Aug - de Genesi 1212

Cur animalium appellatio profeticam significationem habuerit.


12. 21. Deinde, numquid ignorabat Deus, nihil tale se creasse in naturis animalium, quod simile adiutorium posset esse homini? An opus erat ut hoc etiam ipse homo cognosceret, et eo commendatiorem haberet mulierem suam, quod in omni carne creata sub coelo, et de hoc aere sicut ipse vivente, nihil eius simile invenerit? Mirum si hoc scire non posset, nisi omnibus ad se adductis atque perspectis. Si enim Deo credebat, posset hoc illi eo modo dicere, quomodo et praeceptum dedit, quomodo et peccantem interrogavit, atque iudicavit. Si autem non credebat, profecto neque hoc scire poterat, utrum ad eum omnia ille, cui non credebat, adduxerit; an forte in aliquibus ab illo remotioribus terrae partibus aliqua ei similia, quae non demonstrasset, absconderit. Non itaque arbitror dubitandum hoc alicuius propheticae significationis gratia factum, sed tamen factum.

Eadem res tractatur.


12. 22. Neque hoc opere suscepimus prophetica aenigmata perscrutari, sed rerum gestarum fidem ad proprietatem historiae commendare, ut quod impossibile videri vanis atque incredulis potest, aut ipsi auctoritati sanctae Scripturae velut testificatione contraria repugnare, id pro meis viribus, quantum Deus adiuvat, disserendo demonstrem, neque impossibile esse, neque contrarium; quod autem possibile quidem apparet, nec habet ullam speciem repugnantiae, sed tamen quasi superfluum, vel etiam stultum quibusdam videri potest, hoc ipsum disputando demonstrem, quod ideo non tamquam rerum gestarum naturali vel usitato ordine factum est, ut cordibus nostris fidelissima sanctarum Scripturarum auctoritate praelata, quia stultum esse non potest, mysticum esse credatur, quamvis eius expositionem vel inquisitionem aut alibi iam exhibuerimus, aut in tempus aliud differamus.

Quid praefiguraverit modus quo mulier facta esse narratur.

1213
13. 23. Quid ergo sibi vult etiam illud, quod mulier viro de latere facta est? Verum esto propter ipsius coniunctionis vim commendandam hoc ita fieri oportuisse credamus; numquid etiam ut dormienti fieret, eadem ratio vel necessitas flagitabat; ut denique osse detracto, in cuius locum caro suppleretur? Num enim non potuit ipsa caro detrahi, ut inde congruentius, quod sit sexus infirmior, mulier formaretur? An vero tam multis additis, costam Deus aedificare potuit in mulierem, et carnem pulpamve non potuit, qui de pulvere ipsum hominem fecit? Aut si iam costa fuerat detrahenda, cur non altera pro ea costa reposita est? Cur etiam non dictum est: Finxit, aut, fecit sicut in omnibus supra operibus; sed, aedificavit, inquit: Dominus Deus illam costam 27, non tamquam corpus humanum, sed tamquam domum? Non est itaque dubitandum, quoniam haec facta sunt et stulta esse non possunt, ob aliquid significandum esse facta, fructum futuri saeculi ab ipso iam primordio generis humani Deo praescio in ipsis suis operibus misericorditer praedicante; ut certo tempore servis suis, sive per hominum successiones, sive per suum Spiritum vel Angelorum ministerium revelata atque conscripta, et promittendis rebus futuris et recognoscendis impletis testimonium perhiberent: quod magis magisque in consequentibus apparebit.

Quomodo animalia adducta sint ad Adam.

1214
14. 24. Videamus ergo, quod isto opere suscepimus, non secundum praefigurationem rerum futurarum, sed secundum rerum gestarum non allegoricam, sed propriam significationem, quemadmodum haec accipi possint: Et finxit Deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli 28; unde iam quod visum est, et quantum visum est, disseruimus. Et adduxit omnia ea ad Adam, ut videret quid ea vocaret 29. Quomodo haec adduxerit Deus ad Adam, ne carnaliter sapiamus, adiuvare nos debet quod de bipartito opere divinae providentiae in libro superiore tractavimus. Neque enim sicut indagant atque adigunt venantes vel aucupantes ad retia, quaecumque animantia capiunt, ita hoc factum esse credendum est; aut vox aliqua iussionis de nube facta est eis verbis, quae rationales animae audientes, intellegere, atque obedire assolent. Non enim hoc acceperunt ut possint bestiae, vel aves: in suo tamen genere obtemperant Deo; non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter motus, per angelica ministeria, quae capiunt in verbo eius quid quo tempore fieri debeat: et illo non temporaliter moto, moventur ipsa temporaliter ut in iis quae sibi subiecta sunt, iussa eius efficiant.

Ratio imaginum quibus ad appetitum cum bestiis passione communi urguemur, ab illis autem iudicio discernimur.


14. 25. Omnis enim anima viva, non solum rationalis, sicut in hominibus, verum etiam irrationalis, sicut in pecoribus, et volatilibus, et piscibus, visis movetur. Sed anima rationalis voluntatis arbitrio vel consentit visis, vel non consentit: irrationalis autem non habet hoc iudicium; pro suo tamen genere atque natura viso aliquo tacta propellitur. Nec in potestate ullius animae est, quae illi visa veniant, sive in sensus corporis, sive in ipsum spiritum interius: quibus visis appetitus moveatur cuiuslibet animantis. Ac sic cum ea visa per Angelorum obedientiam desuper ministrantur, pervenit iussio Dei non solum ad homines, nec solum ad aves et pecora, verum etiam ad ea quae sub aquis latent, sicut ad cetum qui glutivit Ionam 30: nec solum ad ista maiora, verum etiam ad vermiculum; nam et huic legimus divinitus iussum, ut radicem cucurbitae roderet, sub cuius umbraculo Propheta requieverat 31. Si enim homini donavit Deus, sic eum instituens, ut etiam carnem peccati portans, possit non solum pecora et iumenta suis usibus subdita, nec tantum domesticas aves, sed etiam libere volitantes quaslibet etiam saevas feras et capere, et mansuetas facere, et eis mirabiliter imperare potentia rationis, non corporis; cum earum appetitus et dolores captans, paulatimque illectando, premendo, laxandoque moderans, agresti eas exuit consuetudine, et tamquam humanis moribus induit: quanto magis Angeli hoc possunt, qui iussione Dei in ipsa eius, quam sempiterne intuentur, incommutabili veritate perspecta, moventes se per tempus, et corpora sibi subdita per tempus et locum, agilitate mirabili, et visa quibus moveatur, et appetitum carnalis indigentiae, valent efficere omni animae vivae, ut quo eam venire opus est, nesciens adducatur?

Quemadmodum mulier creata vel aedificata sit et angeli agant in creandis vel reformandis rebus.

1215
15. 26. Iam ergo videamus, ipsa mulieris formatio, quae mystice etiam aedificatio dicta est, quemadmodum facta sit. Natura quippe mulieris creata est, quamvis ex virili, quae iam erat, non aliquo motu iam existentium naturarum. Angeli autem nullam omnino possunt creare naturam: solus enim unus cuiuslibet naturae, seu magnae seu minimae, creator est Deus, id est ipsa Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Aliter ergo quaeritur, quemadmodum sit soporatus Adam, costaque eius sine ullo doloris sensu a corporis compage detracta sit. Haec enim fortasse dicantur potuisse per Angelos fieri; formare autem vel aedificare costam, ut mulier esset, usque adeo non potuit nisi Deus, a quo universa natura subsistit, ut ne illud quidem carnis supplementum in corpore viri, quod in illius costae successit locum, ab Angelis factum esse crediderim, sicut nec ipsum hominem de terrae pulvere: non quod nulla sit Angelorum opera, ut aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt; quia nec agricolas creatores segetum atque arborum dicimus. Non enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 32. Ad hoc incrementum pertinet etiam in corpore humano, quod osse dempto, locus carne suppletus est, illo scilicet opere Dei, quo naturas substituit ut sint, quo ipsos quoque Angelos creavit.

Quid sit causa prima, quid causae secundae.


15. 27. Opus itaque agricolae est ut aquam ducat cum rigat: non autem opus eius est ut aqua per declivia prolabatur; sed illius qui omnia in mensura, et numero, et pondere disposuit. Item opus agricolae est ut surculus avellatur ex arbore, terraeque mandetur: at non opus eius est ut succum imbibat, et germen emittat, ut aliud eius solo figat, quo radicem stabiliat, aliud in auras promoveat, quo robur nutriat, ramosque diffundat; sed illius qui dat incrementum. Medicus etiam aegro corpori alimentum adhibet, et vulnerato medicamentum: primum non de rebus quas creavit, sed quas creatas opere Creatoris invenit: deinde cibum vel potum praeparare potuit et ministrare, emplastrum formare et medicamento illitum apponere; num etiam ex iis quae adhibet, operari et creare vires vel carnem potest? Natura id agit interiore motu, nobisque occultissimo. Cui tamen si Deus subtrahat operationem intimam, qua eam substituit et facit, continuo tamquam exstincta, nulla remanebit.

De bipertito opere Dei quo creaturas et in naturalibus et in voluntariis motis administrat.


15. 28. Quapropter cum Deus universam creaturam suam bipartito quodammodo opere providentiae, de quo in superiore libro locuti sumus, et in naturalibus et in voluntariis motibus administret, creare naturam tam nullus angelus potest, quam nec seipsum. Voluntas vero angelica obedienter Deo subdita, eiusque exsecuta iussionem, naturalibus motibus de rebus subiectis tamquam materiam ministrare, ut secundum illas principales in Verbo Dei non creatas, vel secundum illas in primis sex dierum operibus causaliter creatas rationes aliquid in tempore creetur, more agricolandi vel medendi potest. Quale itaque ministerium Deo exhibuerint Angeli in illa mulieris formatione, quis audeat affirmare? Certissime tamen dixerim, supplementum illud carnis in costae locum, ipsiusque feminae corpus et animam conformationemque membrorum, omnia viscera, sensus omnes, et quidquid erat quo illa et creatura et homo et femina erat, nonnisi in illo opere Dei factum, quod Deus non per Angelos, sed per semetipsum, non operatus est et dimisit, sed ita continuanter operatur, ut nec ullarum aliarum rerum, nec ipsorum Angelorum natura subsistat, si non operetur.

Tarditas humani ingenii opera Dei non assequitur.

1216
16. 29. Sed quoniam carnem animatam atque sentientem, quantum naturam rerum pro humano captu experiri potuimus, non novimus nasci, nisi aut ex istis tamquam materialibus elementis, hoc est aqua et terra, aut ex fruticibus vel lignorum fructibus, vel etiam ex carnibus animalium, sicut innumerabilia genera vermium sive reptilium, aut certe ex concubitu parentum, nullam autem carnem natam scimus ex carne cuiuslibet animantis, quae tam esset ei similis, ut sexu tantum discerneretur; quaerimus in rebus creationis huius similitudinem, qua mulier de viri latere facta est, nec possumus invenire: non ob aliud, nisi quia homines quemadmodum operentur in hac terra novimus; quemadmodum autem Angeli in hoc mundo quodammodo agricolentur, non utique novimus. Nam profecto si remota hominum industria fruticum genus naturae cursus operaretur, nihil aliud nossemus quam ex terra nasci arbores et herbas, et ex earum seminibus, ab eis itidem in terram cadentibus: numquid innotesceret nobis quid valeret insertio, ut alterius generis lignum radice propria, poma portaret aliena, et, coalescente unitate, iam sua? Haec per agricolarum operadidicimus, cum ipsi creatores arborum nullo modo essent, sed naturae cursum Deo creanti suum quoddam officium ministeriumque praeberent. Nequaquam enim quidquam per eorum opera existeret, si hoc in Dei opere intima naturae ratio non haberet. Quid ergo mirum si hominem ex osse hominis factam non novimus, quando creanti Deo quemadmodum Angeli serviant ignoramus; qui nec arborem ex arboris surculo in robore alieno factam nosse possemus, si et ista Deo creanti quemadmodum agricolae serviant, similiter nesciremus?

Difficile esse discernere naturae factum a miraculo.


16. 30. Nullo modo tamen dubitamus et hominum et arborum nonnisi Deum esse creatorem, fideliterque credimus factam feminam ex viro, nullo interveniente concubitu, etiamsi forte costa hominis ministrata sit per Angelos in opere Creatoris: sicut fideliter credimus etiam virum factum ex femina nullo interveniente concubitu, cum semen Abrahae dispositum est per Angelos in manu mediatoris 33. Utrumque infidelibus incredibile est; fidelibus autem cur ad rei gestae proprietatem quod de Christo factum est, et tantum ad figuratam significationem quod de Eva scriptum est, credibile videatur? An vero sine cuiusquam concubitu vir ex femina fieri potuit, femina ex viro non potuit? et virginalis uterus unde vir fieret habebat, virile autem latus unde femina fieret non habebat, cum hic Dominus de famula nasceretur, ibi de servo famula formaretur? Poterat et Dominus carnem suam de costa vel de aliquo membro Virginis creare; sed qui posset ostendere in corpore suo hoc se iterum fecisse quod factum est, utilius in matris corpore ostendit nihil pudendum esse quod castum est.

Mulieris formandae ratio causalis.

1217
17. 31. Quod si quaeritur, quomodo se habeat causalis illa conditio, in qua primum hominem Deus fecit ad imaginem ac similitudinem suam (ibi quippe et hoc dictum est: Masculum et feminam fecit eos 34: utrum iam illa ratio, quam mundi primis operibus concreavit, atque concrevit Deus, id habebat, ut secundum eam iam necesse esset ex viri latere feminam fieri; an hoc tantum habebat ut fieri posset, ut autem ita fieri necesse esset, non ibi iam conditum, sed in Deo erat absconditum: si hoc ergo quaeritur, dicam quid mihi videatur sine affirmandi temeritate; quod tamen cum dixero, fortasse prudenter ista considerantes, quos iam christiana fides imbuit, etiam si nunc primitus ista cognoscunt, non esse dubitandum iudicabunt.

De naturarum definitiva vi deque Dei omnipotentia.


17. 32. Omnis iste naturae usitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas et spiritus vitae, qui creatura est, habet quosdam appetitus suos determinatos quodammodo, quos etiam mala voluntas non possit excedere. Et elementa mundi huius corporei habent definitam vim qualitatemque suam, quid unumquodque valeat vel non valeat, quid de quo fieri possit vel non possit. Ex his velut primordiis rerum, omnia quae gignuntur, suo quoque tempore exortus processusque sumunt, finesque et decessiones sui cuiusque generis. Unde fit ut de grano tritici non nascatur faba, vel de faba triticum, vel de pecore homo, vel de homine pecus. Super hunc autem motum cursumque rerum naturalem, potestas Creatoris habet apud se posse de his omnibus facere aliud, quam eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id quod non in eis posuit ut de his fieri vel ab ipso possit. Neque enim potentia temeraria, sed sapientiae virtute omnipotens est; et hoc de unaquaque re in tempore suo facit, quod ante in ea fecit ut possit. Alius ergo est rerum modus quo illa herba sic germinat, illa sic; illa aetas parit, illa non parit; homo loqui potest, pecus non potest. Horum et talium modorum rationes non tantum in Deo sunt, sed ab illo etiam rebus creatis inditae atque concretae. Ut autem lignum de terra excisum, aridum, perpolitum, sine radice ulla, sine terra et aqua repente floreat, et fructum gignat 35, ut per iuventam sterilis femina in senecta pariat 36, ut asina loquatur 37, et si quid eiusmodi est, dedit quidem naturis, quas creavit, ut ex eis et haec fieri possent (neque enim ex eis vel ipse faceret quod ex eis fieri non posse ipse praefigeret, quoniam se ipso non est nec ipse potentior): verumtamen alio modo dedit, ut non haec haberent in motu naturali, sed in eo quo ita creata essent, ut eorum natura voluntati potentiori amplius subiaceret.

Deus causa rerum trascendens.

1218
18. 33. Habet ergo Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit; easque implet non illo opere providentiae, quo naturas substituit ut sint, sed illo quo eas administrat ut voluerit, quas ut voluit condidit. Ibi est et gratia, per quam salvi fiunt peccatores. Nam quod attinet ad naturam iniqua sua voluntate depravatam, recursum per semetipsam non habet, sed per Dei gratiam, qua adiuvatur et instauratur. Neque enim desperandi sunt homines in illa sententia, in qua scriptum est: Omnes qui ambulant in ea, non revertentur 38. Dictum est enim secundum pondus iniquitatis suae, ut quod revertitur, qui revertitur, non sibi tribuat, sed gratiae Dei, non ex operibus, ne forte extollatur 39.

Mysterium quo mulier facta est.


18. 34. Propterea mysterium gratiae huius Apostolus absconditum dixit, non in mundo, in quo sunt absconditae causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Levi in lumbis Abrahae, quando et ipse decimatus est 40; sed in Deo, qui universa creavit. Quamobrem omnia etiam quae ad hanc gratiam significandam, non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam absconditae causae in Deo fuerunt: quorum si unum erat, quod ita mulier facta est de latere viri, et hoc dormientis, quae per ipsum firma facta est, tamquam eius osse firmata, ille autem propter ipsam infirmus, quia in locum costae non costa sed caro suppleta est; non habuit hoc prima rerum conditio, quando sexto die dictum est: Masculum et feminam fecit eos 41, ut femina omnino sic fieret; sed tantum hoc habuit, quia et sic fieri posset, ne contra causas quas voluntate instituit, mutabili voluntate aliquid faceret. Quid autem fieret, ut omnino aliud futurum non esset, absconditum erat in Deo, qui universa creavit.

Angelorum ministerium quoad adventum Christi.


18. 35. Sed quoniam sic dixit absconditum, ut innotesceret principibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientiae Dei 42; probabiliter creditur, sicut illud semen cui promissum est, dispositum est per Angelos in manu mediatoris 43, sic omnia quae ad ipsius seminis adventum vel praenuntiandum vel annuntiandum in rerum natura, praeter usitatum naturae cursum mirabiliter facta sunt, ministrantibus Angelis esse facta: ut tamen ubique creator vel reparator creaturarum non sit, nisi qui plantatore et rigatore quolibet solus incrementum dat Deus 44.

De Adami extasi.

1219
19. 36. Ac per hoc etiam illa ecstasis quam Deus immisit in Adam, ut soporatus obdormiret, recte intellegitur ad hoc immissa, ut et ipsius mens per ecstasim particeps fieret tamquam angelicae curiae, et intrans in sanctuarium Dei intellegeret in novissima 45. Denique evigilans tamquam prophetiae plenus, cum ad se adductam mulierem suam videret, eructavit continuo, quod magnum sacramentum commendat Apostolus: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est: et propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una 46. Quae verba cum primi hominis fuisse Scriptura ipsa testetur, Dominus tamen in Evangelio Deum dixisse declaravit. Ait enim: Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; eterunt duo in carne una 47, ut hinc intellegeremus per ecstasim quae praecesserat in Adam, hoc eum divinitus tamquam prophetam dicere potuisse. Sed iam iste huius libri terminus placet, ut ea quae sequuntur, ab alio exordio renovent intentionem legentium.

1 - (
Gn 2,18-24).
2 - (Gn 2,19).
3 - Ps 148,7.
4 - (Gn 2,18).
5 - (Gn 1,3).
6 - Ps 84,9.
7 - Zach 2,3.
8 - Mt 3,17.
9 - Cf. Apoc 1,14-15.
10 - (Gn 1,27-28).
11 - Cf. Hebr 13,4.
12 - Deut 29,5.
13 - Mt 22,30.
14 - Cf. Mt 20,10.
15 - Cf. 4 Reg 2,11.
16 - Cf. Ebr 11,40.
17 - Cf. (Gn 5,25).
18 - Cf. Mal 4,5; Apoc 11,3-7.
19 - Mt 22,30.
20 - (Gn 2,17.
21 - Rom 7,22-25.
22 - Rom 8,10.
23 - Cf. Rom 7,23.
24 - Eph 2,3.
25 - (Gn 4,1 Gn 25).
26 - Cf. (Gn 11,1-8).
27 - (Gn 2,21).
28 - (Gn 2,19).
29 - (Gn 2,19).
30 - Cf. Ion 2,1.
31 - Cf. Ion 4,6-7.
32 - 1 Cor 3,7.
33 - Gal 3,19.
34 - (Gn 1,27).
35 - Cf. Num 17,8.
36 - Cf. (Gn 18,1 Gn 21,2).
37 - Cf. Num 22,28.
38 - Prov 2,19.
39 - Cf. Eph 2,9.
40 - Cf. Hebr 7,9-10.
41 - (Gn 1,27).
42 - Cf. Eph 3,9-10.
43 - Cf. Gal 3,19.
44 - Cf. 1 Cor 3,7.
45 - Cf. Ps 72,17.
46 - (Gn 2,23-24).
47 - Mt 19,4.


1300

LIBER DECIMUS

Fuitne mulieris anima facta ex viri anima?

1301
1. 1. Iam quidem ordo ipse videtur exposcere ut de peccato primi hominis disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum facta sit, Scriptura narravit, tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc diligentius inquiramus, quonam modo refelli possint, sive non possint, qui credunt animam de anima hominis, sicut carnem de carne fieri, a parentibus in filios utriusque rei transfusis seminibus. Hinc enim primitus ad hoc moventur, ut dicant quod unam animam Deus fecerit, quam sufflavit in faciem hominis, quem de pulvere finxerat, ut ex illa iam caeterae crearentur animae hominum, sicut ex illius carne omnis etiam caro hominum. Quoniam primo Adam formatus est, deinde Eva: et ille quidem unde habuerit corpus, unde animam, dictum est; corpus videlicet pulverem terrae, animam vero flatum Dei: at illa de illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod eam Deus flando similiter animaverit, tamquam utrumque de illo ductum sit, qui iam fuerat animatus. Aut enim taceri oportuit, inquiunt, etiam de anima viri, ut eam, sicut possemus, datam divinitus vel intellegeremus, vel certe crederemus: aut si hoc propterea Scriptura non tacuit, ne animam quoque sicut carnem hominis de terra factam esse putaremus, debuit et de mulieris anima non taceri, ne putaretur ex traduce, si hoc verum non est. Quapropter ideo tacitum est, inquiunt, quod in eius faciem flaverit Deus, quia illud verum est, quod et anima ex homine propagata est.

Superiori suspicioni occurritur.


1. 2. Huic suspicioni facile occurritur. Si enim propterea putant animam mulieris ex anima viri factam, quia non scriptum est quod in mulieris faciem flaverit Deus; cur credunt ex viro animatam feminam, quando ne id quidem scriptum est? Unde si Deus omnes animas hominum nascentium, sicut primam, facit, propterea Scriptura de aliis tacuit, quoniam posset quod in una factum commemoratum est, etiam de caeteris prudenter intellegi. Itaque si oportuit nos per hanc Scripturam de hac re aliquid admoneri, magis si aliquid aliud fiebat in femina, quod in viro factum non erat, ut ex carne animata eius anima duceretur, non sicut viri eius aliunde corpus, aliunde anima; hoc ipsum quod alio modo fiebat, Scriptura potius tacere non debuit, ne hoc itidem factum putaremus quod iam de illo didiceramus. Proinde quia non dixit ex anima viri factam esse animam mulieris, convenientius creditur eo ipso nos admonere voluisse, nihil hic aliud putare, quam de viri anima noveramus, id est, similiter datam esse mulieri: cum praesertim esset evidentissimae occasionis locus, ut si non tunc quando formata est, postea certe diceretur, ubi ait Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea 1. Quanto enim carius amantiusque diceret: Et anima de anima mea? Non tamen hinc tam magna quaestio iam soluta est, ut unum horum manifestum certumque teneamus.

De mulieris animae origine iuxta superiores inquisitiones.

1302
2. 3. Quamobrem primo videndum est, utrum sancta Scriptura libri huius, ab eius exordio pertractata, hinc nos dubitare permittat: tum recte fortasse requiremus, aut quaenam sententia potius eligenda sit, aut in rei huius incerto quem modum tenere debeamus. Certe enim sexto die fecit Deus hominem ad imaginem suam; ubi etiam dictum est: Masculum et feminam fecit eos 2. Quorum illud superius, ubi imago Dei commemorata est, secundum animam; hoc autem, ubi sexus differentia, secundum carnem accipiebamus. Et quoniam tot ac tanta testimonia, quae ibi considerata atque tractata sunt, nos non sinebant eodem ipso sexto die etiam formatum de limo hominem mulieremque de latere eius accipere, sed hoc postea factum esse post illa primitus opera Dei, in quibus creavit omnia simul; quaesivimus quid de hominis anima crederemus, discussisque omnibus disceptationis nostrae partibus, illud credibilius vel tolerabilius dici visum est, quod ipsa hominis anima in illis operibus facta est, corporis vero eius in mundo corporeo tamquam in semine ratio: ne cogeremur contra verba Scripturae aut sexto die totum factum dicere, id est, et de limo virum, et de eius latere feminam; aut in illis sex dierum operibus nullo modo esse factum hominem; aut corporis humani causalem rationem tantummodo factam, animae autem nullam, cum potius secundum ipsam sit homo ad imaginem Dei: aut certe etsi non contra verba Scripturae aperte posita, tamen dure atque intolerabiliter diceremus, vel in ea creatura spiritali, quae ad hoc tantummodo creata esset, factam fuisse animae humanae rationem, cum ipsa creatura, in qua ista ratio facta diceretur, non commemoraretur in operibus Dei; vel in aliqua creatura, quae in illis commemoraretur operibus, factam rationem animae, velut in hominibus qui iam sunt, facta ratio latet generandorum filiorum: ac sic eam vel Angelorum filiam, vel, quod est intolerabilius, alicuius elementi corporei crederemus.

Tres opiniones de animarum origine.

1303
3. 4. Sed nunc si ob hoc mulier non de viro, sed similiter ut ille, a Deo factam animam asseritur accepisse, quia singulas singulis Deus facit, non erat facta in illis primis operibus anima feminae: aut si generalis omnium animarum ratio facta fuerat, sicut in hominibus ratio gignendi, reditur ad illud durum ac molestum, ut vel Angelorum, vel, quod indignissimum est, coeli corporei, vel alicuius etiam inferioris elementi filias animas hominum esse dicamus. Ac per hoc videndum est, etsi latet quid verum sit, quid saltem tolerabilius dici possit: utrum hoc quod modo dixi, an in illis primis Dei operibus unam animam primi hominis factam, de cuius propagine omnes hominum animae crearentur; an novas subinde animas fieri, quarum nulla vel ratio facta praecesserit in primis illis sex dierum operibus Dei. Horum autem trium duo priora non repugnant primis illis conditionibus, ubi simul omnia creata sunt. Sive enim in aliqua creatura tamquam in parente ratio animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a Deo autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a parentibus hominibus corpora; sive non ratio animae velut in parente ratio prolis, sed ipsa omnino cum factus est dies facta sit anima, sicut ipse dies, sicut coelum et terra, et lumina coeli; congruenter dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem suam 3.

Quomodo tertia opinio convenire possit cum creatione omnium rerum simul facta.


3. 5. Hoc vero tertium quomodo non repugnet ei sententiae qua et sexto die factus accipitur homo ad imaginem Dei, et post diem septimum visibiliter creatus, non tam facile videri potest. Novas quippe animas fieri, quae neque ipsae, neque ratio earum, tamquam in parente prolis, sexto illo die facta sit cum his operibus, a quibus consummatis, et inchoatis Deus in die septimo requievit; si dixerimus, cavendum est ne frustra tam diligenter Scriptura commendet sex diebus consummasse Deum omnia opera sua, quae fecit bona valde, si aliquas adhuc naturas fuerat creaturus, quas nec ipsas nec earum ibi rationes causaliter fecerit: nisi intellegatur, rationem quidem singillatim faciendarum animarum nascentibus quibusque dandarum in seipso habere, non in creatura aliqua condidisse; sed quia non alterius generis creatura est anima, quam illius secundum quam sexto die factus est homo ad imaginem Dei, non recte dici Deum eam facere nunc, quae tunc non consummavit. Iam enim tunc animam fecerat, quales et nunc facit; et ideo non aliquod novum creaturae genus nunc facit, quod tunc in suis consummatis operibus non creavit: nec contra illas causales rationes rerum futurarum, quas universitati tunc indidit, haec eius operatio est, sed potius secundum ipsas; quandoquidem corporibus humanis, quorum ex illis primis operibus propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas inseri, quales nunc facit atque inserit.

Diligentius quaestionem pertractandam esse.


3. 6. Quapropter iam nihil timentes, ne contra verba libri huius, quae de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, quaelibet harum trium sententiarum probabilitas vicerit, sentire videamur; suscipiamus diligentiorem quaestionis huius pertractationem, quantum adiuvat Deus: ne forte fieri possit ut si non liquidam, de qua dubitari ultra non debeat, tam certe acceptabilem de hac re sententiam nanciscamur, ut eam tenere donec certum aliquid elucescat, non sit absurdum. Quod si ne hoc quidem potuerimus, documentorum momentis undique pariterque nutantibus, saltem non videbitur nostra dubitatio laborem devitasse quaerendi, sed affirmandi temeritatem: ut me, si quis recte iam certus est, docere dignetur; si quem vero nec divini eloquii, nec perspicuae rationis auctoritas, sed sua praesumptio certum fecerat, dubitare mecum non dedignetur.

1304
4. 7. Ac primum illud firmissime teneamus, animae naturam nec in naturam corporis converti, ut quae iam fuit anima, fiat corpus; nec in naturam animae irrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat pecoris; nec in naturam Dei, ut quae fuit anima, fiat quod est Deus: atque ita vicissim nec corpus, nec animam irrationalem, nec substantiam quae Deus est, converti et fieri animam humanam. Illud etiam non minus certum esse debet, animam non esse nisi creaturam Dei. Quapropter si neque de corpore, neque de anima irrationali, neque de seipso Deus animam hominis fecit, restat ut aut de nihilo eam faciat, aut de aliqua spiritali, tamen rationali creatura. Sed de nihilo fieri aliquid consummatis operibus, quibus creavit omnia simul, violentum est velle monstrare; et utrum perspicuis documentis obtineri possit, ignoro. Nec exigendum est a nobis quod vel comprehendere homo non valet; vel si iam valet, mirum si persuadere cuiquam potest, nisi tali, qui etiam nullo homine docere conante, potest etiam ipse tale aliquid intellegere. Tutius est igitur de huiusmodi rebus non humanis agere coniecturis, sed divina testimonia perscrutari.

Negatur animas ex angelis aut elementis aut Dei substantia fieri.

1305
5. 8. Quod ergo ex Angelis, tamquam parentibus Deus creet animas, nulla mihi de canonicis Libris occurrit auctoritas. Multo minus itaque ex mundi corporeis elementis: nisi forte illud movet, quod apud Ezechielem prophetam cum demonstratur resurrectio mortuorum, redintegratis corporibus, ex quatuor ventis coeli advocatur spiritus, quo perflante vivificantur, ut surgant. Sic enim scriptum est: Et dixit mihi Dominus, Propheta super spiritum; propheta, fili hominis, et dic ad spiritum: Haec dicit Dominus: A quatuor partibus ventorum coeli veni, et inspira in mortuos hos, et vivant. Et prophetavi, sicut praecepit mihi Dominus, et introivit spiritus vitae in eos, et revixerunt, et steterunt super pedes suos, congregatio multa valde 4. Ubi mihi videtur prophetice significatum, non ex illo tantum campo ubi res ipsa demonstrabatur, sed ex toto orbe terrarum resurrecturos homines, et hoc per flatum quatuor mundi partium fuisse figuratum. Neque enim etiam flatus ille ex corpore Domini, substantia erat Spiritus sancti, quando sufflavit et ait: Accipite Spiritum sanctum 5; sed utique significatum est, sic etiam ab ipso procedere Spiritum sanctum, quomodo ab eius corpore flatus ille processit. Sed quia mundus non ita Deo coaptatur ad unitatem personae, sicut caro illa Verbo eius unigenito Filio; non possumus dicere ita esse animam de substantia Dei, quemadmodum flatus ille a quatuor ventis de natura mundi factus est: sed tamen aliud eum fuisse, aliud significasse puto; quod exemplo flatus ex corpore Domini procedentis recte intellegi potest: etiamsi Ezechiel propheta illo loco non resurrectionem carnis, qualis proprie futura est, sed inopinatam desperati populi reparationem per Spiritum Domini, qui replevit orbem terrarum 6, figurata revelatione praevidit. Secunda ac tertia de anima opiniones ad Scripturae testimonia expendendae:
Is 57,7.

1306
6. 9. Illud ergo iam videamus, cuinam potius sententiae divina testimonia suffragentur: eine qua dicitur animam unam Deum fecisse, et dedisse primo homini, unde caeteras faceret, sicut ex eius corpore caetera hominum corpora; an ei qua dicitur singulas singulis facere, sicut illi unam, non ex illa caeteras. Illud enim quod per Isaiam dicit: Omnem flatum ego feci 7, cum hoc eum de anima dicere, quae sequuntur satis ostendant, ad utrumque accipi potest. Nam sive ex una primi hominis anima, sive ex aliquo suo secreto, omnes procul dubio animas ipse facit.


Aug - de Genesi 1212