Missale Romanum 1957 - BENEDICTIO AD OMNIA


II

BENEDICTIONES

AB EPISCOPIS

VEL ALIIS

FACULTATEM HABENTIBUS

FACIENDAE

EX RITUALI ROMANO



BENEDICTIO

SACERDOTALIUM INDUMENTORUM

V/. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R/. Qui fecit caelum et terram.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui per Móysen fámulum tuum pontificália et sacerdotália seu levítica vestiménta, ad expléndum in conspéctu tuo ministérium eórum, ad honórem et decórem nóminis tui fíeri decrevísti: adésto propítius invocatiónibus nostris: ut haec induménta sacerdotália, désuper irrigánte grátia tua, ingénti benedictióne per nostrae humilitátis servítium puri+ficáre, bene+dícere et conse+cráre dignéris: ut divínis cúltibus et sacris mystériis apta et benedícta exsístant: his quoque sacris véstibus Pontífices, et Sacerdótes, seu Levítae tui indúti, ab ómnibus impulsiónibus seu tentatiónibus malignórum spirítuum muníti et defénsi esse mereántur: tuísque mystériis apte et condígne servíre et inhaerére, atque in his tibi plácite et devóte perseveráre tríbue. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.

Orémus


DEUS, invíctae virtútis triumphátor, et ómnium rerum creátor ac sanctificátor: inténde propítius preces nostras ; et haec induménta levíticae, sacerdotális, et pontificális glóriae, minístris tuis fruénda, tuo ore próprio bene+dícere, sancti+ficáre et conse+cráre dignéris: omnésque eis uténtes, tuis mystériis aptos, et tibi in eis devóte ac laudabíliter serviéntes, gratos effícere dignéris. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.

Orémus


DÓMINE Deus omnípotens, qui vestiménta Pontifícibus, Sacerdótibus et Levítis, in usum tabernáculi foéderis necessária, Móysen fámulum tuum ágere jussísti, eúmque spíritu sapiéntiae ad id peragéndum replevísti: haec vestiménta in usum et cultum mystérii tui bene+dícere, sancti+ficáre et conse+cráre dignéris: atque minístros altáris tui, qui ea indúerint, septifórmis Spíritus grátia dignánter repléri atque castitátis stola, beáta fácias cum bonórum fructu óperum ministérii congruéntis immortalitáte vestíri. Per Dóminuin... in unitáte ejúsdem Spíritus. R/. Amen.

Et aspergantur aqua benedicta.




BENEDICTIO MAPPARUM

ET TOBALEARUM ALTARIS

V/. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R/. Qui fecit caelum et terram.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus


EXÁUDI, Dómine, preces nostras, et haec linteámina sacri altáris úsui praeparáta bene+dícere, et sancti+ficáre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.

Orémus


DÓMINE Deus omnípotens, qui Móysen fámulum tuum ornaménta et linteámina fácere per quadragínta dies docuísti: quae étiam María téxuit et fecit in usum ministérii tabernáculi foéderis ; bene+dícere, sancti+ficáre et conse+cráre dignéris haec linteámina ad tegéndum, involvendúmque altáre gloriosíssimi Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.

Et aspergantur aqua benedicta.




BENEDICTIO

PALLAE ET CORPORALIS

V/. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R/. Qui fecit caelum et terram.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus


CLEMENTÍSSIME Dómine, cujus inenarrábilis est virtus, cujus mystéria arcánis mirabílibus celebrántur: tríbue, quaésumus ; ut hoc linteámen tuae propitiatiónis bene+dictióne sanctificétur ad consecrándum super illud Corpus et Sánguinem Dei et Dómini nostri Jesu Christi Fílii tui: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.

Orémus


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, bene+dícere, sancti+ficáre et conse+cráre dignéris linteámen istud ad tegéndum, involvendúmque Corpus et Sánguinem Dómini nostri Jesu Christi Fílii tui: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.

Orémus


OMNÍPOTENS Deus, mánibus nostris opem tuae benedictiónis infúnde: ut per nostram bene+dictiónem hoc linteámen sanctificétur, et Córporis ac Sánguinis Redemptóris nostri novum sudárium, Spíritus Sancti grátia, efficiátur. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti Deus: per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.

Et aspergantur aqua benedicta.




BENEDICTIO

TABERNACULI SEU VASCULI

pro sacrosancta Eucharistia conservanda.


V/. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R/. Qui fecit caelum et terram.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, majestátem tuam súpplices deprecámur: ut vásculum hoc, pro Córpore Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi in eo condéndo fabricátum, bene+dictiónis tuae grátia dicáre dignéris. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.

Et aspergantur aqua benedicta.



III

FORMA

CONFIRMATIONIS

ET

CONSECRATIONIS

PATENAE ET CALICIS

E PONTIFICALI ROMANO



DE CONFIRMATIONE

Pontifex supra rochetum, paratus amictu, stola et pluviali albi coloris, cum mitra et baculo pastorali, vel, si hoc Sacramentum minus solemniter conferatur, stola alba et mitra simplici paratus, accedit ad faldistorium ante medium altaris, si sit in aliqua Capella, aut in alio convenienti loco sibi paratum, et sedens brevi sermone alloquitur adstantes et Confirmandos.
Quo facto, lavat manus: deinde, deposita mitra, surgit, et versa facie ad Confirmandos ante se genuflexos, junctis manibus dicit:

SPÍRITUS Sanctus supervéniat in vos, et virtus Altíssimi custódiat vos a peccátis. R/. Amen.

Deinde, signans se manu dextera a fronte ad pectus signo crucis, dicit:

V/. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R/. Qui fecit caelum et terram.
V/. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Tunc, extensis versus Confirmandos manibus, dicit:

Orémus


OMNÍPOTENS sempiterne Deus, qui regeneráre dignátus es hos fámulos tuos ex aqua et Spíritu Sancto, quique dedísti eis remissiónem ómnium peccatórum: emítte in eos septifórmem Spíritum tuum Sanctum Paráclitum de caelis. R/. Amen.
Spíritum sapiéntiae et intelléctus.
R/. Amen.
Spíritum consílii et fortitúdinis.
R/. Amen.
Spíritum sciéntiae et pietátis.
R/. Amen.

ADÍMPLE eos Spíritu timóris tui, et consígna eos signo Cru+cis Christi, in vitam propitiátus aetérnam. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti Deus, per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.

Pontifex, accepta mitra, sedet in faldistorio, et, inquisito cujuslibet Confirmandi nomine, sibi per patrinum vel matrinam flexis genibus praesentati, et summitate pollicis dexterae manus Chrismate intincta, dicit:

N. Signo te signo Cru+cis:

quod dum dicit, producit pollice signum crucis in fronte illius ; deinde prosequitur:

Et confírmo te Chrísmate salútis: In nómine Pa+tris, et Fí+lii, et Spíritus + Sancti.
R/. Amen.

Et leviter eum in maxilla caedit, dicens:

Pax tecum.

Unctione peracta, Pontifex tergit cum mica panis, et lavat pollicem et manus super pelvim ; et aqua lotionis cum pane funditur in piscinam sacrarii.
Interim, dum lavat manus, legitur a ministris vel cantatur sequens

Ant. Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis a templo sancto tuo, quod est in Jerúsalem.
V/. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R/. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in saécula saeculórum. Amen.

Deinde repetitur Antiphona Confírma hoc. Qua repetita, Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans versus ad altare, junctis ante pectus manibus, dicit:

V/. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R/. Et salutáre tuum da nobis.
V/. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus


DEUS, qui Apóstolis tuis Sanctum dedísti Spíritum et per eos eorúmque successóres céteris fidélibus tradéndum esse voluísti: réspice propítius ad humilitátis nostrae famulátum, et praesta ; ut eórum corda, quorum frontem sacro Chrísmate delinívimus et signo sanctae Crucis signávimus, idem Spíritus Sanctus, in eis supervéniens, templum glóriae suae dignánter inhabitándo perfíciat: Qui cum Patre et eódem Spíritu Sancto vivis et regnas Deus, in saécula saeculórum. R/. Amen.

Deinde dicit:

Ecce sic benedicétur omnis homo, qui timet Dóminum.

Et vertens se ad Confirmatos, et faciens super eos signum crucis, dicit:

Bene+dícat vos Dóminus ex Sion: ut videátis bona Jerúsalem ómnibus diébus vitae vestrae, et habeátis vitam aetérnam. R/. Amen.

Expedita Confirmatione, Pontifex sedens, accepta mitra, patrinis et matrinis annuntiat, quod instruant filios suos bonis moribus, quod fugiant mala, et faciant bona, et doceant eos Credo in Deum, et Pater noster, et Ave, María, quoniam ad hoc sunt obligati.



DE PATENAE ET CALICIS

CONSECRATIONE

Pontifex ad consecrationem Calicis, vel cujuslibet indumenti, seu omamenti ecclesiastici procedere volens, debet semper stolam circa collum habere, et mitram tenere poterit ubi convenit. Quandocumque eni m Episcopalia agit, episcopalibus, non sacerdotalibus, debet esse paramentis ornatus. Omnium quoque mobilium Benedictiones hujusmodi possunt fieri, ubi Pontifici placuerit, et omni die.
In Patenae igitur consecratione, pro qua parandum est sanctum Chrisma, et vas aquae benedictae cum aspersorio, Pontifex stans cum mitra, dicit:

V/. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R/. Qui fecit caelum et terram.

ORÉMUS, fratres caríssimi, ut divínae grátiae benedíctio cónsecret, et sanctíficet hanc Paténam (has Paténas) ad confringéndum in ea (eis) corpus Dómini nostri Jesu Christi, qui crucis passiónem sustínuit pro nostrum ómnium salúte.

Tum, deposita mitra, dicit:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui legálium institútor es hostiárum, quique inter eas conspérsam similáginem deférri in paténis áureis et argénteis ad altáre tuum jussísti: bene+dícere, sancti+ficáre et conse+cráre dignéris hanc Paténam (has Paténas), in administratiónem Eucharístiae Jesu Christi Fílii tui, qui pro nostra omniúmque salúte seípsum tibi Deo Patri in patíbulo crucis elégit immolári, ac tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.


Tum Pontifex, accepta mitra, facit cum pollice dexterae manus Chrismate intincto crucem super Patenam (singulas Patenas) ab ora in oram, et mox linit et perungit totam ejus (cujusque) superficiem cum ipso pollice, dicens:

CONSE+CRÁRE et sancti+ficáre dignéris, Dómine Deus, Paténam hanc per istam unctiónem et nostram bene+dictiónem in Christo Jesu Dómino nostro: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.

Deinde, stans adhuc cum mitra procedit ad benedictionem Calicis, dicens:

ORÉMUS, fratres caríssimi, ut Deus et Dóminus noster Cálicem istum (Cálices istos) in usum ministérii sui consecrándum (consecrándos), caeléstis grátiae inspiratióne sanctíficet: et ad humánam consecratiónem plenitúdinem divíni favóris accómmodet. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.

Tum. deposita mitra. dicit:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus


DIGNÁRE, Dómine Deus noster, Cálicem hunc (Cálices hos) bene+dícere, in usum ministérii tui pia famulátus devotióne formátum (formátos), et ea sancti+ficatióne perfúndere, qua Melchísedech fámuli tui sacrátum cálicem perfudísti: et quod arte vel metálli natúra éffici non potest altáribus tuis dignum, fiat tua bene+dictióne sanctificátum. Per Christum Dóminum nostrum. R/. Amen.

Deinde, accepta mitra, facit crucem cum pollice dexterae manus de Chrismate intra ipsum Calicem (singulos Calices) a labio ejus (cujusque) in labium, et mox linit et perungit interius ipsum totum, dicens:

CONSE+CRÁRE, et sancti+ficáre dignéris, Dómine Deus, Cálicem hunc per istam unctiónem et nostram bene+dictiónem in Christo Jesu Dómino nostro: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.

Tum, deposita mitra, dicit super Calices et Patenas:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, mánibus nostris, quaésumus, opem tuae benedictiónis infúnde: ut per nostram bene+dictiónem hoc Vásculum et Patena (haec Váscula et Paténae) sanctificéntur, et Córporis et Sánguinis Dómini nostri Jesu Christi novum sepúlcrum Sancti Spíritus grátia efficiántur. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti Deus, per ómnia saécula saeculórum. R/. Amen.

Demum aspergit Calicem et Patenam (Calices et Patenas) cum aqua benedicta, quod fieri debet in omnibus quarumlibet benedictionibus rerum. Quo facto, abstergi facit per aliquem Sacerdotem Patenas et Calices cum mica panis, et bene mundari: deinde extersiones projiciuntur in ignem, vel sacrarium.




MISSAE

PRO


ALIQUIBUS LOCIS





I

PROPRIUM SANCTORUM

PRO ALIQUIBUS LOCIS

UBI EX INDULTO SANCTAE SEDIS

CONCESSUM EST



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

FESTA DECEMBRIS

Die 10 Decembris


IN TRANSLATIONE ALMAE DOMUS

B. MARIAE VIRGINIS


Introitus Gen. 28, 17
TERRÍBILIS est locus iste: hic domus Dei est, et porta caeli: et vocábitur aula Dei. Ps. 83, 2-3 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum ! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui beátae Maríae Vírginis domum per incarnáti Verbi mystérium misericórditer consecrásti, eámque in sinu Ecclésiae tuae mirabíliter collocásti: concéde ; ut, segregáti a tabernáculis peccatórum, digni efficiámur habitatóres domus sanctae tuae. Per eúmdem Dóminum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 24, 11-13 et 15-20


IN ómnibus réquiem quaesívi, et in hereditáte Dómini morábor. Tunc praecépit, et dixit mihi Creátor ómnium, et qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo, et dixit mihi: In Jacob inhábita, et in Israël hereditáre, et in eléctis meis mitte radíces. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano et quasi cypréssus in monte Sion: quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosae in Jéricho. Quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in platéis. Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris.


Graduale Ps. 26, 4 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitae meae. V/. Ut vídeam voluptátem Dómini, et vísitem templum ejus.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 83, 5 Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine: in saécula saeculórum laudábunt te. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus V/. Ps. 83, 5 et 11 Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine: in saécula saeculórum laudábunt te. V/. Mélior est dies una in átriis tuis super míllia. V/. Elégi abjéctus esse in domo Dei mei: magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 83, 5 et 11 Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine: in saécula saeculórum laudábunt te. Allelúja. V/. Mélior est dies una in átriis tuis super míllia. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 1, 26-38


IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quae cum audísset, turbáta est in sermóne ejus, et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in aetérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco ? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.


Credo.


Offertorium Ps. 5, 8 Introíbo in domum tuam, adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.


Secreta


ACCIPE, quaésumus, Dómine, múnera in hac sacra domo dignánter obláta: et, beátae Maríae Vírginis suffragántibus méritis, ad nostrae salútis auxílium proveníre concéde. Per Dóminum.


Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Festivitáte.


Communio Prov. 8, 34-35 Beátus qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.


Postcommunio


QUSUMUS, Dómine Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quae pro reparatiónis nostrae munímine contulísti, intercedénte beáta María semper Vírgine, et praesens nobis remédium esse fácias, et futúrum. Per Dóminum.


* Si haec Missa dicatur Feria IV Quatuor Temporum Adventus, in fine legitur Evangelium S. Joannis In princípio.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

Die 18 Decembris

IN EXSPECTATIONE PARTUS

B. MARIAE VIRGINIS


Introitus Isai. 45, 8
RORÁTE, caeli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem. Ps. 18, 2 Caeli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui de beátae Maríae Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: praesta supplícibus tuis ; ut, qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúmdem Dóminum.


Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 7, 10-15


IN diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino Deo tuo in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus, quia molésti estis et Deo meo ? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobáre malum et elígere bonum.


Graduale Ps. 23, 7 et 3-4 Tóllite portas, príncipes, vestras: et elevámini, portae aeternáles: et introíbit Rex glóriae. V/. Quis ascéndet in montem Dómini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ? Innocens mánibus et mundo corde.
Allelúja, allelúja. V/. Luc. 1, 31 Ecce virgo concípiet, et páriet fílium Jesum Christum. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 1, 26-38


IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quae cum audísset, turbáta est in sermóne ejus, et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in aetérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco ? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.


Credo.


Offertorium Luc. 1, 28 et 42 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.


Secreta


IN méntibus nostris, quaésumus, Dómine, verae fídei sacraménta confírma: ut, qui concéptum de Vírgine Deum verum et hóminem confitémur ; per ejus salutíferae resurrectiónis poténtiam, ad aetérnam mereámur perveníre laetítiam. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Exspectatióne.


Communio Isai. 7, 14 Ecce virgo concípiet, et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.


Postcommunio


GRÁTIAM tuam, quaésumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus ; per passiónem ejus et crúcem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúmdem Dóminum nostrum.


* Si haec Missa dicatur Feria IV Quatuor Temporum Adventus, in fine legitur Evangelium S. Joannis In princípio.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

FESTA JANUARII

Die 23 Januarii

IN DESPONSATIONE B. MARIAE V.

CUM S. JOSEPH


Introitus Sedulius
SALVE, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui caelum terrámque regit in saécula saeculórum. Ps. 44, 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.


Oratio


FÁMULIS tuis, quaésumus, Dómine, caeléstis grátiae munus impertíre: ut, quibus beátae Vírginis partus éxstitit salútis exórdium ; desponsatiónis ejus votíva solémnitas, pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Joseph.

Oratio


SANCTÍSSIMAE Genitrícis tuae Sponsi, quaésumus, Dómine, méritis adjuvémur: ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur: Qui vivis.


Léctio libri Sapiéntiae.

Prov. 8, 22-35


DÓMINUS possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab aetérno ordináta sum, et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram: necdum fontes aquárum erúperant: necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar: adhuc terram non fécerat, et flúmina, et cárdines orbis terrae. Quando praeparábat caelos, áderam: quando certa lege et gyro vallábat abýssos: quando aéthera firmábat sursum, et librábat fontes aquárum: quando circúmdabat mari términum suum, et legem ponébat aquis, ne transírent fines suos: quando appendébat fundaménta terrae. Cum eo eram cuncta compónens: et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore: ludens in orbe terrárum: et delíciae meae esse cum fíliis hóminum. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.


Graduale Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quae sine tactu pudóris invénta es mater Salvatóris. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.
Allelúja, allelúja. V/. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiae, Christus Deus noster. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Gaude, María Virgo, cunctas haéreses sola interemísti. V/. Quae Gabriélis Archángeli dictis credidísti. V/. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti: et post partum, Virgo, invioláta permansísti. V/. Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. A llelúja. V/. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiae, Christus Deus noster. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 1, 18-21


CUM esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Haec autem eo cogitánte, ecce Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium: et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.


Credo.


Offertorium Beáta es, Virgo María, quae ómnium portásti Creatórem: genuísti qui te fecit, et in aetérnum pérmanes Virgo.


Secreta


UNIGÉNITI tui, Dómine, nobis succúrrat humánitas: ut, qui natus de Vírgine, matris integritátem non mínuit, sed sacrávit ; in Desponsatiónis ejus solémniis, nostris nos piáculis éxuens, oblatiónem nostram tibi fáciat accéptam Jesus Christus Dóminus noster: Qui tecum.

Pro S. Joseph

Secreta


DÉBITUM tibi, Dómine, nostrae réddimus servitútis, supplíciter exorántes: ut, suffrágiis beáti Joseph, Sponsi Genitrícis Fílii tui Jesu Christi Dómini nostri, in nobis tua múnera tueáris, ob cujus venerándam commemoratiónem laudis tibi hóstias immolámus. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Desponsatióne.


Communio Beáta víscera Maríae Vírginis, quae portavérunt aetérni Patris Fílium.


Postcommunio


SÚMPSIMUS, Dómine, celebritátis ánnuae votíva sacraménta: praesta, quaésumus ; ut et temporális vitae nobis remédia praébeant, et aetérnae. Per Dóminum.


Pro S. Joseph

Postcommunio


ADÉSTO nobis, quaésumus, miséricors Deus: et, intercedénte pro nobis beáto Joseph Confessóre, tua circa nos propitiátus dona custódi. Per Dóminum.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

Eadem die 23 Januarii

S. ILDEFONSI

Episcopi et Confessoris



Missa In médio, de Communi Doctorum, sine Credo, et cum Orationibus ut infra.


Oratio
P


DEUS, qui per gloriosíssimam Fílii tui Matrem beátum Ildefónsum Confessórem tuum atque Pontíficem, misso de thesáuris caeléstibus múnere, decorásti: concéde propítius ; ut, per ejus preces et mérita, múnera capiámus aetérna. Per eúmdem Dóminum.


Secreta
P


SANCTI Ildefónsi Confessóris tui atque Pontíficis, quaésumus, Dómine, ánnua solémnitas pietáti tuae nos reddat accéptos: ut, per haec piae placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiae tuae dona concíliet. Per Dóminum.


Postcommunio
P


DEUS, fidélium remunerátor animárum: praesta ; ut beáti Ildefónsi Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

FESTA FEBRUARII

Die 17 Februarii

FUGAE D. N. J. C. IN AEGYPTUM


Introitus Matth. 2, 13
ANGELUS Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe púerum et matrem ejus, et fuge in AEgýptum. Ps. 54, 8 Ecce elongávi fúgiens: et mansi in solitúdine. V/. Glória Patri.


Oratio


PROTÉCTOR in te sperántium, Deus, qui Unigénitum tuum Redemptórem nostrum ex Heródis gládio, fuga in AEgýptum, erípere voluísti: concéde nobis fámulis tuis, beatíssima semper Vírgine ejus matre María intercedénte ; ut, ab ómnibus mentis et córporis perículis liberáti, ad caeléstem pátriam perveníre mereámur. Per eúmdem Dóminum.


Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 19, 20-22


IN diébus illis: Clamábunt ad Dóminum a fácie tribulántis, et mittet eis salvatórem et propugnatórem, qui líberet eos. Et cognoscétur Dóminus ab AEgýpto, et cognóscent AEgýptii Dóminum in die illa, et colent eum in hóstiis, et in munéribus, et vota vovébunt Dómino, et solvent. Et percútiet Dóminus AEgýptum plaga, et sanábit eam: et reverténtur ad Dóminum, et placábitur eis, et sanábit eos Dóminus Deus noster.


Graduale Ps. 90, 11-12 Angelis suis mandávit de te: ut custódiant te in ómnibus viis tuis. V/. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
Allelúja , allelúja. V/. Matth. 2, 13 A ngelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe púerum et matrem ejus, et fuge in AEgýptum. Allelúja.



In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Matth. 2, 13 Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe púerum, et matrem ejus, et fuge in AEgýptum. V/. Et esto ibi usque dum dicam tibi. V/. Futúrum est enim ut Heródes quaerat púerum ad perdéndum eum.

Tempore autem Paschali, omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja , allelúja. V/. Matth. 2, 13 Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe púerum et matrem ejus, et fuge in AEgýptum. Allelúja. V/. Et esto ibi usque dum dicam tibi. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 2, 13-15


IN illo témpore: Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe púerum, et matrem ejus, et fuge in AEgýptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futúrum est enim ut Heródes quaerat púerum ad perdéndum eum. Qui consúrgens accépit púerum, et matrem ejus nocte, et secéssit in AEgýptum: et erat ibi usque ad óbitum Heródis: ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: Ex AEgýpto vocávi Fílium meum.


Credo.


Offertorium Isai. 19, 21 Cognoscétur Dóminus ab AEgýpto, et cognóscent AEgýptii Dóminum in die illa, et colent eum in hóstiis et in munéribus, et vota vovébunt Dómino, et solvent.


Secreta


LAUDIS tibi, Dómine, hóstias immolámus, supplíciter deprecántes: ut, qui cum beatíssima matre Vírgine María in AEgýptum exsul deférri voluísti ; éxsules nos, eádem beáta Vírgine intercedénte, ad caeléstem pátriam benígnus perdúcas: Qui vivis.


Praefatio de Nativitate.


Communio Matth. 2, 15 Et erat ibi usque ad óbitum Heródis: ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: Ex AEgýpto vocávi fílium meum.


Postcommunio


LARGÍRE sénsibus nostris, omnípotens Deus: ut per temporálem Fílii tui fugam, quam mystéria veneránda testántur, vitam te nobis dedísse perpétuam confidámus. Per eúmdem Dóminum.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

Die 26 vel 27 Februarii

S. MARGARITAE DE CORTONA

Paenitentis



Introitus Ps. 118, 75 et 120
COGNÓVI, Dómine, quia aéquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. Ps. ibid., 1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui fámulam tuam Margarítam de perditiónis via ad salútis trámitem misericórditer deduxísti: eádem nobis miseratióne concéde ; ut, quam prius errántem sectári non erubúimus, mox paeniténtem ímpigre sequi gloriémur. Per Dóminum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Cant. 3, 2-5 ; 8, 6-7


SURGAM, et circuíbo civitátem: per vicos et platéas quaeram quem díligit ánima mea: quaesívi illum, et non invéni. Invenérunt me vígiles, qui custódiunt civitátem: Num quem díligit ánima mea, vidístis ? Páululum cum pertransíssem eos, invéni quem díligit ánima mea: ténui eum nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meae, et in cubículum genitrícis meae. Adjúro vos, fíliae Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam donec ipsa velit. Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum: quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus aemulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum. Aquae multae non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam: si déderit homo omnem substántiam domus suae pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.


Graduale Ps. 44, 3 et 5 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in aetérnum. V/. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja . V/. Ibid., 5 Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum. V/. Ps. 44, 8 et 5 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo laetítiae prae consórtibus tuis. V/. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja . V/. Ps. 44, 5 Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. Allelúja. V/. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 13, 44-52


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum caelórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et prae gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quae habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum caelórum hómini negotiatóri, quaerénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quae hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum caelórum sagénae missae in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne saéculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus, et stridor déntium. Intellexístis haec ómnia ? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.


Offertorium Ps. 44, 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saéculum saéculi.


Secreta


PLACATIÓNIS hóstia, quam tibi offérimus, Dómine, beátae Margarítae interveniénte suffrágio, optátae nobis indulgéntiae plenitúdinem largiátur. Per Dóminum.


Communio Ps. 44, 8 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo laetítiae prae consórtibus tuis.


Postcommunio


UBERES, Dómine, sanctae tuae Margarítae lácrimae durítiem nostri cordis emólliant: ut, per hujus virtútem sacraménti, débitas reátibus flammas incessánti fletu exstinguámus Per Dóminum.



Missale Romanum 1957 - BENEDICTIO AD OMNIA