


127

CAP 27. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.

42. De Deo Israel respondeant, quem docere ista et iubere non tantum christianorum, sed etiam Iudaeorum libri testantur, de ipso consulant deos suos, qui Christum blasphemari prohibuerunt; de Deo Israel, si audiant, aliqua contumeliosa respondeant. Sed quos consulant? Aut ubi iam consulant? Libros suorum legant. Si Deum Israel Iovem putant, sicut Varro scripsit (interim ut secundum eorum opinionem loquar), cur ergo Iovi non credunt idola esse delenda? Si Saturnum putant, cur eum non colunt? Aut cur non sic colunt, quemadmodum se coli per eos vates praecepit, per quos ea quae praedixit implevit? Cur ei non credunt simulacra evertenda esse et aliosdeos colendos non esse? Si nec Iovis nec Saturnus est quia, si unus eorum esset, contra sacra Iovis et Saturni eorum tanta non diceret, quis ergoest, qui propter deos alios solus ab istis non colitur et eversis diis aliis tam evidenter efficit, ut solus colatur, humilata omni superba altitudine, quae se adversus Christum erexerat pro idolis persequens interficiensque christianos? Nunc certe quaerunt, ubi se abscondant, cum sacrificare volunt, vel ubi deos ipsos suos recludant, ne a christianis inveniantur atque frangantur. Unde hoc nisi a timore legum atque regum, per quos Deus Israel suam exserit potestatem iam subditos Christi nomini, sicut longe ante promisit dicens per prophetam: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes Gentes servient illi 74?


128

CAP 28. Praedicta idolorum reiectio.

43. Nempe iam impletur quod per prophetam identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem suam non quidem totam, quia multi ex Israelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et apostoli eius et humilaturus omnem superbum atque iniuriosum ut ipse solus exaltaretur, id est solus altus et potens hominibus manifestaretur, donec proicerentur a credentibus idola et a non credentibus absconderentur, cum eius timore terra confringitur, id est terreni homines timore franguntur, timendo legem vel ipsius vel eorum quicredentes in eum gentibusque regnantes talia sacrilegia prohiberent.
44. Haec enim, quae ut facilius intellegerentur, breviter praelocutus sum, propheta sic dicit: Et nunc tu, domus Iacob, venite, ambulemus in lucem Domini. Remisit enim plebem suam, domum Israel, quoniam repleta est sicut ab initio regio eorum auguriis sicut alienigenarum, et filii multi alienigenae nati sunt illis. Repleta est enim regio eorum argento et auro, nec erat numerus thesaurorum illorum. Et repleta est terra equis, nec erat numerus curruum illorum. Et repleta est terra abominationibus operum manuum ipsorum, et adoraverunt ea quae fecerunt digiti eorum. Et Et inclinavit se homo et humilavit se vir, et non remittam illis. Et nunc intrate in petras et abscondite vos in terra a facie timoris Domini et a maiestate virtutis eius, cum surrexerit confringere terram. Oculi enim Domini excelsi, homo autem humilis. Et humilabitur altitudo hominum, et exaltabitur Dominus solus in illa die. Dies enim Domini sabaoth supra omnem iniuriosum et superbum et supra omnem altum et elatum , qui humilabuntur, et super omnem cedrum Libani excelsorum et elatorum et super omnem arborem Libani Basan, et super omnem montem et super omnem collem altum, et super omne navem maris et super omne spectaculum navium decoris. Et humilabitur et cadet contumelia hominum et exaltabitur Dominus solus in illa die. Et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cavernis terrae a facie timoris Domini et a maiestate virtutis eius, cum exsurrexerit confringere terram. Illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quae fecerunt ut adorarent supervacanea et noxia, ut intrent in foramina solidae petrae et in scissuras petrarum, a facie timoris Domini et a maiestate virtutis eius, cum exsurrexerit comminuere terram 75.


129

CAP 29. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.

45. Quid dicunt de isto Deo sabaoth, quod interpretatur: "Deus virtutum ", vel: " exercituum ", quia illi serviunt virtutes et exercitus angelorum? Quid dicunt de isto Deo Israel, quia Deus est illius populi, de quo venit semen, in quo benedicerenturomnes Gentes 76? Cur solum non colunt, qui omnes deos colendos esse contendunt? Cur ei non credunt, qui alios deos falsos et ostendit et evertit? Audivi quemdam eorum dicere se legisse apud nescio quem philosophum, quod ex his quae Iudaei in suis sacramentis agerent intellexisset, quem Deum colerent: Praepositum, inquit, istorum elementorum, quibus iste visibilis et corporeus mundus exstructus est 77 cum in Scripturis sanctis Prophetarum eius aperte ostendatur illum Deum colendum praeceptum esse populo Israel, qui fecit caelum et terram 78 et a quo est omnis vera sapientia 79. Sed quid opus est hinc diutius disputare, cum ad id quod ago sufficiat quod illi qualibet praesumptione opinantur de illo Deo, quem Deum esse negare non possunt? Si enim praepositus est elementorum, quibus mundus iste consistit, cur non potius solus ipse colitur quam Neptunus, qui solius maris praepositus est, quam denique Silvanus, qui solorum agrorum atque silvarum, quam Sol, qui solius diei vel etiam universi caelestis caloris, quam Luna, quae solius noctis vel etiam humoris potestate praefulget, quam Iuno, quae solum aerem tenere perhibetur? Certe enim isti partium praepositi, quicumque sunt, necesse est, ut sub illo sint qui omnium elementorum et universae huius molis praeposituram gerit. At iste illos omnes coli prohibet. Cur ergo isti contra praeceptum maioris illorum non solum eos colere volunt, sed propter istos illumnolunt? Adhuc non inveniunt, quid de isto Deo Israel constanter liquidoque pronuntient, nec umquam invenient, donec eum inveniant Deum solum verum, a quo creata sunt omnia.


130

CAP 30. Deus Israel impletis prophetiis iam ubique innotuit.

46. Proinde quidam Lucanus magnus eorum in carmine declamator, credo et ipse diu quaerens sive per suas cogitationes sive per suorum libros, quisnam esset Iudaeorum Deus, et, quia non pie quaerebat, non inveniens, maluit tamen incertum Deum, quem non inveniebat, quam nullum Deum dicere, cuius tam magna documenta sentiebat. Ait enim:
Et dedita sacris incerti Iudaea Dei 80. Et nondum Deus iste sanctus et verus Deus Israel, nondum per Christi nomen tanta in omnibus gentibus fecerat, quanta usque in hodiernum diem post Lucani tempora consecuta sunt. Nunc vero quis tam durus non flectatur? Quis tam torpidus non ignescat, cum impletur quod scriptum est, quia non est qui se abscondat a calore eius?, quando iam clarissima luce manifestantur quae in eodem psalmo, unde versiculum istum commemoravi, tanto ante praedicta sunt? Caelorum enim nomine Apostoli Christi significati sunt, quod in eis Deus praesideret, ut Evangelium nuntiarent. Iam ergo caeli enarraverunt gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiavitfirmamentum. Dies diei eructavit verbum, et nox nocti annuntiavit scientiam. Iam non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Iam in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum. Iam in sole, hoc est in manifestatione, posuit tabernaculum suum, quod est Ecclesia ipsius, quia, ut hoc faceret, ipse, sicut ibi sequitur, tamquam sponsus processit de thalamo suo, id, est: coniugatum Verbum carni humanae processit de utero virginali, iam exultavit ut gigans et cucurrit viam, iam a summo caeli facta est egressio eius et recursus eius usque ad summum caeli 81. Et ideo rectissime sequitur versus, quem paulo ante commemoravi: Et non est qui se abscondat a calore eius 82. Et adhuc isti fragiles contradictiunculas garrientes eligunt isto igne sicut stipula in cinerem 83 verti quam sicut aurum a sorde purgari 84, cum et deorum falsorum iam fallacia monumenta frustrata sint et illius incerti Dei veracia promissa certa iam facta sint!


131

CAP 31. Prophetia de Christo impleta.

47. Desinant ergo dicere mali laudatores Christi, qui nolunt esse christiani, quod Christus non docuerit deos eorum deseri et simulacra confringi 85. Deus enim Israel, de quo praedictumest quod Deus universae terre vocabitur 86, et Deus universae terrae iam vocatur, hoc per Prophetas futurum praedixit, hoc per Christum congruo tempore implevit. Certe enim si iam Deus Israel Deus universae terrae vocatur, necesse est ut fiat quod iussit, quando qui iussit, innotuit. Quia vero per Christum et in Christo innotuit, ut Ecclesia eius per orbem diffunderetur et per ipsam Deus Israel universae terrae vocaretur, paulo superius apud eumdem prophetam legant qui volunt: immo et a me commemoretur. Neque enim ita longum est ut oporteat praetermitti. Dicuntur enim multa de praesentia et humilitate et passione Christi et corpore eius, cui caput est, id est Ecclesia eius, cum appellatur tamquam sterilis, quae non pariebat. Per multos enim annos Ecclesia, quae futura erat in omnibus gentibus in filiis suis, hoc est in sanctis suis, non apparuit nondum Christo annuntiato per evangelistas eis, quibus non est annuntiatus per Prophetas, et dicitur plures filios desertae futuros quam eius, quaehabet virum, cum viri nomine significata est lex vel rex, quem accepit primus populus Israel, nec acceperant Gentes legem eo tempore, quo propheta loquebatur, neque rex christianorum apparuerat adhuc Gentibus, ex quibus tamen gentibus longe fertilior et numerosior Sanctorum multitudo provenit 87. Ita ergo dicit Isaiasincipiens ab humilitate Christi et se postea convertens ad alloquendam Ecclesiam usque ad eum versum, quem commemoravimus, ubi ait: Et qui eruit te ipse Deus Israel universae terrae vocabitur 88. Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus et exaltabitur et honorificabitur vehementer. Quomodo multi mirabuntur super te, sic tamen et inhonesta videbitur ab omnibus species tua et honor tuus ab hominibus. Ita enim mirabuntur Gentes multae super eum et continebunt reges os suum, quoniam quibus non est nuntiatum de illo videbunt et qui non audierunt intellegent 89. Domine, quis credidit auditui nostro? Et bracchium Domini cui revelatum est? Nuntiavimus coram illo ut puer, ut radix in terra sitienti, non est species illi neque honor. Et vidimus illum, et non habuit speciem neque decorem; sed vultus eius abiectus et deformis positio eius ab omnibus hominibus. Homo in plaga et qui sciat sciat ferre infirmitates, propter quod et avertit se facies eius, iniuriata est nec magni aestimata est. Hic infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est. Et nos existimavimus illum in doloribus esse et in plaga et in poena. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae in eum, livore eius sanati sumus. Omnes ut oves erravimus et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os, ut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est iudicium eius. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam eius et divites propter mortem eius, ob hoc quod iniquitatem non fecerit nec dolum in ore suo. Dominus vult purgare illum de plaga. Si dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis semen longissimae vitae. Et vult Dominus auferre a doloribus animam eius, ostendere illi lucem et figurare per sensum, iustificare iustum bene servientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea ipse haereditabit complures et fortium partietur spolia propter quod tradita est ad mortem anima eius et inter iniquos aestimata est, et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates eorum traditus est 90.Delectare sterilis, quae non paris, exsulta et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige; non est, quod parcas. Porrige longius funiculos et palos validos constitue. Etiam atqueetiam in dextram atque sinistram partem extende. Semen enim tuum haereditabit Gentes, et civitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas, praevalebis enim, nec erubescas, quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor, quoniam ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei; et qui eruit te ipse Deus Israel universae terrae vocabitur 91.
48. Quid contra hanc evidentiam expressionemque rerum et praedictarum et impletarum dici potest? Si de Christi divinitate discipulos eius putant esse mentitos, numquid de Christi passione dubitabunt? Resurrexisse non solent credere; at illa omnia ab hominibus humana perpessum etiam libenter credunt, quia hominem tantummodo credi volunt. Ille itaque sicut ovis ad immolandum ductus 92, ille inter iniquos deputatus,ille vulneratus propter peccata nostra, cuius livore sanati sumus 93, cuius facies iniuriata est nec magni aestimata, palmis caesa et sputis illita, cuius deformis in cruce positio, ille ab iniquitatibus populi Israel ductus ad mortem, ille qui non habebat speciem neque decorem, quando colaphis percutiebatur, quando spinis coronabatur, quando pendens irridebatur, ille qui, sicut agnus coram tondente non habet vocem 94, sic non aperuit os suum, cum ei diceretur ab insultantibus: Prophetiza nobis, Christe 95. Nempe iam exaltatus est, iam honorificatus est vehementer. Nempe iam mirantur Gentes multae super eum 96. Iam continuerunt reges os suum, quo adversus christianos leges saevissimas promulgabant. Nempe quibus non est nuntiatum de illo, iam vident, et qui non audierunt, iam intellegunt 97. Quoniam Gentes, quibus non nuntiarunt Prophetae, magis ipsae vident, quam vera nuntiata sint per Prophetas. Et qui non audierunt ipsum Isaiam loquentem, iam in litteris eius, de quo ista sit locutus, intellegunt. Nam et in ipsa gente Iudaeorum quis credidit auditui Prophetarum, aut bracchium Domini, quod est ipse Christus, qui per eos annuntiabatur, cui revelatum est, quando manibus suis ea scelera in Christo admittebant, quae futura praedixerant Prophetae quos habebant 98? Nempe iam haereditate possidet multoset fortium partitur spolia 99, cum ea quae diabolus et demones possidebant per ecclesiarum suarum fabricas et quoslibet necessarios usus, illis expulsis proditisque distribuit.



Aug de consensu evang. 120