Aug - de Genesi 516

Stella a stella differt.


16. 34. Sed dicant quod volunt de coelo, alieni a Patre qui est in coelis: nobis autem de intervallis et magnitudine siderum subtilius aliquid quaerere, talique inquisitioni rebus gravioribus et melioribus necessarium tempus impendere, nec expedit, nec congruit. Et melius credimus ea esse caeteris maiora luminaria, quae sancta Scriptura ita commendat: Et fecit Deus duo luminaria magna 35: quae tamen non sunt aequalia. Nam consequenter dicit, cum ea caeteris praeposuerit, inter seipsa differre. Ait enim: Luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem nactis 36. Certe enim vel hoc concedent oculis nostris, ut ea manifestum sit amplius caeteris lucere super terram, nec diem clarere nisi luce solis, nec noctem tot stellis apparentibus ita lucere si luna desit, quemadmodum praesentia illius illustratur.

De fatis, quare notationibus siderum mentiuntur.

517
17. 35. De fatis autem qualeslibet eorum argutias, et quasi de mathesi documentorum experimenta, quae illi vocant, omnino a nostrae fidei sanitate respuamus: talibus enim disputationibus etiam orandi causas nobis auferre conantur, et impia perversitate in malis factis, quae rectissime reprehenduntur, ingerunt accusandum potius Deum auctorem siderum, quam hominem scelerum. Sed quod animae nostrae non sint natura corporibus ne quidem coelestibus subditae, audiant et philosophos suos: quia vero terrenis corporibus illa corpora superiora non ad ea quae ipsi tractant potentiora sunt, vel hinc aliquando cognoscant, quia cum multa corpora diversorum generum, vel animantium, vel herbarum et arbustorum, uno simul puncto temporis seminentur, unoque puncto temporis innumerabiliter multa nascantur, non tantum diversis, sed etiam iisdem terrarum locis, tantae sunt varietates in progressibus, in actibus et passionibus eorum, ut vere isti, sicut dicitur, perdant sidera, si ista considerent.

Astrologi de geminis convincuntur, qui natis sub iisdem costellationibus diverse vivunt.


17. 36. Quid autem insulsius et hebetius, quam cum istis rebus convincuntur, dicere ad solos homines sibi subiciendos fatalem stellarum pertinere rationem? In quibus tamen etiam ipsi de geminis convincuntur, quorum diverse viventium, diverse felicium vel infelicium, diverseque morientium, easdem plerumque constellationes accipiunt. Quia etsi interfuit aliquid cum de utero funderentur, in nonnullis tamen tantum interest, quantum ab istis comprehendi computatione non possit. Manus sequentis Iacob, dum nascerentur, inventa est pedem fratris praecedentis tenens; usque adeo sic nati sunt quasi unus infans in duplum prolixior nasci videretur 37. Horum certe constellationes, quas appellant, nullo modo dispares esse potuerunt. Quid ergo vanius, quam ut illas constellationes intuens mathematicus, ad eumdem horoscopum, ad eamdem lunam, diceret unum eorum a matre dilectum, alterum non dilectum? Si enim aliud diceret, falsum profecto diceret; si autem hoc diceret, verum quidem, sed non secundum suorum librorum ineptas cantiunculas diceret. Quod si huic historiae, quia de nostris profertur, nolunt credere, numquid et naturam rerum delere possunt? Cum ergo se minime falli dicant, si horam conceptionis invenerint, saltem sicut homines non dedignentur conceptum considerare geminorum.

Cur divinatio aliquando contingat.


17. 37. Ideoque fatendum est, quando ab istis vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. Quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum seductorum operatio est: quibus quaedam vera de temporalibus rebus nosse permittitur, partim subtilioris sensus acumine, quia corporibus subtilioribus vigent, partim experientia callidiore propter tam magnam longitudinem vitae; partim sanctis Angelis quod ipsi ab omnipotente Deo discunt, etiam iussu eius sibi revelantibus, qui merita humana occultissimae iustitiae sinceritate distribuit. Aliquando autem iidem nefandi spiritus etiam quae ipsi facturi sunt, velut divinando praedicunt. Quapropter bono christiano, sive mathematici, sive quilibet impie divinantium, maxime dicentes vera, cavendi sunt, ne consortio daemoniorum animam deceptam, pacto quodam societatis irretiant.

Quaeri solet utrum sidera animata sint corpora.

518
18. 38. Solet etiam quaeri, utrum caeli luminaria ista conspicua corpora sola sint, an habeant rectores quosdam spiritus suos: et si habent, utrum ab eis etiam vitaliter inspirentur, sicut animantur carnes per animas animalium, an sola sine ulla permixtione praesentia. Quod licet non facile comprehendi possit; arbitror tamen in processu tractandarum Scripturarum opportuniora loca posse occurrere, ubi nobis de hac re, secundum sanctae auctoritatis regulas, etsi non ostendere certum aliquid, tamen credere licebit. Nunc autem servatasemper moderatione piae gravitatis, nihil credere de re obscura temere debemus; ne forte quod postea veritas patefecerit, quamvis libris sanctis sive Testamenti Veteris sive Novi nullo modo esse possit adversum, tamen propter amorem nostri erroris oderimus. Nunc ad librum operis nostri iam tertium transeamus.


1 - (
Gn 1,6-8).
2 - Sap 11,21.
3 - Ps 135,6.
4 - Ps 135,5.
5 - Mt 6,26; Ps 8,9.
6 - Mt 16,3.
7 - (Gn 1,6.
8 - (Gn 1,7.
9 - (Gn 1,6 Gn 1,9.
10 - Io 1,3.
11 - (Gn 1,6.
12 - Cf. Io 1,3-4.
13 - (Gn 1,6.
14 - (Gn 1,9.
15 - (Gn 1,3.
16 - (Gn 1,3.
17 - Cf. Rom 1,20.
18 - Cf. Rom 11,34-36.
19 - (Gn 1,2.
20 - Ps 103,2.
21 - Cf Is 40,22 (sec. LXX).
22 - Cf. Confess. 13,15.
23 - (Gn 1,9-10.
24 - Cf. 1,12,26-14,28.
25 - (Gn 1,2.
26 - (Gn 1,1.
27 - (Gn 1,9.
28 - (Gn 1,11-13.
29 - (Gn 1,14-19.
30 - (Gn 1,14.
31 - (Gn 1,14.
32 - (Gn 1,14.
33 - Ps 135,8-9.
34 - 1 Cor 15,41.
35 - (Gn 1,16.
36 - (Gn 1,16.
37 - Cf. (Gn 25,25.


600

LIBER TERTIUS

Animalium ex aqua terraque eductio; quae sit ratio aquae ad aerem, aeris ad caelum.

601
1. 1. Et dixit Deus: Educant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia super terram, secundum firmamentum coeli. Et factum est sic. Et fecit Deus cetos magnos et omne animal reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum; et omne volatile pennatum secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt, et benedixit ea Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et implete aquas in mari, et volatilia multiplicentur super terram. Et facta est vespera, et factum est mane dies quintus 1. Nunc in inferiore parte mundi, ea quae spiritu vitae moventur, fiunt, et primum aquarum, quod aeris qualitati proximum elementum est; quia huic coelo, in quo sunt luminaria, ita vicinus est aer, ut et ipse coeli nomen acceperit; sed nescio utrum etiam firmamentum possit vocari. Dicuntur autem coeli pluraliter in una eademque re, quae dicitur unum coelum. Nam cum in hoc libro singulari numero dicatur coelum, quod dividit inter aquas quae supra, et eas quae infra sunt; in illo tamen psalmo: Et aquae, inquit, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini 2. Et coelos coelorum si bene intellegimus sidereos aeriorum, tamquam superiores inferiorum, et hos in eodem psalmo accipimus, ubi dictum est: Laudate eum, coeli coelorum 3. Satis apparet hunc aerem, non solum coelum, sed etiam coelos dici: sicut dicuntur et terrae, nec aliud significatur, quam illa quae singulariter terra dicitur, quando dicimus orbem terrarum, et orbem terrae.

Quomodo intellegendum caelos diluvio periisse.

602
2. 2. Hos etiam aerios coelos quondam periisse diluvio in quadam earum quae canonicae appellantur, Epistola legimus 4. Neque enim humida illa natura, quae ita concreverat, ut cubitis quindecim altissimorum montium transcenderet vertices 5, potuit ad sidera pervenire. Sed quia huius aeris humidioris, in quo aves volitant, vel tota vel prope tota spatia compleverat, periisse qui fuerant coelos in illa Epistola scribitur. Quod nescio quemadmodum possit intellegi, nisi in aquarum naturam pinguioris huius aeris qualitate conversa: alioquin non perierunt tunc isti coeli, sed sublimius erecti sunt, cum locum eorum aqua occuparet. Itaque facilius eos secundum illius Epistolae auctoritatem periisse credimus, et alios, sicut ibi scribitur, repositos 6, extentis videlicet exhalationibus, quam sic erectos, ut eis superioris coeli natura loco suo cederet.

Aquae aerisque naturam proximam esse.


2. 3. Oportebat itaque ut in creandis habitatoribus inferioris huius mundi partis, quae saepe terrae nomine tota commemoratur, prius producerentur ex aquis animalia, postea vero de terra: quod ita sit aeri aqua similis, ut eius exhalationibus pinguescere probetur, ut et spiritum procellae faciat, id est ventum, et nubila contrahat, et possit volatus avium sustinere. Quapropter etiamsi verum dixit quidam saecularium poetarum:

Nubes excedit Olympus, et: Pacem magna tenent 7;

quia perhibetur in Olympi vertice aer esse tam tennis, ut neque nebulis obumbretur, nec

turbetur vento, neque sustentare alites possit, neque ipsos qui forte ascenderint homines, crassioris aurae spiritu alere, sicut in isto aere consueverunt: tamen et ipse aer est, unde aquis vicina qualitate diffunditur, et propterea ipse quoque in humidam naturam conversus diluvii tempore creditur. Neque enim arbitrandum est aliquid de spatiis siderei coeli usurpasse, cum omnes etiam altissimos montes aqua transcenderat.

Opinio quorumdam elementa alternis vicibus posse mutari inter se.

603
3. 4. Quamquam de conversione elementorum, etiam inter ipsos qui haec otiosa cura subtilissime perscrutati sunt, non parva quaestio est. Alii enim dicunt omnia in omnia posse mutari, atque converti: alii vero esse aliquid omnino proprium singulis perhibent elementis, quod in alterius elementi qualitatem nullo modo vertatur. Unde fortassis suo loco, si Dominus voluerit, diligentius disputabimus: nunc autem quod ad praesentem sermonem attinet, haec commemoranda existimavi, ut intellegamus servatum esse ordinem rerum quo prius oportuit aquarum animalia quam terrarum narrare creata.

De quattuor elementis.


3. 5. Et nullo modo arbitrandum est praetermissum esse in hac Scriptura ullum mundi huius elementum, cum quatuor notissimis eum constare persuasum sit, quia videtur hic coelum, et aqua, et terra commemorari, de aere autem taceri. Consuetudo quippe nostrarum Scripturarum est, aut coeli et terrae nomine mundum appellare, aut interdum addere et mare. aer itaque vel ad coelum pertinere intellegitur, si qua sunt in eius superioribus partibus tranquillissima et pacatissima spatia; vel ad terram propter hunc turbulentum et caliginosum locum, qui humida exhalatione pinguescit, quamvis et ipse saepius coeli nomine nuncupetur: ac per hoc non scriptum est: Producant aquae reptilia animarum vivarum, et producat aer volatilia volantia super terram; sed utrumque hoc animantium genus ex aquis productum esse narratur. Quidquid ergo aquarum sive labiliter undosum et fluidum est, sive vaporaliter tenuatum atque suspensum, ut illud reptilibus animarum vivarum, hoc volatilibus appareat distributum, utrumque tamen humidae naturae deputetur.

Quinque sensus hominum per quattuor elementa mundi secundum quosdam distingui.

604
4. 6. Ideoque sunt etiam qui subtilissima consideratione quinque istos manifestissimos corporis sensus secundum quatuor usitata elementa ita distinguant, ut oculos ad ignem, aures ad aerem dicant pertinere. Olfaciendi autem gustandique sensum naturae humidae attribuunt: et olfactum quidem istis exhalationibus humidis, quibus crassatur hoc spatium, inquo aves volitant; gustatum vero istis fluxibilibus et corpulentis humoribus. Nam quaecumque in ore sapiunt, ipsius oris humori commiscentur ut sapiant, etiamsi arida cum acciperentur fuisse videantur. Ignis tamen omnia penetrat, ut motum in eis faciat. Nam et humor privatione caloris congelascit, et cum possint fervescere caetera elementa, ignis frigescerenon potest: facilius quippe exstinguitur, ut ignis non sit, quam frigidus maneat aut fit alicuius frigidi contactu tepidior. Tactus autem, qui est quintus in sensibus, terreno elemento magis congruit: proinde per totum corpus animantis, quod maxime ex terra est, quaeque tacta sentiuntur. Dicunt etiam nec videri sine igne posse aliquid, nec tangi sine terra. Ac per hoc elementa omnia in omnibus inesse; sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Ideo autem caloris privatione, cum corpus nimie frigescit, obtundi sensum, quia motus pigrescit, qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem, et aer humida, et humor terrena quaeque afficit, subtilioribus scilicet crassiora penetrantibus.


4. 7. Quanto autem quidque subtilius est in natura corporali, tanto est vicinius naturae

spiritali; quamvis longe distante genere, quandoquidem illud corpus est, illud non est.

Ut ad quattuor elementa varie se habet sentiendi vis in quinque sensibus.

605
5. 7. Ac per hoc quoniam sentire non est corporis, sed animae per corpus, licet acute disseratur secundum diversitatem corporeorum elementorum sensus esse corporis distributos; anima tamen cui sentiendi vis inest, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat vigorem sentiendi. Inchoat itaque motum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed non in omnibus ad idem pervenit. In visu enim pervenit represso calore usque ad eius lucem. In auditu usque ad liquidiorem aerem calore ignis penetrat. In olfactu autem transit aerem purum, et pervenit ad humidam exhalationem, unde crassior haec aura subsistit. In gustatu et hanc transit, et pervenit usque ad humorem corpulentiorem: quo etiam penetrato atque traiecto, cum ad terrenam gravitatem pervenit, tangendi ultimum sensum agit.

Aer quomodo se habeat ad caelum et aquas.

606
6. 8. Non igitur ignorabat naturas elementorum eorumque ordinem, qui cum visibilium, quae intra mundum in elementis natura moventur, conditionem introduceret, prius coelestia luminaria, deinde aquarum animantia, terrarum autem postrema narravit: non quod aerem praetermiserit, sed quod purissimi et quietissimi aeris, ubi volare aves non posse dicuntur, si qua sunt spatia, coelo superiori coniunguntur, et coeli nuncupatione in Scripturis ad superiorem mundi partem pertinere intelleguntur: ut terrae nomine universaliter hoc totum significetur, ex quo incipit deorsum versus: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, et omnes abyssi 8, donec perveniatur ad aridam quae proprio nomine terra dicitur. Aer itaque ille superior, sive quod ad coelestem mundi pertinet partem, sive quod nullum habet visibilem habitatorem, de qualibus nunc sermo narrantis est, neque praetermissus est coelo nominato, neque annumeratus in creandis animalibus: iste vero inferior qui excipit exhalationes humidas maris ac terrae, et ad sustinendas aves quodammodo crassatur, nonnisi ex aquis accipit animalia. Quod enim eius humidum est, hoc portat alitum corpora, quae ita nituntur pennis volantes, quemadmodum pisces quibusdam suis alis natantes.

Cur liber Geneseos dicat aves ex aqua natos.

607
7. 9. Proinde scienter tamquam Spiritus Dei, qui scribenti aderat, ex aquis dicit producta volatilia. Quorum natura bipertitum locum sortita est; inferiorem scilicet in unda labili, superiorem vero in aura flabili: illum deputatum natantibus, istum volantibus. Sicut huic elemento congruos duos etiam sensus animalibus datos videmus; olfactum explorandis vaporibus, gustatum explorandis liquoribus. Quod enim et tactu aquas ventosque sentimus, hoc est quod terrae solidum omnibus admiscetur elementis; sed in his crassioribus sentitur amplius, ita ut etiam tangendo contrectari valeant. Ideoque et ista in duabus maximis mundi partibus generali terrae nomine complectuntur: sicut ille psalmus ostendit, omnia superiora ab illo principio enumerans: Laudate Dominum de coelis 9; omniaque inferiora ab alio principio: Laudate Dominum de terra 10; ubi et spiritus tempestatis et omnes abyssi nominantur, et ignis iste qui urit tangentem, quia de terrenis et humidis motibus ita existit, ut subinde vertatur in aliud elementum. Et quamvis naturae suae sursum nitendo indicet appetitum, in coelestem tamen superiorem tranquillitatem non possit evadere; quia multo aere superatus et in eum conversus exstinguitur: ac per hoc in ista rerum partecorruptibiliore atque pigriore turbulentis motibus agitatur ad temperandum eius rigorem, et ad usus terroresque mortalium.

Cur Scriptura Sancta aves appellet caeli volatilia.


7. 10. Quia ergo etiam tactu, qui ad terram proprie pertinet, sentiri possunt et fluctus undarum, et flatus aurarum, propterea ipsa quoque aquatilium animalium corpora et terrenis vescuntur, et maxime aves; in terra etiam requiescunt, fetusque propagant: pars enim humoris quae vaporaliter exhalatur, etiam super terras extenditur. Ideoque cum dixisset Scriptura: Educant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia, inquit, super terras; addidit sane, dicens, secundum firmamentum coeli 11, in quo potest aliquanto manifestius apparere illud quod antea videbatur obscurum. Non enim ait: In firmamento coeli, sicut de luminaribus; sed, volatilia, inquit, super terram, secundum firmamentum coeli, id est iuxta firmamentum coeli: quia videlicet hoc caliginosum et humidum spatium, in quo aves volant, illi spatio contiguum est, ubi volare non possunt, quod iam merito tranquillitatis et quietispertinet ad firmamentum coeli. In coelo ergo volant aves, sed in isto, quod ille psalmus etiam terrae nomine includit; propter quod coelum vocantur multis locis volatilia coeli: non tamen in firmamento, sed secundum firmamentum.

Reptilia animarum vivarum cur pisces appellati. Sententia prior.

608
8. 11. Nonnulli putant propter sensus tarditatem non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum appellata. Sed si propterea sic appellarentur, avibus daretur nomen animae vivae. Cum vero et ipsa volatilia dicta sunt, sicut illa, reptilia, ut subaudiatur animarum vivarum; fatendum est, ut arbitror, ita dictum, ac si diceretur: Quae sunt in animabus vivis reptilia vel volatilia: sicut dici posset: Ignobilia hominum, ut intellegeremus, quicumque sunt in hominibus ignobiles. Quamquam enim sint et animalia terrestria quae repunt super terram; tamen ex multo maiore numero pedibus moventur, et tam pauca fortasse in terris repunt, quam pauca in aquis gradiuntur.

Sententia altera.


8. 12. Nonnulli autem putaverunt propterea non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit, nec aliqua qua vita velut rationi vicinior. Sed fallit eos experientia minor. Nam quidam scripserunt, quae animadvertere potuerunt in vivariis piscium, multa miranda. Sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. Quod ipse sum expertus, et experiantur qui possunt et volunt. Nam fons quidam magnus Bullensium Regiorum, fere plenus est piscium. Solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi vel praeripiant confluentes, vel inter se diripiant concertantes. Quo pastu assuefacti, deambulantibus super oram fontis hominibus, ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt, exspectantes unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt. Non itaque frustra mihi videtur aquarum animalia sic appellata reptilia, quemadmodum aves volatilia: nam si vel nulla memoria, vel sensus tardior, animae vivae nomen repulisset a piscibus, volatilibus certe adhiberetur, quorum vita in oculis nostris est et memor et garrula, et in nidis construendis educandisque fetibus solertissima.

A quibusdam philosophis sua cuique elemento animalia tributa esse.

609
9. 13. Nec ignoro, ita quosdam philosophos sua cuiusque elementi distribuisse animalia, ut terrena esse dicerent, non tantum quae in terra repunt atque gradiuntur, sed aves etiam quod et ipsae in terra requiescant, volando fatigatae: aeria vero animalia daemones esse; coelestia, deos; quorum quidem nos partim luminaria, partim Angelos dicimus. Iidem tamen aquis pisces et sui generis belluas attribuunt, ut nullum elementum suis animalibus vacet; quasi vero sub aquis terra non sit, aut probare possint pisces non in ea requiescere ac

reparare natandi vires, sicut volandi aves; et si forte rarius pisces id faciunt, quod ad gestanda corpora sit unda quam aura validior, ita ut terrena quoque animalia natantia ferat, sive usu docta, ut homines, sive natura, ut quadrupedia vel serpentes. Aut si propterea non putant, quia non insunt pedes piscibus (nec vituli marini); nec phocae aquarum sunt, nec colubri cochleaeque terrarum: nam et illae pedes habent, et haec genera sine ullis pedibus, non dico, requiescunt in terra, sed ab ea vix aut nunquam recedunt. Dracones autem sine pedibus et in speluncis requiescere, et in aerem sustolli perhibentur: qui quamquam non facile noti sint, litterae tamen, non tantum nostrae, sed etiam Gentilium, nequaquam de istorum animantium genere tacuerunt.

Quis sit daemonum "locus".

610
10. 14. Quapropter, etsi daemones aeria sunt animalia, quoniam corporum aeriorum natura vigent; et propterea morte non dissolvuntur; quia praevalet in eis elementum, quod ad faciendum quam ad patiendum est aptius; duobus subterpositis, aqua scilicet et terra, uno autem superposito, id est igne sidereo: distribuuntur enim elementa ad patiendum duo, humor et humus; ad faciendum autem alia duo, aer et ignis: si ergo haec ita sunt, non impedit ista distinctio nostram Scripturam, quae non ex aere, sed ex aquis producta indicat volatilia; quia subtilioris quidem et in auras exhalati atque distenti, sed tamen humoris locus volatilibus datus est. Aer autem a confinio luminosi coeli usque ad aquarum fluida et nuda terrarum pervenit. Non tamen totum spatium eius exhalationes humidae infuscant, sed usque ad eum finem, unde incipit etiam terra nominari, secundum illum psalmum ubi dicitur: Laudate Dominum de terra 12. Superior vero pars aeris, propter puram tranquillitatem, coelo cui collimitatur, communi pace coniungitur, et eius vocabulo connuncupatur. In qua fortassis parte si fuerunt ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo (nam nonnulli nostri, non eos putant coelestes vel supercoelestes angelos fuisse), non mirum si post peccatum in istam sunt detrusi caliginem; ubi tamen et aer sit, et humore tenui contexatur, qui commotus ventos, et vehementius concitatus etiam ignes et tonitrua, et contractus nubila, et conspissatus pluviam, et congelantibus nubilis nivem, et turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem, et distentus serenum facit, occultis imperiis et opere Dei, a summis ad infima universa quae creavit administrantis. Unde in illo psalmo cum commemorata essent, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis 13; ne talia sine divina providentia fieri moverique putarentur, continuo subiecit: Quae faciunt verbum eius 14.

De aereo daemoniorum corpore.


10. 15. Si autem transgressores illi antequam transgrederentur, coelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conversa sunt ex poena in aeriam qualitatem, ut iam possint ab igne, id est ab elemento naturae superioris aliquid pati: nec aeris saltem spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissa sunt, qui eis pro suo genere quidam quasi carcer est, usque ad tempus iudicii. Et si quid de his transgressoribus angelis diligentius requirendum est, alius erit accommodatior Scripturae locus. Proinde quod nunc satis est, sihaec spatia turbida et procellosa, propter aeris naturam usque ad undas terrasque porrectam, possunt aeria corpora sustinere; possunt et avium quae productae sunt ex aquis, propter aquarum tenues halitus: qui scilicet eidem aeri iuxta undas et terras circumfuso, atque obhoc infimae ac terrenae parti deputato, vaporaliter inseruntur, et auras intexunt, quae nocturnis rigoribus aggravatae sereno etiam rore distillant; si autem vehementius frigus est, etiam gelu candidius inalbescunt.

De variis animantium generibus creatis de terra.

611
11. 16. Et dixit Deus: Educat terra animam vivam secundum genus: quadrupedia, et reptilia, et bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus. Et factum est sic. Et fecit Deus bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus, et omnia reptilia terrae secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt 15. Iam nunc consequens erat ut alteram partem, quae proprie terra dicitur, infimi huius loci, quem totum cum omnibus abyssis et nebuloso aere universaliter vocabulo terrae alibi Scriptura complectitur, ornaret animalibus suis. Et manifesta quidem sunt animalium genera, quae in verbo Dei terra produxit. Sed quia saepe nomine pecorum vel nomine bestiarum, animalia omnia rationis expertia solent intellegi, merito quaeritur quas nunc proprie bestias, et quae pecora dicat. Et repentia quidem sive reptilia terrena, non est dubitandum quod omnes serpentes intellegi voluit; quamquamet bestiae dici possint: pecorum autem nomen non usitate serpentibus convenit. Rursum leonibus, et pardis, et tigridibus, et lupis, et vulpibus, canibus etiam et simiis, atque id genus caeteris usitate convenit vocabulum bestiarum. Pecorum autem nomen his animalibus accommodatius aptari solet, quae sunt in usu hominum: sive adiuvandis laboribus, ut boves et equi, et si qua talia; sive ad lanicium, vel ad vescendum, ut oves et sues.

De quadrupedibus.


11. 17. Quid ergo sunt quadrupedia? Quamquam enim haec omnia, praeter quaedam serpentia, quatuor pedibus gradiantur, nisi tamen hoc nomine proprie quaedam vellet intellegi, non utique hic etiam quadrupedia nominaret, quamvis de his in repetitione tacuerit. An cervi, et damae, et onagri, et apri (quia neque illis bestiis ubi leones sunt, coniungi possunt; similes enim sunt illis pecoribus, neque tamen sub humana cura sunt) proprie quadrupedia nuncupata sunt; quasi reliqua essent haec animalia, quibus ista appellatio generalis quidem cum multis propter numerum pedum, sed tamen speciali significatione tribueretur? An quia ter dixit, secundum genus 16, tria quaedam genera nos invitat attendere? Primo, secundum genus quadrupedia et reptilia; ubi arbitror significatum quae quadrupedia dixerit, scilicet quae in genere sunt reptilium, sicut sunt lacerti, stelliones, et si quid huiusmodi est. Ideoque in repetitione quadrupedum nomen non iteravit, quia reptilium vocabulo fortasse complexus est: unde ibi non simpliciter ait, reptilia; sed addidit, omnia reptilia terrae 17. Ideo terrae, quia sunt et aquarum; et ideo omnia, ut illic intellegantur quae quatuor etiam pedibus nituntur, quae superius quadrupedum nomine proprie significata sunt. Bestias autem, de quibus item ait, secundum genus, quidquid ore aut etiam unguibus saevit, exceptis serpentibus. Pecora vero de quibus tertio ait, secundum genus, quae neutra vi lacerant, sed aut cornibus, aut ne hoc quidem. Praedixi enim et quadrupedum nomen quam late pateat, ipso pedum numero facile agnosci, et nomine pecorum vel bestiarum omne irrationale animal aliquando comprehendi. Sed etiam ferarum vocabulum solet in latina lingua tantumdem valere: non ideo tamen neglegenda fuit consideratio, quomodo possint haec nomina, quae non frustra in hoc Scripturarum loco posita sunt, etiam speciali distinctione discerni, quod in usu loquendi quotidiano facile animadverti potest.

Repetita verba secundum genus et rationes aeternae.

612
12. 18. Non frustra etiam lectorem movet utrumne passim et quasi fortuito an aliqua ratione dicatur, secundum genus, tamquam fuerint et antea, cum primo creata narrentur: an genus eorum in superioribus rationibus intellegendum est, utique spiritalibus, secundum quas creantur inferius. Sed si ita esset, hoc de luce, hoc de coelo, hoc de aquis et terris, hoc de coeli luminaribus diceretur. Quid enim eorum est, cuius non aeterna et incommutabilis ratio in ipsa Dei Sapientia vigeat, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia

suaviter 18? Incipit autem hoc dici de herbis et lignis, usque ad haec terrena animantia. Nam et in eis quae ex aquis creata sunt, quamvis in prima commemoratione dictum non sit; in illa tamen iteratione dictum est: Et fecit Deus cetos magnos et omnem animam animalium reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum; et omne volatile pennatum secundum genus 19.

Quae aliae explicationes dari possint.


12. 19. An quia haec ita exorta sunt, ut ex eis alia nascerentur, et originis formam successione servarent, ideo dicuntur secundum genus, propter propagationem prolis, qua permansura creabantur? Sed cur de herbis et lignis non solum dicitur, secundum genus, verum etiam secundum similitudinem, cum et animalia sive aquarum sive terrarum secundum similitudinem suam generent? An, quia genus sequitur similitudo, noluit eam ubiquerepetere? Nam et semen non ubique repetivit; cum tam herbis et lignis insit, quam animalibus, etsi non omnibus. Observatum est enim quaedam ita nasci ex aquis vel terra, ut sexus eis nullus sit; et ideo semen eorum non sit in eis, sed in elementis ex quibus oriuntur. Hoc est ergo secundum genus, ubi et seminum vis et similitudo intellegitur succedentium decedentibus; quia nihil eorum ita creatum est, ut semel existeret, vel permansurum, vel nullo succedente decessurum.

Cur Scriptura Sancta illis verbis minime utatur in creatione hominis.


12. 20. Cur ergo et de homine non ita dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, secundum genus, cum et hominis propago manifesta sit? An quia non ita Deus fecerat hominem ut moreretur, si praeceptum servare voluisset, et ideo non erat necessarius decessori successor: sed post peccatum comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis 20; ut iam filii saeculi huius generent et generentur, quo possit mortalium genus servata successione subsistere? Quid sibi ergo vult post hominem factum illa benedictio: Crescite et multiplicamini, et implete terram; quod utique fieri possetgenerando? An nihil hinc temere dicendum, donec ad eum Scripturae locum perveniamus, ubi diligentius ista requirenda atque tractanda sunt? Potest enim nunc fortasse sufficere, propterea de homine non dictum esse, secundum genus, quia unus fiebat, de quo etiam femina facta est. Non enim multa genera hominum, sicut herbarum, lignorum, piscium, volatilium, serpentium, pecorum, bestiarum: ut sic dictum accipiamus, secundum genus, ac si diceretur generatim, ut inter se similia atque ad unam originem seminis pertinentia distinguerentur a caeteris.

Benedictio cur solis aquatilibus sicut homini impertita.

613
13. 21. Item quaeritur quid tantum aquarum animalia de Creatore meruerint, ut sola benedicerentur, sicut homines. Nam et ipsa benedixit Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram 21. An in unocreaturae genere dicendum fuit, ut in caeteris consequenter intellegeretur, quae generationibus crescunt? Prius ergo diceretur in eo quod primum tale creatum est, in herba scilicet atque ligno. An forte quae nullum haberent propagandae prolis affectum, ac sine ullo sensu generarent, indigna iudicavit illis benedictionis verbis: Crescite et multiplicamini: ubi autem talis inesset affectus, ibi primum hoc dixit, ut in terrenis animalibus etiam non dictum intellegeretur? Necessarium autem fuit hoc in homine repetere, ne quisquam diceret in officio gignendi filios ullum esse peccatum, sicut est in libidine, sive fornicandi, sive ipso coniugio immoderatius abutendi.

Quaestio de insectorum creatione.

614
14. 22. Nonnulla etiam de quibusdam minutissimis animalibus quaestio est, utrum in primis rerum conditionibus creata sint, an ex consequentibus rerum mortalium corruptionibus? Nam pleraque eorum aut de vivorum corporum vitiis, vel purgamentis, vel exhalationibus aut cadaverum tabe gignuntur; quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum, quaedam de corruptionibus fructuum: quorum omnium non possumus recte dicere Deum non esse creatorem. Inest enim omnibus quoddam naturae sui generis decus, sic ut in his maior sit admiratio bene considerantis, et laus uberior omnipotentis artificis; qui omnia in sapientia 22, quae a fine usque ad finem pertendens, et suaviter cuncta disponens 23, nec ea ipsafecit erum novissima, quae pro sui generis ordine dissolvuntur, et quarum dissolutionem ex poena nostrae mortalitatis horremus, relinquit informia: sed creat minima corpore, acuta sensu, animantia; ut maiore attentione stupeamus agilitatem muscae volantis, quam magnitudinem iumenti gradientis, ampliusque miremur opera formicularum, quam onera camelorum.


Aug - de Genesi 516