Aug - de Genesi 214

Peccatum et culpa.


14. 21. Etiam nunc in unoquoque nostrum nihil aliud agitur, cum ad peccatum quisque delabitur, quam tunc actum est in illis tribus, serpente, muliere, et viro. Nam primo fit suggestio sive per cogitationem, sive per sensus corporis, vel videndo, vel tangendo, vel audiendo, vel gustando, vel olfaciendo: quae suggestio cum facta fuerit, si cupiditas nostra non movebitur ad peccandum, excludetur serpentis astutia; si autem mota fuerit, quasi mulieri iam persuasum erit. Sed aliquando ratio viriliter etiam commotam cupiditatem refrenat atque compescit. Quod cum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione coronamur. Si autem ratio consentiat, et quod libido commoverit, faciendum esse decernat, ab omni vita beata tamquam de paradiso expellitur homo. Iam enim peccatum imputatur, etiamsi non subsequatur factum; quoniam rea tenetur in consensione conscientia.

Peccatum ad nuditatem deicit.

215
15. 22. Quo autem modo serpens ille peccatum persuaserit, diligenter considerandum est; pertinet enim maxime ad nostram salutem: nam ideo haec scripta sunt ut iam talia caveamus. Nam cum interrogata mulier respondisset quid eis praeceptum esset; ait ille: Non morte moriemini: sciebat enim Deus quoniam qua die manducaveritis ex illo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum 53. Videmus his verbis per superbiam peccatum esse persuasum: ad hoc enim valet quod dictum est: Eritis sicut dii. Sicut etiam hoc quod dictum est: Sciebat enim Deus quoniam qua die manducaveritis ex eo, aperientur oculi vestri, quid hic intellegitur, nisi persuasum esse ut sub Deo esse nollent, sed in sua potestate potius sine Domino, ut legem eius non observarent, quasi invidentis sibi ne se ipsi regerent, non indigentes illius interno lumine, sed utentes propria providentia, quasi oculis suis, ad dignoscendum bonum et malum, quod ille prohibuisset? Hoc est ergo quod persuasum est, ut suam potestatem nimis amarent, et cum Deo esse pares vellent, illa medietate, per quam Deo subiecti erant, et corpora subiecta habebant, tamquam fructu arboris constitutae in medio paradisi, male uterentur, id est contra legem Dei; atque ita quod acceperant amitterent, dum id quod non acceperant, usurpare voluerunt. Non enim accepit hominis natura, ut per suam potestatem Deo non regente beata sit; quia nullo regente, per suam potestatem beatus esse solus Deus potest.


15. 23. Et vidit, inquit, mulier quia bonum est lignum ad escam; et quia bonum est oculis ad videndum, et cognoscendum 54. Quomodo videbat, si clausi erant oculi? Sed hoc dictum est, ut intellegeremus eos oculos esse apertos, posteaquam de fructu illo acceperunt, quibus se nudos videbant, et displicebant sibi, id est oculos astutiae, quibus simplicitas displicet. Cum enim quisque ceciderit ab illa intima et secretissima luce veritatis, nihil est unde velit placere superbia, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim et hypocrisis nascitur, in qua multum sibi videntur cordati, qui potuerint fallere et decipere quem voluerint. Dedit enim mulier viro suo, et manducaverunt, et aperti sunt oculi eorum, de quibus iam dictum est; et tunc viderunt quod nudi essent, sed oculis perversis, quibus illa simplicitas quae nuditatis nomine significata est, erubescenda videbatur. Itaque ut iam non essent simplices, fecerunt de foliisfici sibi succinctoria, tamquam tegentes pudenda sua, id est occultantes simplicitatem, de qua iam erubescebat astuta superbia. Folia vero fici pruritum quemdam significant, si hoc bene in rebus incorporeis dicitur, quem miris modis animus patitur cupiditate, et delectatione mentiendi. Unde etiam latine salsi dicuntur, qui iocari amant. In iocis autem utique simulatio principatum tenet.

Absconsio, ambulatio, percontatio quid signent (@Gn 3,8ss.@).

216
16. 24. Itaque cum deambularet Deus in paradiso ad vesperam 55, id est cum ad eos iam iudicandos veniret, adhuc ante poenam eorum, deambulabat in paradiso, id est, quasi movebatur in eis praesentia Dei, quando iam ipsi stabiles in eius praecepto non erant; et bene ad vesperam, id est cum iam ab eis sol occideret, id est auferretur ab eis lux illa interior veritatis: audierunt vocem eius, et absconderunt se a conspectu eius. Quis se abscondit a conspectu Dei, nisi qui deserto ipso incipit iam amare quod suum est? Iam enim habebant cooperimenta mendacii: qui autem loquitur mendacium, de suo loquitur 56. Et ideo ad arborem se dicuntur abscondere, quae erat in medio paradisi, id est ad seipsos, qui in medio rerum infra Deum et supra corpora ordinati erant. Ergo ad seipsos absconderunt se, ut conturbarentur miseris erroribus, relicto lumine veritatis, quod ipsi non erant. Particeps enim veritatis potest esse anima humana: ipsa autem veritas Deus est incommutabilis supra illam. Ab ea ergo veritate quisquis aversus est, et ad seipsum conversus, et non de rectore atque illustratore Deo, sed de suis motibus quasi liberis exsultat, tenebratur mendacio: quoniam qui loquitur mendacium, de suo loquitur; atque ita turbatur, et vocem illam prophetae manifestat, qua dictum est: Ad meipsum anima mea turbata est 57. Itaque iam interrogatur Adam, non Deo nesciente ubi esset, sed cogente ad confessionem peccati: non enim et Dominus Iesus Christus tam multa quae interrogabat, nesciebat. Respondit autem, voce eius audita, abscondisse se, quoniam nudus esset. Iam miserrimo errore respondit, quasi Deo posset displicere nudus, sicut eum ipse fecerat. Est autem hoc erroris proprium, ut quod cuique displicet, hoc etiam Deo displicere arbitretur. Illud autem sublimiter intellegendum est quod Dominus ait: Quis nuntiavit tibi quod nudus esses, nisi quia ab illa arbore de qua dixeram tibi, ex illa sola ne manducares, ex illa manducasti? 58.
Nudus enim erat a simulatione, sed vestiebatur luce divina. Unde aversus et ad seipsum conversus, quod significat de illa arbore manducasse, nuditatem suam vidit, et displicuit sibi ex eo quod non habebat aliquid proprium.

Culpae reiectio (@Gn 3,12@).

217
17. 25. Deinde iam more superbiae in se non accusat quod consensit mulieri, sed in mulierem refundit culpam suam; et sic subtiliter quasi de astutia quam miser conceperat, voluit ad ipsum Deum pertinere quod peccavit. Non enim ait: Mulier dedit mihi; sed addidit dicens: Mulier quam dedisti mihi 59. Nihil est autem tam familiare peccantibus, quam tribuere Deo velle undecumque accusantur: et hoc de illa vena superbiae, ut quoniam sic homo peccavit cum vult esse par Deo, id est liber esse ab eius dominio, sicut ille ab omni dominio liber est, quoniam ipse est Dominus omnium; quoniam in maiestate par illi esse non potuit, iam lapsus et iacens in peccato suo, parem sibi eum facere conetur. Vel potius illum vult ostendere peccasse, se autem esse innocentem. Et mulier interrogata refert culpam in serpentem: quasi aut ille sic acceperat uxorem ut ei obtemperaret, et non potius ut ipsam sibi obtemperare faceret; aut illa non poterat Dei praeceptum potius custodire, quam verba serpentis admittere.

Serpentis poena.


17. 26. Iam serpens non interrogatur, sed prior excepit poenam, quia nec confiteri peccatum potest, nec habet omnino unde se excuset. Non autem nunc ea damnatio diaboli dicitur, quae ultimo iudicio reservatur, de qua loquitur Dominus cum dicit: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 60; sed ea poena eius dicitur, qua nobis cavendus est. Poena enim eius est, ut in potestate habeat eos qui Dei praecepta contemnunt. Hoc enim explicatur his verbis, quibus in eum profertur sententia: et inde maior poena est, quia de hac tam infelici potestate laetatur, qui solebat antequam caderet, de sublimi veritate gaudere in qua non stetit. Et ideo illi etiam pecora praeponuntur, non in potestate, sed in conservatione naturae suae: quia pecora non amiserunt beatitudinem aliquam coelestem, quam nunquam habuerunt, sed in sua natura quam acceperunt peragunt vitam. Dicitur ergo huic: Pectore et ventre repes 61. Quod quidem et in colubro animadvertitur, et ex illo animante visibili ad hunc invisibilem inimicum nostrum locutio figuratur. Nomine enim pectoris, significatur superbia, quia ibi dominatur impetus animi: nomine autem ventris, significatur carnale desiderium, quia haec pars mollior sentitur in corpore. Et quia his rebus ille serpit ad eos quos vult decipere; propterea dictum est: Pectore et ventre repes.

Quomodo intellegi possit: manducabis terram (@Gn 3,14@).

218
18. 27. Et terram, inquit, manducabis omnibus diebus vitae tuae 62: id est omnibus diebus quibus agis hanc potestatem, ante illam ultimam poenam iudicii; haec enim vita eius videtur, de qua gaudet atque gloriatur. Terram ergo manducabis, duobus modis intellegi potest: vel ad te pertinebunt, quos terrena cupiditate deceperis, id est peccatores, qui terrae nomine significantur; vel certe genus tertium tentationis his verbis figuratur, quod est curiositas. Terram enim qui manducat, profunda et tenebrosa penetrat, et tamen temporalia atque terrena.

Serpentis cum Eva inimicitia.


18. 28. Non autem inimicitiae ponuntur inter ipsum et virum, sed inter ipsum et mulierem. Numquid quia viros non decipit et tentat? Sed manifestum est quod decipit. An quia ipsum Adam non decepit, sed mulierem eius? Sed numquid propterea non est inimicus eius, ad quem pervenit per mulierem suam illa deceptio, maxime quia de futuro iam dicitur: Inimicitias ponam inter te et mulierem 63? Si autem quod non deinceps decepit Adam, nec ipsam Evam deinceps decepit. Quare ergo ita dicitur, nisi quia hic manifeste ostenditur non posse nos a diabolo tentari, nisi per illam animalem partem, quae quasi mulieris imaginem vel exemplum in uno ipso homine ostendit, de qua superius iam multa diximus? Quod autem etiam inter semen diaboli, et semen mulieris ponuntur inimicitiae, significatur semine diaboli perversa suggestio; semine autem mulieris, fructus boni operis, quo perversae suggestioni resistit. Et ideo observat ipse plantam mulieris, ut si quando in illicita labitur delectatio, tunc illam capiat: et illa observat caput eius, ut eum in ipso initio malae suasionis excludat.

De poenis mulieri irrogatis.

219
19. 29. Iam de poena mulieris nulla quaestio est: manifeste enim multiplicatos dolores habet, atque suspiria in huius vitae calamitatibus; et quod in doloribus pariat filios, quamvis et in ista visibili muliere compleatur, tamen ad illam secretiorem consideratio revocanda est. Nam et in pecoribus feminae cum dolore pariunt filios, et haec est in illis mortalitatis conditio potius quam poena peccati. Potest ergo fieri ut etiam in feminis hominibus mortalium corporum sit ista conditio. Sed hoc est magnum supplicium, quod ad istam corporum mortalitatem ex illa immortalitate venerunt. Verumtamen magnum sacramentum est huius sententiae, quod nulla abstinentia fit a voluntate carnali, quae non habeat in exordio dolorem, donec in meliorem partem consuetudo flectatur. Quod cum provenerit, quasi natus est filius, id est ad bonum opus paratus est affectus per consuetudinem bonam. Quae consuetudo ut nasceretur, cum dolore reluctatum est consuetudini malae. Nam et illud quod post partum dictum est: Erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui dominabitur 64; nonne multae ac prope omnes mulieres absentibus viris suis pariunt, et post partum se ad illos non convertunt? Quae autem superbae sunt mulieres, et dominantur viris, numquid post partum carent hoc vitio, ut viri earum dominentur? Imo quasi dignitatem sibi additam credunt, quod matres fiunt, et plerumque superbiores existunt. Quid sibi ergo vult, quod posteaquam dictum est: In doloribus paries filios, additum est, et erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui dominabitur 65; nisi quia illa pars animae, quae carnalibus gaudiis tenetur, cum aliquam malam consuetudinem gaudiis tenetur, cum aliquam malam consuetudinem volens vincere, passa fuerit difficultatem ac dolorem, atque ita pepererit consuetudinem bonam, cautius iam et diligentius rationi obtemperat tamquam viro; et ipsis quasi erudita doloribus convertitur ad rationem, et libenter servit iubenti, ne iterum in aliquam perniciosam consuetudinem defluat? Ista ergo quae videntur maledicta, praecepta sunt, si non carnaliter spiritalia legamus. Lex enim spiritalis est 66.

De viri poena.

220
20. 30. Item de sententia ista quae prolata est in ipsum virum, quid dicemus? Numquid forte divites, quibus provenit facillimus victus, neque in terra operantur, evasisse istam poenam existimandi sunt, qua dicitur: Maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis; in tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos pariet tibi, et edes pabulum agri tui: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis 67? Sed certe illud manifestum est, quod nemo evadat istam sententiam. Hoc ipsum enim quod in hac vita quisque natus, difficultatem inveniendae veritatis habet ex corruptibili corpore (sicut enim Salomon dicit: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 68), ipsi sunt labores et tristitiae quas habet homo ex terra; et spinae ac tribuli sunt punctiones tortuosarum quaestionum, aut cogitationes de provisione huius vitae: quae plerumque, nisi exstirpentur et de agro Dei proiciantur, suffocant verbum, ne fructificet in homine, sicut Dominus in Evangelio dicit 69. Et quoniam necessitate iam per hos oculos et per has aures de ipsa veritate admonemur, et difficile est resistere phantasmatibus quae per istos sensus intrant in animam, quamvis per illos intret etiam ipsa admonitio veritatis; in ista ergo perplexitate, cuius vultus non sudet ut manducet panem suum? quod omnibus diebus vitae nostrae passuri sumus, id est huius vitae quae transitura est. Et hoc illi dictum est, qui coluerit agrum suum, quia ista patitur donec revertatur in terram, ex qua sumptus est, id est, donec finiat vitam istam. Qui enim coluerit agrum istum interius, et ad panem suum quamvis cum labore pervenerit, potest usque ad finem vitae huius hunc laborem pati: post hanc autem vitam non est necesse ut patiatur. Sed qui forte agrum non coluerit, et spinis eum opprimi permiserit, habet in hac vita maledictionem terrae suae in omnibus operibus suis, et post hanc vitam habebit, vel ignem purgationis vel poenam aeternam. Ita nemo evadit istam sententiam: sed agendum est ut saltem in hac tantum vita sentiatur.

Cur post transgressionem Adam vocaverit Vitam ipsam Evam.

221
21. 31. Quem autem non moveat, quod post peccatum et sententiam iudicis Dei vocat Adam mulierem suam, Vitam, quia vivorum ipsa sit mater, posteaquam meruit mortem, et mortales fetus parere destinata est; nisi quia illos fetus attendit Scriptura, quos cum in doloribus pepererit, fiet illi conversio ad virum suum, et eius ipse dominabitur? De quibus fetibus superius dictum est. Sic enim est illa vita materque vivorum. Nam vita quae in peccatis est, mors appellari in Scripturis solet, sicut Apostolus dicit mortuam esse viduam quae in deliciis vivit 70: et mortui nomine peccatum ipsum significari legimus, ubi dictum est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit in lavacro suo? Sic et qui ieiunat super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit 71. Pro peccato enim mortuum posuit, abstinentiam vero ieiuniumque a peccato, tamquam baptismum, hoc est mundationem a mortuo: iterum autem redire ad peccatum, tamquam iterum tangere mortuum. Quare ergo non animalis illa pars nostra, quae tamquam viro debet obtemperare rationi, cum per ipsam rationem de verbo vitae recte vivendi sarcinam conceperit, appelletur vita; et cum parturitione abstinentiae, quamvis cum doloribus atque gemitibus, malae consuetudini resistens, bonam consuetudinem ad recte facta pepererit, mater vivorum vocetur, id est recte factorum; quibus contraria sunt peccata, quae nomine mortuorum significari posse docuimus?

De pelliceis tunicis allegorice.


21. 32. Nam illa mors, quam omnes qui ex Adam nati sumus, coepimus debere naturae, quam minatus est Deus, cum praeceptum daret ne arboris fructus ille ederetur; illa ergo mors in tunicis pelliceis figurata est. Ipsi enim sibi fecerunt praecinctoria de foliis fici, et Deus illis fecit tunicas pelliceas: id est, ipsi appetiverunt mentiendi libidinem relicta facie veritatis, et Deus corpora eorum in istam mortalitatem carnis mutavit, ubi latent corda mendacia. Neque enim in illis corporibus coelestibus sic latere posse cogitationes credendum est, quemadmodum in his corporibus latent: sed sicut nonnulli motus animorum apparent in vultu, et maxime in oculis, sic in illa perspicuitate ac simplicitate coelestium corporum omnes omnino motus animi latere non arbitror. Itaque illi merebuntur habitationem illam et commutationem in angelicam formam, qui etiam in hac vita cum possint sub tunicis pelliceis occultare mendacia, oderunt tamen ea et cavent flagrantissimo amore veritatis, et hoc solum tegunt, quod ii qui audiunt, ferre non possunt; sed nulla mentiuntur. Veniet enim tempus ut nihil etiam contegatur: nihil est enim occultum quod non manifestabitur 72. Tamdiu autem in paradiso fuerunt isti, quamvis iam sub sententia damnantis Dei, donec ventum esset ad pelliceas tunicas, id est ad huius vitae mortalitatem. Quo enim maiore indicio potuit significari mors quam sentimus in corpore, quam pellibus quae mortuis pecoribus detrahi solent? Itaque cum contra praeceptum, non imitatione legitima, sed illicita superbia, Deus esse appetit homo, usque ad belluarum mortalitatem deiectus est.


21. 33. Ideo sic illi lex divina insultat ore Dei; qua insultatione nos admonemur quantum possumus cavere superbiam.

Quid significet (@Gn 3,22@): Adam factus tamquam unus ex nobis.

222
22. Ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis ad scientiam cognoscendi bonum et malum 73. Quae ambigua locutio figuram facit: nam, factus est tamquam unus ex nobis, dupliciter intellegi potest: vel unus ex nobis quasi et ipse Deus, quod pertinet ad insultationem; sicut dicitur, unus ex senatoribus, utique senator: aut certe, quia et ipse deus esset, quamvis Creatoris sui beneficio, non natura, si sub eius potestate manere voluisset, sic dictum est, ex nobis; quomodo dicitur, ex consulibus; aut, pro consulibus, qui iam non est.

Sed ad quam rem factus est tamquam unus ex nobis? Ad scientiam scilicet dignoscendi boni et mali, ut iste per experimentum disceret dum sentit malum, quod Deus per sapientiam novit; et potestatem illam Omnipotentis quam pati noluit beatus atque consentiens, poena sua discat esse inevitabilem.

Expulsio Adam de paradiso allegorice.


22. 34. Et tunc ne porrigeret Adam manum suam ad arborem vitae, et viveret in aeternum, dimisit illum Deus de paradiso 74. Bene dictum est, dimisit, non, exclusit; ut ipso peccatorum suorum pondere tamquam in locum sibi congruum videretur urgeri. Quod patitur plerumque malus homo cum inter bonos vivere coeperit, si se in melius commutare noluerit: ex illa bonorum congregatione, pondere malae suae consuetudinis pellitur; et illi eum non excludunt reluctantem, sed dimittunt cupientem Quod autem dictum est: Ne porrigeret Adam manum suam ad arborem vitae, etiam haec ambigua locutio est. Loquimur enim sic, cum dicimus, Ideo te moneo, ne iterum facias quod fecisti, volentes utique ut non faciat: et iterum sic, Ideo te moneo, ne forte sis bonus, volentes utique ut sit; id est, moneo te, non desperans quod bonus possis esse. Sicut loquitur Apostolus, cum dicit: Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem 75. Potest ergo videri propterea homo in labores huius vitae esse dimissus, ut aliquando manum porrigat ad arborem vitae, et vivat in aeternum. Manus autem porrectio bene significat crucem, per quam vita aeterna recuperatur. Quamvis etiam si illo modo intellegamus, ne manum porrigat, et vivat in aeternum, non iniusta poena est post peccatum interclusum esse aditum ad sapientiam, donec Dei misericordia mensuris temporum reviviscat qui mortuus est, et inveniatur qui perierat. Dimissus est ergo de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua sumptus erat; id est, ut in corpore isto laboraret, et ibi si posset collocaret sibi meritum redeundi. Moratus est autem contra paradisum in miseria: quae utique beatae vitae contraria est. Nam beatam vitam paradisi nomine significatam existimo.

Cherubim et framea versatilis (@Gn 3,24@) quid notent.

223
23. 35. Posuit autem Deus Cherubim et flammeam frameam quae versatur, quae uno nomine versatilis dici potest, ad custodiendam viam arboris vitae 76. Sicut illi volunt qui hebraea verba in Scripturis interpretati sunt, Cherubim latine Scientiae plenitudo esse dicitur. Flammea vero framea versatilis, temporales poenae intelleguntur, quoniam tempora volubilitate versantur. Propterea et flammea dicitur, quia urit quodammodo omnis tribulatio. Sed aliud est uri ad consumptionem, et aliud est uri ad purgationem. Nam et Apostolus dicit: Quis scandalizatur, et ego non uror? 77.
Sed iste affectus purgabat eum magis, quia de caritate veniebat. Et illae tribulationes quas iusti patiuntur, ad istam pertinent flammeam frameam: Quoniam in igne probatur aurum et argentum, et homines acceptabiles in camino humiliationis 78. Et iterum: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis 79. Quoniam ergo quem diligit Deus, corripit; et flagellat omnem filium quem recipit 80; sicut dicit Apostolus: Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem 81, et legimus et audimus, et credendum est arborem vitae, plenitudinem scientiae et flammeam frameam custodire. Nemo ergo potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas, id est per tolerantiam molestiarum, et scientiae plenitudinem.

Ad arborem vitae accedi potest per caritatem.


23. 36. Sed tolerantia molestiarum omnibus fere in hac vita subeunda est, tendentibus ad arborem vitae: plenitudo autem scientiae videtur paucioribus provenire; ut quasi non omnes qui perveniunt ad arborem vitae, per scientiae plenitudinem veniant, quamvis omnes tolerantiam molestiarum, id est flammeam frameam versatilem, sentiant. Sed si attendatur quod Apostolus dicit: Plenitudo autem Legis, caritas 82; et videamus eamdem caritatem praecepto illo gemino contineri: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua 83; et: Diliges proximum tamquam teipsum; in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae 84: sine dubitatione intellegimus ad arborem vitae non solum per flammeam frameam versatilem, id est per tolerantiam temporalium molestiarum, sed etiam per plenitudinem scientiae, id est per caritatem veniri; quia si caritatem, inquit, non habeam, nihil sum 85.

Adam Christus, Eva Ecclesiae.

224
24. 37. Sed in hoc sermone pollicitus sum considerationem rerum factarum, quam puto explicatam: et deinde considerationem prophetiae, quae remanet explicanda iam breviter. Posito enim tamquam signo quodam manifesto quo caetera dirigantur, non diu nos, quantum arbitror, ista consideratio detinebit. Dicit enim Apostolus sacramentum magnum esse, quod dictum est: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una 86: quod ipse interpretatur subiciendo: Ego autem dico in Christo et inEcclesia 87. Ergo quod per historiam impletum est in Adam, per prophetiam significat Christum, qui reliquit patrem, cum dixit: Ego a patre exivi, et veni in hunc mundum 88. Non loco reliquit, quia Deus loco non continetur, neque aversione peccati, sicut apostatae relinquunt Deum; sed apparendo hominibus in homine, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 89. Quod ipsum non commutationem naturae Dei significat, sed susceptionem naturae inferioris personae, id est humanae. Ad hoc valet etiam quod dicitur: Semetipsum exinanivit 90; quia non in ea dignitate apparuit hominibus in qua est apud Patrem, blandiens eorum infirmitati, qui cor mundum nondum habebant, unde videretur Verbum in principio Deus apud Deum 91. Quid est ergo quod diximus, reliquit Patrem, nisi, reliquit apparere hominibus sicut est apud Patrem? Item reliquit et matrem, id est Synagogae veterem atque carnalem observationem, quae illi mater erat ex semine David secundum carnem, et adhaesit uxori suae, id est Ecclesiae, ut sint duo in carne una. Dicit enim Apostolus ipsum esse caput Ecclesiae, et Ecclesiam corpus eius 92. Ergo et ipse soporatus est dormitione passionis, ut ei coniux Ecclesia formaretur, quam dormitionem cantat per prophetam dicens: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me 93. Formata est ergo ei coniux Ecclesia de latere eius, id est de fide passionis et Baptismi. Nam percussum latus eius lancea, sanguinem et aquam profudit 94. Factus autem, ut supra dixi, ex semine David secundum carnem 95, sicut Apostolus dicit, id est tamquam de limo terrae, cum homo non esset qui operaretur in terra, quia nullus homo operatus est in Virgine, de qua natus est Christus. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 96. Facies terrae, id est dignitas terrae, mater Domini virgo Maria rectissime accipitur, quam irrigavit Spiritus sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangelio significatur 97; ut quasi de limo tali homo ille fieret, qui constitutus est in paradiso, ut operaretur et custodiret, id est in voluntate Patris, ut eam impleret atque servaret.

Haeretici ac manichaei maxime per serpentem designati.

225
25. 38. Nam praeceptum quod accepit, nos accepimus in illo, quia unusquisque christianus non incongrue sustinet personam Christi, dicente ipso Domino: Quod fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis 98. Atque utinam frueremur, sicut est praeceptum, omni ligno paradisi, quod significat spiritales delicias; Fructus autem spiritus est, caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia 99, sicut Apostolus dicit: et non tangeremus lignum in medio paradisi plantatum scientiae boni et mali, id est non vellemus superbire de natura nostra, quae, sicut iam diximus, media est, ut decepti experiremur quid intersit inter simplicem fidem catholicam, et fallacias haereticorum! ita enim pervenimus ad dignoscentiam boni et mali. Nam oportet, inquit, etiam haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos 100. Etenim serpens ille secundum prophetiam, haereticorum venena significat, et maxime istorum Manichaeorum, et quicumque Veteri Testamento adversantur. Non enim aliquid manifestius praenuntiatum arbitror, quam istos in illo serpente, vel potius illum in istis esse vitandum. Nulli enim loquacius atque iactantius promittunt scientiam boni et mali; et in ipso homine, tamquam in arbore quae plantata est in medio paradisi, eam dignoscentiam demonstraturos se esse praesumunt. Et etiam illud quod dictum est: Eritis sicut dii 101, qui alii magis dicunt quam isti, qui per suam superbam vanitatem, eamdem superbiam persuadere conantes, affirmant animam naturaliter hoc esse quod Deus est? Et ad quos magis pertinet apertio carnalium oculorum, quam ad istos qui relicta interiore sapientiae luce solem istum, qui pertinet ad oculos corporis, adorare compellunt? Et omnes quidem haeretici generaliter scientiae pollicitatione decipiunt, et reprehendunt eos quos simpliciter credentes invenerint; et quia omnino carnalia persuadent, quasi ad carnalium oculorum apertionem conantur adducere, ut interior oculus excaecetur.

226
26. Sed istis etiam corpora sua displicent, non propter poenalem mortalitatem, quam peccando meruimus; sed ita ut negent Deum esse corporum conditorem, tamquam apertis oculis carneis nuditas ista displiceat.

Manichaei de Christo mentiuntur ipsumque mentitum esse praedicant.


26. 39. Sed nihil vehementius istos designat et notat, quam quod dicit serpens: Non morte moriemini: sciebat enim Deus quoniam qua die ederitis, aperientur oculi vestri 102. Sic enim isti credunt, quod serpens ille Christus fuerit, et deum nescio quem gentis tenebrarum, sicuti affirmant, illud praeceptum dedisse confingunt, tamquam invideret hominibus scientiam boni et mali. Ex ista opinione etiam nescio quos serpentinos natos esse arbitror, qui serpentem pro Christo colere dicuntur, nec attendunt Apostolum qui ait: Metuo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur 103. Hos ergo per istam prophetiam praefiguratos esse existimo. Seducitur autem verbis huius serpentis carnalis nostra concupiscentia, et per illam decipitur Adam, non Christus, sed Christianus: qui si praeceptum Dei servare vellet, et ex fide perseveranter viveret, donec idoneus fieret intellegentiae veritatis, id est, si operaretur in paradiso, et custodiret quod accepit; non veniret in illam deformitatem, ut cum sibi displicet caro quasi nuditas sua, carnalia magis tegumenta mendaciorum, tamquam folia fici colligeret, quibus sibi faceret succinctorium. Hoc enim isti faciunt, cum de Christo mentiuntur, et ipsum mentitum esse praedicant; et tamquam abscondunt se a facie Dei, ad sua mendacia ab illius veritate conversi, sicut Apostolus dicit: Et a veritate quidem auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur 104.

Quibus erroribus Ecclesiam fallat serpens, scl. haereticus quisque.


26. 40. Et ille quidem serpens, id est ille error haereticorum, qui tentat Ecclesiam, contra quem incantat Apostolus, cum dicit: Metuo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur 105; ille ergo error pectore et ventre serpit, et terram manducat. Non enim decipit, nisi aut superbos, qui sibi arrogantes quod non sunt, cito credunt quod summi Dei et animae humanae una eademque natura sit; aut desideriis carnalibus implicatos, qui libenter audiunt quod quidquid lascive faciunt, non ipsi faciunt, sed gens tenebrarum; aut curiosos, qui terrena sapiunt, et spiritalia terreno oculo inquirunt. Erunt autem inimicitiae inter istum et mulierem, et inter semen eius, et semen mulieris, si pariat ista filios quamvis cum doloribus, et se ad virum suum convertat, ut eius ipse dominetur. Tunc enim potest cognosci non aliam partem in nobis pertinere ad auctorem Deum, et aliam ad gentem tenebrarum, sicut isti dicunt; sed potius et illud quod regendi habet potestatem in homine, et illud inferius quod regendum est, ex Deo esse, sicut dicit Apostolus: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei; mulier autem gloria viri est. Non enim vir ex muliere, sed mulier ex viro: etenim non creatus est vir propter mulierem, sed mulier propter virum; propterea debet habere velamen mulier super caput, propter Angelos. Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo 106.

Adae lapsus et poena allegorice.

227
27. 41. Laboret iam Adam in agro suo, et quod spinas et tribulos ei parit terra, intellegat non naturae esse, sed poenae; et hoc non nescio cui genti tenebrarum, sed divino iudicio tribuat: quia moderamen iustitiae est sua cuique tribuere. Ipse det mulieri escam coelestem, quam accepit a capite suo, qui est Christus: non ab illa accipiat vetitum cibum, id est haereticorum fallaciam cum magna pollicitatione scientiae, et quasi secretorum adapertionem, quo fiat ad decipiendum error ipse conditior. Haereticorum quippe superba et curiosa cupiditas in libro Proverbiorum clamat sub mulieris imagine, et dicit: Qui stultus est, divertat ad me 107: et inopes sensu exhortatur, dicens: Panes occultos edite libenter, et aquam dulcem furtivam bibite 108. Et necesse est tamen, cum et illa quisque crediderit, praecedente libidine mentiendi, qua Christum mentitum esse credit, accipiat etiam tunicam pelliceam divino iudicio. Quo nomine mihi videtur in prophetia significari non corporis mortalitas, quae significatur in historia, de qua iam tractatum est; sed de carnalibus sensibus attracta phantasmata, quae carnaliter mentientem divina lege consequuntur et contegunt: atque ita de paradiso, id est de catholica fide et veritate, dimittitur, habitaturus contra paradisum, id est eidem fidei contradicturus. Qui si aliquando se ad Deum converterit per flammeam frameam, id est per temporales tribulationes, sua peccata cognoscendo et gemendo, et non iam extraneam naturam, quae nulla est, sed seipsum accusando, ut ipse veniam mereatur; et per plenitudinem scientiae, quae est caritas, diligendo Deum, qui supra omnia est incommutabilis, et diligendo ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et diligendo proximum tamquam seipsum, perveniet ad arborem vitae, et vivet in aeternum.



Aug - de Genesi 214