Missale Romanum 1957 - HEBDOMADAE SANCTAE


DOMINICA II PASSIONIS

SEU IN PALMIS

Duplex I classis




DE OFFICIO DIVINO

Omnia ut in Breviario Romano.



DE SOLEMNI PALMARUM PROCESSIONE

IN HONOREM CHRISTI REGIS

Omnia quae in sequentibus rubricis litteris inclinatis edita sunt, referuntur ad celebrationem simplicem, quando scilicet sacrae caeremoniae peraguntur a sacerdote, absque ministris sacris.



DE BENEDICTIONE RAMORUM


1. Hora competenti, in choro post Tertiam, omissa aspersione aquae, proceditur ad benedicendum ramos palmarum seu olivarum, sive aliarum arborum.
2. Color paramentorum est rubeus.
3. Celebrans induitur amictu, alba, cingulo, stola et pluviali ; ministri sacri amictu, alba, cingulo, subdiaconus insuper tunicella, diaconus stola et dalmatica.
3a . Celebrans induitur amictu, alba, cingulo, stola et pluviali, vel manet sine casula.
4. Rami, nisi ab ipsis fidelibus jam in manibus teneantur, parentur super abacum, tobalea alba coopertum, et positum in opportuniore loco presbyterii, ita tamen, ut maneat in conspectu populi.
5. Omnibus rite dispositis, celebrans, cum ministris sacris, seu ministrantibus, facta altari debita reverentia, sistit retro abacum, versus populum.
Interim vero cantatur sequens

Antiphona Matth. 21, 9
HOSÁNNA fílio David: benedíctus qui venit in nómine Dómini. Rex Israël: Hosánna in excélsis.


6. Deinde celebrans, manibus junctis, benedicit ramos, dicens, in tono orationis ferialis:

V/. Dóminus vobíscum.

Cui omnes respondent:

R/. Et cum spíritu tuo.

7. In sequenti oratione celebrans dicat, prout qualitati ramorum congruit, hos palmárum ramos, vel hos olivárum ramos, vel hos árborum ramos, vel hos palmárum et olivárum ramos, aut hos palmárum (olivárum) et aliárum árborum ramos.

Orémus. Oratio
BÉNE+DIC, quaésumus, Dómine, hos palmárum (seu olivárum aut aliárum árborum) ramos: et praesta ; ut, quod pópulus tuus in tui veneratiónem hodiérno die corporáliter agit, hoc spirituáliter summa devotióne perfíciat, de hoste victóriam reportándo et opus misericórdiae summópere diligéndo. Per Dóminum.


8. Tunc celebrans primum ter aspergit ramos, super abacum positos, postea, ad cancellos, ramos fidelium, ubi ipsi, ut dictum est, ramos jam in manibus portant, nisi placuerit horum aspersionem facere transeundo per aulam ecclesiae.
9. Deinde celebrans ponit incensum in thuribulum, more solito, et primum ter adolet ramos benedictos, super abacum positos, postea, ad cancellos, vel transeundo per aulam ecclesiae, incensat ramos fidelium.
Ministri sacri, vel ministrantes, celebrantem comitantur, tam in aspersione, quam in incensatione ramorum, fimbriam pluvialis tenentes.



DE DISTRIBUTIONE RAMORUM


10. Completa benedictione, fit ramorum distributio, secundum locorum consuetudinem.
11. Itaque, celebrans, stans in predella altaris, versus populum, adjuvantibus ministris sacris, vel ministrantibus, dat ramos benedictos primum omnibus clericis per ordinem, deinde ministrantibus, denique, ad cancellos, fidelibus.
12. Et cum inceperit distribuere, cantantur sequentes antiphonae et psalmi, hoc modo:

Antiphona 1 Púeri Hebraeórum, portántes ramos olivárum, obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes: « Hosánna in excélsis ».

Psalmus 23, 1-2 et 7-10


DÓMINI est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina praeparávit eum.

Et repetitur antiphona Púeri Hebraeórum, portántes ramos olivárum, obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes: « Hosánna in excélsis ».

Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portae aeternáles: * et introíbit Rex glóriae.
Quis est iste Rex glóriae ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in praelio.

Et repetitur antiphona Púeri Hebraeórum, portántes ramos olivárum, obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes: « Hosánna in excélsis ».

Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portae aeternáles: * et introíbit Rex glóriae.
Quis est iste Rex glóriae ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriae.

Et repetitur antiphona Púeri Hebraeórum, portántes ramos olivárum, obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes: « Hosánna in excélsis ».

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saécula saeculórum. Amen.

Et repetitur antiphona Púeri Hebraeórum, portántes ramos olivárum, obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes: « Hosánna in excélsis ».

Antiphona 2 Púeri Hebraeórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: « Hosánna fílio David ; benedíctus qui venit in nómine Dómini. ».

Psalmus 46


OMNES Gentes, pláudite mánibus: * jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.

Et repetitur antiphona Púeri Hebraeórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: « Hosánna fílio David ; benedíctus qui venit in nómine Dómini. ».

Subjécit pópulos nobis: * et Gentes sub pédibus nostris.
Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Jacob, quam diléxit.

Et repetitur antiphona Púeri Hebraeórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: « Hosánna fílio David ; benedíctus qui venit in nómine Dómini. ».

Ascéndit Deus in júbilo: * et Dóminus in voce tubae.
Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.

Et repetitur antiphona Púeri Hebraeórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: « Hosánna fílio David ; benedíctus qui venit in nómine Dómini. ».

Quóniam Rex omnis terrae Deus: psállite sapiénter.
Regnábit Deus super Gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.

Et repetitur antiphona Púeri Hebraeórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: « Hosánna fílio David ; benedíctus qui venit in nómine Dómini. ».

Príncipes populórum congregáti sunt * cum Deo Abraham.
Quóniam dii fortes terrae * veheménter eleváti sunt.

Et repetitur antiphona Púeri Hebraeórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: « Hosánna fílio David ; benedíctus qui venit in nómine Dómini. ».

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saécula saeculórum. Amen.

Et repetitur antiphona Púeri Hebraeórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: « Hosánna fílio David ; benedíctus qui venit in nómine Dómini. ».

Quae si non sufficiant, repetantur quousque distributio finiatur ; si autem finiatur prius, clauditur cum Glória Patri, et repetitur antiphona.



DE LECTIONE EVANGELICA


13. Ramorum distributione peracta, et abaco remoto, celebrans lavat manus, nihil dicens ; deinde, ascendens altare, osculatur illud in medio, et ponit incensum in thuribulum, more solito. Diaconus defert librum evangeliorum ad altare eumque deponit super illud et fiunt omnia ut in Missa quando evangelium decantandum est.
13a . Celebrans omnia peragat, ut alias de more, quando sacerdos solus Missam celebrat in cantu.

14. + Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.
Matth. 21, 1-9


IN illo témpore: Cum appropinquásset Jesus Jerosólymis, et venísset Béthphage ad montem Olivéti: tunc misit duos discípulos suos, dicens eis: « Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam, et pullum cum ea: sólvite, et addúcite mihi: et si quis vobis áliquid díxerit, dícite quia Dóminus his opus habet, et conféstim dimíttet eos ». Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur quod dictum est per prophétam, dicéntem: Dícite fíliae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuétus, sedens super ásinam et pullum, fílium subjugális. Eúntes autem discípuli, fecérunt sicut praecépit illis Jesus. Et adduxérunt ásinam et pullum: et imposuérunt super eos vestiménta sua, et eum désuper sedére fecérunt. Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via: álii autem caedébant ramos de arbóribus, et sternébant in via: turbae autem, quae praecedébant, et quae sequebántur, clamábant, dicéntes: « Hosánna fílio David: benedíctus qui venit in nómine Dómini ».


15. Evangelio finito, subdiaconus defert librum osculandum celebranti, qui non incensatur a diacono.



DE PROCESSIONE

CUM RAMIS BENEDICTIS


16. His peractis, celebrans ponit incensum in thuribulum, more solito. Deinde diaconus, vertens se ad populum, dicit:

V/. Procedámus in pace.

Respondent omnes:

R/. In nómine Christi. Amen.

Et incipit processio. Praecedit thuriferarius cum thuribulo fumigante, deinde alter subdiaconus paratus, vel acolythus, aut unus ex ministrantibus, deferens crucem non velatam, medius inter duos acolythos, vel ministrantes, cum candelabris accensis ; sequitur clerus per ordinem, ultimo celebrans cum diacono et subdiacono, post eos fideles, ramos benedictos manibus gestantes.
17. Processio dirigatur, si fieri potest, extra ecclesiam, per aliquam viam longiorem. Sicubi vero habeatur altera ecclesia, in qua ramorum benedictio commode peragi possit, nihil impedit, qu ominus benedictio eorum ibi fiat, et deinde processio pergat ad ecclesiam principalem.
18. Incipiente processione, cantari possunt antiphonae sequentes, omnes, vel aliquae, pro opportunitate.

Antiphona 1 Occúrrunt turbae cum flóribus et palmis Redemptóri óbviam: et victóri triumphánti digna dant obséquia: Fílium Dei ore gentes praédicant: et in laudem Christi voces tonant per núbila: « Hosánna ».

Antiphona 2 Cum ángelis et púeris fidéles inveniámur, triumphatóri mortis clamántes: « Hosánna in excélsis ».

Antiphona 3 Turba multa, quae convénerat ad diem festum, clamábat Dómino: « Benedíctus qui venit in nómine Dómini: Hosánna in excélsis ».

Antiphona 4 Lucas 19, 37 et 38 Coepérunt omnes turbae descendéntium gaudéntes laudáre Deum voce magna, super ómnibus quas víderant virtútibus, dicéntes: « Benedíctus qui venit Rex in nómine Dómini ; pax in terra, et glória in excélsis ».

19. Progrediente processione, cantatur sequens hymnus, populo, si fieri potest, duos primos versus continuo repetente, ut infra notatur.

Hymnus ad Christum Regem


Chorus Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,
Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,
Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Chorus Israël es tu Rex, Davídis et ínclita proles,
Nómine qui in Dómini, Rex benedícte, venis.
Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,
Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Chorus Coetus in excélsis te laudat caélicus omnis,
Et mortális homo, et cuncta creáta simul.
Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,
Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Chorus Plebs Hebraéa tibi cum palmis óbvia venit ;
Cum prece, voto, hymnis, ádsumus ecce tibi.
Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,
Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Chorus Hi tibi passúro solvébant múnia laudis ;
Nos tibi regnánti pángimus ecce melos.
Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,
Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Chorus Hi placuére tibi, pláceat devótio nostra:
Rex bone, Rex clemens, cui bona cuncta placent.
Omnes Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redémptor,
Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.

Antiphona 5 Omnes colláudant nomen tuum, et dicunt: « Benedíctus qui venit in nómine Dómini: Hosánna in excélsis ».

Psalmus 147


LAUDA, Jerúsalem, Dóminum: * lauda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pacem, * et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terrae: * velóciter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.
Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut bucéllas: * ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit ?
Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus ejus, et fluent aquae.
Qui annúntiat verbum suum Jacob: * justítias, et judícia sua Israël.
Non fecit táliter omni natióni: * et judícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saécula saeculórum. Amen.

Et repetitur antiphona Omnes colláudant nomen tuum, et dicunt: « Benedíctus qui venit in nómine Dómini: Hosánna in excélsis ».

Antiphona 6 Fulgéntibus palmis prostérnimur adveniénti Dómino: huic omnes occurrámus cum hymnis et cánticis, glorificántes et dicéntes: « Benedíctus Dóminus ».

Antiphona 7 Ave, Rex noster, Fili David, Redémptor mundi, quem prophétae praedixérunt Salvatórem dómui Israël esse ventúrum. Te enim ad salutárem víctimam Pater misit in mundum, quem exspectábant omnes sancti ab orígine mundi, et nunc: « Hosánna Fílio David. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis ».

20. Nihil impedit, quominus cantetur a fidelibus hymnus Christus vincit, vel alius cantus in honorem Christi Regis.
21. Intrante processione in ecclesiam, dum celebrans per valvas ecclesiae transit, incipitur ultima antiphona.

Antiphona 8 Ingrediénte Dómino in sanctam civitátem, Hebraeórum púeri resurrectiónem Vitae pronuntiántes,
Cum ramis palmárum: « Hosánna, clamábant, in excélsis ».
Cum audísset pópulus, quod Jesus veníret Jerosólymam, exiérunt óbviam ei
Cum ramis palmárum: « Hosánna, clamábant, in excélsis ».

22. Celebrans, cum ad altare advenerit, facta debita reverentia, illud ascendit cum ministris sacris, et, stans m edius inter illos, versus populum, clerico librum tenente, dicit, in tono orationis ferialis, orationem ad complendam processionem, manibus junctis.
22a . Ministrantes serviunt ad librum, et omnia fiunt, ut supra dictum est.


V/. Dóminus vobíscum.
Omnes R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio
DÓMINE Jesu Christe, Rex ac Redémptor noster, in cujus honórem, hos ramos gestántes, solémnes laudes decantávimus: concéde propítius ; ut, quocúmque hi rami deportáti fúerint, ibi tuae benedictiónis grátia descéndat, et, quavis daémonum iniquitáte vel illusióne profligáta, déxtera tua prótegat, quos redémit. Qui vivis et regnas.


23. Oratione finita, celebrans et ministri, facta debita altari reverentia, deponunt paramenta rubea, assumentes, pro Missa, violacea.
24. Rami non tenentur manibus, dum in Missa historia passionis Domini cantatur vel legitur.



DE MISSA

Statio ad S. Joannem in Laterano



1. Color paramentorum est violaceus. Ministri sacri adhibent dalmaticam et tunicellam ; quod servatur etiam feriis II, III et IV.
2. Ubi ante Missam facta fuerit benedictio et processio ramorum, celebrans cum ministris sacris, seu ministrantibus, accedit ad altare, et, omissis psalmo Júdica me, Deus, ac confessione, statim ascendens, osculatur illud in medio, et incensat more solito.


3. Antiphona ad introitum

Ps. 21, 20 et 22


DÓMINE, ne longe fácias auxílium tuum a me, ad defensiónem meam áspice: líbera me de ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam. Ps. ibid., 2 Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti ? longe a salúte mea verba delictórum meórum. Dómine, ne longe.


4. Orémus. Oratio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti: concéde propítius ; ut et patiéntiae ipsíus habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur. Per eúmdem Dóminum.

Et dicitur haec tantum oratio.


5. Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.

2, 5-11

FRATRES: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se aequálem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nómine Jesu omne genu flectátur caeléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.


6. Graduale Ps. 72, 24 et 1-3 Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me: et cum glória assumpsísti me. V/. Quam bonus Israël Deus rectis corde ! mei autem paene moti sunt pedes: paene effúsi sunt gressus mei: quia zelávi in peccatóribus, pacem peccatórum videns.
7. Tractus Ps. 21, 2-9, 18, 19, 22, 24 et 32 Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti ? V/. Longe a salúte mea verba delictórum meórum. V/. Deus meus, clamábo per diem, nec exáudies: in nocte, et non ad insipiéntiam mihi. V/. Tu autem in sancto hábitas, laus Israël. V/. In te speravérunt patres nostri: speravérunt, et liberásti eos. V/. Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: in te speravérunt, et non sunt confúsi. V/. Ego autem sum vermis, et non homo: oppróbrium hóminum et abjéctio plebis. V/. Omnes, qui vidébant me, aspernabántur me: locúti sunt lábiis, et movérunt caput. V/. Sperávit in Dómino, erípiat eum: salvum fáciat eum, quóniam vult eum. V/. Ipsi vero consideravérunt, et inspexérunt me: divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. V/. Líbera me de ore leónis: et a córnibus unicórnium humilitátem meam. V/. Qui timétis Dóminum, laudáte eum: univérsum semen Jacob, magnificáte eum. V/. Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: et annuntiábunt caeli justítiam ejus. V/. Pópulo, qui nascétur, quem fecit Dóminus.


8. Absoluta lectione epistolae, ponuntur in latere evangelii, in plano presbyterii, legilia nuda, et proceditur ad cantum vel lectionem historiae passionis Domini, hoc modo:
Cantatur vel legitur a ministris saltem in ordine diaconatus constitutis, qui, comitantibus duobus acolythis, vel ministrantibus, absque luminaribus et absque incenso, veniunt ante altare, ibique, super infimum gradum gen uflexi, profunde inclinati, submissa voce recitant, uti moris est, Munda cor meum, ac petunt a celebrante benedictionem, dicentes Jube, domne, benedícere. Celebrans, ad eos versus, media voce respondet:
Dóminus sit in córdibus vestris, et in lábiis vestris: ut digne et competénter annuntiétis evangélium suum: in nómine Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti. Et illi dicunt: Amen.
Postea, una cum acolythis, seu ministrantibus, faciunt reverentiam, et accedunt ad legilia ; non signant librum, nec seipsos, dum cantare vel legere incipiunt.
8a . Sacerdos, lecto graduali et tractu, dicit more solito in medio altaris, Munda cor meum, Jube, Dómine, et Dóminus sit in corde meo.
Tunc, in latere evangelii, ad altare, legit vel can tat clara voce historiam passionis Domini, sed non signat librum, nec seipsum, dum legere vel cantare incipit.
9. Hic modus cantandi vel legendi servatur etiam feria III et IV, quando historia passionis Domini cantatur vel legitur.
10. Evangelium passionis et mortis Domini secundum Matthaeum. 26, 36-75 ; 27, 1-60.

Pássio Dómini nostri Jesu Christi secúndum Matthaéum.


IN illo témpore: Venit Jesus cum discípulis suis in villam, quae dícitur Gethsémani, et dixit discípulis suis: + Sedéte hic, donec vadam illuc, et orem. C. Et assúmpto Petro, et duóbus fíliis Zebedaéi, coepit contristári, et maestus esse. Tunc ait illis: + Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigiláte mecum. C. Et progréssus pusíllum, prócidit in fáciem suam, orans, et dicens: + Pater mi, si possíbile est, tránseat a me calix iste. Verúmtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. C. Et venit ad discípulos suos, et invénit eos dormiéntes: et dicit Petro: + Sic non potuístis una hora vigiláre mecum ? Vigiláte, et oráte, ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem promptus est, caro autem infírma. C. Iterum secúndo ábiit, et orávit, dicens: + Pater mi, si non potest hic calix transíre, nisi bibam illum, fiat volúntas tua. C. Et venit íterum, et invénit eos dormiéntes: erant enim óculi eórum graváti. Et relíctis illis, íterum ábiit, et orávit tértio, eúmdem sermónem dicens. Tunc venit ad discípulos suos, et dicit illis: + Dormíte jam, et requiéscite: ecce appropinquávit hora, et Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum. Súrgite, eámus: ecce appropinquávit qui me tradet.
C. Adhuc eo loquénte, ecce Judas unus de duódecim venit, et cum eo turba multa cum gládiis, et fústibus, missi a princípibus sacerdótum, et senióribus pópuli. Qui autem trádidit eum, dedit illis signum, dicens: S. Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum. C. Et conféstim accédens ad Jesum, dixit: S. Ave, Rabbi. C. Et osculátus est eum. Dixítque illi Jesus: + Amíce, ad quid venísti ? C. Tunc accessérunt, et manus injecérunt in Jesum, et tenuérunt eum. Et ecce unus ex his, qui erant cum Jesu, exténdens manum, exémit gládium suum, et percútiens servum príncipis sacerdótum, amputávit aurículam ejus. Tunc ait illi Jesus: + Convérte gládium tuum in locum suum. Omnes enim, qui accéperint gládium, gládio períbunt. An putas, quia non possum rogáre Patrem meum, et exhibébit mihi modo plus quam duódecim legiónes Angelórum ? Quómodo ergo implebúntur Scriptúrae, quia sic opórtet fíeri ?
C. In illa hora dixit Jesus turbis: + Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis, et fústibus comprehéndere me: quotídie apud vos sedébam docens in templo, et non me tenuístis. C. Hoc autem totum factum est, ut adimpleréntur Scriptúrae prophetárum. Tunc discípuli omnes, relícto eo, fugérunt.
At illi tenéntes Jesum, duxérunt ad Cáipham príncipem sacerdótum, ubi scribae et senióres convénerant. Petrus autem sequebátur eum a longe, usque in átrium príncipis sacerdótum. Et ingréssus intro, sedébat cum minístris, ut vidéret finem. Príncipes autem sacerdótum, et omne concílium, quaerébant falsum testimónium contra Jesum, ut eum morti tráderent: et non invenérunt, cum multi falsi testes accessíssent. Novíssime autem venérunt duo falsi testes, et dixérunt: S. Hic dixit: Possum destrúere templum Dei, et post tríduum reaedificáre illud. C. Et surgens princeps sacerdótum, ait illi: S. Nihil respóndes ad ea, quae isti advérsum te testificántur ? C. Jesus autem tacébat. Et princeps sacerdótum ait illi: S. Adjúro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Fílius Dei. C. Dicit illi Jesus: + Tu dixísti. Verúmtamen dico vobis, ámodo vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris virtútis Dei, et veniéntem in núbibus caeli. C. Tunc princeps sacerdótum scidit vestiménta sua, dicens: S. Blasphemávit: quid adhuc egémus téstibus ? Ecce nunc audístis blasphémiam: quid vobis vidétur ? C. At illi respondéntes dixérunt: S. Reus est mortis.
C. Tunc exspuérunt in fáciem ejus, et cólaphis eum cecidérunt, álii autem palmas in fáciem ejus dedérunt, dicéntes: S. Prophetíza nobis, Christe, quis est qui te percússit ? C. Petrus vero sedébat foris in átrio: et accéssit ad eum una ancílla, dicens: S. Et tu cum Jesu Galilaéo eras. C. At ille negávit coram ómnibus, dicens: S. Néscio quid dicis. C. Exeúnte autem illo jánuam, vidit eum ália ancílla, et ait his, qui erant ibi: S. Et hic erat cum Jesu Nazaréno. C. Et íterum negávit cum juraménto: Quia non novi hóminem. Et post pusíllum accessérunt qui stabant, et dixérunt Petro: S. Vere et tu ex illis es: nam et loquéla tua maniféstum te facit. C. Tunc coepit detestári, et juráre quia non novísset hóminem. Et contínuo gallus cantávit. Et recordátus est Petrus verbi Jesu, quod díxerat: Priúsquam gallus cantet, ter me negábis. Et egréssus foras, flevit amáre.
Mane autem facto, consílium iniérunt omnes príncipes sacerdótum, et senióres pópuli advérsus Jesum, ut eum morti tráderent. Et vinctum adduxérunt eum, et tradidérunt Póntio Piláto praésidi. Tunc videns Judas, qui eum trádidit, quod damnátus esset, paeniténtia ductus, rétulit trigínta argénteos princípibus sacerdótum, et senióribus, dicens: S. Peccávi, tradens sánguinem justum. C. At illi dixérunt: S. Quid ad nos ? Tu víderis. C. Et projéctis argénteis in templo, recéssit: et ábiens, láqueo se suspéndit. Príncipes autem sacerdótum, accéptis argénteis, dixérunt: S. Non licet eos míttere in córbonam: quia prétium sánguinis est. C. Consílio autem ínito, emérunt ex illis agrum fíguli, in sepultúram peregrinórum. Propter hoc vocátus est ager ille, Hacéldama, hoc est, ager sánguinis, usque in hodiérnum diem. Tunc implétum est, quod dictum est per Jeremíam prophétam, dicéntem: Et accepérunt trigínta argénteos, prétium appretiáti, qum appretiavérunt a fíliis Israël: et dedérunt eos in agrum fíguli, sicut constítuit mihi Dóminus.
Jesus autem stetit ante praésidem, et interrogávit eum praeses, dicens: S. Tu es Rex Judaeórum ? C. Dicit illi Jesus: + Tu dicis. C. Et cum accusarétur a princípibus sacerdótum, et senióribus, nihil respóndit. Tunc dicit illi Pilátus: S. Non audis quanta advérsum te dicunt testimónia ? C. Et non respóndit ei ad ullum verbum, ita ut mirarétur praeses veheménter. Per diem autem solémnem consuéverat praeses pópulo dimíttere unum vinctum, quem voluíssent. Habébat autem tunc vinctum insígnem, qui dicebátur Barábbas. Congregátis ergo illis, dixit Pilátus: S. Quem vultis dimíttam vobis: Barábbam, an Jesum, qui dícitur Christus ? C. Sciébat enim quod per invídiam tradidíssent eum. Sedénte autem illo pro tribunáli, misit ad eum uxor ejus, dicens: S. Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum hódie per visum propter eum. C. Príncipes autem sacerdótum, et senióres persuasérunt pópulis, ut péterent Barábbam, Jesum vero pérderent. Respóndens autem praeses, ait illis: S. Quem vultis vobis de duóbus dimítti ? C. At illi dixérunt: S. Barábbam. C. Dicit illis Pilátus: S. Quid ígitur fáciam de Jesu, qui dícitur Christus ? C. Dicunt omnes: S. Crucifigátur. C. Ait illis praeses: S. Quid enim mali fecit ? C. At illi magis clamábant, dicéntes: S. Crucifigátur. C. Videns autem Pilátus quia nihil profíceret, sed magis tumúltus fíeret: accépta aqua, lavit manus coram pópulo, dicens: S. Innocens ego sum a sánguine justi hujus: vos vidéritis. C. Et respóndens univérsus pópulus dixit: S. Sanguis ejus super nos, et super fílios nostros. C. Tunc dimísit illis Barábbam: Jesum autem flagellátum trádidit eis, ut crucifigerétur.
Tunc mílites praésidis suscipiéntes Jesum in praetórium, congregavérunt ad eum univérsam cohórtem: et exuéntes eum, chlámydem coccíneam circumdedérunt ei: et plecténtes corónam de spinis, posuérunt super caput ejus, et arúndinem in déxtera ejus. Et genu flexo ante eum, illudébant ei, dicéntes: S. Ave, Rex Judaeórum. C. Et exspuéntes in eum, accepérunt arúndinem, et percutiébant caput ejus. Et postquam illusérunt ei, exuérunt eum chlámyde, et induérunt eum vestiméntis ejus, et duxérunt eum ut crucifígerent.
Exeúntes autem, invenérunt hóminem Cyrenaéum, nómine Simónem: hunc angariavérunt, ut tólleret crucem ejus. Et venérunt in locum qui dícitur Gólgotha, quod est Calváriae locus. Et dedérunt ei vinum bíbere cum felle mixtum. Et cum gustásset, nóluit bíbere. Postquam autem crucifixérunt eum, divisérunt vestiménta ejus, sortem mitténtes: ut implerétur, quod dictum est per Prophétam, dicéntem: Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. Et sedéntes, servábant eum. Et imposuérunt super caput ejus causam ipsíus scriptam: Hic est Jesus Rex Judaeórum.
Tunc crucifíxi sunt cum eo duo latrónes: unus a dextris, et unus a sinístris. Praetereúntes autem blasphemábant eum, movéntes cápita sua, et dicéntes: S. Vah, qui déstruis templum Dei, et in tríduo illud reaedíficas: salva temetípsum. Si Fílius Dei es, descénde de cruce. C. Simíliter et príncipes sacerdótum illudéntes cum scribis et senióribus, dicébant: S. Alios salvos fecit, seípsum non potest salvum fácere: si Rex Israël est, descéndat nunc de cruce, et crédimus ei: confídit in Deo: líberet nunc, si vult eum ; dixit enim: Quia Fílius Dei sum. C. Idípsum autem et latrónes, qui crucifíxi erant cum eo, improperábant ei.
A sexta autem hora ténebrae factae sunt super univérsam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamávit Jesus voce magna, dicens: + Eli, Eli, lamma sabactháni ? C. Hoc est: + Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me ? C. Quidam autem illic stantes, et audiéntes, dicébant: S. Elíam vocat iste. C. Et contínuo currens unus ex eis, accéptam spóngiam im plévit acéto, et impósuit arúndini, et dabat ei bíbere. Céteri vero dicébant: S. Sine, videámus an véniat Elías líberans eum. C. Jesus autem íterum clamans voce magna, emísit spíritum. Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum.
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deórsum: et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monuménta apérta sunt: et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt. Et exeúntes de monuméntis post resurrectiónem ejus, venérunt in sanctam civitátem, et apparuérunt multis. Centúrio autem, et qui cum eo erant, custodiéntes Jesum, viso terraemótu, et his, quae fiébant, timuérunt valde, dicéntes: S. Vere Fílius Dei erat iste. C. Erant autem ibi mulíeres multae a longe, quae secútae erant Jesum a Galilaéa, ministrántes ei: inter quas erat María Magdaléne, et María Jacóbi, et Joseph mater, et mater filiórum Zebedaéi.
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaéa, nómine Joseph, qui et ipse discípulus erat Jesu. Hic accéssit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu. Tunc Pilátus jussit reddi corpus. Et accépto córpore, Joseph invólvit illud in síndone munda. Et pósuit illud in monuménto suo novo, quod excíderat in petra. Et advólvit saxum magnum ad óstium monuménti, et ábiit.


Post cantum vel lectionem historiae passionis Domini, celebrans non osculatur librum, nec incensatur ; quod servatur etiam feria III, IV et VI, quando historia passionis Domini cantatur vel legitur.


11. Qui hodie aliam, vel tertiam Missam lectam celebrat, non tenetur ite rare lectionem passionis Domini, sed ejus loco legit sequens evangelium, more consueto.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.


27, 45-52

POSTQUAM crucifixérunt Jesum, a s exta autem hora ténebrae factae sunt super univérsam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamávit Jesus voce magna, dicens: « Eli, Eli, lamma sabactháni ? » Hoc est: « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me ? » Quidam autem illic stantes, et audiéntes, dicébant: « Elíam vocat iste. » Et contínuo currens unus ex eis, accéptam spóngiam implévit acéto, et impósuit arúndini, et dabat ei bíbere. Céteri vero dicébant: « Sine, videámus an véniat Elías líberans eum. » Jesus autem íterum clamans voce magna, emísit spíritum. Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum. Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deórsum: et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monuménta apérta sunt: et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt.


12. Dicitur Credo.


13. Antiphona ad offertorium Ps. 68, 21-22 Impropérium exspectávit cor meum, et misériam: et sustínui qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quaesívi, et non invéni: et dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.


14. Secreta

CONCÉDE, quaésumus, Dómine: ut óculis tuae majestátis munus oblátum, et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátae perennitátis acquírat. Per Dóminum.


15. Praefatio de sancta Cruce.


16. Antiphona ad communionem Matth. 26, 42 Pater, si non potest hic calix transíre, nisi bibam illum: fiat volúntas tua.


17. Orémus. Postcommunio
PER hujus, Dómine, operatiónem mystérii: et vítia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur. Per Dóminum.


18. Celebrans, in fine Missae, data benedictione more solito, omittit ultimum evangelium, et omnes revertuntur in sacristiam.
In ceteris Missis, sine benedictione ramorum, legitur in fine evangelium Cum appropinquásset Jesus, ut supra in benedictione ramorum n. 14.


Missale Romanum 1957 - HEBDOMADAE SANCTAE