Aug - de Genesi



S. Aurelii Augustini OPERA OMNIA - editio latina > PL 34 > De Genesi contra Manichaeos libri duo


DE GENESI CONTRA MANICHAEOS LIBRI DUOLiber ILiber II

DE GENESI AD LITTERAM IMPERFECTUS LIBERLiber primus

DE GENESI AD LITTERAM LIBRI DUODECIMLiber ILiber IILiber IIILiber IVLiber VLiber VILiber VIILiber VIIILiber IXLiber XLiber XILiber XII




DE GENESI CONTRA MANICHAEOS LIBRI DUO


100

LIBER PRIMUS

Contra Manichaeos scripturus Aug. utetur stilo ad imperitiorum captum demisso.

101

1. 1. Si eligerent Manichaei quos deciperent, eligeremus et nos verba quibus eis responderemus: cum vero illi et doctos litteris, et indoctos errore suo persequantur, et cum promittunt veritatem, a veritate conentur avertere; non ornato politoque sermone, sed rebus manifestis convincenda est vanitas eorum. Placuit enim mihi quorumdam vere christianorum sententia, qui cum sint eruditi liberalibus litteris, tamen alios libros nostros, quos adversus Manichaeos edidimus, cum legissent, viderunt eos ab imperitioribus, aut non aut difficile intellegi, et me benevolentissime monuerunt ut communem loquendi consuetudinem non desererem, si errores illos tam perniciosos ab animis etiam imperitorum expellere cogitarem. Hunc enim sermonem usitatum et simplicem etiam docti intellegunt, illum autem indocti non intellegunt.

Defendendi libri V. T. a manichaeorum censuris imperitorum fidei insidiantibus.


1. 2. Solent ergo Manichaei Scripturas Veteris Testamenti, quas non noverunt, vituperare, et ea vituperatione infirmos et parvulos nostros, non invenientes quomodo sibi respondeant, irridere atque decipere: quia nulla Scriptura est, quae non apud eos qui illam non intellegunt, facile possit reprehendi. Sed ideo divina providentia multos diversi erroris haereticos esse permittit, ut cum insultant nobis, et interrogant nos ea quae nescimus, vel sic excutiamus pigritiam, et divinas Scripturas nosse cupiamus. Propterea et Apostolus dicit: Oportet multas haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos 1. Illi enim Deo probati sunt, qui bene possunt docere: sed manifesti hominibus esse non possunt, nisi cum docent; docere autem nolunt, nisi eos qui doceri quaerunt. Sed multi ad quaerendum pigri sunt, nisi per molestias et insultationes haereticorum quasi de somno excitentur, et de imperitia sua erubescant sibi, et de illa imperitia sua periclitari se sentiant. Qui homines si bonae sunt fidei, non cedunt haereticis, sed quid eis respondeant diligenter inquirunt. Nec eos deserit Deus, ut petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur 2. Qui autem desperant se posse in catholica disciplina invenire quod quaerunt, atteruntur erroribus; et si perseveranter inquirunt, ad ipsos fontes a quibus aberraverunt, post magnos labores fatigati atque sitientes, et pene mortui revertuntur.

Versus (@Gn 1,1@) vendicatur contra obtrectantes quid faceret Deus ante mundi creationem.

102
2. 3. Primum ergo librum Veteris Testamenti, qui inscribitur Genesis, sic solent Manichaei reprehendere. Quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram 3, quaerunt, in quo principio; et dicunt: Si in principio aliquo temporis fecit Deus coelum et terram, quid agebat antequam faceret coelum et terram? et quid ei subito placuit facere, quod nunquam antea fecerat per tempora aeterna? His respondemus, Deum in principio fecisse coelum et terram, non in principio temporis, sed in Christo, cum Verbum esset apud Patrem, per quod facta et in quo facta sunt omnia 4. Dominus enim noster Iesus Christus, cum eum Iudaei interrogassent quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis 5. Sed etsi in principio temporis Deum fecisse coelum et terram credamus, debemus utique intellegere quod ante principium temporis non erat tempus. Deus enim fecit et tempora: et ideo antequam faceret tempora, non erant tempora. Non ergo possumus dicere fuisse aliquod tempus quando Deus nondum aliquid fecerat. Quomodo enim erat tempus quod Deus non fecerat, cum omnium temporum ipse sit fabricator? Et si tempus cum coelo et terra esse coepit, non potest inveniri tempus quo Deus nondum fecerat coelum et terram. Cum autem dicitur, Quid ei placuit subito, sic dicitur, quasi aliqua tempora transierint, quibus Deus nihil operatus est. Non enim transire poterat tempus, quod nondum fecerat Deus; quia non potest esse operator temporum, nisi qui est ante tempora. Certe et ipsi Manichaei legunt apostolum Paulum, et laudant et honorant; et eius Epistolas male interpretando multos decipiunt. Dicant ergo nobis quid dixerit apostolus Paulus: Agnitionem veritatis quae est secundum pietatem Dei in spem vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna 6: aeterna enim tempora quid ante se habere potuerunt? Hoc ergo cogantur exponere, ut intellegant se non intellegere, cum temere volunt reprehendere quod diligenter quaerere debuerunt.

Contra manichaeos vindicatur unde subito placuerit Deo mundum creare.


2. 4. Si autem non dicunt: Quid placuit Deo subito facere coelum et terram, sed tollunt inde, subito; et hoc tantum dicunt: Quid placuit Deo facere coelum et terram? Non enim coaevum Deo mundum istum dicimus, quia non eius aeternitatis est hic mundus, cuius aeternitatis est Deus: mundum quippe fecit Deus, et sic cum ipsa creatura quam Deus fecit, tempora esse coeperunt; et ideo dicuntur tempora aeterna. Non tamen sic sunt aeterna tempora quomodo aeternus est Deus, quia Deus est ante tempora, qui fabricator est temporum: sicut omnia quae fecit Deus bona sunt valde, sed non sic bona sunt, quomodo bonus est Deus, quia ille fecit, haec autem facta sunt: nec ea genuit de seipso, ut hoc essent quod ipse est; sed ea fecit de nihilo, ut non essent aequalia, nec ei a quo facta sunt; nec Filio eius per quem facta sunt; iustum est enim. Si ergo isti dixerint, Quid placuit Deo facere coelum et terram? respondendum est eis, ut prius discant vim voluntatis humanae, qui voluntatem Dei nosse desiderant. Causas enim voluntatis Dei scire quaerunt, cum voluntas Dei omnium quae sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas Dei, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, quod nefas est credere. Qui ergo dicit: Quare fecit Deus coelum et terram? respondendum est ei, Quia voluit. Voluntas enim Dei causa est coeli et terrae, et ideo maior est voluntas Dei quam coelum et terra. Qui autem dicit: Quare voluit facere coelum et terram? maius aliquid quaerit quam est voluntas Dei: nihil autem maius inveniri potest. Compescat ergo se humana temeritas, et id quod non est non quaerat, ne id quod est non inveniat. Et si voluntatem Dei nosse quisquam desiderat, fiat amicus Deo: quia si voluntatem hominis nosse quisquam vellet, cuius amicus non esset, omnes eius impudentiam ac stultitiam deriderent. Non autem quisquam efficitur amicus Dei, nisi purgatissimis moribus, et illo fine praecepti de quo Apostolus dicit: Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 7; quod isti si haberent, non essent haeretici.

Defenditur (@Gn 1,2@): Terra invisibilis, etc.

103
3. 5. Quod autem sequitur in libro Geneseos: Terra autem erat invisibilis et incomposita 8, sic reprehendunt Manichaei, ut dicant: Quomodo fecit Deus in principio coelum et terram, si iam et terra erat invisibilis et incomposita? Ita, cum volunt Scripturas divinas prius vituperare quam nosse, etiam res apertissimas non intellegunt. Quid enim manifestius dici potuit, quam hoc dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis et incomposita; id est: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem ipsa quam fecit Deus, invisibilis erat et incomposita, antequam Deus omnium rerum formas locis et sedibus suis ordinata distinctione disponeret: antequam diceret: Fiat lux, et: Fiat firmamentum, et Congregentur aquae, et: Appareat arida 9, et caetera quae in eodem libro sic exponuntur per ordinem, quemadmodum possint ea parvuli capere? Quae omnia continent tam magna mysteria, ut quisquis ea didicerit, omnium haereticorum vanitatem vel doleat quia homines sunt, vel derideat quia superbi sunt.

Dei lucem longe aliud esse quam huius solis lumen.


3. 6. Sequitur in eodem libro: Et tenebrae erant super abyssum 10. Quod Manichaei reprehendunt dicentes: In tenebris ergo erat Deus, antequam faceret lucem? Vere ipsi sunt in tenebris ignorantiae, et ideo non intellegunt lucem, in qua Deus erat antequam faceret istam lucem. Non enim norunt isti lucem, nisi quam carneis oculis vident. Et ideo istum solem, quem pariter non solum cum bestiis maioribus, sed etiam cum muscis et vermiculis cernimus, illi sic colunt ut particulam dicant esse lucis illius in qua habitat Deus. Sed nos intellegamus aliam lucem esse in qua Deus habitat, unde est illud lumen de quo in Evangelio legitur: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 11. Nam solis istius lumen non illuminat omnem hominem, sed corpus hominis et mortales oculos, in quibus nos vincunt aquilarum oculi, qui solem istum multo melius quam nos dicuntur aspicere. Illud autem lumen non irrationabilium avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium se ad eius praecepta implenda convertunt. Quod omnes homines possunt si velint, quia illud lumen omnem hominem illuminat venientem in hunc mundum. Ergo tenebrae erant super abyssum antequam lux ista fieret: de qua consequenter hoc loco dicitur.

In defensionem v. 3 ostenditur tenebras nihil esse.

104
4. 7. Et dixit Deus, Fiat lux 12. Quia ubi lux non est, tenebrae sunt, non quia aliquid sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur. Sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur. Et nuditas aliqua res non est, sed in corpore ubi tegumentum non est, nuditas dicitur. Et inanitas non est aliquid, sed locus ubi corpus non est, inanis dicitur. Sic tenebrae non aliquid sunt, sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. Hoc ideo dicimus, quia solent dicere: Unde erant ipsae tenebrae super abyssum, antequam faceret Deus lucem? quis illas fecerat vel genuerat? aut si nemo fecerat vel genuerat eas, aeternae erant tenebrae. Quasi aliquid sint tenebrae: sed, ut dictum est, lucis absentia hoc nomen accepit. Sed quia ipsi fabulis suis decepti crediderunt gentem esse tenebrarum, in qua et corpora et formas et animas in illis corporibus fuisse arbitrantur, ideo putant quod tenebrae aliquid sint: et non intellegunt non sentiri tenebras, nisi quando non videmus, sicut non sentitur silentium, nisi quando non audimus. Sicut autem silentium nihil est, sic et tenebrae nihil sunt. Sicut autem isti dicunt gentem tenebrarum contra lucem Dei pugnasse; sic potest et alius similiter vanus dicere, gentem silentiorum contra vocem Dei pugnasse. Sed illas vanitates modo non suscepimus refellere atque convincere. Nunc enim ea quae reprehendunt in Veteri Testamento, statuimus defendere quantum vires Dominus praestare dignatur, et in eis ostendere contra veritatem Dei nihil valere hominum caecitatem.

Quomodo intellegendum: Spiritus superferebatur, etc., iuxta (@Gn 1,2.


4.8. Quod autem scriptum est: Et Spiritus Dei superferebatur super aquam 13, sic solent Manichaei reprehendere, ut dicant: Aqua ergo erat habitaculum Spiritus Dei, et ipsa continebat Spiritum Dei? Totum conantur perversa mente pervertere, et excaecantur malitia sua. Cum enim dicimus, Sol superfertur super terram, numquid hoc intellegi volumus, quod in terra habitet sol, et terra solem contineat? Et tamen non sic Spiritus Dei superferebatur super aquam, sicut superfertur sol super terram; sed alio modo quem pauci intellegunt. Non enim per spatia locorum superferebatur aquae ille Spiritus, sicut sol terrae superfertur; sed per potentiam invisibilis sublimitatis suae. Dicant autem nobis isti, quomodo iis rebus quae fabricandae sunt, superferatur voluntas fabri. Quod si haec humana et quotidiana non comprehendunt, timeant Deum, et simplici corde quod non intellegunt quaerant, ne cum volunt verbis sacrilegis concidere veritatem quam videre non possunt, redeat illis securis in crura. Nam illa concidi non potest quae incommutabilis manet; sed quaecumque plagae in illam emissae fuerint repercutiuntur, et maiore ictu redeunt in eos qui caedere audent, quod credere deberent, ut intellegere mererentur.

Quid nomine aquae significetur in (@Gn 1,2@).


105
5. 9. Deinde quaerunt, et insultando interrogant: Unde erat ipsa aqua super quam ferebatur Spiritus Dei? numquid enim superius scriptum est quod Deus aquam fecerit? Hoc si pie quaererent, invenirent quemadmodum intellegendum esset. Non enim aqua sic appellata est hoc loco, ut haec a nobis intellegatur quam videre iam possumus et tangere: quomodo nec terra quae incomposita et invisibilis dicta est, talis erat qualis ista quae iam videri et tractari potest. Sed illud quod dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 14, coeli et terrae nomine universa creatura significata est, quam fecit et condidit Deus. Ideo autem nominibus visibilium rerum haec appellata sunt, propter parvulorum infirmitatem, qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere. Primo ergo materia facta est confusa et informis, unde omnia fierent quae distincta atque formata sunt, quod credo a Graecis appellari. Sic enim et alio loco legimus dictum in laudibus Dei: Qui fecisti mundum de materia informi 15: quod aliqui codices habent, de materia invisa.

Materies informis ex nihilo atque ex ea cetera.

106
6. 10. Et ideo Deus rectissime creditur omnia de nihilo fecisse, quia etiamsi omnia formata de ista materia facta sunt, haec ipsa materia tamen de omnino nihilo facta est. Non enim debemus esse similes istis qui omnipotentem Deum non credunt aliquid de nihilo facere potuisse, cum considerant fabros et quoslibet opifices non posse aliquid fabricare, nisi habuerint unde fabricent. Et ligna enim adiuvant fabrum, et argentum adiuvat argentarium, et aurum aurificem, et terra figulum adiuvat ut possit perficere opera sua. Si enim non adiuventur ea materia unde aliquid faciunt, nihil possunt facere, cum materiam ipsam ipsi non faciant. Non enim faber lignum facit, sed de ligno facit aliquid: sic et caeteri omnes huiusmodi opifices. Omnipotens autem Deus nulla re adiuvandus erat, quam ipse non fecerat, ut quod volebat efficeret. Si enim ad eas res quas facere volebat, adiuvabat eum aliqua res quam ipse non fecerat, non erat omnipotens: quod sacrilegum est credere.

Cur materies informis terra invisibilis, aqua etc. vocata sit.

107
7. 11. Informis ergo illa materia quam de nihilo Deus fecit, appellata est primo coelum et terra, et dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 16; non quia iam hoc erat, sed quia hoc esse poterat: nam et coelum scribitur postea factum. Quemadmodum si semen arboris considerantes, dicamus ibi esse radices, et robur, et ramos, et fructus, et folia; non quia iam sunt, sed quia inde futura sunt: sic dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, quasi semen coeli et terrae, cum in confuso adhuc esset coeli et terrae materia; sed quia certum erat inde futurum esse coelum et terram, iam et ipsa materia coelum et terra appellata est. Isto genere locutionis etiam Dominus loquitur, cum dicit: Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 17; non quia iam factum erat, sed quia certissime futurum erat. Nam post paululum dicit illis: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo 18. Utquid ergo dixerat: Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis; nisi quia se sciebat hoc esse facturum? Sic etiam coelum et terra potuit dici materia unde nondum erat factum coelum et terra, sed tamen non erat aliunde faciendum. Innumerabiles tales locutiones in Scripturis divinis inveniuntur. Sicut in consuetudine sermonis nostri, cum id quod certissime speramus futurum dicimus, Iam factum puta.


7. 12. Hanc autem adhuc informem materiam, etiam terram invisibilem atque incompositam voluit appellare, quia inter omnia elementa mundi terra videtur minus speciosa quam caetera. Invisibilem autem dixit, propter obscuritatem; et incompositam, propter informitatem. Eamdem ipsam materiam etiam aquam appellavit, super quam ferebatur Spiritus Dei, sicut superfertur rebus fabricandis voluntas artificis. Quod etsi paucorum intellegentia potest attingere, humanis tamen verbis, nescio utrum vel a paucis hominibus, possit exponi. Propterea vero non absurde etiam aqua dicta est ista materia, quia omnia quae in terra nascuntur, sive animalia, sive arbores vel herbae, et si qua similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri. Haec ergo nomina omnia, sive coelum et terra, sive terra invisibilis et incomposita et abyssus cum tenebris, sive aqua super quam Spiritus ferebatur, nomina sunt informis materiae: ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus; et non uno vocabulo, sed multis, ne si unum esset, hoc putaretur esse quod consueverant homines in illo vocabulo intellegere. Dictum est ergo coelum et terra, quia inde futurum erat coelum et terra. Dicta est terra invisibilis et incomposita et tenebrae super abyssum, quia informis erat, et nulla specie cerni aut tractari poterat, etiamsi esset homo qui videret atque tractaret. Dicta est aqua, quia facilis et ductilis subiacebat operanti, ut de illa omnia formarentur. Sed sub his omnibus nominibus materia erat invisa et informis, de qua Deus condidit mundum.

Reprimitur manichaeorum calumnia de (@Gn. 1,4@).

108
8. 13. Et dixit Deus, Fiat lux. Et facta est lux 19. Hoc non solent reprehendere Manichaei, sed illud quod sequitur: Et vidit Deus lucem quia bona est 20. Dicunt enim: Ergo non noverat Deus lucem, aut non noverat bonum. Miseri homines, quibus displicet, quod Deo placuerunt opera sua, cum videant etiam hominem artificem, verbi gratia, lignarium fabrum, quamvis in comparatione sapientiae et potentiae Dei pene nullus sit, tamen tam diu lignum caedere atque tractare dolando, asciando, planando, vel tornando atque poliendo quousque ad artis regulas perducatur, quantum potest, et placeat artifici suo. Numquid ergo quia placet ei quod fecit, ideo non noverat bonum? Prorsus noverat intus in animo, ubi ars ipsa pulchrior est, quam illa quae arte fabricantur. Sed quod videt artifex intus in arte, hoc foris probat in opere, et hoc est perfectum quod artifici suo placet. Vidit ergo Deus lucem quia bona est: quibus verbis non ostenditur eluxisse Deo insolitum bonum, sed placuisse perfectum.

Quid admiratione aliisque effectibus docere nos voluerit Christus.


8. 14. Quid si dictum esset, Miratus est Deus lucem quia bona est? quantum clamarent? quantum litigarent? Admiratio enim revera de rebus insperatis nasci solet, et tamen legunt isti, et laudant Dominum nostrum Iesum Christum in Evangelio admiratum esse fidem credentium 21. Quis autem in illis fecerat ipsam fidem, nisi ipse qui eam mirabatur? Quod si et alius eam fecisset, utquid miraretur, qui praescius erat? Si solvunt Manichaei quaestionem istam, videant quia et illa solvi potest. Si autem non solvunt, quid ista reprehendunt quae ad se nolunt pertinere, cum illa quae ad se pertinere dicunt, non noverint? Quod enim miratur Dominus noster, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc est opus sic moveri. Omnes ergo tales motus eius non perturbati animi sunt signa, sed docentis magistri. Sic sunt et verba Veteris Testamenti, quae non Deum infirmum docent, sed nostrae infirmitati blandiuntur. Nihil enim de Deo digne dici potest. Nobis tamen ut nutriamur, et ad ea perveniamus quae nullo humano sermone dici possunt, ea dicuntur quae capere possumus.

Quomodo accipiendum quod est in (@Gn 1,4-5 de luce ac tenebris.

109
9. 15. Et divisit Deus inter lucem et tenebras, et vocavit Deus diem lucem, et tenebras vocavit noctem 22. Hic non dictum est, Fecit Deus tenebras; quia tenebrae, sicut superius dictum est, lucis absentia est: distinctio tamen facta est inter lucem et tenebras. Quemadmodum nos clamando vocem facimus; silentium autem non sonando facimus, quia cessatio vocis silentium est: distinguimus tamen sensu quodam inter vocem et silentium, et illud vocamus vocem, illud silentium; quemadmodum ergo recte dicimur facere silentium, sic recte multis divinarumScripturarum locis Deus dicitur facere tenebras, quia lucem quibus vult temporibus et locis vel non dat, vel detrahit. Hoc autem totum ad intellectum nostrum dictum est. Qua enim lingua vocavit Deus diem lucem, et tenebras noctem? utrum hebraea, an graeca, an latina, an aliqua alia? et sic omnia quae vocavit, quaeri potest qua lingua vocaverit. Sed apud Deum purus intellectus est, sine strepitu et diversitate linguarum. Vocavit autem dictum est, vocari fecit; quia sic distinxit omnia, et ordinavit, ut et discerni possent, et nomina accipere. Sed postea suo loco requiremus, utrum vere sic est accipiendum, quia vocavit Deus; quoniam quantum accedimus in Scripturis et in eis assuescimus, tantum nobis locutiones earum innotescunt. Sic enim dicimus, Ille paterfamilias aedificavit domum istam, id est aedificari fecit, et multa talia per omnes libros divinarum Scripturarum inveniuntur.

Ut recte intellegitur coepisse ac transisse dies unus iuxta (@Gn 1,5.

110
10. 16. Et facta est vespera, et factum est mane dies unus 23. Et hic calumniantur Manichaei, dum putant ita dictum esse, quasi a vespera dies coeperit. Non intellegunt operationem illam qua lux facta est, et divi sum est inter lucem et tenebras, et vocata est lux dies, et tenebrae nox; hanc ergo totam operationem non intellegunt ad diem pertinere: post hanc autem operationem tamquam finito die facta est vespera. Sed quia etiam nox ad diem suum pertinet, non dicitur transisse dies unus, nisi etiam nocte transacta cum factum est mane: sic deinceps reliqui dies computantur a mane usque in mane. Nunc enim cum factum est mane, et transactus est unus dies, incipit operatio, quae sequitur ab ipso mane quod iam factum est, et post ipsam operationem fit vespera, deinde mane, et transit alter dies: atque ita deinceps caeteri dies transeunt.

Aquae quomodo a firmamento divisae iuxta (@Gn 1,6-8@).

111
11. 17. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit divisio inter aquam et aquam; et sic factum est. Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae est super firmamentum, et inter aquam quae est sub firmamento, et vocavit Deus firmamentum coelum: et vidit Deus quia bonum est 24. Haec non memini Manichaeos reprehendere solere: tamen quod divisae sunt aquae ut aliae essent super firmamentum, et aliae sub firmamento, quoniam materiam illam dicebamus nomine aquae appellatam, credo firmamento coeli materiam corporalem rerum visibilium ab illa incorporali rerum invisibilium fuisse discretam. Cum enim coelum sit corpus pulcherrimum, omnis invisibilis creatura excedit etiam pulchritudinem coeli; et ideo fortasse super coelum esse dicuntur aquae invisibiles, quae a paucis intelleguntur non locorum sedibus, sed dignitate naturae superare coelum: quamquam de hac re nihil temere affirmandum est; obscura est enim, et remota a sensibus hominum: sed quoquo modo se habeat, antequam intellegatur, credenda est. Et facta est vespera, et factum est mane dies secundus 25. Iam omnia haec quae repetuntur, sicut superius intellegenda atque tractanda sunt.

Aquarum congregationem, de qua (@Gn 1,9-10@) ipsam, aquarum formationem esse.

112
12. 18. Et dixit Deus, Congregetur aqua, quae est sub coelo, in congregationem unam, et appareat arida; et sic factum est. Et congregata est aqua, quae erat sub coelo, in congregationem unam, et apparuit arida. Et vocavit Deus aridam, terram; et congregationem aquae vocavit mare. Et vidit Deus quia bonum est 26. In isto loco Manichaei dicunt: Si totum aquis plenum erat, quomodo poterant aquae congregari in unum? Sed iam superius dictum est, nomine aquarum materiam illam appellatam super quam ferebatur Spiritus Dei, unde erat Deus omnia formaturus. Nunc vero cum dicitur: Congregetur aqua, quae est sub coelo, in congregationem unam; hoc dicitur ut illa materia corporalis formetur in eam speciem quam habent aquae istae visibiles. Ipsa enim congregatio inunum, ipsa est aquarum istarum formatio, quas videmus et tangimus. Omnis enim forma ad unitatis regulam cogitur. Et quod dicitur: Appareat arida, quid aliud dici intellegendum est, nisi ut illa materies accipiat visibilem formam, quam nunc habet terra ista quam videmus et tangimus? Superius ergo quod nominabatur terra invisibilis et incomposita, materiae confusio et obscuritas nominabatur; et quod nominabatur aqua super quam ferebatur Spiritus Dei, eadem rursus materia nominabatur. Nunc vero aqua ista et terra formantur ex illa materia, quae ipsis nominibus appellabatur, antequam formas istas, quas nunc videmus, acciperet. Sane dicitur, in hebraea locutione omnem aquarum congregationem, sive salsarum sive dulcium, mare appellari.

Exploditur conquaestio circa (@Gn 1,11@): Infrugifera noxiaquae cur gignit tellus?

113
13. 19. Et dixit Deus, Germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum suum genus et similitudinem, et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen sit in se secundum suam similitudinem. Et sic est factum. Et eiecit terra herbam pabuli, ferentem semen secundum suum genus, et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen est in se secundum suam similitudinem, secundum suum genus super terram. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane dies tertius 27. Hic solent dicere: Si Deus iussit nasci de terraherbam pabuli, et lignum fructiferum, quis iussit nasci tantas herbas vel spinosas vel venenosas, quae ad pabulum non proficiunt, et tam multa ligna quae nullum fructum ferunt? Quibus sic respondendum est, ut nulla indignis aperiantur mysteria, neque ostendatur in qua figura futurorum ista sic dicta sint. Ergo dicendum est, quod per peccatum hominis terra maledicta sit, ut spinas pareret: non ut ipsa poenas sentiret, quae sine sensu est, sed ut peccati humani crimen semper hominibus ante oculos poneret, quo admonerentur aliquando averti a peccatis, et ad Dei praecepta converti. Herbae autem venenosae ad poenam, vel ad exercitationem mortalium creatae sunt; et hoc totum propter peccatum, quia mortales post peccatum facti sumus. Per infructuosas vero arbores insultatur hominibus, ut intellegant quam sit erubescendum sine fructu bonorum operum esse in agro Dei, hoc est in Ecclesia; et timeant ne deserat eos Deus, quia et ipsi in agris suis infructuosas arbores deserunt, nec aliquam culturam eis adhibent. Ante peccatum ergo hominis non est scriptum, quod terra aliud protulerit nisi herbam pabuli et ligna fructuosa: post peccatum autem videmus multa horrida et infructuosa de terra nasci, credo propter eam causam quam diximus. Sic enim dicitur ad primum hominem posteaquam peccavit: Maledicta erit terra tibi in omnibus operibus tuis; in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae: Spinas et tribulos eiciet tibi, et edes pabulum agri tui: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis 28.

Solvuntur difficultates ex (@Gn 1,14-19@).

114
14. 20. Et dixit Deus, Fiant sidera in firmamento coeli, sic ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in signa, et in tempora, et in dies, et in annos; et sint in splendorem in firmamento coeli, sic ut luceant super terram. Et sic est factum. Et fecit Deus duo luminaria, maius et minus: luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis, et stellas. Et posuit illas Deus in firmamento coeli, sic ut luceant super terram, et praesint diei et nocti, et dividant inter diem et noctem. Et vidit Deus quia bonum est.

Et facta est vespera, et factum est mane dies quartus 29. Hic primo quaerunt quomodo quarto die facta sint sidera, id est sol, et luna, et stellae. Tres enim dies superiores quomodo esse sine sole potuerunt, cum videamus nunc solis ortu et occasu diem transigi, noctem vero nobis fieri solis absentia, cum ab alia parte mundi ad orientem redit? Quibus respondemus, potuisse fieri ut tres superiores dies singuli per tantam moram temporis computarentur, per quantam moram circumit sol, ex quo procedit ab oriente quousque rursus ad orientem revertitur. Hanc enim moram et longitudinem temporis possent sentire homines etiamsi in speluncis habitarent, ubi orientem et occidentem solem videre non possent. Atque ita sentitur potuisse istam moram fieri etiam sine sole antequam sol factus esset, atque ipsam moram in illo triduo per dies singulos computatam. Hoc ergo responderemus, nisi nos revocaret quod ibi dicitur: Et facta est vespera, et factum est mane, quod nunc sine solis cursu videmus fieri non posse. Restat ergo ut intellegamus, in ipsa quidem mora temporis ipsas distinctiones operum sic appellatas, vesperam propter transactionem consummati operis, et mane propter inchoationem futuri operis; de similitudine scilicet humanorum operum, quia plerumque a mane incipiunt, et ad vesperam desinunt. Habent enim consuetudinem divinae Scripturae de rebus humanis ad divinas res verba transferre.

Quid sibi velit: et sint in signa et in tempora.


14. 21. Deinde quaerunt utquid dictum sit de sideribus: Et sint in signa et in tempora 30. Numquid enim, aiunt, tres illi dies sine temporibus esse potuerunt, aut ad temporis spatia non pertinent? Sed, in signa et tempora dictum est, ut per haec sidera tempora distinguantur, et ab hominibus dignoscantur: quia si currant tempora; et nullis distinguantur articulis, qui articuli per siderum cursus notantur, possunt quidem currere tempora atque praeterire; sed intellegi et discerni ab hominibus non possunt. Sicut horae quando nubilus dies est, transeunt quidem, et sua spatia peragunt; sed distingui a nobis et notari non possunt.

Quid sibi velit: in inchoationem diei, etc.


14. 22. Quod autem dictum est. Et fecit Deus duo luminaria; luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis 31, pro eo dictum est ac si diceretur, in principatum diei et in principatum noctis. Non enim sol tantummodo inchoat diem, et non etiam peragit et finit: luna vero aliquando media nocte vel in fine noctis ad nos procedit; si ergo illae noctes, quibus hoc facit, non ab ista inchoantur, quomodo in inchoationem noctis facta est? Si autem per inchoationem principium intellegas, et per principium principatum, manifestum est, quia per diem sol principatum tenet; luna vero per noctem, quia etsi caetera sidera tunc apparent, illa tamen suo fulgore superat omnia, et ideo princeps eorum rectissime dicitur.

Explicantur verba: et dividant inter diem et noctem.


14. 23. Quod autem dictum est: Et dividant inter diem et noctem 32; potest hic fieri calumnia, ut dicatur: Quomodo iam Deus diviserat superius inter diem et noctem, si hoc, quarto die, sidera faciunt? Sic igitur hic dictum est: Dividant inter diem et noctem, tamquam si diceretur: Sic inter se diem dividant et noctem, ut soli dies detur, nox autem lunae et sideribus caeteris. Quae duo iam divisa erant, sed nondum inter sidera, ut iam certum essetde siderum numero, quid per diem, et quid per noctem appareret hominibus.

Aquae nomine designari in (@Gn 1,20-23@) aerem nebulosum.

115
15. 24. Et dixit Deus, Eiciant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Et sic factum est. Et fecit Deus cetos magnos, et omnem animam animalium et repentium quae eiecerunt aquae secundum uniuscuiusque genus, et omne genus volatile pennatum secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt; et benedixit illa Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram. Et facta est vespera, et factum est mane dies quintus 33. Hic solent reprehendere, quaerentes vel potius calumniantes, quare animalia non solum ea quae in aquis vivunt, sed etiam ea quae in aere volitant, et omnia pennata de aquis nata scriptum sit. Sed sciant omnes quos haec movent, istum aerem nebulosum et humidum, in quo aves volant, a doctissimis hominibus qui haec diligenter inquirunt, cum aquis solere deputari. Concrescit enim et crassus efficitur exhalationibus et quasi vaporibus maris et terrae, et de ipso humore pinguescit quodammodo ut volatus avium portare possit. Ideo per noctes serenas etiam rorat, cuius roris guttae mane in herbis inveniuntur. Nam mons ille Macedoniae, qui Olympus vocatur, tantae altitudinis esse dicitur, ut in eius cacumine nec ventus sentiatur, nec nubes se colligant, quia excedit altitudine sua totum istum aerem humidum in quo aves volant, et ideo nec aves ibi volare asseverantur. Quod ab eis proditum dicitur, qui per singulos annos solebant, nescio quorum sacrificiorum causa, memorati montis cacumen ascendere, et aliquas notas in pulvere scribere, quas alio anno integras inveniebant: quod fieri non posset, si ventum aut pluviam locus ille pateretur. Deinde quia tenuitas aeris illius qui ibi est, non eos inspirabat, durare ibi non poterant, nisi spongias humectas naribus applicarent, unde crassiorem et consuetum spiritum ducerent: hi ergo indicaverunt se etiam nullam avem in eo loco aliquando vidisse. Non itaque immerito non solum pisces et caetera quae in aquis sunt animalia, sed etiam aves de aquis natas esse, fidelissima Scriptura commemorat; quia per istum aerem volare possunt, qui de maris et terrae humoribus surgit.


Aug - de Genesi