Aug - de Genesi 909

Creaturas a Deo cognosci antequam illae sint.

909
9. 14. Nunc de homine quod coeptum est terminetur, ea moderatione servata, ut in profundo Scripturae sensu magis praestemus diligentiam requirendi, quam affirmandi temeritatem. Quia enim noverat Ieremiam Deus priusquam eum formaret in utero, dubitare fas non est: apertissime quippe dicit: Priusquam te formarem in utero, novi te 17. Ubi autem illum nosset antequam ita formasset, etsi nostrae infirmitati assequi vel difficile vel impossibile est; utrum in aliquibus propinquioribus causis, sicut Levi in lumbis Abrahae decimatus est; an in ipso Adam, in quo genus humanum tamquam radicaliter institutum est; et in eo ipso utrum iam cum de limo formatus esset, an causaliter in his operibus factus quae creavit omnia simul; an vero ante omnem potius creaturam, sicut elegit et praedestinavit sanctos suos ante mundi constitutionem 18; an potius in omnibus praecedentibus causis, sive quas commemoravi, sive quas non commemoravi, priusquam in utero formaretur; non arbitror scrupulosius quaeri oportere, dummodo Ieremiam constet, ex quo est in hac luce a parentibus editus, ex illo egisse vitam propriam, qua grandescens aetatis accessu, posset vivere sive male sive beve; antea vero nullo modo, non solum priusquam in utero formaretur, sed nec iam ibi formatus, antequam natus. Neque enim habet ullam cunctationem apostolica illa sententia de geminis in Rebeccae utero nondum agentibus aliquid boni aut mali 19. Nulla esse merita nondum natorum.


9. 15. Nec tamen frustra scriptum est, nec infantem mundum esse a peccato, cuius est unius diei vita super terram; et illud in Psalmo: Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea 20 me in utero aluit; et quod in Adam omnes moriuntur, in quo omnes peccaverunt 21. Nunc autem liquido teneamus, quaelibet parentum merita traiciantur in prolem, quaecumque gratia Dei, antequam nascatur, quemque sanctificet, nec iniquitatem esse apud Deum, nec boni malive agere quemquam quod ad propriam personam pertineat, antequam natus est: illamque sententiam qua nonnulli putant alibi peccasse magis minusque animas, et pro diversorum meritis peccatorum in diversa corpora esse detrusas, apostolicae non convenire sententiae; cum apertissime dictum sit, nihil egisse nondum natos seu boni seu mali.

Difficultas ex hereditate peccati.


9. 16. Ac per hoc aliqua quaestio est suo loco retractanda, quid de peccato primorum parentum, qui duo soli fuerunt, generis humani contraxerit universa consparsio: nihil tamen talium meritorum habere potuisse hominem antequam de terrae pulvere fictus esset, antequam suo tempore viveret, nulla quaestio est. Sicut enim Esau et Iacob, quos nondum natos dixit Apostolus nihil egisse boni vel mali 22, non possemus dicere traxisse aliquid meriti de parentibus, si nec ipsi parentes egissent aliquid boni aut mali; nec genus humanum peccasse in Adam, si ipse non peccasset Adam; non autem peccasset Adam, nisi iam suo tempore viveret, quo posset vivere sive bene sive male: ita frustra peccatum eius, seu recte factum requiritur, cum adhuc in rebus simul creatis causaliter conditus, nec vita propria iam vivebat, nec in parentibus sic viventibus erat. In illa enim prima conditione mundi, cum Deus omnia simul creavit, homo factus est qui esset futurus, ratio creandi hominis, non actio creati.

Res variis modis existentes.

910
10. 17. Sed haec aliter in Verbo Dei, ubi ista non facta, sed aeterna sunt; aliter in elementis mundi, ubi omnia simul facta futura sunt; aliter in rebus quae secundum causas simul creatas, non iam simul sed suo quaeque tempore creantur, in quibus Adam iam formatus ex limo, et Dei flatu animatus, sicut fenum exortum; aliter in seminibus, in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur, de rebus ductae quae secundum causas, quas primum condidit, exstiterunt, velut herba ex terra, semen ex herba. In quibus omnibus ea iam facta modos et actus sui temporis acceperunt, quae ex occultis atque invisibilibus rationibus, quae in creatura causaliter latent, in manifestas formas naturasque prodierunt: sicut herba exorta super terram, et homo factus in animam vivam, et caetera huiusmodi, sive frutecta sive animantia, ad illam operationem Dei pertinentia, qua usque nunc operatur. Sed etiam ista secum gerunt tamquam iterum seipsa invisibiliter in occulta quadam vi generandi, quam extraxerunt de illis primordiis causarum suarum, in quibus creato mundo cum factus est dies, antequam in manifestam speciem sui generis exorerentur, inserta sunt.

Quomodo opera diei sexti et iam consummata et adhuc inchoata.

911
11. 18. Si enim prima illa opera Dei, cum simul omnia creavit, in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur quae illis perficiendis defuissent; ut quaedam universitatis perfectio ex utriusque constaret singulis quasi semis, velut alicuius totius partes essent, quarum coniunctione ipsum totum cuius partes fuerant, compleretur. Rursus, si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur, cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actusque procreantur; profecto aut nihil ex eis postea per tempora fieret, aut hoc fieret, quod ex istis quae suo quaeque iam tempore oriuntur, Deus non cessat operari. Nunc autem quia iam et consummata quodammodo, et quodammodo inchoata sunt ea ipsa quae consequentibus evolvenda temporibus primitus Deus omnia simul creavit, cum faceret mundum: consummata quidem quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit; inchoata vero, quoniam quaedam erant quasi semina futurorum, per saeculi tractum ex occulto in manifestum locis congruis exserenda: ipsius etiam Scripturae verba satis ad hoc admonendum insigniter vigent, si quis in eis evigilet. Nam et consummata ea dicit et inchoata: nisi enim consummata essent, non scriptum esset: Et consummata sunt coelum et terra, et omnis compositio eorum: et consummavit Deus in die sexto opera sua, quae fecit; et benedixit Deus diem septimum, et sanctificavit eum 23; rursusque nisi inchoata essent, non ita sequeretur, quia in illa die requievit ab omnibus operibus suis quae inchoavit Deus facere 24. Conclusio: hominem creatum esse suo tempore invisibiliter in anima, visibiliter in corpore.


11. 19. Hic igitur si quis inquirat quomodo consummavit et quomodo inchoavit: neque enim alia consummavit, alia inchoavit, sed eadem ipsa utique a quibus in die septimo requievit, ex iis quae supra diximus clarum est. Consummasse quippe ista intellegimus Deum, cum creavit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset: inchoasse autem, ut quod hic praefixerat causis, post impleret effectis. Proinde formavit Deus hominem pulverem terrae, vel limum terrae, hoc est de pulvere vel limo terrae; et inspiravit sive sufflavit in eius faciem spiritum vitae, et factus est homo in animam vivam 25. Non tunc praedestinatus; hoc enim ante saeculum in praescientia Creatoris: neque tunc causaliter vel consummate inchoatus, vel inchoate consummatus; hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur: sed creatus in tempore suo, visibiliter in corpore, invisibiliter in anima, constans ex anima et corpore.

Hominis corpus an humano modo Deus formaverit.

912
12. 20. Iam ergo videamus quomodo eum fecerit Deus, primum de terra corpus eius; post etiam de anima videbimus, si quid valebimus. Quod enim manibus corporalibus Deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut si hoc Scriptura dixisset, magis eum qui scripsit translato verbo usum credere deberemus, quam Deum talibus membrorum lineamentis determinatum qualia videmus in corporibus nostris. Dictum est enim: Manus tua gentes disperdidit 26; et: Eduxisti populum tuum in manu forti et brachio excelso 27; sed pro potestate et virtute Dei positum huius membri nomen quis usque adeo desipit, ut non intellegat?

Quomodo sit homo praecipuum Dei opus.


12. 21. Nec illud audiendum est, quod nonnulli putant, ideo praecipuum Dei opus esse hominem, quia caetera dixit, et facta sunt; hunc autem ipse fecit: sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit. Nam illa quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est, quia per Verbum eius facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit verbis, quae temporaliter cogitantur, et voce proferuntur. Non sic autem loquitur Deus, nisi cum per corporalem creaturam loquitur, sicut Abrahae, sicut Moysi, sicut per nubem de Filio suo. Ante vero omnem creaturam, ut esset ipsa creatura, eo Verbo dictum est, quod in principio erat Deus apud Deum: et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 28, utique et

homo per ipsum factus est. Certe enim coelum verbo fecit, quia dixit et factum est: scriptum est tamen: Et opera manuum tuarum sunt coeli 29. Et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt 30. Non igitur hoc in honorem hominis deputetur, velut caetera Deus dixerit, et facta sint, hunc autem ipse fecerit; aut verbo caetera, hunc autem manibus fecerit. Sed hoc excellit in homine, quia Deus ad imaginem suam hominem fecit, propter hoc quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus; unde iam superiore loco disseruimus. In quo honore positus, si non intellexerit, ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus quibus praelatus est comparabitur. Sic etenim scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis 31. Nam et pecora Deus fecit, sed non ad imaginem suam.

Per Verbum a Deo creatum esse hominem ut cetera animalia.


12. 22. Nec dicendum est: Hominem ipse fecit, pecora vero iussit, et facta sunt: et hunc enim et illa per Verbum suum fecit, per quod facta sunt omnia. Sed quia idem Verbum et Sapientia et Virtus eius est; dicitur et manus eius, non visibile membrum, sed efficiendi potentia. Nam haec eadem Scriptura quae dicit quod Deus hominem de limo terrae finxerit, dicit etiam quod bestias agri de terra finxerit, quando eas cum volatilibus coeli ad Adam adduxit, ut videret quid ea vocaret. Sic enim scriptum est: Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias 32. Si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formavit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem Dei creatus est? Nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquemur. Quamquam et in ipso corpore habeat quamdam proprietatem quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, velut pecora, quorum voluptas omnis ex terra est, unde in alvum cuncta prona atque prostrata sunt. Congruit ergo et corpus eius animae rationali, non secundum lineamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id quod in coelum erectum est, ad intuenda quae in corpore ipsius mundi superna sunt: sicut anima rationalis in ea debet erigi, quae in spiritalibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram 33.

Qua aetate vel statura conditus sit Adam.

913
13. 23. Sed quomodo fecit eum Deus de limo terrae; utrum repente in aetate perfecta, hoc est virili atque iuvenali, an sicut nunc usque format in uteris matrum? Neque enim alius haec facit, quam ille qui dixit: Priusquam te formarem in utero, novi te 34: ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra; eo tamen modo ut in hoc perficiendo, et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis attributos videmus. An potius hoc non est requirendum? Utrumlibet enim fecerit, hoc fecit quod Deum et omnipotentem et sapientem posse ac facere congruebat. Ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis attribuit, ut eius voluntas sit super omnia. Potentia quippe sua numeroscreaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris alligavit. Nam Spiritus eius ita faciendo mundo superferebatur, ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis.

Deum non egere tempore ad opera sua complenda.


13. 24. Quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices vitis venerit, duci in saginam ligni illius, atque in eo sumere qualitatem, qua in uvam procedat paulatim erumpentem; atque in ea grandescente vinum fiat, maturumque dulcescat, quod adhuc fervescat expressum, et quadam vetustate firmatum ad usum bibendi utilius iucundiusque perveniat? Num ideo Dominus lignum quaesivit aut terram, aut has temporum moras, cum aquam miro compendio convertit in vinum, et tale vinum quod ebrius etiam conviva laudaret 35? Numquid adiutorio temporis eguit conditor temporis? Nonne certis dierum numeris suo cuique generi accommodatis, omnis natura serpentium coalescit, formatur, nascitur, roboratur? Num exspectati sunt hi dies, ut in draconem virga converteretur de manu Moysi et Aaron 36? Nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis quibus aliter naturae cursus innotuit; non autem Deo, cui hoc est natura quod fecerit.

Rationes causales mundi primum cuius generis fuerint.

914
14. 25. Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creavit, quomodo sint institutae: utrum ut, quemadmodum videmus cuncta nascentia vel fruticum vel animalium in suis conformationibus atque incrementis, sua pro diversitate generum diversa spatia peragerent temporum? an ut, quemadmodum creditur factus Adam sine ullo progressu incrementorum virili aetate, continuo formarentur? Sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod factori placuisset? Si enim illo modo dixerimus, incipiet contra ipsas factum videri, non solum etiam illud de aqua vinum, sed et omnia miracula quae contra naturae usitatum cursum fiunt: si autem isto modo, multo erit absurdius ipsas istas quotidianas naturae formas et species contra illas primarias omnium nascentium causales rationes suorum temporum peragere spatia. Restat ergo ut ad utrumque modum habiles creatae sint; sive ad istum quo usitatissime temporalia transcurrunt, sive ad illum quo rara et mirabilia fiunt, sicut Deo facere placuerit quod tempori congruat.

Primum hominem secundum causales rationes conditum esse.

915
15. 26. Verumtamen sic factus est homo, quemadmodum illae primae causae habebant ut fieret primus homo, quem non ex parentibus nasci, qui nulli praecesserant, sed de limo formari oportebat, secundum causalem rationem, in qua primitus factus erat. Nam si aliter factus est, non eum Deus in illorum sex dierum operibus fecerat: in quibus cum dicitur factus, ipsam causam utique fecerat Deus, qua erat suo tempore homo futurus, et secundum quam fuerat ab illo faciendus, qui simul et consummaverat inchoata propter perfectionem causalium rationum, et inchoaverat consummanda propter ordinem temporum. Si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo primitus Creator inseruit, non tantum posuit quod de limo formaturus erat hominem, sed etiam quemadmodum formaturus, utrum sicut in matris utero, an in forma iuvenali; procul dubio sic fecit, ut illic praefixerat; neque enim contra dispositionem suam faceret: si autem vim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est ut id quoque ibi esset, quia et sic et sic posset; unum autem ipsum modum quo erat facturus in sua voluntate servavit, non mundi constitutioni contexuit: manifestum est etiam sic non factum esse hominem contra quam erat in illa prima conditione causarum; quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamvis non ibi erat ita fieri necesse esse: hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in placito Creatoris, cuius voluntas rerum necessitas est.

In rerum natura esse ut quid esse possit; ut futurum sit, tantum in Dei voluntate.

916
16. 27. Nam et nos pro captu infirmitatis humanae iam in ipsis rebus tempore exortis

possumus nosse quid in cuiusque natura sit, quod experimento perceperimus; sed utrum etiam futurum sit ignoramus. Est quippe in natura huius, verbi gratia, iuvenis ut senescat; sed utrum hoc etiam sit in Dei voluntate, nescimus. Sed nec in natura esset, nisi in Dei voluntate prius fuisset, qui condidit omnia. Et utique occulta ratio est senectutis in corpore iuvenali, vel iuventutis in corpore puerili: neque enim oculis cernitur, sicut ipsa in puero pueritia, sicut iuventus in iuvene; sed alia quadam notitia colligitur inesse in natura quiddam latens, quo educantur in promptu numeri occulti, vel iuventutis a pueritia, vel senectutis a iuventute. Occulta est ergo ista ratio, qua fit ut hoc esse possit, sed oculis; menti autem nonest occulta: utrum autem hoc etiam necesse sit, omni modo nescimus. Et illam quidem qua fit ut esse possit, esse in natura ipsius corporis novimus: illam vero qua fit ut necesse sit, manifestum est illic non esse.

Quae Deus velit et praesciat necessario futura esse.

917
17. 28. Sed fortassis in mundo est, ut necesse sit istum hominem senescere. Si autem nec in mundo est, in Deo est. Hoc enim necessario futurum est quod ille vult, et ea vere futura sunt quae ille praescivit. Nam multa secundum inferiores causas futura sunt; sed si ita sunt et in praescientia Dei, vere futura sunt: si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit, falli non potest. Nam futura dicitur senectus in iuvene, sed tamen futura non est, si ante moriturus est: hoc autem ita erit, sicut se habent aliae causae, sive mundo contextae, sive in Dei praescientia reservatae. Nam secundum quasdam futurorum causas moriturus erat Ezechias, cui Deus addidit quindecim annos ad vitam 37; id utique faciens quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat, et in sua voluntate servabat. Non ergo id fecit quod futurum non erat: hoc enim magis erat futurum, quod se facturum esse praesciebat. Nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi ad aliquid adderetur, quod se aliter in aliis causis habuerat. Secundum aliquas igitur causas inferiores iam vitam finierat: secundum illas autem quae sunt in voluntate et praescientia Dei, qui ex aeternitate noverat quid illo tempore facturus erat (et hoc vere futurum erat), tunc erat finiturus vitam quando finivit vitam. Quia etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum ut tali orationi concedi oporteret ille utique praesciebat, cuius praescientia falli non poterat: et ideo quod praesciebat, necessario futurum erat.

Adam formatum esse secundum quod in primordialibus causis constitutum fuerit.

918
18. 29. Quapropter, si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando Deus creavit omnia simul; non aliter Adam factus est, cum de limo formatus est, sicut est credibilius iam perfectae virilitatis, quam erat in illis causis, ubi Deus hominem in sex dierum operibus fecit. Ibi enim erat non solum ut ita fieri posset, verum etiam ut ita eum fieri necesse esset. Tam enim non fecit Deus contra causam, quam sine dubio volens praestituit, quam contra voluntatem suam non facit. Si autem non omnes causas in creaturaprimitus condita praefixit, sed aliquas in sua voluntate servavit; non sunt quidem illae quas in sua voluntate servavit, ex istarum quas creavit necessitate pendentes: non tamen possunt esse contrariae quas in sua voluntate servavit, illis quas sua voluntate constituit; quia Dei voluntas non potest sibi esse contraria. Istas ergo sic condidit, ut ex illis esse illud, cuius causae sunt, possit; sed non necesse sit: illas autem sic abscondit, ut ex eis esse necesse sit hoc, quod ex istis fecit ut esse possit.

Quaeri solet, utrum animale corpus hoc nostrum formatum sit e limo an spiritale.

919
19. 30. Solet item quaeri, utrum animale corpus prius homini formatum sit e limo, quale nunc habemus, an spiritale, quale resurgentes habebimus. Quamquam enim hoc in illudmutabitur; seminatur enim corpus animale, resurgit corpus spiritale: tamen quid prius homini factum sit, ideo disceptatur, quia si animale factum est, non hoc recipiemus, quod in illo perdidimus, sed tanto melius quanto spiritale animali praeponendum est, quando erimus aequales Angelis Dei 38. Sed Angeli possunt aliis et iustitia praeponi; numquid et Domino?De quo tamen dictum est: Minorasti eum paulo minus ab Angelis 39. Unde, nisi propter carnis infirmitatem quam sumpsit ex Virgine, formam servi accipiens 40, in qua moriens nos a servitute redimeret? Sed quid hinc diutius disseramus? Non enim obscura est Apostoli sententia de hac re; qui cum voluisset adhibere testimonium, quo probaret esse corpus animale, non tam de suo vel de cuiusquam hominis corpore, quod in praesenti videbatur, quam de hoc ipso Scripturae huius loco recoluit et adhibuit, dicens: Si est corpus animale, est et spiritale; sic etenim scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem; novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale; postea, spiritale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de coelo est 41. Quid ad hoc dici potest? Imaginem ergo coelestis hominis nunc ex fide portamus, habituri in resurrectione quod credimus: imaginem autem terreni hominis ab ipso exordio humanae generationis induimus.

Difficultas: quomodo renovemur in corpore.

920
20. 31. Hic occurrit alia quaestio, quomodo renovemur, si non ad hoc per Christum revocamur, quod in Adam prius eramus. Quamquam enim multa non in pristinum, sed in melius renoventur, ab inferiore tamen statu, quam quo erant antea, renovantur. Unde ergo ille filius mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 42: unde illi profertur stola prima, si non immortalitatem recipit, quam perdidit Adam! Quomodo autem perdidit immortalitatem, si corpus habuit animale? Neque enim animale corpus, sed spiritale erit, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 43. Nonnulli his angustiis coarctati, ut et illa constet sententia qua exemplum de animali corpore hinc datum est, ut diceretur: Factus est primus homo Adam in animam viventem 44; et ista renovatio receptioque immortalitatis, non absurde dicatur in pristinum futura, in illud scilicet quod Adam perdidit: putaverunt prius quidem hominem fuisse corporis animalis; sed dum in paradiso constitutus est, eum fuisse mutatum, sicut nos quoque resurrectione mutabimur. Hoc quidem liber Geneseos non commemorat; sed ut possint utraque testimonia Scripturarum inter se consentire, sive illud quod de animali corpore dictum est, sive illa quae de renovatione nostra plurima in sanctis Litteris reperiuntur, hoc tamquam necessario consequi crediderunt.

Superior difficultas solvitur.

921
21. 32. Sed si ita est, frustra conamur paradisum et illas arbores earumque fructus, praeter figuratam significationem, prius accipere ad rerum gestarum proprietatem. Quis enim credat iam illius modi cibos ex arborum pomis immortalibus et spiritalibus corporibus necessarios esse potuisse? Verumtamen si aliud non potest inveniri, melius eligimus paradisum spiritaliter intellegere, quam vel putare non renovari hominem, cum toties hoc Scriptura commemoret; vel eum existimare recipere quod non ostenditur amisisse. Huc accedit quod et ipsa mors hominis, quam eum peccato commeruisse, multa divina testimonia colloquuntur, indicat eum

sine morte futurum fuisse, nisi peccasset. Quomodo ergo sine morte mortalis? aut quomodo non mortalis, si corpus animale?

Adamum peccato mortem meruisse.

922
22. 33. Unde quidam non eum mortem corporis peccato meruisse arbitrantur, sed mortem animae, quam fecit iniquitas. Nam credunt eum, propter corpus animale, exiturum fuisse de hoc corpore, ad requiem scilicet quam nunc habent sancti qui iam dormierunt, et in fine saeculi eadem membra immortaliter recepturum; ut videlicet mors corporis non de peccato accidisse videatur, sed naturaliter, ut animalium caeterorum. Verum his rursus Apostolus occurrit et dicit: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Si autem Spiritus eius qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis 45. Ac per hoc mors etiam corporis de peccato est. Si ergo non peccasset Adam, nec corpore moreretur; ideoque immortale haberet et corpus. Quomodo ergo immortale, si animale?

Adami corpus simul animale et sub conditione immortale.

923
23. 34. Sed rursus non vident, qui eius corpus in paradiso mutatum putant, ut ex animali fieret spiritale, nihil impedire, si non peccasset, ut post paradisi vitam, quam iuste obedienterque vixisset, acciperet eamdem corporis mutationem in vita aeterna, ubi iam cibis corporalibus non egeret. Quid ergo necesse est propter hoc iam cogi figurate, non proprie paradisum intellegere, quia non posset mori corpus nisi peccato? Verum est quidem quod non moreretur etiam corpore, nisi peccasset; aperte quippe dicit Apostolus: Corpus mortuum propter peccatum 46: animale tamen posset esse ante peccatum, et post vitam iustitiae, cumDeus vellet, fieri spiritale.

Quomodo renovabimur in hac vita et in corporum resurrectione.

924
24. 35. Quomodo ergo, inquiunt, renovari dicimur, si non hoc recipimus, quod perdidit primus homo, in quo omnes moriuntur? Hoc plane recipimus secundum quemdam modum, et nonhoc recipimus secundum quemdam modum. Non itaque immortalitatem spiritalis corporis recipimus, quam nondum habuit homo; sed recipimus iustitiam, ex qua per peccatum lapsus est homo. Renovabimur ergo a vetustate peccati, non in pristinum corpus animale, in quo fuit Adam, sed in melius, id est in corpus spiritale, cum efficiemur aequales Angelis Dei 47, apti coelesti habitationi, ubi esca quae corrumpitur non egebimus. Renovamur ergo spiritu mentis nostrae 48
secundum imaginem eius qui creavit nos, quam peccando Adam perdidit. Renovabimur autem etiam carne, cum hoc corruptibile induet incorruptionem 49, ut sit spiritale corpus; in quod nondum mutatus, sed mutandus erat Adam, nisi mortem etiam corporis animalis peccando meruisset.


24. 36. Denique non ait Apostolus: Corpus quidem mortale propter peccatum; sed: Corpus mortuum propter peccatum 50.

Mortalem fuisse Adam conditione corporis animalis, immortalem autem beneficio Conditoris.

925
25. 36. Illud quippe ante peccatum, et mortale secundum aliam, et immortale secundum aliam causam dici poterat: id est mortale, quia poterat mori; immortale, quia poterat non mori. Aliud est enim non posse mori, sicut quasdam naturas immortales creavit Deus: aliud est autem posse non mori, secundum quem modum primus creatus est homo immortalis; quod ei praestabatur de ligno vitae, non de constitutione naturae: a quo ligno separatus est cum peccasset, ut posset mori, qui nisi peccasset posset non mori. Mortalis ergo erat conditione corporis animalis, immortalis autem beneficio Conditoris. Si enim corpus animale, utique mortale, quia et mori poterat; quamvis et immortale, ideo quia et non mori poterat. Neque enim immortale quod mori omnino non possit, erit nisi spiritale, quod nobis futurum in resurrectione promittitur. Ac per hoc illud animale et ob hoc mortale, quod propter iustitiam spiritale fieret et ob hoc omni modo immortale, factum est propter peccatum non mortale, quod et antea erat, sed mortuum, quod posset non fieri, si homo non peccasset.

Adae corpus aliud ac nostrum.

926
26. 37. Quomodo ergo corpus nostrum dicit Apostolus mortuum, cum adhuc de viventibus loqueretur, nisi quia iam ipsa conditio moriendi ex peccato parentum haesit in prole? Animale est enim et hoc corpus, sicut et primi hominis fuit; sed hoc iam in ipso animalis genere multo est deterius: habet enim necessitatem moriendi, quod illud non habuit. Quamvis enim restabat adhuc ut immutaretur, et spiritale factum plenam immortalitatem perciperet, ubi cibo corruptibili non egeret; tamen si iuste viveret homo, et in spiritalem habitudinem corpus eius mutaretur, non iret in mortem. In nobis autem etiam iuste viventibus, corpus moriturum est; propter quam necessitatem, ex illius primi hominis peccato venientem, non mortale, sed mortuum corpus nostrum dixit Apostolus, quia omnes in Adam morimur 51. Item dicit: Sicut est veritas in Iesu, deponere vos secundum priorem conversationem hominem veterem; eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis 52; hoc est, factus Adam per peccatum. Vide ergo quid sequatur: Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem; eum qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate veritatis 53: ecce quod perdidit Adam per peccatum.

Quomodo mente et corpore ad id renovemur quod perdidit Adam.

927
27. 37. In hoc ergo renovamur, secundum id quod amisit Adam, id est secundum spiritum mentis nostrae: secundum autem corpus quod seminatur animale, et resurget spiritale, in melius renovabimur, quod nondum fuit Adam.


27. 38. Dicit item Apostolus: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus eius, induite novum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum 54. Hanc imaginem in spiritu mentis impressam perdidit Adam per peccatum; quam recipimus per gratiam iustitiae; non spiritale atque immortale corpus, in quo ille nondum fuit, et in quo erunt omnes sancti resurgentes a mortuis: hoc enim praemium est illius meriti, quod amisit. Proinde illa stola prima 55, aut ipsa iustitia est unde lapsus est; aut, si indumentum corporalis immortalitatis significat, etiam hanc ille sic amisit, cum propter peccatum ad eam pervenire non potuit. Dicitur enim et amisisse uxorem, et amisisse honorem, qui speratum non acceperit, illo a quo sperabat offenso.

Adam, spiritalis mente, corpore fuit animalis etiam in paradiso.

928
28. 39. Secundum hanc ergo sententiam corpus animale habuit Adam, non tantum ante paradisum, sed etiam in paradiso constitutus: quamvis in interiore homine fuerit spiritalis, secundum imaginem eius qui creavit eum; quod amisit peccando, meruitque etiam corporis mortem, qui non peccando mereretur et in corpus spiritale commutationem. Nam si et interius animaliter vixit, non possumus dici ad hoc ipsius renovari. Quibus enim dicitur: Renovamini spiritu mentis vestrae 56, hoc eis dicitur, ut spiritales fiant: quod si ille nec in ipsa mente fuit, quomodo nos renovamur ad id quod homo nunquam fuit? Apostoli autem et omnes iusti animale utique corpus adhuc habebant, sed tamen spiritaliter interius vivebant; renovati scilicet in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit eos: non ideo tamen iam peccare non poterant, si consentirent iniquitati. Nam et spiritales posse cadere in tentatione peccati, ostendit Apostolus, ubi ait: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris 57. Hoc dixi, ne cuiquam impossibile videatur quod peccavit Adam, si spiritalis erat mente, quamvis animalis esset corpore. Quae cum ita sint, nihil tamen adhuc praepropere confirmamus, sed exspectamus potius utrum etiam caetera Scriptura hunc intellectum non impediat.

Quaestio de anima in sequenti libro tractanda.

929
29. 40. Sequitur enim quaestio de anima valde difficilis, in qua multi laboraverunt, nobisque ubi laboremus reliquerunt. Sive enim quia non omnium omnia legere potui, qui de hac re secundum Scripturarum nostrarum veritatem ad aliquid liquidum minimeque dubium pervenire potuerunt; sive quia tanta quaestio est, ut etiam qui eam veraciter solvunt, non facile intellegantur a talibus, qualis ipse sum: fateor neminem adhuc mihi persuasisse quod sic habeam de anima, ut nihil amplius quaerendum putem. Utrum autem nunc certum aliquid inventurus sim et definiturus, ignoro. Quod autem potuero, si conatum meum Dominus adiuverit, sequenti volumine explicare curabo.

1 - (
Gn 2,7).
2 - (Gn 1,26-28).
3 - (Gn 2,24).
4 - (Gn 2,4-5).
5 - Eccli 18,1.
6 - (Gn 2,8-9).
7 - (Gn 2,9).
8 - (Gn 2,18-22).
9 - (Gn 1,27-28).
10 - (Gn 1,29).
11 - Cf. (Gn 1,27).
12 - Eccli 18,1.
13 - Mt 28,20.
14 - Ier 1,5.
15 - Cf. Hebr 7,9-10.
16 - (Gn 1,26-29).
17 - Ier 1,5.
18 - Cf. Eph 1,4.
19 - Cf. Rom 9,11.
20 - Iob 14,4 (sec. LXX).
21 - Cf. Rom 5,12.
22 - Cf. Rom 9,11.
23 - (Gn 2,1-3).
24 - (Gn 2,3).
25 - (Gn 2,7).
26 - Ps 43,3.
27 - Ps 135,11-12.
28 - Cf. Io 1,3.
29 - Ps 101,26.
30 - Ps 94,5.
31 - Ps 48,13.
32 - (Gn 1,25).
33 - Cf. Col 3,2.
34 - Ier 1,5.
35 - Cf. Io 2,9.
36 - Cf. Ex 7,10.
37 - Cf. Is 38,5; 4 Reg 20,6.
38 - Cf. Mt 22,30.
39 - Ps 8,6.
40 - Cf. Phil 2,7.
41 - 1 Cor 15,44-49.
42 - Cf. Lc 15,32.
43 - Cf. 1 Cor 15,53.
44 - 1 Cor 15,45.
45 - Rom 8,10-11.
46 - 1 Cor 15,45.
47 - Cf. Mt 22,30.
48 - Cf. Eph 4,23.
49 - Cf. 1 Cor 15,53-54.
50 - Rom 8,10.
51 - Cf. Rom 5,12; 1 Cor 15,22.
52 - Eph 4,21-22.
53 - Eph 4,23-24.
54 - Col 3,9-10.
55 - Cf. Lc 15,22.
56 - Eph 4,23.
57 - Gal 6,1.


Aug - de Genesi 909