In IV Sententiarum Dis.6 Qu.1 Art.3

Articulus 3


Utrum in baptizato fides requiratur

(1) 1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in baptizato fides requiratur ad hoc quod sacramentum suscipiat. Baptismus enim sacramentum fidei dicitur. Sed nonnisi propter fidem recipientis ipsum. Ergo requiritur fides baptizandi.
(1) 2. Praeterea, Marc. ult. 16, dicitur: qui crediderit et baptizatus fuerit. Ergo videtur quod requiritur in adulto quod credat ad hoc quod baptizetur.
(1) 3. Praeterea, fides essentialior est sacramento quam voluntas. Sed voluntas requiritur, ut dictum est. Ergo multo amplius fides.
(1) 4. Sed contra, adulti non sunt pejoris conditionis quam pueri. Sed in pueris sufficit fides ecclesiae ad baptismum, et non requiritur fides personae illius. Ergo nec in adultis.
(1) 5. Praeterea, caritas propinquior est ad gratiam quam fides: quia caritas non potest esse sine gratia sicut fides. Sed non requiritur caritas in recipiente baptismum, quia sic nullus adultus de novo acciperet ibi gratiam. Ergo non requiritur fides.

(2) 1. Ulterius. Videtur quod requiratur fides in baptizante. Requiritur enim in baptizante intentio conferendi sacramentum. Sed infidelis quantum ad articulum baptismi non credit sacramentum baptismi. Ergo non potest intendere conferre illud, et ita non potest baptizare.
(2) 2. Praeterea, baptismus est sacramentum ecclesiae. Sed fides est per quam membra ecclesiae primo ad invicem uniuntur. Ergo qui non habet fidem, nec potest baptizare, cum non sit de ecclesia.
(2) 3. Praeterea, propinquius se habet ad baptismum baptizans quam offerens puerum ad baptizandum. Sed in offerente requiritur fides, quia respondet, credo. Ergo multo fortius requiritur in baptizante.

(2) Sed contra est quod in littera determinatur, quod haeretici verum baptismum conferunt. Haeretici autem infideles sunt. Ergo etc..

(3) 1. Ulterius. Videtur quod recipientes baptismum ab haereticis non consequantur rem sacramenti. Quia Augustinus dicit, quod qui foris ecclesiam baptizantur, non sumunt baptismum ad salutem, sed ad perniciem. Sed baptizati ab haereticis sumunt baptismum extra ecclesiam. Ergo non sumunt ad salutem; et ita rem sacramenti non consequuntur.
(3) 2. Praeterea, quicumque accipit aliquid ab aliquo qui non habet jus dandi illud, injuste accipit. Sed haereticus non habet jus dandi baptismum, ut dicit Augustinus: si, inquit, haereticus jus baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit. Ergo accipiens ab haeretico, injuste accipit, et ita peccat.

(3) Sed contra, peccatum baptizantis non polluit baptismum, ut dictum est supra. Sed infidelitas est quoddam peccatum. Ergo non impedit effectum baptismi in baptizato.

(1) Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod cum quaeritur utrum fides requiratur, velut necessaria ad baptismum, non intelligitur quaestio de necessitate absoluta, sed de necessitate quae est ex conditione finis. Est autem duplex finis in baptizatis. Primus est perceptio sacramenti; secundus est perceptio rei sacramenti. Dico ergo, quod in adultis requiritur fides etiam personalis necessitate quae est ex suppositione finis secundi: quia nisi credat, reputatur fictus, ut supra, dist. 4, quaest. 3, art. 2, quaestiunc. 1, 2, et 3, dictum est, et ita non consequitur rem sacramenti. Non autem requiritur ad primum finem consequendum: quia sacramentum percipit aliquis etiam si non credat. Unde Augustinus dicit quod prorsus fieri potest ut aliqui verum baptisma habeant, et non habeant veram fidem. In parvulis autem sufficit fides ecclesiae ad utrumque.

(1) Ad primum ergo dicendum, quod baptismus dicitur fidei sacramentum, quia per eum homo coetibus fidelium aggregatur; et ideo qui accipit baptismum, ostendit se fidem habere; et si non habet, reputatur fictus, et rem sacramenti cum sacramento percepto non percipit.
(1) Ad secundum dicendum, quod Dominus in verbis illis ostendit quid requiritur in baptizando ad salutem consequendam, quae est res sacramenti; unde subdit: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.
(1) Ad tertium dicendum, quod sacramentum baptismi in anima recipitur quantum ad characterem. Anima autem non potest alicui subjici invita; et ideo voluntas seu intentio facit ad hoc quod homo se sacramento subjiciat; sed fides facit ad hoc quod debito modo se subjiciat. Unde fides requiritur tantum ad perceptionem rei sacramenti, sed intentio ad perceptionem rei simpliciter.
(1) Et quia aliae rationes probant, quod nec quantum ad ultimum effectum fides requiratur, ideo ad quartum dicendum, quod in pueris non potest esse contrarium gratiae baptismalis ex personali voluntate; et ideo non requiritur personalis fides, sicut requiritur in adultis ad consequendam rem sacramenti, in quibus potest esse personalis infidelitas.
(1) Ad quintum dicendum, quod recta intentio requiritur ad consequendam rem sacramenti. Fides autem intentionem dirigit, et sine ea non potest esse, praecipue in talibus, intentio recta; sed caritas ulterius facit intentionem meritoriam; et ideo ad hoc quod homo praeparet se ad gratiam in baptismo percipiendam, praeexigitur fides, sed non caritas: quia sufficit attritio praecedens, etsi non sit contritio.

(2) Ad secundam quaestionem dicendum, quod dum haereticus vel quicumque infidelis debitam formam servet, et intentionem baptizandi habeat, verum sacramentum confert: quia baptismus non habet efficaciam ex merito baptizantis, sed ex merito Christi, quod operatur in baptizato per fidem propriam in adultis, vel per fidem ecclesiae in pueris.

(2) Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ille qui non credit baptismum esse sacramentum, aut habere aliquam spiritualem virtutem, non intendat dum baptizat conferre sacramentum; tamen intendit facere quandoque quod facit ecclesia, etsi illud reputet nihil esse; et quia ecclesia, aliquid facit, ideo ex consequenti et implicite intendit aliquid facere, quamvis non explicite.
(2) Ad secundum dicendum, quod quamvis haereticus per fidem rectam non sit membrum ecclesiae, tamen inquantum servat morem ecclesiae in baptizando, baptismum ecclesiae tradit; unde regenerat filios Christo et ecclesiae, non sibi vel haeresi suae. Sicut enim jacob genuit filios per liberas et ancillas, ita Christus per catholicos et haereticos, bonos et malos, ut Augustinus dicit contra donatum ubi supra.
(2) Ad tertium dicendum, quod non requiritur fides personalis offerentium puerum ad baptismum, nec alicujus personae determinatae, sed solum fides ecclesiae militantis; quam non est possibile deficere totaliter, Deo sic ordinante, qui dixit, Matth. ult., 20: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Si tamen deficeret, illud suppleret quod de fide remansit in ecclesia triumphante, scilicet visio: nec offerens puerum ad baptismum in persona sua dicit, credo, sed in persona pueri, ut sit sensus: credo, idest, sacramentum fidei praesto sum recipere.

(3) Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ille qui ab haeretico baptizatur, propter peccatum haeretici non privatur gratia baptismatis, sed quandoque propter peccatum proprium. Unde si sit puer, in quem culpa actualis non cadit, si baptizatur in forma ecclesiae, recipit sacramentum et rem sacramenti: similiter si sit adultus, et baptizans non sit haereticus manifestus et ab ecclesia praecisus, vel si baptizatus sit in articulo necessitatis. Si autem sciat ipsum esse haereticum, et baptismum ab ipso suscipiat, hoc contingit vel quia favet haeresi suae, vel in contemptum ecclesiae, vel propter aliquod temporale commodum; et sic ipsemet peccat; unde proprio peccato obicem ponit spiritui sancto, ne consequatur rem sacramenti.

(3) Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur in casu illo quando aliquis in favorem haeresis vel aliquo alio malo fine ab haeretico baptismum suscipit.
(3) Ad secundum dicendum, quod jus dandi baptisma est ex duobus; scilicet ex ordine sacerdotali, et ex jurisdictione. In haeretico ergo ab ecclesia praeciso manet jus dandi baptisma quantum ad ordinem sacerdotalem, si primo in ecclesia sacerdos fuerit; non tamen manet quantum ad jurisdictionem, quam amittit. Nec tamen sequitur quod baptismum ab haeretico suscipiens, semper injuste accipiat, cum credit eum habere jus dandi, et non esse haereticum, vel in casu necessitatis, in quo quilibet habet potestatem baptizandi.



Quaestio 2



Deinde quaeritur de ritu baptismi; et circa hoc quaeruntur tria: 1 de ritu ipsius baptismi; 2 de ritu catechismi; 3 de ritu exorcismi.


Articulus 1


Utrum baptismus iterari possit

(1) 1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod baptismus iterari possit. Quia eucharistia est sacramentum excellentius quam baptismus: quia est perfectio, secundum Dionysium. Sed eucharistia iteratur. Ergo et baptismus iterari potest.
(1) 2. Praeterea, gratia est principalior effectus baptismi quam character. Sed gratia amittitur, quamvis character non deleatur. Ergo videtur quod ratione gratiae recuperandae baptismus iterari debeat.
(1) 3. Praeterea, sicut ad unitatem actionis requiritur unitas temporis, ita et unitas agentis. Sed plures possunt aliquem simul baptizare, quia unus alium non impedit; et praecipue hoc necessarium est, si unus sit mutus, qui verba proferre non possit, et alius mancus, qui non possit immergere. Ergo et similiter potest aliquis pluries diversis temporibus baptizari.

(1) Sed contra est quod dicitur Ep 4,5: una fides, unum baptisma. Ergo iterari non debet.
(1) Praeterea, baptismus contra originale datur. Sed originale peccatum non iteratur. Ergo nec baptismus iterari debet.

(2) 1. Ulterius. Videtur quod non debeant esse illa duo tempora determinata ad baptismum, scilicet sabbatum paschae, et pentecostes. Quia periculo quam citius succurrendum est. Sed homo propter fragilitatem naturae semper est in periculo vitae suae. Ergo non debet expectari tempus aliquod determinatum ad baptismum, sed statim baptizari.
(2) 2. Praeterea, per baptismum homo regeneratur in filium Dei ad imaginem Christi. Ergo praecipue in festo nativitatis baptismus celebrari deberet.
(2) 3. Praeterea, baptismus Christi contulit aquis vim regenerativam. Sed Christus in die epiphaniae baptizatus fuit. Ergo tunc praecipue homo deberet baptizari.
(2) 4. Praeterea, baptismus habet efficaciam a passione Christi. Ergo in die passionis dominicae magis deberet celebrari baptismus, quam in sabbato paschae.

(3) 1. Ulterius. Videtur quod sacramentalia baptismi male ponantur a dionysio. Ponit enim primo receptionem baptizandi ab episcopo quem summum sacerdotem dicit praesente omni ecclesiae plenitudine. Debet enim baptizandus recipi ab eo qui est proprius baptismi minister. Talis autem est sacerdos, et non episcopus. Ergo non oportet ponere receptionem ab episcopo.
(3) 2. Praeterea, per manus impositionem datur spiritus sanctus ad robur; quod ad confirmationem pertinet, quae baptismum sequitur. Ergo inconvenienter ponit quod episcopus baptizando recepto manus ei ante baptismum imponit.
(3) 3. Praeterea, baptizandis sal in os mittitur, et aures et nares sputo liniuntur. Cum ergo de his Dionysius mentionem non faciat, videtur quod sacramentalia baptismi ponat insufficienter.
(3) 4. Praeterea, ipse ponit olei inunctionem ante baptismum, quo inungitur christianus quasi ad pugnam, ut ipse dicit. Sed ad pugnam spiritualem praecipue ordinatur sacramentum confirmationis. Ergo videtur quod talis inunctio non debet fieri in baptismo.
(3) 5. Praeterea, sacramenta sunt distincta. Ergo videtur quod non debeat simul cum baptismo connumerare eucharistiae perceptionem, et sacri chrismatis linitionem.

(1) Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod baptismus nullo modo iterari debet propter quatuor rationes. Prima sumitur ex morbo contra quem datur, scilicet originale peccatum, quod non iteratur; unde nec medicina iterari debet. Secunda sumitur ex re sacramenti: quia in baptismo deletur culpa et poena totaliter. Unde si frequenter liceret homini baptismum suscipere, esset quaedam provocatio ad peccandum: quia facilitas veniae incentivum praebet delinquendi, ut dicit Gregorius. Tertia sumitur ex sua significatione: quia configurat morti Christi, qui semel tantum mortuus est. Quarta sumitur ex ipso sacramento, scilicet charactere, qui indelebiliter manet; unde fieret injuria sacramento si baptismus iteraretur, quasi prima sanctificatio non suffecisset; et iterum, quia ipsum sacramentum regeneratio quaedam est: cujuslibet autem generatio est tantum semel. Quod autem nescitur esse factum, non iteratur. Unde si inveniatur pro certo aliquis defectus fuisse in baptismo eorum quae sunt de essentia sacramenti, debet absolute iterum baptizari sub hac forma: baptizo te, si non es baptizatus, in nomine patris etc..

(1) Ad primum ergo dicendum, quod sicut in eucharistiae sacramento sanctificatur materia, ita in baptismo sanctificatur recipiens characteris impressionem. Unde sicut fieret injuria eucharistiae, si hostia consecrata consecraretur iterum; ita fit injuria baptismo, si aliquis semel baptizatus iterum baptizaretur: quia sicut ibi sanctificatio refertur ad materiam, ita hic ad suscipientem sacramentum.
(1) Ad secundum dicendum, quod quamvis gratia sit dignior effectus baptismi quam character, et sit quodammodo principalior; non tamen est ita proprius effectus ejus, et in hoc non ita principalis: quia gratia amissa, per alia sacramenta recuperari potest; et ideo non oportet quod ad ipsam recuperandam iteretur baptismus.
(1) Ad tertium dicendum, quod si plures simul immergerent, ita quod uterque diceret, ego te baptizo etc., baptizatum esset; quamvis peccarent non servantes ritum ecclesiae: nec tamen essent puniendi tamquam iterantes baptisma, nisi hoc intenderent: quia contingit eamdem actionem et ab uno et a pluribus exerceri; non autem contingit eamdem actionem esse quae in diversis temporibus fit. Si autem dicant: nos baptizamus te, non erit baptismus: quia non servatur debita forma, ut supra, dist. 3, qu. 1, art. 2, quaestiunc. 2, dictum est. Similiter non erit baptismus, si unus sit mancus et alius mutus, uno proferente verba, et alio immergente: quia ipsa verba formae ostendunt quod ab eodem debet fieri immersio et verborum pronuntiatio.

(2) Ad secundam quaestionem dicendum, quod in baptismo duo considerantur; scilicet substantia sacramenti, et solemnitas; et quantum ad substantiam sacramenti non est aliquod tempus determinatum ad baptismum; immo quolibet die et qualibet hora baptismus celebrari potest. Sed solemnis celebratio baptismi in ecclesia habet tempus deputatum, scilicet duplex sabbatum, de quo in littera dicitur; cujus ratio est, quia baptismus habet efficaciam ex duobus; scilicet ex virtute spiritus sancti; et ideo in vigilia pentecostes celebratur solemniter baptismus: item ex passione Christi, cujus morti aliquis configuratur per baptismum quasi consepultus Christo in mortem, ut dicitur, Rm 6; et ideo celebratur solemniter in die sepulturae Christi, idest in vigilia paschae.

(2) Ad primum ergo dicendum, quod in necessitate non oportet expectare ista duo tempora. Unde dicitur, de consecr., dist. 3: de catechumenis baptizandis in decretum est ut in paschali festivitate vel pentecostes veniant ad baptismum; in ceteris autem solemnitatibus infirmi tantum debent baptizari. Et quia pueri infirmi computantur propter naturae imbecillitatem, et propter periculum damnationis, a qua non possunt aliter liberari; ideo nunc ipsi pueri baptizantur ut in pluribus, et non expectantur haec duo tempora, sicut in adultis expectari solebant.
(2) Ad secundum dicendum, quod in festo nativitatis recolitur nativitas Domini secundum carnem. Nos autem non efficimur fratres ejus nativitate carnis, sed spiritus; et ideo non oportet quod tunc baptismus celebretur.
(2) Ad tertium dicendum, quod per baptismum Christi est tantum materia praeparata ad actum baptismi; sed virtus agens in baptismo est meritum passionis Christi, et virtus spiritus sancti. Et quia agens in omnibus est principalius quam materia, ideo Potius in duobus determinatis temporibus baptismus celebrari debet quam in epiphania. Tamen ideo non est specialiter institutum baptismum celebrari in die illa, ut excluderetur error quorumdam, qui dicebant, nunquam baptismum, posse conferri nisi in die illa qua Dominus baptizatus est.
(2) Ad quartum dicendum, quod homo in baptismo configuratur passioni Christi per modum cujusdam consepelitionis, ut Apostolus, Rm 6, dicit; et ideo in die sepulturae congruentius fit quam in die passionis.

(3) Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Dionysius prosequitur ritum baptismi qui in primitiva ecclesia servabatur in solemni celebratione baptismi, quando adulti ad baptismum veniebant; et ideo quatuor per ordinem ponit; quorum primum pertinet ad catechismum, secundum ad exorcismum, tertium ad baptismum, quartum ad baptismi complementum. Quantum ad catechismum pertinent haec quae hic per ordinem tanguntur. Primo instructio de fide per praedicationem episcopi. Secundo conversio infidelis ad fidem, et accessus ad episcopum mediante patrino, quem anadochum dicit. Tertio gratiarum actio et oratio ab episcopo et clericis facta. Quarto petitio baptismi et professio observantiae christianae religionis. Quinto manus impositio, et signatio ejus signo crucis. Sexto conscriptio baptizandi et anadochi. Sed quantum ad exorcismum ponuntur quatuor. Primo exsufflatio versus occidentalem partem, et abrenuntiatio. Secundo manuum ad caelum erectio cum sacra confessione fidei, et professione christianae religionis. Tertio oratio, benedictio, et manus impositio. Quarto denudatio, et unctio oleo sancto, quod dicitur ad catechumenos. Sed quantum ad baptismum ponit trinam immersionem cum aliis quae requiruntur ad baptismum; quantum vero ad perfectionem baptismi, quae consequitur, ponit tria scilicet vestis traditionem, linitionem chrismatis in vertice, et eucharistiae perceptionem.

(3) Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius tradit ritum baptismi quantum ad maximam sui solemnitatem; et ideo non ponit solum ministrum sufficientem, sed excellentem.
(3) Ad secundum dicendum, quod circa baptismum ut ex praedictis patet, triplex manus impositio datur. Una in catechismo, ut homo in fide roboretur in seipso; alia in exorcismo, ut roboretur in pugna adversus diabolum; tertia in confirmatione, ut roboretur in confessione fidei contra pressuras mundi.
(3) Ad tertium dicendum, quod de illis sacramentalibus quae pertinent ad solemnitatem baptismi, quaedam fuerunt in primitiva ecclesia quae nunc non sunt; et quaedam postea superaddita sunt. Unde exorcismo aliquid subtractum est, ut patet per ritum quem docet Rabanus, scilicet conversio ad occidentalem partem et orientalem; et aliquid additum, scilicet salis cibatio, et aurium et naris sputo linitio, ad designandum remotionem illorum quae praecipue possunt impedire fidei doctrinam, cujus sacramentum percipiendum est. Potest enim impediri ne recipiatur, et contra hoc adaperiuntur aures sputo ad recipiendum fidem ex auditu per verbum Dei, et nares ad quaerendum doctrinam fidei per odorem bonum notitiae suae sparsum in conversatione et doctrina sanctorum; ad similitudinem ejus quod Dominus luto ex sputo facto linivit oculos caeci nati. Ideo autem oculi non liniuntur, quia visus inventioni servit, fides autem non est per inventionem humanam. Potest etiam impediri divulgatio fidei in confitentibus et docentibus ipsam; et ideo apponitur in ore sal discretionis, ut omnis sermo fidelium sit sale conditus.
(3) Ad quartum dicendum, quod circa baptismum est triplex inunctio. Una ante baptismum, quae fit oleo sancto, quod dicitur ad catechumenos et hoc secundum Dionysium et Ambrosium, fit in signum pugnae contra inimicum, sicut athletae inunguntur; vel secundum Rabanum, ut nullae reliquiae latentis inimici resideant: quia quod emollitum est, facilius ablui ab intrinsecis sordibus potest. Secunda fit post baptismum chrismate in vertice, ut sicut per ablutionem aquae significatur emundatio a peccatis. Ita per chrismatis linitionem in vertice significetur gratia collata in mente ad bene operandum, ut odor boni exempli ad alios diffundatur. Tertia fit in confirmatione, de qua post dicetur.
(3) Ad quintum dicendum, quod illa linitio chrismatis non est sacramentum confirmationis, sed datur tantum in signum, sicut et vestis candida, et candela accensa; ut per vestem candidam significetur novitas vitae et puritas, per chrisma odor bonae famae, per candelam accensam veritas doctrinae. Eucharistiae autem perceptio non ponitur a dionysio quasi sacramentale baptismi, sed quia jam baptizatus est configuratus admittitur ad sacramentalem mensam; et iterum quia omne sacramentum per eucharistiam consummatur, ut Dionysius dicit.


Articulus 2


Utrum catechismus baptismum praecedere debeat

(1) 1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod catechismum baptismum praecedere non debeat. Quia, sicut dicit Augustinus in lib. De catechizandis rudibus: narratio plena est cum quisque primo catechizatur, ab eo quod scriptum est, in principio creavit Deus caelum et terram, usque ad praesentia tempora ecclesiae. Sed hoc non potest fieri nisi longissimo tempore. Cum ergo periculosum sit tantum differri baptismum, videtur quod non debeat baptismum catechismus praecedere.
(1) 2. Praeterea, Mt 7,6, dicitur: nolite sanctum dare canibus. Sed sanctum ibi dicitur doctrina sacra, quae non est committenda immundis, ut Dionysius dicit. Cum ergo non baptizati sint immundi, videtur quod non debeant catechizari non baptizati.
(1) 3. Praeterea, baptismus est spiritualis regeneratio, per quam datur esse spirituale, ut Dionysius dicit. Sed prius est accipere esse quam doctrinam. Ergo baptismus debet praecedere catechismum.

(1) Sed contra est quod dicitur Matth. ult., 19: docete omnes gentes, baptizantes eos etc.. Ergo doctrina fidei quae ad catechismum pertinet, debet praecedere baptismum.
(1) Praeterea, nullus digne accedit ad baptismum qui fictus accedit. Sed non credens reputatur fictus secundum Augustinum. Cum ergo fides sit ex auditu, auditus autem per verbum Christi, ut dicitur Rm 10, videtur quod oporteat prius instrui aliquem per verbum Christi quam ad baptismum accedat.

(2) 1. Ulterius. Videtur quod catechizare non sit officium sacerdotis. Quia, secundum Dionysium in ecclesiast. Hierarch., diaconi habent officium super omnes immundos, quia ipsi habent purgativam virtutem. Sed primus gradus immundorum sunt cathecumeni, ut ipse dicit. Ergo ad diaconos pertinet eorum instructio.
(2) 2. Praeterea, illius videtur esse instruere baptizandum cujus est ad baptismum eum adducere. Hoc autem est anadochi, idest patrini, secundum Dionysium, et non sacerdotis. Ergo et catechizare non erit sacerdotis officium.
(2) 3. Sed contra est quod dicit nicolaus papa: catechismi baptizandorum a sacerdotibus uniuscujusque ecclesiae fieri possunt. Ergo videtur esse officium sacerdotum.

(3) 1. Ulterius. Videtur quod pueri non debeant catechizari. Frustra enim adhibetur instructio ei qui non est perceptibilis disciplinae. Sed puer non est perceptibilis disciplinae, quia non habet usum liberi arbitrii. Ergo non debet ei instructio adhiberi.
(3) 2. Praeterea, in catechismo requiritur confessio fidei, et professio christianae religionis, ut per Dionysium patet. Sed hoc per se puer facere non potest, nec aliquis pro puero: quia nullus potest ex voto alterius obligari. Ergo videtur quod non debeant pueri catechizari.
(3) 3. Praeterea, si ipse pro puero confitetur ergo videtur quod ipse patrinus obligetur ad instruendum puerum de his quae pertinent ad fidem christianam; et ita videtur quod sit valde periculosum puerum de sacro fonte levare, cum raro aliquis de pueri instructione curam gerat.

(3) Sed contra est quod ritus baptismi debet in omnibus similiter observari, ut ostendatur unitas baptismi. Si ergo adulti catechizantur, et similiter pueri catechizari debent.
(3) Praeterea, ad hoc est generalis ecclesiae consuetudo.

(1) Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in aliis scientiis et doctrinis quaedam sunt communia, quibus ignoratis necesse est artem ignorare; quaedam autem propria, quae sine ignorantia illius doctrinae ignorari possunt; ita etiam in doctrina fidei quaedam dicuntur quae sunt fidei communia rudimenta, ad quae credenda explicite omnes tenentur, sicut est fides trinitatis, et incarnationis, et passionis, et divini judicii, et providentiae Dei de factis hominum; et talis instructio catechismus dicitur: de aliis autem debet instrui post baptismum temporis processu.

(1) Ad primum ergo dicendum, quod non est necessarium quod omnia in particulari addiscat quae in tota biblia continentur sed in quadam summa, ut scilicet videat quomodo in quolibet statu mundi Deo fuit cura de omnibus.
(1) Ad secundum dicendum, quod Dominus loquitur de illis immundis qui fidei contrariantur non de illis qui ad fidem accedere volunt; unde sequitur: ne ipsi conversi dirumpant vos.
(1) Ad tertium dicendum, quod generatio naturalis non praesupponit aliquam cognitionem; et ideo non potest praeexistere aliqua instructio; sed spiritualis regeneratio praesupponit vitam naturalem; et ideo potest praeexistere aliqua instructio.

(2) Ad secundam quaestionem dicendum, quod triplex est instructio fidei. Una admonitoria, qua quis ad fidem convertitur, et haec proprie est sacerdotum, quorum est praedicare et docere; unde et Dionysius, hanc instructionem episcopo attribuit. Alia est instructio disciplinalis, qua quis instruitur qualiter ad baptismum accedere debet, et quid credere debeat; et haec pertinet ad officium diaconi, et per consequens sacerdotis: quia quidquid est diaconi, est etiam sacerdotis. Tertia, quae sequitur baptismum, et haec pertinet ad anadochum, et ad praelatos ecclesiae. Praelati enim ecclesiae habent quasi doctrinam generalem, quae per officium anadochi specialiter ad hunc vel illum adaptatur secundum quod ei competit.

(2) Ad primum ergo dicendum, quod in primitiva ecclesia, quando adulti ad baptismum veniebant, qui magna instructione indigebant, hoc per diaconos exercebatur, sacerdotibus circa majora occupatis; et ideo Dionysius diaconibus attribuit.
(2) Ad secundum dicendum, quod anadochus non instruit ante baptismum de fide, sed conversum jam recipit, ad instructionem praesentans.
(2) Ad tertium dicendum, quod quidquid est diaconi, licet etiam sacerdotibus facere; unde per hoc non removetur quin catechizare sit officium diaconi.

(3) Ad tertiam quaestionem dicendum, quod catechismus est quasi quaedam dispositio ad baptismum. Dispositiones autem debent proportionari illis ad quae disponunt; unde in adultis, in quibus in baptismo requiritur propria fides et propria voluntas, requiritur etiam quod ipse per se catechizetur, et per se confiteatur, et christianam religionem profiteatur. In puero autem cujus baptismus operatur tantum ex fide ecclesiae et merito Christi, fit instructio mediante alio; unde eadem quibus instruendus est, proponuntur praesente anadocho, cui committitur in his instruendus; et ipse loco ejus confessionem et professionem facit.

(3) Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non sit tunc actu perceptibilis disciplinae, tamen habet hujusmodi perceptibilitatem in radice quantum ad potentiam rationis quam habet ex natura, et quantum ad habitum fidei, quem recipit in baptismo.
(3) Ad secundum dicendum, quod quamvis puer confiteri non possit per se, vel profiteri, tamen alius vicem ejus supplet, non quidem suam propriam fidem confitens sed fidem pueri, et quantum ad id quod nunc est, ut sit sensus: credo, idest, sacramentum fidei praesto sum accipere, in persona pueri loquens, ut Augustinus exponit, et quantum ad id quod futurum est, ut fit sensus, credo, idest, quando ad perfectam aetatem veniam, fidei consentiam, ut Dionysius exponit; et hoc quidem confiteri potest ex proposito solicitudinis circa ipsum adhibendae, ut alio modo possit esse sensus, credo, idest, operam dabo ad hoc quod credat; et in hoc ipse puer obligatur, et anadochus: quia de illis ad quae omnes tenentur, non est inconveniens si unus alium obliget; secus autem est de consiliis, ad quae non omnes tenentur.
(3) Ad tertium dicendum, quod non est ibi magnum periculum quantum ad modernum tempus: quia parentes pueri sunt christiani, et satis probabiliter potest aestimari quod eum in fide nutrient, et etiam ex aliis quibus convivet, fidem addiscet. Secus autem erat in primitiva ecclesia, ubi pueri cum infidelibus conversabantur; et ideo diligentior cura adhibenda erat ab anadocho vel patrino. Et similiter etiam nunc, si pueri parentes de infidelitate suspecti essent, vel si inter infideles conversaturus forte puer esset.


Articulus 3


Utrum exorcismus baptismum praecedere debeat

(1) 1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod exorcismus in eodem non debeat praecedere baptismum. Exorcismi enim contra energumenos instituti sunt. Sed non omnes qui accedunt ad baptismum, sunt energumeni. Ergo non omnes sunt exorcizandi.
(1) 2. Praeterea, prius debet curari causa quam curetur effectus. Sed peccatum est causa quare in quibusdam diabolus potestatem habeat. Si ergo exorcismi sunt ad potestatem diaboli pellendam, videtur quod prius deberet aliquis per baptismum a peccato mundari quam per exorcismum a potestate diaboli.
(1) 3. Praeterea, ad idem superfluum est diversa remedia ordinari. Sed ad potestates daemonis arcendas sufficit aqua benedicta. Ergo non oportet ad hoc alios exorcismos esse.

(1) Sed contra est quod caelestinus papa dicit: sive parvuli sive juvenes ad regenerationis veniant sacramentum, non fontem vitae prius adeant quam exorcismis et exsufflationibus clericorum immundus spiritus ab eis abjiciatur.
(1) Praeterea, alia quae sanctificantur, prius exorcizantur, sicut patet in aqua benedicta, et in sale quod apponitur. Cum ergo in baptismo homo consecretur, videtur quod prius debeat exorcizari.

(2) 1. Ulterius. Videtur quod exorcismus non habeat aliquem effectum, sed sit ad significandum tantum. Nihil enim plus exigitur ad sacramentum novae legis nisi quod significet, et efficiat quod significat. Si ergo ea quae sunt in exorcismo, non solum significant, sed etiam efficiunt, tunc per se sacramenta sunt, et non sacramentalia.
(2) 2. Praeterea, sicut exorcismus praecedit baptismum, ita et quaedam alia sacramentalia consequuntur ipsum, sicut prius dictum est. Sed illa consequentia sunt tantum ad significandum. Ergo et exorcismus.
(2) 3. Praeterea, si aliquis exorcizatus puer ante baptismum moriatur, constat quod hoc eum a daemone non liberet. Ergo ad minus in anima ejus exorcismus nullum effectum habuit.
(2) 4. Praeterea, sicut dicit cyprianus: scias nequitiam diaboli permanere usque ad aquam salutarem posse; in baptismo autem nequitiam amittere. Sed aliquando etiam post baptismum exorcismus fit in illis quibus in articulo necessitatis exorcismus omissus fuerit, si periculum evadant. Ergo non liberat a potestate daemonis, et nullum effectum habere videtur.

(2) Sed contra, Gregorius super ezech.: sacerdos dum per exorcismi gratiam manus imponit credentibus, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicit, quid aliud facit, nisi quia daemones ejicit? Ergo habet aliquem effectum.
(2) Sed contra, exorcismi salomonis habebant aliquem effectum ad pellendos daemones. Ergo multo fortius exorcismi ecclesiae.

(3) 1. Ulterius. Videtur quod exorcizare sit officium eorum qui in sacris ordinibus constituuntur. Quia operari in immundis, secundum Dionysium, ad diaconos pertinet. Sed inter immundos, secundum Dionysium, locum tenent energumeni. Cum ergo exorcizatio sit ad eos sicut catechizatio ad catechumenos, videtur quod sit eorum qui sunt in sacris ordinibus.
(3) 2. Praeterea, catechismus praecedit exorcismum. Sed in artibus operativis ita est, quod operatio principalioris artis semper sequitur, sicut patet de arte quae secat ligna, et quae compaginat navem. Cum ergo catechismus per diaconos vel sacerdotes fiat, videtur quod exorcismus non possit fieri per illos qui sunt in minoribus ordinibus.
(3) 3. Praeterea, ad hoc est consuetudo ecclesiae: quia exorcizatio solum per sacerdotes fit; quod etiam ex auctoritate gregorii inducta patet.

(3) Sed contra est quod infra, dist. 24, dicit Magister quod ad exorcistas pertinet exorcismos memoriter tenere, manus super energumenos imponere. Ergo cum exorcista non sit sacer ordo, videtur quod ille qui est in minoribus ordinibus constitutus possit exorcizare ex officio.

(1) Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod propter peccatum hominis diabolus potestatem accipit in hominem, et in omnia quae in usum hominis veniunt, in ipsius nocumentum. Et quia nulla conventio est Christi ad belial, ideo quandocumque aliquid sanctificandum est ad cultum divinum, prius exorcizatur, ut liberatum a potestate diaboli, qua illud in nocumentum hominis assumere poterat, Deo consecretur; et hoc patet in benedictione aquae, in consecratione templi, et in omnibus hujusmodi. Unde cum propria sanctificatio qua homo Deo consecratur, sit in baptismo, oportet quod etiam homo prius exorcizetur quam baptizetur, multo fortiori ratione quam alia res: quia in ipso homine est causa quare diabolus potestatem accepit in hominem, et in alia quae sunt propter hominem, scilicet peccatum originale vel actuale; et haec significant ea quae in exorcismo dicuntur, ut cum dicitur: recede ab eo satana, et hujusmodi; et similiter ea quae ibi fiunt: quia ipsa exsufflatio significat daemonis expulsionem; benedictio autem cum manus impositione praecludit expulso viam, ne redire possit; sal autem in os missum, et narium et aurium sputo linitio significat remotionem impedimenti ipsius daemonis respectu fidei docendae vel addiscendae, ut dictum est; sed olei inunctio significat expeditionem hominis in pugna quam adversus diabolum suscipit, a cujus potestate exemptus est.

(1) Ad primum ergo dicendum, quod energumeni dicuntur interius laborantes, ab en, quod est in, et ergon, quod est labor. Et quamvis non omnes baptizandi sint energumeni, nec interius laborantes a diabolo vexati corporaliter, tamen interius laborant vel infirmantur propter infectionem fomitis diabolo in eis potestatem habente.
(1) Ad secundum dicendum, quod quando effectus confirmat causam, tunc prius laborandum est ad curandum effectum, ut sic expeditius procedatur ad curationem causae. Potestas autem daemonis, quae ex peccato consequitur, et tenet et servat hominem in malitia et in peccato; et ideo prius evacuanda est potestas daemonis, vel debilitanda, quod in exorcismo fit, ne curationem causae, idest peccati, in baptismo factam impedire possit.
(1) Ad tertium dicendum, quod diabolus impugnat nos et ab exteriori et ab interiori. Aqua ergo benedicta ordinatur contra impugnationem diaboli quae est ab exteriori, sed exorcismus contra impugnationem quae est ab interiori. Unde et illi contra quos datur, dicuntur energumeni, idest interius laborantes.

(2) Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod ea quae in exorcismo aguntur, sunt tantum signa eorum quae postea in baptismo complentur, in quo potestas daemonis totaliter evacuatur, ut cyprianus dicit in auctoritate inducta. Sed hoc est contra auctoritatem gregorii inductam, et contra ea quae in exorcizando dicuntur, quae frustra dicerentur, nisi aliquem effectum haberent, praecipue cum per modum imperii, et non solum per modum orationis dicantur in hoc quod dicitur: ergo, maledicte diabole, exi ab eo etc.. Et ideo dicendum secundum alios, quod non tantum significant, sed etiam efficiunt aliquid, non tantum in corpore, sed etiam in anima, quia in utroque est infectio fomitis. Effectus autem iste est debilitatio potestatis daemonis, ne tantum possit in homine sicut ante, ne baptismum et alia bona in ipso impediat; sed potestas praedicta totaliter in baptismo aufertur: sicut etiam pharao prius flagellatus est populo nondum de aegypto egresso, et postea totaliter in mari rubro, quod est figura baptismi, submersus.

(2) Ad primum ergo dicendum, quod sacramenta novae legis habent effectum in conferendo gratiam qua perfecte morbo subvenitur, contra quem sacramentum ordinatur; sed sacramentalia habent effectum in removendo contrarias dispositiones, vel impedimenta gratiae; et ideo secundum diversa impedimenta multiplicantur, nec in eis gratia confertur.
(2) Ad secundum dicendum, quod non est simile de sacramentalibus quae sequuntur et quae praecedunt: quia ex quo baptismus plene effectum suum habet, non oportet quod impedientia baptismum tollantur, quia jam impediri non potest; tamen non est remotum quin unctio chrismatis post baptismum in vertice facta aliquem effectum ad gratiam conferendam vel conservandam habeat.
(2) Ad tertium dicendum, quod praepositinus dixit, quod exorcizatus ante baptismum decedens, minores tenebras patietur. Sed hoc nihil est: quia tenebrae illae in sola carentia divinae visionis consistunt, cum non habeant aliam poenam sensibilem; et hoc in omnibus aequaliter erit. Et ideo dicendum aliter, quod non habet effectum in collatione gratiae, sed solum in debilitatione potestatis daemonis; et ideo hoc valet ei tantum in vita.
(2) Ad quartum dicendum, quod ad hoc quod uniformitas baptismi observetur, oportet quod exorcismus si praetermissus fuit, post baptismum suppleatur; et tunc tantum significat; vel forte additur etiam aliqua cohibitio ab impugnatione diaboli. Nec hoc est inconveniens, cum etiam per aquam benedictam, qua post baptismum aspergimur, aliqua potestas daemonis reprimatur.

(3) Ad tertiam quaestionem dicendum, quod exorcizare ad exorcistas pertinet ex proprio officio ordinis; nihilominus tamen est et superiorum ordinum. Tamen propter ostendendam unitatem baptismi, consuetum est in ecclesia ut totum quod ad baptismum pertinet, expleatur ab uno, scilicet a sacerdote; et praecipue nunc, quando non venit magna multitudo simul ad baptismum, et sunt multi sacerdotes. In primitiva autem ecclesia quandoque magna turba simul ad baptismum accedebat, et erant pauci sacerdotes; unde hujusmodi sacramentalia relinquebantur in minoribus ordinibus constitutis.

(3) Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius sub ministris comprehendit omnes ordines inferiores; et ideo ministris qui diaconi dicuntur, attribuit omnia quae sunt inferiorum ordinum: quia forte in primitiva ecclesia nondum erant illi ordines ita distincti propter paucitatem ministrorum.
(3) Ad secundum dicendum, quod sicut exorcismus primo pertinet ad exorcistam, ita etiam primus ordo, qui habet actum in catechizando, est ordo lectorum, quamvis hoc postea per superiores ordines compleatur; et ideo sicut catechismus praecedit exorcismum, ita ordo lectoris praecedit ordinem exorcistae.
(3) Ad tertium dicendum, quod completa potestas in exorcizando competit sacerdoti; et ideo quando non est magna necessitas, ipse secundum consuetudinem ecclesiae exorcismi actum exequitur; et secundum hanc consuetudinem loquitur auctoritas gregorii.

(3) Hic etiam sciendum est, quod licet ter immergatur propter mysterium trinitatis, tamen unum baptisma reputatur. De trina immersione supra, dist. 3, dictum est. Acceleratus est usus rationis. Quia Augustinus super hoc ambigue loquitur, ideo diversimode quidam de hoc senserunt. Dixerunt enim quidam, quod joannis exultatio non fuit aliquis motus corporalis, sed miraculosus quasi gaudentis, ut matri innotesceret matris salvatoris adventus. Alii autem dicunt aliter et melius, quod ad illud momentum datus est ei usus rationis; et non est inconveniens si postea sit subtractus, sicut et gratia raptus ad momentum datur: secus autem est de gratia gratum faciente, quae non subtrahitur sine culpa. Non errorem inducens etc.. Quia si errorem vellet inducere, intendens mutare formam ecclesiae, hoc ipso non intenderet facere quod ecclesia facit; et ideo non baptizaret. De corruptione autem formae supra, dist. 2, dictum est. Divinum judicium per alicujus revelationis miraculum oratione implorandum esse censerem. Videtur quod male dicat: quia divinum judicium non est hoc modo requirendum nisi in dubiis. Certum autem videtur, quod si ludo fecit, intentio defuit, et verus baptismus non fuit. Et dicendum, quod ludus aliquando excludit intentionem, et aliquando non. Cum enim ludo fieri dicantur quae praeter intentionem alicujus utilitatis fiunt ad solam delectationem, ludus baptizantium potest excludere intentionem respectu utriusque effectus ablutionis, scilicet sacramenti collationis, et rei sacramenti; et tunc non intendit facere quod facit ecclesia in collatione sacramenti; et ita talis ludus evacuat intentionem quae requiritur in sacramento: vel potest excludere tantum secundam utilitatem, ut scilicet velit de hoc ludum suum facere ex eo quod baptismi sacramentum conferat, non propter sanctificationem baptizandi hoc faciens; et tunc manet intentio quae sufficit ad baptismum. Et propter hoc dubium dixit aug. Implorandum est divinum judicium; et ideo dicitur quod puer Athanasius ludendo simulans se episcopum baptizavit quosdam, et judicatum est ab alexandro episcopo ut non rebaptizarentur: quia inventum est quod ipse intentionem baptizandi habuit; quod etiam patet ex hoc quod non baptizabat nisi catechumenos. Cui additur exorcismus etc.. Videtur quod exorcismus debeat praecedere catechismum: quia prius removendum est malum quam perficiatur aliquis in bono. Et dicendum, quod verum est, si utrumque in eodem genere accipiatur. Sed catechismus ordinat ad bonum non efficiendo aliquid, sed solum instruendo; exorcismus autem removet malum in operando; et instructio in talibus debet operationem praecedere, ut sciat homo quid in eo fieri debeat.



DISTINCTIO 7


Quaestio 1



In IV Sententiarum Dis.6 Qu.1 Art.3