Aug - de Genesi 316

316
16. 54. Et fecit Deus bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus, et omnia serpentia terrae secundum genus 78. Haec iteratio quod dictum est: Et fecit Deus, cum iam dictum esset: Et factum est sic 79; secundum superiorem regulam consideretur. Sane hic pecorum nomine omnia puto significata esse quadrupedia quae sub cura hominum vivunt. Et vidit Deus quia bonum est 80: solite accipiendum.

Cur (@Gn 1,26@) de homine loquatur seorsum a ceteris animalibus.


16. 55. Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 81. Et hic animadvertenda quaedam et coniunctio, et discretio animantium. Nam eodem die factum hominem dicit, quo bestias. Sunt enim simul omnia terrena animantia; et tamen propter excellentiam rationis, secundum quam ad imaginem Dei et similitudinem efficitur homo, separatim de illo dicitur, postquam de caeteris terrenis animantibus solite conclusum est, dicendo: Et vidit Deus quia bonum est 82. Cur de homine creando Deus dixerit: Faciamus, non autem: Fiat.


16. 56. Considerandum etiam illud, quod in ceteris dixit Deus: fiat. Et factum est; hic autem dixit Deus: Faciamus; ut hoc quoque modo voluerit Spiritus sanctus humanae naturae insinuare praestantiam. Cui autem nunc dictum est: Faciamus, nisi cui dicebatur in caeteris: Fiat? Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 83. Sed quid putamus aliter dictum esse: Fiat, nisi ut ipse faceret iussu Patris; et aliter: Faciamus, nisi ut ambo pariter facerent? An omnia quae facit Pater, per Filium facit, et ideo nunc Faciamus dictum est, ut ipsi homini, propter quem Scriptura ipsa facta est, ita in seipso demonstraretur ea quae Filius dicente Patre facit, etiam ipsum Patrem facere; ut quod in caeteris dicebatur: Fiat, et factum est, hic exponatur, non separatim fuisse dictionem et separatim effectionem, sed utrumque simul, cum hic dicitur: Faciamus?

Cur homo ad imaginem Dei factus esse dicatur.


16. 57. Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 84. Omnis imago similis est ei cuius imago est; nec tamen omne quod simile est alicui, etiam imago est eius: sicut in speculo et pictura, quia imagines sunt, etiam similes sunt; tamen si alter ex altero natus non est, nullus eorum imago alterius dici potest. Imago enim tunc est, cum de aliquo exprimitur. Cur ergo, cum dictum esset, ad imaginem, additum est, et similitudinem; quasi possit esse imago dissimilis? Sufficeret ergo ad imaginem dicere. An aliud est simile, aliud similitudo; sicut aliud est castus, aliud castitas; aliud fortis, aliud fortitudo: ut quemadmodum quaecumque sunt fortia, fortitudine sunt fortia; et quaecumque sunt casta, castitate sunt casta: ita quaecumque sunt similia, similitudine sint similia? Non autem imago nostra satis proprie dicitur similitudo nostra esse, cum tamen proprie dicatur similis nobis esse: ut ibi sit ea similitudo, qua similia sunt quaecumque similia, ubi est et castitas, qua casta sunt quaecumque sunt casta. Castitas autem nullius participatione casta est, sed eius participatione sunt casta quaecumque casta sunt. Quae utique in Deo est, ubi est etiam illa sapientia, quae non participando sapiens est, sed cuius participatione sapiens est anima quaecumque sapiens est. Quapropter etiam similitudo Dei, per quam facta sunt omnia, proprie dicitur similitudo; quia non participatione alicuius similitudinis similis est, sed ipsa est prima similitudo, cuius participatione similia sunt, quaecumque per illam fecit Deus.

Cur verbis ad imaginem adiectum sit ad similitudinem.


16. 58. Expositio ergo fortasse est, quod additum est ad similitudinem, cum iam dictum esset, ad imaginem; ut ostenderetur eam quae imago dicta est, non ita similem esse Deo, quasi alicuius similitudinis participantem, sed hanc ipsam esse similitudinem, cuius participarent omnia quae dicuntur esse similia. Sicut ibi est et castitas, cuius participatione castae sunt animae; et sapientia, cuius participatione sapientes sunt animae; et pulchritudo, cuius participatione pulchra sunt quaecumque pulchra sunt. Si enim tantum similitudinem diceret, non significaret ab ipso esse genitam: si autem tantummodo imaginem diceret, significaret ab ipso quidem genitam, sed non significaret ita similem, ut non tantum similis, sed ipsa similitudo esset. Ut autem nihil castius ipsa castitate, et nihil sapientius ipsa sapientia, et nihil pulchrius ipsa pulchritudine; ita nihil similius ipsa similitudine dici, aut cogitari, aut esse omnino potest. Unde intellegitur ita Patri esse similem similitudinem suam, ut eius naturam plenissime perfectissimeque impleat.

Quomodo Verbum, Dei similitudo, speciem imponat rebus.


16. 59. Quantum autem ad speciem rebus imponendam valeat Dei similitudo, per quam facta sunt omnia, quamquam humanas cogitationes altissime superet, licet tamen utcumque arbitrari; si consideremus omnem naturam, sive quae sentientibus, sive quae ratiocinantibus occurrit, similibus inter se partibus servare universitatis effigiem. Nam ex sapientia Dei sapientes vocantur animae rationales, et ulterius hoc nomen non porrigitur: nam neque ulla pecora, et multo minus arbores, aut ignem, vel aerem, vel aquam, vel terram sapientem possumus dicere, quamquam per ipsam Dei sapientiam sint etiam omnia haec in quantum sunt. At vero similes inter se et lapides dicimus, et animalia, et homines, et Angelos. Iam vero in singulis rebus, et terram, eo quod similes inter se habeat partes suas, fieri ut terra sit; et aquam qualibet quaque parte similem esse caeteris partibus, nec aliter aquam esse potuisse; et quantumlibet aeris, si caetero esset dissimile, nullo pacto aerem esse potuisse; et ignis lucisve particulam, eo quod non sit dissimilis reliquis partibus, fieri ut sit quod est: ita de unoquoque lapidum vel arborum vel corpore cuiuslibet animantis discerni et intellegi potest, quod non solum cum aliis sui generis rebus, sed in seipsis singulis non essent, nisi partes inter se similes haberent. Et tanto est pulchrius corpus, quanto similioribus inter se partibus suis constat. Iam porro animarum, non solum aliarum cum aliis amicitia similibus moribus confit; sed etiam in unaquaque anima similes actiones atque virtutes, sine quibus constantia esse non potest, beatam vitam indicant. Similia vero omnia haec, non autem ipsam similitudinem possumus dicere. Quapropter, si rebus inter se similibus universitas constat, ut singulae sint quidquid sunt, et omnes ipsam universitatem compleant, quam Deus et condidit et gubernat; per similitudinem eius profecto, qui condidit omnia, supereminentem atque incommutabilem et incontaminabilem talia facta sunt, ut similibus inter se partibus pulchra sint, ad ipsam tamen similitudinem omnia non facta sint, sed sola substantia rationalis: quare omnia per ipsam, sed ad ipsam non omnia.

In quo homo similis Deo dici possit.


16. 60. Rationalis itaque substantia et per ipsam facta est, et ad ipsam: non enim est ulla natura interposita. Quandoquidem mens humana (quod non sentit, nisi cum purissima et beatissima est) nulli cohaeret nisi ipsi veritati, quae similitudo et imago Patris et sapientia dicitur. Recte igitur secundum hoc quod interius et principale hominis est, id est secundum mentem, accipitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 85. Ex illo enim quod in homine principatum tenet, quod eum disiungit a belluis, totus est homo aestimandus. Caetera in eo quamquam in suo genere pulchra sint, tamen cum pecoribus communia sunt, ac per hoc in homine parvipendenda. Nisi forte quod ad intuendum coelum figura humani corporis erecta est, valet aliquid etiam ut corpus ipsum ad similitudinem Dei factum credatur; ut quemadmodum a Patre illa similitudo non avertitur, ita corpus humanum a coelo non sit aversum, sicut aliorum corpora animalium aversa sunt, quia prona in alvum prosternuntur. Sed tamen hoc non omni modo accipiendum est: nam corpus nostrum a coelo plurimum differt; in illa vero similitudine, quae Filius est, non potest quidquam esse dissimile illi cui similis est. Quoniam similia quaecumque alia sunt, inter se etiam dissimilia ex aliqua parte sunt: ipsa vero similitudo non est aliqua ex parte dissimilis. Pater tamen Pater est, nec Filius aliud est quam Filius: quia et cum dicitur similitudo Patris, quamquam ostendat nullam intervenire dissimilitudinem, non tamen solus est Pater, si habet similitudinem.

Homo imago Dei, non absolute sed analogice.


16. 61. Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 86. Satis quidem quae superius dicta sunt, secundum id exponunt haec verba Scripturae, in quibus legimus dixisse Deum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut similitudo Dei ad quam factus est homo, ipsum Dei Verbum, hoc est unigenitus Filius accipi possit: non utique ut ipse sit eadem imago et similitudo aequalis Patri. Est tamen et homo imago Dei, sicut apertissime ostendit Apostolus dicens: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei 87. Sed haec imago ad imaginem Dei facta, non est aequalis et coaeterna illi cuius imago est; nec esset, etiamsi numquam omnino peccasset. Ille autem sensus est potius in his divinis verbis eligendos, ut ideo non dictum intellegamus singulariter, sed pluraliter: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quia non ad solius Patris, aut solius Filii, aut solius Spiritus sancti, sed ad ipsius Trinitatis imaginem factus est homo. Quae Trinitas ita est Trinitas, ut unus Deus sit; ita est unus Deus, ut Trinitas sit. Non enim ait Filio loquens, Faciamus hominem ad imaginem tuam; aut, ad imaginem meam: sed pluraliter ait, ad imaginem et similitudinem nostram: a qua pluralitate Spiritum sanctum separare quis audeat? Quae pluralitas, quoniam non tres dii, sed unus est Deus, ideo intellegendum est postea Scripturam singulariter intulisse, atque dixisse: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei; ut non sic accipiatur, tamquam Deus Pater ad imaginem Dei, hoc est Filii sui: alioquin quomodo verum est, quod dictum est, ad imaginem nostram, si ad Filii solius imaginem factus est homo? Ac per hoc quia verum est quod ait Deus, ad imaginem nostram; ita dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, tamquam diceretur ad imaginem suam, quod est ipsa Trinitas.

Refellitur opinio Origenis quoad verba: ad imaginem et similitudinem Dei.


16. 62. Nonnulli autem putant ideo non repetitam similitudinem, neque dictum. Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei, quia tunc tantummodo ad imaginem factus est: similitudo autem illi postea servabatur in resurrectione mortuorum: quasi possit esse imago aliqua, in qua similitudo non sit. Si enim omnino similis non est, procul dubio nec imago est. Verumtamen ut non sola ratione id agere videamur, et auctoritas Iacobi apostoli adhibenda est, qui cum de lingua hominis loqueretur, ait: In ipsa benedicimus Deum, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt 88.

1 - (Gn 1,1).
2 - Io 8,25.
3 - Cf. 1 Cor 11,3.
4 - Ps 148,5.
5 - (Gn 1,14).
6 - (Gn 1,1).
7 - Eccli 10,9.
8 - Sap 11,18.
9 - (Gn 1,1).
10 - (Gn 1,2).
11 - (Gn 1,2).
12 - (Gn 1,2).
13 - Rom 11,36.
14 - (Gn 1,1).
15 - (Gn 1,2).
16 - (Gn 1,2).
17 - Eccli 43,33.
18 - Ps 23,1.
19 - Sap 11,27.
20 - (Gn 1,1).
21 - (Gn 1,3).
22 - Cf. Rom 8,6.
23 - Cf. Io 1,1-3.
24 - (Gn 1,4).
25 - (Gn 1,4).
26 - (Gn 1,4).
27 - (Gn 1,4).
28 - 2 Cor 6,14.
29 - (Gn 1,4).
30 - Cf. Mt 25,33.
31 - (Gn 1,4).
32 - (Gn 1,5).
33 - (Gn 1,5).
34 - Sap 12,18.
35 - Eccli 18,1.
36 - (Gn 1,6-7).
37 - (Gn 1,6).
38 - (Gn 1,7).
39 - (Gn 1,3).
40 - (Gn 1,7).
41 - (Gn 1,8).
42 - (Gn 1,8).
43 - (Gn 1,4).
44 - (Gn 1,4-5).
45 - (Gn 1,8).
46 - (Gn 1,9).
47 - (Gn 1,10).
48 - (Gn 1,10).
49 - (Gn 1,11).
50 - (Gn 1,13).
51 - (Gn 1,12).
52 - (Gn 1,13).
53 - (Gn 1,14-15).
54 - (Gn 1,14).
55 - (Gn 1,14).
56 - (Gn 1,14).
57 - (Gn 1,15).
58 - (Gn 1,16).
59 - (Gn 1,17).
60 - (Gn 1,18).
61 - (Gn 1,18).
62 - (Gn 1,19).
63 - (Gn 1,20).
64 - Ps 35,6; 56,11.
65 - (Gn 1,9).
66 - Amos 5,8; 9,6.
67 - (Gn 1,20).
68 - (Gn 1,20).
69 - (Gn 1,9).
70 - (Gn 1,21).
71 - (Gn 1,21).
72 - (Gn 1,22).
73 - (Gn 1,23).
74 - Sap 8,1.
75 - (Gn 1,23).
76 - (Gn 1,23).
77 - (Gn 1,24).
78 - (Gn 1,25).
79 - (Gn 1,24).
80 - (Gn 1,25).
81 - (Gn 1,26).
82 - (Gn 1,25).
83 - Io 1,3.
84 - (Gn 1,26).
85 - (Gn 1,26).
86 - (Gn 1,26).
87 - 1 Cor 11,7.
88 - Iac 3,9.

DE GENESI AD LITTERAM LIBRI DUODECIM




400

LIBER I

(Liber I, Liber II, Liber III, Liber IV, Liber V, Liber VI:Scriptura Sacra et litteraliter et figuraliter accipienda).

401
1. 1. Omnis divina Scriptura bipartita est, secundum id quod Dominus significat, dicens, scribam eruditum in regno Dei similem esse omnibus sanctis intueri oportet quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae 1 Liber VII futura patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera , quae duo etiam Testamenta dicuntur. In Libris Liber VIII, Liber IX Liber X, autem praenuntientur, quae agenda praecipiantur vel admoneantur. In narratione ergo rerum factarum quaeritur utrum omnia secundum figurarum tantummodo intellectum accipiantur, an etiam secundum fidem rerum gestarum asserenda et defendenda sint. Nam non esse accipienda figuraliter, nullus christianus dicere audebit, attendens Apostolum dicentem: Omnia autem haec in figura contingebant illis 2: et illud quod in Genesi scriptum Liber XI, Liber XII est: Et erunt duo in carne una3.

Quid sibi velit "principium" et "caelum et terra".

1. 2. Si ergo utroque modo illa Scriptura scrutanda est, quomodo dictum est praeter allegoricam significationem: In principio fecit Deus coelum et terram 5: utrum in principio temporis; an quia primo omnium, an in principio, quod est Verbum Dei unigenitus Filius. Et quomodo possit ostendi Deum sine ulla sui commutatione operati mutabilia et temporalia. Et quid significetur nomine coeli et terrae; utrum spiritalis corporalisque creatura coeli et terrae vocabulum acceperit, an tantummodo corporalis: ut in hoc libro de spiritali tacuisse intellegatur, atque ita dixisse coelum et terram, ut omnem creaturam corpoream superiorem atque inferiorem significare voluerit. An utriusque informis materia dicta est coelum et terra: spiritalis videlicet vita, sicuti esse potest in se, non conversa ad Creatorem; tali enim conversione formatur atque perficitur; si autem non convertatur, informis est: corporalis autem si possit intellegi per privationem omnis corporeae qualitatis, quae apparet in materia formata, cum iam sunt species corporum, sive visu, sive alio quolibet sensu corporis perceptibiles.

Quid sibi velit "caelum et terra".


1. 3. An coelum intellegendum est creatura spiritalis, ab exordio quo facta est, perfecta illa et beata semper: terra vero, corporalis materies adhuc imperfecta; quia terra, inquit, erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum 6; quibus verbis videtur informitatem significare substantiae corporalis? An utriusque informitas his etiam posterioribus verbis significatur: corporalis quidem eo quod dictum est: Terra erat invisibilis et incomposita: spiritalis autem eo quod dictum est: Tenebrae erant super abyssum; ut translato verbo tenebrosam abyssum intellegamus naturam vitae informem, nisi convertatur ad Creatorem: quo solo modo formari potest, ut non sit abyssus; et illuminari, ut non sit tenebrosa? Et quomodo dictum est: Tenebrae erant super abyssum? an quia non erat lux? quae si esset, utique superesset, et tamquam superfunderet: quod tunc fit in creatura spiritali, cum convertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod Deus est.

Lucis creatio.

402
2. 4. Et quomodo dixit Deus: Fiat lux 7? utrum temporaliter, an in Verbi aeternitate? Et si temporaliter, utique mutabiliter; quomodo ergo possit intellegi hoc dicere Deus, nisi per creaturam; ipse quippe est incommutabilis? Et si per creaturam dixit Deus: Fiat lux; quomodo est prima creatura lux, si erat iam creatura, per quam Deus diceret: Fiat lux? An non est lux prima creatura; quia iam dictum erat: In principio fecit Deus coelum et terram 8; et poterat per coelestem creaturam vox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur: Fiat lux? Quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente Deo per creaturam spiritalem, quam Deus iam fecerat, cum in principio fecit Deus coelum et terram: Fiat lux; eo modo quo per talis creaturae interiorem et occultum motum divinitus diei potuit: Fiat lux.

Dei vox lucem creantis.


2. 5. An etiam corporaliter sonuit vox dicentis Dei: Fiat lux; sicut corporaliter sonuit vox dicentis Dei: Tu es Filius meus dilectus 9: et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat Deus, cum in principio fecit coelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante voce facta est? Et si ita est, qua lingua sonuit ista vox, dicente Deo: Fiat lux; quia nondum erat linguarum diversitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluvium 10? Quaenam lingua erat una et sola, qua Deus locutus est: Fiat lux? et quis erat quem oportebat audire, atque intellegere, ad quem vox huiusmodi proferretur? An haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio?

Dei vox lucem creantis et Verbum.


2. 6. Quid ergo dicemus? An id quod intellegitur in sono vocis, cum dicitur: Fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene intellegitur esse vox Dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat Verbi eius, de quo dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 11? Cum enim de illo dicitur: Omnia per ipsum facta sunt 12; satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit Deus: Fiat lux. Quod si ita est, aeternum est quod dixit Deus: Fiat lux; quia Verbum Dei Deus apud Deum, Filius unicus Dei, Patri coaeternus est: quamvis Deo hoc in aeterno Verbo dicente creatura temporalis facta sit. Cum enim verba sint temporis, cum dicimus: Quando, et aliquando; aeternum tamen est in Verbo Dei, quando fieri aliquid debeat: et tunc fit quando fieri debuisse in illo Verbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud Verbum aeternum est.

Quid est ipsa lux a Deo facta?

403
3. 7. Et quid est lux ipsa quae facta est? utrum spiritale quid, an corporale? Si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura, iam hoc dicto perfecta, quae primo coelum appellata est, cum dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 13: ut quod dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux 14, eam revocante ad se Creatore, conversio eius facta atque illuminata intellegatur.

Utrum Deus creaverit "dicendo" in suo Verbo.


3. 8. Et cur ita dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram; et non dictum est: In principio dixit Deus: Fiat coelum et terra; et facta sunt coelum et terra: sicut de luce narratur: Dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux? Utrum prius universaliter nomine coeli et terrae comprehendendum erat et commendandum quod fecit Deus; et deinde per partes exsequendum, quomodo fecit, cum per singula dicitur: Dixit Deus; id est, quia per Verbum suum fecit, quidquid fecit?

Materies informis quomodo formetur.

404
4. 9. An cum primum fiebat informitas materiae sive spiritalis sive corporalis, non erat dicendum: Dixit Deus: Fiat; quia formam Verbi semper Patri cohaerentis, quo sempiterne dicit Deus omnia, neque sono vocis neque cogitatione tempora sonorum volvente, sed coaeterna sibi luce a se genitae Sapientiae, non imitatur imperfectio, cum dissimilis ab eo quod summe ac primitus est, informitate quadam tendit ad nihilum; sed tunc imitatur Verbi formam, semper atque incommutabiliter Patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui generis conversione ad id quod vere ac semper est, id est ad creatorem suae substantiae, formam capit, et fit perfecta creatura: ut in eo quod Scriptura narrat: Dixit Deus: Fiat, intellegamus Dei dictum incorporeum in natura Verbi eius coaeterni revocantis ad se imperfectionem creaturae, ut non sit informis, sed formetur secundum singula quae per ordinem exsequitur? In qua conversione et formatione, quia pro suo modo imitatur Deum Verbum, hoc est Dei Filium semper Patri cohaerentem, plena similitudine et essentia pari, qua ipse et Pater unum sunt 15; non autem imitatur hanc Verbi formam, si aversa a Creatore, informis et imperfecta remaneat: propterea Filii commemoratio non ita fit quia Verbum, sed tantum quia principium est, cum dicitur: In principio fecit Deus coelum et terram 16; exordium quippe creaturae insinuatur adhuc in informitate imperfectionis: fit autem Filii commemoratio, quod etiam Verbum est, eo quod scriptum est: Dixit Deus: Fiat; ut per id quod principium est, insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc imperfectae; per id autem quod Verbum est, insinuet perfectionem creaturae revocatae ad eum, ut formaretur inhaerendo Creatori, et pro suo genere imitando formam sempiterne atque incommutabiliter inhaerentem Patri, a quo statim hoc est quod ille.

Creatura informis formatur convertens se ad lumen sapientiae.

405
5. 10. Non enim habet informem vitam Verbum Filius, cui non solum hoc est esse quod vivere, sed etiam hoc est vivere, quod est sapienter ac beate vivere. Creatura vero, quamquam spiritalis et intellectualis vel rationalis, quae videtur esse illi Verbo propinquior, potest habere informem vitam; quia non sicut hoc est ei esse quod vivere, ita hoc vivere quod sapienter ac beate vivere. Aversa enim a Sapientia incommutabili, stulte ac misere vivit, quae informitas eius est. Formatur autem conversa ad incommutabile lumen Sapientiae, Verbum Dei. A quo enim exstitit ut sit utcumque ac vivat, ad illum convertitur ut sapienter ac beate vivat. Principium quippe creaturae intellectualis est aeterna Sapientia; quod principium manens in se incommutabiliter, nullo modo cessaret occulta inspiratione vocationis loqui ei creaturae cui principium est, ut converteretur ad id ex quo est, quod aliter formata ac perfecta esse non possit. Ideoque interrogatus quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis 17.

Trinitas insinuata cum in inchoatione tum in perfectione creaturae.


5. 11. Quod autem Filius loquitur. Pater loquitur, quia Patre loquente dicitur Verbum, quod Filius est, aeterno more, si more dicendum est, loquente Deo Verbum coaeternum. Inest enim Deo benignitas summa, et sancta et iusta; et quidem non ex indigentia, sed ex beneficentia veniens amor in opera sua. Propterea priusquam scriberetur: Dixit Deus: Fiat lux 18; praecessit Scriptura dicens: Et Spiritus Dei superferebatur super aquam 19. Quia sive aquae nomine appellare voluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formata sint omnia, quae in suis generibus iam dignoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura videmus omnia in terra per species varias formari atque concrescere; sive spiritalem vitam quamdam ante formam conversionis quasi fluitantem: superferebatur utique Spiritus Dei; quia subiacebat scilicet bonae voluntati Creatoris, quidquid illud erat quod formandum perficiendumque inchoaverat: ut dicente Deo in Verbo suo: Fiat lux; in bona voluntate, hoc est in beneplacito eius pro modulo sui generis maneret quod factum est; et ideo rectum est, quod placuerit Deo, Scriptura dicente: Et facta est lux; et vidit Deus lucem quia bona est 20.

Quomodo Trinitas insinuetur in ipso exordio creaturae.

406
6. 12. Ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae, quae coeli et terrae nomine, propter id quod de illa perficiendum erat, commemorata est, Trinitas insinuatur Creatoris (nam dicente Scriptura: In principio fecit Deus coelum et terram 21; intellegimus Patrem in Dei nomine, et Filium in principii nomine, qui non Patri, sed per seipsum creatae primitus ac potissimum spiritali creaturae, et consequenter etiam universae creaturae principium est: dicente autem Scriptura: Et Spiritus Dei ferebatur super aquam 22, completam commemorationem Trinitatis agnoscimus); ita et in conversione atque perfectione creaturae, ut rerum species digerantur, eadem Trinitas insinuetur: Verbum Dei scilicet, et Verbi generator, cum dicitur: Dixit Deus; et sancta bonitas, in qua Deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur: Vidit Deus quia bonum est 23.

Quid sibi velit Spiritus Dei superferebatur super aquam.

407
7. 13. Sed cur commemorata prius quamvis imperfecta creatura, postea commemoratur Spiritus Dei, prius dicente Scriptura: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum 24; ac deinde inferente: Et Spiritus Dei superferebatur super aquam 25? An quoniam egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quas diligit, subiciatur; propterea cum commemoraretur Spiritus Dei, in quo sancta eius benevolentia dilectioque intellegitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur? Cuius rei memor Apostolus dicturus de caritate, super eminentem viam demonstraturum se ait 26: et in alio loco: Supereminentem, inquit, scientiae caritatem Christi 27. Cum ergo sic oporteret insinuari Spiritum Dei, ut superferri diceretur, commodius factum est ut prius insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur; non enim loco, sed omnia superante ac praecellente potentia.

Deus amat creaturam suam ut sit et maneat.

408
8. 14. Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis, vidit Deus quia bonum est 28: placuit enim quod factum est, in ea benignitate qua placuit ut fieret. Duo quippe sunt propter quae amat Deus creaturam suam; ut sit, et ut maneat. Ut esset ergo quod maneret: Spiritus Dei superferebatur super aquam 29; ut autem maneret: Vidit Deus quia bona est. Et quod de luce dictum est, hoc de omnibus. Manent enim quaedam supergressa omnem temporalem volubilitatem in amplissima sanctitate sub Deo; quaedam vero secundum sui temporis modos, dum per decessionem successionemque rerum saeculorum pulchritudo contexitur.

Quando Deus dixit: Fiat lux.

409
9. 15. Quod ergo dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux 30, in aliquo die dixit, an ante omnem diem? Si enim Verbo sibi coaeterno dixit, hoc utique intemporaliter dixit: si vero temporaliter dixit, non Verbo sibi coaeterno, sed per aliquam dixit creaturam temporalem; ac per hoc non erit prima creatura lux, quia iam erat per quam temporaliter diceretur: Fiat lux. Atque illud ante omnem diem fecisse intellegitur, quod dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 31; ut coeli nomine intellegatur spiritalis iam facta et formata creatura, tamquam coelum coeli huius, quod in corporibus summum est. Secundo enim die factum est firmamentum, quod rursus coelum appellavit. Terrae autem nomine invisibilis et incompositae, ac tenebrosa abysso, imperfectio corporalis substantiae significata est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux.

Cuius generis fuit Dei "vox" cum lucem fecit.


9. 16. Quomodo autem per creaturam, quam fecit ante tempora, dici potuit temporaliter: Fiat lux 32, invenire difficile est. Sono enim vocis non intellegimus dictum: nam quidquid tale est, corporeum est. An ex illa imperfectione substantiae corporalis fecit aliquam vocem corpoream, per quam sonaret: Fiat lux? Ergo aliquod vocale corpus ante lucem creatum atque formatum est. Sed si ita est, iam erat tempus, per quod vox curreret, sonorumque spatia sibi succedentium praeterirent. Quod si iam erat tempus antequam fieret lux, in quo tempore fieret vox qua sonaret: Fiat lux; ad quem diem pertinebat illud tempus? Unus enim dies, idemque primus ille numerari incipit, quo facta est lux. An ad ipsum diem pertinet totum spatium temporis, et quo factum est vocale corpus, per quod sonaret: Fiat lux, et quo facta est ipsa lux? Sed omnis talis vox propter audientis corporalem sensum a loquente profertur; ita enim factus est, ut percusso aere sentiat. Numquid itaque talem habebat auditum illud quidquid erat invisibile et incompositum, cui sic Deus personaret ac diceret: Fiat lux? Abscedat itaque haec ab animo cogitantis absurditas.

Utrum Dei Verbum prolatum est in tempore vel extra tempus?


9. 17. Utrum ergo spiritalis motus, sed tamen temporalis erat, quo dictum intellegimus: Fiat lux, expressus ab aeterno Deo per Verbum coaeternum in creatura spiritali, quam iam fecerat, cum dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 33, id est in illo coelo coeli? an et ista locutio non tantum sine aliquo sono, sed etiam sine ullo temporali motu spiritalis creaturae, in eius mente atque ratione fixa quodammodo a Verbo Patri coaeterno, et quodammodo impressa intellegitur, secundum quam moveretur, et ad speciem converteretur inferior illa tenebrosa imperfectio naturae corporeae, et fieret lux? Sed multum est ac difficillimum capere quomodo dicatur, Deo non temporaliter iubente, neque id temporaliter audiente creatura, quae contemplatione veritatis omnia tempora excedit, sed intellectualiter sibimet impressas ab incommutabili Dei Sapientia rationes, tamquam intellegibiles locutiones, in ea quae infra sunt transmittente, fieri temporales motus in rebus temporalibus vel formandis vel administrandis. Si autem lux, quae primum dicta est ut fiat, et facta est, etiam primatum creaturae tenere intellegenda est, ipsa est intellectualis vita; quae nisi ad Creatorem illuminanda converteretur, fluitaret informiter. Cum autem conversa et illuminata est, factum est quod in Verbo Dei dictum est: Fiat lux.

Ex (@Gn 1,5@) videtur lux facta esse per spatium diei.

410
10. 18. Verumtamen quemadmodum sine tempore dictum est, quia in Verbum Patri coaeternum non cadit tempus; utrum ita etiam sine tempore factum sit, quisquam forsitan quaerat. Sed quomodo potest hoc intellegi, cum facta luce et divisa a tenebris, et inditis diei noctisque vocabulis, dicat Scriptura: Facta est vespera, et factum est mane dies unus 34? Unde videtur illud opus Dei factum per spatium diei, quo peracto ad vesperam ventum est, quod est noctis initium. Itemque peracto nocturno spatio completus est totus dies, ut mane fieret in alterum diem, in quo die Deus aliud consequenter operaretur.

Lux eiusque discretio a tenebris nonne simul facta est?


10. 19. Imo vero idipsum permirabile est, cum Deus nullo spatio syllabarum aeterna Verbi sui ratione dixerit: Fiat lux 35; cur tanta mora facta sit lux, donec diei spatium praeteriret, et vespera fieret. An forte cito quidem lux facta est, sed mora diurni temporis in eo consumi potuit, cum discerneretur a tenebris, atque utrumque discretum suis vocabulis signaretur? Mirum si et hoc vel tanta mora fieri potuit a Deo, quanta dicitur a nobis. Discretio quippe lucis et tenebrarum in ipso utique opere, cum lux fieret, consecuta est: non enim lux esse potuit, nisi discerneretur a tenebris.

Vocavit Deus lucem diem etc. in suae Sapientiae rationibus aeternis.


10. 20. Quod autem vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem 36, quanta mora fieri poterat, etiam si hoc syllabatim per sonum vocis egisset, nisi quanta et a nobis dicitur: Lux vocetur dies, et tenebrae vocentur nox? nisi forte quis ita desipiat, ut quia super omnia magnus est Deus, putet ore Dei prolatas, quamvis paucissimas syllabas, per totum diei spatium potuisse distendi. Huc accedit, quia Verbo sibi coaeterno, id est incommutabilis Sapientiae internis aeternisque rationibus, non corporali sono vocis, vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem. Rursum enim quaeritur, si verbis quibus utimur vocavit, qua lingua vocaverit; et quid opus erat sonis transeuntibus, ubi cuiusquam non erat corporalis ullus auditus: et non invenitur.

Quomodo sol alibi peragat diem, alibi noctem.


10. 21. An dicendum est, quod cum cito peractum esset hoc opus Dei, tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur; et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis, uno primoque transacto? Sed si hoc dixero, vereor ne deridear et ab iis qui certissime cognoverunt, et ab iis qui possunt facillime advertere quod eo tempore quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis illustret, per quas sol ab occasu in ortum redit; ac per hoc omnibus viginti quatuor horis non deesse per circuitum gyri totius, alibi diem, alibi noctem. Numquidnam ergo in parte aliqua posituri sumus Deum ubi ei vespera fieret, cum ab ea parte in aliam partem lux abscederet? Nam et in libro qui appellatur Ecclesiastes, ita scriptum est: Et oritur sol, et occidit sol, et in locum suum ducit 37; hoc est, in eum locum unde ortus est. Sequitur enim, et dicit: Ipse oriens illuc vadit ad austrum, et circuit ad aquilonem 38. Australis ergo pars cum habet solem, nobis dies est: cum autem ad aquilonis partem circumiens pervehitur, nobis nox est; non tamen in alia parte non est dies, ubi praesentia solis est: nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem mari se immergere, atque inde lotum ex alia parte mane surgere. Quamquam si ita esset, abyssus ipsa praesentia solis illustraretur, atque ibi esset dies. Posset enim et aquas illuminare, quando ab eis non posset exstingui. Sed hoc monstruosum est suspicari. Quid quod etiam sol nondum erat?

Fuitne prima lux spiritalis an corporalis?


10. 22. Quapropter si spiritalis lux primo die facta est, numquidnam occidit, ut ei succederet nox? Si autem corporalis, quaenam illa lux est, quam post occasum solis videre non possumus, quia nec luna erat adhuc, nec aliquae stellae? Aut si semper in ea parte coeli est, in qua sol, ut non sit solis lux, sed quasi comes eius, eidem ita coniuncta, ut discerni dignoscique non possit, ad eamdem reditur difficultatem solvendae huius quaestionis: quia et ista lux eodem modo quo sol, tamquam comes eius, ab occasu in ortum circumiens redit; et est in alia parte mundi, quo tempore pars ista in qua sumus, tenebrescit in noctem. Ex quo cogit, quod absit, in una parte credere Deum fuisse, quam partem lux ista desereret, ut posset ei vespera fieri. An forte in ea parte lucem fecerat, in qua facturus erat hominem; et ideo cum ab ipsa parte lux discessisset, vespera facta dicitur, etiam cum in alia parte lux illa esset, quae inde discesserat, mane exortura peracto circuitu?


Lux primum facta dierumque vicissitudo.


Aug - de Genesi 316