Aug de consensu evang. 242

242

CAP 42. Quod venit in patriam suam, et mirabatur doctrinam, cum genus eius contemnerent; quomodo consentiat Marco et Lucae Matthaeus, maxime utrum narrandi ordo nihil alteri adversetur.

89. Sequitur ergo Matthaeus: Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. Et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum 390, et cetera usque ad illud ubi ait: et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum 391. A superiore sermone parabolarum sic transit, ut non ostendat consequentis ordinis necessitatem, praesertim quia Marcus ab istis parabolis 392, non in quod iste, sed in aliud tendens, in quod et Lucas ita connexuit narrationem 393, ut credibilius ostendatur hoc esse potius consequenter gestum, quod ipsi duo continuanter adiungunt, de navi scilicet, inqua dormiebat Iesus, et de illo miraculo expulsorum demoniorum apud Gerasenos. Quae duo Matthaeus iam superius recolens interposuit 394. Nunc ergo quae in patria sua Dominus dixerit vel ei dicta sunt videamus utrum cum aliis duobus Marco et Luca concordent. Nam Ioannes longe in diversis et dissimilibus narrationis suae locis vel dicta esse Domino talia vel eum dixisse commemorat 395, qualia hoc loco tres ceteri meminerunt.
90. Et Marcus quidem eadem prope commemorat hic omnia quae Matthaeus nisi quod Dominum fabrum et Mariae filium dicit a civibus suis dictum, non, sicut Matthaeus, fabri filium 396.Nec mirandum est, cum utrumque dici potuerit; eo enim et fabrum credebant quo fabri filium 397. Lucas autem eamdem rem gestam latius indicat et plura ibi commemorat 398; nec longe post baptismum et tentationem eius hoc inserit sine dubio praeoccupans quod multis rebus interpositis postea gestum est. Unde quisque possit advertere, quod huic tam magnae quaestioni, quam de consensu evangelistarum enodandam Deo adiuvante suscepimus, plurimum necessarium est, non nescientes aliquid eos praetermisisse aut nescientes quemadmodum se ordo rerum gestarum
haberet, alium potius ordinem suae recordationis tenuisse. Quod hinc evidentissime intellegi potest, quia Lucas antequam aliquid narraret Dominum fecisse Capharnaum, praeoccupavit hunc locum, quem nunc consideramus, ubi cives eius et potentiam virtutis in eo stupebant et ignobilitatem generis contemnebant. Nam hoc eum dicit eis dixisse: Utique dicetis mihi: " Medice, cura te ipsum "; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua 399, cum secundum ipsius Lucae narrationem nihil adhuc legatur fecisse Capharnaum. Quod quia longum non est et facillimum est et pernecessarium, totum inserimus, unde ad hoc narrandum et quomodo venerit. Posteaquam baptizatum et tentatum Dominum indicavit, ita sequitur: et consummata omni omni tentatione diabolus recessitab eo usque ad tempus. Et regressus est Iesus in virtute spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo. Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est illi liber prophetae Isaiae, et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis 400. Et cum plicasset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium oculi in synagoga erant intendentes in eum. Coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: " Nonne hic estfilius Ioseph? ". Et ait illis: " Utique dicetis mihi hanc similitudinem: "Medice cura te ipsum", quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua " 401, et cetera, donec peragat totum ipsum narrationis suae locum.Quid ergo evidentius quam hoc eum scientem praeoccupasse narrandum, cum utique iam magna ab illo in Capharnaum facta fuisse et ipse noverit et ipse commemoret quae se nondum narrasse utique scit? Neque enim tantum ab eius baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de his quae in Capharnaum gesta fuerant; modo enim coepit post baptismum aliquid narrare de Domino.


243

CAP 43. Quemadmodum inter se conveniant Matthaeus, Marcus et Lucas de verbis Herodis.

91. Sequitur Matthaeus: In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu et ait pueris suis: " Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo " 402. Marcus hoc idem et eodem modo dicit 403, sed non eodem ordine. Nam posteaquam discipulos misit Dominus dicens eis, ne quid in via ferrent nisi virgam tantum, terminato eo sermone, quantum ab illo commemoratum est, etiam hoc subiecit, nulla tamen facta necessitate, qua hoc etiam consequenter gestum esse intellegere cogeremur, sicut nec Matthaeus. In illo enim tempore dixit, non: " In illo die " vel " hora ", nisi quod Marcus, non quod Herodes dixerit, sed: dicebant, inquit, quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis 404. Matthaeus vero de ipso Herode: Ait, inquit, pueris suis. Lucas etiam eum narrandi ordinem, quem Marcus, tenens nec ipse sane etiam rerum gestarum eumdem ordinem fuisse credi cogens ita hoc idem commemorat:Audivit autem, inquit, Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: quia Ioannes surrexit a mortuis, a quibusdam vero: quia Elias apparuit, ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit. Et ait Herodes: " Ioannem ego decollavi, quis est autem iste de quo audio ego talia? ", et quaerebat videre eum 405. In his verbis Lucas quoque Marco attestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes, Ioannem a mortuis resurrexisse. Sed quia haesitantem commemoravit Herodem verbaque eius ita postea posuit dicentis: Ioannem ego decollavi: quis est autem iste de quo audio ego talia? Intellegendum est aut post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut Matthaeus narrat: Et ait pueris suis: " Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo " 406, aut ita pronuntianda sunt haec verba, ut haesitantem adhuc indicent. Si enim diceret: " Numquidnam hic est ", aut: " Numquid forte hic est Ioannes Baptista? ", non opus esset admonere aliquid de pronuntiatione, qua dubitans atque haesitans intellegatur. Nunc quia illa verba desunt utroque modo pronuntiari potest, ut aut confirmatum eum ex aliorum verbis credentem dixisseaccipiamus, aut adhuc, sicut Lucas commemorat, haesitantem, praesertim quia et Marcus, qui superiusdixerat ab aliis fuisse dictum quod Ioannes a mortuis resurrexerit, in extremo tamen ipsum Herodem dixisse non tacet: Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit 407. Quae item verba duobus modis pronuntiari possunt, ut aut confirmantis aut dubitantis intellegantur. Cum autem Lucas, posteaquam hoc commemoravit, in aliud transeat, duo isti, Matthaeus et Marcus, ex hac occasione narrant, quemadmodum sit ab Herode Ioannes occisus.


244

CAP 44. De Ioanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.

92. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in in carcere propter Herodiadem, uxorem fratris sui 408, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu 409.
Marcus hoc similiter narrat 410. Lucas autem non eodem ordine id recordatur, sed circa ipsum
baptismum, quo Dominus baptizatus est 411. Unde hoc praeoccupasse intellegitur et ipse ex
occasione, ut ibi narraret quod multo post factum est. Cum enim commemorasset Ioannis verba de
Domino, quod ventilabrum in manu eius et mundabit aream suam, frumentum recondet in
horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili, continuo subiecit quod non continuo
factum esse Ioannes evangelista apertissime exponit, cum commemorat, posteaquam baptizatusest
Iesus, isse illum in Galilaeam, quando fecit de aqua vinum, et inde post paucorum dierum in
Capharnaum habitationem redisse ad Iudaeam terram et ibi baptizasse multos circa Iordanem,
antequam missus esset Ioannes in carcerem 412.
Quis autem non putet qui minus in his litteris eruditus est, tamquam post illa verba de ventilabro et de area mundata continuo sit a Ioanne
offensus Herodes et eum in carcerem miserit 413? Non autem hoc ordine ista narrata quo gesta sunt
et alibi iam probavimus et hoc ipso loco non quilibet alius, sed idem Lucas hoc probat. Si enim
post verba illa continuo Ioannes in carcerem missus est, quomodo post ipsam commemorationem
Ioannis in carcerem missi baptizatus est Iesus secundum ipsius Lucae narrationem? Proinde
manifestum est ex occasione recordatum praeoccupasse et ante multa, quae, priusquam Ioanni
hoc fieret, gesta narraturus erat, hoc praeoccupatum in sua narratione praemisisse. Sed nec illi
duo Matthaeus et Marcus eo rerum ordine de Ioanne in carcerem misso in sua narratione
posuerunt 414, quo factum apparet etiam in eorum scriptis. Nam et ipsi dixerunt tradito Ioanne
Dominum isse in Galilaeam, et post multa quae fecit in Galilaea veniunt ad Herodisadmonitionem
vel haesitationem, quod Ioannes, quem decollavit, a mortuis resurrexit, et ex hac occasione
narrant omnia quae de Ioanne contigerunt incluso et occiso 415.


245

CAP 45. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.

93. Sequitur ergo Matthaeus, cum dixisset nuntiatum esse Christo, quod Ioannes occisus est, et ita narrationem contexit: Quod cum audisset, inquit, Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum. Et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum 416. Hoc continuo post Ioannis passionem factum esse commemorat. Unde post haec, facta sunt illa quae primo narrata sunt, quibus motus Herodes dixit: Ioannem ego decollavi. Illa enim posteriora debent intellegi, quae ad Herodem pertulit fama, ut moveretur et haesitaret, quisnam iste esse posset de quo audiret talia, cum Ioannem ipse occidisset. Marcus autem posteaquam passionem Ioannis narravit, commemorat discipulos missos redisse ad Iesum et renuntiasse illi omnia quae egerant et docuerant et Dominum eis (quod ipse solus commemorat) dixisse, ut requiescerent pusillum in deserto, et ascendisse cum eis in navem et isse, et turbas hoc videntes praevenisse eos illuc, quarum misertum Dominum docuisse multa; et hora iam progrediente factum esse, ut de quinque panibus et duobus piscibus omnes qui aderant pascerentur 417. Quod miraculum omnes quattuor evangelistae commemoraverunt. Lucas etiam qui iam longe supra de Ioannis passione narraverat 418, ex occasione qua diximus nunc, posteaquam commemoravit illam Herodishaesitationem de Domino quisnam esset, hoc continuo subiungit quod Marcus, id est redisse ad illum apostolos, et narrasse illi quaecumque fecerant et assumptis eis secessisse in locum desertum, atque eo secutas turbas, et locutum esse de regno Dei et eos qui cura indigebant sanasse 419. Atque inde etiam ipse die declinante commemorat miraculum de quinque panibus factum.
94. At vero Ioannes, qui multum ab eis tribus evangelistis eo distat, quia magis in sermonibus, quos Dominus habuit, immoratur quam in factis, quae mirabiliter fecit, posteaquam commemoravit eum relicta Iudea abisse iterum in Galilaeam 420. Quod tunc intellegitur factum, cum et alii evangelistae dicunt eum Ioanne tradito isse in Galilaeam 421, posteaquam ergo id commemoravit Ioannes, in transitu eius per Samariam multa quae locutus est ex occasione illius Samaritanae, quam invenit ad puteum 422, contexit narrationi suae, et post duos dies dicit eum inde exisse in Galilaeam, deinde venisse in Cana Galilaeae, ubi fecerat de aqua vinum, et sanasse filium reguli cuiusdam 423. Alia vero quae illum in Galilaea fecisse atque dixisse alii dixerunt, Ioannes tacet; sed sane,quod illi tacue- runt, dicit ascendisse eum in die festo Hierosolymis et fecisse ibi miraculum illud de homine, qui triginta octo annos habebat in infirmitate nec habebat hominem, a quo in piscinam deponeretur in qua variis valetudinibus affecti sanabantur, et ex hac occasione multa eum locutum fuisse commemorat 424. Post haec eum dicit abisse trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, et secutam multitudinem magnam, deinde abisse in montem et ibi sedisse cum discipulis suis, proximo Pascha die festo Iudaeorum, tunc levatis oculis et visa multitudine maxima, pavisse eam de panibus quinque et duobus piscibus, quod et ceteri evangelistae dicunt 425. Ac per hoc, praetermisisse illum quae illi narrando ad huius miraculi commemorationem venerunt, certum est; verumtamen tamquam ex alia narrationis via, cum et illi tacuissent quae iste dixisset, ad hoc miraculum de panibus quinque occurrerunt sibi et illi tres qui pene pariter ambulabant et iste qui sermonum Domini alta consectans per alia quae illi tacuerunt circumvolavit quodammodo et eis ad miraculum de quinque panibus pariter commemorandum non multo post ab eis rursus in altiora revolaturus occurrit.



246

CAP 46. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quattuor conveniant.

95. Sequitur ergo Matthaeus et ad ipsum de quinque panibus factum narrationem suam ex ordine ita perducit: Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: " Desertus est est locus et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ". Iesus autem dixit eis: " Non habent necesse ire, date illis vos manducare " 426, et cetera usque ad illud ubi ait: manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis 427. Hoc ergo miraculum 428, quod omnes quattuor evangelistae commemorant et putantur inter se aliquid discrepare, considerandum atque tractandum est, ut ex hoc etiam ad cetera similia regulae locutionum discantur, quibus tam diversis eadem tamen sententia retinetur et eadem rerum veritas custoditur. Et inchoanda quidem est consideratio non a Matthaeo secundum ordinem evangelistarum, sed a Ioanne potius, a quo ita expressa est ista narratio, ut etiam nomina discipulorum diceret, cum quibus de hac re locutus est Dominus. Ita enim dicit: Cum sublevasset ergo Iesus oculos et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: " Unde ememus panes, ut manducent hi? ". Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat, quid esset facturus. Respondit ei Philippus: "Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicumquid accipiat ". Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas, frater Simonis Petri: " Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos? ". Dixit ergo Iesus: " Facite homines discumbere ". Erat autem faenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. Accepit ergo panes Iesus, et cum gratias egisset distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus quantum volebant. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: " Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant ". Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverunt 429.
96. Non hic quaeritur quod iste dixit, cuiusmodi essent panes hordeaceos enim fuisse non tacuit, quod ceteri tacuerunt. Neque hoc quaeritur quod iste non dixit, fuisse ibi etiam praeter quinque milia virorum mulieres et parvulos, quod dicit Matthaeus 430. Et omnino iam certum esse debet et regulariter teneri in talibus quaestionibus neminem moveri oportere, cum ab alio dicitur quod ab alio praetermittitur. Sed quaeritur, quomodo ea quae dixerunt vera sint omnia, ne narrationem alterius narrans aliud alter excludat. Si enim Dominus secundum narrationem Ioannis prospectis turbis quaesivit a Philippo tentans eum, unde illis escae dari possent, potest movere, quomodo sit verum, quod alii narraverunt, prius dixisse Domino discipulos, ut dimitteret turbas, quo possent sibi alimenta emere de proximis locis quibus ille respondit secundum Matthaeum: Non habent necesse ire, date eis vos manducare 431. Cui etiam Marcus Lucasque consentiunt tantum hoc praetermittentes quod ait: Non habent necesse ire. Intellegitur ergo post haec verba Dominum inspexisse multitudinem et dixisse Philippo quod Ioannes commemorat, isti autem praetermiserunt. Deinde quod Philippus apud Ioannem respondit, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat volens intellegi hoc ex ore ceterorum Philippum respondisse, quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerunt. Quod ergo ait Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat 432, hoc est dicere quod ait Marcus: Euntes ememus ducentis denariis panes et dabimus eis manducare 433. Quod autem commemorat idem Marcus dixisse Dominum: Quot panes habetis?, praetermiserunt ceteri. Quod autem Andreas apud Ioannem de quinque panibus et duobus piscibus suggessit 434, hoc ceteri pluralem numerum pro singulari ponentes ex discipulorum persona retulerunt. Et Lucas quidem responsionem Philippi et responsionem Andreae in unam sententiam constrinxit. Quod enim ait: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, Andreae retulit responsionem; quod vero adiunxit: Nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas 435 videtur ad responsionem Philippi pertinere, nisi quod de ducentis denariis tacuit. Quamquam et in ipsius Andreae sententia potest hoc intellegi; cum enim dixisset: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces, adiunxit etiam ipse: sed haec quid sunt inter tantos? 436 Hoc est dicere: Nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas.
97. Ex qua universa varietate verborum, rerum autem sententiarumque concordia satis apparet salubriter nos doceri, nihil quaerendum in verbis nisi loquentium voluntatem, cui demonstrandae invigilaredebent omnes veridici narratores, cum de homine vel de angelo vel de Deo aliquid narrant; horum enim voluntas verbis promi potest, ne de ipsa inter se aliquid discrepent.
98. Sane praetermittere non oportet hoc loco intentum et ad cetera quae talia forte occurrerint facere lectorem, quia Lucas dixit quinquagenos iussos esse discumbere, Marcus vero et quinquagenos et centenos 437. Quod hic ideo non movet, quia unus partem dixit, alter totum. Qui enim etiam de centenis retulit, hoc retulit quod ille praetermisit; nihil itaque contrariumest. Verum tamen si alius de quinquagenis tantum commemoraret, alius tantum de centenis, valde videretur esse contrarium: nec facile dignosceretur utrumque dictum esse, unum autem ab altero, alterum ab altero esse commemoratum; et tamen attentius consideratum inveniri debuisse quis non fateatur? Hoc ideo dixi, quia existunt saepe aliqua eiusmodi, quae parum intendentibus et temere iudicantibus contraria videantur et non sint.


247

CAP 47. Quod ambulavit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conveniant; et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque panibus pavit.

99. Sequitur Matthaeus et dicit: Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi. Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus. Erat enim contrarius ventus. Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Et videntes eum eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes: quia phantasma est 438, et cetera usque ad illud ubi ait: Venerunt et adoraverunt eum dicentes: " Vere Filius Dei es " 439. Marcus quoque hoc idem post narratum de panibus quinque miraculum ita sequitur: Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, et cetera 440, similiter, nisi quod de Petro ambulante super aquas nihil dixit. Hoc autem ne moveat praecavendum est quod Marcus dixit de Domino, cumambularet super aquas: Et volebat praeterire eos 441. Quomodo enim hoc intellegere potuerunt, nisi quia in diversum ibat eos volens tamquam alienos praeterire, a quibus ita non agnoscebatur, ut phantasma putaretur? Quod ad mysticam significationem referri quis usque adeo tardus est, ut nolit advertere? Sed tamen turbatis et exclamantibus subvenit dicens: Confidite, ego sum, nolite timere 442. Quomodo ergo eos volebat praeterire quos paventes ita confirmat, nisi quia illa voluntas praetereundi ad eliciendum illum clamorem valebat, cui subveniri oportebat!
100. Ioannes etiam adhuc cum istis aliquantum immoratur. Nam post narratum de quinque panibus miraculum, ipse quoque hoc de laborante navicula et de ambulatione Domini super aquas non tacet ita contexens: Iesus ergo cum cognovisset, quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare. Et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus. Mare autem vento magno flante exsurgebat, et cetera 443. Nihil hic contrarium videri potest, nisiquod Matthaeus dimissis turbis eum dicit ascendisse in montem, ut illic solus oraret; Ioannes autem in monte fuisse, cum easdem turbas de quinque panibus pavit. Sed cum et ipse Ioannes dicat post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis teneretur, quae eum volebant regem facere, utique manifestum est, quod de monte in planiora descenderant, quando illi panes turbis ministrati sunt. Et ideo non est contrarium, quod ascendit rursus in montem, sicut et Matthaeus et Ioannes dicunt, nisi quod Matthaeus dixit: Ascendit, Ioannes autem: fugit, quod esset contrarium, si fugiens non ascenderet. Nec illud repugnat quod Matthaeus dixit: Ascendit in montem solus orare 444, Ioannes autem: cum cognovisset, inquit, quia venturi essent, ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus 445. Neque enim causae orandi contraria est causa fugiendi, quando quidem et hinc Dominus transfigurans in se corpus humilitatis nostrae, ut conforme faceret corpori gloriae suae 446, id quoque doceat hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi. Nec illud adversum est, quod Matthaeus prius eum dixit iussisse discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas 447, ac deinde dimissis turbisascendisse in montem solum orare; Ioannes vero prius eum commemorat fugisse solum in montem ac deinde: Ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent navem 448, et cetera. Quis enim non videat hoc recapitulando Ioannem postea dixisse factum a discipulis quod iam Iesus iusserat, antequam fugisset in montem, sicut solet in sermone ad aliquid praetermissum rediri quodammodo? Sed quia ipse reditus maxime in brevitate ac puncto temporis factus non commemoratur, putant plerumque qui audiunt hoc etiam postea factum esse quod postea dicitur. Sic etiam quos dixerat ascendisse navem et venisse trans mare in Capharnaum, dicit ad eos in mari laborantes venisse Dominum ambulantem super aquas, quod utique prius in ipsa navigatione factum est, qua veniebant Capharnaum.
101. Lucas autem post narratum de quinque panibus miraculum pergit in aliud et ab ordine isto digreditur. Neque enim aliquid de navicula illa commemorat et de via Domini super aquas, sed cum dixisset: Et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cophini duodecim, deinde subiunxit: Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli et interrogavit eos dicens: quem me dicunt esse turbae? 449 Iam deinceps aliud narrans, non quod illitres, qui Dominumambulantem super aquas venisse ad navigantes discipulos retulerunt. Nec ideo putari debet in illo monte, quo eum dixit Matthaeus ascendisse, ut solus oraret, dixisse discipulis: Quem me dicunt turbae? 450 (Lucas enim videtur in hoc congruere Matthaeo, quia dixit: Cum solus esset orans, cum ille dixisset: Ascendit in montem solus orare 451), sed omnino alibi, cum solus oraret et essent cum illo discipuli, hoc interrogavit. Solum quippe Lucas fuisse dixit, non sine discipulis, sicut Matthaeus et Ioannes, quando ab illo discesserunt, ut praecederent eum trans mare 452. Iste namque apertissime adiunxit: erant cum illo et discipuli. Proinde solum dixit sine turbis, quae cum illo non habitabant.


248

CAP 48. Quomodo Matthaeus et Marcus Ioanni non adversentur in eo quod ab eis tribus narratur quid posteaquam transfretarunt factum sit.

102. Sequitur Matthaeus dicens: Et cum transfretassent venerunt in terram Genesar. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt salvi facti sunt 453. Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et pharisaei dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, suas, cum panem manducant 454, et cetera usque ad illud ubi ait: non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem 455. Haec et Marcus commemorat sine aliqua repugnantiae quaestione 456: quidquid enim diverso modo ab alio dicitur, ab eadem sententia non recedit. Ioannes autem ab illa navicula, ad quam Dominus ambulans supra mare venit, posteaquam exierunt in terram, more suo in sermonem Domini intentus eum ex occasione panis multa praecipueque divina locutum esse commemorat, postque ipsum sermonem rursus in aliud atque aliud eius narratio sublimiter fertur 457. Nec tamen in eo quod ab istis digreditur aliquid ordini istorum illius in alia transitus adversatur. Quid enim prohibet intellegere et illos esse sanatos a Domino, de quibus narrat Matthaeus et Marcus, et illis qui eum secuti sunt trans mare haec eum locutum esse quae praedicat Ioannes, quando quidem Capharnaum, quo dicuntur secundum Ioannem transfretasse, iuxta stagnum est Genesar, ad quam terram secundum Matthaeum dicuntur exisse?


249

CAP 49. De muliere Cananaea quae dixit: Et canes edunt de micis cadentibus de mensa dominorum suorum, quomodo inter se Matthaeus Lucasque consentiant.

103. Sequitur itaque Matthaeus post illum sermonem Domini, ubi de non lotis manibus cum pharisaeis egit, atque ita conserit narrationem, ordinem, quantum ipse transitus indicat, rerum etiam quae consecutae sunt servans: Et egressus, inquit, inde Iesus secessit in partes Tyri etSidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens ei: " Miserere mei, Domine, fili David, filia mea male a demonio vexatur ". Qui non respondit ei verbum 458, et ceterausque ad illud ubi ait: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora 459. Hoc de muliere Chananaea etiam Marcus commemorat, eumdem rerum gestarum ordinem servans, nec afferens aliquam repugnantiae quaestionem, nisi quod in domo dicit fuisse Dominum cum ad illum venit eadem mulier pro filia sua rogans 460. Matthaeus autem posset quidem facile intellegi de domo tacuisse, eamdem tamen rem commemorasse, sed quoniam dicit discipulos Domino ita suggessisse: Dimitte illam, quia clamat post nos 461, nihil videtur aliud significare quam post ambulantem Dominum mulierem illam deprecatorias voces emisisse. Quomodo ergo in domo, nisi quia intellegendum est dixisse quidem Marcum quod intraverit, ubi erat Iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo? Sed quia Matthaeus ait: Non respondit ei verbum verbum 462, dedit agnoscere, quod ambo tacuerunt in eo silentio egressum fuisse Iesum de domo illa, atque ita cetera contexuntur, quae iam in nullo discordant. Quod enim Marcus commemorat ei Dominum respondisse de pane filiorum non mittendo canibus, illis interpositis dictum est quae Matthaeus dicta non tacuit,id est quia discipuli rogaverunt eum pro illa et quia respondit non se esse missum nisi ad oves quae perierunt domus Israel et quia illa venit, id est consecuta est, et adoravit eum dicens: Domine, adiuva me 463, tunc deinde dictum est quod evangelistae ambo commemorant.


250

CAP 50. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.

104. Sequitur Matthaeus ita narrans: Et cum transisset inde Iesus, venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes, et magnificabant Deum Israel. Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: misereor turbae, quia triduum iam perseverant mecum et non habent quod manducent 464, et cetera usque ad illud ubi ait: Erant autem qui manducaverunt quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres 465. Hoc aliud miraculum de septem panibus et paucis piscibus etiam Marcus commemorat eodem pene etiam ordine nisi quia interponit quod nullus alius dicit de surdo 466, cui Dominus aures aperuit, spuens in digitos et dicens: Effeta, quod est, adaperire 467.
105. Hoc sane non ab re fuerit admonere in hoc miraculo de septem panibus quod duo evangelistae Matthaeus Marcusque posuerunt 468, quia si aliquis eorum id dixisset, qui de illis quinque panibus non dixisset, contrarius ceteris putaretur. Quis enim non existimaret unum idemque factum esse, non autem integre et veraciter sive ab illo sive ab aliis sive ab omnibus fuisse narratum, sed aut illum pro quinque panibus septem, dum falleretur, commemorasse aut illos pro septem quinque aut utrosque mentitos vel oblivione deceptos? Hoc et de duodecim cophinis et de septemsportis opinaretur quasi contrarium, hoc de quinque milibus et quattuor milibus eorum qui pascerentur. Sed quia illi qui miraculum de septem panibus narraverunt nec illud de quinque tacuerunt neminem movet et utrumque factum omnes intellegunt. Hoc ideo diximus, ut sicubi simile invenitur factum a Domino, quod in aliquo alteri evangelistae ita repugnare videatur, ut omnino solvi non possit, nihil aliud intellegatur quam utrumque factum esse et aliud ab alio commemoratum, sicut de centenis et quinquagenis discumbentibus commendavimus, quia, si non etiam illud utrumque apud unum inveniremus, contraria singulos dixisse putaremus.


251

CAP 51. Quod dicit Matthaeus inde eum venisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco; et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Iona.

106. Sequitur Matthaeus et dicit: Et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan 469, et cetera usque ad illud ubi ait: generatio mala et adulterasignum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae 470. Hoc iam et alibi dixit idem Matthaeus 471. Unde etiam atque etiam retinendum est saepius Dominum eadem dixisse, ut quod existente contrario solvi non potuerit bis dictum intellegatur. Hunc sane ordinem etiam Marcus tenens post illud de septem panibus miraculum hoc idem subicit quod Matthaeus, nisi quod Dalmanutha, quod in quibusdam codicibus legitur, non dixit Matthaeus, sed Magedan 472. Non autem dubitandum est eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices non habent etiam secundum Marcum nisi Magedan. Nec illud moveat, quod Marcus non dicit responsum esse quaerentibus signum de caelo, idem quod Matthaeus de Iona, sed ait Dominum respondisse: signum non dabitur ei. Intellegendum est enim quale petebant, hoc est de caelo, praetermisit autem dicere de Iona, quod Matthaeus commemoravit.


252

CAP 52. De fermento Phariseorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.

107. Sequitur Matthaeus: Et relictis illis abiit. Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere. Qui dixit illis: " Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum " 473, et cetera usque ad illud ubi ait: Tunc intellexerunt, quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum 474, haec eadem etiam Marcus et eodem ordine digerit 475.



Aug de consensu evang. 242