Atti (VUL) 9

Capitulum 9

9 1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum 2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem 3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo 4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris 5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris 6 7 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes 8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum 9 et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit
10
erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine 11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat 12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat 13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum 15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel 16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati 17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto 18 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est 19 et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
20
et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei 21 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum 22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
23
cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent 24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent 25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta 26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus 27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu 28 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini 29 loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum 30 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
31
ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
32
factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae 33 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus 34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit 35 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
36
in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat 37 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo 38 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos 39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas 40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit 41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam 42 notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino 43 factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium


Capitulum 10

10 1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica 2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper 3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli 4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei 5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus 6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare 7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant 8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
9
postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam 10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus 11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram 12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli 13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca 14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum 15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris 16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum 17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam 18 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
19
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te 20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos 21 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis 22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te 23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
24
altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis 25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit 26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum 27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant 28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem 29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me 30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait 31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei 32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare 33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
34
aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus 35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi 36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus 37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes 38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
39
et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno 40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri 41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis 42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum 43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum 44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum 45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est 46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
47
tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos 48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus


Capitulum 11

11 1 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei 2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione 3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis 4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens 5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me 6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli 7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca 8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum 9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris 10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum 11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me 12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri 13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus 14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua 15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
16
recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto 17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum 18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
19
et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis 20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum 21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum 22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam 23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino 24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino 25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam 26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
27
in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio 29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus 30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli


Capitulum 12

12 1 eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia 2 occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio 3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum 4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo
5
et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo 6 cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem 7 et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius 8 dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me 9 et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre 10 transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo 11 et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum 12 consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes 13 pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode 14 et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam 15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est 16 Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt 17 annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum 18 facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset 19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
20
erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo 21 statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos 22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis 23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
24
verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur 25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus


Capitulum 13

13 1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus 2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos 3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos
4
et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum 5 et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio 6 et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu 7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei 8 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide 9 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum 10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas 11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret 12 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini
13
et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
14
illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt 15 post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite 16 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite 17 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea 18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto 19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum 20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam 21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta 22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas 23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum 24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel 25 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere 26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est 27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt 28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum 29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his 31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem 32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est
33
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te
34
quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
35
ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
36
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem 37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
38
notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari 39 in hoc omnis qui credit iustificatur 40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
41
videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
42
exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec 43 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei 44 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini 45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes 46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
47
sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
48
audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
49
disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
50
Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
51
at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium 52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto


Capitulum 14

14 1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo 2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres 3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum 4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis 5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos 6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant 7 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
8
hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret 9 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat 10 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos 11 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi 12 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare 13 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes 14 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas 16 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra 17 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent 18 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse
19
circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben 20 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
21
confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei 22 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt 23 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam 24 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam 25 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt 26 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei 27 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis


Capitulum 15

15 1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri 2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione 3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus 4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis 5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi
6
conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc 7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere 8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis 9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum 10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus 11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi 12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos 13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me 14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo 15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
16
post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
17
ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
18
notum a saeculo est Domino opus suum
19
propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine 21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
22
tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus 23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem 24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus 25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo 26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi 27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem 28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario 29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete 30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam 31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione 32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt 33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos 34
35
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
36
post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant 37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus 38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum 39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum 40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus 41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias


Capitulum 16

16 1 pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili 2 huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres 3 hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset 4 cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis 5 et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie
6
transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia 7 cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu 8 cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
9
et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos 10 ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis 11 navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim 12 et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes 13 die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant 14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo 15 cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos 16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando 17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis 18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora 19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes 20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei 21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani 22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi 23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos 24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno 25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant 26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt 27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos 28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus 29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae 30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam 31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua 32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius 33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo 34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo 35 et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos 36 nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace 37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant 38 et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent 39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem 40 exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt



Atti (VUL) 9