Aug - de Genesi 1431

"Aperire oculos" hic "cognoscere" sonat.


31. 41. Nec tamen ideo propter unius verbi translationem totum figurate accipiendum est. Viderit enim quemadmodum dixerit serpens: Aperientur vobis oculi. Hoc enim eum scriptor libri dixisse narravit; in qua vero significatione vel sententia dixerit, lectori considerare permisit. Hoc autem quod scriptum est: Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt quia nudi erant 67, ita scriptum est, quemadmodum omnia quae gesta narrantur; nec tamen ideo in allegoricam narrationem nos debent ducere. Neque enim et evangelista narrator dicta cuiusquam figurata ex eius persona inserebat, ac non ex persona sua quae fuerant gesta narrabat, cum diceret de illis duobus, quorum unus erat Cleophas, quod cum fregisset eis Dominus panem, aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, quem per viam non cognoverant 68; non utique clausis oculis ambulantes, sed eum cognoscere non valentibus. Sicut ergo ibi, sic nec isto loco narratio figurata est, quamvis translato verbo Scriptura usa sit, ut apertos diceret oculos, qui et antea patebant: apertos utique ad aliquid intuendum et cogitandum, quod antea nunquam adverterant. Ubi enim ad transgrediendum praeceptum audax curiositas mota est, avida experiri latentia, quidnam tacto vetito sequeretur, et noxia libertate habenas prohibitionis rumpere delectata, probabilius existimans non esse mortem, quam timuerant, secuturam: tale quippe pomum credendum est fuisse in illa arbore, cuius generis poma iam in aliis arboribus innoxia senserant; magis crediderunt Deum posse peccantibus facile ignoscere, quam patienter tulerunt non cognoscere quidnam esset, vel cur eos inde cibum sumere vetuisset: mox ut ergo praeceptum transgressi sunt, intrinsecus gratia deserente omnino nudati, quam typho quodam et superbo amore suae potestatis offenderant, in sua membra oculos iniecerunt, eaque motu eo quem non noverant, concupiverunt. Ad hoc ergo aperti sunt oculi, ad quod antea non patebant, quamvis ad alia paterent.

Mortem concupiscentiamque exortas esse post peccatum.

1432
32. 42. Haec mors ea die accidit, qua factum est quod Deus vetuit. Amisso quippe statu mirabili, corpus ipsum cui status etiam de ligno vitae virtute mystica praebebatur, per quem nec morbo tentari, nec mutari aetate potuissent, ut hoc in eorum carne, quamvis adhuc animali et in melius postea commutanda, iam tamen significaretur per escam ligni vitae, quod ex ipso spiritali alimento sapientiae, cuius sacramentum illud lignum erat, fit in Angelis per aeternitatis participationem, ut in deterius non mutentur: hoc ergo amisso statu, corpus eorum duxit morbidam et mortiferam qualitatem, quae inest etiam pecorum carni, ac per hoc etiam eumdem motum quo fit in pecoribus concumbendi appetitus, ut succedant nascentia morientibus: sed tamen etiam in ipsa iam poena suae generositatis index anima rationalis bestialem motum in membris suae carnis erubuit, eique incussit pudorem, non solum quia hoc ibi sentiebat, ubi nunquam antea tale aliquid senserat, verum etiam quod ille pudendus motus de praecepti transgressione veniebat. Ibi enim sensit, qua prius gratia vestiretur, quando in sua nuditate nihil indecens patiebatur. Ibi completum est: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus 69.Denique illa conturbatione ad folia ficulnea cucurrerunt, succinctoria consuerunt, et quia glorianda deseruerant, pudenda texerunt. Nec arbitror eos cogitasse aliquid in illis foliis, quod talibus congrueret contegi iam membra prurientia; sed occulto instinctu ad hoc illa conturbatione compulsi sunt, ut etiam talis poenae suae significatio a nescientibus fieret, quae peccatorem facta convinceret, et doceret scripta lectorem.

Quomodo Deus protoplastis locutus sit.

1433
33. 43. Et audierunt vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad vesperam 70. Ea quippe hora tales iam convenerat visitari, qui defecerant a luce veritatis. Fortassis enim aliis intrinsecus vel effabilibus vel ineffabilibus modis Deus cum illis antea loquebatur, sicut etiam cum Angelis loquitur ipsa incommutabili veritate illustrans mentes eorum, ubi est intellectus nosse simul quaecumque etiam per tempora non fiunt simul. Forte, inquam, sic cum eis loquebatur, etsi non tanta participatione divinae sapientiae, quantam capiunt Angeli; tamen pro humano modulo, quantumlibet minus, sed ipso genere visitationis et locutionis; fortassis etiam illo qui fit per creaturam, sive in ecstasi spiritus corporalibus imaginibus, sive ipsis sensibus corporis aliqua specie praesentata vel ad videndum, vel ad audiendum, sicut in Angelis suis solet videri Deus vel sonare per nubem. Nunc tamen quod audierunt vocem Dei ambulantis in paradiso ad vesperam, nonnisi per creaturam visibiliter factum est, ne substantia illa invisibilis et ubique tota, quae Patris et Filii est et Spiritus sancti, corporalibus eorum sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur.

Quid protoparentes verecundia motos fecerint.


33. 44. Et absconderunt se Adam et mulier eius a facie Domini in medio ligno quod est in paradiso 71. Cum Deus avertit intrinsecus faciem suam, et fit homo conturbatus; non miremur haec fieri, quae similia sunt dementiae, per nimium pudorem ac timorem; illo quoque occulto instinctu non quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid significarent, quandoque scituris posteris, propter quos ista conscripta sunt.

Vocavit Deus Adam increpantis, non ignorantis voce.

1434
34. 45. Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi: Ubi es? 72
Increpantis vox est, non ignorantis. Et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum viro datum est, per quem perveniret ad feminam, ita vir prior interrogatur. Praeceptum enim a Domino per virum usque ad feminam: peccatum autem a diabolo per feminam usque ad virum. Haec mysticis significationibus plena sunt, non id agentibus in quibus facta sunt, sed de his agente potentissima sapientia Dei. Non autem nunc significata reseramus, sed gesta defendimus.

Adami responsio perpenditur.


34. 46. Respondit ergo Adam: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, quia nudus sum, et abscondi me 73. Satis probabile est, solere Deum per creaturam tali actioni congruam in forma humana primis illis hominibus apparere: quos tamen nunquam permisit advertere nuditatem suam, eorum intentionem in superna sustollens, nisi post peccatum pudendum in membris motum poenali membrorum lege sensissent. Sic ergo affecti sunt, ut solent affici homines sub oculis hominum; et talis affectio de peccati poena erat, eum latere velle quem latere nihil potest, et ab eo carnem occultare, qui cordis inspector est. Sed quid mirum si superbe volentes esse sicut dii, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum? Se quippe dixerunt esse sapientes in abundantia sua, et illo avertente faciem, stulti facti sunt 74. Quod enim iam ipsos pudebat erga seipsos, unde sibi et succinctoria fecerant, multo vehementius ab illo etiam sic succincti videri verebantur, qui tamquam familiari temperamento ad eos videndos per creaturam visibilem velut humanos oculos afferebat. Si enim propterea sic apparebat, ut homines tamquam cum homine loquerentur, quemadmodum Abraham ad quercum Mambrae 75, illa ipsa prope amicitia pudore onerabat post peccatum, quae fiduciam dabat ante peccatum; nec iam illam nuditatem audebant ostendere talibus oculis, quae displicebat et suis.

Adami excusatio quam insolens fuerit.

1435
35. 47. Dominus ergo volens iam peccatores more iustitiae interrogatos punire amplius quam erat illa poena, de qua iam cogebantur erubescere: Quis nuntiavit, inquit, tibi quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares, ab eo edisti? 76. Hinc enim mors concepta, propter Dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit adverti concupiscentialiter membra ubi dicti sunt aperti oculi, et secutum est quod puderet. Et dixit Adam: Mulier quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi 77. Superbia! Numquid dixit: Peccavi? Habet confusionis deformitatem, et non habet confessionis humilitatem. Ad hoc ista conscripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc factae sunt, ut et veraciter et utiliter scriberentur; quia si mendaciter, non utique utiliter: ut advertamus, quo morbo superbiae laborent homines hodie, nonnisi in Creatorem conantes referre si quid egerint mali, cum sibi velint tribui si quid egerint boni. Mulier, inquit, quam dedisti mecum, id est quam dedisti ut esset mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi: quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius obediret viro, et ambo Deo.

Mulier increpatur a Deo sed nec ipsa confitetur peccatum.


35. 48. Et dixit Dominus Deus mulieri: Quid hoc fecisti? Et dixit mulier: Serpens seduxit me, et manducavi 78. Nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert, impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus est, nec eos imitatus est, sed plene pluribus malis exercitus, qui dixit, et dicet usque ad terminum saeculi: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi 79. Quanto melius sic et isti? Sed adhuc cervices peccatorum non conciderat Dominus 80. Restabant labores, dolores, mortes, et omnis contritio saeculi, et gratia Dei qua tempore opportuno subvenit hominibus, quos afflictos docuit non de seipsis debere praesumere. Serpens, inquit, seduxit me, et manducavi: quasi cuiusquam suasio praecepto Dei debuerit anteponi.

Serpens non interrogatur nec increpatur sed ei maledicitur.

1436
36. 49. Et dixit Dominus Deus serpenti: Quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis quae sunt super terram. Super pectus tuum et ventrem tuum ambulabis, et terram edes omnes dies vitae tuae. Et inimicitias ponam inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et inter semen illius. Ipsa tibi servabit caput, et tu servabis eius calcaneum 81. Tota ista sententia figurata est, nec aliud debet ei scriptoris fides narrationisque veritas, nisi ne illam dictam fuisse dubitemus. Quod enim positum est: Et dixit Dominus Deus serpenti, verba scribentis sunt; haec exigenda sunt per proprietatem. Hoc ergo verum est dictum esse serpenti. Iam caetera verba Dei sunt, quae libero lectoris intellectui relinquuntur utrum proprie an figurate accipi debeant, sicut in exordio voluminis huius nostri praelocuti sumus. Proinde quod serpens, cur hoc fecerit non est interrogatus, potest videri quod non ipse utique id in sua natura et voluntate fecerat; sed diabolus de illo et per illum et in illo fuerat operatus, qui iam ex peccato impietatis ac superbiae suae igni destinatus fuerat sempiterno. Nunc ergo quod serpenti dicitur, et ad eum qui per serpentem operatus est utique refertur, procul dubio figuratum est: nam in his verbis tentator ille describitur, qualis generi humano futurus esset; quod genus humanum propagari tunc coepit, quando haec in diabolum est tamquam in serpentem prolata sententia. Haec itaque verba quomodo figuris expositis accipienda sint, et in illis duobus adversus Manichaeos editis libris de Genesi, quantum potuimus disseruimus 82, et si quid diligentius et congruentius alias potuerimus, Deus aderit ut efficiamus: nunc tamen nostra intentio in aliud quam suscepimus, nullo exigente avertenda est.

Mulieris culpam, non naturam, meruisse dominum habere maritum.

1437
37. 50. Et mulieri dixit: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum: in tristitiis paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur 83. Haec quoque in mulierem Dei verba, figurate ac prophetice multo commodius intelleguntur: verumtamen quia nondum pepererat femina, nec dolor et gemitus parientis nisi ex corpore mortis est, quae illa praecepti transgressione concepta est, animalibus quidem etiam tunc membris, sed si homo non peccasset, non utique morituris, et alio quodam statu feliciore victuris, donec post vitam bene gestam in melius mutari mererentur, sicut iam supra pluribus locis insinuavimus, refertur haec poena et ad proprietatem litterae; nisi quia id quod dictum est: Et ad virum tuum conversio tua, et ipse dominabitur tui, videndum est quemadmodum proprie possit accipi. Neque enim et ante peccatum, aliter factam fuisse decet credere mulierem, nisi ut vir ei dominaretur, et ad eum ipsa serviendo converteretur. Sed recte accipi potest hanc servitutem significatam, quae cuiusdam conditionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis servitus, qua homines hominibus postea esse servi coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta. Dixit quidem Apostolus: Per caritatem servite invicem 84; sed nequaquam diceret: Invicem dominamini. Possunt itaque coniuges per caritatem servire invicem; sed mulierem non permittit Apostolus dominari in virum 85. Hoc enim viro potius Dei sententia detulit, et maritum habere dominum meruit mulieris non natura, sed culpa: quod tamen nisi servetur, depravabitur amplius natura, et augebitur culpa.

Qua poena plexus sit Adam et cur uxorem appellaverit "Vitam".

1438
38. 51. Dixit ergo et ad virum eius: Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere; maledicta terra in operibus tuis: in tristitiis edes illam omnes dies vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri. In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis 86. Hos esse in terra labores humani generis, quis ignorat? Et quia non essent, si felicitas quae in paradiso fuerat, teneretur, non est utique dubitandum; ac per hoc etiam proprie verba haec primitus accipere ne pigeat. Servanda tamen est et exspectanda significatio prophetiae, quam maxime hic intuetur Dei loquentis intentio. Neque enim frustra et ipse Adam miro quodam instinctu tunc vocavit nomen mulieris suae Vitam; subiciens etiam, quoniam ista est mater omnium viventium 87. Nam et haec non scriptoris narrantis vel affirmantis, sed ipsius primi hominis verba intellegenda sunt, ut diceret, quoniam haec est mater omnium viventium, tamquam nominis a se impositi causam inferens, cur eam vocaverit: Vitam.

Quid tunicae pelliceae significent.

1439
39. 52. Et fecit Dominus Deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas, et induit eos 88. Et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum; sicut illa quae significationis gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt. Hoc enim, quod saepe dixi, nec me saepius piget dicere, a narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta esse quae facta sunt, et dicta esse quae dicta sunt. Sicut autem in factis quaeritur quid factum sit, et quid significet; ita in verbis et quid dictum sit, et quid significet. Sive enim figurate, sive proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, dictum tamen esse non debet putari figuratum.

Verba (@Gn. 3,22@) dicta in damnatione superbiae.


39. 53. Et dixit Deus: Ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum 89. Quoniam hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, Deus tamen dixit, non aliter intellegendum est quod ait, unus ex nobis, nisi propter Trinitatem numerus pluralis accipiatur; sicut dictum erat: Faciamus hominem 90; sicut etiam Dominus de se et Pater: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus 91. Replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiverit quod a serpente suggestum est: Eritis sicut dii 92: Ecce, inquit: Adam factus est tamquam unus ex nobis. Verba enim sunt haec Dei, non tam huic insultantis, quam caeteros ne ita superbiant deterrentis, propter quos ista conscripta sunt. Factus est, inquit, tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. Quid aliud intellegendum, nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus qualis fieri voluit, sed nec illud quod factus fuerat, conservavit?

Adam e paradiso eiectus.

1440
40. 54. Et nunc, inquit Deus, ne aliquando extendat manum, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum. Et dimisit illum Dominus Deus de paradiso voluptatis operari terram, ex qua sumptus est 93. Superiora verba Dei sunt; hoc autem factum propter ipsa verba secutum est. Alienatus enim a vita, non solum quam fuerat, si praeceptum servasset, cum Angelis accepturus, sed ab illa etiam quam ducebat in paradiso, felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno vitae: sive quod ex ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis, ex re visibili, virtute invisibili, sive quod in eo esset et sacramentum visibile invisibilis sapientiae; alienandus inde utique fuerat, vel iam moriturus, vel etiam tamquam excommunicatus: sicut etiam in hoc paradiso, id est Ecclesia, solent a Sacramentis altaris visibilibus homines disciplina ecclesiastica removeri.

Paradisus terrestris figura paradisi spiritalis.


40. 55. Et eiecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis 94. Et hoc significandi gratia factum est, sed tamen factum, ut contra paradisum, quo beata vita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. Et ordinavit Cherubim, et flammeam romphaeam quae vertitur, custodire viam ligni vitae 95. Hoc per coelestes utique potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia: non tamen frustra factum esse, nisi quia significat aliquid etiam de paradiso spiritali, non est utique dubitandum.

Sententiae de natura primi peccati: a@) Immatura festinatio percipiendae scientiae.

1441
41. 56. Non autem ignoro quibusdam esse visum, festinatione praevertisse illos homines appetitum scientiae boni et mali, et immaturo tempore percipere voluisse quod eis dilatum opportunius servabatur; idque egisse tentatorem, ut praecerpendo quod nondum talibus congruebat, offenderent Deum, et ab eius rei utilitate alienarentur exclusi atque damnati, ad quam si suo tempore, sicut Deus volebat, accederent, possent ea salubriter perfrui. Hoc, si forte lignum illud non ad proprietatem ut verum lignum et vera poma eius, sed ad figuram velint accipere, habeat exitum aliquem rectae fidei veritatique probabilem.

b) Protoplastos furatos esse nuptias sententia est ridicula.


41. 57. Visum est et quibusdam, duos illos primos homines nuptias suas fuisse furatos, et ante mixtos esse concubitu, quam eos qui creaverat copulasset; quam rem nomine ligni fuisse significatam, unde prohibiti erant, donec opportuno tempore iungerentur. Quasi vero in ea aetate facti esse credendi sunt, ut exspectanda esset maturitas pubertatis; aut non illud tunc legitimum esset, cum primum fieri potuisset, cum autem non potuisset, non utique fieret: nisi forte sponsa erat a patre tradenda, et exspectanda erat votorum solemnitas, et convivii celebritas, et dotis aestimatio, et conscriptio tabularum. Ridiculum istud est; praeter quod a rerum gestarum proprietate discedit, quam suscepimus asserendam, et quantum Deus donare voluit asseruimus.

Eva mediatrix Adami peccati.

1442
42. 58. Illud magis movet, si iam spiritalis erat Adam, quamvis mente, non corpore, quomodo credere potuerit quod per serpentem dictum est, ideo Deum prohibuisse ne fructu ligni illius vescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros ut deos propter dignoscentiam boni et mali, tamquam hoc tantum bonum creaturae suae Creator inviderit: hoc mirum si homo spiritali mente praeditus credere potuisset. An quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier adita est, quae parvi intellectus esset, et adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis viveret, et hoc est quod ei Apostolus non tribuit imaginem Dei? Sic enim ait: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei; mulier autem gloria viri est 96. Non quod mens feminae eamdem imaginem capere non possit, cum in illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam 97; sed quod fortassis illa hoc nondum perceperat quod fit in agnitione Dei, et viro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura. Neque enim frustra et illud quod Apostolus ait: Adam enim primus formatus est, deinde Eva: et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione facta est 98; id est, ut per illam etiam vir praevaricaretur. Nam et ipsum dicit praevaricatorem, ubi ait: In similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri 99. Seductum tamen negat. Nam et interrogatus non ait: Mulier quam dedisti mecum, seduxit me, et manducavi; sed, ipsa mihi, inquit, dedit a ligno, et manducavi. Illa vero: Serpens, inquit, seduxit me 100.

Salomon quoque in peccata lapsus mulierum amore.


42. 59. Ita Salomon vir tantae sapientiae, numquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? Sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non valuit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas, quibus deperibat atque defluebat, mortiferas delicias contristaret 101. Ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducavit, eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat posse sine suo solatio contabescere, si ab eius alienaretur animo, et omnino illa interire discordia. Non quidem carnis victus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae; sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus: quod eum facere non debuisse, divinae sententiae iustus exitus indicavit.

Adam deceptus alio modo quo uxor seducta.


42. 60. Ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci. Hanc autem proprie seductionem appellavit Apostolus, qua id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est; id est, quod Deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, velut deos futuros, tamquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. Sed etiam si virum propter aliquam mentis elationem, quae Deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea quae superius tractavimus; non tamen eum arbitror, si iam spiritali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse quod eos Deus ab esca illius ligni invidendo vetuisset. Sed quid plura? Persuasum est illud peccatum sicut persuaderi talibus posset: conscriptum est autem sicut legi ab omnibus oporteret, etsi a paucis haec intellegerentur sicut oporteret.

1 - (Gn 2,25-24).
2 - (Gn 2,25).
3 - (Gn 2,25).
4 - Cf. Rom 7,23.
5 - (Gn 3,1).
6 - Cf. Ier 4,22.
7 - Cf. Lc 16,8.
8 - Cf. Rom 13,1.
9 - Iac 4,6.
10 - Prov. 16,18.
11 - Ps 29,7.
12 - Ps 29,8-9.
13 - Iac 1,14-15.
14 - Gal 6,1.
15 - Cf. Rom 11,20.
16 - Rom 9,22-23.
17 - 2 Cor 10,17.
18 - Cf. Rom 12,3.
19 - Ps 110,2.
20 - Cf. Iac 1,15.
21 - Cf. (Gn 1,20-26).
22 - Cf. Mt 8,32.
23 - Eccli 10,15.
24 - 1 Tim 6,10.
25 - 2 Tim 3,2.
26 - 1 Cor 13,5.
27 - 1 Cor 13,4.
28 - Io 8,44.
29 - Gal 6,1.
30 - Rom 12,12.
31 - Ps 2,11.
32 - Cf. Io 8,44.
33 - Iob 40,14 (sec. LXX).
34 - Ps 103,26.
35 - (Gn 1,31).
36 - Mt 25,41.
37 - Iob 40,19 (sec. LXX).
38 - Cf. Rom 1,17; Mt 19,28; Lc 22,30; 1 Cor 6,3.
39 - Cf. Io 8,44.
40 - Is 14,12-15.
41 - Mt 13,28.
42 - Io 6,71.
43 - Gal 3,29.
44 - Gal 3,16.
45 - 1 Cor 12,12.
46 - Ez 28,12-13.
47 - Cant 4,12-13.
48 - Prov 26,11; 2 Pt 2,21-22.
49 - Cf. Mt 12,43-45.
50 - Ps 3,5.
51 - Ez 28,14.
52 - Ez 28,15.
53 - Cf. 2 Pt 2,4.
54 - Cf. Io 13,2.
55 - (Gn 3,1).
56 - Cf. Num 22,28.
57 - Cf. Ex 7,10-11.
58 - Cf. Rom 11,33.
59 - (Gn 3,1-3).
60 - Ps 102,18.
61 - (Gn 3,4-5).
62 - (Gn 3,6).
63 - (Gn 3,3).
64 - (Gn 3,7).
65 - Cf. Rom 7,23.
66 - (Gn 2,23).
67 - (Gn 3,7).
68 - Cf. Lc 24,13-31.
69 - Ps 29,8.
70 - (Gn 3,8).
71 - (Gn 3,8).
72 - (Gn 3,9).
73 - (Gn 3,10).
74 - Cf. Rom 1,21-22.
75 - Cf. (Gn 18,1).
76 - (Gn 3,11).
77 - (Gn 3,12).
78 - (Gn 3,13).
79 - Ps 40,5.
80 - Cf. Ps 128,4.
81 - (Gn 3,14-15).
82 - Cf. De Gn c. Man. 2,17,26-18,28.
83 - (Gn 3,16).
84 - Gal 5,13.
85 - Cf. 1 Tim 2,12.
86 - (Gn 3,17-19).
87 - (Gn 3,20).
88 - (Gn 3,21).
89 - (Gn 3,22).
90 - (Gn 1,26).
91 - Io 14,23.
92 - (Gn 3,24).
93 - (Gn 3,22-23.
94 - (Gn 3,24).
95 - (Gn 3,24).
96 - 1 Cor 11,7.
97 - Cf. Gal 3,27-28.
98 - 1 Tim 2,13-14.
99 - Rom 5,14.
100 - (Gn 3,12-13).
101 - Cf. 3 Reg 11,4.


1500

LIBER DUODECIMUS

Libri huius propositum: paradisus de quo ait Paulus.

1501
1. 1. Ab exordio Scripturae sanctae, quae inscribitur Genesis, donec homo primus de paradiso dimissus est, undecim libris sive asserendo atque defendendo quae certa nobis sunt, sive inquirendo, arbitrando et ambigendo de incertis, quae potuimus, et sicut potuimus, disseruimus atque conscripsimus; non tam praescribentes de rebus obscuris unicuique quid sentiat, quam nos docendos in quibus dubitavimus ostendentes, temeritatemque affirmandi amoventes a lectore, ubi non valuimus praebere scientiae firmitatem: iste autem duodecimus liber ea iam cura expeditus, qua nos pertractandus textus sacrarum Litterarum occupabat, liberius atque prolixius versabit de paradiso quaestionem; ne putemur evitasse, quod videtur Apostolus in tertio coelo insinuare paradisum, ubi ait: Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum eiusmodi usque in tertium coelum: et scio eiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit, quia raptus est in paradisum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet hominiloqui 1.

Tertium caelum estne idem ac paradisus?


1. 2. In his verbis primum quaeri solet, quid dicat tertium coelum: deinde, utrum illic intellegi voluerit paradisum, an posteaquam raptus est in tertium coelum, raptum esse et in paradisum, ubicumque sit paradisus; non ut hoc fuerit rapi in tertium coelum quod in paradisum, sed prius in tertium coelum, et post inde in paradisum. Et hoc sic ambiguum est, ut non mihi videatur posse dissolvi, nisi aliquis non ex praesentibus Apostoli verbis, sed ex aliis forte Scripturarum locis, vel ratione perspicua, inveniat aliquid, quo doceat sive in tertio coelo esse paradisum, sive non esse, cum et ipsum tertium coelum quid sit non liquido appareat, utrum in rebus corporalibus, an forte in spiritalibus intellegendum sit. Posset quidem dici nonnisi in locum aliquem corporalem hominem rapi potuisse cum corpore; sed quia et hoc ita posuit ut nescire se dixerit, utrum in corpore, an extra corpus raptus sit, quis audeat dicere se scire quod se nescire Apostolus dixit? Verumtamen si neque spiritus sine corpore ad loca corporalia rapi potest, nec corpus ad spiritalia, haec ipsa dubitatio eius velut cogit intellegi (siquidem de seipso haec eum scripsisse nemo ambigit), tale fuisse illud quo raptus est, quod utrum corporale an spiritale esset, dignosci discernique non posset.

De visis in somniis.

1502
2. 3. Cum enim vel in somnis, vel in ecstasi, corporum exprimuntur imagines, non discernuntur omnino a corporibus, nisi cum homo redditus sensibus corporis, recognoscit se in illis fuisse imaginibus, quas non per sensus corporis hauriebat. Quis enim cum a somno evigilaverit, non continuo sentiat imaginaria fuisse quae videbat, quamvis cum ea videret dormiens, a vigilantium corporalibus visis discernere non valebat? Quamquam mihi accidisse scio, et ob hoc etiam aliis accidere potuisse vel posse non dubito, ut in somnis videns, in somnis me videre sentirem; illasque imagines, quae ipsam nostram consensionem ludificare consueverunt, non esse vera corpora, sed in somnis eas praesentari firmissime, etiam dormiens, tenerem atque sentirem. Hoc tamen fallebar aliquando, quod amico meo, quem similiter in somnis videbam, idipsum persuadere conabar, non esse illa corpora, quae videbamus, sed esse imagines somniantium, cum et ipse utique inter illa sic mihi appareret quomodo illa: cui et hoc dicebam, neque id verum esse quod pariter loqueremur, sed etiam ipsum tunc aliud aliquid videre dormientem, et utrum ista ego viderem omnino nescire; verum cum eidem ipsi persuadere moliebar quod ipse non esset, adducebar ex parte etiam ipsum putare esse, cui profecto non loquerer, si omni modo sic afficerer quod ipse non esset. Ita non poterat, quamvis mirabiliter vigilans, anima dormientis, nisi duci imaginibus corporum, ac si corpora ipsa essent.

De visionibus in extasi.


2. 4. In ecstasi autem unum audire potui, et eum rusticanum vix valentem quod sentiebat exprimere, qui et vigilare se sciret, et videre quiddam non oculis corporis. Nam ut eius verbis utar, quantum recolere possum: Anima mea, inquit, videbat eum, non oculi mei. Non tamen sciebam, utrum corpus esset, an imago corporis. Non enim erat talis, ut ista discerneret, verum tam simpliciter fidelis, ut eum sic audirem, ac si illud quod se vidisse narrabat, ipse vidissem.

De visionibus quas Scriptura sancta refert.


2. 5. Ac per hoc si paradisum Paulus ita vidit, ut apparuit Petro ille discus submissus e coelo 2, ut Ioanni quidquid in Apocalypsi se vidisse conscripsit 3, ut Ezechieli campus ille cum ossibus mortuorum et illa eorum resurrectio 4, ut Isaiae sedens Deus, et in conspectu eius Seraphim, et ara unde carbo assumptus Prophetae labia mundavit 5; manifestum est eum ignorare potuisse utrum in corpore, an extra corpus ea viderit.

Cuius generis Apostoli visio fuerit.

1503
3. 6. Sed si extra corpus visa sunt, et corpora non fuerunt, adhuc quaeri potest utrum imagines corporum fuerint, an ea substantia quae nullam corporis similitudinem gerit, sicut Deus, sicut ipsa mens hominis, vel intellegentia, vel ratio, sicut virtutes, prudentia, iustitia, castitas, caritas, pietas, et quaecumque aliae sunt, quas intellegendo atque cogitando enumeramus, discernimus, definimus, non utique intuentes lineamenta earum vel colores, aut quomodo sonent, aut quid oleant, aut quid in ore sapiant, aut quid contrectantibus de calore seu frigore, mollitudine seu duritia, lenitate seu asperitate renuntient; sed alia quadam visione, alia luce, alia rerum evidentia, et ea longe caeteris praestantiore atque certiore.

Cur Paulus non dicat quomodo videre potuerit quae viderit?


3. 7. Rursus igitur ad eadem ipsa Apostoli verba redeamus, et ea diligentius perscrutemur, hoc sine dubitatione primitus constituto, multo magis atque incomparabiliter amplius Apostolum scisse, quod de incorporea corporeaque natura nos ut sciamus utcumque, conamur. Si ergo sciebat, spiritalia per corpus, corporalia extra corpus videri omnino non posse; cur non per ea ipsa quae vidit, quomodo etiam potuerit videre, discrevit? Si enim certus erat illa esse spiritalia, cur non consequenter extra corpus ea se vidisse certus nihilominus erat? Si autem corporalia esse noverat, nonnisi per corpus videri potuisse cur non etiam noverat? Unde ergo dubitat utrum in corpore an extra corpus ea viderit, nisi forte ita etiam dubitat utrum illa corpora an similitudines corporum fuerint? Prius itaque videamus quid sit in verborum istorum contextione unde non dubitet, atque ita cum remanserit unde dubitet, fortassis ex his de quibus non dubitat, quomodo etiam illud dubitet apparebit.

Minime dubitandum quin reapse in tertium caelum Paulus raptus sit.


3. 8. Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum eiusmodi usque in tertium coelum 6. Scit ergo ante annos quatuordecim in Christo raptum hominem usque ad tertium coelum, hoc omnino non dubitat; nec nos ergo debemus: sed utrum in corpore an extra corpus, dubitat; unde illo dubitante, quis nostrum certus esse audeat? Num forte hinc etiam illud consequens erit ut tertium coelum fuisse dubitemus, quo raptum hominem dixit? Si enim res ipsa demonstrata est, tertium coelum demonstratum est: si autem imago aliqua corporalium similis facta est, non erat illud tertium coelum, sed illa ostensio sic ordinata est, ut videretur sibi ascendere primum coelum, super quod videret alterum, quo rursus ascendens iterum alterum videret superius, quo cum pervenisset, posset dicere se in tertium coelum raptum. Sed illud quod tertium coelum esset, quo raptus est, neque dubitavit, neque dubitare nos voluit: ad hoc enim praemisit: Scio, et inde coepit, ut quod se scire Apostolus dicit, solus ille non credat verum esse, qui non credit Apostolo.


Aug - de Genesi 1431