Missale Romanum 1957


TRINITATIS

Duplex I classis



Introitus Tob. 12, 6
BENEDÍCTA sit sancta Trínitas, atque indivísa únitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam. Ps. 8, 2 Dómine Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra ! V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis in confessióne verae fídei, aetérnae Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia majestátis adoráre unitátem: quaésumus ; ut ejúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis. Per Dóminum.

Deinde fit Commemoratio de Dominica prima post Pentecosten.

Oratio


DEUS, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et quia sine te nihil potest mortális infírmitas, praesta auxílium grátiae tuae ; ut in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 11, 33-36


O ALTITÚDO divitiárum sapiéntiae et sciéntiae Dei: quam incomprehensibília sunt judícia ejus, et investigábiles viae ejus ! Quis enim cognóvit sensum Dómini ? Aut quis consiliárius ejus fuit ? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei ? Quóniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in saécula. Amen.


Graduale Dan. 3, 55-56 Benedíctus es, Dómine, qui intuéris abýssos, et sedes super Chérubim. V/. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto caeli, et laudábilis in saécula.
Allelúja, allelúja. V/. Ibid., 52 Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, et laudábilis in saécula. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 28, 18-20


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Data est mihi omnis potéstas in caelo, et in terra. Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: docéntes eos serváre ómnia quaecúmque mandávi vobis. Et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem saéculi.


Credo.


Offertorium Tob. 12, 6 Benedíctus sit Deus Pater, unigenitúsque Dei Fílius, Sanctus quoque Spíritus: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.


Secreta


SANCTÍFICA, quaésumus, Dómine Deus noster, per tui sancti nóminis invocatiónem, hujus oblatiónis hóstiam: et per eam nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Dóminum.

Pro Dominica Secreta
HÓSTIAS nostras, quaésumus, Dómine, tibi dicátas placátus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Tob. 12, 6 Benedícimus Deum caeli, et coram ómnibus vivéntibus confitébimur ei: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.


Postcommunio


PROFÍCIAT nobis ad salútem córporis et ánimae, Dómine Deus noster, hujus sacraménti suscéptio: et sempitérnae sanctae Trinitátis, ejusdémque indivíduae unitátis conféssio. Per Dóminum.

Pro Dominica Postcommunio
TANTIS, Dómine, repléti munéribus: praesta, quaésumus ; ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus. Per Dóminum.


* In fine Missae legitur Evangelium hujus Dominicae.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 6, 36-42


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est. Nolíte judicáre, et non judicabímini: nolíte condemnáre, et non condemnabímini. Dimíttite, et dimittémini. Date, et dábitur vobis: mensúram bonam, et confértam, et coagitátam, et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. Eádem quippe mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis. Dicébat autem illis et similitúdinem: Numquid potest caecus caecum dúcere ? nonne ambo in fóveam cadunt ? Non est discípulus super magístrum: perféctus autem omnis erit, si sit sicut magíster ejus. Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quae in óculo tuo est, non consíderas ? Aut quómodo potes dícere fratri tuo: Frater, sine, ejíciam festúcam de óculo tuo: ipse in óculo tuo trabem non videns ? Hypócrita, éjice primum trabem de óculo tuo: et tunc perspícies, ut edúcas festúcam de óculo fratris tui.


* Ab hac die usque ad Sabbatum ante Dominicam I Adventus inclusive, in omnibus Missis ritus Semiduplicis vel Simpli cis, tam de Tempore quam de Sanctis, et in Missis votivis quae pro re gravi et publica simul causa non sint, nisi facta fuerit Commemoratio Duplicis, vel cujuslibet Vigiliae, vel Octavae, vel sanctae Mariae in Sabbato, aut Missa fuerit de beata Maria Virgine, vel de aliqua Vigilia, vel de Octava, vel de Omnibus Sanctis, post Commemorationes forte occurrentes, dicuntur Orationes pro diversitate Temporum assignatae, nempe 2a ad poscenda suffragia Sanctorum, A cunctis, 3a ad libitum eligenda. Et in eadem Oratione A cunctis, sicut et in ejus Postcommunione, ad litteram N. exprimitur nomen Titularis propriae Ecclesiae, dummodo Titulus non sit Persona divina, vel Mysterium Domini, aut de ipso Titulo non dicatur Missa, aut facta non sit Commemoratio, aut illius nomen non sit in eadem Oratione A cunctis expressum ; ac nomina sanctorum Angelorum et sancti Joannis Baptistae, si Titulares fuerint, praeponuntur nomini sancti Joseph. In hisce autem omnibus casibus omittuntur verba atque beáto N. Si vero Missa, vel Commemoratio fuerint de sancto Joseph, aut de sanctis Apostolis Petro et Paulo, in Oratione et Postcommunione omittuntur verba quae eos respiciunt.
* In Vigiliis autem, infra Octavas tam privilegiatas quam communes, et in diebus Octavis Simplicibus per idem Tempus occurrent ibus, loco earumdem Orationum, dicitur, juxta Rubricas, 2a Oratio de sancta Maria, Concéde ex Missa de Communi, 3a contra persecutores Ecclesiae, vel pro Papa. Si tamen Vigilia aut Octava fuerit de beata Maria Virgine, vel de Omnibus Sanctis, sicut et in Missis ejusdem beatae Mariae Virginis, et in Missis, in quibus de ea facta sit Commemoratio, necnon in Missa votiva de Omnibus Sanctis, loco Orationis Concéde, dicitur Oratio de Spiritu Sancto.


DOMINICA PRIMA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 12, 6
DÓMINE, in tua misericórdia sperávi: exsultávit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi. Ps. ibid., 1 Usquequo, Dómine, obliviscéris me in finem ? úsquequo avértis fáciem tuam a me ? V/. Glória Patri.


* Dicitur Glória in excélsis in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata, juxta Rubricas ; non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicae praecedentis.


Oratio


DEUS, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et quia sine te nihil potest mortális infírmitas, praesta auxílium grátiae tuae ; ut in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Joánnis Apóstoli.

1 Joann. 4, 8-21


CARÍSSIMI: Deus cáritas est. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas: non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse prior diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. Caríssimi, si sic Deus diléxit nos: et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam. Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas ejus in nobis perfécta est. In hoc cognóscimus, quóniam in eo manémus, et ipse in nobis: quóniam de Spíritu suo dedit nobis. Et nos vídimus, et testificámur, quóniam Pater misit Fílium suum Salvatórem mundi. Quisquis conféssus fúerit, quóniam Jesus est Fílius Dei, Deus i n eo manet, et ipse in Deo. Et nos cognóvimus, et credídimus caritáti, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est: et qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfécta est cáritas Dei nobíscum, ut fidúciam habeámus in die judícii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritáte: sed perfécta cáritas foras mittit timórem, quóniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perféctus in caritáte. Nos ergo diligámus Deum, quóniam Deus prior diléxit nos. Si quis díxerit, quóniam díligo Deum, et fratrem suum óderit, mendax est. Qui enim non díligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quómodo potest dilígere ? Et hoc mandátum habémus a Deo: ut qui díligit Deum, díligat et fratrem suum.


Graduale Ps. 40, 5 et 2 Ego dixi: Dómine, miserére mei: sana ánimam meam, quia peccávi tibi. V/. Beátus qui intélligit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 5, 2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine: intéllige clamórem meum. Allelúja.

* Sic dicitur Allelúja cum suo Versu post Graduale in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam si Missa Dominicae in Feriis resumatur.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 6, 36-42


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est. Nolíte judicáre, et non judicabímini: nolíte condemnáre, et non condemnabímini. Dimíttite, et dimittémini. Date, et dábitur vobis: mensúram bonam, et confértam, et coagitátam, et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. Eádem quippe mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis. Dicébat autem illis et similitúdinem: Numquid potest caecus caecum dúcere ? nonne ambo in fóveam cadunt ? Non est discípulus super magístrum: perféctus autem omnis erit, si sit sicut magíster ejus. Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quae in óculo tuo est, non consíderas ? Aut quómodo potes dícere fratri tuo: Frater, sine, ejíciam festúcam de óculo tuo: ipse in óculo tuo trabem non videns ? Hypócrita, éjice primum trabem de óculo tuo: et tunc perspícies, ut edúcas festúcam de óculo fratris tui.


Credo, quod dicitur in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata, juxta Rubricas ; non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicae praecedentis.


Offertorium Ps. 5, 3-4 Inténde voci oratiónis meae, Rex meus, et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine.


Secreta


HÓSTIAS nostras, quaésumus, Dómine, tibi dicátas placátus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.


Praefatio de Sanctissima Trinitate, quae dicitur in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata. Quoties vero infra hebdomadam resumitur Missa Dominicae praecedentis, dicitur Praefatio communis, juxta Rubricas.


Communio Ps. 9, 2-3 Narrábo ómnia mirabília tua: laetábor, et exsultábo in te: psallam nómini tuo, Altíssime.


Postcommunio


TANTIS, Dómine, repléti munéribus: praesta, quaésumus ; ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus. Per Dóminum.



Feria V post Festum Ssmae Trinitatis

IN FESTO SANCTISSIMI

CORPORIS CHRISTI

Duplex I classis cum Octava privilegiata II Ordinis



Introitus Ps. 80, 17
CIBÁVIT eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2 Exsultáte Deo adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuae memóriam reliquísti: tríbue, quaésumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári ; ut redemptiónis tuae fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 11, 23-29


FRATRES: Ego enim accépi a Dómino, quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine. Hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc, vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de cálice bibat. Qui enim mandúcat, et bibit indígne, judícium sibi mandúcat, et bibit: non dijúdicans corpus Dómini.


Graduale Ps. 144, 15-16 Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno. V/. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne.
Allelúja, allelúja. V/. Joann. 6, 56-57 Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in eo.

* Et dicitur Allelúja, si infra Octavam Sequentia omittatur.

Sequentia

LAUDA, Sion, Salvatórem,
Lauda ducem et pastórem
In hymnis et cánticis.
Quatum potes, tantum aude:
Quia major omni laude,
Nec laudáre súfficis.
Laudis thema speciális,
Panis vivus et vitális
Hódie propónitur.
Quem in sacrae mensa cenae,
Turbae fratrum duodénae
Datum non ambígitur.
Sit laus plena, sit sonóra,
Sit jucúnda, sit decora
Mentis jubilátio.
Dies enim solémnis ágitur,
In qua mensae prima recólitur
Hujus institútio.
In hac mensa novi Regis,
Novum Pascha novae legis,
Phase vetus términat.
Vetustátem nóvitas,
Umbram fugat véritas,
Noctem lux elíminat.
Quod in cena Christus gessit,
Faciéndum hoc expréssit
In sui memóriam.
Docti sacris institútis,
Panem , vinum in salútis
Consecrámus hóstiam.
Dogma datur Christiánis,
Quod in carnem transit panis,
Et vinum in sánguinem.
Quod non capis, quod non vides,
Animósa firmat fides,
Praeter rerum órdinem.
Sub divérsis speciébus,
Signis tantum, et non rebus,
Latent res exímiae.
Caro cibus, sanguis potus:
Manet tamen Christus totus,
Sub utráque spécie.
A suménte non concísus,
Non confráctus, non divísus:
Integer accípitur.
Sumit unus, sumunt mille:
Quantum isti, tantum ille:
Nec sumptus consúmitur.
Sumunt boni, sumunt mali:
Sorte tamen inaequáli,
Vitae vel intéritus.
Mors est malis, vita bonis:
Vide paris sumptiónis
Quam sit dispar éxitus.
Fracto demum sacraménto,
Ne vacílles, sed meménto,
Tantum esse sub fragménto,
Quantum toto tégitur.
Nulla rei fit scissúra:
Signi tantum fit fractúra:
Qua nec status, nec statúra
Signáti minúitur.
Ecce panis Angelórum,
Factus cibus viatórum:
Vere panis filiórum,
Non mitténdus cánibus.
In figúris praesignátur,
Cum Isaac immolátur:
Agnus paschae deputátur:
Datur manna pátribus.
Bone pastor, panis vere,
Jesu, nostri miserére:
Tu nos pasce, nos tuére:
Tu nos bona fac vidére
In terra vivéntium.
Tu, qui cuncta scis et vales:
Qui nos pascis hic mortáles:
Tuos ibi commensáles,
Coherédes et sodáles
Fac sanctórum cívium.
Amen. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 6, 55-59


IN illo témpore: Dixit Jesus turbis Judaeórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de caelo descéndit. Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in aetérnum.


Credo.


Offertorium Levit. 21, 6 Sacerdótes Dómini incénsum et panes ófferunt Deo: et ídeo sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen ejus, allelúja.


Secreta


ECCLÉSIAE tuae, quaésumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde: quae sub oblátis munéribus mýstice designántur. Per Dóminum.


Praefatio de Nativitate, quae dicitur per totam Octavam, juxta Rubricas.


Communio 1 Cor. 26-27 Quotiescúmque manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat: ítaque quicúmque manducáverit panem, vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini, allelúja.


Postcommunio


FAC nos, quaésumus, Dómine, divinitátis tuae sempitérna fruitióne repléri: quam pretiósi Córporis et Sánguinis tui temporális percéptio praefigúrat: Qui vivis.


* Infra Octavam et in die Octava dicitur Missa ut in Festo. Infra Octavam autem in Missis privatis lectis, Sequentia ad libitum Celebrantis omitti potest, juxta Rubricas.
* Infra Octavam adduntur, item juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra (in fine Missae Trinitatis).



DOMINICA INFRA OCTAVAM

SANCTISSIMI CORPORIS CHRISTI

SECUNDA POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 17, 19-20
FACTUS est Dóminus protéctor meus, et edúxit me in latitúdinem: salvum me fecit, quóniam vóluit me. Ps. ibid., 2-3 Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. V/. Glória Patri.


Oratio


SANCTI nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum: quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuae dilectiónis instítuis. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavae Ssmi Corporis Christi.

Oratio


DEUS, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuae memóriam reliquísti: tríbue, quaésumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári ; ut redemptiónis tuae fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis.


Léctio Epístolae beáti Joánnis Apóstoli.

1 Joann. 3, 13-18


CARÍSSIMI: Nolíte mirári, si odit vos mundus. Nos scimus, quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis quóniam omnis homicída non habet vitam aetérnam in semetípso manéntem. In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Qui habúerit substántiam hujus mundi, et víderit fratrem suum necessitátem habére, et cláuserit víscera sua ab eo: quómodo cáritas Dei manet in eo ? Filíoli mei, non diligámus verbo neque lingua, sed ópere, et veritáte.


Graduale Ps. 119, 1-2 Ad Dóminum cum tribulárer clamávi, et exaudívit me. V/. Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis, et a lingua dolósa.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 7, 2 Dómine Deus meus, in te sperávi: salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me, et líbera me. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 14, 16-24


IN illo témpore: Dixit Jesus pharisaéis parábolam hanc: Homo quidam fecit cenam magnam, et vocávit multos. Et misit servum suum hora cenae dícere invitátis ut venírent, quia jam paráta sunt ómnia. Et coepérunt simul omnes excusáre. Primus dixit ei: Villam emi, et necésse hábeo exíre, et vidére illam: rogo te, habe me excusátum. Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probáre illa: rogo te, habe me excusátum. Et álius dixit: Uxórem duxi: et ídeo non possum veníre. Et revérsus servus nuntiávit haec dómino suo. Tunc irátus paterfamílias, dixit servo suo: Exi cito in platéas et vicos civitátis: et páuperes, ac débiles, et caecos, et claudos íntroduc huc. Et ait servus: Dómine, factum est ut imperásti, et adhuc locus est. Et ait dóminus servo: Exi in vias, et sepes: et compélle intráre, ut impleátur domus mea. Dico autem vobis, quod nemo virórum illórum, qui vocáti sunt, gustábit cenam meam.


Credo.


Offertorium Ps. 6, 5 Dómine, convértere, et éripe ánimam meam: salvum me fac propter misericórdiam tuam.


Secreta


OBLÁTIO nos, Dómine, tuo nómini dicánda puríficet: et de die in diem ad caeléstis vitae tránsferat actiónem. Per Dóminum.

Pro Octava Ssmi Corporis Christi

Secreta


ECCLÉSIAE tuae, quaésumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde: quae sub oblátis munéribus mýstice designántur. Per Dóminum.


Praefatio de Nativitate, ratione Octavae ; sed, si Commemoratio Octavae sit omittenda, dicitur Praefatio de Ssma Trinitate, juxta Rubricas.


Communio Ps. 12, 6 Cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi: et psallam nómini Dómini altíssimi.


Postcommunio


SUMPTIS munéribus sacris, quaésumus, Dómine: ut cum frequentatióne mystérii, crescat nostrae salútis efféctus. Per Dóminum.

Pro Octava Ssmi Corporis Christi

Postcommunio


FAC nos, quaésumus, Dómine, divinitátis tuae sempitérna fruitióne repléri: quam pretiósi Córporis et Sánguinis tui temporális percéptio praefigúrat: Qui vivis.



Feria VI post Octavam Sanctissimi Corporis Christi

SACRATISSIMI

CORDIS JESU

Duplex I classis cum Octava privilegiata III Ordinis



Introitus Ps. 32, 11 et 19
COGITATIÓNES Cordis ejus in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame. Ps. ibid., 1 Exsultáte, justi, in Dómino, rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui nobis, in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris ; concéde, quaésumus ; ut illi devótum pietátis nostrae praestántes obséquium, dignae quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúmdem Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 3, 8-12 ; 14-19


FRATRES, mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia haec, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi: et illumináre omnes, quae sit dispensátio sacraménti abscónditi a saéculis in Deo qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in caeléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei: secúndum praefinitiónem saeculórum quam fecit in Christo Jesu Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in caelis et in terra nominátur: ut det vobis secúndum divítias glóriae suae, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem: Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti: ut possítis comprehéndere, cum ómnibus sanctis, quae sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiae caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.


Graduale Ps. 24, 8-9 Dulcis et rectus Dóminus, propter hoc legem dabit delinquéntibus in via. V/. Díriget mansuétos in judício, docébit mites vias suas.
Allelúja, allelúja. V/. Matth. 11, 29 Tóllite jugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Allelúja.


In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:

Tractus Ps. 102, 8-10 Miséricors et miserátor Dóminus, longánimis et multum miséricors. V/. Non in perpétuum irascétur, neque in aetérnum comminábitur. V/. Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.

Tempore autem Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Matth. 11, 29 et 28 Tóllite jugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Allelúja. V/. Veníte ad me, omnes qui laborátis, et oneráti estis, et ego refíciam vos. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 19, 31-37


IN illo témpore: Judaéi, quóniam Parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato, erat enim magnus dies ille sábbati, rogavérunt Pilátum ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Venérunt ergo mílites, et primi quidem fregérunt crura, et altérius qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura: sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit, quia vera dicit: ut et vos credátis. Facta sunt enim haec, ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.


Credo.


Offertorium Ps. 68, 21 Impropérium exspectávit Cor meum et misériam, et sustínui qui simul mecum contristarétur, et non fuit ; consolántem me quaesívi, et non invéni.


Tempore vero Paschali, in Missis votivis, sic mutatur Offertorium:

Offertorium Ps. 39, 7-9 Holocáustum et pro peccáto non postulásti ; tunc dixi: Ecce vénio. In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: Deus meus, vólui et legem tuam in médio Cordis mei, allelúja.



Secreta


RÉSPICE, quaésumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum, et nostrórum expiátio delictórum. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio de Sacratissimo Corde Jesu, quae dicitur per totam Octavam, juxta Rubricas.


Communio Joann. 19, 34 Unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.



Tempore autem Paschali, in Missis votivis, sic mutatur Communio:


Communio Joann. 7, 37 Si quis sitit, véniat ad me et bibat, allelúja, allelúja.



Postcommunio


PRBEANT nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem ; quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta, discámus terréna despícere, et amáre caeléstia: Qui vivis.


* Infra Octavam et in die Octava Missa dicitur ut in Festo.
Infra Octavam autem adduntur, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatae: 2a de S. Maria Concéde nos, 3a contra persecutores Ecclesiae, vel pro Papa.



DOMINICA INFRA OCTAVAM

SACRATISSIMI CORDIS JESU

TERTIA POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 24, 16 et 18
RÉSPICE in me, et miserére mei, Dómine: quóniam únicus et pauper sum ego: vide humilitátem meam, et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea, Deus meus. Ps. ibid., 1-2 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. V/. Glória Patri.


Oratio


PROTÉCTOR in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum: multíplica super nos misericórdiam tuam ; ut, te rectóre, te duce, sic transeámus per bona temporália, ut non amittámus aetérna. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Et fit Commemoratio Octavae Sacratissimi Cordis Jesu.

Oratio


DEUS, qui nobis, in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris ; concéde, quaésumus, ut illi devótum pietátis nostrae praestántes obséquium, dignae quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúmdem Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Petri Apóstoli.

1 Petr. 5, 6-11


CARÍSSIMI: Humiliámini sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis: omnem sollicitúdinem vestram projiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quaerens quem dévoret: cui resístite fortes in fide: sciéntes eámdem passiónem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitáti fíeri. Deus autem omnis grátiae, qui vocávit nos in aetérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidabítque. Ipsi glória et impérium in saécula saeculórum. Amen.


Graduale Ps. 54, 23, 17 et 19 Jacta cogitátum tuum in Dómino: et ipse te enútriet. V/. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 7, 12 Deus judex justus, fortis et pátiens, numquid iráscitur per síngulos dies ? Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 15, 1-10


IN illo témpore: Erant appropinquántes ad Jesum publicáni et peccatóres, ut audírent illum. Et murmurábant pharisaéi et scribae, dicéntes: Quia hic peccatóres récipit, et mandúcat cum illis. Et ait ad illos parábolam istam, dicens: Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdíderit unam ex illis, nonne dimíttit nonagintanóvem in desérto, et vadit ad illam, quae períerat, donec invéniat eam ? Et cum invénerit eam, impónit in húmeros suos gaudens: et véniens domum, cónvocat amícos et vicínos, dicens illis: Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam, quae períerat ? Dico vobis, quod ita gáudium erit in caelo super uno peccatóre paeniténtiam agénte, quam super nonagintanóvem justis, qui non índigent paeniténtia. Aut quae múlier habens drachmas decem, si perdíderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam, et evérrit domum, et quaerit diligénter, donec invéniat ? Et cum invénerit, cónvocat amícas et vicínas, dicens: Congratulámini mihi, quia invéni drachmam, quam perdíderam ? Ita dico vobis: gáudium erit coram Angelis Dei super uno peccatóre paeniténtiam agénte.


Credo.


Offertorium Ps. 9, 11-12 et 13 Sperent in te omnes, qui novérunt nomen tuum, Dómine: quóniam non derelínquis quaeréntes te: psállite Dómino, qui hábitat in Sion: quóniam non est oblítus oratiónem páuperum.


Secreta


RÉSPICE, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiae: et salúti credéntium perpétua sanctificatióne suménda concéde. Per Dóminum nostrum.

Pro Octava Ssmi Cordis Jesu

Secreta


RÉSPICE, quaésumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio de Sacratissimo Corde Jesu, ratione Octavae ; sed, si Commemoratio Octavae sit omittenda, dicitur Praefatio de Ssma Trinitate, juxta Rubricas.


Communio Luc. 15, 10 Dico vobis: gáudium est Angelis Dei super uno peccatóre paeniténtiam agénte.


Postcommunio


SANCTA tua nos, Dómine, sumpta vivíficent: et misericórdiae sempitérnae praéparent expiátos. Per Dóminum.


Pro Octava Ssmi Cordis Jesu

Postcommunio


PRBEANT nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem ; quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta, discámus terréna despícere, et amáre caeléstia: Qui vivis.



DOMINICA QUARTA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 26, 1 et 2
DÓMINUS illuminátio mea, et salus mea, quem timébo ? Dóminus defénsor vitae meae, a quo trepidábo ? qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt. Ps. ibid., 3 Si consístant advérsum me castra: non timébit cor meum. V/. Glória Patri.


Oratio


DA nobis, quaésumus, Dómine: ut et mundi cursus pacífice nobis tuo órdine dirigátur ; et Ecclésia tua tranquílla devotióne laetétur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 8, 18-23


FRATRES: Exístimo quod non sunt condígnae passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quae revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúrae, revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriae filiórum Dei. Scimus enim quod omnis creatúra ingemíscit, et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri: in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 78, 9 et 10 Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum ? V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 9, 5 et 10 Deus, qui sedes super thronum, et júdicas aequitátem: esto refúgium páuperum in tribulatióne. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 5, 1-11


IN illo témpore: Cum turbae irrúerent in Jesum, ut audírent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genésareth. Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatóres autem descénderant, et lavábant rétia. Ascéndens autem in unam navim, quae erat Simónis, rogávit eum a terra redúcere pusíllum. Et sedens docébat de navícula turbas. Ut cessávit autem loqui, dixit ad Simónem: Duc in altum, et laxáte rétia vestra in captúram. Et respóndens Simon, dixit illi: Praecéptor, per totam noctem laborántes, nihil cépimus: in verbo autem tuo laxábo rete. Et cum hoc fecíssent, conclusérunt píscium multitúdinem copiósam: rumpebátur autem rete eórum. Et annuérunt sóciis, qui erant in ália navi, ut venírent, et adjuvárent eos. Et venérunt, et implevérunt ambas navículas, ita ut pene mergeréntur. Quod cum vidéret Simon Petrus, prócidit ad génua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccátor sum, Dómine. Stupor enim circumdéderat eum, et omnes, qui cum illo erant, in captúra píscium, quam céperant: simíliter autem Jacóbum et Joánnem, fílios Zebedaéi, qui erant sócii Simónis. Et ait ad Simónem Jesus: Noli timére: ex hoc jam hómines eris cápiens. Et subdúctis ad terram návibus, relíctis ómnibus, secúti sunt eum.


Credo.


Offertorium Ps. 12, 4-5 Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte: ne quando dicat inimícus meus: Praeválui advérsus eum.


Secreta


OBLATIÓNIBUS nostris, quaésumus, Dómine, placáre suscéptis: et ad te nostras étiam rebélles compélle propítius voluntátes. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 17, 3 Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus: Deus meus, adjútor meus.


Postcommunio


MYSTÉRIA nos, Dómine, quaésumus, sumpta puríficent: et suo múnere tueántur. Per Dóminum.



Missale Romanum 1957