Missale Romanum 1957


IN CELEBRATIONE MISSARUM

OCCURRENTIBUS

I

SACERDOS celebraturus omnem adhibeat diligentiam, ne desit aliquid ex requisitis ad Sacramentum Eucharistiae conficiendum. Potest autem defectus contingere ex parte materiae consecrandae, et ex parte formae adhibendae, et ex parte Ministri conficientis. Quidquid enim horum deficit, scilicet materia debita, forma cum intentione, et Ordo Sacerdotalis in conficiente, non conficitur Sacramentum. Et his exsistentibus, quibuscumque aliis deficientibus, verita s adest Sacramenti. Alii vero sunt defectus, qui in Missae celebratione occurrentes, etsi veritatem Sacramenti non impediant, possunt tamen aut cum peccato, aut cum scandalo contingere.


II - De defectibus Materiae

DEFECTUS ex parte materiae possunt contingere, si aliquid desit ex iis quae ad ipsam requiruntur. Requiritur enim, ut sit panis triticeus et vinum de vite: et ut hujusmodi materia consecranda, in actu consecrationis, sit coram Sacerdote.


III - De defectu Panis

SI panis non sit triticeus, vel, s i triticeus, admixtus sit granis alterius generis in tanta quantitate ut non maneat panis triticeus, vel sit alioqui corruptus, non conficitur Sacramentum.
2 Si sit confectus de aqua rosacea, vel alterius distillationis, dubium est an conficiatur.
3 Si coeperit corrumpi, sed non sit corruptus ; similiter si non sit azymus, secundum morem Ecclesiae Latinae, conficitur, sed conficiens graviter peccat.
4 Si Celebrans ante consecrationem advertit Hostiam esse corruptam, aut non esse triticeam ; remota illa Hostia, aliam ponat, et facta oblatione, saltem mente concepta, prosequatur ab eo loco ubi desivit.
5 Si id adverterit post consecrationem, etiam post illius Hostiae sumptionem, posita alia, faciat oblationem, ut supra, et a consecratione incipiat, scilicet ab illis verbis: Qui prídie quam paterétur ; et illam priorem si non sumpsit, sumat post sumptionem Corporis et Sanguinis, vel alii sumendam tradat, vel alicubi reverenter conservet. Si autem sumpserit, nihilominus sumat eam, quam consecravit: quia praeceptum d e perfectione Sacramenti, majoris est ponderis, quam quod a jejunis sumatur.
6 Quod si hoc contingat post sumptionem Sanguinis, apponi debet rursus novus panis et vinum cum aqua ; et, facta prius oblatione, ut supra, Sacerdos consecret, incipiendo ab illis verbis: Qui prídie ; ac statim sumat utrumque, et prosequatur Missam, ne Sacramentum remaneat imperfectum, et ut debitus servetur ordo.
7 Si Hostia consecrata dispareat, vel casu aliquo, ut vento aut miraculo, vel ab aliquo animali accepta, et nequeat reperiri ; tunc altera consecretur ab eo loco incipiendo: Qui prídie quam paterétur, facta ejus prius oblatione, ut supra.


IV - De defectu Vini

SI vinum sit factum penitus acetum, vel penitus putridum, vel de uvis acerbis seu non maturis expressum, vel ei admixtum tantum aquae, ut vinum sit corruptum ; non conficitur Sacramentum.
2 Si vinum coeperit acescere, vel corrumpi, vel fuerit aliquantulum acre, vel mustum de uvis tunc expressum, vel non fuerit admixta aqua, vel fuerit admixta aqua rosacea seu alteri us distillationis, conficitur Sacramentum, sed conficiens graviter peccat.
3 Si Celebrans ante consecrationem Sanguinis, quamvis post consecrationem Corporis, advertat aut vinum, aut aquam, aut utrumque non esse in Calice ; debet statim apponere vinum cum aqua, et facta oblatione, ut supra, consecrare: incipiendo ab illis verbis: Símili modo, etc.
4 Si post verba consecrationis advertat vinum non fuisse positum, sed aquam ; deposita aqua in aliquod vas, iterum vinum cum aqua ponat in Ca1ice, et consecret, resumendo a verbis praedictis: Símili modo, etc.
5 Si hoc advertat post sumptionem Corporis, vel hujusmodi aquae, apponat aliam Hostiam iterum consecrandam, et vinum cum aqua in Calice, offerat utrumque, et consecret, et sumat, quamvis non sit jejunus. Vel , si Missa celebretur in loco publico, ubi plures adsint, ad evitandum scandalum poterit apponere vinum cum aqua, et facta oblatione ut supra, consecrare, ac statim sumere, et prosequi cetera.
6 Si quis percipiat ante consecrationem, vel post consecrationem, totum vinum esse acetum, vel alias corruptum: idem servetur quod supra, ac si deprehenderet non esse positum vinum, vel solam aquam fuisse appositam in Calice.
7 Si autem Celebrans ante consecrationem Calicis advertat, non fuisse appositam aquam: statim ponat eam, et proferat verba consecrationis. Si id advertat post consecrationem Calicis: nullo modo apponat, quia non est de necessitate Sacramenti.
8 Si materia quae esset apponenda, ratione defectus vel panis vel vini, non posset ullo modo haberi: si id sit ante consecrationem Corporis, ulterius procedi non debet: si post consecrationem Corporis, aut etiam vini, deprehenditur defectus alterius speciei, altera jam consecrata: tunc, si nullo modo haberi possit, procedendum erit, et Missa absolvenda, ita tamen, ut praetermittantur verba et signa, quae pertinent ad speciem deficientem. Quod si exspectando aliquamdiu haberi possit: exspectandum erit, ne sacrificium remaneat imperfectum.


V - De defectibus Formae

DEFECTUS ex parte formae possunt contingere, si aliquid desit ex iis quae ad integritatem verborum in ipsa consecratione requiruntur. Verba autem consecrationis, quae sunt forma hujus Sacramenti, sunt haec: Hoc est enim Corpus meum. Et: Hic est enim Calix Sánguinis mei, novi et aetérni testaménti: mystérium fídei: qui pro vobis et pro multis effundétur in remissiónem peccatórum. Si quis autem aliquid diminueret, vel immutaret de forma consecrationis Corporis et Sanguinis, et in ipsa verborum immutatione verba idem non significarent, non conficeret Sa cramentum. Si vero aliquid adderet, quod significationem non mutaret, conficeret quidem, sed gravissime peccaret.
2 Si Celebrans non recordetur se dixisse ea quae in consecratione communiter dicuntur, non debet propterea turbari. Si tamen certo ei constet, se omississe aliquid eorum quae sunt de necessitate Sacramenti, id est, formam consecrationis, seu partem: resumat ipsam formam, et cetera prosequatur per ordinem. Si vero valde probabiliter dubitet, se aliquid essentiale omisisse: iteret formam saltem su b tacita conditione. Si autem non sunt de necessitate Sacramenti, non resumat, sed procedat ulterius.


VI - De defectibus Ministri

DEFECTUS ex parte Ministri possunt contingere quoad ea quae in ipso requiruntur. Haec autem sunt: In primis intentio, deinde dispositio animae, dispositio corporalis, dispositio vestimentorum, dispositio in ministerio ipso quoad ea quae in ipso possunt occurrere.


VII - De defectu Intentionis

SI quis non intendit conficere, sed delusorie aliquid agere: item si aliquae Hostiae ex oblivione remaneant in Altari, vel aliqua pars vini, vel aliqua Hostia lateat, cum non intendat consecrare nisi quae videt: item si quis habeat coram se undecim Hostias, et intendat consecrare solum decem, non determinans quas decem intendit: in his casibus non consecrat, quia requiritur intentio. Secus, si putans quidem esse decem, tamen omnes voluit consecrare quas coram se habebat: nam tunc omnes erunt consecratae: atque ideo quilibet Sacerdos talem semper intentionem habere deberet, scilicet consecrandi eas omnes quas ante se ad consecrandum positas habet.
2 Si Sacerdos putans se tenere unam Hostiam, post consecrationem invenerit fuisse duas simul junctas, in sumptione sumat simul utramque. Quod si deprehendat post sumptionem Corporis et Sanguinis aut etiam post ablutionem, reliquias aliquas relictas consecratas, eas sumat, sive parvae sint sive magnae, quia ad idem sacrificium spectant.
3 Si vero relicta sit Hostia integra consecrata, eam in Tabernaculo cum aliis reponat: si hoc fieri nequit, sequenti Sacerdoti ibi celebraturo, in Altari supra Corporale decenter opertam, sumendam una cum altera quam est consecraturus, relinquat: vel, si neutrum horum fieri possit, in ipso Calice seu Patena decenter conservet, quousque vel in Tabernaculo reponatur, vel ab altero sumatur ; quod si non habeat quomodo honeste conservetur, potest eam ipsemet sumere.
4 Si intentio non sit actualis in ipsa consecratione propter evagationem mentis, sed virtualis, cum accedens ad Altare intendat facere quod facit Ecclesia, conficitur Sacramentum, etsi curare debet Sacerdos, ut etiam actualem intentionem adhibeat.


VIII - De defectibus Dispositionis Animae

SI quis suspensus, excommunicatus, degradatus, irregularis, vel alias canonice impeditus celebret, conficit quidem Sacramentu m, sed gravissime peccat, tam propter Communionem, quam indigne sumit, quam propter exsecutionem Ordinum, quae sibi erat interdicta.
2 Si quis habens copiam Confessoris celebret in peccato mortali, graviter peccat.
3 Si quis autem in casu necessitatis, non habens copiam Confessoris, in peccato mortali absque contritione celebret, graviter peccat. Secus, si conteratur: debet tamen, cum primum poterit, confiteri.
4 Si in ipsa celebratione Missae Sacerdos recordetur, se esse in peccato mortali, conteratur cum proposito confitendi, et satisfaciendi.
5 Si recordetur, se esse excommunicatum, vel suspensum, aut locum esse interdictum, similiter conteratur cum proposito petendi absolutionem. Ante consecrationem autem in supradictis casibus, si non timetur scandalum, debet Missam incoeptam deserere.


IX - De defectus Dispositionis Corporis

SI quis non est jejunus post mediam noctem, non potest communicare nec celebrare, salvis casibus a jure admissis, juxta Constitutionem Apostolicam « Christus Dominus », die 6 Januarii 1953.
2 Si autem ante mediam noctem cibum aut potum sumpserit, etiamsi postmodum non dormierit, nec sit digestus, non peccat: sed ob perturbationem mentis, ex qua devotio tollitur, consulitur aliquando abstinendum.
3 Si reliquiae cibi remanentes in ore transglutiantur, non impediunt Communionem, cum non transglutiantur per modum cibi, sed per modum sa1ivae.
4 Si plures Missas in una die continuo celebret, in unaquaque Missa abluat digitos in aliquo vase mundo, et in ultimo tantum percipiat purificationem. Si plures Missas in una die cum intermissione celebret, potest in prioribus Missis, duas ablutiones a rubricis praescriptas sumere, sed tantum adhibita aqua.
Si vero Sacerdos, qui bis vel ter Missam celebrare debet, per inadvertentiam vinum quoque in ablutione sumat, non vetatur quominus secundam et tertiam Missam celebret.
5 Si praecesserit pollutio nocturna, quae causata fuerit ex praecedenti cogitatione, quae sit peccatum mortale, vel evenerit propter nimiam crapulam, abstinendum est a Communione et celebratione, nisi aliud Confessario vide atur. Si dubium est, an in praecedenti cogitatione fuerit peccatum mortale, consulitur abstinendum, extra tamen casus necessitatis. Si autem certum est, non fuisse in illa cogitatione peccatum mortale, vel nullam fuisse cogitationem, sed evenisse ex natural i causa aut ex diabolica illusione, potest communicare et celebrare, nisi ex illa corporis commotione tanta evenerit perturbatio mentis, ut abstinendum videatur.


X - De defectibus

in Ministerio ipso occurrentibus

POSSUNT etiam defectus occurrere in ministerio ipso, si aliquid ex requisitis ad illud desit: ut, si celebretur in loco non sacro, vel non deputato ab Episcopo, vel in Altari non consecrato, vel tribus mappis non cooperto ; si non adsint luminaria cerea ; si non sit tempus debitum celebrandi, quod est ab una hora ante auroram ad unam horam post meridiem communiter ; si Celebrans saltem Matutinum cum Laudibus non dixerit ; si omittat aliquid ex vestibus sacerdotalibus ; si vestes sacerdotales et mappae non sint ab Episcopo, vel ab alio hanc habente potestatem benedictae ; si non adsit Clericus, vel alius deserviens in Missa, vel adsit qui deservire non debet, ut mulier ; si non adsit Calix cum Patena convenien s, cujus cuppa debet esse aurea vel argentea vel stannea, non aerea vel vitrea ; si Corporalia non sint munda, quae debent esse ex lino, nec serico in medio ornata, et ab Episcopo vel ab alio hanc habente potestatem benedicta, ut etiam superius dictum est: si celebret capite cooperto sine dispensatione: si non adsit Missale, licet memoriter sciret Missam, quam intendit dicere.
2 Si, Sacerdote celebrante, violetur Ecclesia ante Canonem, dimittatur Missa: si post Canonem, non dimittatur. Si timeatur incursus hostium, vel alluvionis, vel ruina loci ubi celebratur, ante consecrationem dimittatur Missa ; post consecrationem vero Sacerdos accelerare poterit sumptionem Sacramenti, omissis omnibus aliis.
3 Si Sacerdos ante consecrationem graviter infirmetur, vel in syncopen inciderit aut moriatur, praetermittitur Missa. Si post consecrationem Corporis tantum, ante consecrationem Sanguinis, vel utroque consecrato id accidit, Missa per alium Sacerdotem expleatur ab eo loco ubi ille desiit, et in casu necessitatis etiam per non jejunum. Si autem non obierit, sed fuerit infirmus, adeo tamen ut possit communicare, et non adsit alia Hostia consecrata, Sacerdos qui Missam supplet, dividat Hostiam, et unam partem praebeat infirmo, aliam ipse sumat. Si autem semiprolata forma C orporis obiit Sacerdos, quia non est facta consecratio, non est necesse ut Missa per alium suppleatur. Si vero obierit semiprolata forma Sanguinis, tunc alter prosequatur Missam, et super eumdem Calicem repetat integram formam ab eo loco: Símili modo, postquam cenátum est ; vel posset super alium Calicem praeparatum integram formam proferre, et Hostiam primi Sacerdotis, et Sanguinem a se consecratum sumere, ac deinde Calicem relictum semiconsecratum.
4 Si quis extra hujusmodi casus necessitatis integra Sacramenta non sumpserit, gravissime peccat.
5 Si musca, vel aranea, vel aliquid aliud ceciderit in Calicem ante consecrationem, projiciat vinum in locum decentem, et aliud ponat in Calicem, misceat parum aquae, offerat, ut supra, et prosequatur Missam: si pos t consecrationem ceciderit musca aut aliquid ejusmodi, et fiat nausea Sacerdoti, extrahat eam, et lavet cum vino, finita Missa comburat, et combustio ac lotio hujusmodi in sacrarium projiciatur. Si autem non fuerit ei nausea nec ullum periculum timeat, su mat cum Sanguine.
6 Si aliquid venenosum ceciderit in Calicem, vel quod provocaret vomitum, vinum consecratum reponendum est in alio Calice, et aliud vinum cum aqua apponendum denuo consecrandum ; et, finita Missa, Sanguis repositus in panno lineo, vel stup pa tamdiu servetur, donec species vini fuerint desiccatae, et tunc stuppa comburatur, et combustio in sacrarium projiciatur.
7 Si aliquid venenatum contigerit Hostiam consecratam, tunc alteram consecret, et sumat eo modo quo dictum est, et illa servetur in Tabernaculo, loco separato, donec species corrumpantur, et corruptae deinde mittantur in sacrarium.
8 Si sumendo Sanguinem, particula remanserit in Calice, digito ad labium Calicis eam adducat, et sumat ante purificationem, vel infundat vinum, et sumat.
9 Si Hostia ante consecrationem inveniatur fracta, nisi populo evidenter appareat, talis Hostia consecretur: si autem scandalum populo esse possit, alia accipiatur et offeratur: quod si illius Hostiae jam erat facta oblatio, eam post ablutionem sumat. Quod si ante oblationem Hostia appareat confracta, accipiatur altera integra, si citra scandalum aut longam moram fieri poterit.
10 Si propter frigus, vel negligentiam Hostia consecrata dilabatur in Calicem, propterea nihil est reiterandum ; sed Sacerdos Missam prosequatur, faciendo caeremonias et signa consueta cum residua parte Hostiae quae non est madefacta Sanguine, si commode potest. Si vero tota fuerit madefacta, non extrahat eam, sed omnia dicat, omittendo signa, et sumat pariter Corpus et Sanguinem, signans se cum Calice, et dicens: Corpus et Sanguis Dómini nostri, etc.
11 Si in hieme Sanguis congeletur in Calice, involvatur Calix pannis calefactis: si id non proficeret, ponatur in ferventi aqua prope Altare, dummodo in Calicem non intret, donec liquefiat.
12 Si per negligentiam aliquid de Sanguine Christi ceciderit, si quidem super terram seu super tabulam, lingua lambatur, et locus ipse radatur quantum satis est, et abrasio comburatur ; cinis vero in sacrarium recondatur. Si vero super lapidem Altaris ceciderit, sorbeat Sacerdos stillam, et locus bene abluatur, et ablutio in sacrarium projiciatur. Si super linteum Altaris et ad aliud linteum stilla pervenerit ; si usque ad tertium: linteamina ter abluantur ubi stilla ceciderit, Calice supposito, et aqua ablutionis in sacrarium projiciatur. Quod si in ipso solum Corporali, aut si in vestibus ipsis Sacerdotalibus ceciderit, debet similiter ablui, et ablutio in sacrarium projici. Si in substrato pedibus panno, vel tapeto, bene abluatur, ut supra.
13 At si contingat totum Sanguinem post consecrationem effundi, si quidem aliquid vel parum remansit, illud sumatur, et de effuso reliquo Sanguine fiat, ut dictum est. Si vero nihil omnino remansit, ponat iterum vinum et aquam, et consecret ab eo loco: Símili modo, postquam cenátum est, etc. facta prius tamen Calicis oblatione, ut supra.
14 Si Sacerdos evomat Eucharistiam, si species integrae appareant, reverenter sumantur, nisi nausea fiat: tunc enim species consecratae caute separentur, et in aliquo loco sacro reponan tur, donec corrumpantur, et postea in sacrarium projiciantur. Quod si species non appareant, comburatur vomitus, et cineres in sacrarium mittantur.
15 Si Hostia consecrata, vel aliqua ejus particula dilabatur in terram, reverenter accipiatur, et locus ubi cecidit, mundetur et aliquantulum abradatur, et pulvis seu abrasio hujusmodi in sacrarium immittatur. Si ceciderit extra Corporale in mappam, seu alio quovis modo in aliquod linteum, mappa vel linteum hujusmodi diligenter lavetur, et lotio ipsa in sacrari um effundatur.
16 Possunt etiam defectus in ministerio ipso occurrere, si Sacerdos ignoret ritus et caeremonias ipsas in eo servandas, de quibus omnibus in superioribus Rubricis copiose dictum est.



PRAEPARATIO AD MISSAM


PRO OPPORTUNITATE SACERDOTIS FACIENDA


Quilibet Sacerdos, ex concessione Pii Pp. XI sub die 3 Octobris 1936, lucrari potest: Indulgentiam quinque annorum, si ante Missae celebrationem recitet Psalmos 83, 84, 85, 115 et 129 cum adnexa Antiphona, Versiculis et Orémus, ut infra ; plenariam, si per integrum mensem praedictas preces quotidie recitaverit, additis confessione sacramentali et oratione ad Summi Pontificis mentem.

Ant. Ne reminiscáris, * Dómine, delícta nostra vel paréntum nostrórum, neque vindíctam sumas de peccátis nostris. (T. P. Allelúja.)
Quae Antiphona in Duplicibus tantum duplicatur.

Psalmus 83


QUAM dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: * concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
Cor meum, et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum.
Etenim passer invénit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
Altária tua, Dómine virtútum: * Rex meus, et Deus meus.
Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: * in saécula saeculórum laudábunt te.
Beátus vir, cujus est auxílium abs te: * ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum in loco, quem pósuit.
Etenim benedictiónem dabit legislátor, ibunt de virtúte in virtútem: * vidébitur Deus deórum in Sion.
Dómine, Deus virtútum, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe, Deus Jacob.
Protéctor noster, áspice, Deus: * et réspice in fáciem Christi tui:
Quia mélior est dies una in átriis tuis, * super míllia.
Elégi abjéctus esse in domo Dei mei: * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
Quia misericórdiam, et veritátem díligit Deus: * grátiam et glóriam dabit Dóminus.
Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: * Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.
Glória Patri.

Psalmus 84


BENEDIXÍSTI, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Jacob.
Remisísti iniquitátem plebis tuae: * operuísti ómnia peccáta eórum.
Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuae.
Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
Numquid in aetérnum irascéris nobis ? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem ?
Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua laetábitur in te.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
Et super sanctos suos: * et in eos qui convertúntur ad cor.
Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * justítia et pax osculátae sunt.
Véritas de terra orta est: * et justítia de caelo prospéxit.
Etenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
Justítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
Glória Patri.

Psalmus 85


INCLÍNA, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: * quóniam inops, et pauper sum ego.
Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: * laetífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
Quóniam tu, Dómine, suávis, et mitis: * et multae misericórdiae ómnibus invocántibus te.
Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam: * et inténde voci deprecatiónis meae.
In die tribulatiónis meae clamávi ad te: * quia exaudísti me.
Non est símilis tui in diis, Dómine: * et non est secúndum ópera tua.
Omnes Gentes quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine: * et glorificábunt nomen tuum.
Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: * tu es Deus solus.
Deduc me, Dómine, in via tua, et ingrédiar in veritáte tua: * laetétur cor meum ut tímeat nomen tuum.
Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, * et glorificábo nomen tuum in aetérnum:
Quia misericórdia tua magna est super me: * et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.
Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quaesiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt te in conspéctu suo.
Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, * pátiens, et multae misericórdiae, et verax.
Réspice in me, et miserére mei, * da impérium tuum púero tuo: et salvum fac fílium ancíllae tuae.
Fac mecum signum in bónum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: * quóniam tu, Dómine, adjuvísti me, et consolátus es me.
Glória Patri.

Psalmus 115


CRÉDIDI, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis.
Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax.
Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quae retríbuit mihi ?
Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus:
O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllae tuae.
Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus: * in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem.
Glória Patri.

Psalmus 129


DE profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
Fiant aures tuae intendéntes, * in vocem deprecatiónis meae.
Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit ?
Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.
A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
Glória Patri.

Deinde repetitur:

Ant. Ne reminiscáris, Dómine, delícta nostra vel paréntum nostrórum, neque vindíctam sumas de peccátis nostris. (T. P. Allelúja.)

Postea Sacerdos dicit:

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster.
V/. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R/. Sed líbera nos a malo.
V/. Ego dixi: Dómine, miserére mei.
R/. Sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
V/. Convértere, Dómine, aliquántulum.
R/. Et deprecáre super servos tuos.
V/. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos.
R/. Quemádmodum sperávimus in te.
V/. Sacerdótes tui induántur justítiam.
R/. Et Sancti tui exsúltent.
V/. Ab occúltis meis munda me, Dómine.
R/. Et ab aliénis parce servo tuo.
V/. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus.


AURES tuae pietátis, mitíssime Deus, inclína précibus nostris, et grátia Sancti Spíritus illúmina cor nostrum: ut tuis mystériis digne ministráre, teque aetérna caritáte dilígere mereámur.

DEUS, cui omne cor patet et omnis volúntas lóquitur, et quem nullum latet secrétum: purífica per infusiónem Sancti Spíritus cogitatiónes cordis nostri ; ut te perfécte dilígere, et digne laudáre mareámur.

URE igne Sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum, Dómine: ut tibi casto córpore serviámus, et mundo corde placeámus.

MENTES nostras, quaésumus, Dómine, Paráclitus, qui a te procédit, illúminet: et indúcat in omnem, sicut tuus promísit Fílius, veritátem.

ADSIT nobis, quaésumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti: quae et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis.

DEUS, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere ; et de ejus semper consolatióne gaudére.

CONSCIÉNTIAS nostras, quaésumus, Dómine, visitándo purífica: ut véniens Dóminus noster Jesus Christus, Fílius tuus, parátam sibi in nobis invéniat mansiónem: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saécula saeculórum. Amen.



Oratio Sacerdotis ante Missam

Indulgentia trium annorum pro qualibet ex sequentibus orationibus, si in die assignata recitetur. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.


Die Dominica

SUMME Sacérdos et vere Póntifex, qui te obtulísti Deo Patri hóstiam puram et immaculátam in ara crucis pro nobis míseris peccatóribus, qui dedísti nobis carnem tuam ad manducándum et sánguinem tuum ad bibéndum, et posuísti mystérium istud in virtúte Spíritus Sancti tui, dicens: Haec quotiescúmque fecéritis in mei memóriam faciétis, rogo per sánguinem tuum pretiósum, magnum salútis nostrae prétium, rogo per hanc miram et inenarrábilem caritátem, qua nos míseros et indígnos sic amáre dignátus es, ut laváres nos a peccátis nostris in sánguine tuo. Doce me indígnum servum tuum, quem inter cétera dona tua étiam ad offícium sacerdotále vocáre dignátus es, nullis meis méritis, sed sola dignatióne misericórdiae tuae ; doce me, quaeso, per Spíritum Sanctum tuum tantum tractáre mystérium ea reveréntia et honóre, ea devotióne et timóre, quibus opórtet et decet. Fac me per grátiam tuam semper illud de tanto mystério crédere et intellígere, sentíre et fírmiter retinére, dícere et cogitáre quod tibi placet et éxpedit ánimae meae. Intret Spíritus tuus bonus in cor meum, qui sonet ibi sine sono et sine strépitu verbórum ; loquátur omnem veritátem tantórum mysteriórum. Profúnda quippe sunt nimis et sacro tecta velámine. Propter magnam cleméntiam tuam concéde mihi Missárum solémnia puro corde et munda mente celebráre. Líbera cor meum ab immúndis et nefándis, vanis et nóxiis cogitatiónibus. Muni me beatórum Angelórum pia et fida custódia atque fortíssima tutéla, ut hostes ómnium bonórum confúsi discédant. Per virtútem tanti mystérii, et per manum sancti Angeli tui, repélle a me et a cunctis servis tuis duríssimum spíritum supérbiae et cenodóxiae, invídiae et blasphémiae, fornicatiónis et immundítiae, dubietátis et diffidéntiae. Confundántur qui nos persequúntur, péreant illi qui qui pérdere cuncta festínant.


Feria Secunda

REX vírginum, amátor castitátis et integritátis, Deus, caelésti rore benedictiónis tuae exstíngue in córpore meo totum fontem ardéntis libídinis, ut máneat in me tenor totíus castitátis córporis et ánimae. Mortífica in membris meis carnis stímulos omnésque libidinósas commotiónes, et da mihi veram et perpétuam castitátem, cum céteris bonis tuis, quae tibi placent in veritáte ; ut sacrifícium laudis casto córpore et mundo corde quotídie váleam tibi offérre. Quanta enim cordis contritióne et lacrimárum fonte, quanta reveréntia et tremóre, quanta córporis castitáte et ánimae puritáte istud divínum et caeléste sacrifícium est celebrándum, Dómine, ubi caro tua in veritáte súmitur, ubi sanguis tuus in veritáte bíbitur, ubi ima summis conjungúntur, ubi adest sanctórum praeséntia Angelórum, ubi tu es sacérdos et sacrifícium mirabíliter et ineffabíliter constitútus.


Feria Tertia

QUIS digne hoc sacrifícium celebráre potest, nisi tu, omnípotens Deus, offeréntem féceris, dignum ? Scio, Dómine, et vere scio, et idípsum bonitáti tuae confíteor quod non sum dignus accédere ad tantum mystérium propter nímia peccáta et infinítas negligéntias meas. Sed scio, et veráciter credo, ex toto corde meo credo, ore confíteor, quia tu potes me fácere dignum, qui solus potes fácere mundum de immúndo concéptum sémine, et de peccatóribus justos facis et sanctos. Per hanc omnipoténtiam tuam, te rogo, concéde mihi peccatóri hoc caeléste sacrifícium celebráre cum timóre et tremóre, cum cordis puritáte et lacrimárum fonte, cum laetítia spiritáli et caelésti gáudio. Séntiat mens mea dulcédinem beatíssimae praeséntiae tuae, et excúbias sanctórum Angelórum tuórum in circúitu meo.


Feria Quarta

EGO enim, Dómine, memor venerándae passiónis tuae, accédo ad altáre tuum, licet peccátor, ut ófferam tibi sacrifícium, quod tu instituísti et offérri praecepísti in commemoratióne tua pro salúte nostra. Súscipe ego illud, quaeso, summe Deus, pro Ecclésia tua sancta, pro pópulo tuo quem acquisísti sánguine tuo. Et quóniam me peccatórem inter te et eúmdem pópulum tuum, médium esse voluísti, licet in me boni óperis testimónium non agnóscas, offícium saltem dispensatiónis créditae non recúses ; nec, per me indígnum, eórum salútis péreat prétium, pro quibus víctima factus salutáris dignátus es esse redémptio. Prófero ergo, Dómine, si dignéris propítius intuéri, tribulatiónes plébium, perícula populórum, captivórum gémitus, misérias orphanórum, necessitátes peregrinórum, inópiam debílium, desperatiónes languéntium, deféctus senum, suspíria júvenum, vota vírginum, laménta viduárum.


Feria Quinta

TU enim miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quae fecísti. Memoráre quae sit nostra substántia, quia tu Pater noster es, quia tu Deus noster es, ne irascáris satis, neque multitúdinem víscerum tuórum super nos contíneas. Non enim in justificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. Aufer a nobis, Dómine, iniquitátes nostras et ignem Sancti Spíritus in nobis cleménter accénde. Aufer cor lapídeum de carne nostra et da nobis cor cárneum, quod te tímeat, te amet, te díligat, te delectétur, te sequátur, te perfruátur. Orámus, Dómine, cleméntiam tuam, ut seréno famíliam tuam, sacri tui nóminis offícia praestolántem, aspícere dignéris vultu ; et, ut nullíus sit írritum votum, nullíus vácua supplicátio, tu nobis preces súggere, quas ipse audíre propítius et exaudíre delectéris.


Feria Sexta

ROGAMUS te étiam, Pater sancte, et pro spirítibus fidélium defunctórum, ut sit illis salus, sánitas, gáudium et refrigérium hoc magnum pietátis sacraméntum. Deus meus, sit illis hódie magnum et plenum convívium de te pane vivo, qui de caelo descendísti et das vitam mundo, de tua carne sancta et benedícta, Agni vidélicet immaculáti, qui tollit peccáta mundi, quae de sancto et glorióso beátae Vírginis Maríae útero est assúmpta et de Spíritu Sancto concépta ; de illo, inquam, pietátis fonte, qui per lánceam mílitis ex tuo sanctíssimo látere emanávit: ut exínde satiáti, refrigeráti, refécti et consoláti, exsúltent in laude et glória tua. Peto cleméntiam tuam, ut descéndat super panem et cálicem plenitúdo tuae benedictiónis, et sanctificátio tuae divinitátis. Descéndat étiam, Dómine, illa Sancti Spíritus tui invisíbilis incomprehensibilísque majéstas, sicut quondam in patrum hóstias descendébat ; qui et oblatiónes nostras corpus et sánguinem tuum effíciat, et me indígnum sacerdótem tuum dóceat tantum tractáre mystérium cum cordis puritáte et lacrimárum fonte, cum reveréntia et tremóre, ita ut plácide et benígne suscípias sacrifícium de mánibus meis, ad salútem ómnium tam vivórum quam et defunctórum.


Sabbato

ROGO te, Dómine, per ipsum sacrosánctum mystérium córporis et sánguinis tui, quo quotídie in Ecclésia tua páscimur et potámur, ablúimur et sanctificámur, atque uníus summae divinitátis partícipes effícimur. Da mihi virtútes tuas sanctas, quibus replétus bona consciéntia ad altáre tuum accédam, ita ut haec caeléstia sacraménta efficiántur mihi salus et vita. Tu enim dixísti ore tuo sancto et benedícto: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Qui mandúcat me vivit propter me. Ipse manet in me et ego in eo. Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum. Panis dulcíssime, sana palátum cordis mei, ut séntiam suavitátem amóris tui. Sana eum ab omni languóre, ut nullam praeter te séntiam dulcédinem, nullum praeter te quaeram amórem, nullam praeter te amem pulchritúdinem. Panis candidíssime, habens omne delectaméntum et omnem sapórem, qui nos semper réficis et in te numquam déficis, cómedat te cor meum, et dulcédine sapóris tui repleántur víscera ánimae meae. Mandúcat te Angelus pleno ore: mandúcet te peregrínus homo pro módulo suo, ne defícere possit in via, tali recreátus viático. Panis sancte, panis vive, panis pulcher, panis munde, qui descendísti de caelo et das vitam mundo, veni in cor meum, et munda me ab omni inquinaménto carnis et spíritus. Intra in ánimam meam. Sana et sanctífica me intérius et extérius. Esto tutámen et contínua salus ánimae et córporis mei. Repélle a me insidiántes mihi hostes. Recédant procul a poténtia praeséntiae tuae, ut, foris et intus munítus per te recto trámite ad regnum tuum pervéniam, ubi non in mystériis, sicut in hoc témpore ágitur, sed fácie ad fáciem te vidébimus, cum tradíderis regnum Deo et Patri, et Deus eris ómnia in ómnibus. Tunc enim me de te satiábis satietáte mirífica, ita ut neque esúriam, neque sítiam in aetérnum. Amen.



Missale Romanum 1957