Missale Romanum 1957 - POST PENTECOSTEN


DOMINICA QUINTA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 26, 7 et 9
EXÁUDI, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: adjútor meus esto, ne derelínquas me, neque despícias me, Deus salutáris meus. Ps. ibid., 1 Dóminus illuminátio mea, et salus mea, quem timébo ? V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui diligéntibus te bona invisibília praeparásti: infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum ; ut te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quae omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Petri Apóstoli.

1 Petr. 3, 8-15


CARÍSSIMI: Omnes unánimes in oratióne estóte, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles: non reddéntes malum pro malo, nec maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes: quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte possideátis. Qui enim vult vitam dilígere, et dies vidére bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia ejus ne loquántur dolum. Declínet a malo, et fáciat bonum: inquírat pacem, et sequátur eam. Quia óculi Dómini super justos, et aures ejus in preces eórum: vultus autem Dómini super faciéntes mala. Et quis est qui vobis nóceat, si boni aemulatóres fuéritis ? Sed et si quid patímini propter justítiam, beáti. Timórem autem eórum ne timuéritis: et non conturbémini. Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris.


Graduale Ps. 83, 10 et 9 Protéctor noster áspice, Deus, et réspice super servos tuos. V/. Dómine Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 20, 1 Dómine, in virtúte tua laetábitur rex: et super salutáre tuum exsultábit veheménter. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 5, 20-24


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nisi abundáverit justítia vestra plus quam scribárum et pharisaeórum, non intrábitis in regnum caelórum. Audístis, quia dictum est antíquis: Non occídes: qui autem occíderit, reus erit judício. Ego autem dico vobis: quia omnis, qui iráscitur fratri suo, reus erit judício. Qui autem díxerit fratri suo, raca: reus erit concílio. Qui autem díxerit, fátue: reus erit gehénnae ignis. Si ergo offers munus tuum ad altáre, et ibi recordátus fúeris, quia frater tuus habet áliquid advérsum te: relínque ibi munus tuum ante altáre, et vade prius reconciliári fratri tuo: et tunc véniens ófferes munus tuum.


Credo.


Offertorium Ps. 15, 7 et 8 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: providébam Deum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.


Secreta


PROPITIÁRE Dómine, supplicatiónibus nostris: et has oblatiónes famulórum famularúmque tuárum benígnus assúme ; ut, quod sínguli obtulérunt ad honórem nóminis tui, cunctis profíciat ad salútem. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 26, 4 Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitae meae.


Postcommunio


QUOS caelésti, Dómine, dono satiásti: praesta, quaésumus ; ut a nostris mundémur occúltis, et ab hóstium liberémur insídiis. Per Dóminum.



DOMINICA SEXTA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 27, 8-9
DÓMINUS fortitúdo plebis suae, et protéctor salutárium Christi sui est: salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae, et rege eos usque in saéculum. Ps. ibid. 1 Ad te, Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me: ne quando táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS virtútum, cujus est totum quod est óptimum: ínsere pectóribus nostris amórem tui nóminis, et praesta in nobis religiónis augméntum ; ut, quae sunt bona, nútrias, ac pietátis stúdio, quae sunt nutríta, custódias. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 6, 3-11


FRATRES: Quicúmque baptizáti sumus in Christo Jesu, in morte ipsíus baptizáti sumus. Consepúlti enim sumus cum illo per baptísmum in mortem: ut quómodo Christus surréxit a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitae ambulémus. Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis ejus: simul et resurrectiónis érimus. Hoc sciéntes, quia vetus homo noster simul crucifíxus est: ut destruátur corpus peccáti, et ultra non serviámus peccáto. Qui enim mórtuus est, justificátus est a peccáto. Si autem mórtui sumus cum Christo: crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo: sciéntes quod Christus resúrgens ex mórtuis, jam non móritur, mors illi ultra non dominábitur. Quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimáte, vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo, in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 89, 13 et 1 Convértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos. V/. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 30, 2-3 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in aetérnum: in justítia tua líbera me, et éripe me: inclína ad me aurem tuam, accélera, ut erípias me. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

Marc. 8, 1-9


IN illo témpore: Cum turba multa esset cum Jesu, nec habérent quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis: Miséreor super turbam: quia ecce jam tríduo sústinent me, nec habent quod mandúcent: et si dimísero eos jejúnos in domum suam, defícient in via: quidam enim ex eis de longe venérunt. Et respondérunt ei discípuli sui: Unde illos quis póterit hic saturáre pánibus in solitúdine ? Et interrogávit eos: Quot panes habétis ? Qui dixérunt: Septem. Et praecépit turbae discúmbere super terram. Et accípiens septem panes, grátias agens fregit, et dabat discípulis suis, ut appónerent, et apposuérunt turbae. Et habébant piscículos paucos: et ipsos benedíxit, et jussit appóni. Et manducavérunt, et saturáti sunt, et sustulérunt quod superáverat de fragméntis, septem sportas. Erant autem qui manducáverant, quasi quátuor míllia: et dimísit eos.


Credo.


Offertorium Ps. 16, 5, 6-7 Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in te, Dómine.


Secreta


PROPITIÁRE, Dómine, supplicatiónibus nostris: et has pópuli tui oblatiónes benígnus assúme: et ut nullíus sit írritum votum, nullíus vácua postulátio, praesta ; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 26, 6 Circuíbo, et immolábo in tabernáculo ejus hóstiam jubilatiónis: cantábo, et psalmum dicam Dómino.


Postcommunio


REPLÉTI sumus, Dómine, munéribus tuis: tríbue, quaésumus ; ut eórum et mundémur efféctu, et muniámur auxílio. Per Dóminum.



DOMINICA SEPTIMA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 46, 2
OMNES gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. Ps. ibid., 3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: Rex magnus super omnem terram. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, cujus providéntia in sui dispositióne non fállitur: te súpplices exorámus ; ut nóxia cuncta submóveas, et ómnia nobis profutúra concédas. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 6, 19-23


FRATRES: Humánum dico, propter infirmitátem carnis vestrae: sicut enim exhibuístis membra vestra servíre immundítiae, et iniquitáti ad iniquitátem, ita nunc exhibéte membra vestra servíre justítiae in sanctificatiónem. Cum enim servi essétis peccáti, líberi fuístis justítiae. Quem ergo fructum habuístis tunc in illis, in quibus nunc erubéscitis ? Nam finis illórum mors est. Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam aetérnam. Stipéndia enim peccáti, mors. Grátia autem Dei, vita aetérna, in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 33, 12 et 6 Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos. V/. Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestrae non confundéntur.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 46, 2 Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 7, 15-21


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus autem sunt lupi rapáces: a frúctibus eórum cognoscétis eos. Numquid cólligunt de spinis uvas, aut de tríbulis ficus ? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus fácere: neque arbor mala bonos fructos fácere. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur. Igitur ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Non omnis, qui dicit mihi, Dómine, Dómine, intrábit in regnum caelórum: sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrábit in regnum caelórum.


Credo.


Offertorium Dan. 3, 40 Sicut in holocáustis ariétum et taurórum, et sicut in míllibus agnórum pínguium: sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi: quia non est confúsio confidéntibus in te, Dómine.


Secreta


DEUS, qui legálium differéntiam hostiárum uníus sacrifícii perfectióne sanxísti: áccipe sacrifícium a devótis tibi fámulis, et pari benedictióne, sicut múnera Abel, sanctífica ; ut, quod sínguli obtulérunt ad majestátis tuae honórem, cunctis profíciat ad salútem. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 30, 3 Inclína aurem tuam, accélera, ut erípias me.


Postcommunio


TUA nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et ad ea quae sunt recta, perdúcat. Per Dóminum.



DOMINICA OCTAVA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 47, 10-11
SUSCÉPIMUS, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: justítia plena est déxtera tua. Ps. ibid., 2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


LARGÍRE nobis, quaésumus, Dómine, semper spíritum cogitándi quae recta sunt, propítius et agéndi: ut, qui sine te esse non póssumus, secúndum te vívere valeámus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 8, 12-17


FRATRES: Debitóres sumus non carni, ut secúndum carnem vivámus. Si enim secúndum carnem vixéritis, moriémini: si autem spíritu facta carnis mortificavéritis, vivétis. Quicúmque enim spíritu Dei agúntur, ii sunt fílii Dei. Non enim accepístis spíritum servitútis íterum in timóre, sed accepístis spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba (Pater) . Ipse enim Spíritus testimónium reddit spirítui nostro, quod sumus fílii Dei. Si autem fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi.


Graduale Ps. 30, 3 Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias. V/. Ps. 70, 1 Deus, in te sperávi: Dómine, non confúndar in aetérnum.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 47, 2 Magnus Dóminus, et laudábilis valde: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 16, 1-9


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo quidam erat dives, qui habébat víllicum: et hic diffamátus est apud illum, quasi dissipásset bona ipsíus. Et vocávit illum, et ait illi: Quid hoc áudio de te ? redde ratiónem villicatiónis tuae: jam enim non póteris villicáre. Ait autem víllicus intra se: Quid fáciam, quia dóminus meus aufert a me villicatiónem ? fódere non váleo, mendicáre erubésco. Scio quid fáciam, ut, cum amótus fúero a villicatióne, recípiant me in domos suas. Convocátis ítaque síngulis debitóribus dómini sui, dicébat primo: Quantum debes dómino meo ? At ille dixit: Centum cados ólei. Dixítque illi: Accipe cautiónem tuam: et sede cito, scribe quinquagínta. Deínde álii dixit: Tu vero quantum debes ? Qui ait: Centum coros trítici. Ait illi: Accipe lítteras tuas, et scribe octogínta. Et laudávit dóminus víllicum iniquitátis, quia prudénter fecísset: quia fílii hujus saéculi prudentióres fíliis lucis in generatióne sua sunt. Et ego vobis dico: fácite vobis amícos de mammóna iniquitátis: ut, cum defecéritis, recípiant vos in aetérna tabernácula.


Credo.


Offertorium Ps. 17, 28 et 32 Pópulum húmilem salvum fácies, Dómine, et óculos superbórum humiliábis: quóniam quis Deus praeter te, Dómine ?


Secreta


SÚSCIPE, quaésumus, Dómine, múnera, quae tibi de tua largitáte deférimus: ut haec sacrosáncta mystéria, grátiae tuae operánte virtúte, et praeséntis vitae nos conversatióne sanctíficent, et ad gáudia sempitérna perdúcant. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 33, 9 Gustáte et vidéte, quóniam suávis est Dóminus: beátus vir, qui sperat in eo.


Postcommunio


SIT nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis caeléste mystérium: ut, cujus exséquimur cultum, sentiámus efféctum. Per Dóminum nostrum.



DOMINICA NONA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 53, 6-7
ECCE Deus ádjuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimae meae: avérte mala inimícis meis, et in veritáte tua dispérde illos, protéctor meus, Dómine. Ps. ibid., 3 Deus, in nómine tuo salvum me fac: et in virtúte tua líbera me. V/. Glória Patri.


Oratio


PÁTEANT aures misericórdiae tuae, Dómine, précibus supplicántium: et, ut peténtibus desideráta concédas ; fac eos, quae tibi sunt plácita, postuláre. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 10, 6-13


FRATRES: Non simus concupiscéntes malórum, sicut et illi concupiérunt. Neque idolólatrae efficiámini, sicut quidam ex ipsis: quemádmodum scriptum est: Sedit pópulus manducáre et bíbere, et surrexérunt lúdere. Neque fornicémur, sicut quidam ex ipsis fornicáti sunt, et cecidérunt una die vigínti tria míllia. Neque tentémus Christum, sicut quidam eórum tentavérunt, et a serpéntibus periérunt. Neque murmuravéritis, sicut quidam eórum murmuravérunt, et periérunt ab exterminatóre. Haec autem ómnia in figúra contingébant illis: scripta sunt autem ad correptiónem nostram, in quos fines saeculórum devenérunt. Itaque qui se exístimat stare, vídeat ne cadat. Tentátio vos non apprehéndat, nisi humána: fidélis autem Deus est, qui non patiétur vos tentári supra id quod potéstis, sed fáciet étiam cum tentatióne provéntum, ut possítis sustinére.


Graduale Ps. 8, 2 Dómine Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra ! V/. Quóniam eleváta est magnificéntia tua super caelos.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 58, 2 Eripe me de inimícis meis, Deus meus: et ab insurgéntibus in me líbera me. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 19, 41-47


IN illo témpore: Cum appropinquáret Jesus Jerúsalem, videns civitátem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovísses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscóndita sunt ab óculis tuis. Quia vénient dies in te: et circumdábunt te inimíci tui vallo, et circumdábunt te: et coangustábunt te úndique: et ad terram prostérnent te, et fílios tuos, qui in te sunt, et non relínquent in te lápidem super lápidem: eo quod non cognóveris tempus visitatiónis tuae. Et ingréssus in templum, coepit ejícere vendéntes in illo, et eméntes, dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus oratiónis est. Vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. Et erat docens quotídie in templo.


Credo.


Offertorium Ps. 18, 9, 10, 11 et 12 Justítiae Dómini rectae, laetificántes corda, et judícia ejus dulcióra super mel et favum: nam et servus tuus custódit ea.


Secreta


CONCÉDE nobis, quaésumus, Dómine, haec digne frequentáre mystéria: quia, quóties hujus hóstiae commemorátio celebrátur, opus nostrae redemptiónis exercétur. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Joann. 6, 57 Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in eo, dicit Dóminus.


Postcommunio


TUI nobis, quaésumus, Dómine, commúnio sacraménti, et purificatiónem cónferat, et tríbuat unitátem. Per Dóminum.



DOMINICA DECIMA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 54, 17, 18, 20 et 23
CUM clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam, ab his, qui appropínquant mihi: et humiliávit eos, qui est ante saécula, et manet in aetérnum: jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet. Ps. ibid., 2-3 Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde mihi, et exáudi me. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas: multíplica super nos misericórdiam tuam ; ut ad tua promíssa curréntes, caeléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 12, 2-11


FRATRES: Scitis quóniam cum gentes essétis ad simulácra muta prout ducebámini eúntes. Ideo notum vobis fácio, quod nemo in Spíritu Dei loquens, dicit anáthema Jesu. Et nemo potest dícere, Dóminus Jesus, nisi in Spíritu Sancto. Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus. Et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus. Et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus. Unicuíque autem datur manifestátio Spíritus ad utilitátem. Alii quidem per Spíritum datur sermo sapiéntiae: álii autem sermo sciéntiae secúndum eúmdem Spíritum: álteri fides in eódem Spíritu: álii grátia sanitátum in uno Spíritu: álii operátio virtútum, álii prophetía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretátio sermónum. Haec autem ómnia operátur unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult.


Graduale Ps. 16, 8 et 2 Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me. V/. De vultu tuo judícium meum pródeat: óculi tui vídeant aequitátem.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 64, 2 Te decet hymnus, Deus, in Sion: et tibi reddétur votum in Jerúsalem. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 18, 9-14


IN illo témpore: Dixit Jesus ad quosdam, qui in se confidébant tamquam justi, et aspernabántur céteros, parábolam istam: Duo hómines ascendérunt in templum ut orárent: unus pharisaéus, et alter publicánus. Pharisaéus stans, haec apud se orábat: Deus, grátias ago tibi, quia non sum sicut céteri hóminum: raptóres, injústi, adúlteri: velut étiam hic publicánus. Jejúno bis in sábbato: décimas do ómnium, quae possídeo. Et publicánus a longe stans nolébat nec óculos ad caelum leváre: sed percutiébat pectus suum, dicens: Deus, propítius esto mihi peccatóri. Dico vobis: descéndit hic justificátus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exáltat, humiliábitur: et qui se humíliat, exaltábitur.


Credo.


Offertorium Ps. 24, 1-3 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.


Secreta


TIBI, Dómine, sacrifícia dicáta reddántur: quae sic ad honórem nóminis tui deferénda tribuísti, ut éadem remédia fíeri nostra praestáres. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 50, 21 Acceptábis sacrifícium justítiae, oblatiónes, et holocáusta, super altáre tuum, Dómine.


Postcommunio


QUSUMUS, Dómine Deus noster: ut, quos divínis reparáre non désinis sacraméntis, tuis non destítuas benígnus auxíliis. Per Dóminum.


DOMINICA UNDECIMA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 67, 6-7 et 36
DEUS in loco sancto suo: Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo: ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suae. Ps. ibid., 2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuae, et mérita súpplicum excédis et vota: effúnde super nos misericórdiam tuam ; ut dimíttas quae consciéntia métuit, et adjícias quod orátio non praesúmit. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 15, 1-10


FRATRES: Notum vobis fácio Evangélium, quod praedicávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis, per quod et salvámini: qua ratióne praedicáverim vobis, si tenétis, nisi frustra credidístis. Trádidi enim vobis in primis, quod et accépi: quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras: et quia sepúltus est, et quia resurréxit tértia die secúndum Scriptúras: et quia visus est Cephae, et post hoc úndecim. Deínde visus est plus quam quingéntis frátribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormiérunt. Deínde visus est Jacóbo, deínde Apóstolis ómnibus: novíssime autem ómnium tamquam abortívo, visus est et mihi. Ego enim sum mínimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum Ecclésiam Dei. Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia ejus in me vácua non fuit.


Graduale Ps. 27, 7 et 1 In Deo sperávit cor meum, et adjútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte mea confitébor illi. V/. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne síleas, ne discédas a me.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 80, 2-3 Exsultáte Deo adjutóri nostro, jubiláte Deo Jacob: súmite psalmum jucúndum cum cíthara. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

Marc. 7, 31-37


IN illo témpore: Exiens Jesus de fínibus Tyri, venit per Sidónem ad mare Galilaéae, inter médios fines Decapóleos. Et addúcunt ei surdum et mutum, et deprecabántur eum, ut impónat illi manum. Et apprehéndens eum de turba seórsum, misit dígitos suos in aurículas ejus: et éxspuens, tétigit linguam ejus: et suspíciens in caelum, ingémuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperíre. Et statim apértae sunt aures ejus, et solútum est vínculum línguae ejus, et loquebátur recte. Et praecépit illis, ne cui dícerent. Quanto autem eis praecipiébat, tanto magis plus praedicábant: et eo ámplius admirabántur, dicéntes: Bene ómnia fecit: et surdos fecit audíre, et mutos loqui.


Credo.


Offertorium Ps. 29, 2-3 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me: Dómine, clamávi ad te, et sanásti me.


Secreta


RÉSPICE, Dómine, quaésumus, nostram propítius servitútem: ut, quod offérimus, sit tibi munus accéptum, et sit nostrae fragilitátis subsídium. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Prov. 3, 9-10 Honóra Dóminum de tua substántia, et de primítiis frugum tuárum: et implebúntur hórrea tua saturitáte, et vino torculária redundábunt.


Postcommunio


SENTIÁMUS, quaésumus, Dómine, tui perceptióne sacraménti, subsídium mentis et córporis: ut in utróque salváti, caeléstis remédii plenitúdine gloriémur. Per Dóminum.



DOMINICA DUODECIMA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 69, 2 et 3
DEUS, in adjutórium meum inténde: Dómine, ad adjuvándum me festína: confundántur et revereántur inimíci mei, qui quaerunt ánimam meam. Ps. ibid., 4 Avertántur retrórsum, et erubéscant: qui cógitant mihi mala. V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS et miséricors Deus, de cujus múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur: tríbue, quaésumus, nobis ; ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

2 Cor. 3, 4-9


FRATRES: Fidúciam talem habémus per Christum ad Deum: non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficiéntia nostra ex Deo est: qui et idóneos nos fecit minístros novi testaménti: non líttera, sed spíritu: líttera enim occídit, spíritus autem vivíficat. Quod si ministrátio mortis, lítteris deformáta in lapídibus, fuit in glória ; ita ut non possent inténdere fílii Israël in fáciem Móysi, propter glóriam vultus ejus, quae evacuátur: quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória ? Nam si ministrátio damnatiónis glória est: multo magis abúndat ministérium justítiae in glória.


Graduale Ps. 33, 2-3 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. V/. In Dómino laudábitur ánima mea: áudiant mansuéti, et laeténtur.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 87, 2 Dómine Deus salútis meae, in die clamávi et nocte coram te. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 10, 23-37


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Beáti óculi, qui vident quae vos vidétis. Dico enim vobis, quod multi prophétae et reges voluérunt vidére quae vos vidétis, et non vidérunt: et audíre quae audítis, et non audiérunt. Et ecce quidam legisperítus surréxit, tentans illum, et dicens: Magíster, quid faciéndo vitam aetérnam possidébo ? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est ? quómodo legis ? Ille respóndens, dixit: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex ómnibus víribus tuis, et ex omni mente tua: et próximum tuum sicut teípsum. Dixítque illi: Recte respondísti: hoc fac, et vives. Ille autem volens justificáre seípsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus próximus ? Suscípiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendébat ab Jerúsalem in Jéricho, et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum: et plagis impósitis abiérunt, semivívo relícto. Accidit autem, ut sacérdos quidam descénderet eádem via: et viso illo praeterívit. Simíliter et levíta, cum esset secus locum, et vidéret eum, pertránsiit. Samaritánus autem quidam iter fáciens, venit secus eum: et videns eum, misericórdia motus est. Et apprópians alligávit vúlnera ejus, infúndens óleum et vinum: et impónens illum in juméntum suum, duxit in stábulum, et curam ejus egit. Et áltera die prótulit duos denários, et dedit stabulário, et ait: Curam illíus habe: et quodcúmque supererogáveris, ego cum redíero, reddam tibi. Quis horum trium vidétur tibi próximus fuísse illi, qui íncidit in latrónes ? At ille dixit: Qui fecit misericórdiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac simíliter.


Credo.


Offertorium Exodi 32, 11, 13 et 14 Precátus est Móyses in conspéctu Dómini Dei sui, et dixit: Quare, Dómine, irásceris in pópulo tuo ? Parce irae ánimae tuae: meménto Abraham, Isaac, et Jacob, quibus jurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus factus est Dóminus de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo.


Secreta


HÓSTIAS, quaésumus, Dómine, propítius inténde, quas sacris altáribus exhibémus: ut nobis indulgéntiam largiéndo, tuo nómini dent honórem. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 103, 13 et 14-15 De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra: ut edúcas panem de terra, et vinum laetíficet cor hóminis: ut exhiláret fáciem in óleo, et panis cor hóminis confírmet.


Postcommunio


VIVÍFICET nos, quaésumus, Dómine, hujus participátio sancta mystérii: et páriter nobis expiatiónem tríbuat, et munímen. Per Dóminum.



DOMINICA DECIMA TERTIA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 73, 20, 19 et 23
RÉSPICE, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem: exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quaeréntium te. Ps. ibid., 1 Ut quid, Deus, repulísti in finem: irátus est furor tuus super oves páscuae tuae ? V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod praécipis. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.

Gal. 3, 16-22


FRATRES: Abrahae dictae sunt promissiónes, et sémini ejus. Non dicit: Et semínibus, quasi in multis ; sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico: testaméntum confirmátum a Deo, quae post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit ad evacuándam promissiónem. Nam si ex lege heréditas, jam non ex promissióne. Abrahae autem per repromissiónem donávit Deus. Quid ígitur lex ? Propter transgressiónes pósita est donec veníret semen, cui promíserat, ordináta per Angelos in manu mediatóris. Mediátor autem uníus non est: Deus autem unus est. Lex ergo advérsus promíssa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificáre, vere ex lege esset justítia. Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio et fide Jesu Christi darétur credéntibus.


Graduale Ps. 73, 20, 19 et 22 Réspice, Dómine, in testaméntum tuum: et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. V/. Exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 89, 1 Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 17, 11-19


IN illo témpore: Dum iret Jesus in Jerúsalem, transíbat per médiam Samaríam et Galilaéam. Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe ; et levavérunt vocem dicéntes: Jesu praecéptor, miserére nostri. Quos ut vidit, dixit: Ite, osténdite vos sacerdótibus. Et factum est, dum irent, mundáti sunt. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundátus est, regréssus est, cum magna voce magníficans Deum, et cécidit in fáciem ante pedes ejus, grátias agens: et hic erat Samaritánus. Respóndens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundáti sunt ? et novem ubi sunt ? Non est invéntus qui redíret, et daret glóriam Deo, nisi hic alienígena. Et ait illi: Surge, et vade ; quia fides tua te salvum fecit.


Credo.


Offertorium Ps. 30, 15-16 In te sperávi, Dómine ; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.


Secreta


PROPITIÁRE, Dómine, pópulo tuo, propitiáre munéribus: ut hac oblatióne placátus, et indulgéntiam nobis tríbuas, et postuláta concédas. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Sap. 16, 20 Panem de caelo dedísti nobis, Dómine, habéntem omne delectaméntum, et omnem sapórem suavitátis.


Postcommunio


SUMPTIS, Dómine, caeléstibus sacraméntis: ad redemptiónis aetérnae, quaésumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum.



DOMINICA DECIMA QUARTA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 83, 10-11
PROTÉCTOR noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui: quia mélior est dies una in átriis tuis super míllia. Ps. ibid., 2-3 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum ! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


CUSTÓDI, Dómine, quaésumus Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas ; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis, et ad salutária dirigátur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.

Gal. 5, 16-24


FRATRES: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: haec enim sibi ínvicem adversántur, ut non quaecúmque vultis, illa faciátis. Quod si spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta sunt autem ópera carnis, quae sunt fornicátio, immundítia, impudicítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiae, contentiónes, aemulatiónes, irae, rixae, dissensiónes, sectae, invídiae, homicídia, ebrietátes, comessatiónes, et his simília: quae praedíco vobis, sicut praedíxi: quóniam, qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur. Fructus autem Spíritus est: cáritas, gáudium, pax, patiéntia, benígnitas, bónitas, longanímitas, mansuetúdo, fides, modéstia, continéntia, cástitas. Advérsus hujúsmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis.


Graduale Ps. 117, 8-9 Bonum est confídere in Dómino, quam confídere in hómine. V/. Bonum est speráre in Dómino, quam speráre in princípibus.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 94, 1 Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo salutári nostro. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 6, 24-33


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre, et mammónae. Ideo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimae vestrae quid manducétis, neque córpori vestro quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus plus quam vestiméntum ? Respícite volatília caeli, quóniam non serunt, neque metunt, neque cóngregant in hórrea: et Pater vester caeléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ? Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum ? Et de vestiménto quid sollíciti estis ? Consideráte lília agri quómodo crescunt: non labórant, neque nent. Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri, quod hódie est, et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos módicae fídei ? Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus, aut quid bibémus, aut quo operiémur ? Haec enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. Quaérite ergo primum regnum Dei, et justítiam ejus: et haec ómnia adjiciéntur vobis.


Credo.


Offertorium Ps. 33, 8-9 Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos: gustáte, et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.


Secreta


CONCÉDE nobis, Dómine, quaésumus, ut haec hóstia salutáris, et nostrórum fiat purgátio delictórum, et tuae propitiátio potestátis. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Matth. 6, 33 Primum quaérite regnum Dei, et ómnia adjiciéntur vobis, dicit Dóminus.


Postcommunio


PURÍFICENT semper et múniant tua sacraménta nos, Deus: et ad perpétuae ducant salvatiónis efféctum. Per Dóminum.



Missale Romanum 1957 - POST PENTECOSTEN