Aug - de Genesi 614

Quando insecta creata sint et quid dicendum de ceteris quae de animalium gignuntur corporibus.


14. 23. Sed utrum in primis, ut dixi, rerum conditionibus, quae isto sex dierum ordine creatae narrantur, haec quoque minima instituta credamus, an postea consequentibus corruptibilium corporum solutionibus, hoc quaeritur. Et potest quidem dici ea minutissima, quae ex aquis vel terris oriuntur, tunc creata: in quibus etiam illa non absurde intelleguntur, quae nascuntur ex iis quae terra germinante orta sunt; et quia praecesserant conditionem, non solum animalium, sed etiam luminarium; et quia terrae continuantur per radicum connexionem, unde illo die quo apparuit arida, exorta sunt, ut potius ad supplementum habitationis, quam ad numerum habitatorum pertinere intellegerentur. Caetera vero quae de animalium gignuntur corporibus, et maxime mortuorum, absurdissimum est dicere tunc creata, cum animalia ipsa creata sunt: nisi quia inerat iam omnibus animatis corporibus vis quaedam naturalis, et quasi praeseminata et quodammodo liciata primordia futurorum animalium, quae de corruptionibus talium corporum pro suo quaeque genere ac differentiis erant exortura, per administrationem ineffabilem omnia movente incommutabiliter Creatore.

Animalia venenosa et perniciosa cur creata.

615
15. 24. De generibus quoque animalium venenosis et perniciosis quaeri solet, utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint; an potius ut iam creata essent innoxia, nonnisi postea peccatoribus nocere coeperunt. Neque hoc mirum est, quandoquidem etiam temporibus huius vitae laboriosae atque aerumnosae, cum ita sit nemo iustus ut perfectum se audeat dicere, fideliter attestante Apostolo et dicente: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim 24; cumque adhuc exercendae atque in infirmitate perficiendae virtuti necessariae sint tentationes et molestiae corporales, eodem rursus Apostolo manifestante qui ait, magnitudine revelationum ne extolleretur, datum sibi esse stimulum carnis, angelum satanae, ut eum colaphizaret, rogatumque a se Dominum tertio, ut discederet ab eo, respondisse sibi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 25: tamen etsanctus Daniel inter leones salvus atque intrepidus vixit 26, qui non utique Deo mentiens in oratione, non tantum peccata populi sui, sed etiam sua fatetur 27; et in ipsius Apostoli manu mortifera vipera inhaesit, nec laesit 28. Potuerunt ergo ista etiam creata nihil nocere, si causa non exstitisset vel terrendorum puniendorumque vitiorum, vel probandae

perficiendaeque virtutis: quia et exempla sunt demonstranda patientiae, ad profectum caeterorum; et ipse sibi homo in tentationibus certius innotescit; et iuste salus illa perpetua, quae turpiter amissa est per voluptatem, fortiter recipitur per dolorem.

Bestiae quae sibi invicem nocent cur creatae?

616
16. 25. Dicet aliquis: Cur ergo invicem bestiae nocent, quibus nec peccata ulla sunt, ut vindicta ista dicatur, nec ullam recipiunt tali exercitatione virtutem? Ideo nimirum, quia scilicet aliae cibi sunt aliarum. Nec recte possumus dicere: Non essent aliae quibus aliae vescerentur. Habent enim omnia, quamdiu sunt, mensuras, numeros, ordines suos; quae cuncta merito considerata laudantur, nec sine occulta pro suo genere moderatione pulchritudinis temporalis, etiam ex alio in aliud transeundo, mutantur. Quod etsi stultos latet, sublucet proficientibus, clarumque perfectis est. Et certe omnibus talibus inferioris creaturaemotibus praebentur homini salubres admonitiones, ut videat quantum sibi satagendum sit pro salute spiritali et sempiterna, qua omnibus irrationalibus animantibus antecellit; cum illa videat a maximis elephantis usque ad minimos vermiculos pro salute corporali et temporali, quam pro sui generis inferiore ordinatione sortita sunt, sive resistendo, sive cavendo, agere quidquid valent: quod non apparet, nisi cum quaedam refectionem corporis sui ex aliorum corporibus quaerunt; alia se vel repugnandi viribus, vel fugae praesidio, vel latebrarum munimine tuentur. Nam et ipse corporis dolor in quolibet animante magna et mirabilis animae vis est, quae illam compagem ineffabili permixtione vitaliter continet, et in quamdam sui moduli redigit unitatem, cum eam non indifferenter, sed, ut ita dicam, indignanter, patitur corrumpi atque dissolvi.

Scrupulus de corporibus mortuorum devoratis.

617
17. 26. Illud etiam fortasse aliquem moveat, si animalia noxia vivos homines aut poenaliter laedunt, aut salubriter exercent, aut utiliter probant, aut ignoranter docent, cur in escas suas dilacerant etiam corpora hominum mortuorum? Quasi vero quidquam intersit ad nostram utilitatem, ista caro iam exanimis in naturae profunda secreta per quos transitus eat, unde mirabili omnipotentia Creatoris reformanda rursus eruatur. Quamquam et hinc fiat quaedam prudentibus admonitio, ut se ita commendent fideli Creatori, omnia maxima et minima occulto nutu administranti, cui nostri etiam capilli numerati sunt 29, ne propter inanes curas exanimatorum corporum suorum ulla genera mortium perhorrescant, sed piae fortitudinis nervos ad omnia praeparare non dubitent.

Quaestio de spinis et tribulis.

618
18. 27. Talis etiam quaestio de spinis et tribulis solet oboriri, et de quibusdam lignis infructuosis, vel cur vel quando creata sint, cum Deus dixerit: Producat terra herbam pabuli seminantem semen, et lignum fructiferum faciens fructum 30. Sed qui ita moventur, non intellegunt saltem de usitatis formulis humani iuris, quemadmodum appelletur ususfructus. Utilitas enim quaedam fruentium in fructus nomine consideratur. Quantae autem sint utilitates, sive manifestae, sive occultae, omnium quae terra gignens radicitus alit, et ipsi quaedam intueantur, et ab expertis caetera inquirant.

Diligentior responsio ad superiorem quaestionem.


18. 28. Et de spinis quidem ac tribulis absolutior potest esse responsio, quia post peccatum dictum est homini de terra: Spinas et tribulos pariet tibi 31. Nec tamen facile dicendum est

tunc coepisse ista oriri ex terra. Fortassis enim quoniam in ipsis quoque generibus seminum multae reperiuntur utilitates, poterant habere locum suum sine ulla poena hominis. Sed ut in agris in quibus iam poenaliter laborabat, etiam ista nascerentur, hoc ad cumulum poenae valere credi potest, cum possent alibi nasci, vel ad avium pecorumque pastus, vel ad ipsorum hominum aliquos usus. Quamquam et ille sensus non abhorret ab his verbis, quo ita intellegitur dictum Spinas et tribulos pariet tibi; ut haec etiam antea terra pariens, non tamen homini pareret ad laborem, sed cuiusque modi animalibus convenientem cibum; sunt enim quae his generibus, et mollioribus et aridioribus commode suaviterque vescantur: tunc autem coeperit ista homini parere ad aerumnosum negotium, cum post peccatum coepit in terra laborare. Non quod aliis locis haec antea nascerentur, et post in agris quos homo ad capiendas fruges coleret; sed et prius et postea in isdem locis: prius tamen non homini, post autem homini; ut hoc significetur quod additum est, tibi: quia non est dictum: Spinas et tribulos pariet, sed, pariet tibi; id est ut tibi iam ista nasci incipiant ad laborem, quae ad pastum tantummodo aliis animalibus antea nascebantur.

Cur in solius hominis creatione dictum: Faciamus.

619
19. 29. Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et dominetur piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram. Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum: masculum et feminam fecit eos. Et benedixit eos Deus dicens: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini eius, et principamini piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram. Et dixit Deus: Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis seminalis; vobis erit ad escam, et omnibus bestiis terrae, et omnibus volatilibus coeli, et omni reptili repenti super terram, quod habet in se spiritum vitae; et omne pabulum viride in escam. Et factum est sic. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde. Et facta est vespera, et factum est mane diessextus 32. Etiam atque etiam de natura hominis post erit uberior considerandi et diligentius disserendi locus. Nunc tamen, ut opera sex dierum nostra inquisitio pertractatioque concludat, hoc primum breviter dicimus, non indifferenter accipiendum quod in aliis operibus dicitur: Dixit Deus: Fiat; hic autem: Dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ad insinuandam scilicet, ut ita dicam, pluralitatem personarum propter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Quam tamen deitatis unitatem intellegendam statim admonet, dicens: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei; non quasi Pater ad imaginem Filii, aut Filius ad imaginem Patris; alioquin non vere dictum est, ad imaginemnostram, si ad Patris solius, aut ad Filii solius imaginem factus est homo: sed ita dictum: Fecit Deus ad imaginem Dei, tamquam diceretur, fecit Deus ad imaginem suam. Cum autem nunc dicitur, ad imaginem Dei, cum superius dictum sit, ad imaginem nostram; significatur quod non id agat illa pluralitas personarum, ut plures deos vel dicamus, vel credamus, vel intellegamus; sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum, propter quam Trinitatem dictum est ad imaginem nostram, unum Deum accipiamus, propter quod dictum est, ad imaginem Dei.

Qua in parte sit homo factus ad imaginem Dei.

620
20. 30. Hic etiam illud non est praetereundum, quia cum dixisset, ad imaginem nostram; statim subiunxit, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli 33, et caeterorum animalium rationis expertium: ut videlicet intellegamus in eo factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationalibus animantibus antecellit. Id autem est ipsa ratio, vel mens, vel intellegentia, vel si quo alio vocabulo commodius appellatur. Unde et Apostolus dicit: Renovamini in spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem 34, qui renovatur in



agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum 35; satis ostendens ubi sit homo creatus ad imaginem Dei, quia non corporis lineamentis, sed quadam forma intellegibili mentis illuminatae.

In hominis creatione cur non dictum: Et sic est factum.


20. 31. Ac per hoc sicut in illa prima luce, si eo nomine recte intellegitur facta lux intellectualis particeps aeternae atque incommutabilis sapientiae Dei, non dictum est: Et sic est factum, ut deinde repeteretur: Et fecit Deus: quia sicut iam, quantum potuimus, disseruimus, non fiebat cognitio aliqua Verbi Dei in prima creatura, ut post eam cognitionem inferius crearetur, quod in eo Verbo creabatur; sed ipsa primo creabatur lux, in qua fieret cognitio Verbi Dei, per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab informitate sua converti ad formantem Deum, et creari, atque formari: postea vero in caeteris creaturis dicitur: Et sic est factum; ubi significatur in illa luce, hoc est in intellectuali creatura, prius facta Verbi cognitio; ac deinde cum dicitur: Et fecit Deus, ipsius creaturae genus fieri demonstratur, quod in Verbo Dei dictum erat ut fieret: hoc et in hominis conditione servatur. Dixit enim Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 36, et cetera. Ac deinde non dicitur: Et sic est factum; sed iam subinfertur: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei: quia et ipsa natura scilicet intellectualis est, sicut illa lux, et propterea hoc est ei fieri, quod est agnoscere Verbum Dei per quod fit.

Quid sibi velit: Et sic est factum.


20. 32. Nam si diceretur: Et sic est factum, et postea subinferretur: Et fecit Deus; quasi primo factum intellegeretur in cognitione rationalis creaturae, ac deinde in aliqua creatura quae rationalis non esset: quia vero et ista rationalis creatura est, et ipsa eadem agnitione perfecta est. Sicut enim post lapsum peccati homo in agnitione Dei renovatur, secundum imaginem eius qui creavit eum; ita in ipsa agnitione creatus est, antequam delicto veterasceret, unde rursus in eadem agnitione renovaretur. Quae autem non in ea cognitione creata sunt, quia sive corpora sive irrationales animae creabantur, primo facta est in creatura intellectuali cognitio eorum a Verbo, quo dictum est ut fierent: propter quam cognitionem primo dicebatur: Et sic est factum: ut ostenderetur facta ipsa cognitio in ea natura, quae hoc in Verbo Dei ante cognoscere poterat; ac deinde fiebant ipsae corporales et irrationales creaturae, propter quod deinceps addebatur: Et fecit Deus.

De hominis immortalitate difficultas ex cibo ipsi praestito.

621
21. 33. Quomodo autem homo immortalis factus sit, et acceperit ad escam cum aliis animalibus, herbam pabuli ferentem semen, et lignum fructiferum, et herbam viridem, difficile est dicere. Si enim peccato mortalis effectus est, utique ante peccatum non indigebat talibus cibis. Neque enim posset corpus illud fame corrumpi. Nam illud quod dictum est: Crescite et multiplicamini, et implete terram 37, quamquam nisi per concubitum maris et feminae fieri non posse videatur; unde hinc quoque mortalium corporum existit indicium: potest tamen dici, alium modum esse potuisse in corporibus immortalibus, ut solo piae caritatis affectu, nulla corruptionis concupiscentia filii nascerentur, nec mortuis parentibus successuri, nec ipsi morituri; donec terra immortalibus hominibus impleretur, ac sic instituto iusto et sancto populo, qualem post resurrectionem futurum credimus, nascendi etiam modus fieret: potest quidem dici, et quomodo dicatur, alia consideratio est; sed non etiam hoc quisquam dicere audebit, ciborum indigentiam quibus reficiantur, nisi mortalibus corporibus esse posse.

Quorumdam opinio: animae creationem signari verbis Et fecit, corporis vero his Et finxit.

622
22. 34. Nonnulli autem etiam hoc suspicati sunt, tunc interiorem hominem factum, corpus autem hominis postea, cum ait Scriptura: Et finxit Deus hominem de limo terrae 38: ut quod dictum est, fecit, ad spiritum pertineat; quod autem, finxit, ad corpus. Nec attendunt masculum et feminam nonnisi secundum corpus fieri potuisse. Licet enim subtilissime disseratur, ipsam mentem hominis in qua factus est ad imaginem Dei, quamdam scilicet rationalem vitam, distribui in aeternae contemplationis veritatem, et in rerum temporalium administrationem; atque ita fieri quasi masculum et feminam, illa parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione non recte dicitur imago Dei, nisi illud quod inhaeret contemplandae incommutabili veritati. In cuius rei figura Paulus apostolus virum tantum dicit imaginem et gloriam Dei: Mulier autem, inquit, gloria viri est 39. Itaque quamvis hoc in duobus hominibus diversi sexus exterius secundum corpus figuratum sit, quod etiam in una hominis interius mente intellegitur; tamen et femina, quia est corpore femina, renovatur etiam ipsa in spiritu mentis suae in agnitionem Dei secundum imaginem eius qui creavit, ubi non est masculus et femina. Sicut enim ab hac gratia renovationis, et reformatione imaginis Dei, non separantur feminae, quamvis in sexu corporis earum aliud figuratum sit, secundum quod vir solus dicitur esse imago et gloria Dei; sic et in ipsa prima conditione hominis, secundum id quod et femina homo erat, habebat utique mentem suam eamdemque rationalem, secundum quam ipsa quoque facta est ad imaginem Dei. Sed propter unitatem coniunctionis: Fecit Deus, inquit, hominem ad imaginem Dei 40. Ac ne quisquam putaret solum spiritum hominis factum, quamvis secundum solum spiritum fieret ad imaginem Dei: Fecit illum, inquit, masculum et feminam fecit illos 41, ut iam etiam corpus factum intellegatur. Rursus ne quisquam arbitraretur ita factum, ut in homine singulari uterque sexus exprimeretur, sicut interdum nascuntur, quos androgynos vocant; ostendit se singularem numerum propter coniunctionis unitatem posuisse, et quod de viro mulier facta est, sicut postea manifestatur, cum id quod hic breviter dictum est, diligentius coeperit explicari: et ideo pluralem numerum continuo subiecit, dicens: Fecit eos, et benedixit eos 42. Sed, ut iam dixi, diligentius in consequenti Scriptura de hominis creatione requiremus.

Quo spectet illud vers. 30: Et sic est factum.

623
23. 35. Nunc advertendum est, quod posteaquam dixit: Et sic factum est; statim subiecit: Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde 43: ubi intellegitur potestas et facultas ipsa data naturae humanae sumendi ad escam pabulum agri et fructus ligni. Ad hoc enim intulit: Et sic est factum, quod ab illo loco inchoaverat, ubi ait: Et dixit Deus: Ecce dedi vobis pabulum seminale 44, et cetera. Nam si ad omnia quae supra dicta sunt retulerimus quod ait: Et sic est factum; consequens erit ut fateamur etiam crevisse illos iam, et multiplicatos implevisse terram in eodem sexto die; quod eadem Scriptura testante post multos annos factum invenimus. Quapropter, cum data esset haec facultas edendi, et hoc Deo dicente homo cognovisset, dicitur: Et sic est factum; in hoc utique quod Deo dicente homo cognovit. Nam si id etiam tunc egisset, id est in escam illa quae data sunt etiam vescendo assumpsisset, servaretur illa consuetudo Scripturae, ut posteaquam dictum est: Et sic est factum, quod ad exprimendam praecedentem cognitionem pertinet, deinde inferretur etiam ipsa operatio, ac diceretur: Et acceperunt et ederunt. Poterat enim ita dici, etiamsi non rursus nominaretur Deus. Sicut in illo loco posteaquam dictum est: Congregetur aqua quae sub coelo est in congregationem unam, et appareat arida; subinfertur: Et sic est factum: ac deinde non dicitur: Et fecit Deus; sed tamen ita repetitur: Et congregata est aqua in congregationes suas, etc.

Cur de homine non singulatim, ut de ceteris, dictum est: Vidit Deus quia bonum est.

624
24. 36. Quod autem non singulatim, ut in caeteris, etiam de humana creatura dixit: Et vidit Deus quia bonum est: sed post hominem factum, datamque illi potestatem vel dominandi vel edendi, subintulit de omnibus: Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, merito quaeri potest. Potuit enim primo reddi homini singillatim, quod singillatim caeteris quae antea facta sunt redditum est; tum demum de omnibus dici quae fecit Deus: Ecce bona valde. An forte quia sexto die perficiuntur omnia, propterea de omnibus dicendum fuit: Vidit Deusomnia quae fecit, et ecce bona valde; non singillatim de iis quae ipso die facta sunt? Cur ergo de pecoribus et bestiis et reptilibus terrae dictum est, quae ad eumdem diem sextum pertinent? nisi forte illa et singillatim in suo genere, et cum caeteris universaliter dici bona meruerunt; et homo factus ad imaginem Dei, nonnisi cum caeteris hoc dici meruit. An quia perfectus nondum erat, quia nondum erat in paradiso constitutus? quasi vero posteaquam ibi constitutus est, dictum sit quod hic praetermissum est.

Etsi quae naturae fiant delinquendo deformes, universitas tamen pulchra manet cum eis.


24. 37. Quid ergo dicemus? An quia praesciebat Deus hominem peccaturum, nec in suae imaginis perfectione mansurum, non singillatim, sed cum caeteris eum dicere voluit bonum, velut intimans quid esset futurum? Quia cum ea quae facta sunt, in eo quod facta sunt, quantum acceperunt, manent, sicut vel illa quae non peccaverunt, vel illa quae peccare non possunt; et singula bona, et in universo bona valde sunt. Non enim frustra est additum, valde; quia et corporis membra si etiam singula pulchra sunt, multo sunt tamen in universi corporis compage omnia pulchriora. Quia oculum, verbi gratia, placitum atque laudatum, tamen si separatum a corpore videremus, non diceremus tam pulchrum, quam in illa connexione membrorum, cum loco suo positus in universo corpore cerneretur. Ea vero quae peccando amittunt decus proprium, nullo tamen modo efficiunt ut non etiam ipsa recte ordinata, cum toto atque universo bona sint. Homo igitur ante peccatum et in suo utique genere bonus erat; sed Scriptura praetermisit hoc dicere, ut illud potius diceret quod futurum aliquid praenuntiaret. Non enim falsum de illo dictum est. Qui enim singillatim bonus est, magis utique cum omnibus bonus est. Non autem quando cum omnibus bonus est, sequitur ut etiam singillatim bonus sit. Moderatum est itaque ut id diceretur, quod in praesenti verum esset, et praescientiam significaret futuri. Deus enim naturarum optimus conditor, peccantium vero iustissimus ordinator est; ut etiam si qua singillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas pulchra sit. Sed iam ea quae sequuntur in sequenti volumine pertractemus.

1 - (Gn 1,20-23).
2 - Ps 148,4-5.
3 - Ps 148,4.
4 - Cf. 2 Pt 3,5-7.
5 - Cf. (Gn 7,20).
6 - Cf. 2 Pt 3,5-7.
7 - LUCANO, Pharsalia 2,271. 273.
8 - Ps 148,8-9.
9 - Ps 148,1.
10 - Ps 148,7.
11 - (Gn 1,20).
12 - Ps 148,7.
13 - Ps 148,8.
14 - Ps 148,8.
15 - (Gn 1,24-25).
16 - (Gn 1,24.
17 - (Gn 1,24.
18 - Sap 8,1.
19 - (Gn 1,21.
20 - Cf. Ps 48,13.
21 - (Gn 1,22.
22 - Cf. Ps 103,24.
23 - Cf. Sap 8,1.
24 - Phil 3,12.
25 - 2 Cor 12,7-9.
26 - Cf. Dan 6,22; 14,38.
27 - Cf. Dan 9,4-19.
28 - Cf. Act 28,5.
29 - Cf. Lc 12,7.
30 - (Gn 1,11.
31 - (Gn 3,18.
32 - (Gn 1,26-31).
33 - (Gn 1,28).
34 - Eph 4,23.
35 - Col 3,10.
36 - (Gn 1,26).
37 - (Gn 1,22).
38 - (Gn 1,27).
39 - 1 Cor 11,7.
40 - (Gn 1,27).
41 - (Gn 1,27).
42 - (Gn 1,28).
43 - (Gn 1,30-31).
44 - (Gn 1,29).
45 - (Gn 1,9).
46 - (Gn 1,31).


700

LIBER QUARTUS

Dies sex quomodo accipiendi.

701
1. 1. Et consummata sunt coelum et terra, et omnis ornatus eorum. Et consummavit Deus in die sexto opera suae quae fecit; et requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit. Et benedixit Deus diem septimum, et sanctificavit eum; quia in ipso requievit ab omnibus operibus suis quae inchoavit Deus facere 1. Arduum quidem atque difficillimum est viribus intentionis nostrae, voluntatem scriptoris in istis sex diebus, mentis vivacitate penetrare, utrum praeterierint dies illi, et addito septimo, nunc per volumina temporum, non re, sed nomine repetantur. In toto enim tempore multi dies veniunt praeteritis similes, nullus autem idem redit. Utrum ergo praeterierint dies illi; an istis qui eorum vocabulis et numero censentur, in temporum ordine quotidie transcurrentibus, illi in ipsis rerum conditionibus maneant ut non solum in illis tribus antequam fierent luminaria, sed etiam in reliquis item tribus, diei nomen intellegamus in specie rei quae creata est, noctemque eius in privatione vel defectu, vel si quo alio nomine melius significatur, cum amittitur species, aliqua mutatione a forma ad informitatem declinante atque vergente: quae mutatio in omni creatura sive possibilitate inest, etiamsi desit effectu, sicut in coelestibus superioribus; sive ad implendam in infimis rebus pulchritudinem temporalem, per ordinatas vices quorumque mutabilium cessionibus successionibusque peragitur, sicut manifestum est in rebus terrenis atque mortalibus: vespera vero in omnibus perfectae conditionis quasi quidam terminus sit: mane autem incipientis exordium; omnis enim creata natura certis suis initiis et finibus continetur: indagare difficile est. Sed sive hoc, sive illud, sive aliquid etiam tertium probabilius, quod dicatur, possit inveniri, quod in progressu disputationis forsitan apparebit, quemadmodum in illis diebus et nox et vespera et mane intellegatur: non est tamen abs re, ut consideremus senarii numeri perfectionem in ipsa interiore natura numerorum; quam mente intuentes, ea quae sensibus etiam corporis adiacent, numeramus, numeroseque disponimus.

De senarii numeri perfectione.

702
2. 2. Invenimus ergo senarium numerum primum esse perfectum, ea ratione quod suis partibus compleatur. Sunt enim et alii numeri aliis causis rationibusque perfecti. Proinde istum senarium ea ratione perfectum diximus, quod suis partibus compleatur, talibus duntaxat partibus, quae multiplicatae possint consummare numerum cuius partes sunt. Talis enim pars numeri dici potest quota sit. Nam ternarius numerus potest dici pars, non tantum senarii, cuius dimidia est, sed omnium ampliorum quam est ipse ternarius. Nam et quaternarii et quinarii pars maior ternarius est: potest enim dividi et quaternarius in tria et unum, et quinarius in tria et duo. Et septenarii et octonarii et novenarii, et quidquid ultra est numerorum, pars est ternarius, non maior vel dimidia, sed minor. Nam septenarius quoque dividi potest in tria et quatuor, et octonarius in tria et quinque, et novenarius in tria et sex: sed nullius horum potest dici ternarius quota sit pars, nisi tantum novenarii, cuius pars tertia est, sicut senarii dimidia. Itaque horum omnium quos commemoravi, nullus consummatur ex aliquot ternariis, nisi senarius et novenarius. Nam ille constat ex duobus ternariis, iste autem ex tribus.

Senarius numerus primus est perfectorum numerorum.


2. 3. Senarius ergo numerus, ut dicere coeperam, partibus suis connumeratis et in summam ductis, ipse completur. Alii namque sunt numeri, quorum partes simul ductae minorem summam faciunt, alii vero ampliorem: certis autem intervallorum rationibus pauciores inveniuntur, qui suis partibus compleantur, quarum summa nec citra insistat, nec ultra excrescat, sed ad tantum occurrat, quantus est ipse numerus cuius partes sunt. Horum primus senarius est. Nam unius in numeris nullae partes sunt. Sic enim dicitur et unum in numeris quibus numeramus, ut non habeat dimidium vel aliquam partem, sed vere ac pure et simpliciter unum sit. Duorum autem pars unum est, et ea dimidia, nec ulla altera. Ternarius vero duas habet, unam quae dici possit quota sit, quod est unum, nam tertia eius est; et aliam maiorem quae non possit dici quota sit, id est duo: nec huius ergo partes computari possunt illae, de quibus agimus, id est quae dici possunt quotae sint. Porro quaternarius duas habet tales: nam unum, quarta eius est; duo, dimidia; sed ambae in summam ductae, id est unum et duo simul, ternarium faciunt, non quaternarium. Non ergo eum complent partes suae, quia in summa minore consistunt. Quinarius non habet talem nisi unam, id est ipsum unum, quae quinta pars eius est: nam et duo quamvis pars eius minor sit et tria maior; neutra tamen earum dici potest quota pars eius sit. Senarius vero tres partes tales habet, sextam, tertiam, dimidiam: sexta eius, unum est; tertia, duo, dimidia, tria. Hae autem partes in summam ductae, id est unum et duo et tria, simul eumdem consummant perficiuntque senarium.

Alios numeros perscrutatur Aug.


2. 4. Iam septenarius non habet talem partem nisi septimam, quod est unum. Octonarius tres, octavam, quartam, dimidiam, id est unum, duo et quatuor: sed hae simul ductae septenarium faciunt infra insistentem, non ergo implent eumdem octonarium. Novenarius duas habet, nonam, quod est unum; et tertiam, quod est tria: hae autem simul, quaternarium faciunt longe novenario minorem. Denarius tres habet tales partes; unum decimam, duo quintam, quinque dimidiam, qui numeri simul ducti ad octonarium perveniunt, non ad denarium. Undenarius non habet nisi solam undecimam, sicut septenarius solam septimam, et quinarius solam quintam, et ternarius solam tertiam, et binarius solam dimidiam, quod in omnibus unum est. Duodenarius vero partibus suis talibus simul ductis, non ipse consummatur, sed exceditur; ampliorem quippe duodenario numerum faciunt: nam usque ad sexdecim perveniunt. Habet enim eas quinque, duodecimam, sextam, quartam, tertiam, dimidiam: nam duodecima eius unum est; sexta, duo; quarta, tria; tertia, quatuor; dimidia, sex: unum autem, et duo, et tria, et quatuor, et sex, in summam ducta sexdecim faciunt.

Diversa ratio numerorum perfectorum, imperfectorum, plus quam perfectorum.


2. 5. Et ne multis morer, in infinita serie numerorum plures numeri reperiuntur, qui tales partes aut non habent nisi singulas, sicut ternarius, et quinarius, et caeteri eiusmodi; aut ita plures habent tales partes, ut in unum ductae atque in summam redactae vel citra insistant, sicut est octonarius, et novenarius et alii plurimi, vel ultra excedant, sicut duodecimus et duodevigesimus, et multi tales. Plures ergo reperiuntur quilibet horum, quam illi qui perfecti vocantur, eo quod suis simul ductis talibus partibus compleantur. Nam post senarium duodetrigesimus invenitur, qui similiter suis talibus partibus constat: habet enim eas quinque: vigesimam et octavam, quartam decimam, septimam, quartam, dimidiam; id est unum, et duo, et quatuor, et septem, et quatuordecim; quae simul ductae eumdem duodetrigesimum complent: fiunt enim viginti octo. Et quanto magis numerorum ordo procedit, tanto productioribus pro rata portione intervallis reperiuntur hi numeri, qui suis talibus partibus in summam redactis, ad seipsos occurrunt, dicunturque perfecti. Quorum enim numerorum tales partes simul ductae non implent eosdem numeros quorum partes sunt, imperfecti nominantur: quorum autem etiam excedunt, plus quam perfecti appellantur.

Creationis ordo ad numerorum rationem.


2. 6. Perfecto ergo numero dierum, hoc est senario, perfecit Deus opera sua quae fecit. Ita enim scriptum est: Et consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit 2. Magis autem in istum numerum intentus fio, cum considero etiam ordinem operum ipsorum. Sicut enim idem numerus gradatim partibus suis in trigonum surgit; nam ita sequuntur unum, duo, tria, ut nullus alius interponi possit, quae singulae senarii partes sunt quibus constat; unum, sexta; duo, tertia; tria, dimidia: ita uno die facta est lux, duobus autem sequentibus fabrica mundi huius; uno superior pars, id est firmamentum, altero inferior, id est mare et terra: sed partem superiorem nullis alimentorum corporalium generibus implevit, quia non ibi erat positurus corpora tali refectione indigentia; at inferiorem, quam sibi congruentibus animalibus ornaturus erat, necessariis eorum indigentiae cibis ante ditavit. Reliquis ergo tribus diebus ea creata sunt, quae intra mundum, id est intra istam universitatem visibilem ex elementis omnibus factam, visibilia suis et congruis motibus agerentur: primo in firmamento luminaria, quia prius erat factum firmamentum; deinde in inferiore animantia, sicut ordo ipse poscebat, uno die, aquarum; alio, terrarum. Nec quisquam ita demens est, ut audeat dicere non potuisse Deum facere uno die cuncta, si vellet; aut si vellet biduo, uno die spiritalem creaturam, et alio die corporalem; sive uno die coelum cum omnibus pertinentibus, et alio terram cum omnibus quae in ea sunt; et omnino quando vellet et quamdiu vellet, et quomodo vellet: quis est qui dicat voluntati eius aliquid potuisse resistere?

De @Sg 11,21@: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.

703
3. 7. Quapropter cum eum legimus sex diebus omnia perfecisse, et senarium numerum considerantes, invenimus esse perfectum, atque ita creaturarum ordinem currere, ut etiam ipsarum partium, quibus iste numerus perficitur, appareat quasi gradata distinctio; veniat etiam illud in mentem, quod alio loco Scripturarum ei dicitur: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti 3; atque ita cogitet anima, quae potest, invocato in auxilium Deo, et impertiente atque inspirante vires, utrum haec tria, mensura, numerus, pondus, in quibus Deum disposuisse omnia scriptum est, erant alicubi antequam crearetur universa natura, an etiam ipsa creata sunt; et si erant antea, ubi erant. Neque enim ante creaturam erat aliquid nisi creator. In ipso ergo erant. Sed quomodo? nam et ista quae creata sunt, in ipso esse legimus 4: an illa sicut ipse, ista vero sicut in illo a quo reguntur et gubernantur? Et quomodo illa ipse? Neque enim Deus mensura est, aut numerus, aut pondus, aut ista omnia. An secundum id quod novimus mensuram in eis quae metimur, et numerum in eis quae numeramus, et pondus in eis quae appendimus, non est Deus ista: secundum id vero quod mensura omni rei modum praefigit, et numerus omni rei speciem praebet, et pondus omnem rem ad quietem ac stabilitatem trahit, ille primitus et veraciter et singulariter ista est, qui terminat omnia et format omnia, et ordinat omnia; nihilque aliud dictum intellegitur, quomodo per cor et linguam humanam potuit: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti, nisi: Omnia in te disposuisti?


3. 8. Magnum est paucisque concessum, excedere omnia quae metiri possunt, ut videatur mensura sine mensura; excedere omnia quae pendi possunt, ut videatur numerus sine numero; excedere omnia quae appendi possunt, ut videatur pondus sine pondere.


Aug - de Genesi 614