Missale Romanum 1957


IN CELEBRATIONE MISSAE

I - De Prae paratione Sacerdotis celebraturi

SACERDOS celebraturus Missam, praevia Confessione sacramentali, quando opus est, et saltem Matutino cum Laudibus absoluto, orationi aliquantulum vacet ; et Orationes infer ius positas pro temporis opportunitate dicat. Deinde accedit ad locum in Sacristia vel alibi praeparatum, ubi paramenta, aliaque ad celebrationem necessaria habentur, accipit Missale, perquirit Missam, perlegit, et signacula ordinat ad ea quae dicturus est. Postea lavat manus, dicens Orationem inferius positam. Deinde praeparat Calicem (qui debet esse vel aureus vel argenteus, aut saltem habere cuppam argenteam intus inauratam, et simul cum Patena itidem inaurata, ab Episcopo consecratus) , super ejus os ponit Purificatorium mundum, et super illud Patenam cum Hostia integra, quam leviter extergit, si opus est, a fragmentis, et eam tegit parva Palla linea, tum Velo serico ; super Velo ponit Bursam coloris paramentorum intus habentem Corporale plicatum, quod ex lino tantum esse debet, nec serico, vel auro in medio intextum, sed totum album, et ab Episcopo, vel alio habente facultatem, simul cum Palla benedictum.
2 Quibus ita dispositis, accedit ad paramenta, quae non debent esse lacera, aut scissa, sed integra, et d ecenter munda, ac pulchra, et ab Episcopo itidem, vel alio facultatem habente, benedicta ; ubi calceatus pedibus, et indutus vestibus sibi convenientibus, quarum exterior saltem talum pedis attingat, induit se, si sit Praelatus saecularis, supra Rochettum, si sit Praelatus regularis vel alios Sacerdos saecularis, supra Superpelliceum, si commode haberi possit, alioquin sine eo supra vestes communes, dicens ad singula singulas Orationes inferius positas.
3 Ac primum accipiens Amictum circa extremitates et chordu las, osculatur illud in medio, ubi est crux, et ponit super caput, et mox declinat ad collum, et eo vestium collaria circumtegens, ducit chordulas sub brachiis, et circumducens per dorsum, ante pectus reducit, et ligat. Tum Alba induitur, caput submittens , deinde manicam dexteram brachio dextero, et sinistram sinistro imponens. Albam ipsam corpori adaptat, elevat ante, et a lateribus hinc inde, et Cingulo, per ministrum a tergo sibi porrecto, se cingit. Minister elevat Albam super Cingulum circumcirca, ut honeste dependeat, et tegat vestes ; ac ejus fimbrias diligenter aptat, ut ad latitudinem digiti, vel circiter, super terram aequaliter fluat. Sacerdos accipit Manipulum, osculatur Crucem in medio, et imponit brachio sinistro. Deinde ambabus manibus accipien s Stolam, simili modo deosculatur, et imponit medium ejus collo, ac transversando eam ante pectus in modum crucis, ducit partem a sinistro humero pendentem, ad dexteram, et partem a dextero humero pendentem, ad sinistram. Sicque utramque partem Stolae extremitatibus Cinguli hinc inde ipsi Cingulo conjungit.
4 Si Celebrans sit Episcopus, vel Abbas, ut supra, non ducit Stolam ante pectus in modum crucis, sed sinit hinc inde utrasque extremitates pendere ; et antequam accipiat Stolam, accipit parvam Crucem pect oralem, quam osculatur, et collo impositam sinit ante pectus chordulis pendere. Manipulum quoque non accipit ante Stolam, nisi in Missis Defunctorum, sed accipit ad Altare, cum in Confessione dicit Indulgentiam illumque prius osculatur. Postremo Sacerdos accipit Planetam.
5 Si sit Episcopus, vel Abbas, ut supra, habens usum Pontificalium, et solemniter celebret, accipit paramenta et alia, ut in Pontificali et Caeremoniali.


II - De Ingressu Sacerdotis ad Altare

SACERDOS, omnibus paramentis indutus, accipit manu sinistra Calicem, ut supra praeparatum, quem portat elevatum ante pectus, Bursam manu dextera super Calicem tenens, et facta reverentia Cruci, vel imagini illi, quae in Sacristia erit, capite cooperto accedit ad Altare, ministro cum Missali et aliis ad celebrandum necessariis (nisi ante fuerint praeparata) praecedente, superpelliceum induto. Procedit autem oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore. Si vero contigerit eum transire ante Altare majus, capite cooperto faciat ad illud reverentiam. Si an te locum Sacramenti, genuflectat. Si ante Altare ubi celebretur Missa, in qua elevatur, vel tunc ministratur Sacramentum, similiter genuflectat, et detecto capite illud adoret, nec ante surgat quam Celebrans deposuerit Calicem super Corporale.
2 Cum pervenerit ad Altare, stans ante illius infimum gradum, caput detegit, biretum ministro porrigit, et Altari, seu imagini Crucifixi desuper positae, profunde se inclinat. Si autem in eo sit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genuflectens debitam facit reverentia m. Tunc ascendit ad medium Altaris, ubi ad cornu Evangelii sistit Calicem, extrahit Corporale de Bursa, quod extendit in medio Altaris, et super illud Calicem Velo coopertum collocat, Bursam autem ad cornu Evangelii. Si in Altari paramenta accipit, hoc id em facit antequam descendat ab Altari, ut Missam inchoet.
3 Si est consecraturus plures Hostias pro Communione facienda, quae ob quantitatem super Patenam manere non possint, locat eas super Corporale ante Calicem, aut in aliquo Calice consecrato, vel vase m undo benedicto, ponit eas retro post Calicem, et alia Patena seu Palla cooperit.
4 Collocato Calice in Altari, accedit ad cornu Epistolae, Missale super cussino aperit, reperit Missam, et signacula suis locis accommodat. Deinde rediens ad medium Altaris, facta primum Cruci reverentia, vertens se ad cornu Epistolae, descendit post infimum gradum Altaris, ut ibi faciat Confessionem.
5 In Missa solemni Missale apertum super Altare, Calix vero, et alia necessaria praeparentur in Credentia cooperta linteo, antequam Sacerdos veniat ad Altare. Ipse autem procedit cum Diacono et Subdiacono, qui capite cooperto simul cum eo tenent manus junctas ante pectus ; Acolythi vero ante eos deferunt candelabra cum candelis accensis, quae deinde collocantur super Credentia: et cum pervenerit ante infimum gradum Altaris, ibi medius inter Diaconum a dexteris et Subdiaconum a sinistris, antequam ascendat ad Altare, facit cum ipsis (ut infra) Confessionem.
6 In Missa Pontificali omnia serventur, ut in Pontificali et Caeremoniali Romano ordinantur: cujus Pontificalis ordinem Episcopus, sive Abbas, ut supra, numquam praetermittat, quandocumque cum Diacono et Subdiacono paratis celebrat.


III - De Principio Missae,

et Confessione facienda

SACERDOS cum primum descenderit sub infimum gradum Altaris, convertit se ad ipsum Altare, ubi stans in medio, junctis manibus ante pectus, extensis et junctis pariter digitis, et pollice dextero super sinistrum posito in modum crucis (quod semper servatur quando junguntur manus, praeterquam post consecrationem) , detecto capite, facta prius Cruci vel Altari profunda reverentia, vel si in eo sit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, facta genuflexione, erectus incipit Missam.
2 Si celebraturus sit coram Summo Pontifice, sistit se ante infimum gradum Altaris a cornu Evangelii ante ipsum Pontificem, ubi genuflexus exspectat: accepta benedictione, erigit se, et stans aliquantulum versus ad Altare, incipit Missam. Si autem sit coram Cardinali, Legato Sedis Apostolicae, aut Patriarcha, Archiepiscopo, et Episcopo in e orum residentiis, vel loco jurisdictionis, stans ante infimum gradum a cornu Evangelii ut supra, exspectat: dato signo, facit profundam reverentiam Praelato, et versus ad Altare incipit Missam.
3 Si autem solemniter celebrat coram Summo Pontifice aut alio ex Praelatis praedictis in Ecclesiis eorum jurisdictionis, stans a sinistris Praelati, facit cum eo Confessionem, et alia servat ut in Pontificali et Caeremoniali Romano ordinatur.
4 Stans igitur Celebrans ante infimum gradum Altaris, ut supra, producens manu dextera a fronte ad pectus signum Crucis, dicit intelligibili voce: In nómine Patris, et Fí1ii, et Spíritus Sancti. Amen. Et postquam id dixerit, non debet advertere quemcumque in alio Altari celebrantem, etiamsi Sacramentum elevet, sed continuate prosequi Missam suam usque ad finem. Quod item observatur in Missa solemni, et simul etiam a Ministris.
5 Cum seipsum signat, semper sinistram ponit infra pectus: in aliis benedictionibus cum est ad Altare, et benedicit Oblata, vel aliquid aliud, ponit eam super Altare, nisi aliter notetur. Seipsum benedicens, vertit ad se palmam manus dexterae, et omnibus illius digitis junctis et extensis, a fronte ad pectus, et ab humero sinistro ad dexterum, signum Crucis format. Si vero alios, vel rem aliquam benedicit, parvu m digitum vertit ei cui benedicit, ac benedicendo totam manum dexteram extendit, omnibus illius digitis pariter junctis et extensis: quod in omni benedictione observatur.
6 Postquam dixerit: In nómine Patris, etc. ut supra, jungens iterum manus ante pectus, pronuntiat clara voce Antiphonam: Introíbo ad altáre Dei. Minister retro post eum ad sinistram genuflexus, et in Missa solemni Ministri hinc inde stantes prosequuntur: Ad Deum, qui laetíficat juventútem meam. Deinde Sacerdos eodem modo stans incipit, et prosequitur cum ministro, vel Ministris alternatim Psalmum: Júdica me, Deus, usque ad finem, cum Glória Patri. Quo finito, repetit Antiphonam Introíbo cum Ministris, ut supra. Qui Psalmus nunquam praetermittitur, nisi in Missis Defunctorum, et in Missis de Tempore a Dominica Passionis inclusive usque ad Sabbatum sanctum exclusive, in quibus semel tantum dicta Antiphona Introíbo, cum Ministris, ut supra, Sacerdos statim subjungit V/. Adjutórium nostrum, etc. ut infra. Cum in fine Psalmi dicit Glória Patri, etc. caput Cruci inclinat.
7 Repetita Antiphona Introíbo, dextera manu producens signum Crucis a fronte ad pectus, dicit V/. Adjutórium nostrum in nómine Dómini. R/. Qui fecit caelum et terram. Deinde Altari se profunde inclinans, junctis manibus dicit: Confíteor Deo, ut in Ordine Missae: et prosequitur eodem modo stans inclinatus, donec a ministro, vel Ministris dictum sit Misereátur. Cum incipitur a Ministris Confíteor, se erigit. Cum dicit: mea culpa, ter pectus dextera manu percutit, sinistra infra pectus posita.
8 Si est coram Pontifice, Cardinali, Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum Provincia, Civitate vel Dioecesi constitutis, ubi dicit: vobis, fratres, dicat: tibi, Pater ; similiter in fine ubi dicit: vos, fratres, dicat: te, Pater ; quod dicens Summo Pontifici genuflectit, aliis Praelatis profunde se inclinat.
9 Cum minister, et qui intersunt (etiamsi ibi fuerit Summus Pontifex) , respondent Confíteor, dicunt tibi, Pater, et te, Pater, aliquantulum conversi ad Celebrantem.
10 Facta a circumstantibus Confessione, Celebrans stans respondet: Misereátur vestri, etc. Deinde producens manu dextera a fronte ad pectus signum Crucis, dicit: Indulgéntiam, etc. ; et si est Episcopus, vel Abbas, ut supra, accipit Manipulum, osculando illum in medio. Et stans inclinatus junctis manibus prosequitur: Deus, tu convérsus, et quae sequuntur in Ordine Missae, clara voce usque ad Orationem Aufer a nobis, etc. ; et cum dicit: Orémus, extendit et jungit manus.
11 Et tunc si coram Summo Pontifice, aut aliis Praelatis, ut supra, celebret, facta Summo Pontifici genuflexione, aliis Praelatis profunda reverentia, accedit ad medium Altaris ante infimum gradum, et ibi incipit secreto: Aufer a nobis, ut in Ordine Missae.


IV - De Introitu, Kýrie eléison,

et Glória in excélsis

DUM dicit: Aufer a nobis, etc., Celebrans junctis manibus ascendit ad medium Altaris, et ibi inclinatus, manibusque item junctis super eo positis, ita ut digiti parvi dumtaxat frontem, seu medium anterioris partis tabulae, seu mensae Altaris tangant, residuo manuum inter Altare et se retento, pollice dextero super sinistrum in modum Crucis posito (quae omnia semper observantur, cum manus junctae super Altare ponuntur) , secreto dicit: Orámus te, Dómine, etc., et cum dicit: Quorum relíquiae hic sunt, osculatur Altare in medio, manibus extensis aequaliter hinc inde super eo positis: quod semper servatur, quando osculatur Altare, sed post Consecrationem pollices ab indicibus non disjunguntur. In omni etiam deosculatione sive Altaris, sive libri, sive alterius rei, non producitur signum Crucis pollice, vel manu super id quod osculandum est.
2 Osculato Altari, accedit ad cornu ejus sinistrum, id est Epistolae: ubi stans versus Altare, et producens a fronte ad pectus signum Crucis, incipit intelligibili voce Introitum Missae et prosequitur junctis manibus. Cum dicit: Glória Patri, tenens junctas manus, caput inclinat versus Crucem. Cum repetit Introitum, non signat se, ut prius, et eo repetito, junctis manibus ante pectus accedit ad medium Altaris, ubi stans versus illud similiter manibus junctis, dicit eadem voce ter Kýrie, eléison, ter Christe, eléison, et iterum ter Kýrie, eléison alternatim cum ministro. Si minister, vel qui intersunt, Celebranti non respondeant, ipse solus novies dicit.
3 Dicto ultimo Kýrie, eléison, Sacerdos stans in medio Altaris et manus extendens, elevansque usque ad humeros (quod in omni manuum elevatione observatur) , voce praedicta incipit, si dicendum sit, Glória in excélsis. Cum dicit Deo, jungens manus, caput Cruci inclinat: quo erecto, stans junctis manibus ante pectus, prosequitur usque ad finem. Cum dicit Adorámus te, Grátias ágimus tibi, et Jesu Christe, Súscipe deprecatiónem nostram, et iterum Jesu Christe, caput Cruci inclinat. Cum dicit in fine Cum Sancto Spíritu, seipsum a fronte ad pectus signat, interim absolvens: in glória Dei Patris. Amen.
4 In Missa solemni Sacerdos facta Confessione ascendit cum Ministris ad medium Altaris: ubi dicto Orámus te, Dómine, et osculato Altari, ponit incensum in thuribulum, ministrante Diacono naviculam, et Thuriferario thuribulum ; Diaconus, parum inclinatus versus Celebrantem, dicit: Benedícite, Pater reverénde, et osculatur cochlear, et manum Celebrantis ante et post. Celebrans ter incensum ponit in thuribulum, dicens interim Ab illo benedicáris, etc., et deposito cochleari producens manu dextera signum Crucis super thus in thuribulo, illud benedicit. Postea Diaconus dimissa navicula accipit thuribulum, et dat Celebranti, osculata prius catenularum summitate, et manu illius dextera: qui, facta Cruci profunda reverentia, eam ter incensat, nihil dicens: et, facta iterum Cruci reverentia, incensat Altare, ter ducens thuribulum aequali distantia, prout distribuuntur candelabra, a medio ejus usque ad cornu Epistolae: ubi demissa manu, thurificat illius postremam partem inferiorem, mox superiorem, bis ducto thuribulo: et conversus ad Altare, elevans manum incensat ejus planitiem, seu mensam in parte anteriori, ter ducens thuribulum usque ad medium: ubi facta Cr uci reverentia, procedendo thurificat aliud latus Altaris triplici ductu usque ad cornu Evangelii: et pariter incensata inferiori et superiori parte ipsius cornu Evangelii duplici ductu, adhuc stans ibidem, elevat thuribulum, et ter incensat superiorem tabulae partem versus medium Altaris, ut fecit in cornu Epistolae: deinde manu aliquantulum demissa, incensat anteriorem ejus partem, seu frontem, ter ducens thuribulum, dum procedit a cornu Evangelii usque ad medium Altaris, et, facta Cruci reverentia, incen sat similiter triplici ductu reliquam partem anteriorem usque ad cornu Epistolae: ubi reddito thuribulo ipsi Diacono, ab eo ipse solus incensatur.
5 Si vero in Altari fuerint Reliquiae, seu Imagines Sanctorum, incensata Cruce, et facta ei reverentia, antequam discedat a medio Altaris, primum incensat eas quae a dexteris sunt ; idest a parte Evangelii prope Crucem, bis ducens thuribulum, et iterum facta Cruci reverentia, similiter incensat bis alias, quae sunt a sinistris, hoc est a parte Epistolae: deinde pros equitur incensationem Altaris ut supra, ter ducens thuribulum in unoquoque latere, etiamsi in eo essent plures Reliquiae, vel Imagines, seu etiam plura, vel pauciora candelabra.
6 Si in Altari fuerit tabernaculum sanctissimi Sacramenti, accepto Thuribulo, antequam incipiat incensationem, genuflectit, quod item facit quotiescumque transit ante medium Altaris.
7 Diaconus et Subdiaconus hinc inde assistunt Celebranti cum incensat, et cum transeunt ante Crucem, semper genuflectunt. Deinde Celebrans, Diacono a dexteris ejus, Subdiacono a dexteris Diaconi stantibus in cornu Epistolae, legit Introitum et Kýrie, eléison. Cum vero intonat Hymnum Glória in excélsis Deo, Diaconus et Subdiaconus, unus post alium, stant a tergo Celebrantis: postea ascendunt ad Altare, et hinc inde, Diaconus a dexteris, Subdiaconus a sinistris, cum Celebrante Hymnum submissa voce prosequuntur usque ad finem. Quod etiam servatur cum dicitur Credo ; et cum dicitur Dóminus vobíscum, Oratio, Praefatio, et Pater noster, Diaconus et Subdiaconus similiter stant unus post alterum a tergo Celebrantis.


V - De Oratione

DICTO Hymno Glória in excélsis, vel, si non sit dicendus, eo omisso, Celebrans osculatur Altare in medio, manibus hinc inde super eo, ut supra, extensis: tum illis ante pectus junctis, et demissis ad terram oculis, vertit se a sinistro latere ad dexterum versus populum, hoc est, per eam partem quae respicit cornu Epistolae, et extendens, ac jungens manus ante pectus, ut prius, dicit voce praedicta: Dóminus vobíscum, vel si sit Episcopus: Pax vobis (quod dicitur tantum hoc loco, quando dictus est Hymnus Glória in excélsis). R/. Et cum spíritu tuo, et junctis, ut prius, manibus, revertitur per eamdem viam ad librum, ubi eas extendens, et jungens ante pectus, caputque Cruci inclinans, dicit: Orémus: tum extendit manus ante pectus, ita ut pal ma unius manus respiciat alteram, et digitis simul junctis, quorum summitas humerorum altitudinem distantiamque non excedat, quod in omni extensione manuum ante pectus servatur. Stans autem, ut supra, extensis manibus, dicit Orationem. Cum dicit: Per Dóminum nostrum, jungit manus, easque junctas tenet usque ad finem. Si aliter concluditur Oratio, Qui tecum vel Qui vivis, cum dicit: in unitáte, jungit manus.
2 Cum nominatur nomen JESUS, caput versus Crucem inclinat: quod etiam facit cum nominatur in Epistola. Et similiter ubicumque nominatur nomen B. Mariae, vel Sanctorum de quibus dicitur Missa, vel fit Commemoratio: item in Oratione pro Papa, quando nominatur, semper caput inclinat, non tamen versus Crucem ; nisi in loco principali Altaris habeatur simul acrum vel imago B. M. V. aut Sancti, ad quam caput inclinatur. Si plures Orationes sint dicendae, idem in eis, in voce, extensione manuum, et capitis inclinatione, quod supra dictum est, observatur.
3 Si Altare sit ad Orientem, versus populum, Celebrans versa facie ad populum, non vertit humeros ad Altare, cum dicturus est Dóminus vobíscum, Oráte, fratres, Ite, Missa est, vel daturus benedictionem ; sed, osculato Altari in medio, ibi expansis et junctis manibus, ut supra, salutat populum, et dat benedictionem.
4 In Quatuor Temporibus, vel alias, quando dicendae sunt plures Orationes cum Prophetiis, dicto Kýrie, eléison, in medio Altaris, revertitur ad cornu Epistolae, ubi stans ante librum, extensis et junctis ante pectus manibus, caput Cruci inclinans, dicit: Orémus, Flectámus génua ; et illico, manibus super Altare extensis, ut se ipsum ad Altare sustineat, genuflectit, et sine mora surgens, eadem voce ministro respondente: Leváte, manibus extensis dicit Orationem, ut supra, et in conclusione eas jungit. Dum autem legit Prophetias, tenet manus super librum, vel Altare positas, ut mox dicetur de Epistola.
5 In Missa solemni cum dicitur Dóminus vobíscum et Oratio, Diaconus et Subdiaconus stant retro post Celebrantem. Flectámus génua dicitur a Diacono, a Subdiacono vero Leváte, illo primum genuflectente, hoc primum surgente ; Celebrans vero non genuflectit.


VI - De Epistola, Graduali,

et aliis usque ad Offertorium

DICTIS Orationibus, Celebrans positis super librum, vel super Altare manibus, ita ut palmae librum tangant, vel (ut placuerit) librum tenens, legit Epistolam intelligibili voce, et respondetur a ministro: Deo grátias, et similiter, stans eodem modo, prosequitur Graduale, Allelúja, et Tractum, ac Sequentiam, si dicenda sint. Quibus dictis, Sacerdos, si privatim celebret, ipsemet, seu minister portat librum Missalis ad alteram partem Altaris in cornu Evangelii, et dum transit ante medium Altaris, caput Cruci inclinat, et Missale sic locat, ut posterior pars libri respiciat ipsum cornu Altaris, et non ad parietem, sive ad partem ejus contra se directam.
2 Locato Missali in Altari, Celebrans redit ad medium Altaris, ibique stans junctis manibus ante pectus, levatisque ad Deum oculis, et statim demissis, tum profunde inclinatus, dicit secreto: Munda cor meum, et Jube, Dómine, benedícere. Dóminus sit in corde meo, ut in Ordinario. Quibus dictis, vadit ad librum Missalis, ubi stans versus illum, junctis manibus ante pectus, dicit intelligibili voce: Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. Deinde pollice dexterae manus signo Crucis signat primo librum super principio Evangelii, quod est lecturus, postea seipsum in fronte, ore, et pectore, dicens: Sequéntia, vel Inítium sancti Evangélii, etc., R/. Glória tibi, Dómine. Tunc junctis iterum manibus ante pectus, s tans, ut supra, prosequitur Evangelium usque ad finem. Quo finito, minister stans in cornu Epistolae post infimum gradum Altaris, respondet: Laus tibi, Christe, et Sacerdos, elevans parumper librum, osculatur principium Evangelii, dicens : Per Evangélica dicta, etc. praeterquam in Missis Defunctorum, et nisi celebret coram Summo Pontifice, Cardinali et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum residentiis, quo casu defertur cuilibet praedictorum osculandus liber, et Celebrans tunc non osculatur illum, nec dicit: Per Evangélica dicta. Cum autem nominatur JESUS, caput versus 1ibrum inclinat ; et eodem modo versus librum genuflectit, cum in Evangelio est genuflectendum.
3 Dicto Evangelio, stans in medio Altaris versus Crucem, elevans et extendens manus, incipit (si dicendum sit) Credo ; cum dicit: in unum Deum, jungit manus, et caput Cruci inclinat ; quo erecto stans ibidem junctis ante pectus manibus, ut prius, prosequitur usque ad finem. Cum dicit: Jesum Christum, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et incarnátus est, usque ad et homo factus est inclusive, genuflectit. Cum dicit: simul adorátur, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et vitam ventúri saéculi. Amen, producit sibi manu dextera signum Crucis a fronte ad pectus.
4 In Missa solemni Subdiaconus circa finem ultimae Orationis accipit ambabus manibus librum Epistolarum, deferens illum supra pectus, et facta Altari genuflexione in medio, vadit ad partem Epistolae contra Altare, et cantat Epistolam, quam etiam Celebrans interim submissa voce legit, assistente sibi Diacono a dextris, et item Graduale, Tractum, etc. usque ad Munda cor meum. Epistola cantata, Subdiaconus facit iterum genuflexionem Altari in medio, ac redit ad Celebrantem, et genuflectens osculatur ejus manum, et ab eo benedicitur, praeterquam in Missis Defunctorum.
5 Postea idem Subdiaconus accipit Missale Celebrantis, defert ad cornu Evangelii in Altari, et ibi ministrat Celebranti, qui in medio Altaris submissa voce dicto Munda cor meum, etc., et deinde lecto Evangelio, quod in fine non osculatur, delato etiam per Diaconum libro Evangeliorum ad Altare, imponit incensum in thuribulum. Postea Diaconus genuflexus ante Altare dicit: Munda cor meum, et accipiens librum Evangeliorum de Altari, petit benedictionem a Celebrante similiter genuflexus in superiori gradu Altaris ; et osculata illius manu, praecedentibus Thuriferario, et duobus Acolythis cum candelabris accensis de Credentia sumptis, v adit cum Subdiacono a sinistris ad locum Evangelii contra Altare versus populum, ubi Subdiacono librum tenente medio inter duos Acolythos tenentes candelabra accensa, dicit: Dóminus vobíscum, junctis manibus. Cum dicit: Sequéntia, etc. signat librum in principio Evangelii, frontem, os et pectus: postea ter librum incensat, hoc est, in medio, a dexteris, et a sinistris, et prosequitur Evangelium, junctis manibus. Interim Celebrans post datam Diacono benedictionem retrahens se ad cornu Epistolae, ibi stat, junctis manibus. Et cum Diaconus dicit: Sequéntia sancti Evangélii, Sacerdos etiam signat se: et cum nominatur JESUS, caput inclinat versus Altare. Finito Evangelio Sacerdos osculatur librum a Subdiacono sibi delatum, dicens: Per Evangélica dicta, etc., et a Diacono ter incensatur. Si sit coram Praelato in sua residentia, liber defertur ad Praelatum, ut supra, et ille incensatur, ut in Caeremoniali. Postea stans in medio Altaris versus ad Crucem, incipit, si dicendum sit, Credo, stantibus post eum Diacono e t Subdiacono, deinde ad Altare accedentibus et cum eo prosequentibus, ut dictum est ad Glória in excélsis.
6 Si autem sit praedicandum, Concionator, finito Evangelio, praedicet, et sermone, sive concione expleta, dicatur Credo, vel, si non sit dicendum, cantetur Offertorium.
7 Cum vero in Symbolo cantatum fuerit: Et incarnátus est, Diaconus accepta Bursa de Credentia, ambabus manibus eam defert elevatam cum solitis reverentiis ad medium Altaris, in quo explicat Corporale, et revertitur ad Celebrantem. Cum non dicitur Credo, Subdiaconus defert Bursam simul cum Calice, ut infra dicetur.
8 Si quandoque Celebrans cantat Missam sine Diacono et Subdiacono, Epistolam cantet in loco consueto aliquis Lector Superpelliceo indutus, qui in fine non osculatur manum Celebrantis ; Evangelium autem cantat ipse Celebrans ad cornu Evangelii, qui et in fine Missae cantet Ite, Missa est, vel Benedicámus Dómino, aut Requiéscant in pace, pro temporis diversitate.


VI I - De Offertorio, et aliis usque ad Canonem

DICTO Symbolo, vel, si non sit dicendum, post Evangelium Celebrans osculatur Altare in medio, et junctis manibus ante pectus ibidem a manu sinistra ad dexteram (ut dictum est supra) , vertit se ad populum, et extendens ac jungens manus dicit: Dóminus vobíscum, et junctis manibus revertitur per eamdem viam ad medium Altaris, ubi extendens et jungens manus, caputque Cruci inclinans, dicit Orémus: tum junctis, ut prius, manibus, dicit Offertorium, et omnia quae usque ad finem Missae in medio Altaris dicenda sunt, dicit ibidem stans versus ad Altare, nisi ubi aliter ordinatur.
2 Dicto Offertorio, discooperit Calicem et ad cornu Epistolae sistit, et manu dextera amovet parvam Pallam desuper Hostiam, accipit Patenam cum Hostia, et ambabus manibus usque ad pectus eam elevatam tenens, oculis ad Deum elevatis, et statim demissis, dicit: Súscipe, sancte Pater, etc.
3 Si fuerint aliae Hostiae non super Patenam, sed super Corporale, vel in alio Calice, seu vase pro Communione populi consecrandae, Calicem illum, seu vas dextera discooperit, et intentionem suam etiam ad illas offerendas et consecrandas dirigens, dicit ut supra: Súscipe, etc. ut in Ordine Missae. Quo dicto, Patenam utraque manu tenens, cum ea facit signum Crucis super Corporale, et deponit Hostiam circa medium anterioris partis Corporalis ante se, et Patenam ad manum dexteram aliquantulum subtus Corporale ; quam, exterso Calice, ut dicetur, cooperit Purificatorio. Si autem adsit vas seu Calix cum aliis Hostiis, ipsum cooperit alia Patena, vel Palla.
4 Deinde in cornu Epistolae accipit Calicem, Purificatorio extergit, et sinistra tenens illius nodum, accipit ampullam vini de manu ministri (qui osculatur ipsam ampullam, non autem manum Celebrantis) et ponit vinum in Cali cem. Deinde eodem modo tenens Calicem, producit signum Crucis super ampullam aquae, et dicit: Deus, qui humánae substántiae, et infundens parum aquae in Calicem prosequitur: Da nobis per hujus aquae et vini mystérium, etc. Si vero celebrat pro Defunctis, non facit signum Crucis super aquam, sed imponit absque benedictione, dicens Orationem ut supra.
5 Imposita aqua in Calice et finita Oratione praedicta, accipit manu dextera Calicem discoopertum ; et stans ante medium Altaris, ipsum ambabus manibus elevatum ten ens, videlicet cum sinistra pedem, cum dextera autem nodum infra cuppam, intentis ad Deum oculis offert, dicens: Offérimus tibi, Dómine, etc. Qua Oratione dicta, facit signum Crucis cum Calice super Corporale, et ipsum in medio post Hostiam collocat, et Palla cooperit. Deinde junctis manibus super Altare positis, aliquantulum inclinatus dicit secreto: In spíritu humilitátis, etc. Postea erectus, elevans oculos, manusque expandens easque in altum porrectas, statim jungens ante pectus (quod semper facit quando aliquid est benedicturus) dicit: Veni, sanctificátor, etc. Cum dicit: et bénedic, signat manu dextera communiter super Hostiam et Calicem, sinistra posita super Altare.
6 Tum junctis ante pectus manibus, accedit ad cornu Epistolae, ubi stans, ministro aquam fundente, lavat manus, idest, extremitates digitorum pollicis et indicis, dicens Psalmum: Lavábo inter innocéntes, cum Glória Patri, etc. ; qui versus Glória Patri praetermittitur in Missis Defunctorum, et in Missis de Tempore a Dominica de Passione usque ad Sabbatum sanctum exclusive.
7 Celebrans, lotis manibus, eas tergit, et, illis ante pectus junctis, revertitur ad medium Altaris, ubi stans, oculosque ad Deum elevans, et statim demittens, manibus junctis super Altare, aliquantulum inclinatus, dicit secreto Orationem: Súscipe, sancta Trínitas, etc. Qua dicta, manibus hinc inde extensis et super Altare positis, osculatur illud in medio ; tum, junctis manibus ante pectus, demissisque oculis ad terram, a sinistra manu ad dexteram vertit se ad populum , et versus eum extendens et jungens manus, dicit voce aliquantulum elata: Oráte, fratres, et secreto prosequens: ut meum ac vestrum sacrifícium, etc. perficit circulum, revertens, junctis manibus ante pectus, a manu dextera ad medium Altaris. Et responso a ministro, vel a circumstantibus: Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis, etc. (alioquin per seipsum, dicens: Sacrifícium de mánibus meis), ipse Celebrans submissa voce dicit: Amen. Et manibus ante pectus extensis, ut fit ad Orationem, stans in medio Altaris versus librum, dicit absolute sine Orémus et sine alia interpositione Orationem, vel Orationes secretas. Cum dicit Per Dóminum, jungit manus: cum dicit Jesum Christum, caput inclinat: quod facit in prima Oratione, et in ultima, si plures sint dicendae.
8 Pervento autem in conclusione ultimae Secretae ad verba illa: Per ómnia saécula saeculórum exclusive, Sacerdos stans in medio Altaris, depositis super eo manibus hinc inde extensis, dicit convenienti et intelligibili voce Praefationem. Cum dicit: Sursum corda, elevat manus hinc inde extensas usque ad pectus ; ita ut palma unius manus respiciat alteram. Cum dicit: Grátias agámus Dómino, jungit manus ; cum dicit: Deo nostro, oculos elevat, et statim Cruci caput inclinat. Responso: Dignum et justum est, elevatis et extensis ut prius manibus, prosequitur Praefationem propriam, vel communem, ut tempus requirit. Cum dicit: Sanctus, junctis ante pectus manibus, et inclinatus voce mediocri prosequitur, ministro interim parvam campanulam pulsante. Cum dicit: Benedíctus qui venit in nómine Dómini, etc. erigit se, et signum Crucis sibi pr oducit a fronte ad pectus.
9 In Missa solemni dicto Orémus, Diaconus et Subdiaconus accedunt ad Altare in cornu Epistolae ; Diaconus amovet Calicem, si est in Altari, vel, si est in Credentia, ut magis decet, accipit eum de manu Subdiaconi, qui illum cum Pa tena et Hostia, coopertum Palla et Velo a collo sibi pendente manu sinistra tenens, et alteram manum superponens Velo, ne aliquid decidat, de Credentia detulit, comitatus ab Acolytho ampullas vini et aquae portante ; ipse Diaconus Calicem detegit, et dat Patenam cum Hostia Celebranti, osculando ejus manum: Subdiaconus extergit Calicem Purificatorio ; Diaconus, accepta ampulla vini de manu Subdiaconi, imponit vinum in Calice: Subdiaconus interim ampullam aquae ostendens Celebranti, dicit: Benedícite, Pater reverénde ; qui facto versus eam signo Crucis, dicit Orationem: Deus, qui humánae, etc., interim Subdiaconus infundit paululum aquae in Calicem ; Diaconus illum Celebranti dat, et pedem Calicis tangens, seu brachium dexterum Celebrantis sustentans, cum eo dicit: Offérimus tibi, Dómine, etc., quem postea positum in Altari, ut supra, Palla cooperit. Subdiacono deinde stanti in cornu Epistolae ponit in dextera manu Patenam, quam cooperit extremitate Veli ab ejus humero pendentis: qui vadit post Celebrantem ant e medium Altaris, et, facta genuflexione, ibi stat, sustinens eam elevatam usque ad finem Orationis Dominicae, ut dicetur. In Missis autem Defunctorum et in Feria VI Parasceve, Patena non tenetur a Subdiacono.
10 Dicto Veni, sanctificátor, ut supra, Celebrans, ministrante Diacono naviculam, et dicente: Benedícite, Pater reverénde, ponit incensum in thuribulum, dicens: Per intercessiónem, etc. ut in Ordine Missae. Deinde accepto thuribulo per manum Diaconi, nullam tunc faciens Cruci reverentiam, incensat obl ata, ter ducens thuribulum super Calicem et Hostiam simul in modum crucis, et ter circum Calicem et Hostiam, scilicet bis a dextera ad sinistram, et semel a sinistra ad dexteram (Diacono interim pedem Calicis tenente manu dextera) , dispensans verba in qua libet incensatione hoc modo. In prima incensatione: Incénsum istud. In secunda: a te benedíctum. In tertia: ascéndat ad te, Dómine. In quarta: et descéndat super nos. In quinta et sexta: misericórdia tua. Deinde facta reverentia, incensat Crucem et Alt are, ut dictum est supra, assistente eodem Diacono, interim dicens: Dirigátur, Dómine, orátio mea, etc. ; et cum incensatur Crux, Diaconus amovet Calicem ad partem Epistolae, et, incensata Cruce, reponit in loco suo. Cum reddit thuribulum Diacono, dicit: Accéndat in nobis, etc. Et incensatur ab eo: deinde Diaconus incensat Chorum, et postremo Subdiaconum tenentem Patenam, et ipse Diaconus incensatur a Thuriferario, et Thuriferarius postea incensat Acolythos et populum. Celebrans, postquam incensatus fueri t, lavat manus, ministrantibus Acolythis ampullam aquae, cum pelvicula et manutergio.
11 Cum dicitur Praefatio, Diaconus et Subdiaconus stant retro post Celebrantem: et paulo antequam dicatur Sanctus, accedunt ad Altare, ubi cum Celebrante hinc inde dicunt Sanctus, et quae sequuntur usque ad Canonem. Deinde Diaconus accedit ad sinistram Celebrantis, ei assistens dum dicitur Canon, nisi alius Sacerdos assistat, quia tunc ipse staret ad dexteram aliquantulum post Celebrantem. Subdiaconus vero tunc stat post Celebrantem.


Missale Romanum 1957