Aug de consensu evang. 253

253

CAP 53. Cum interrogavit discipulos, quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Matthaeus, Marcus et Lucas, rebus aut ordine.

108. Sequitur Matthaeus: Venit autem Iesus in partesCaesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: Quem me dicunt homines esse filium hominis? At illi dixerunt: alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Hieremiam aut unum ex Prophetis 475, et cetera usque ad illud ubi ait: Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis 476. Hoc eodem pene ordine Marcus narrat, sed interposuit primo de caeco illuminato, quod solus ipse commemorat 477, de illo qui dixit Domino: Video homines sicut arbores ambulantes 478. Lucas autem post miraculum illud de quinque panibus hoc recordatur atque inserit 479, cuius recordationis ordo, sicut supra iam ostendimus, nihil repugnat ordini istorum. Sed potest illud movere, quod Lucas Dominum interrogasse discipulos suos, quem illum dicerent homines, tunc dixit, cum esset solus orans et adessent etiam ipsi, porro autem Marcus in via dicit illos hoc ab eodem interrogatos 480, sed eum movet qui numquam oravit in via.
109. Iam etiam dixisse me recolo, ne quis arbitretur quod hic Petrus nomen accepit, ubi ait illi: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 481. Non enim accepit hoc nomen, nisi ubi Ioannes commemorat ei dictumesse: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus 482. Unde nec illo loco, ubi Marcus duodecim discipulos nominatim commemorans, dixit appellatos Iacobum et Ioannem filios tonitrui 483, arbitrandum est nomen accepisse Petrum, quia dixit illic quod imposuerit ei nomen, ut vocaretur Petrus; hoc enim recolendo dixit, non quod tunc factum sit.


254

CAP 54. Ubi praenuntiavit discipulis passionem suam, quae sit inter Matthaeum, Marcum et Lucam convenientia.

110. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc praecepit discipulis suis, ut nemini diceret, quia ipse esset Iesus Christus. Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Hierosolyma et multa pati a senioribus et scribis 484, et cetera usque ad illud ubi ait: non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum 485. Haec eodem ordine subnectunt Marcus et Lucas: sed Lucas de Petro, quod passioni Christi contradixerit, tacet 486.


255

CAP 55. Ubi subiungunt iidem tres qomodo praeceperit Dominus ut post eum qui voluerit veniat, quam secum concordent.

111. Sequitur Matthaeus: Tunc Iesus dixit discipulis suis: "Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me " 487, et cetera usque ad illum ubi ait: Et tunc reddet unicuique secundum opus eius 488. Hoc et Marcus subiungit eumdem ordinem servans 489; sed ipse non dicit de filio hominis venturo cum angelis suis, ut reddat unicuique secundum opus suum. Commemorat tamenetiam illud dixisse Dominum: Qui enim me confusus fuerit, et mea verba, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria sua cum angelis sanctis 490. Quod intellegi potest ad eamdem sententiam pertinere, qua dixit Matthaeus, ut reddat unicuique secundum opus suum. Lucas quoque eadem eodemque ordine adnectit non multum diverso verborum modo, eadem tamen sententiarum veritate simillimus 491.


256

CAP 56. Quod se Dominus tribus discipulis in monte ostendit cum Moyse et Elia, quomodo inter se congruant tres Evangelistae.

112. Sequitur Matthaeus: Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo 492. Et post dies sex assumpsit Iesus Iesus Petrum et Iacobum et Ioannen fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum 493, et cetera usque ad illud ubi ait: nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat 494. Haec visio Domini in monte coram tribus discipulis, Petro, Iacobo et Ioanne, ubi etiam de caelo illi testimonium paternae vocis perhibitum est, a tribus evangelistis eodem ordine commemoratur et ad easdem omnino sententias 495; sed cetera secundum ea genera locutionum diversa sine ulla sententiarum diversitate, quae multis locis superius demonstravimus, videri a legentibus possunt.
113. Quod autem Marcus post sex dies factum dicit, sicut Matthaeus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt, si quos movet, sed ratione reddita instruendi 496. Dies enim quando enuntiamus dicentes: " Post tot dies " aliquando non annumeramus eum, in quo loquimur, et eum, quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus vel pollicemur, sed medios, post quos revera plenos atque integros illud futurum est. Hoc fecit Matthaeus et Marcus, excepto eo die, quo haec loquebatur Iesus, et illo, quo exhibuit memoratam in monte visionem, medios dies intuentes dixerunt: Post sex dies quod ille annumeratis finalibus, id est primo atque ultimo, dixit: Post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur.
114. Item quod Lucas ait de Moyse et Elia: Et factum est, dum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: " Praeceptor, bonum est nos hic esse " 497, et cetera, non debet putari contrarium ei quod Matthaeus Marcusque ita coniunxerunt Petrum hoc suggessisse, quasi adhuc Moyses et Elias cum Domino loquerentur 498. Non enim expresserunt, quod tunc; sed tacuerunt potius, quod iste addidit, illis discedentibus hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis Domino suggessisse.
Addidit etiam Lucas intrantibus illis in nubem factam esse vocem de nube, quod illi non dixerunt, sed nec contradixerunt.


257

CAP 57. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.

115. Sequitur Matthaeus: Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: " Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ". At ille respondens ait eis: " Elias quidem venturus est et restituet omnia: dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum,sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ". Tunc intellexerunt, discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis 499. Hoc idem Marcus etiam hunc ordinem servans commemoravit et in nonnulla diversitate verborum. Nusquam tamen ab eiusdem sententiae veritate discessit 500; sed ipse non addidit intellexisse discipulos quod Ioannem Dominus significasset dicendo, quod Elias iam venerit.


258

CAP 58. De illo qui ei obtulit filium suum, quem discipuli sanare non potuerant.

116. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutis ante eum dicens: " Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur " 501, et cetera usque ad illud ubi ait: hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium 502. Hoc et Marcus et Lucas eodem etiam ordine memorant sine ulla repugnantiae quaestione 503.


259

CAP 59. Ubi de passione sua cum discipulis dixisset, ipsi contristati sunt.

117. Sequitur Matthaeus dicens: Conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus: " Filius hoministradendus est in manibus hominum, et occident eum, et tertio die resurget ". Et contristati sunt vehementer 504. Hoc eodem ordine Marcus Lucasque commemorant 505.


260

CAP 60. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.

118. Sequitur Matthaeus : Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: " Magister vester non solvit didrachma? ". Ait: Etiam 506, et cetera usque ad illud ubi ait: invenies staterem, illum sumens da eis pro me et te 507. Hoc solus iste commemorat, quo interposito eumdem ordinem sequitur, in quo cum eo etiam Marcus et Lucas pariter ambulant.


261

CAP 61. De puero parvulo quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis parvulorum qui vident faciem Patris, etc.

119. Sequitur ergo idem Matthaeus et dicit: In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: " Quis putas maior est in regno caelorum? ". Et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum et dixit: " Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum " 508, usque ad illud ubi ait: sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris 509. Ex isto aliquanto prolixiore Domini sermone non omnia, sed quaedam Marcus eumdemsequens ordinem posuit, quaedam etiam ipse quae Matthaeus non dicit inseruit 510. Totus autemsermo, quousque eum considerandum suscepimus, a Petro solo interpellatur quaerente quotiens fratri debeat ignosci. Talia enim Dominus loquebatur, ut satis eluceat, etiam hoc quod Petrus interrogavit, eique responsum est, ad eumdem pertinere sermonem. Lucas autem nisi illud de parvulo quem constituit ante discipulos imitandum, cum de sua magnitudine cogitarent, nihil hoc ordine servato commemorat 511. Si qua enim alia similiter dixit quae et in isto sermone sunt posita, alibi et ex aliis occasionibus dicta recoluit, sicut Ioannes de remissione peccatorum, quod tenebuntur, si cui tenuerint, et dimittentur, si cui dimiserint, post resurrectionem a Domino dictum commemorat 512, cum Matthaeus in hoc sermone Dominum hoc dixisse meminerit quod et Petro antea dictum fuisse idem ipse testatur 513. Eadem itaque saepe ac pluribus locis Iesum dixisse, necubi moveamur, si ordo dictorum quibusdam repugnare putabitur, sicut iam totiens commendavimus, meminisse debemus, ne hoc semper admonere necesse sit.


262

CAP 62. Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem,

quemadmodum inter se consentiant Matthaeus et Marcus, maxime de ipsis interrogationibus vel Domini vel Iudaeorum atque responsis, in quibus videntur aliquantulum variare.

120. Sequitur Matthaeus ita narrans: Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: " Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa " 514 et cetera usque ad illud ubi ait: qui potest capere capiat 515. Hoc et Marcus commemorateumdem ordinem tenens 516. Sane videndum est, ne repugnare videatur quod idem Marcus a Domino dicit interrogatos pharisaeos, quid eis Moyses praeceperit atque ita illos interroganti respondisse de permisso sibi libello repudii 517, cum Matthaeus dixerit verbis Domini, quibus ostenderat ex lege Deum coniunxisse masculum et feminam et propterea non eos debere ab homine separari, retulisse responsionem: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? Quibus iterum ait: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non sic fuit 518. Nam et Marcus hanc Domini responsionem non tacet, sed posteaquam ei responderunt interroganti de libello repudii.
121. In quo ordine vel modo verborum hoc intellegere debemus ad rei veritatem nihil interesse, utrum Domino separationem prohibenti et sententiam suam de lege firmanti, ipsi intulerint quaestionem de libello repudii per eumdem Moysen sibi permisso, per quem et illud scriptum est quod Deus coniunxerit masculum et feminam 519, an hoc idem illi de praecepto Moysi eos interroganti responderint. Nam et voluntas eius ita se habebat, ut non eis redderet rationem, cur illud Moyses permiserit, nisi prius ipsi hoc commemorassent, quae voluntas eius ea quam Marcus posuit interrogatione significata est, et illorum voluntas ipsa erat, ut de auctoritate Moysi, quoniam mandavit dari libellum repudii, tamquam concluderent eum separationem sine dubio vetaturum; hoc enim dicturi etiamtentantes accesserant. Quae voluntas eorum sic expressa est per Matthaeum, ut non eos esse commemoraret interrogatos, sed ultro intulisse de mandato Moysi, quo velut convincerent Dominum separationem coniugum prohibentem. Cum ergo voluntas loquentium, cui debent verba servire, ab evangelista utroque monstrata sit, nihil interest, quam diversus inter ambos fuerit narrandi modus, dum ab eadem veritate neuter abscederet.
122. Potest etiam hoc intellegi, quod, sicut dicit Marcus, prius eos de uxore dimittenda interrogantes Dominus vicissim interrogaret, quid eis praeceperit Moyses, qui cum respondissent Moysen permisisse libellum repudii scribere et dimittere, respondit eis de ipsa lege per Moysen data, quomodo Deus instituerit coniugium masculi et feminae, dicens ea quae ponit Matthaeus, id est: Non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? 520 et cetera, quibus auditis illi id quod ei primo interroganti responderant repetiverunt dicentes: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? 521 Tunc Iesum causam ostendisse duritiae cordis ipsorum, quam Marcus brevitatis causa prius ponit, tamquam illi priori, quam Matthaeus intermisit, eorum responsioni redditam, nihil deperire iudicans veritati, quocumque locoeisdem ipsis verbis quae bis dixerant redderetur, quoniam ipsis verbis eam reddiderat Dominus.


263

CAP 63. De parvulis, de divite, de vinea quemadmodum Matthaeus duobus aliis non repugnet.

123. Sequitur Matthaeus: Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret. Discipuli autem increpabant eis 522, et cetera usque ad illud ubi ait: Multi sunt enim vocati, pauci autem electi 523. Hunc cum Matthaeo Marcus ordinem tenuit sed de conductis operariis ad vineam solus Matthaeus interponit 524. Lucas autem cum commemorasset illud quod eis dixit quaerentibus inter se quisnam maior esset, adiunxit de illo quem viderunt eicientem demonia, cum eum non sequerentur; inde iam digreditur ab istis duobus, ubi ait eum firmasse faciem suam, ut iret in Ierusalem 525, ac post multa interposita occurrit eis rursus ad commemorandum istum divitem 526, cui dicitur: Vende omnia quae habes 527, quem nunc isti commemorant ex ordine quo pariter eunt. Nam ibi etiam Lucas de istis parvulis, antequam divitis faciat mentionem, quemadmodum et isti, non praetermittit. De illo ergo divite qui quaerit, quid boni faciat ut vitam aeternam consequatur, potest videri distare aliquid, quod secundum Matthaeum dicitur: Quid me interrogas de bono? 528 Secundum illos autem: Quid me dicis bonum? 529 Namquid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest, quod ait illequaerens: quid boni faciam? Ibi enim et bonum nominavit et interrogatio est, Magister autem bone nondum est interrogatio. Commodissime ergo intellegitur utrumque dictum: Quid me dicis bonum, et: interrogas me de bono?


264

CAP 64. Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit,

et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petit ut unus eorum ad dexteram eius, alter ad sinistram sederet, quomodo non repugnet Matthaeus aliis duobus.

124. Sequitur Matthaeus et dicit: Et ascendens Iesus Hierosolyma assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: " Ecce ascendimus Hierosolyma, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ". Tunc accessit ad eum mater mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo 530, et cetera usque ad illud ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis 531. Hunc cum illo ordinem etiam Marcus tenet filios Zebedaei perhibens dixisse quod ab eis non per eos ipsos sed per matrem dictum esse Matthaeus expressit, cum illa eorum voluntatem attulisset ad Dominum. Unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum est Marcus breviter intimavit 532. Denique et Dominus et secundum Matthaeum et secundum Marcum ipsis potius quam matri respondit. Lucas autem, postea quam ex eodemordine commemoravit quae de passione et resurrectione sua duodecim discipulis praedixerit 533, praetermittit ea quae isti commemorant, post quae interposita occurrerunt ei ad Hierichum. Quod autem dixerunt Matthaeus et Marcus de principibus gentium, qui dominantur subiectis, non ita futurum inter illos, sed eum qui erit maior etiam servum aliorum futurum, dicit tale aliquid et Lucas, sed non eo loco; et ordo ipse indicat iterum esse eamdem sententiam a Domino dictam 534.


265

CAP 65. De caecis Iericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.

125. Sequitur Matthaeus: Et egredientibus eis ab Hiericho secuta est turba multa. Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt, quia Iesus transiret, et clamaverunt dicentes: " Domine, miserere nostri, fili David " 535, et cetera usque ad illud ubi ait: et confestim viderunt et secuti sunt eum 536. Hoc et Marcus commemorat, sed de uno caeco factum 537. Quae ita solvitur quaestio, ut illa soluta est de duobus, qui legionem daemonum patiebantur in regione Gerasenorum 538. Nam duorum etiam caecorum, quos modo interposuit, unum fuisse notissimum et in illa civitate famosissimum ex hoc etiam satis apparet, quod et nomen eius et patris eius Marcus commemoravit 539, quod in tot superius sanatis a Domino non facile occurrit, nisi cum Iahirum archisynagogum etiam nomine expressit, cuius filiam resuscitavit Iesus 540. In quo etiam magis iste sensus appareat, quia et ille archisynagogus utique in loco illo nobilis fuit. Procul dubio itaque Bartimaeus iste Timaei filius ex aliqua magna felicitate deiectus notissimae et famosissimae miseriae fuit, quod non solum caecus, verum etiam mendicus sedebat. Hinc est ergo quod ipsum solum voluit commemorare Marcus, cuius illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit, quam erat illius nota calamitas.
126. Lucas vero quamvis omnino eodem modo factum tamen in alio caeco intellegendus est par commemorare miraculum et eiusdem miraculi parem modum 541. Ille quippe hoc factum dicit, cum appropinquaret Hiericho 542, at isti, cum egrederetur ab Hiericho 543. Sed nomen civitatis et facti similitudo putari suadet semel esse factum, sed evangelistas in hoc sibi adversari, quod alius dicat: cum appropinquaret Hiericho, alii: cum egrederetur ab Hiericho, non sane hoc persuadet, nisi eis qui proclivius credi volunt mentiri Evangelium quam duo similia similiterque miracula fecisse Iesum. Quid autem sit credibilius aut quid potius verum, et omnis fidelis filius Evangelii facillime videt et omnis contentiosus saltem cum admonitus fuerit, vel tacendo vel, etiamsi tacere noluerit, cogitando sibi ipse respondet.


266

CAP 66. De asinae pullo, quomodo Matthaeus ceteris congruat, qui solum pullum commemorant.

127. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum appropinquasset Hierosolymis et venissent Bethphage ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos dicens eis: " Ite in castellum, quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea " 544, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Benedictus qui venit in nomine Domini, osanna in altissimis 545. Hoc etiam Marcus narrat eodem ordine custodito 546. Lucas autem in Hiericho immoratur quaedam commemorans quae isti praetermiserunt de Zaccheo principe publicanorum et quaedam in parabolis dicta 547. Post haec et ipse occurrit eis ad huius pulli commemorationem, in quo sedit Iesus. Nec moveat quod Matthaeus et asinam dicit et pullum, ceteri autem de asina tacent. Immo etiam recordanda est illa regula, quam de quinquagenis et centenis discumbentibus, cum quinque panibus turbae pascerentur 548, supra insinuavimus. Qua insinuata non deberet hoc iam permovere lectorem, nec si Matthaeus ita de pullo tacuisset, quemadmodum illi de asina tacuerunt, ut maxime contrarium putaretur, quod unus asinam dixit, alii pullum asinae; quanto minus moveri oportet, quia unus ita commemoravit asinam, de qua ceteri tacuerunt, ut tamen pullum non taceret, de quo illi dixerunt, ubi ergo utrumque factum potest intellegi, nulla repugnantia est, nec si alius aliud et aliud alius commemoret, quanto minus, ut alius unum, alius utrumque.
128. Ioannes quoque, cum taceat, quemadmodum Dominus discipulos suos ad haec animalia sibi adducenda miserit, interponit tamen breviter hoc de pullocum testimonio etiam prophetae 549, quod Matthaeus adhibet. In quo etiam testimonio prophetico aliquantum diversa evangelistarum locutio ab ea quidem sententia non recedit; sed potest movere, quod hoc Matthaeus sic adhibet, ut asinam dicat commemorasse prophetam 550, non autem ita se habet vel quod Ioannes interponit vel codices ecclesiastici interpretationis usitatae. Cuius rei causa illa mihi videtur, quod Matthaeus hebraea lingua perhibetur Evangelium conscripsisse. Manifestum est autem interpretationem illam, quae dicitur Septuaginta, in nonnullis se aliter habere, quam inveniunt in hebraeo qui eam linguam noverunt et qui interpretati sunt singuli eosdem libros hebraeos. Huius item distantiae causa si quaeratur, cur tanta auctoritas interpretationis Septuaginta multis in locis distet ab ea veritate quae in hebraeis codicibus invenitur, nihil occurrere probabilius existimo quam illos Septuaginta eo spiritu interpretatos, quo et illa quae interpretabantur dicta fuerant, quod ex ipsa eorum mirabili quae praedicatur consensione firmatum est. Ergo et ipsi nonnulla in eloquio variando et ab eadem voluntate Dei, cuis illa dicta erant et cui verba servire debebant, non recedendo nihil aliud demonstrare voluerunt quam hoc ipsum quod nunc in evangelistarum quattuor concordi quadam diversitate miramur, qua nobis ostenditur non esse mendacium, si quisquam ita diverso modo aliquid narret, ut ab eius voluntate, cui consonandum et consentiendum est, non recedat.Quod nosse et moribus utile est propter cavenda et iudicanda mendacia et ipsi fidei, ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri veritatem, tamquam Deus nobis quemadmodum ipsam rem, sic verba, quae propter illam sunt dicenda, commendet; cum potius ita res, quae dicenda est, sermonibus per quos dicenda est, praeferatur, ut istos omnino quaerere non deberemus, si eam sine his nosse possemus, sicut illam novit Deus et in ipso angeli eius.


267

CAP 67. De expulsis templo vendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Ioanni qui hoc idem longe alibi dicit.

129. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum intrasset Hierosolyma, commota est universa civitas dicens: Quis est hic? Populi autem dicebant: " Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae ". Et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo 551, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Vos autem fecistis illam speluncam latronum 552, hoc de turbis vendentium eiectis e templo omnes commemorant 553, sed Ioannes longe diverso ordine. Nam post testimonium Baptistae Ioannis de Iesu, cum eum commemorasset isse in Galilaeam quando aquam convertit in vinum, inde post commemorationem paucorum in Capharnaum dierum dicit eum ascendisse in Hierosolymam, cum esset Pascha Iudaeorum, et facto flagellode resticulis expulisse de templo vendentes. Unde manifestum est non semel, sed iterum hoc esse a Domino factum, sed illud primum commemoratum a Ioanne, hoc ultimum a ceteris tribus.


268

CAP 68. De artefacta arbore ficulnea, quomodo non repugnet Mattaeus ceteris, et maxime Marco de ordine narrationis.

130. Sequitur Matthaeus: Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos. Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes: " Osanna filio David ", indignati sunt et dixerunt ei: " Audis quid isti dicant? ". Iesus autem dicit eis: " Utique. Numquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? ". Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. Mane autem revertens in civitatem esurivit; et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: "Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum "; et arefacta est continuo ficulnea. Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: " Quomodo continuo aruit? ". Respondens autem Iesus ait eis: " Amen dico vobis, si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis: "Tolle te et iacta te in mare", fiet, et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis "554.
131. Hoc et Marcus consequenter dicit, sed non eumdem ordinem tenet 555. Primo enim quod eum in templum Matthaeus dixit intrasse et eiecisse vendentes et ementes, non commemorat Marcus, sed circumspectis omnibus, cum iam vespera esset, exisse dicit in Bethaniam cum duodecim, et alia die cum exirent a Bethania esuriisse et arbori fici maledixisse quod et Matthaeus commemorat. Et subiungit idem Marcus, quod venerit Hierosolyma, et cum introisset in templum, eiecit vendentes et ementes, quasi altero die, non primo factum esset. Sed quia Matthaeus ita connectit: Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam 556, unde mane revertentem in civitatem arbori maledixisse commemorat, probabilius creditur ipse potius tenuisse ordinem temporis de vendentibus et ementibus eiectis de templo. Cum enim dicit: Et relictis illis abiit foras, quibus relictis intellegi poterit, nisi cum quibus superius loquebatur indignantibus, quod pueri clamarent: Osanna filio David? 557 Praetermisit ergo Marcus quod primo die factum est, cum intravit in templum, et recordatum interposuit, cum dixisset, quod non invenerit aliquid in ficulnea praeter folia 558, quod secundo die factum est, sicut ambo testantur. Miratos autem esse discipulos, quod arbor aruerit, et eis Dominum respondisse de fide et de monte in mare transferendo, non ipso secundo die, quo dixit arbori: Iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet 559, sed tertio die dicit. Ipso quippe die secundo commemoravit idem Marcusde templo eiectos vendentes, quod primo die factum praetermiserat. Ipso ergo secundo die dicit facta vespera egressum de civitate, et cum mane transiret, vidisse discipulos ficum aridam factam a radicibus etrecordatum Petrum dixisse ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti aruit 560, tunc eum de potentia fidei respondisse, Matthaeus autem, tamquam secundo die hoc totum factum sit, id est et dictum arbori: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum 561, et arefactam esse continuo, et videntibus hoc discipulis atque mirantibus illud de virtute fidei fuisse responsum. Unde intellegitur Marcum quidem secundo die commemorasse quod primo die factum praetermiserat, de templo scilicet eiectos vendentes et ementes, Matthaeus vero cum commemorasset quod altero die factum est de arbore maledicta, quando mane revertebatur a Bethania in civitatem, praetermisit ea quae Marcus commemoravit, venisse illum in civitatem et vespere exisse et mane, cum transirent, discipulos arborem aridam fuisse miratos; et ei quod secundo die gestum erat, quo arbor maledicta est, adiunxit illud quod tertio die gestum est, eius ariditatem miratos esse discipulos et de potentia fidei a Domino audisse, sic ea coniungens, ut nisi ex Marci narratione cogamur intendere, ubi et quid Matthaeus praetermiserit, non possit agnosci. Cum ergo dixisset Matthaeus: Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. Mane autem revertens in civitatem esurivit, et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit nisi folia tantum, et ait illi: numquam abs tefructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea, praetermissis ceteris ad eumdem diem pertinentibus adiunxit statim: Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: " Quomodo continuo aruit? " 562. Quod alio die viderunt alio die mirati sunt. Intellegitur autem non tunc aruisse, quando viderunt, sed continuo quod maledicta est. Neque enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt ac sic eam continuo in verbo Domini aruisse intellexerunt.


269

CAP 69. Cum Dominum interrogaverunt Iudaei, in qua potestate ista faceret, quomodo inter se consentiant isti tres.

132. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: " In qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem? ". Respondens Iesus dixit illis: " Interrogo vos et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec faciam. Baptismus Ioannis unde erat? " 563, et cetera usque ad illud ubi ait: Nec ego dico vobis, in qua potestate haec facio 564. Hoc totum et alii duo Marcus et Lucas totidem pene verbis explicaverunt 565. Nec in ordine inter se videntur aliquid discrepare nisi, unde superius locutus sum, quod praetermissis quibusdam Matthaeus ad alterum diem pertinentibus ita contexit narrationem, ut, nisi advertatur, possit putari ipsum in secundo die adhuc versari, Marcum autem in tertio. Lucas vero non quasi ex ordine dies persequens hoc subiunxit, sed cum commemorasset eiectos de templo ementes et vendentes, praetermisit quod exibat in Bethaniam et regrediebatur in civitatem et quod de ficulnea factum est et quod mirantibus discipulis de fidei virtute responsum est, atque his praetermissis intulit dicens:
Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere et non inveniebant, quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat audiens illum. Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus et aiunt dicentes ad illum: " Dic nobis, in qua potestate haec facis? " 566, et cetera quae etiam duo illi commemorant. Unde apparet nihil eis etiam ipso ordine repugnare, quando id quod dicit factum in una dierum ea dies intellegitur, in qua id gestum illi etiam retulerunt.


270

CAP 70. De duobus quibus imperaverit pater ut irent in vineam, et de vinea quae locata est aliis agricolis.

133. Sequitur Matthaeus: Quid autem vobis videtur? Homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit: " fili, vade, hodie operare in vinea mea ". Ille autem respondens ait: " Nolo "; postea postea autem paenitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum dixit similiter: at ille respondens ait: " Eo, domine "; et non iit 567, et cetera usque ad illud ubi ait: et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum 568. Marcus et Lucas non commemorant, de duobus istis filiis, quibus imperatum est, ut irent atque operarentur invinea, sed quod post hoc narrat Matthaeus de vinea, quae locata est agricolis, qui persecuti sunt servos missos ad se et postea dilectum filium occiderunt et eiecerunt extra vineam 569, etiam illi ambo non tacent eodem ordine custodito, id est posteaquam de baptismo Ioannis interrogati Iudaei se nescire dixerunt et respondit eis: Nec ego dico vobis, in qua potestate haec facio 570.
134. Nullius hic ergo repugnantiae quaestio nascitur, nisi quod Matthaeus, cum dixisset quod Dominus interrogaverit Iudaeos: Cum venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Illos respondisse subiungit atque dixisse: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis 571. Quod Marcus non ab ipsis responsum esse commemorat, sed Dominum hoc consequenter locutum post interrogationem suam ipsum sibi quodammodo respondisse. Ita enim dicit: Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis 572. Sed facile potest intellegi vel illorum vocem ita subiunctam, ut non interponeretur: "Illi dixerunt" aut: "Illi responderunt(c), sed tamen intellegeretur aut ideo responsionem istam Domino potius attributam, quia, cum verum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit qui veritas est 573.
135. Sed illud magis movet, quod Lucas non solumeos hoc respondisse non dicit, haec etiam verba ipse quoque sicut Marcus Domino attribuens, verum etiam contrariam retulisseresponsionem dicentes: Absit. Ita enim narrat: Quid ergo faciet illis dominus vineae? Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis. Quo audito dixerunt illi: " Absit ". Ille autem aspiciens eos ait: " Quid est ergo hoc quod scriptum est: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? " 574. Quomodo ergo secundum Matthaeum illi quibus haec loquebatur dixerunt: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis 575, cum secundum Lucam talibus verbis contradixerint dicentes: Absit? Et revera quod secutus Dominus ait de lapide reprobato ab aedificantibus et facto in capite anguli, ita illatum est, ut hoc testimonio convincerentur illi parabolae contradicentes. Nam et ipse Matthaeus hoc sic commemorat dictum tamquam contradicentibus, cum ait: Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli"? 576 Quid est enim numquam legistis nisi quia hoc responderant quod esset contrarium? Hoc et Marcus significat qui haec ipsa verba ita refert: Nec Scripturam hanc legistis: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? 577 Quae sententia secundum Lucam magis apparet loco suo dicta post illorum contradictionem, qua dixerunt: Absit. Tantumdem enim valet, sicut hoc etiam ipse ponit: Quid est ergo hoc quod scriptum est: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? 578 Hanc enim sententiae voluntatem intimat sive Numquam legistis, sive Nec hoc legistis, sive Quid est ergo hoc quod scriptum est.
136. Restat ergo, ut intellegamus in plebe, quae audiebat, quosdam respondisse quod Matthaeus commemorat dicens: Aiunt illi: " Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis " 579, quosdam vero illud quod Lucas non tacuit, id est: Absit. His ergo qui illud domino responderant illi alii responderunt: absit, sed illorum responsio quibus isti retulerunt: absit. Propterea Domino tributa est et a Marco et a Luca quia, sicut dixi, per eos veritas ipsa locuta est, sive per nescientes, si mali erant, sicut per Caipham, qui nesciens, quid dixerit, cum esset pontifex prophetavit 580, sive per scientes ac iam intellegentes atque credentes. Ibi enim erat etiam illa multitudo, per quam iam erat impleta prophetia, cum venienti magna celebritate occurrentes acclamarent: Benedictus qui venit in nomine Domini 581.
137. Nec moveat, quod idem Matthaeus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad Dominum et quaesivisse, in qua potestate haec faceret et quis ei dederit hanc potestatem, quando eos de baptismo Ioannis vicissim interrogavit, unde esset, de caelo an ex hominibus 582; quibus respondentibus, quod nescirent, ait: Nec ego vobis dico, in qua potestate haec facio 583. Inde enim secutus est contextim loquendo et ait: Quidautem vobis videtur? Homo habebat duos filios 584, et cetera sine ulla cuiusquam rei vel personae interpositione secundum Matthaeum sermo contexiturusque ad hoc quod de locata agricolis vinea commemoratur. Potest enim putari omnia eum principibus sacerdotum et senioribus populi locutum fuisse, a quibus fuerat de sua potestate interrogatus. Qui utique si tentantes et inimici quaesierant, non in eis possunt intellegi qui crediderant atque illud clarum ex propheta testimonium Domino perhibuerant, qui etiam modo respondere potuissent non nescientes, sed credentes: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis 585. Hoc omnino movere non debet, ut ideo putemus non fuisse credentes in illa multitudine, quae tunc Domini parabolas audiebat. Tacuit namque idem Matthaeus brevitatis causa quod Lucas non tacet, parabolam istam scilicet non ad eos solos dictam qui de potestate interrogaverant, sed ad plebem. Sic enim ait: Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam 586, et cetera. In hac ergo plebe intellegendum est etiam illos esse potuisse qui sic eum audirent, quomodo cui dixerant: Benedictus qui venit in nomine Domini 587, et ipsos vel ex ipsis fuisse qui responderunt: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis 588. Quorum responsionem non solum propterea Domino tribuerunt Marcus et Lucas, quod hoc ipse dixisset, quia veritas est 589, quae etiam per malos atque nescientes saepe loquitur occulto quodam instinctu mentem hominis movens non sanctitatis illius merito,sed iure propriae potestatis, verum etiam quia tales esse potuerunt, ut non frustra in ipso corpore Domini iam sicut membra deputarentur, ut merito eorum vox illi tribueretur cuius membra erant, quia iam baptizaverat plures quam Ioannes et habebat turbas discipulorum 590, sicut ipsi evangelistae saepe testantur, et unde erant etiam illi quingenti fratres, quibus eum apostolus Paulus post resurrectionem praesentatum esse commemorat 591, praesertim quia et secundum eumdem Matthaeum non ita dictum est: Aiunt illi: " Malos male perdet ", ut in eo quod positum est illi pluralis numerus accipiendus sit, tamquam eorum fuerit ista responsio qui eum de sua potestate dolose interrogaverant, sed: Aiunt illi dictum est, id est illi ipsi Domino, singulari pronomine, non plurali, quod in codicibus graecis sine ullo scrupulo ambiguitatis apparet.
138. Est quidam sermo Domini apud evangelistam Ioannem, ubi hoc quod dico facilius possit intellegi. Dicebat ergo, inquit, Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: " Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ". Et responderunt ei: " Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam. Quomodo tu dicis: "Liberi eritis"? ". Respondit eis Iesus: " Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum servus est peccati; servus autem non manet in domo in aeternum. Filius autem manet in aeternum; aeternum; si ergo filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Scio quia filii Abrahae estis , sed quaeritisme interficere, quia sermo meus non capit in vobis 592. Non utique illis diceret: quaeritis me interficere, qui in eum iam crediderant, quibus dixerat: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, sed quia hoc ad eos dixerat, qui iam in eum crediderant, ea vero multitudo praesens erat, quae plures habebat inimicos, etiam non exprimente evangelista qui essent qui responderunt, ex hoc ipso, quod responderunt et quod deinde ab illo audire meruerunt, satis apparet quae verba quibus sint tribuenda personis. Sicut ergo in hac multitudine secundum Ioannem erant qui iam crediderant in Iesum, erant etiam qui eum occidere quaerebant, sic in illa, de qua nunc loquimur, erant qui dolose Dominum interrogaverant in qua potestate illa faceret 593, erant etiam qui non dolose, sed fideliter acclamaverant: Benedictus qui venit in nomine Domini 594. Ac per hoc erant qui dicerent: Perdet illos et vineam suam locabit aliis 595. Quae vox recte etiam ipsius Domini fuisse intellegitur sive propter veritatem sive propter membrorum eius cum suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent: Absit 596, quia intellegebant in se ipsos esse parabolam dictam.



Aug de consensu evang. 253