Apostolicam Actuositatem 18


18 Christifideles ut singuli ad apostolatum exercendum in variis suae vitae condicionibus vocati sunt; meminerint tamen hominem natura sua socialem esse et Deo placuisse credentes in Christum in populum Dei (cf. 1P 2,5-10) et in unum corpus coadunare (cf. 1Co 12,12). Apostolatus consociatus ergo exigentiae christifidelium tam humanae quam christianae feliciter respondet simulque signum prae se fert communionis et unitatis Ecclesiae in Christo qui dixit: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Mt 18,20).

Quapropter christifideles apostolatum suum exerceant, in unum conspirantes. Sint apostoli tam in suis communitatibus familiaribus, quam in paroeciis et dioecesibus, quae ipsae exprimunt indolem communitariam apostolatus, atque in liberis coetibus in quos se congregare statuerint.

Apostolatus consociatus magni momenti est etiam eo quod, sive in communitatibus Ecclesiae sive in variis ambitibus, apostolatus saepe postulat ut actione communi impleatur. Consociationes enim pro actionibus apostolatus communibus erectae sua membra fulciunt et ad apostolatum formant, eorumque operam apostolicam recte disponunt et moderantur, ut multo uberiores exinde sperari liceat fructus quam si singuli seiunctim agant.

In praesentibus vero adiunctis, pernecesse est ut in ambitu navitatis laicorum consociata et organizata forma apostolatus roboretur; etenim arcta virium coniunctio sola valet et ad omnes apostolatus hodierni fines plene assequendos et eius bona valide defendenda. Qua in re peculiari modo interest ut apostolatus etiam mentes communes et sociales condiciones eorum, ad quos convertitur, attingat; secus pressioni sive opinionis publicae sive institutionum saepe impares erunt.


19 Magna invenitur varietas in apostolatus consociationibus; aliae finem generalem apostolicum Ecclesiae sibi proponunt; aliae modo particulari fines evangelizationis et sanctificationis; aliae fines animationis christianae ordinis temporalis persequuntur; aliae speciali modo per opera misericordiae et caritatis testimonium Christi praebent.

Inter has consociationes illae imprimis considerandae sunt quae intimiorem unitatem inter vitam practicam membrorum et eorum fidem fovent atque extollunt. Consociationes non sunt sibi ipsis finis, sed missioni Ecclesiae circa mundum adimplendae inservire debent; earum vis apostolica e conformitate cum finibus Ecclesiae pendet atque e singulorum membrorum totiusque associationis testimonio christiano et spiritu evangelico.

Universale autem munus missionis Ecclesiae, spectato simul progressu institutorum et impellente cursu societatis hodiernae, requirit ut incepta apostolica catholicorum magis magisque perficiant formas consociatas in campo internationali. Organizationes Internationales Catholicae finem suum melius consequentur, si coetus qui in illis coadunantur eorumque membra intimius eisdem uniuntur.

Debita cum auctoritate ecclesiastica relatione servata, ius est laicis consociationes condere et moderari conditisque nomen dare. Vitanda tamen est virium dispersio quae tunc contingit, si promoventur sine sufficienti ratione novae associationes et opera, vel si retinentur ultra vitam utilem associationes sive methodi obsoletae; nec semper opportunum erit formas quae in alia natione instituuntur, ad alias sine discrimine transferre.


20 Abhinc non pauca decennia, pluribus in nationibus, laici, magis in dies apostolatui sese devoventes, in varias formas actionum et consociationum sese congregarunt quae, arctiorem cum Hierarchia servantes coniunctionem, fines proprie apostolicos persecutae sunt et persequuntur. Inter has vel etiam similes antiquiores institutiones eae praesertim commemorandae sunt quae, etsi diversas rationes operandi sequebantur, uberrimos tamen fructus regno Christi attulerunt, quaeque a Summis Pontificibus et a multis Episcopis merito commendatae atque promotae, ab eis nomen Actionis Catholicae acceperunt, et saepissime ut cooperatio laicorum in apostolatu hierarchico describebantur.

Hae apostolatus formae sive nomen Actionis Catholicae habeant sive aliud, quae nostris temporibus pretiosum apostolatum exercent, sequentium notarum concursu et cumulata acceptione constituuntur:

a) Finis immediatus huiusmodi organizationum finis apostolicus Ecclesiae est, scilicet in ordine ad homines evangelizandos et sanctificandos eorumque conscientiam christiane efformandam ita ut varias communitates variosque ambitus spiritu Evangelii imbuere valeant;

b) Laici, cooperantes iuxta modum proprium cum Hierarchia, suam experientiam afferunt et responsabilitatem assumunt in iis organizationibus moderandis, in condicionibus perpendendis in quibus actio pastoralis Ecclesiae exercenda sit, atque in elaboranda et exsequenda ratione rerum agendarum;

c) Laici agunt uniti ad instar organici corporis, ita ut aptius Ecclesiae communitas significetur et efficacior evadat apostolatus;

d) Laici, sive sponte sese offerentes, sive invitati ad actionem et directam cooperationem cum apostolatu hierarchico, agunt sub superiore moderamine ipsius Hierarchiae, quae potest hanc cooperationem etiam per explicitum mandatum sancire.

Organizationes in quibus hae notae simul sumptae iudicio Hierarchiae reperiuntur, Actio Catholica censendae sunt, etsi ob locorum ac populorum exigentias, varias formas et nomina assumunt.

Sacrosanctum Concilium has institutiones, quae necessitatibus apostolatus Ecclesiae, apud multas gentes, certe respondent, enixe commendat: sacerdotes et laicos qui in ipsis adlaborant invitat, ut notas supra commemoratas magis magisque ad effectum adducant et cum omnibus aliis apostolatus formis semper fraterne in Ecclesia cooperentur.


21 Omnes consociationes apostolatus recte aestimandae sunt; eae vero quas Hierarchia secundum temporum necnon locorum necessitates laudaverit vel commendaverit vel ut urgentiores instituendas decreverit, a sacerdotibus, religiosis et a laicis plurimi faciendae atque secundum modum uniuscuiusque promovendae sunt. Inter illas vero hodie praesertim recensendae sunt consociationes vel coetus internationales catholicorum.


22 Speciali honore et commendatione in Ecclesia digni sunt laici, sive caelibes sive matrimonio iuncti, qui perpetuo aut ad tempus servitio institutionum earumque operum seipsos, sua peritia professionali, devovent. Eidem magno gaudio est quod in dies numerus laicorum augetur, qui proprium ministerium praebent associationibus et operibus apostolatus, sive intra fines suae nationis sive in campo internationali sive praesertim in catholicis communitatibus missionum et ecclesiarum novellarum.

Pastores Ecclesiae hos laicos libenter et grato animo recipiant, curent ut eorum condicio exigentiis iustitiae, aequitatis et caritatis quam maxime satisfaciat, praesertim quoad honestam eorum familiarumque sustentationem, ipsique necessaria institutione, spirituali solamine et incitamento gaudeant.


CAPUT V. DE ORDINE SERVANDO

23 Laicorum apostolatus, sive a singulis sive a consociatis christifidelibus exerceatur, recto ordine insertus esse debet in apostolatum totius Ecclesiae; immo coniunctio cum eis, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei (cf. Ac 20,28), elementum essentiale apostolatus christiani est. Non minus necessaria est cooperatio inter varia apostolatus incepta, congrue ab Hierarchia ordinanda.

Etenim ad promovendum spiritum unitatis, ut in toto apostolatu Ecclesiae splendeat caritas fraternitatis, fines communes obtineantur ac perniciosae aemulationes vitentur, exigitur omnium formarum apostolatus in Ecclesia mutua aestimatio et - servata uniuscuiusque propria indole - apta coordinatio.

Quod maxime convenit, cum peculiaris actio in Ecclesia requirit harmoniam et cooperationem apostolicam utriusque cleri, religiosorum et laicorum.


24 Hierarchiae est laicorum apostolatum fovere, principia et subsidia spiritualia praebere, eiusdem apostolatus exercitium ad bonum commune Ecclesiae ordinare atque, ut doctrina et ordo serventur, invigilare.

Varios quidem modos relationum ad Hierarchiam apostolatus laicorum admittit secundum varias eiusdem apostolatus formas et obiecta.

Plurima enim inveniuntur in Ecclesia incepta apostolica quae laicorum libera electione constituuntur et eorum prudenti iudicio reguntur. Huiusmodi inceptis in quibusdam adiunctis missio Ecclesiae melius impleri potest, et proinde ipsa non raro ab Hierarchia laudantur vel commendantur. Nullum autem inceptum nomen catholicum sibi vindicet, nisi consensus accesserit legitimae auctoritatis ecclesiasticae.

Quaedam laicorum apostolatus formae, variis quidem modis, ab Hierarchia explicite agnoscuntur.

Potest insuper ecclesiastica auctoritas, propter exigentias boni communis Ecclesiae, ex consociationibus et inceptis apostolicis immediate finem spiritualem intendentibus, aliqua eligere et particulari modo promovere in quibus specialem assumit responsabilitatem. Ita Hierarchia, apostolatum iuxta adiuncta diversimode ordinans, aliquam eius formam cum suo proprio munere apostolico arctius coniungit, servata tamen utriusque propria natura et distinctione, nec proinde laicorum ablata necessaria facultate sua sponte agendi. Qui actus Hierarchiae in variis documentis ecclesiasticis mandatum appellatur.

Denique Hierarchia laicis munia quaedam committit, quae propius cum officiis pastorum coniuncta sunt, ut in propositione doctrinae christianae, in quibusdam actibus liturgicis, in cura animarum. Vi huius missionis laici quoad muneris exercitium plene subduntur superiori ecclesiasticae moderationi.

Quod attinet ad opera et institutiones ordinis temporalis, munus ecclesiasticae Hierarchiae est docere et authentice interpretari principia moralia in rebus temporalibus sequenda; ipsi etiam fas est iudicare, omnibus rite perpensis et auxilio adhibito peritorum, de conformitate talium operum et institutionum cum principiis moralibus et decernere de eis quae ad ordinis supernaturalis bona custodienda et promovenda requiruntur.


25 Prae oculis habeant Episcopi, parochi, ceterique sacerdotes utriusque cleri, ius et officium exercendi apostolatum esse commune omnibus fidelibus sive clericis sive laicis, et in aedificatione Ecclesiae etiam laicos proprias partes habere. Quapropter fraterne cum laicis operentur in Ecclesia et pro Ecclesia, specialemque curam habeant laicorum in eorum operibus apostolicis.

Diligenter seligantur sacerdotes apostolatus laicorum specialibus formis iuvandis idonei et apte formati. Qui vero huic ministerio vacant, missione accepta ab Hierarchia, hanc repraesentant in sua actione pastorali; congruas laicorum relationes cum ipsa foveant, semper spiritui et doctrinae Ecclesiae fideliter inhaerentes; seipsos in alenda vita spirituali et sensu apostolico consociationum catholicarum sibi commissarum impendant; earum apostolicae operositati sapienti suo consilio adsint atque incepta foveant. Continuo cum laicis instituto colloquio, attente inquirant quae sint formae ad magis frugiferam reddendam apostolicam actionem; spiritum unitatis intra ipsam consociationem et eam inter et ceteras promoveant.

Religiosi demum, sive fratres sive sorores, opera apostolica laicorum aestiment; secundum spiritum et normas suorum institutorum, operibus laicorum promovendis libenter se devoveant; munera sacerdotalia sustinere, adiuvare, complere studeant.


26 In dioecesibus, in quantum fieri potest, habeantur consilia quae operam apostolicam Ecclesiae, sive in campo evangelizationis et sanctificationis sive in campo caritativo, sociali et aliis, adiuvent, cooperantibus convenienter clericis et religiosis cum laicis. Haec consilia poterunt variarum laicorum consociationum et inceptorum mutuae coordinationi inservire, salva uniuscuiusque indole propria et autonomia.

Huiusmodi consilia habeantur, si fieri potest, etiam in ambitu paroeciali vel interparoeciali, interdioecesano, necnon in ordine nationali vel internationali.

Constituatur insuper apud Sanctam Sedem peculiaris aliquis secretariatus in servitium et impulsum apostolatus laicorum, tamquam centrum, quod aptis instrumentis nuntia de variis inceptis apostolicis laicorum suppeditet, investigationibus de hodiernis quaestionibus in hoc campo orientibus studeat et suis consiliis Hierarchiae et laicis in operibus apostolicis adsistat. In hoc secretariatu varii motus et incepta apostolatus laicorum in universo mundo exsistentia suas partes habeant, cooperantibus cum laicis etiam clericis et religiosis.


27 Commune veluti patrimonium evangelicum communeque inde consequens christiani testimonii officium commendant et saepe exigunt cooperationem catholicorum cum aliis christianis, a singulis et a communitatibus Ecclesiae exercendam, sive in actionibus sive in consociationibus, in campo nationali vel internationali.

Communes valores humani similem quoque cooperationem christianorum, apostolicos fines prosequentium, cum eis haud raro postulant, qui nomen christianum non profitentur, sed hos valores agnoscunt.

Hac cooperatione dynamica et prudenti, quae magni momenti in activitatibus temporalibus est, laici testimonium praebent Christo, Salvatori mundi, et unitati familiae humanae.


CAPUT VI. DE FORMATIONE AD APOSTOLATUM

28 Apostolatus plenam efficaciam attingere potest solummodo multiformi et integra formatione; quam exigunt non solum continuus spiritualis et doctrinalis profectus ipsius laici, sed et varia adiuncta rerum, personarum et officiorum ad quae navitas eius accommodanda est. Haec formatio ad apostolatum iis fundamentis inniti debet quae ab hoc Sacrosancto Concilio in aliis locis asserta et declarata sunt.1 Praeter formationem omnibus christianis communem, ob varietatem personarum et adiunctorum, non paucae apostolatus formae specificam quoque et peculiarem formationem requirunt.


29 Cum laici suo modo missionem Ecclesiae participent, formatio eorum apostolica ab ipsa indole saeculari et propria laicatus, eiusque spiritualis vitae ratione notam specialem accipit.

Formatio ad apostolatum formationem integram quandam humanam uniuscuiusque ingenio condicionibusque accommodatam supponit. Laicus enim, mundum huius temporis bene cognoscens, membrum propriae societatis eiusque culturae aptatum esse debet.

Imprimis autem laicus discat implere Christi et Ecclesiae missionem, ex fide in divino mysterio creationis et redemptionis vivens, motus Spiritu Sancto populum Dei vivificante, qui omnes homines impellit ad Deum Patrem diligendum atque mundum et homines in Ipso. Quae formatio ut fundamentum et condicio cuiusvis apostolatus fructuosi considerari debet.

Praeter formationem spiritualem, requiritur solida institutio doctrinalis, et quidem theologica, ethica, philosophica, secundum diversitatem aetatis, condicionis et ingenii. Momentum etiam culturae generalis una cum formatione practica et technica minime negligatur.

Ad bonas relationes humanas colendas oportet ut valores vere humani foveantur, imprimis ars fraterne convivendi atque cooperandi, necnon colloquium instituendi.

Quoniam vero formatio ad apostolatum non potest in sola instructione theoretica consistere, gradatim quidem et prudenter, laicus inde ab initio formationis suae discat omnia sub lumine fidei aspicere, iudicare et agere, per actionem seipsum cum aliis efformare ac perficere, et sic in operosum servitium Ecclesiae ingredi. Quae formatio, semper perficienda propter personae humanae crescentem maturitatem et propter evolutionem problematum, altiorem in dies cognitionem et aptatam actionem postulat. In omnibus formationis exigentiis explendis semper unitas et integritas personae humanae prae oculis habenda est, ita ut eius harmonia et aequilibrium salvetur et augeatur.

Hoc modo laicus penitus et naviter sese inserit in ipsam realitatem ordinis temporalis suamque partem in eius gerendis rebus efficaciter suscipit, simulque tamquam vivum membrum et testis Ecclesiae eandem in sinu rerum temporalium praesentem et actuosam reddit.


30 Formatio ad apostolatum a prima puerorum institutione incipere debet. Peculiari autem modo initientur apostolatu adulescentes et iuvenes atque hoc spiritu imbuantur. Per totam vitam haec formatio perficienda est prout nova suscepta munera requirunt. Patet igitur eos ad quos spectat educatio christiana, officio quoque formationis ad apostolatum devinciri.

Parentum est in familia filios suos ab ipsa pueritia disponere ad agnoscendum amorem Dei erga universos homines, illosque gradatim, praesertim exemplo, docere sollicitudinem de proximi necessitatibus tam materialibus quam spiritualibus. Tota ergo familia eiusque communis vita quasi tirocinium apostolatus evadat.

Pueri insuper educandi sunt ut, fines familiae transcendentes, communitatibus tam ecclesiasticis quam temporalibus animum pandant. In locali communitate paroeciae ita assumantur, ut in ea conscientiam acquirant se viva et activa membra esse populi Dei. Sacerdotes autem in catechesi et ministerio verbi, in moderatione animarum, necnon in aliis ministeriis pastoralibus formationem ad apostolatum prae oculis habeant.

Scholarum quoque, collegiorum aliarumque institutionum catholicarum formationi inservientium est in iuvenibus sensum catholicum et actionem apostolicam fovere. Quae formatio si deficit, vel quia illas scholas iuvenes non frequentant, vel alia de causa, eo magis de ea curent parentes et animarum pastores et consociationes apostolicae. Magistri vero et educatores qui vocatione sua et officio formam egregiam apostolatus laicorum exercent, doctrina necessaria et arte paedagogica imbuti sint, quibus hanc institutionem efficaciter tradere valeant.

Coetus et consociationes item laicorum, sive apostolatum sive alios fines supernaturales intendant, pro fine et modulo suo formationem ad apostolatum sedulo et assidue fovere debent. Ipsae sunt saepe via ordinaria congruentis formationis ad apostolatum. In ipsis enim habetur formatio doctrinalis, spiritualis et practica. Sodales earum cum sociis vel amicis in parvis coetibus methodos et fructus suae navitatis apostolicae perpendunt et rationem vitae suae cotidianae cum Evangelio comparant.

Huiusmodi formatio ita ordinanda est ut ratio habeatur totius apostolatus laicorum, qui non tantum inter coetus ipsos consociationum, sed in omnibus etiam adiunctis per totam vitam est exercendus, praesertim professionalem et socialem. Immo unusquisque ad apostolatum seipsum naviter praeparare debet, quod magis urget in adulta aetate. Progrediente enim aetate melius animus panditur atque ita unusquisque diligentius detegere potest talenta quibus Deus animam suam ditavit illaque charismata efficacius exercere quae ei a Spiritu Sancto in bonum fratrum suorum collata sunt.


31 Variae formae apostolatus peculiariter congruentem formationem quoque expostulant.

a) Quoad apostolatum ad homines evangelizandos et sanctificandos, laici specialiter formandi sunt ad colloquium instaurandum cum aliis, credentibus vel non credentibus, ad nuntium Christi omnibus manifestandum.

Cum autem nostris temporibus diversi generis materialismus late ubique, etiam inter catholicos, diffundatur, laici non tantum diligentius doctrinam catholicam ediscant, ea peculiariter capita quae in controversiam vocantur, sed etiam contra quamlibet formam materialismi exhibeant testimonium vitae evangelicae.

b) Quoad instaurationem christianam ordinis rerum temporalium, laici edoceantur de vera significatione et valore bonorum temporalium, tum in se ipsis, tum ad omnes fines personae humanae quod attinet; exerceantur in recto usu rerum et organizatione institutionum, semper attendentes ad bonum commune iuxta principia doctrinae moralis et socialis Ecclesiae. Socialis doctrinae imprimis principia eiusque conclusiones ita laici addiscant, ut capaces reddantur, tum ad operam pro parte sua praestandam doctrinae progressui, tum ad eadem singulis casibus rite applicanda.

c) Cum caritatis et misericordiae opera praeclarissimum testimonium christianae vitae efferant, formatio apostolica ad haec quoque exercenda adducere debet, ut discant christifideles ab ipsa pueritia fratribus compati eiusque indigentibus generoso animo subvenire.


32 Laicis apostolatui deditis iam exstant multa subsidia, scilicet sessiones, congressus, recollectiones, exercitia spiritualia, frequentes conventus, conferentiae, libri, commentaria, ad altiorem cognitionem Sacrae Scripturae et doctrinae catholicae consequendam, ad vitam spiritualem alendam necnon ad mundi condiciones dignoscendas et aptas methodos inveniendas et excolendas.

Quae formationis subsidia rationem habent variarum formarum apostolatus in ambitibus ubi exercetur.

Hunc in finem etiam erecta sunt centra vel instituta superiora quae optimos fructus iam dederunt.

Sacrosanctum Concilium laetatur de huius generis inceptis iam in quibusdam partibus florentibus et exoptat ut aliis etiam in locis, ubi necessaria fuerint, promoveantur.

Centra insuper documentationis et studiorum non solum in re theologica, sed etiam in materia anthropologica, psychologica, sociologica, methodologica, quo melius foveantur laicorum ingenii facultates, virorum mulierumque, iuvenum et adultorum, pro omnibus apostolatus campis erigantur.


33 Sacrosanctum igitur Concilium omnes laicos enixe in Domino obtestatur ut voci Christi, hac hora se instantius invitanti, et impulsui Spiritus Sancti libenter, generoso animo, prompto corde respondeant. Speciali modo hanc appellationem ad se directam esse sentiant iuniores, eamque accipiant cum alacritate et magnanimitate. Ipse enim Dominus omnes laicos per hanc Sanctam Synodum iterato invitat ut intimius in dies sibi iungantur et quae ipsius sunt, tamquam propria sentientes (cf. Ph 2,5), in eiusdem salvifica missione consocientur; eosque denuo mittit in omnem civitatem et locum quo ipse venturus est (cf. Lc 10,1); ut variis formis et modis unius apostolatus Ecclesiae, novis necessitatibus temporum continenter aptandi, cooperatores ei se exhibeant, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor eorum non est inanis in Domino (cf. 1Co 15,58).






Apostolicam Actuositatem 18