Aug - de Genesi 721

De luce quae ante luminaria fuit ad vicissitudinem diei ac noctis.

721
21. 38. Rursus ergo ad eam quaestionem relabimur, de qua in primo libro exiisse videbamur; ut item quaeramus quomodo circuire potuerit lux ad exhibendam diurnam nocturnamque vicissitudinem, non solum antequam coeli luminaria, sed antequam ipsum coelum quod firmamentum appellatum est, factum esset, antequam denique ulla species terrae vel maris, quae circuitum lucis admitteret, sequente nocte unde illa transisset. Cuius quaestionis difficultate compulsi, ausi sumus disceptationem nostram quasi ad hanc terminare sententiam, ut diceremus illam lucem quae primitus facta est, conformationem esse creaturae spiritalis; noctem vero, adhuc formandam in reliquis operibus rerum materiem, quae fuerat instituta, cum in principio fecit Deus coelum et terram, antequam verbo faceret diem. Sed nunc diei septimi consideratione commoniti, facilius est ut nos ignorare fateamur, quod remotum est a sensibus nostris, quonam modo lux illa quae dies appellata est, vel circuitu suo, vel contractione et emissione, si corporalis est, vices diurnas nocturnasque peregerit, vel si spiritalis est, condendis creaturis omnibus praesentata sit, suaque ipsa praesentia diem, noctem vero absentia, vesperam initio absentiae, mane initio praesentiae fecerit; quam ut in re aperta contra divinae Scripturae verba conemur, dicendo aliud esse diem septimum, quam illius diei quem fecit Deus septimam repetitionem. Alioquin aut non creavit Deus septimum diem, aut aliquid creavit post illos sex dies, id est ipsum diem septimum; falsumque erit quod scriptum est, in sexto die consummasse omnia opera sua, et in septimo requievisse ab omnibus operibus suis. Quod utique quoniam falsum esse non potest, restat ut praesentia lucis illius, quem diem Deus fecit, per omnia opera eius repetita sit, quoties dies nominatus est, et in ipso septimo in quo requievit ab operibus suis.

Mane et vespera insinuant variam cognitionem creaturae spiritalis.

722
22. 39. Sed quoniam lux corporalis, antequam fieret coelum, quod firmamentum vocatur, in quo etiam luminaria facta sunt, quo circuitu vel quo processu et recessu vices diei et noctis exhibere potuerit, non invenimus; istam quaestionem relinquere non debemus sine aliqua nostrae prolatione sententiae: ut si lux illa quae primitus creata est, non corporalis sed spiritalis est, sicut post tenebras facta est ubi intellegitur a sua quadam informitate ad Creatorem conversa atque formata; ita et post vesperam fiat mane, cum post cognitionem suae propriae naturae, qua non est quod Deus, refert se ad laudandam lucem, quod ipse Deus est, cuius contemplatione formatur. Et quia caeterae creaturae, quae infra ipsam fiunt, sine cognitione eius non fiunt, propterea nimirum idem dies ubique repetitur, ut eius repetitione fiant tot dies, quoties distinguuntur rerum genera creatarum, perfectione senarii numeri terminanda: ut vespera primi diei sit etiam sui cognitio, non se esse quod Deus est; mane autem post hanc vesperam, quo concluditur dies unus, et inchoatur secundus, conversio sit eius, qua id quod creata est, ad laudem referat Creatoris, et percipiat de Verbo Dei cognitionem creaturae quae post ipsam fit, hoc est firmamenti: quod in eius cognitione fit prius cum dicitur: Et sic est factum; deinde in natura ipsius firmamenti, quod conditur, cum additur etiam postea, iam dicto: Et sic est factum: Et fecit Deus firmamentum 32. Deinde fit vespera illius lucis, cum ipsum firmamentum, non in Verbo Dei sicut ante, sed in ipsa eius natura cognoscit: quae cognitio quoniam minor est, recte vesperae nomine significatur. Post quam fit mane, quo concluditur secundus dies, et incipit tertius: in quo itidem mane conversio est lucis huius, id est diei huius ad laudandum Deum, quod operatus sit firmamentum, et percipiendam de Verbo eius cognitionem creaturae, quae condenda est post firmamentum. Ac per hoc cum dicit Deus: Congregetur aqua quae est sub coelo, in collectionem unam et appareat arida 33, cognoscit hoc illa lux in Verbo Dei quo id dicitur; et ideo sequitur: Et sic est factum, hoc est in eius cognitione ex Verbo Dei: deinde cum additur: Et congregata est aqua 34, et cetera, cum iam dictum esset: Et sic factum est, in suo genere ipsa creatura fit; quae item cum in suo genere facta cognoscitur ab ea luce, quae iam in Verbo Dei faciendam cognoverat, fit tertio vespera: et inde hoc modo caetera usque ad mane post vesperam sexti diei.

Multum interesse inter cognitionem rerum in Verbo Dei et cognitionem earum in seipsis.

723
23. 40. Multum quippe interest inter cognitionem rei cuiusque in Verbo Dei, et cognitionem eius in natura eius; ut illud merito ad diem pertineat, hoc ad vesperam. In comparatione enim lucis illius quae in Verbo Dei conspicitur, omnis cognitio qua creaturam quamlibet in seipsa novimus, non immerito nox dici potest: quae rursus tantum differt ab errore vel ignorantia eorum qui nec ipsam creaturam sciunt, ut in eius comparatione non incongrue dicatur dies. Sicut ipsa vita fidelium quae in hac carne atque in hoc saeculo ducitur, in comparatione vitae infidelis atque impiae non irrationabiliter lux et dies appellatur, dicente Apostolo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 35; et illud: Abiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut in die honeste ambulemus 36: qui tamen dies nisi rursus in comparatione illius diei quo aequales Angelis facti videbimus Deum sicuti est, ipse quoque nox esset; non hic prophetiae lucerna indigeremus: unde apostolus Petrus dicit: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes sicut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 37.

De angelorum agnitione.

724
24. 41. Quapropter cum sancti Angeli, quibus post resurrectionem coaequabimur 38, si viam (quod nobis Christus factus est), quia non remanet angelica scientia in eo quod creatum est, quin hoc continuo referat ad eius laudem atque caritatem, in quo id non factum esse, sed faciendum fuisse cognoscitur; in qua veritate stando dies est. Nam si vel ad seipsam natura angelica converteretur, seque amplius delectaretur, quam illo cuius participatione beata est; intumescens superbia caderet, sicut diabolus: de quo suo loco loquendum est, cum de serpente hominis seductore sermo debitus flagitabitur.

Cur sex diebus nox non addatur.

725
25. 42. Quia ergo Angeli creaturam in ea ipsa creatura sic sciunt, ut ei scientiae electione ac dilectione praeponant quod eam sciunt in Veritate, per quam facta sunt omnia, participes eius effecti; ideo per omnes sex dies non nominatur nox, sed post vesperam et mane dies unus: item post vesperam et mane dies secundus; deinde post vesperam et mane dies tertius: ac sic usque in mane sexti diei, unde incipit septimus quietis Dei, quamvis cum suis noctibus, dies tamen non noctes narrantur. Tunc enim nox ad diem pertinet, non dies ad noctem, cum sublimes et sancti Angeli id quod creaturam in ipsa creatura noverunt, referunt ad illius honorem et amorem, in quo aeternas rationes quibus creata est contemplantur; eaque concordissima contemplatione sunt unus dies, quem fecit Dominus, cui coniungetur Ecclesia de hac peregrinatione liberata, ut et nos exsultemus et iucundemur in eo 39.

Numerus dierum creationis quomodo accipiendus.

726
26. 43. Huius ergo diei, cuius et vespera et mane secundum supra dictam rationem accipi potest, sexta repetitione consummata est universa creatura; factumque est mane, quo finiretur sextus dies; et unde inciperet septimus vesperam non habiturus, quia Dei requies non est creatura: quae cum per dies caeteros conderetur, aliter in seipsa facta cognoscebatur, quam in illo in cuius veritate facienda videbatur, cuius cognitionis quasi decolor species vesperam faciebat. Non itaque iam forma ipsius operis dies, et terminus vespera, et alterius operis initium mane, in hac rerum conditarum narratione debet intellegi; ne cogamur contra Scripturam dicere, praeter sex dies conditam diei septimi creaturam, aut ipsum diem septimum nullam esse creaturam: sed dies ille quem fecit Deus, per opera eius ipse repetitur, non circuitu corporali, sed cognitione spiritali, cum beata illa societas Angelorum et primitus contemplatur in Verbo Dei, quo dicit Deus: Fiat; atque ideo prius in eius cognitione fit, cum dicitur: Et sic est factum; et postea rem ipsam factam, in ea ipsa cognoscit, quod significatur facta vespera; et eam deinde cognitionem rei factae ad illius veritatis laudem refert, ubi rationem viderat faciendae, quod significatur facto mane. Ac sic per omnes illos dies unus est dies, non istorum dierum consuetudine intellegendus, quos videmus solis circuitu determinari atque numerari; sed alio quodam modo, a quo et illi tresdies, qui ante conditionem istorum luminarium commemorati sunt, alieni esse non possunt. Is enim modus non usque ad diem quartum, ut inde iam istos usitatos cogitaremus, sed usque ad sextum septimumque perductus est; ut longe aliter accipiendus sit dies et nox, inter quae duo divisit Deus, et aliter iste dies et nox, inter quae dixit ut dividant luminaria quae creavit, cum ait: Et dividant inter diem et noctem 40. Tunc enim hunc diem condidit, cum condidit solem, cuius praesentia eumdem exhibet diem: ille autem dies primitus conditus iam triduum peregerat, cum haec luminaria illius diei quarta repetitione creata sunt.

Usitati dies hebdomadae longe dispares septem diebus Geneseos.

727
27. 44. Quapropter quoniam illum diem vel illos dies, qui eius repetitione numerati sunt, in hac nostra mortalitate terrena experiri ac sentire non possumus, et si quid ad eos intellegendos conari possumus, non debemus temerariam praecipitare sententiam, tamquam de his aliud sentiri congruentius probabiliusque non possit; istos septem dies, qui pro illis agunt hebdomada, cuius cursu et recursu tempora rapiuntur, in qua dies unus est a solis ortu usque in ortum circuitus, sic illorum vicem quamdam exhibere credamus, ut non eos illis similes, sed multum impares minime dubitemus.

Superior interpretatio de luce dieque spiritali minime impropria ac figurata existimanda.

728
28. 45. Nec quisquam arbitretur, illud quod dixi de luce spiritali, et de condito die in spiritali et angelica creatura, et de contemplatione quam habet in Verbo Dei, et de cognitione qua in seipsa creatura cognoscitur, eiusque relatione ad laudem incommutabilis veritatis, ubi prius ratio videbatur rei faciendae, quae cognita est facta; non iam proprie, sed quasi figurate atque allegorice convenire ad intellegendum diem et vesperam et mane: sed aliter quidem quam in hac consuetudine quotidianae lucis huius et corporalis; non tamen tamquam hic proprie, ibi figurate. Ubi enim melior et certior lux, ibi verior etiam dies: cur ergo non et verior vespera et verius mane? Nam si in istis diebus habet quamdam declinationem suam lux in occasum, quam vesperae nomine nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus; cur et illic vesperam non dicamus, cum a contemplatione Creatoris creatura despicitur, et mane cum a cognitione creaturae in laudem Creatoris assurgitur? Neque enim et Christus sic dicitur lux 41, quomodo dicitur lapis 42; sed illud proprie, hoc utique figurate. Quisquis ergo non eam quam pro nostro modulo vel indagare vel putare potuimus, sed aliam requirit in illorum dierum enumeratione sententiam, quae non in prophetia figurate, sed in hac creaturarum conditione proprie meliusque possit intellegi; quaerat, et divinitus adiutus inveniat. Fieri enim potest ut etiam ego aliam his divinae Scripturae verbis congruentiorem fortassis inveniam. Neque enim ita hanc confirmo, ut aliam quae praeponenda sit, inveniri non posse contendam, sicut confirmo requiem Dei Scripturam sanctam, non quasi post lassitudinem vel curae molestiam, nobis insinuare voluisse.

In angelica cognitione simul esse diem, vesperam et mane.

729
29. 46. Quamobrem potest aliquis fortasse mecum disputando certare, ut dicat sublimium coelorum Angelos non alternatim contueri, primo rationes creaturarum incommutabiliter in Verbi Dei incommutabili veritate, ac deinde ipsas creaturas, et tertio earum etiam in seipsis cognitionem ad laudem referre Creatoris; sed eorum mentem mirabili facilitate haec omnia simul posse. Numquid tamen dicet, aut si quisquam dixerit audiendus est, illam coelestem in Angelorum millibus civitatem, aut non contemplari Creatoris aeternitatem, aut mutabilitatem ignorare creaturae, aut ex eius quoque inferiore quadam cognitione non laudare Creatorem? Simul hoc totum possint, simul hoc totum faciant; possunt tamen et faciunt. Simul ergo habent et diem, et vesperam, et mane.

Quomodo in caelesti patria semper sit dies, vespera et mane in cognitione Dei et creaturae.

730
30. 47. Neque enim verendum est ne forte qui est idoneus iam illa sentire, ideo non putet hoc ibi posse fieri, quia in his diebus, qui solis huius circuitu peraguntur, fieri non potest. Ethoc quidem non potest eisdem partibus terrae: universum autem mundum quis non videat, si attendere velit, et diem ubi sol est, et noctem ubi non est, et vesperam unde discedit, et mane quo accedit, simul habere? Sed nos plane in terris haec omnia simul habere non possumus: nec ideo tamen istam terrenam conditionem lucisque corporeae temporalem localemque circuitum illi patriae spiritali coaequare debemus, ubi semper est dies in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione in seipsa creaturae, semper mane etiam ex hac cognitione in laude Creatoris. Quia non ibi abscessu lucis superioris, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera; nec mane tamquam nocti ignorantiae scientia matutina succedat, sed quod vespertinam etiam cognitionem in gloriam conditoris attollat. Denique et ille, nocte non nominata: Vespere, inquit, et mane, et meridie enarrabo et annuntiabo; et exaudies vocem meam 43: hic fortasse per temporum vices, sed tamen, quantum puto, significans quid sine temporum vicibus ageretur in patria, cui eius peregrinatio suspirabat.

Quomodo creationis initio non simul fuerint dies, vespera et mane in angelica cognitione.

731
31. 48. Sed numquid si iam nunc simul ista omnia gerit atque habet angelica illa societas et unitas diei, quem primitus condidit Deus, tunc etiam cum haec conderentur simul haec habuit? Nonne per omnes sex dies, cum ea quae per singulos Deo condere placuit, conderentur, primo haec accipiebat in Verbo Dei, ut in eius notitia primitus fierent, cum dicebatur: Et sic est factum; deinde cum facta essent, in sua propria natura qua sunt, Deoque placuissent quia bona sunt, tunc itidem ea cognoscebat alia quadam inferiore cognitione, quae nomine vesperae significata est; ac deinde facta vespera fiebat mane, cum de suo Deus opere laudaretur, et alterius creaturae quae deinceps facienda erat, ex Dei Verbo notitia, priusquam fieret, acciperetur? Non ergo tunc simul omnia, et dies et vespera et mane; sed singillatim, per ordinem quem Scriptura commemorat.

Si illa omnia in angelorum scientia, non fuerunt saltem sine ordine quodam.

732
32. 49. An etiam tunc simul omnia, quoniam non secundum temporum moras, sicut fiunt dies isti, cum oritur et occidit sol, et in locum suum redit, ut rursus oriatur; sed secundum potentiam spiritalem mentis angelicae, cuncta quae voluerit simul notitia facillima comprehendente? Nec ideo tamen sine ordine, quo apparet connexio praecedentium sequentiumque causarum. Neque enim cognitio fieri potest, nisi cognoscenda praecedant; quae item priora sunt in Verbo, per quod facta sunt omnia, quam in iis quae facta sunt omnibus. Mens itaque humana prius haec quae facta sunt, per sensus corporis experitur, eorumque notitiam pro infirmitatis humanae modulo capit: et deinde quaerit eorum causas, si quo modo possit ad eas pervenire principaliter atque incommutabiliter manentes in VerboDei, ac sic invisibilia eius, per ea quae facta sunt, intellecta conspicere 44. Quod quanta tarditate ac difficultate agat, et quanta temporis mora propter corpus corruptibile quod aggravat animam 45, etiam quae ferventissimo studio rapitur ut instanter ac perseveranter hoc agat, quis ignorat? Mens vero angelica pura caritate inhaerens Verbo Dei, posteaquam illo ordine creata est, ut praecederet caetera, prius ea vidit in Verbo Dei facienda, quam facta sunt; ac sic prius in eius fiebant cognitione, cum Deus dicebat ut fierent, quam in sua propria natura: quae itidem facta in eis ipsis etiam cognovit, minore utique notitia, quae vespera dicta est. Quam notitiam sane praecedebant quae fiebant; quia praecedit cognitionem quidquid cognosci potest. Nisi enim prius sit quod cognoscatur, cognosci non potest. Post hoc si eo modo sibi placeret, ut amplius seipsa quam Creatore suo delectaretur, non fieret mane, id est non de sua cognitione in laudem Creatoris assurgeret. Cum vero factum est mane, faciendum erat aliud et cognoscendum Deo dicente: Fiat; ut prius itidem fieret in cognitione mentis angelicae, et posset rursus dici: Et sic est factum; ac deinde in natura propria, ubi sequente vespera nosceretur.

De luce creatrice et creata.


32. 50. Ac per hoc etiamsi nulla hic morarum temporalium sint intervalla, praecessit tamen ratio condendae creaturae in Verbo Dei, cum dixit: Fiat lux; et secuta est ipsa lux qua angelica mens formata est, atque in sua natura facta est, non autem alibi sequebatur ut fieret: et ideo non prius dictum est: Et sic est factum, et postea dictum: Et fecit Deus lucem; sed continuo post Verbum Dei facta est lux, adhaesitque creanti luci lux creata, videns illam et se in illa, id est rationem qua facta est. Vidit etiam se in se, id est, distante quod factum est ab eo qui fecit. Et ideo cum placuisset Deo factum, videnti quia bonum est, et divisa esset lux a tenebris, et vocata lux dies, et tenebrae nox; facta est et vespera: quia necessaria erat et ista cognitio, qua distingueretur a Creatore creatura, aliter in seipsa cognita quam in illo; atque inde mane et aliud praenoscendum, quod fuerat Verbo Dei faciendum, prius in cognitione mentis angelicae, deinde in natura ipsius firmamenti. Et ideo dixit Deus: Fiat firmamentum; et sic est factum 46, in cognitione creaturae spiritalis, hoc priusquam fieret in eo ipso praenoscentis. Deinde fecit Deus firmamentum; iam utique ipsam firmamenti naturam, cuius minor esset tamquam vespertina cognitio: ac sic usque ad omnium operum finem, et usque ad requiem Dei, quae non habet vesperam, quia non est facta sicut creatura, ut posset etiam ipsius geminari cognitio, tamquam prior et maior in Verbo Dei sicut in die, et posterior ac minor in seipsa sicut in vespera.

Quaeritur utrum simul omnia, an per intervalla dierum condita fuerint.

733
33. 51. Sed si omnia mens simul angelica potest, quae singillatim per ordinem connexarum causarum sermo distinguit; numquid etiam quae fiebant, velut ipsum firmamentum, velut aquarum congregatio, speciesque terrarum nudata, velut fruticum et arborum germinatio, luminarium et siderum conformatio, aquatilia terrestriaque animantia simul omnia facta sunt? annon potius per intervalla temporum secundum praefinitos dies? An forte non sicut ea secundum motus eorum naturales nunc experimur, ita etiam cum primitus instituta sunt cogitare debemus; sed secundum mirabilem atque ineffabilem virtutem Sapientiae Dei, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 47? Neque enim et ipsa gradibus attingit, aut tamquam gressibus pervenit. Quapropter quam facilis ei efficacissimus motus est, tam facile Deus condidit omnia; quoniam per illam sunt condita: ut hoc quod nunc videmus temporalibus intervallis ea moveri ad peragenda quae suo cuique generi competunt, ex illis insitis rationibus veniat, quas tamquam seminaliter sparsit Deus in ictu condendi, cum dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt 48.

Quae absurda sequantur, nisi teneatur omnia simul condita esse.


33. 52. Non itaque tarde institutum est, ut essent tarda quae tarda sunt; nec ea mora condita sunt saecula, qua transcurrunt. Hos enim numeros tempora peragunt, quos cum crearentur, non temporaliter acceperunt. Alioquin si rerum naturales motiones, dierumque istorum, quos novimus, usitata spatia, cum haec primitus Verbo Dei facta sunt, cogitemus; non uno die opus erat, sed pluribus, ut ea quae radicibus pullulant, terramque vestiunt, subter primitus germinarent; deinde certo numero dierum pro suo quaeque genere in auras erumperent, etiam si hoc usque fieret, quod de creata natura eorum die uno, id est tertio, factum Scriptura narravit. Deinde quot diebus opus erat, ut aves volarent, si a suis primordiis existentes, ad plumas et pennas per naturae suae numeros pervenerunt? An forte ova tantum creata erant, cum quinto die dictum est quod eiecerint aquae omne volatile pennatum secundum suum genus? Aut si propterea recte hoc dici potuit, quia in illo humore ovorum iam erant omnia, quae per numeros certos dierum coalescunt, et explicantur quodammodo, quia inerant iam ipsae numerosae rationes incorporaliter corporeis rebus intextae; cur non et ante ova idipsum recte dici potuerit, cum iam eaedem rationes in elemento humido fierent, quibus alites per temporales sui cuiusque generis moras oriri et perfici possent? De quo enim Creatore Scriptura ista narravit, quod sex diebus consummaverit opera sua, de illo alibi non utique dissonanter scriptum est, quod creaverit omnia simul 49. Ac per hoc et istos dies sex vel septem, vel potius unum sexies septiesve repetitum simul fecit, qui fecit omnia simul. Quid ergo opus erat sex dies tam distincte dispositeque narrari? Quia scilicet ii qui non possunt videre quod dictum est: Creavit omnia simul 50, nisi cum eis sermo tardius incedat; ad id quo eos ducit, pervenire non possunt.

Omnia simul, sed per sex dies facta.

734
34. 53. Quomodo ergo dicimus sexies repetitam lucis illius praesentiam per angelicam cognitionem a vespere ad mane; cum ipsa tria simul, id est et diem et vesperam et mane, semel ei habere suffecerit: cum simul universam creaturam, sicut simul facta est, et in primis atque incommutabilibus rationibus, per quas condita est, contemplaretur propter diem, et in eius ipsius natura cognosceret propter vesperam, et Creatorem ex ipsa etiam inferiore cognitione propter mane laudaret? Aut quomodo praecedebat mane, ut in Verbo cognosceret quid esset Deo postea faciendum, idipsum etiam consequenter vespere cognitura, si prius et posterius nihil factum est, quia simul omnia facta sunt? Imo vero et prius atque posterius per sex dies quae commemorata sunt facta sunt, et simul omnia facta sunt: quia et haec Scriptura, quae per memoratos dies narrat opera Dei, et illa quae simul eum dicit fecisse omnia, verax est; et utraque una est, quia uno Spiritu veritatis inspirante conscripta est.

In rebus creatis et "prius" et "posterius" esse et propter usitatum temporum cursum non posse integre dici.


34. 54. Sed in his rebus, in quibus quid prius sit vel posterius, intervalla temporum non demonstrant, quamvis utrumque dici possit, id est simul, et prius et posterius, facilius tamen intellegitur quod dicitur simul, quam quod prius atque posterius: velut cum solem intuemur orientem, certe manifestum est quod ad eum acies nostra pervenire non posset, nisi transiret totum aeris coelique spatium, quod inter nos et ipsum est; hoc autem cuius longinquitatis sit, quis aestimare sufficiat? Nec utique perveniret eadem acies vel radius oculorum nostrorum ad transeundum aerem qui est super mare, nisi prius transisset eum qui est super terram, in qualibet mediterranea regione simus, ab eo loco ubi sumus usque ad littus maris. Deinde si ad eamdem lineam contuitus nostri adhuc post mare terrae adiacent, eum quoque aerem qui super illas transmarinas terras est, transire acies nostra non potest, nisi prius peracto spatio aeris illius qui super mare quod prius occurrit, extenditur. Faciamus iam post illas transmarinas terras nonnisi Oceanum remanere; numquid et aerem qui super Oceanum diffunditur, potest transire acies nostra, nisi prius transierit quidquid aeris citra Oceanum supra terram est? Oceani autem magnitudo incomparabilis perhibetur; sed quantacumque sit, prius oportet aerem qui supra est, transeant radii nostrorum oculorum; et postea quidquid ultra est; tum demum ad solem perveniant, quem videmus. Num igitur quia toties hic diximus: Prius, et postea, ideo non simul omnia uno ictu transit noster obtutus? Si enim clausis oculis faciem contra visuri solem ponamus, nonne mox ut eos aperuerimus, ibi potius aciem nostram nos invenisse, quam illuc eam perduxisse putabimus; ita ut nec ipsi oculi prius aperti fuisse videantur, quam illa quo intenderat pervenisse? Et certe iste corporeae lucis est radius, emicans ex oculis nostris, et tam longe posita tanta celeritate contingens, ut aestimari compararique non possit. Nempe hic et illa omnia tam ampla immensaque spatia simul uno ictu transiri manifestum est, et quid prius posteriusque transeatur, nihilo minus certum est.

Omnia simul facta esse per ordinem praestitutum.


34. 55. Merito resurrectionis nostrae celeritatem cum exprimere vellet Apostolus, in ictu oculi dixit fieri 51. Neque enim aliquid in rerum corporearum motibus vel ictibus potest celerius inveniri. Quod si oculorum carnalium acies celeritate tantum potest, quid mentis acies vel humanae? quanto magis angelicae? Quid iam de ipsius summae Dei Sapientiae celeritate dicatur, quae attingit ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit 52? In his ergo quae simul facta sunt, nemo videt quid prius posteriusve fieri debuerit, nisi in illa Sapientia, per quam facta sunt omnia per ordinem simul.

Conclusio de sex diebus: prius et posterius in connexione creaturarum esse, non in efficacia Creatoris.

735
35. 56. Dies ergo ille quem Deus primitus fecit, si spiritalis rationalisque creatura est, id est Angelorum supercoelestium atque Virtutum, praesentatus est omnibus operibus Dei hoc ordine praesentiae, quo ordine scientiae, qua et in Verbo Dei facienda praenosceret, et in creatura facta cognosceret, non per intervallorum temporalium moras, sed prius et posterius habens in connexione creaturarum, in efficacia vero Creatoris omnia simul. Sic enim fecit quae futura essent, ut non temporaliter faceret temporalia, sed ab eo facta currerent tempora. Ac per hoc isti dies septem, quos lux corporis coelestis circumeundo explicat atque replicat, secundum quamdam umbram significationis admonent nos quaerere illos dies, in quibus lux creata spiritalis omnibus operibus Dei per senariam numeri perfectionem praesentari potuerit; atque inde in septimam requiem Dei mane habere, vesperam non habere: ut non sit hoc Deo requievisse in die septimo, tamquam ipso die septimo eguerit ad requiem suam; sed quod in conspectu Angelorum suorum requieverit ab omnibus operibus suis quae fecit, non utique nisi in seipso, qui factus non est; id est, ut creatura eius angelica, quae cognoscendis omnibus operibus eius in ipso et in illis, tamquam dies cum vespera praesentata est, nihil post omnia valde bona opera eius melius cognosceret, quam illum ab omnibus in seipso requiescere, nullo eorum egentem quo sit beatior.

1 - (
Gn 2,1-3).
2 - (Gn 2,2) (sec. LXX).
3 - Sap 11,21.
4 - Cf. Rom 11,36.
5 - Sap 11,21.
6 - Sap 11,21.
7 - Cf. Sap 9,15.
8 - (Gn 1,3 Gn 6).
9 - Cf. Rom 5,5.
10 - (Gn 22,12).
11 - Eph 4,30.
12 - Gal 4,9.
13 - Cf. 1 Pt 1,10.
14 - (Gn 2,2).
15 - (Gn 2,2).
16 - Io 5,17.
17 - Io 19,30.
18 - Io 5,17.
19 - Sap 8,1.
20 - Cf. Sap 7,24.
21 - Act 17,28.
22 - Cf. Io 5,26.
23 - (Gn 2,2.
24 - Io 5,17.
25 - Cf. Ex 20,8.
26 - Cf. Rom 6,4.
27 - (Gn 1,1).
28 - Cf. Lc 10,39-42.
29 - Act 17,28.
30 - (Gn 2,2).
31 - (Gn 1,3).
32 - (Gn 1,7).
33 - (Gn 1,9).
34 - (Gn 1,10).
35 - Eph 5,8.
36 - Rom 13,12-13.
37 - 2 Pt 1,19.
38 - Cf. Mt 22,30.
39 - Cf. Ps 117,24.
40 - (Gn 1,14.
41 - Cf. Io 8,12.
42 - Cf. Act 4,11.
43 - Ps 54,18.
44 - Rom 1,20.
45 - Sap 9,15.
46 - (Gn 1,7).
47 - Cf. Sap 8,1.
48 - Ps 32,9.
49 - Cf. Eccli 18,1.
50 - Cf. Eccli 18,1.
51 - 1 Cor 15,52.
52 - Cf. Sap 7,24.


800

LIBER QUINTUS

Geneseos dies numerari potuisse unius diei repetitione.

801
1. 1. Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. Non enim pluerat super terram Deus: et homo non erat qui operaretur terram. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 1. Nunc certe firmior fit illa sententia qua intellegitur unum diem fecisse Deum, unde iam illi sex vel septem dies unius huius repetitione numerari potuerint; quandoquidem apertius sancta Scriptura iam dicit, concludens quodammodo cuncta quae ab initio usque ad hunc locum dixerat, atque infert: Hic est liber creaturae vel facturae coeli et terrae, cum factus est dies. Neque enim quisque dicturus est coelum et terram hic ita commemorata, sicut dictum erat antequam conditus insinuaretur dies: In principio fecit Deus coelum et terram 2. Illud enim si eo modo intellegitur, ut aliquid Deus fecerit sine die, priusquam faceret diem, qua ratione id possit accipi, suo loco dixi, quod dicendum putavi, nulli intercludens melius intellegendi licentiam. Nunc autem: Hic est, inquit, liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies: satis, ut opinor, ostendens, non hic se ita commemorasse coelum et terram, sicut in principio antequam feret dies, cum tenebrae essent super abyssum; sed quomodo factum est coelum et terra, cum factus est dies, id est iam formatis atque distinctis partibus et generibus rerum, quibus universa creatura disposita atque composita reddit hanc speciem quae mundus vocatur.

Caelum et terra "ante" et "post" diem creatum.


1. 2. Illud hic ergo coelum commemoratum est, quod cum creasset Deus, firmamentum vocavit, cum omnibus quae in illo sunt; et ea terra, quae cum abysso imum obtinet locum, cum omnibus quae in ea sunt. Sequitur enim et adiungit: Fecit Deus coelum et terram; ut coeli et terrae nomine et praemisso antequam factum diem commemoraret, et repetito cum commemorasset, non sinat suspicari, ita se nunc coelum et terram nominasse, sicut in principio antequam esset creatus dies. Sic enim verba contexuit: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram 3: ut si quisquam velit sic intellegere quod superius positum est, liber creaturae coeli et terrae, quemadmodum dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, priusquam conderet diem, quia prius et hic commemorata sunt coelum et terra, et postea factus est dies; corrigatur subsequentibus verbis: quia et post commemoratum factum diem, rursus coeli et terrae nomen adiunctum est.

Amplius contextio (@Gn 2,4@) explicatur.


1. 3. Quamquam et hoc quod positum est, cum, et sic adiunctum, factus est dies, cuivis contentioso extorqueat alium esse intellectum non posse. Si enim ita esset interpositum, ut diceretur: Hic est liber creaturae coeli et terrae. Factus est dies, fecit Deus coelum et terram; quisquam forte arbitraretur librum creaturae coeli et terrae sic appellatum, quomodo appellatum est: in principio fecit Deus coelum et terram, ante conditum diem; ac deinde subiunctum, factus est dies, sicut ibi postea narratum est, quod Deus fecerit diem: inde continuo rursus dictum: Fecit Deus coelum et terram, tamquam sic iam quemadmodum haec facta sunt post conditum diem. Sed quia ita interpositum est ut diceretur, cum factus est dies; sive hoc superioribus verbis connectas, ut sit una sententia: Hic est liber creaturae coeli et terrae cum factus est dies; sive inferioribus, ut item hoc modo sit plena sententia: Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram: procul dubio cogit eo modo se intellegi coelum et terram commemorasse, quomodo facta sunt, cum factus est dies. Deinde cum dictum esset: Fecit Deus coelum et terram; additum est, et omne viride agri 4: quae certe manifestum est tertio die facta. Unde liquidius apparet eumdem illum esse unum diem quem fecit Deus, quo repetito, factus est et secundus, et tertius, et caeteri usque ad septimum diem.


Aug - de Genesi 721