In IV Sententiarum Dis.4 Qu.2 Art.3

Articulus 3


Utrum baptismus aequalem effectum habeat in omnes quantum ad remotionem mali

(1) 1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod baptismus non aequalem effectum habeat in omnes quantum ad remotionem mali. In adultis enim removet peccatum actuale et originale; sed in pueris originale tantum. Ergo plus efficit in adultis quam in pueris quantum ad mali remotionem.
(1) 2. Praeterea, mitigatio fomitis est effectus baptismi. Sed post baptismum in quibusdam invenitur fomes magis mitigatus quam in aliis. Ergo in eis efficacius baptismus se habuit in remotione mali.

(1) Sed contra, baptismus habet efficaciam ad removendum malum, secundum quod habet quamdam similitudinem mortis. Sed morientium unus non magis moritur quam alius. Ergo et baptismus aequaliter in omnibus mala aufert.

(2) 1. Ulterius. Videtur quod etiam aequalis gratia omnibus in baptismo conferatur, qui non ficte accedunt. In baptismo enim operatur passio Christi, quae habet quodammodo efficaciam infinitam. Sed finitum infinito additum nihil majus efficit. Cum ergo devotio accedentis qua unus alium excedit, sit quoddam bonum finitum, videtur quod devotio vel aliquid hujusmodi, efficere non possit quin omnes in baptismo aequalem gratiam consequantur.
(2) 2. Praeterea, ad baptismi effectum capiendum non requiritur alia concausa, sed solum ut impedimentum removeatur. Sed nullus recipit gratiam in baptismo nisi ab eo sit impedimentum remotum. Ergo omnes recipiunt gratiam aequalem.

(2) Sed contra, Damascenus dicit, quod peccatorum remissio cunctis aequaliter in baptismo datur, gratia autem spiritus sancti secundum proportionem fidei, et secundum purgationem. Sed non omnes cum aequali fide nec aequaliter praeparati ad baptismum accedunt. Ergo non omnes aequaliter gratiam consequuntur.

(3) 1. Ulterius. Videtur quod nec etiam pueri in baptismo consequantur aequalem gratiam. Quia in angelis secundum quantitatem naturalium gratia infundebatur. Sed unus puerorum habet meliora naturalia quam alius. Ergo et majorem gratiam in baptismo recipit.
(3) 2. Praeterea, quidam in baptismo recipiunt gratiam finalem, qui innocentiam baptismalem usque ad finem servant, quidam autem non. Ergo etiam de pueris aliqui aliis majorem gratiam consequuntur.

(3) Sed contra, gratia baptismalis in pueritia non opponitur nisi peccato originali. Sed unus puer non habet plus de peccato originali quam alius. Ergo nec majorem gratiam baptismalem recipit unus alio.

(1) Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod baptismus universaliter aufert in eo qui non ficte accedit, culpam personam inficientem, quam invenit, ut dictum est, et sic accedit ad terminum. Ea autem quae in termino sunt, intensionem non recipiunt; et ideo quantum ad remotionem culpae, aequalem effectum habet in omnibus baptismus; et similiter est de poena personali, quae respondet culpae originali prout est inficiens personam, scilicet carentia divinae visionis. Sed contra aliam poenam ex principiis naturae corruptae consequentem, sicut est concupiscentia vel fomes, remedium adhibetur in baptismo, ut non dominentur per gratiam in baptismo collatam; et ideo simile est de poena illa et de gratia.

(1) Ad primum ergo dicendum, quod hoc non est de efficacia baptismi quod non tot peccata destruit in uno quot in alio: in quolibet enim destruit omnia quae invenit.
(1) Ad secundum dicendum, quod illa objectio procedit de secunda poena, quae habet reprimi per baptismum ex parte gratiae collatae.

(2) Ad secundam quaestionem dicendum, quod actus activorum recipiuntur in passivis secundum suam dispositionem; et ideo quamvis baptismus (ut et passio Christi, quae in eo operatur) quantum est de se, aequalem respectum ad omnes habeat; quia tamen quidam ad baptismum cum majori praeparatione fidei et devotionis accedunt quam alii, ideo quidam aliis majorem gratiam consequuntur. Nullus enim gratiam in termino recipit, ut intendi non possit per baptismum.

(2) Ad primum ergo dicendum, quod devotio baptizati non additur quasi concausa, ut efficienter agat ad gratiae receptionem; sed additur quasi dispositio materialis; et ideo secundum diversitatem ipsius participatur baptismi effectus.
(2) Ad secundum dicendum, quod quando adultus baptizatur, non solum requiritur ad percipiendum baptismi effectum removens prohibens, scilicet fictionem, sed etiam requiritur dispositio quasi materialis, scilicet devotio et fides recipientis baptismum; et secundum quod magis vel minus invenitur dispositus, effectum baptismi diversimode consequitur.

(3) Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in pueris baptizatis nihil ex parte eorum requiritur, sed habent quasi pro dispositione ad salutem fidem ecclesiae, et pro effectivo salutis virtutem passionis Christi, quae operatur in baptismo; et haec duo aequaliter ad pueros se habent; et ideo non differunt quantum ad effectum baptismi suscipiendum, sed omnes aequalem gratiam suscipiunt.

(3) Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de pueris et de angelis: quia angeli differunt specie, secundum multorum opinionem, pueri autem non; unde non est tanta differentia naturalium in pueris sicut in angelis. Vel dicendum, quod in angelis secundum proportionem gradus naturalium erat etiam proportio conatus qui ex parte eorum requirebatur, et ideo accipiebant gratiam secundum proportionem naturalium; in pueris autem non requiritur aliquis actus ex parte eorum; et ideo non est simile.
(3) Ad secundum dicendum, quod gratia accepta in pueris, non facit eis necessitatem ad bonum, sed inclinationem tantum; et ideo postquam ad perfectam aetatem pervenerint, possunt diversimode gratia recepta uti; et inde est quod quidam proficiunt et perseverant, quidam vero deficiunt; non ex diversa quantitate gratiae in baptismo perceptae.



Quaestio 3



Deinde quaeritur de recipientibus baptismum; et circa hoc quaeruntur tria: 1 de pueris, et aliis usu rationis carentibus, quos constat sacramentum et rem sacramenti percipere; 2 de fictis qui recipiunt sacramentum, et non rem sacramenti; 3 de baptizatis baptismo flaminis et sanguinis, qui non recipiunt sacramentum, sed rem sacramenti.


Articulus 1


Utrum pueri sacramentum suscipere possint

(1) 1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pueri sacramentum suscipere non possint. Marc. ult., 16: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; ex quo patet quod credere praesupponitur ad baptismum. Sed pueri non possunt credere, quia non possunt aliquid cum assertione cogitare. Ergo pueri non possunt suscipere sacramentum baptismi.
(1) 2. Praeterea. In baptismo fit quaedam obligatio hominis ad ea quae sunt fidei christianae servanda. Sed obligatio non potest fieri nisi ab eo qui est suae voluntatis arbiter constitutus. Ergo pueri sacramentum baptismi suscipere non possunt.
(1) 3. Praeterea, per baptismum, ut dicit Dionysius, fit aliquis particeps communionis divinorum. Sed pueris non competit sacra communicare. Ergo non competit eis sacramentum baptismi.

(1) Sed contra est quod Dionysius dicit, quod divini nostri duces, scilicet apostoli, probaverunt infantes recipi ad baptismum. Ergo pueri possunt sacramentum baptismi recipere.
(1) Praeterea, baptismus circumcisioni successit. Sed circumcisio pueris conferebatur. Ergo et baptismus pueris debet dari.

(2) 1. Ulterius. Videtur quod melius sit baptismum differri quam statim in pueritia dare, nisi necessitas mortis emergat. Quia omnis Christi actio, nostra est instructio. Sed Christus baptismum accipere voluit in tricesimo anno vitae suae, ut dicitur Lc 3. Ergo et similiter apud nos debet usque ad tempus perfectae aetatis differri.
(2) 2. Praeterea, medicina efficax debet sumi quando maxime potest juvare. Sed baptismus maxime juvaret in fine vitae, vel saltem in perfecta aetate; quia per ipsum omnia delicta adolescentiae et juventutis solverentur. Ergo usque tunc deberet differri.
(2) 3. Praeterea, magis afficitur homo ad ea quae ex seipso acquirit quam ad ea quae ab alio accipit; unde et illi qui ex propria acquisitione divitias habent, non sunt ita liberales sicut qui ab aliis acceperunt, ut dicit Philosophus in 4 ethic.. Sed pueri qui baptizantur, quasi ab aliis baptismum suscipiunt; adulti autem ex seipsis ad baptismum accedunt. Ergo magis afficerentur ad fidem christianam, quae in baptismo suscipitur, si baptizarentur adulti, quam si baptizarentur infantes.

(2) Sed contra, medicina debet quam citius morbo apponi. Sed baptismus est medicina contra originale peccatum, quod etiam in pueris est. Ergo debet eis baptismus dari statim.
(2) Praeterea, melius est impedire malum ne fiat, quam jam factum destruere. Sed per baptismum debilitatur fomes, ne dominetur in nobis, et in peccatum actuale ne nos praecipitet; et sic in pueritia susceptus futura peccata impedit. Ergo melius est tunc dari baptismum quam postea ad destruendum peccata praeterita.

(3) 1. Ulterius. Videtur quod adultis usu rationis carentibus baptisma dari non debeat. In adultis enim non solum per baptismum originale, sed etiam actualia peccata solvuntur. Sed contra actuale peccatum quod quis ex seipso commisit, requiritur proprius motus liberi arbitrii. Ergo his adultis qui usum liberi arbitrii non habent, baptismus dari non debet.
(3) 2. Praeterea, nulli contradicenti sacramentum exhiberi oportet. Sed quandoque amentes et furiosi contradicunt. Ergo eis baptismus dari non debet.
(3) 3. Praeterea, dormientes secundum Philosophum, vivunt vita plantae. Sed baptismus non datur nisi viventi vita humana, quae est secundum animam rationalem. Ergo dormienti baptismus dari non oportet.

(3) Sed contra est quod Augustinus dicit 4 confess., de amico suo, qui cum desperaretur, baptizatus est nesciens; et tamen in ipso baptismus efficaciam habuit: quod patet ex hoc quod postea perversae suasioni contradixit. Ergo etiam carentibus usu rationis baptismus dari potest.
(3) Praeterea, pueri, qui nunquam habuerunt usum rationis, baptizantur. Ergo multo amplius illi qui aliquando habuerunt, quamvis nunc non habeant.

(1) Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod diversi status mundi comparantur diversis aetatibus unius hominis, sicut Augustinus dicit in lib. 83 quaestionum. Unde sicut nullus status mundi fuit in quo esset humano generi praeclusa via salutis, ita nulla aetas hominis unius est in qua sibi via salutis praecludatur. Unde cum in pueris sit peccatum originale, per quod a consecutione aeternae salutis impediuntur, oportet quod eis adhiberi possit aliquod remedium ad removendum praedictum impedimentum. Hoc autem est baptismus. Unde divinae misericordiae contradicit qui negat baptismum parvulis posse exhiberi; et propter hoc haereticum est hoc dicere.

(1) Ad primum ergo dicendum, quod pueri quamvis non habeant actum fidei, habent tamen habitum, quem in baptismo suscipiunt, sicut et habitus aliarum virtutum. Sed si verbum Domini intelligatur de actu fidei, tunc referendum est ad illos tantum qui per doctrinam apostolorum imbuendi erant, de quibus praedixerat: praedicate evangelium omni creaturae; nulli enim eorum quibus evangelium praedicandum erat, baptismus dari debebat, nisi crederet.
(1) Ad secundum dicendum, quod obligatio in baptismo non fit ad aliquid ad quod non omnis homo teneatur.
(1) Ad tertium dicendum, quod sicut ille qui ascribitur ad militiam non oportet quod statim in pugnam vadat, sed quando opportunitas imminet; ita nec ille qui in baptismo ascribitur ad divinas actiones, oportet quod statim ad eas admittatur, sed quando tempus opportunum fuerit.

(2) Ad secundam quaestionem dicendum, quod magis laudabile est quod pueri quam citius poterint baptizentur commode, non expectata perfecta aetate, propter tres rationes. Primo, quia propter imbecillitatem naturae de facili mori possunt et damnari; unde ut damnationis periculum evitetur, debent baptismo praeveniri. Secundo propter infestationes daemonum, qui non habent tantam potestatem in pueris baptizatis ab originali mundatis, quantum in illis qui adhuc originale habent, neque quantum ad nocumenta spiritualia, neque quantum ad nocumenta corporalia. Tertio, quia in pueritia facilius homo ad aliqua inducitur, et firmius inhaeret, secundum quod Philosophus dicit in 2 ethic., cap. 1: non parum differt ex juvene confestim assuefieri, sed multum; magis autem omne; et hanc causam assignat Dionysius in fine eccles. Hierarc. Dicens: tradit autem puerum sacris symbolis, idest sacramentalibus signis, summus sacerdos, ut cum eis conversetur, et neque formetur in vitam alteram, nisi divina contemplantem semper.

(2) Ad primum ergo dicendum, quod Christus suscepit baptismum quasi ipsum instituens vel consecrans. Hoc autem ad doctoris vel sacerdotis officium pertinet, nuntiare viam salutis; et ideo ante tempus perfectae aetatis, quod competit esse in doctore vel sacerdote, baptizari non debuit. Nec est simile de aliis qui baptismum suscipiunt, ut ab eo juventur.
(2) Ad secundum dicendum, quod in baptismo confertur gratia ad bene vivendum, et peccata tolluntur praeterita, et impediuntur futura; et ideo quamvis baptismus in fine vitae susceptus plura peccata praeterita tolleret, tamen pauciora impediret, et ad pauciora bona promoveret; et ideo minus esset utilis. Praeterea multis casibus subjacet humana vita, et posset contingere ut qui baptismum in fine accipere expectaret, morte subita praeventus expectatione sua fraudaretur.
(2) Ad tertium dicendum, quod gratia baptismalis non est per acquisitionem hominis, sed dono Dei. Praeterea status paupertatis ante divitias acquisitas non inclinat affectum ut homo paupertatem sequatur, sed magis ut paupertatem fugiat; status autem peccati ante gratiam vel virtutem relinquit propter assuetudinem inclinationem in anima ut facilius in peccatum labatur; et ideo non est simile de acquisitione pecuniae, et gratiae vel virtutis.

(3) Ad tertiam quaestionem dicendum, quod de amentibus distinguendum est. Quidam enim sunt qui ex nativitate amentes fuerunt, et nunquam habent aliqua lucida intervalla; et de talibus videtur esse idem judicium quod de pueris. Quidam autem amentiam incurrerunt ex infirmitate vel aliquo hujusmodi, et habent aliqua lucida intervalla; et de istis dicendum est, quod si antequam amentiam incurrerunt, vel dum habent lucida intervalla, fuerunt in proposito baptismum suscipiendi, si necessitas sit, possunt baptizari, et baptismi sacramentum suscipiunt, et rem sacramenti, etiam si tunc actu dissentiant quando baptizantur in amentia existentes. Si autem ante amentiam contradixerint, non recipiunt sacramentum neque rem sacramenti.

(3) Ad primum ergo dicendum, quod sicut in adulto qui habet usum rationis, disponit ad gratiam baptismalem suscipiendam motus liberi arbitrii quem habet dum baptizatur; ita in amente motus liberi arbitrii quem habebat dum sanae mentis erat.
(3) Ad secundum dicendum, quod effectus baptismi in mente suscipitur, nec impeditur nisi ex contradictione mentis. Illi autem qui mentis usum non habent, non contradicunt mente, sed magis phantasia ducti; et ideo talis contradictio effectum baptismi non impedit, quando mentis consensus praecessit.
(3) Ad tertium dicendum, quod dormientes baptizandi non sunt, nisi periculum mortis immineat; et tunc similiter distinguendum est de dormientibus sicut de illis qui amentiam incurrunt post statum sanae mentis.


Articulus 2


Utrum aliqua indispositio voluntatis humanae possit effectum baptismi impedire

(1) 1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nulla indispositio voluntatis humanae possit effectum baptismi impedire. Ea enim quae sunt a natura, sunt magis permanentia quam ea quae sunt a voluntate. Sed originale est peccatum naturae, quod baptismi effectum non impedit. Ergo nec aliqua indispositio voluntatis baptismum in suo effectu impedire potest.
(1) 2. Praeterea, in naturalibus indispositio materiae non impedit effectum agentis totaliter, nisi quando contraria dispositio quae est in materia, est fortior quam virtus agentis, sicut patet de aquositate lignorum per comparationem ad calorem ignis. Sed virtus divina, quae in sacramentis secretius operatur salutem, ut Augustinus dicit, est potentior qualibet indispositione nostrae voluntatis. Ergo non potest propter indispositionem voluntatis effectus baptismi totaliter tolli.
(1) 3. Praeterea, baptismus, sicut et alia sacramenta, instrumentum est divinae misericordiae operantis salutem. Sed divina misericordia operans salutem etiam voluntatem in bonum mutat per gratiam praevenientem. Ergo et baptismus indispositionem voluntatis magis tollit quam ab ea impediatur.

(1) Sed contra, Rm 2, super illud: sine poenitentia sunt dona Dei et vocatio, dicit Ambrosius, quod gratia Dei in baptismo non requirit nisi solam fidem et contritionem. Sed per haec duo tollitur omnis contrarietas voluntatis ad gratiam. Ergo requiritur ad baptismum ut indispositio voluntatis tollatur.
(1) Praeterea, secundum Augustinum, qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Sed ille qui habet indispositam voluntatem, non cooperatur Deo, immo magis in contrarium operatur. Ergo in baptismo non justificatur.

(2) 1. Ulterius. Videtur quod hujusmodi voluntatis indispositio non debeat dici fictio. Secundum enim unumquodque genus peccati contingit voluntatem esse indispositam ad baptismalis gratiae susceptionem. Sed fictio est speciale peccatum, quia opponitur speciali virtuti, scilicet veritati, ut patet per Philosophum in 4 ethic.. Ergo non debet dici universale impedimentum baptismalis gratiae.
(2) 2. Praeterea, Augustinus dicit, quod fictus est qui non credit. Sed sicut in baptismo datur fides, ita et aliae virtutes, et praecipue caritas, per quam aliquis fit filius Dei. Ergo fictio non magis debet poni impedimentum baptismi, quam opposita aliarum virtutum.
(2) 3. Praeterea, secundum Augustinum aliquo modo fictus est qui indevotus accedit. Sed indevotio potest esse sine peccato mortali; talis autem non habet aliquod impedimentum baptismi. Ergo impedimentum baptismi non debet dici fictio.
(2) 4. Praeterea, secundum Augustinum, alio modo dicitur fictus qui aliter celebrat. Sed qui non servat formam ecclesiae, non confert sacramentum, neque suscipit. Ergo talis fictio non est sacramenti impedimentum.
(2) 5. Praeterea, fictus alio modo ab Augustino dicitur qui contemnit suscipere. Sed talis non suscipit. Ergo talis fictio non impedit sacramenti effectum.

(3) 1. Ulterius. Videtur quod recedente fictione baptismus effectum non consequatur. Opus enim mortuum nunquam vivificatur, ut infra, dist. 14, dicetur. Sed opus mortuum dicitur quod in peccato mortali factum est. Cum ergo ficte accedens ad baptismum, in peccato mortali sit, baptismus ille nunquam vivificari poterit, ut ei gratiam conferat.
(3) 2. Praeterea, effectus baptismi est ab omni culpa et poena absolvere. Sed hoc non accidit recedente fictione: quia a poena peccatorum quae post baptismum commisit, non absolvitur alias esset majoris efficaciae in ficte accedentibus quam in aliis, quibus ad deletionem sequentium peccatorum baptismus non operatur. Ergo recedente fictione baptismus non habet suum effectum.
(3) 3. Praeterea, sicut aliquis ficte accedit ad baptismum, ita etiam ad eucharistiam. Sed recedente fictione eucharistiae effectum non percipit qui prius fictus accesserat. Ergo nec etiam recedente fictione aliquis baptismi effectum percipit.

(3) Sed contra, remota causa removetur effectus. Sed causa impediens effectum baptismi erat fictio. Ergo remota fictione baptismus effectum suum habebit.
(3) Praeterea, cuilibet culpae in statu viae potest remedium adhiberi. Sed contra originalem culpam non est aliud remedium quam baptismus. Ergo cum ficte accedentibus originale non remittatur, oporteret baptismum iterari si recedente fictione baptismus effectum suum non haberet quod est inconveniens et haereticum.

(1) Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est effectus baptismi. Primus est res et sacramentum, scilicet character. Et quia character non imprimitur ad praeparandum hominis voluntatem, ut aliquid bene fiat cum non sit habitus, sed potentia, ut dictum est, ideo hunc effectum voluntatis indispositio non impedit, dummodo aliqualis sit voluntas recipiendi sacramentum. Alius effectus est qui est res et non sacramentum, scilicet gratia, et quae ad ipsam consequuntur, per quae hominis voluntas praeparatur ut bene cooperetur; et ideo ad hunc effectum percipiendum non sufficit quaelibet voluntas sacramentum recipiendi, sed requiritur voluntas talis a qua removeatur omnis indispositio contraria gratiae baptismali quia contraria non se compatiuntur; unde manente contraria dispositione, baptismus ultimum suum effectum habere non posset.

(1) Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale eo ipso quod non est voluntarium voluntate hujus personae, habet quod in voluntate, in qua ultimus effectus baptismi effici debet, indispositionem aliquam non causet; et ideo effectum baptismi impedire non potest.
(1) Ad secundum dicendum, quod de ratione voluntatis est ut cogi non possit; et ideo non est similis ratio de indispositione voluntatis et aliarum rerum naturalium, quae per violentam actionem agentis dispositiones contrarias admittunt.
(1) Ad tertium dicendum, quod sicut in his quae ad esse naturae spectant, quaedam Deus operatur mediantibus rebus naturalibus, quaedam autem sibi reservavit, ita etiam in aliis quae ad gratiam pertinent, quaedam operatur mediantibus sacramentis, quaedam autem immediate operatur; et quandoque praeter legem naturae, sicut et miracula facit praeter rationes seminales seu naturales; et de hujusmodi est permutatio voluntatis eorum qui gratiae contrariam voluntatem habent non solum habitu (quod quandoque contingit in his qui non ficte accedunt, se ad gratiam disponentibus, quam in ipso momento baptismi consequuntur), sed etiam eorum qui contrariam actu voluntatem habent, sicut de paulo accidit; Ac 10.

(2) Ad secundam quaestionem dicendum, quod ad hoc quod aliquis alicujus agentis effectum percipere debeat, oportet quod se habeat in debita dispositione ad causam agentem, et ad effectum percipiendum; et ideo indispositio voluntatis, quae effectum ultimum baptismi impedit est duplex: una secundum ordinem ad ipsum sacramentum; alia secundum ordinem ad effectum sacramenti. Ad ipsum autem sacramentum contingit voluntatem esse indispositam dupliciter: uno modo per subtractionem necessarii; alio modo per positionem contrarii. Quia autem omnis actio est per contactum; ideo necessarium est quod recipiens sacramentum quodammodo contingat ipsum et per intellectum quem quidem contactum facit fides et per affectum quem contactum facit devotio; et ideo indispositus reputatur et qui non credit, et qui indevotus accedit. Similiter autem duplex est contrarium, quod subtrahi oportet. Unum est ex parte eorum quae exterius aguntur; et sic indispositus est qui aliter celebrat. Aliud est ex parte virtutis intrinsecae, quae secretius operatur salutem; et sic indispositus est qui contemnit. Similiter autem per comparationem ad effectum baptismi, oportet quod disponatur aliquis adhibendo necessarium, scilicet fidem, quae cor purificat, et quod removeat contrarium, scilicet peccatum, per contritionem; et ideo Ambrosius dicit quod non sunt necessaria ex hac parte nisi fides et contritio, tamen contritio etiam in devotione includitur.

(2) Ad primum ergo dicendum, quod fictio proprie est cum aliquis aliquid ostendit dicto vel facto, quod non est in rei veritate. Hoc autem contingit dupliciter. Uno modo quando ex hac intentione aliquid dicitur vel fit, ut aliud ostendatur quam rei veritas habet; et tunc fictio est speciale peccatum, et sic non accipitur hic. Alio modo quando aliquid ostenditur quod rei veritas non habet dicto vel facto, etiam si non propter hoc dicatur vel fiat; et sic accipitur hic fictio. Quicumque enim ad baptismum accedit, ostendit se veteri vitae abrenuntiare, et novam inchoare; unde si voluntas ejus adhuc in vetustate vitae remaneat, aliud ostendit quam sit in rei veritate; et ideo est fictio.
(2) Ad secundum dicendum, quod in sacramentis praecipue fides operatur, per quam sacramenta quodammodo continuantur suae causae principaliter agenti, et etiam ipsi recipienti; et ideo defectus fidei specialius pertinet ad fictionem quae est in sacramentis, quam defectus aliarum virtutum.
(2) Ad tertium dicendum, quod devotio hic accipitur voluntas consequendi baptismum totaliter, et quantum ad sacramentum et quantum ad rem sacramenti; et hujus devotionis defectus non potest sine peccato mortali esse; quamvis defectus devotionis prout importat fervorem caritatis in reverentia Dei et divinorum, possit esse sine peccato mortali.
(2) Ad quartum dicendum, quod aliter celebrans quandoque non variat ea quae sunt de essentia sacramenti, et tunc confertur sacramentum; sed non consequitur aliquis rem sacramenti, nisi suscipiens sacramentum sit immunis a culpa aliter celebrantis.
(2) Ad quintum dicendum, quod non loquimur hic de contemptu quo aliquis abjicit sacramentum non recipiens ipsum, sed quo aliquis parvipendit non aestimans in eo esse efficaciam ad salvandum.

(3) Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in baptismo imprimitur character, qui est immediata causa disponens ad gratiam; et ideo, cum fictio non auferat characterem, recedente fictione, quae effectum characteris impediebat, character, qui est praesens in anima, incipit habere effectum suum; et ita baptismus recedente fictione, effectum suum consequitur.

(3) Ad primum ergo dicendum, quod baptismus non habet efficaciam solum ex opere operante sed magis ex opere operato, quod est opus Dei et non hominis; et ideo non potest esse mortuum.
(3) Ad secundum dicendum, quod baptismus recedente fictione habet illum effectum quem prius habuisset, si fictio non fuisset; et ideo peccata praecedentia baptismum remittit et quo ad culpam et quo ad poenam; sed peccata sequentia remittuntur virtute contritionis quae fictionem amovet, quantum ad culpam, sed non quantum ad poenam totaliter.
(3) Ad tertium dicendum, quod in eucharistia non imprimitur character cujus virtute possit aliquis virtutem sacramenti percipere fictione recedente; et ideo non est simile.


Articulus 3


Utrum praeter baptismum fluminis debeant alia baptismata esse

(1) 1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praeter baptismum fluminis non debeant alia baptismata esse. In omnibus enim quae sunt unius speciei, est unus modus generationis. Sed baptismus est regeneratio in vitam spiritualem, quae est unius rationis in omnibus generatis. Ergo non debet esse regeneratio nisi unius modi, et ita tantum baptismus fluminis.
(1) 2. Praeterea, baptismus condividitur contra alia sacramenta novae legis. Sed alia sacramenta non multiplicantur: non enim sunt plures confirmationes neque plura sacerdotia, et sic de aliis. Ergo praeter baptismum etiam fluminis non debet esse aliquod baptisma.
(1) 3. Praeterea, sacramentum est genus baptismi. Sed alia quae dicuntur baptismata non sunt sacramenta, quia non servatur debita forma et debita materia. Ergo non sunt baptismata.

(1) Sed contra est quod Damascenus determinat plura genera baptismatum.
(1) Praeterea, He 6, super: baptismatum doctrinae, dicit Glossa: plura dicit quia est baptisma aquae, poenitentiae, et sanguinis. Ergo sunt plura genera baptismatum.

(2) 1. Ulterius. Videtur quod poenitentiae baptismus non sufficiat ad salutem. Character enim baptismalis videtur esse de pertinentibus ad salutem, eo quod per ipsum distinguitur populus Dei a non populo Dei. Sed per baptismum poenitentiae non imprimitur character. Ergo non sufficit ad salutem.
(2) 2. Praeterea, posita causa sufficiente superfluum videtur aliam causam addere. Si ergo baptismus poenitentiae ad salutem sufficeret necessitate imminente, tunc aliquis necessitatis articulum evadens non deberet baptismo aquae baptizari: quod falsum est.
(2) 3. Praeterea, aetas puerilis magis est ad misericordiam inclinans quam aetas perfecta, ut patet per glossam Rm 5 super illud: vix pro justo quis moritur etc.. Sed pueris non remittitur peccatum originale pro sola fide et contritione aliorum, nisi baptismus aquae eis adhibeatur. Ergo videtur quod nec adultis remittatur originale et actuale simul sine baptismo aquae.

(2) Sed contra, salus hominis cum sit de maximis bonis, non potest homini invito auferri. Sed in potestate hominis est impedire alium ne baptizetur baptismo aquae. Ergo sine baptismo aquae per solam fidem et contritionem potest esse salus.
(2) Praeterea, Rm 6,23, dicitur: gratia Dei vita aeterna. Sed contritio non est sine gratia. Ergo qui habet, fidem et contritionem, etiam sine baptismo aquae salvatur.

(3) 1. Ulterius. Videtur quod baptismus sanguinis non suppleat vicem baptismi aquae. Baptismus enim aquae habet efficaciam ex opere operato, baptismus autem sanguinis solum ex opere operante; unde sine caritate non prodest, ut dicitur 1Co 13. Sed in pueris nihil habet efficaciam ex opere operante, quia usum liberi arbitrii non habent. Ergo in eis baptismus sanguinis non supplet vicem baptismi aquae.
(3) 2. Praeterea, in baptismo sanguinis non est nisi poena et causa. Sed poena quandoque non est proportionata ad tollendam totam poenam debitam pro peccatis; nec etiam devotio ad causam passionis, cum quis pro Deo patitur, ad hoc sufficeret. Ergo baptismus sanguinis non semper totam poenam debitam pro peccatis tollit, et ita non supplet in omnibus vicem baptismi aquae.
(3) 3. Praeterea, alia multa sunt genera supererogationum, sicut virginitas, cui etiam debetur aureola; et doctrina, et hujusmodi. Sed haec non supplent locum baptismi. Ergo nec martyrium, ut videtur.

(3) Sed contra est quod Augustinus dicit de cypriano, quod si quid in eo purgandum erat, passionis falce ablatum est. Ergo baptismus sanguinis purgat universaliter, et etiam supplet locum baptismi aquae.
(3) Praeterea, baptismus aquae efficaciam habet ex passione Christi, cui nos conformat. Sed similiter baptismus sanguinis nos passioni Christi conformat. Ergo supplet vicem baptismi.

(4) 1. Ulterius. Videtur quod baptismus aquae sit potior quam baptismus sanguinis. Baptismus enim sanguinis efficaciam habet ex opere operante illius qui patitur, baptismus autem aquae ex passione Christi. Cum ergo passio Christi sit efficacior quam opus operans alicujus puri hominis, baptismus aquae nobilior erit quam baptismus sanguinis.
(4) 2. Praeterea, per baptismum aquae datur homini gratia per quam debetur ei aurea, sed per baptismum sanguinis debetur homini aureola. Ergo cum aurea sit nobilior quam aureola, et baptismus aquae erit nobilior quam baptismus sanguinis.

(4) Sed contra est quod dicitur in Glossa, judic. 6: baptismus in sanguine puriores reddit quam baptismus aquae.

(1) Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod proprie loquendo, unum est tantum baptisma, quod in aqua celebratur sub determinata forma verborum, de qua Dominus dicit Matth. ult., 19: docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Alia autem dicuntur baptismata per ordinem ad illud baptisma; et hoc tripliciter. Primo dicitur aliquid baptisma quasi signum hujus baptismi; et sic diluvium dicitur baptismus, inquantum significat nostrum baptismum quantum ad salvationem spiritualis vitae ex salvatione humani generis tunc facta in arca, ut patet 1P 3, et transitus maris rubri, qui significat baptismum nostrum quantum ad liberationem a servitute daemonum, ut dicitur 1Co 10 et ablutiones quae fiebant in lege, quae significant nostrum baptisma quantum ad purgationem peccatorum quae in ipso fit. Alio modo dicitur baptisma quasi causa aliqua nostri baptismi; et sic baptismus joannis dicitur baptisma ut disponens ad nostrum baptisma; et baptisma quo Christus baptizatus est, ut dans efficaciam nostro baptismo. Alio modo dicitur aliquid baptismus secundum proportionem ad eumdem effectum; et sic dicitur baptismus poenitentiae et baptismus sanguinis de quibus Magister hic loquitur: vel quantum ad effectum secundarium, qui est consummatio in bono; et sic dicitur baptismus spiritus, de quo dicitur Ac 1. Et haec novem genera baptismatum ponit Damascenus; sed Magister hic tangit illa tantum quae habent convenientiam cum sacramento baptismi in principali effectu.

(1) Ad primum ergo dicendum, quod baptismus sanguinis et baptismus poenitentiae habent vim eamdem regenerandi cum baptismo aquae; quia baptismus sanguinis et poenitentiae non valent ad regenerationem nisi ei qui habet baptismum aquae in proposito, scilicet quando articulus necessitatis non contemptus religionis sacramentum excludit, ut in littera dicitur, et sic quodammodo agunt in VI baptismi aquae.
(1) Ad secundum dicendum quod alia sacramenta non sunt tantae necessitatis sicut baptismus; et ideo non oportuit quod haberent aliqua supplentia cum articulus necessitatis sacramentum excludit.
(1) Ad tertium dicendum, quod duo baptismata de quibus Magister facit mentionem in littera, non conveniunt cum baptismi sacramento in significando, sed solum in causando; et ideo non proprie possunt dici sacramenta: propter quod in littera dicitur quod tales suscipiunt rem sacramenti sine sacramento.

(2) Ad secundam quaestionem dicendum, quod aliquid dicitur ad salutem dupliciter. Uno modo simpliciter et absolute; et sic baptismus poenitentiae sine baptismo aquae non sufficit ad salutem. Alio modo secundum quid et in casu; et sic sufficit, quando articulus necessitatis sacramentum excludit ne actu percipi possit. Tunc enim quamvis sit poenitentia sine baptismo in actu est tamen cum desiderio et proposito baptismi; et voluntas pro facto reputatur ei qui non habet tempus operandi.

(2) Ad primum ergo dicendum, quod eadem ratio est de charactere baptismali, et de ablutione aquae exteriori: quia utrumque simpliciter est necessarium ad salutem, sed in casu sufficit propositum, quando articulus necessitatis sacramentum excludit.
(2) Ad secundum dicendum, quod ratio illa procederet bene, si baptismus poenitentiae esset simpliciter et absolute ad salutem sufficiens.
(2) Ad tertium dicendum, quod quamvis puerorum aetas sit magis miserabilis, tamen oportet si salvari debeant, quod in eis aliqua causa salutis sit. Et quia per proprium motum liberi arbitrii salvari non possunt, oportet quod per sacramentum baptismi salventur. Plus enim valet adulto fides propria, quam parvulo fides aliena. Quod enim aliquando fides aliena puero ad salutem sufficiebat cum aliqua protestatione hoc erat inquantum illa protestatio habebat vim sacramenti quam nunc habet baptismus aquae.

(3) Ad tertiam quaestionem dicendum, quod baptismus aquae efficaciam habet a passione Christi, inquantum eam sacramentaliter repraesentat; baptismus autem sanguinis passioni Christi conformat realiter, non sacramentali repraesentatione; et ideo in his quae sacramentalia sunt baptismus sanguinis non supplet vicem baptismi aquae, sicut est impressio characteris et hujusmodi, sed in eo quod est res tantum, supplet totaliter vicem baptismi aquae quando articulus necessitatis sacramentum excludit. Sicut enim in baptismo aquae liberatur homo ab omni culpa praecedente et poena, ita in baptismo sanguinis.

(3) Ad primum ergo dicendum, quod baptismus sanguinis non habet hoc tantum ex opere operante, neque quantum ad poenam qua aliquis martyrium excipit: quam contingit non esse sufficientem ad satisfaciendum pro peccato; neque quantum ad devotionem justae voluntatis: quia contingit quod voluntate majori caritate informata aliquis sine martyrio non potest ab omni poena liberari, sed hoc habet ex imitatione passionis Christi; unde de martyribus dicitur apocal. 7, 14: laverunt stolas suas in sanguine agni; et ideo pueri quamvis liberum arbitrium non habeant, si occidantur pro Christo, in suo sanguine baptizati salvantur.
(3) Ad secundum dicendum, quod quamvis illa poena in se considerata, non esset sufficiens ad liberandum ab omni poena peccati, tamen relata ad causam passionis, accipit efficaciam a passione Christi, cui aliquis per talem poenam conformatur, et ex hoc ab omni poena absolvere potest.
(3) Ad tertium dicendum, quod in aliis supererogationis vel perfectionis operibus vel statibus, non est ita expressa conformitas ad passionem Christi sicut in baptismo sanguinis, neque etiam in baptismo poenitentiae; et ideo non oportet quod in eis omnis poena dimittatur. Tamen in vitis patrum dicitur, quod quidam patrum vidit eamdem gratiam descendentem super eum qui habitum religionis assumit, et super eum qui baptizatur. Sed hoc non est, quia talis a satisfactione absolvatur, sed quia eo ipso quod suam voluntatem etiam in servitutem redigit propter Deum, plenarie jam pro omni peccato satisfecit, quia eum cariorem habet omnibus rebus mundi, de quibus tantum posset dare quod eleemosynis omnia peccata redimeret, etiam quantum ad poenam.

(4) Ad quartam quaestionem dicendum, quod uterque baptismus habet efficaciam a passione Christi, secundum quod ei conformat. Et quia baptismus aquae conformat ei sacramentali significatione, baptismus autem sanguinis realiter; ideo quantum ad sacramentalia excedit baptismus aquae, sicut est impressio characteris, et hujusmodi; sed quantum ad ea quae sunt res sacramenti, excedit baptismus sanguinis, quia et gratia in baptismo sanguinis magis augetur habenti, et amplior datur non habenti, si impedimentum non adsit; et remissio peccatorum quamvis non sit plenior, quia uterque omnem poenam et culpam tollit, tamen est in baptismo sanguinis efficacior et fructuosior, quia secundis maculis non inquinatur, ut Damascenus dicit. Quod enim quidam dicunt, quod in baptismo sanguinis gratia non confertur, apparet falsum esse in pueris qui pro Christo occiduntur, et etiam in adultis, quibus potest in ipso actu passionis gratia dari, sicut et in baptismo aquae, si se ad eam disposuerint, et obicem aliquem non ponant spiritui sancto. Et hoc patet per Augustinum, qui loquens de comparatione horum baptismatum, ait: baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, martyr coram persecutore; ille post professionem aspergitur aqua, hic sanguine; ille per impositionem manus pontificis recipit spiritum sanctum, hic templum efficitur spiritus sancti. Nullus autem efficitur templum spiritus sancti nisi gratiam accipiendo.

(4) Ad primum ergo dicendum, quod etiam baptismus sanguinis efficaciam habet a passione Christi, cui expressius conformat quam baptismus aquae.
(4) Ad secundum dicendum, quod in baptismo sanguinis aliquis non solum aureolam meretur, sed etiam auream per gratiam tunc collatam, vel augmentatam.

(4) Omnes parvuli qui in baptismo ab originali mundantur, sacramentum et rem suscipiunt. Non tamen soli parvuli, sed etiam adulti quandoque. Tamen de parvulis non est dubium quin recipiant; de adultis autem est, quia per fictionem impediri possent; et ideo parvulis Potius exemplificat. Nisi poeniteat, eum veteris vitae. Contra. Ergo baptismus non est primum sacramentum, sed poenitentia. Et dicendum, quod loquitur de poenitentia prout est virtus, non prout est sacramentum. Non redire dimissa etc., hoc qualiter verum sit, infra, dist. 22, quaest. 1, art. 1, in corp., dicetur. Induunt homines Christum aliquando etc.. Induere Christum nihil aliud est quam Christi similitudinem assumere; quod contingit exterius per sacramentalem repraesentationem, et interius per realem imitationem. Nec tantum passio vicem baptismi implet, sed etiam fides et contritio, ubi necessitas excludit sacramentum. Contritio non totaliter supplet: quia non semper a tota poena absolvit, quamvis absolvat ab omni culpa. Neque enim ille latro pro nomine Christi crucifixus est. Contra est quod Hieronymus dicit, quod Christus homicidii poenam in illo latrone fecit esse martyrium. Et dicendum quod habuit aliquid de martyrio, scilicet poenam, et justam voluntatem; et aliquid defecit ad martyrium, scilicet causa; sicut in innocentibus defuit justa voluntas; sed fuit poena et causa. Quem regeneraturus eram, amisi. Amisisse se eum dicit, quia gaudium et meritum quod de baptizatione ejus habiturus erat, amisit differens baptismum ejus usque ad solemne tempus secundum morem ecclesiae qui tunc erat, vel usque ad perfectam instructionem. Iste autem gratiam baptismi non amisit, quia cum desiderio ejus decessit; et hoc est verum quantum ad remissionem culpae, sed non quantum ad remissionem omnis poenae. Ubi tota sacramenta baptismi complentur. Verum est quantum ad id quod est tantum res in sacramento. Aeterno supplicio puniendos, supplicium improprie nominat poenam damni, quam solam pueri sustinebunt, ut in 2 lib., dist. 33, quaest. 2, art. 2, dictum est. Quia fidelium consortio non separantur. Orationes tamen illae non sunt pro eis suffragia, sed gratiarum actiones.



DISTINCTIO 5


Quaestio 1



In IV Sententiarum Dis.4 Qu.2 Art.3