In II Sententiarum Dis.10 Qu.1 Art.3

Articulus 3


Utrum omnes angeli secundae hierarchiae mittantur

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omnes angeli secundae hierarchiae mittantur. Omnes enim angeli vel assistunt vel ministrant. Sed assistere est proprium primae hierarchiae, cujus est circa Deum esse, secundum Dionysium. Ergo omnes alii in ministerium mittuntur.
2. Praeterea, secundum Gregorium, plures sunt qui mittuntur quam qui assistunt. Sed si angeli secundae hierarchiae non mittantur, plures assisterent, quia sex ordines, tribus tantum ministrantibus. Ergo illi de media hierarchia mittuntur.
3. Praeterea, cum nullus angelus alteri sit aequalis, quilibet angelus praeter primum et ultimum, est medius inter aliquos duos. Si ergo de ratione mediae hierarchiae esset quod in ministerium non mitteretur, pari ratione nullus angelus mitteretur in ministerium, nisi ultimus tantum: quod dissonat et a veteribus scripturis et a dictis sanctorum. Ergo videtur quod illi de media hierarchia mittantur.
4. Praeterea, omnis potestas est ordinata ad executionem operis. Sed nomina ordinum secundae hierarchiae imponuntur a gradu potestatis. Ergo videtur quod eorum sit mitti ad exequendum ministerium.
5. Sed contra, ordines unius hierarchiae videntur esse aequipotentes in modo accipiendi divinas illuminationes. Sed dominationibus, quae sunt in media hierarchia, non convenit in ministerium mitti: quia ministrare est contra rationem dominii. Ergo videtur quod nec alii ordines mediae hierarchiae mittantur.
6. Praeterea, lex divinitatis est ut superiores reducant ultimos per medios. Sed inter mediam hierarchiam angelorum et nostram est ultima hierarchia angelica. Ergo videtur quod illuminationes non immediate perveniant ad nos a media hierarchia; et ita angeli illius hierarchiae non mittuntur.

Respondeo dicendum, quod quidam dicunt, angelos primae hierarchiae nullo modo mitti sed assistere; angelos vero tertiae hierarchiae mitti ad nos; sed angelos mediae hierarchiae mitti ad illos de tertia: et haec est opinio quae tangitur in littera. Sed non videtur conveniens. Tum quia secundum hoc non esset differentia inter primam et mediam hierarchiam: non enim potest intelligi missio angeli ad angelum nisi per hoc quod unus alium illuminat: sicut autem secunda illuminat tertiam, ita prima secundam. Tum etiam quia dictis sanctorum non consonat, qui assignant ordinibus secundae hierarchiae actus qui in executione exterioris ministerii complentur, ut miracula facere, daemones arcere, et hujusmodi. Et ideo sequendo rationes nominum in sacra scriptura nobis traditorum, ex quibus, secundum doctrinam dionysii, ordinum proprietates et officia colligere oportet, dicimus quod mediae hierarchiae duo ultimi ordines, scilicet virtutes et potestates, in exterius ministerium mittuntur; dominationibus autem mitti in ministerium non competit, sed dirigere omnes inferiores in suis ministeriis: hoc enim pertinet ad dignitatem Domini ut ad nutum ejus dirigantur actiones subditorum, et ipse actionibus eorum non admisceatur. Unde a gregorio principatibus et potestatibus praeesse dicitur, et a dionysio major omni subjectione describitur dominationum ordo. Et ita relinquitur quod ordo virtutum sit supremus omnium ordinum qui mittuntur, quasi pertingens ad ultimum in divinis ministeriis: quod nomini competit: quia virtus dicitur ultimum in re de potentia, ut ponitur in 1 caeli et mund..

Ad primum ergo dicendum, quod nullus ordo mediae hierarchiae est, proprie loquendo, de dispositione assistentium, sed pertinet ad dispositionem ministrantium. Sicut autem in artificialibus invenitur aliquis artifex qui tantum manu operatur exequens praeceptum alterius et nulli imperans, sicut ille qui praeparat materiam; alius vero qui praecipit praeparanti materiam, et ipse operatur ad inducendam formam; alius vero qui nihil operatur sed praecipit, habens rationes operis sumptas ex fine cujus est conjectator, et talis dicitur architector, quasi princeps artificum, vel usualis inquantum utitur ministerio subditorum ad suum finem, ut ex 2 physic. Habetur; ita etiam in ministeriis divinis dominationes sunt quasi artifices dirigentes et imperantes; alii vero sicut exequentes secundum gradum et modum suum: nihilominus omnes ministri dicuntur, sicut et isti omnes artifices.
Ad secundum dicendum, quod secundum hanc positionem verificatur dictum gregorii; quia plures erunt ordines ministrantium (quia sex) quam assistentium, qui sunt tres, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum, quod medium, inquantum hujusmodi, non est immediate operativum: quia actio est secundum contactum vel secundum situm in corporalibus, vel secundum ordinem in spiritualibus: sed si aliquid sit medium quantum ad aliquid, et quantum ad aliud ultimum, potest immediate agere. Hoc autem contingit quando plures secundum gradum potentiae differentes, super idem operationem habent. Erit enim aliqua actio quam circa illud potest efficere superior quam non potest inferior facere; et quantum ad illam actionem illud supremum est ultimum. Alia vero actio est quam poterit inferior facere; et in illa est supremum operans et non ultimum; sed medium inter primum dirigens et ultimum operans; unde hanc actionem non faciet medium nisi mediante ultimo: quod patet in exemplo prius inducto. Artifex enim qui inducit formam, in hac operatione est ultimus: quia nullus infra eum hoc potest, ut verbi gratia, compaginare tabulas ad formam navis complendam; et ideo hoc immediate facit. Sed praeparationem materiae per dolationem tabularum facit mediante inferiori artifice, inquantum dat sibi regulas, quales debeant esse tabulae aptae ad compaginationem navis. Ita est etiam in ordinibus angelorum. Potestates enim habent actum circa ea quae pertinent ad tranquillitatem totius universi inquantum habent potentiam non limitatam; et talia ordo potestatum per se facit. Alia vero sunt quae pertinent ad statum unius provinciae vel regni, et hoc non faciunt potestates nisi mediantibus principatibus, qui haec per se exequuntur. Quaedam vero sunt pertinentia ad aliquem vel ad aliqua specialiter: et haec etiam principatus non exequuntur nisi mediantibus angelis: in quibus etiam quae majora sunt, fiunt immediate per superiores; et quae minora sunt, immediate ab inferioribus.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc quod ordines secundae hierarchiae nominantur a potentia, significatur quod ad ministrativam dispositionem pertinent; sed non oportet quod omnes immediate ministerium exequantur.
Ad alia etiam duo patet responsio per ea quae dicta sunt.


Articulus 4


Utrum angeli impediantur a contemplatione per executionem ministerii

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod angeli per executionem ministerii a contemplatione retardentur: quia, ut habetur Tb 12,20, angelus in ministerio existens, dixit: tempus est ut revertar ad eum qui misit me. Sed non revertitur nisi per contemplationem. Ergo videtur quod per ministerium a contemplatione Dei abscesserit.
2. Praeterea, una potentia finita non potest simul in plures operationes. Sed potentia angeli finita est. Ergo videtur quod non potest simul contemplari et ministrare.
3. Praeterea, intellectus creatus non potest simul plura intelligere. Sed quando ministrant angeli, intellectu considerant ea quae agunt. Ergo videtur quod tunc divina contemplari non possunt.
4. Praeterea, locus contemplationis est caelum empyreum. Sed cum sunt hic, secundum Damascenum non sunt in caelo. Ergo videtur quod exequendo circa nos ministerium, a contemplatione retardentur.

Sed contra est quod dicit Gregorius quod sic ad exteriora prodeunt quod ab intimis nunquam recedunt. Ergo videtur quod semper contemplentur vel assistant, si sunt iidem ministrantes et assistentes.
Praeterea, beatitudo angelorum non minuitur ex eorum ministerio. Sed eorum beatitudo tota est in contemplatione divinitatis. Ergo in nullo per ministerium eorum contemplatio retardatur.

Respondeo dicendum, quod angeli beati nullam operationem habent quae non sit essentialis beatitudini, vel in qua per contemplationem beatam non dirigantur; et ideo contemplatio eorum se habet ad ministeria quae exequuntur, sicut in artifice consideratio regularum artis ad executionem operis: eo quod ipse Deus est finis omnium operum hierarchicorum, et a fine sumitur ratio cujuslibet operis; et ita se habet finis ad operabilia sicut principium ad speculabilia, ut in 2 physic. Dicitur. Et ideo, sicut artifex simul considerat rationem artis et exequitur opus; ita et angelus simul contemplatur Deum et ministrat nobis.

Ad primum ergo dicendum, quod angelus dicitur discedere a Deo non per intermissionem contemplationis, aut per locum (quia intra Deum currunt quocumque mittantur, ut dicit venerabilis Beda, eo quod Deus ubique est), sed per hoc quod ab invisibilitate recedens visibilis apparet, sicut filius exivit a patre et venit in mundum, visibilis hominibus factus, Jn 16: et similiter dicuntur reverti ad Deum, quando deposita visibili specie ad pristinam invisibilitatem revertuntur.
Ad secundum dicendum, quod contemplatio angelorum magis se habet per modum receptionis quam actionis; et ideo, sicut luna simul recipit lumen a sole et illuminat inferiora corpora; ita etiam angelus simul illuminatur a superiore et illuminat inferiorem, vel ministrat circa nos.
Ad tertium dicendum, quod ea quae cognoscuntur diversis rationibus, intellectus non potest simul considerare: quia non potest consignari diversis similitudinibus simul, sicut nec corpus diversis figuris; sed ea quae cognoscuntur una ratione, vel quorum unum est ratio alterius, nihil prohibet simul intelligi.
Ad quartum dicendum, quod caelum empyreum non est locus contemplationis secundum necessitatem, sed secundum congruentiam, sicut et ecclesia domus orationis dicitur; et ideo ratio non sequitur.

Item Dionysius in hierarchia... Ait. Verba quae sequuntur, sunt gregorii inducentis auctoritatem dionysii non quantum ad verba, sed quantum ad sensum. Et putant quidam michaelem, gabrielem et raphaelem de superiori ordine fuisse. Hoc expresse contradicit scripturae: quia michael daniel. 10, ponitur in ordine principum; gabriel autem dicitur de ordine archangelorum; raphael autem posset poni in ordine angelorum secundum ea quae circa singulares personas exercuit.



DISTINCTIO 11


Postquam determinavit de quibusdam actibus qui consequuntur omnes ordines, scilicet assistere et ministrare; hic determinat de quodam actu ad quem unus ordo specialiter deputatur, scilicet custodire homines; et dividitur in partes duas: in prima determinat de angelis quantum ad officium custodiae; in secunda quantum ad profectum, praedictum officium consequentem, ibi: praeterea illud considerari oportet. Circa primum duo facit: primo determinat veritatem; secundo circa determinata movet quaestionem, ibi: solet etiam quaeri, utrum singuli angeli singulis hominibus, an unus pluribus ad custodiam vel exercitium deputatus sit. Ubi tria facit: primo movet quaestionem; secundo excludit alteram partem, ibi: sed cum electi tot sint quot et boni angeli sunt, plures constat esse omnes simul bonos et malos homines quam boni angeli sint; tertio excludit reliquam, et exponit eam, ibi: ideoque dici oportet, unum eumdemque angelum bonum vel malum pluribus hominibus deputari ad custodiam vel ad exercitium. Circa custodiam angelorum quaeruntur hic quinque: 1 utrum angeli hominibus ad custodiam deputentur; 2 cujus ordinis sit custodire; 3 quorum hominum sit custodiri; 4 utrum custodes angeli semper custodiant homines quibus deputantur, vel quandoque eos derelinquant; 5 cum de salute hominum gaudeant angeli, utrum e contrario de perditione eorum tristentur.


Articulus 1


Utrum angeli custodiant homines

1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod angeli homines non custodiant. Deus enim est custos hominum, ut dicitur job 7. Sed perfectior est custos qui per seipsum sufficit ad custodiam quam qui custodit mediantibus aliis. Cum ergo omne quod est perfectissimum, Deo sit attribuendum, videtur quod ipse nos per angelos non custodiat
2. Praeterea, custodia et conservatio hominum est per gratiam. Sed gratiam Deus immediate infundit animae, et non per angelos. Ergo videtur quod eis non competat custodire nos.
3. Praeterea, unus effectus custodiae angelorum ponitur quod deferant orationes nostras ad Deum. Sed hoc videtur omnino superfluum, cum Deus omnia cognoscat. Ergo videtur vanum ponere angelos hominum custodes.
4. Praeterea, custos ponitur alicui aut propter imbecillitatem, ut scilicet juvetur et defendatur, aut propter ignorantiam, ut instruatur; sicut mulieribus et pueris doctores et paedagogi dantur. Sed homo per se potest cognoscere ea quae sunt facienda vel vitanda, per legem naturalem cordi impressam; et potest etiam exequi propter arbitrii libertatem. Ergo videtur quod custodia angelorum non egeat.
5. Praeterea, custodis officium est retrahere custoditum ab his quae sibi sunt nociva. Sed angeli non retrahunt homines a peccatis, cum multos in peccata praecipitari videamus. Ergo videtur quod angeli hominum custodes non sint.
6. Praeterea, custodis est instruere custoditum secundum modum ejus. Sed modus hominis est cognitionem a sensibilibus accipere. Ergo videtur quod visibilibus apparitionibus nos deberent instruere. Hoc autem non faciunt, nisi forte raro. Ergo videtur quod vel non custodiunt, vel sunt negligentes in custodiendo.

Sed contra est quod dicitur in Ps 90,2: angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis
Praeterea, Deus est pronior ad miserendum quam ad puniendum. Sed Deus hominibus dedit daemones ad exercitium, ut habetur ad Ephes. ult., 12: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. Ergo videtur quod multo fortius dederit angelos ad custodiendum.

Respondeo dicendum, quod, secundum Boetium in libro de consolat., Deus providentiam suam quam de omnibus rebus habet, mediantibus quibusdam causis exequitur. Ut autem in primo dictum est, quamvis omnium rerum providentiam habeat, speciali tamen modo substantiae rationales suae providentiae subduntur, inquantum altiori modo prae ceteris finem divinae bonitatis natae sunt consequi, et per altius principium, quod est voluntas. Quia ergo inter Deum et homines media est natura angelica, et secundum legem Sapientiae suae hoc est ordinatum ut inferioribus per superiora provideat; ideo ipsi angeli exequuntur divinam providentiam circa salutem hominum, adjuvando ad tendendum in finem, et liberando ab his quae processum in finem impediunt: et haec executio divinae providentiae per angelos de hominibus, vocatur custodia angelorum.

Ad primum ergo dicendum, quod Deus est custos primus et principalis, apud quem summa providentia residet: nec est propter suam insufficientiam quod suam providentiam de hominibus exequitur per angelos, sed propter ordinem suae sapientiae. Tum quia congruit angelis, ut scilicet eis haec dignitas non negetur, quod sint duces hominum reductionis in Deum; et in hoc Deum quodammodo imitantur, inquantum cooperantur Deo in introductione hominum in finem. Tum quia congruit hominibus, qui sunt in statu imperfectionis, quem pueritiae Apostolus comparat 1Co 13; unde eis custodes tamquam pueris assignantur, donec veniente quod perfectum est, evacuetur quod ex parte est.
Ad secundum dicendum, quod sicut in operationibus artificialibus, in quibus instrumenta quodammodo disponunt ad formam, ut ignis mollificando ferrum, et martellus dilatando; sed forma cultelli inducitur ab artifice per similitudinem artis quam habet: ita etiam Deus, qui est primus custos, inducit ultimam perfectionem conjungentem fini, et per hoc conservantem, scilicet gratiam et gloriam. Sed angelorum est praeparare homines ad susceptionem gratiae per illuminationes, et alia hujusmodi.
Ad tertium dicendum, quod non dicuntur Deo orationes nostras deferre quasi ipsum de hoc docentes, sed quasi ipsum orantes pro nobis; sicut etiam sacerdos offert Deo orationem populi, inquantum sua interventione effectum orationibus impetrat.
Ad quartum dicendum, quod lumen naturalis cognitionis imperfectum est, et praecipue ad dirigendum in illa quae naturam excedunt: voluntas etiam ejus potest ad malum inclinari multis occasionibus: et ideo providet hominibus angelorum praesidium.
Ad quintum dicendum, quod sicut providentiae divinae est sic impedire mala, ut tamen salvetur naturae conditio; ita etiam et angelorum custodiae: et ideo ad angelos non pertinet quod homines custodiendo ad virtutem cogant, et a vitiis retrahant: quia sic periret libertas arbitrii et ratio meriti.
Ad sextum dicendum, quod hujusmodi apparitiones visibiles angelorum, eo quod sunt supra cursum naturae, stuporem quemdam incutiunt, et quodammodo violenter incitant ad consensum: in quo perit aliquod bonum hominis quantum ad conditionem naturae, quod est inquisitio rationis. Unde hujusmodi apparitiones non omnibus fiunt; sed aliquibus factae sunt ad confirmationem fidei in multis, sicut etiam miracula. Nihilominus tamen per modum nostrum instruunt nos, illustrando phantasmata, et confortando lumen intellectus nostri, et excitando ad aliquid rectius considerandum.


Articulus 2


Utrum ad omnes ordines tertiae hierarchiae pertineat custodire homines

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod custodire pertineat ad omnes ordines tertiae hierarchiae. Quia, secundum Dionysium, tertiae hierarchiae proprium est lumen divinum accipere per convenientiam nostrae hierarchiae, idest proportionatum ad immediate transferendum in nos. Sed ille angelus dicitur custos hominis qui immediate ipsum illuminat. Ergo videtur quod custodire ad omnes pertineat.
2. Praeterea, angelus custos defendit hominem ab impugnatione invisibilis hostis. Sed arcere, secundum Gregorium pertinet ad potestates. Ergo videtur quod illi ordini praecipue conveniat custodire.
3. Praeterea, missio ordinatur ad custodiam. Sed angeli quinque ordinum mittuntur ad explendum exterius ministerium, ut dictum est. Ergo omnibus convenit custodire.
4. Praeterea, in hominibus inveniuntur diversa officia. Sed secundum diversa officia distinguuntur ordines angelorum, quorum officiorum aliquae similitudines inveniuntur in officiis humanis, ut dicit Gregorius, ostendens qualiter homines ad ordines angelorum assumantur. Ergo videtur quod omnes ordines ad custodiam deputentur.

Sed contra est quod dicit Gregorius, angelos esse qui minima nuntiant. Sed minima sunt quae ad singulares personas pertinent: quia quanto bonum est communius, tanto est divinius, secundum Philosophum. Ergo videtur quod illi qui singulis hominibus praesunt, sunt tantum de ordine angelorum.
Praeterea, bernardus dicit in lib. De considerat.: putamus angelos dici qui singulis hominibus praeponuntur, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Ergo videtur idem quod prius.

Respondeo dicendum, quod illi angeli dicuntur hominum custodes qui immediate illos illuminant, et habent actus limitatos circa humana officia, et procurant quae ad ipsos specialiter pertinent: et ex hoc quod immediate illuminant, excluduntur a custodia angeli assistentes; ex hoc autem quod habent actus limitatos ad dirigendum in humanis officiis, excluditur media hierarchia, quae habet potestatem non limitatam ad humana officia. Per hoc autem quod per custodiam procurant ea quae pertinent ad aliquas determinatas personas, quod est ultimum et minimum in actibus angelorum, deputatur custodia ultimo ordini, qui est ordo angelorum.

Ad primum ergo dicendum, quod tota tertia hierarchia accipit illuminationes proportionatas ad actus et officia humana; non tamen ad hanc vel ad illam personam; sed hoc est angelorum; et ita eis convenit custodire singulos homines, aliis vero convenit custodire singulas provincias vel regna.
Ad secundum dicendum, quod inferiores angeli participant virtutem superiorum, inquantum ab eis illuminantur, sicut, secundum Dionysium, dicitur inferior angelus purgasse isaiam per ignem virtute seraphin: et ita etiam inferiores angeli virtute potestatum daemones cohibent; et similiter virtute aliorum superiorum ordinum possunt exequi aliqua quae ad eos pertinent circa determinatas personas.
Ad tertium dicendum, quod omnes angeli custodes mittuntur; non tamen omnes qui mittuntur, custodiunt; sed ultimi tantum custodiunt, ut dictum est: quia superiores exequuntur ea quae ad multos pertinent; et quanto ad plures, tanto est ordo superior: et ideo virtutes sunt supremi inter exequentes ministeria, quia eorum actus se extendunt non tantum ad res humanas, sed etiam ad res naturales, ut patet in operatione signorum; et post potestates, quorum actus non tantum ad homines, sed etiam ad daemones se extendit; et post principatus, quorum operatio est circa totam multitudinem; et ultimi angeli, qui operantur circa determinatas personas; archangeli vero medii sunt, habentes aliquid commune cum utrisque, ut prius dictum est.
Ad quartum dicendum, quod omnia officia humana pertinentia ad singulares personas, cum quibuscumque ordinibus similitudinem habeant, diriguntur per ultimum ordinem, inquantum participant virtutes superiorum, ut dictum est; sed illa officia quae ad multitudinem pertinent, diriguntur per principatus vel archangelos: et ideo homo in praelatione constitutus illuminatur ab angelo inferioris ordinis de his quae ad statum personae suae pertinent; sed ab angelo principe de his quae respectant ad regimen multitudinis.


Articulus 3


Utrum omnibus hominibus deputentur angeli ad custodiam

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnibus hominibus deputentur angeli ad custodiam. Custodia enim angelorum valet hominibus ad evitandum pericula, et ad instruendam ignorantiam. Sed adam in primo statu ab utroque liber fuit. Ergo angelum custodem non habuit.
2. Praeterea, gratia confirmata in quibusdam hominibus hoc efficit ut mortaliter peccare non possint, ut patet in sanctificatis in utero. Sed contra impedimentum salutis per peccatum principaliter ordinata est custodia angelorum. Ergo videtur quod tales ea non indigeant.
3. Praeterea, ante nativitatem ex utero sacramenta salutis puero conferri non possunt. Sed hoc est quod angelus custos in homine promovere intendit, scilicet salutem. Ergo puerperio animato ante nativitatem angelorum custodia non debetur.
4. Praeterea, custodia angelorum est per hoc quod homines illuminando instruunt. Sed pueri ante perfectam aetatem non sunt capaces doctrinae. Ergo videtur quod careant angelorum custodia.
5. Praeterea, 2 thessal. 1, dicitur, quod omnis actus antichristi erit secundum operationem satanae. Sed custodia angelorum ordinatur contra tentationes malignorum spirituum. Ergo videtur quod frustra ab angelo custodietur.
6. Sed contra, videtur quod etiam Christus angelum custodem habuit. Primo per hoc quod dicit Dionysius quod subdebatur paternis dispositionibus mediantibus angelis. Sed, ut dictum est, per custodiam executio divinae dispositionis fit de hominibus per angelos. Ergo videtur quod Christus angelum custodem habuit.
7. Praeterea, Lc 22,43, dicitur, quod apparuit angelus Domini, confortans eum. Ergo videtur, cum confortare sit unus actus custodiae, quod angelum custodem habuit.

Respondeo dicendum, quod, sicut in 1 libro, dictum est, providentia proprie est ad conferendum ea quae promovent in finem, et removendum ea quae impediunt. Ultimum autem in his adjutoriis est id quod conjungit fini, quod a solo Deo est: et ideo ea quae ab angelis custodibus per divinam providentiam circa singulares personas exequuntur, sunt quaedam praeparationes juvantes ad consequendum finem ultimum. Praeparans autem non habet operationem circa rem, nisi quae est ordinata ad finem, ante finis consecutionem; et ideo omnibus hominibus, ab infusione animae rationalis per quam ad finem salutis ordinantur, custodia debetur usque ad mortem, quando terminatur via proficiendi in finem. Nulli ergo carent custodia angelorum, nisi vel per hoc quod fiunt impoenitibiles, ut damnati, vel per hoc quod finem gloriae consequuntur, ut beati.

Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in adam non esset periculum ex aliqua corruptione carnis instigante ad malum, erat tamen periculum ex potentia peccandi, et ex daemone oppugnante: et similiter erat debilioris cognitionis quam angelus; et ideo indigebat praesidio custodis angeli.
Ad secundum dicendum, quod etiam si confirmati peccare non possint, possunt tamen proficere, et eorum profectus potest impediri; et propter hoc indigent custodia angelorum ad promovendum in bonum, et removendum impedimentum.
Ad tertium dicendum, quod pueri in materno utero non recipiunt sacramenta ecclesiae, quia non subduntur actibus ministrorum: sed operibus divinis et angelorum subduntur; et ideo eis ab infusione animae rationalis, custos angelus assignatur, per quem prohibetur virtus daemonis ab ejus nocumento, et propter multa impedimenta, quibus potest ejus complexio deteriorari, ut efficiatur pronior ad peccandum, vel etiam ipsa vita extingui: et in hoc etiam prosunt parvulis natis, quamvis eos non illuminent.
Unde patet responsio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod antichristus etiam habebit angelum custodem: quia lex communis propter unum mutari non debet: et in hoc ejus poena justior apparebit, quia beneficia toti naturae humanae provisa, sibi non subtrahuntur. Nec tamen est omnino frustra custodia; quia etsi ad bonum non convertatur, a multis tamen malis cessabit, retractus ab angelo custode: hunc enim effectum ad minus semper consequitur angelus per custodiam in quocumque obstinato.
Ad sextum dicendum, quod Christus non habuit angelum custodem: tum quia anima sua omnibus angelis superior fuit, immediate a verbo sibi unito illuminata: tum quia erat verus comprehensor: unde ejus bonum nec impediri nec juvari poterat. Dicitur vero subdi paternis dispositionibus per angelos quodammodo indirecte, inquantum angeli instruebant joseph et matrem ejus de his quae circa ipsum puerum existentem agenda erant, ut habetur Mt 2.
Ad septimum dicendum, quod angelus dicitur confortasse eum, non aliquid in ipsum imprimendo, sed per modum ministerii, inquantum congratulabatur fortitudini ejus; sicut homo naturaliter in tribulatione confortatur ad praesentiam amicorum: et ita per modum quo fuerat vera tristitia, fuit confortatio vera, et non apparens tantum, ut quidam dicunt.


Articulus 4


Utrum angelus quandoque relinquat hominem cui deputatur

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod angelus quandoque relinquat hominem cui deputatur custos. Primo per hoc quod habetur Jr 51,1: curavimus babylonem, et non est sanata. Derelinquamus ergo eam. Sed hoc dicitur ex persona angelorum, ut dicit Glossa. Ergo videtur quod relinquat, quando a peccato non corrigitur.
2. Praeterea, Is 5,5, dicitur: auferam sepem ejus et erit in direptionem. Glossa: idest custodiam angelorum. Ergo idem quod prius.
3. Praeterea efficacius custodit Deus hominem quam angelus. Sed Deus quandoque relinquit hominem, ut in Ps 21,1, dicitur: quare me dereliquisti? Ergo multo fortius angelus.
4. Praeterea, zachariae 4 dicitur, quod reversus est angelus qui loquebatur ad eum: et similiter etiam danielis 10. Sed non revertitur nisi qui abscedit. Ergo videtur quod angelus quandoque hominem relinquat.
5. Praeterea, angeli quandoque sunt in caelo empyreo. Sed cum sunt ibi, non sunt circa nos, secundum Damascenum. Ergo videtur quod aliquando nos relinquant.
6. Praeterea, medicus sapiens infirmum desperatum relinquit. Sed angeli custodes possunt scire aliquem esse praescitum per revelationem, et videre aliquem obstinatum in peccatis. Talis autem est sicut infirmus desperatus. Ergo videtur quod etiam angelus, qui est quasi medicus spiritualis, talem relinquat.

Sed contra, boni angeli sunt magis proni ad juvandum quam mali ad infestandum. Sed mali nunquam cessant ab infestatione. Ergo nec boni a custodia.
Praeterea, de nemine est desperandum, quamdiu est in statu viae. Sed infirmus non relinquitur a medico nisi propter desperationem. Ergo videtur quod angelus non dimittat hominem, quantumcumque peccatorem.

Respondeo dicendum, quod cum custodia angelorum sit quaedam executio divinae providentiae, oportet esse idem judicium de utroque. Divina autem providentia nunquam relinquit hominem ex toto, quia omnino in nihilum redigeretur; sed verum est quod magis et minus providet diversis, secundum eorum conditionem: et ideo in Ps 33,16, oculi Dei super justos dicuntur, et aures ejus ad preces eorum; quibus adeo perfecte providet ut omnia eis cooperentur in bonum, ut dicitur Rm 8. Sed malos secundum aliquid derelinquit, inquantum permittit eos subjacere tribulationibus, et quod gravius est, etiam in peccata ruere; unde ad Rm 1,28: propterea tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Similiter etiam angeli dicuntur aliquos derelinquere secundum quid, inquantum exponuntur tribulationibus, vel etiam justo Dei judicio ab aliquo peccato non retrahuntur; nunquam tamen ita relinquunt quin sit aliquis effectus custodiae, inquantum aliquod malum prohibent, et ad aliquod bonum promovent.

Ad primum ergo dicendum, quod haec intelligitur esse vox angelorum discedentium ab homine peccatore in hora mortis; quia tunc primo desperatur de ejus salute. Vel potest dici, quod derelinquunt secundum quid, ut dictum est, sicut etiam et Deus.
Unde patet responsio ad secundum et tertium.
Ad quartum dicendum, quod angelus ab eo recesserat quantum ad aliquem effectum, quia scilicet ipsum de futuris non illuminaverat, et non quantum ad omnem effectum custodiae.
Ad quintum dicendum, quod quandocumque aliquod agens imprimit fortem impressionem, remanet illa impressio in patiente per aliquod tempus, etiam ad absentiam agentis, ut patet in motibus violentis: et ita dico, quod ad unam actionem angeli in hominem potest homo bonam dispositionem accipere, quae manet in eo ad aliquod tempus, ut patet quando aliquis semel devote orat, ad plures dies remanet inde devotior; et ita angelus quamvis non semper sit praesens, potest semper custodire, inquantum effectus ejus manet post actionem suam.
Ad sextum dicendum, quod nullus in statu viae est adeo obstinatus quin possit per poenitentiam converti; unde non est de eo desperandum; et si angelus sciret eum praescitum, posset tamen multa mala in eo impedire, sicut de antichristo dictum est, art. Praeced..


Articulus 5


Utrum angeli doleant de damnatione hominum quos custodiunt

1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod angeli doleant de damnatione hominum quos custodiunt. Exterior enim luctus est signum interioris doloris. Sed Is 33,7, dicitur: angeli pacis amare flebant. Ergo videtur quod doleant.
2. Praeterea, amicorum est compati sibi in necessitatibus. Sed angeli ferventissima caritate nos diligunt. Ergo videtur quod contristentur, hominum damnationi compatiendo.
3. Praeterea, sapientis est dolere de his per quae suum gaudium minuitur. Sed per damnationem hominum minuitur gaudium angelorum quod esset de conversione eorum, de quo habetur Lc 15,10: gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Ergo de hominum damnatione dolent.
4. Praeterea, omne id quod est contrarium volito et repugnans fini, est contristans. Sed damnatio est contraria saluti quam volunt et per officium custodiae procurant. Ergo damnatio hominum eos contristat.

Sed contra, Ap 21 dicitur, quod in caelesti hierusalem nec est luctus nec est dolor. Illius autem urbis cives sunt angeli. Ergo de nullo dolent.
Praeterea, perfecta beatitudo non compatitur secum miseriam. Sed omnis tristitia ad miseriam pertinet, et fugienda est, ut in 7 ethic. Philosophus dicit. Ergo angeli beati tristes esse non possunt.

Respondeo dicendum, quod cum angeli beati sint in divinae voluntatis continua contemplatione, cui perfectissime conformantur, nihil potest esse contra voluntatem eorum, sicut nec contra voluntatem Dei; potest tamen esse aliquid praeter voluntatem eorum: sed hoc ipsum, inquantum est permissum a Deo, est volitum ab eis, sicut a Deo; et ideo nihil potest accidere de quo doleant angeli, sicut nec de quo doleat Deus. Et ideo simpliciter dicendum est quod neque de peccatis hominum tristantur, neque de damnatione; sed utrobique laetantur de justa permissione et punitione.

Ad primum ergo dicendum, quod illud secundum litteram intelligitur de nuntiis ezechiae, quos misit ad pacem ab assyriis quaerendam, qui audientes blasphemias rapsacis, scissis vestibus fleverunt. Allegorice vero exponitur de apostolis in Glossa. Si autem ad angelos referatur, intelligendus est dolor non proprie, sed metaphorice, per modum quo etiam frequenter in scripturis Deo attribuitur.
Ad secundum dicendum, quod compati non potest qui passibilis non est; et ideo ex impassibilitate angelorum hoc accidit quod condolere non possunt, non ex caritatis defectu.
Ad tertium dicendum, quod angelorum gaudium non minuitur ex damnatione, quia electorum numerus minui non potest. Vel potest dici, quod ipsi semper gaudent de suis bonis operibus quae custodiendo egerunt, licet ille qui custoditus est non salvetur.
Ad quartum dicendum, quod angeli volunt salutem hominis voluntate antecedente sicut et Deus; sed voluntate consequente volunt hominem damnari, si meruerit; unde consequens est ut de ejus damnatione non doleant.

Et unum malum ad exercitium habet. Videtur injuste agi cum homine: quia daemones multo potentiores sunt hominibus: non enim est potestas super terram quae ei comparetur, ut dicitur job 41. Ergo non justum est pugnam inter hominem et daemonem constitui. Et dicendum, quod cum liberum arbitrium non possit cogi ad peccandum, quantumcumque sit daemon fortis, homo resistere potest. Unde dicitur, quod debilis est hostis qui non potest vincere nisi volentem; et super hoc homini adest praesidium angeli, et auxilium divinum, si suscipere velit.



Quaestio 2



In II Sententiarum Dis.10 Qu.1 Art.3