Aug - in Ioannis 50

50

TRACTATUS 50: Iesus ante sex dies Paschae venit Bethaniam. Fecerunt ei coenam ibi (Io 11,55-56 et 12,1-

(Jn 11,55-56 Jn 12,1-11).

Quid voluit Dominus noster Iesus Christus admonere ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere voluit, nisi ut malos toleremus, nec corpus Christi dividamus?

1. Hesternam lectionem sancti Evangelii, de qua locuti sumus quod Dominus dedit, hodierna sequitur, de qua locuturi sumus quod Dominus dabit. Quaedam in Scripturis tam manifesta sunt, ut potius auditorem quam expositorem desiderent: in eis nos immorari non oportet, ut necessariis in quibus immorandum est, tempus sufficiat.

Venit Dominus ut verum Pascha nos haberemus.

2. Proximum ergo erat Pascha Iudaeorum 1. Illum diem festum Iudaei cruentum habere Domini sanguine voluerunt. Illo die festo occisus est Agnus, qui nobis eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Consilium erat inter Iudaeos de occidendo Iesu: ille qui de coelo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia imminebat hora passionis. Ascenderunt ergo multi Ierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. Hoc faciebant Iudaei secundum praeceptum Domini, per sanctum Moysen in Lege mandatum, ut die festo quod Pascha erat, omnes undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur. Sed illa celebratio umbra erat futuri. Quia est, umbra futuri? Prophetia Christi venturi, prophetia pro nobis illo die passuri: ut transiret umbra, et lux veniret; ut transiret significatio, et veritas teneretur. Habebant ergo Iudaei Pascha in umbra, nos in luce. Quid enim opus erat ut eis Dominus praeciperet per ipsum festum diem ovem occidere, nisi quia ille erat de quo prophetatum est: Sicut ovis ad immolandum ductus est 2. Sanguine occisi pecoris Iudaeorum postes signati sunt; sanguine Christi frontes nostrae signantur. Et illa signatio, quia erat significatio, dicta est a domibus signatis exterminatorem prohibere 3: signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum recipiat Salvatorem. Quare hoc dixi? Quia multi postes habent signatos, et intus non manet habitator: facile habent in fronte signum Christi, et corde non recipiunt verbum Christi. Ideo dixi, fratres, quod repeto, signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum habeat Christum habitatorem. Haec dixi, ne quis forte cogitaret quid sibi vellent ista festa Iudaeorum. Venit ergo Dominus tamquam ad victimam, ut verum Pascha nos haberemus, cum eius passionem tamquam ovis immolationem celebraremus.

3. Quaerebant ergo Iesum: sed male. Beati enim qui quaerunt Iesum, sed bene. Illi quaerebant Iesum, ut nec ipsi haberent eum, nec nos: sed ab ipsis abscedentem suscepimus nos. Reprehenduntur qui quaerunt, laudantur qui quaerunt: animus enim quaerentis aut laudem invenit, aut damnationem. Habes enim et in Psalmis: Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam 4: isti sunt qui male quaerebant. Alio autem loco dicit: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam 5. Culpantur qui quaerebant, culpantur qui non quaerebant. Ergo quaeramus Christum ut habeamus; quaeramus ut teneamus, sed non ut occidamus: nam et illi ideo quaerebant ut tenerent, sed ut cito non haberent. Quaerebant ergo, et loquebantur inter se: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?

Veniant ad Ecclesiam, audiant ubi sit Christus.



4. Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum 6. Nos indicemus modo Iudaeis, ubi sit Christus. Utinam velint audire et apprehendere quicumque sunt ex semine illorum, qui dederant mandatum ut indicaretur eis ubi esset Christus. Veniant ad Ecclesiam, audiant ubi sit Christus, et apprehendant eum. A nobis audiant, ex Evangelio audiant. Occisus est a parentibus eorum, sepultus est, resurrexit, a discipulis agnitus, ante oculos eorum ascendit in coelum, ibi sedet ad dexteram Patris; qui iudicatus est, venturus est iudex: audiant, et teneant. Respondent: Quomodo tenebo absentem? quomodo in coelum manum mittam, ut ibi sedentem teneam? Fidem mitte, et tenuisti. Parentes tui tenuerunt carne, tu tene corde: quoniam Christus absens etiam praesens est. Nisi praesens esset, a nobis ipsis teneri non posset. Sed quoniam verum est, quod ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 7; et abiit, et hic est; et rediit, et nos non deserit: corpus enim suum intulit coelo, maiestatem non abstulit mundo.

5. Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Iesus. Fecerunt autem ei ibi coenam, et Martha ministrabat: Lazarus vero unus erat ex discumbentibus 8. Ne putarent homines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, unus erat ex recumbentibus; vivebat, loquebatur, epulabatur: veritas ostendebatur, infidelitas Iudaeorum confundebatur. Discumbebat ergo Dominus cum Lazaro et caeteris, ministrabat Martha una ex sororibus Lazari.

Factum audivimus, mysterium requiramus.

6. Maria vero, altera soror Lazari, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes Iesu, et extersit capillis suis pedes eius, et domus impleta est ex odore unguenti 9. Factum audivimus, mysterium requiramus. Quaecumque anima fidelis vis esse, cum Maria unge pedes Domini pretioso unguento. Unguentum illud iustitia fuit, ideo libra fuit: erat autem unguentum nardi pistici pretiosi. Quod ait, pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum pretiosum: nec tamen hoc vacat, et sacramento optime consonat.

graece, fides dicitur. Quaerebas operari iustitiam: iustus ex fide vivit 10. Unge pedes Iesu: bene vivendo dominica sectare vestigia. Capillis terge: si habes superflua, da pauperibus, et Domini pedes tersisti; capilli enim superflua corporis videntur. Habes quod agas de superfluis tuis: tibi superflua sunt, sed Domini pedibus necessaria. Forte in terra Domini pedes indigent. De quibus enim nisi de membris suis in fine dicturus est: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 11? Superflua vestra impendistis, sed pedibus meis obsecuti estis.

7. Domus autem impleta est odore; mundus impletus est fama bona: nam odor bonus, fama bona est. Qui male vivunt et christiani vocantur, iniuriam Christo faciunt: de qualibus dictum est quod per eos nomen Domini blasphematur 12. Si per tales nomen Dei blasphematur, per bonos nomen Domini laudatur. Audi Apostolum: Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco. Dicitur et in Canticis canticorum. Unguentum effusum nomen tuum 13. Ad Apostolum revoca intentionem: Christi, inquit, bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem: et ad haec quis idoneus? 14 Occasionem nobis praebet praesens lectio sancti Evangelii de odore isto ita loqui, ut et a nobis sufficienter dicatur, et a vobis diligenter audiatur, Apostolo ipso ita dicente: Et ad haec quis idoneus? Ergo ut inde nos conemur loqui, numquid idonei sumus, aut

vos audire haec idonei estis? Nos quidem idonei non sumus; sed idoneus est ille qui per nos dignetur dicere quod vobis prosit audire. Ecce Apostolus bonus odor est, sicut dicit ipse: sed ipse bonus odor aliis est odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; tamen bonus odor. Numquid enim ait: Aliis sumus bonus odor ad vitam, aliis malus odor ad mortem? Bonum odorem se dixit, non malum; et eumdem bonum odorem aliis ad vitam dixit, aliis ad mortem. Felices qui bono odore vivunt: quid autem infelicius illis qui bono odore moriuntur?

8. Et quis est, ait aliquis, quem bonus odor occidit? Hoc est quod ait Apostolus: Et ad haec quis idoneus? Quomodo ea facit Deus miris modis, ut bono odore et boni vivant, et mali moriantur; quomodo sit, quantum Dominus inspirare dignatur (nam fortasse ibi lateat altior intellectus, qui a me non potest penetrari); tamen quousque penetrare potui, vobis non debet denegari. Paulum apostolum bene agentem, bene viventem, iustitiam verbo praedicantem, opere demonstrantem, doctorem mirabilem, fidelem dispensatorem, fama usquequaque disseminabat: quidam diligebant, quidam invidebant. Nam ipse quodam loco ait de quibusdam, quod non caste, sed per invidiam Christum annuntiarent; existimantes, inquit, tribulationem suscitare vinculis meis. Sed quid ait? Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur 15. Annuntiant qui me amant, annuntiant qui mihi invident; illi bono odore vivunt, et illi bono odore moriuntur; tamen utrisque praedicantibus nomen Christi annuntietur, odore optimo mundus impleatur. Amasti bene agentem, vixisti bono odore: invidisti bene agenti, mortuus es bono odore. Numquid quia mori voluisti, ideo odorem illum malum esse fecisti? Noli invidere, et non te occidet bonus odor.

9. Denique audi et hic ex unguento isto, quomodo aliis erat odor bonus in vitam, aliis odor bonus in mortem. Posteaquam hoc fecit religiosa Maria ad Domini obsequium, continuo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui eum erat traditurus, dixit: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? 16 Vae tibi, miser! bonus odor occidit te. Quare enim hoc dixerit, Evangelista sanctus aperuit. Putaremus autem et nos, si mens ipsius nobis per Evangelium non proderetur, pauperum cura hoc illum dicere potuisse. Non ita est. Sed quid? Audi testem veracem: Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad illum; sed quia fur erat, et loculos habens, et ea quae mittebantur portabat 17. Portabat, an exportabat? Sed ministerio portabat, furto exportabat.

Mali tolerandi ne corpus Christi dividatur.

10. Ecce audite quia Iudas iste non tunc perversus factus est, quando a Iudaeis corruptus Dominum tradidit. Plerique enim incuriosi Evangelii, existimant tunc periisse Iudam, quando accepit a Iudaeis pecuniam ut Dominum traderet. Non tunc periit, iam fur erat, et Dominum perditus sequebatur; quia non corde, sed corpore sequebatur. Duodenarium numerum Apostolorum implebat, apostolicam beatitudinem non habebat, ad imaginem fuerat duodecimus: quo decedente, et alio succedente, et suppleta est apostolica veritas, et numeri permansit integritas 18. Quid ergo voluit Dominus noster Iesus Christus, fratres mei, admonere Ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere voluit, nisi ut malos toleremus, nec corpus Christi dividamus? Ecce inter sanctos est Iudas, ecce fur est Iudas, et, ne contemnas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur: fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscumque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica; et non sic iudicatur furtum rei privatae quomodo publicae: quanto vehementius iudicandus est fur sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia furatur, Iudae perdito comparatur. Talis erat iste Iudas, et tamen cum sanctis discipulis undecim intrabat et exibat. Ad ipsam dominicam coenam pariter accessit: conversari cum eis potuit, eos inquinare

non potuit. De uno pane et Petrus et Iudas accepit, et tamen quae pars fideli cum infideli? Petrus enim accepit ad vitam, Iudas ad mortem. Quomodo enim ille odor bonus, sic ille cibus bonus. Sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos vivificat, malos mortificat. Qui enim manducaverit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 19: iudicium sibi, non tibi. Si iudicium sibi, non tibi; tolera malum bonus, ut venias ad praemia bonorum, ne mittaris in poenam malorum.

11. Exemplum Domini accipite conversantis in terra. Quare habuit loculos cui Angeli ministraverunt, nisi quia Ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Quare furem admisit, nisi ut eius Ecclesia fures patienter toleret? Sed ille qui consueverat de loculis pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum Dominum vendere. Videamus quid ad ista Dominus respondeat. Videte, fratres: non illi ait: Propter furta tua dicis ista. Furem noverat, nec prodebat; sed potius tolerabat, et ad perferendos malos in Ecclesia nobis exemplum patientiae demonstrabat. Dixit ergo ei Iesus: Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud 20. Moriturum se denuntiavit.

Quando claves accepit, Petrus Ecclesiam significavit.

12. Sed quid est quod sequitur? Pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis 21. Intellegimus quidem: Pauperes semper habebitis: quod dixit, verum est. Quando Ecclesia sine pauperibus? Me autem non semper habebitis, quid sibi vult? Quomodo intellegendum est: Me autem non semper habebitis? Nolite expavescere; Iudae dictum est. Quare ergo non dixit, habebis; sed, habebitis? Quia non unus est Iudas. Unus malus corpus malorum significat; quomodo Petrus corpus bonorum, imo corpus Ecclesiae, sed in bonis. Nam si in Petro non esset Ecclesiae sacramentum, non ei diceret Dominus: Tibi dabo claves regni coelorum: quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo 22. Si hoc Petro tantum dictum est, non facit hoc Ecclesia. Si autem et in Ecclesia fit, ut quae in terra ligantur, in coelo ligentur, et quae solvuntur in terra, solvantur in coelo: quia cum excommunicat Ecclesia, in coelo ligatur excommunicatus; cum reconciliatur ab Ecclesia, in coelo solvitur reconciliatus: si hoc ergo in Ecclesia fit, Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit. Si in Petri persona significati sunt in Ecclesia boni, in Iudae persona significati sunt in Ecclesia mali; ipsis dictum est: Me autem non semper habebitis. Quid est enim, non semper? Et quid est, semper? Si bonus es, si ad corpus pertines, quod significat Petrus; habes Christum et in praesenti et in futuro: in praesenti per fidem, in praesenti per signum, in praesenti per Baptismatis sacramentum, in praesenti per altaris cibum et potum. Habes Christum in praesenti, sed habebis semper; quia cum hinc exieris, ad illum venies qui dixit latroni: Hodie mecum eris in paradiso 23. Si autem male versaris, videris habere in praesenti Christum, quia intras Ecclesiam, signas te signo Christi, baptizaris baptismo Christi, misces te membris Christi, accedis ad altare Christi: in praesenti habes Christum, sed male vivendo non semper habebis.

13. Potest et sic intellegi: Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Accipiant hoc et boni, sed non sint solliciti: loquebatur enim de praesentia corporis sui. Nam secundum maiestatem suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 24. Secundum carnem vero quam Verbum assumpsit, secundum id quod de Virgine natus est, secundum id quod a Iudaeis prehensus est, quod ligno confixus, quod de cruce depositus, quod linteis involutus, quod in sepulcro conditus, quod in resurrectione manifestatus, non semper habebitis vobiscum. Quare? Quoniam conversatus

est secundum corporis praesentiam quadraginta diebus cum discipulis suis, et eis deducentibus videndo non sequendo, ascendit in coelum 25, et non est hic. Ibi est enim, sedet ad dexteram Patris: et hic est, non enim recessit praesentia maiestatis. Aliter: secundum praesentiam maiestatis semper habemus Christum; secundum praesentiam carnis, recte dictum est discipulis: Me autem non semper habebitis. Habuit enim illum Ecclesia secundum praesentiam carnis paucis diebus: modo fide tenet, oculis non videt. Ergo sive ita dictum est: Me autem non semper habebitis, quaestio sicut arbitror iam nulla est, quae duobus modis soluta est.

14. Caetera quae pauca remanent, audiamus: Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est: et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit Iesus a mortuis 26. Curiositas eos adduxit, non caritas: venerunt, et viderunt. Audite mirabile consilium vanitatis. Viso Lazaro resuscitato, quia tantum miraculum Domini tanta erat evidentia diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut non possent vel occultare quod factum est, vel negare, quid invenerunt videte. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent; quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in Iesum 27. O stulta cogitatio, et caeca saevitia! Dominus Christus qui suscitare potuit mortuum, non posset occisum? Quando Lazaro inferebatis necem, numquid auferebatis Domino potestatem? Si aliud vobis videtur mortuus, aliud occisus; ecce Dominus utrumque fecit, et Lazarum mortuum, et seipsum suscitavit occisum.

51

TRACTATUS 51: Nisi granum frumenti... (Io 12,12-26).

(Jn 12,12-26)

Ipsum erat granum mortificandum et multiplicandum: mortificandum infidelitate Iudaeorum, multiplicandum fide populorum.

1. Posteaquam Dominus quatriduanum mortuum suscitavit, stupentibus Iudaeis, et aliis eorum videndo credentibus, aliis invidendo pereuntibus, propter odorem bonum, qui est aliis ad vitam, aliis ad mortem 1; posteaquam discubuit in domo cum recumbente Lazaro, qui fuerat mortuus suscitatus, post unguentum effusum super pedes eius, unde domus odore completa est; posteaquam vanam saevitiam, et stultissimum et dementissimum scelus Iudaei etiam de occidendo Lazaro corde perdito conceperunt; de quibus omnibus ut potuimus, quod Dominus dedit, superioribus sermonibus locuti sumus: nunc intendat Caritas vestra, ante Domini passionem quantus fructus apparuerit praedicationis eius, et quantus grex ovium ex his quae perierant domus Israel, vocem pastoris audierit.

Non amittit divinitatem quando nos docet humilitatem.

2. Sic enim loquitur Evangelium, quod modo cum recitaretur, audistis: In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel 2. Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam;

quia erat Dominus mortem moriendo superaturus, et tropaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus. Vox autem obsecrantis est: Hosanna, sicut nonnulli dicunt qui hebraeam linguam noverunt, magis affectum indicans, quam rem aliquam significans: sicut sunt in lingua latina quas interiectiones vocant, velut cum dolentes dicimus: Heu! vel cum delectamur: Vah! dicimus; vel cum miramur, dicimus: O rem magnam! tunc enim: O, nihil significat, nisi mirantis affectum. Quod ideo credendum est ita esse, quia neque Graecus, neque Latinus hoc interpretari potuit: sicut illud: Qui dixerit fratri suo, Racha 3. Nam et haec interiectio esse perhibetur, affectum indignantis ostendens.

Quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio.

3. Benedictus autem qui venit in nomine Domini, rex Israel, sic potius accipiendum est, ut in nomine Domini, in nomine Dei Patris intellegatur: quamvis possit intellegi etiam in nomine suo, quia et ipse Dominus est. Unde et alibi scriptum est: Pluit Dominus a Domino 4. Sed verba eius melius nostrum dirigunt intellectum, qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis 5. Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 6. Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem: in illa est Patri aequalis, in hac nobis similis: per quod Patri est aequalis, nos ut essemus creavit; per quod nobis est similis, ne periremus redemit.

4. Has ei laudes turba dicebat: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel.

Quam crucem mentis invidentia principum Iudaeorum perpeti poterat, quando regem suum

Christum tanta multitudo clamabat? Sed quid fuit Domino regem esse Israel? Quid magnum fuit regi saeculorum, regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum, vel exercitum ferro armandum, hostesque visibiliter debellandos: sed rex Israel, quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia, quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio; miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus est in terra rex Iudaeorum, in coelis est Dominus Angelorum.

5. Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum. Hic breviter dictum est: nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legitur 7. Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareret quod maligni principes Iudaeorum eum non intellegebant, in quo implebantur quae legebant. Invenit ergo Iesus asellum, et sedit super eum: sicut scriptum est: Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae 8. In illo ergo populo erat filia Sion: ipsa est Ierusalem quae Sion. In illo, inquam, populo reprobo et caeco, erat tamen filia Sion, cui diceretur: Noli timere: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. Haec filia Sion cui divinitus ista dicuntur, in illis erat ovibus quae vocem pastoris audiebant; in illa erat multitudine quae Dominum venientem tanta devotione laudabat, tanto agmine deducebat. Ei dictum est: Noli timere: illum agnosce qui a te laudatur, et noli trepidare cum patitur; quia ille sanguis funditur, per quem tuum delictum deleatur, et vita reddatur. Sed pullum asinae in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur) intellegimus populum Gentium, qui Legem Domini non acceperat. Asinam vero (quia utrumque iumentum Domino adductum est) plebem eius quae veniebat ex populo Israel, non indomitam plane, sed quae praesepe Domini agnovit.

6. Haec non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, id est, quando virtutem suae resurrectionis ostendit: tunc recordati sunt quia haec scripta erant de eo, et haec fecerunt ei 9, id est, non alia fecerunt ei, quam illa quae erant scripta de eo. Recolentes quippe secundum Scripturam, quae ante passionem Domini, vel in passione Domini completa sunt, ibi et hoc invenerunt quod secundum eloquia Prophetarum in pullo asinae sederit.

7. Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit 10. Turba turbavit turbam. Quid autem invides, caeca turba, quia post eum abit mundus, per quem factus est mundus?

In unam fidem Christi pacis osculo concurrentes.

8. Erant autem Gentiles quidam, ex iis qui ascenderant ut adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes:

Domine, volumus Iesum videre. Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas rursum et Philippus dicunt Iesu 11. Audiamus quid Dominus ad ista responderit. Ecce volunt eum Iudaei occidere, Gentiles videre: sed etiam illi ex Iudaeis erant qui clamabant: Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel 12. Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut parietes duo de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes: audiamus ergo vocem lapidis angularis. Iesus autem, inquit, respondit eis dicens: Venit hora ut glorificetur Filius

hominis 13. Hic quisquam forsitan putat ideo se dixisse glorificatum, quia Gentiles eum volebant videre. Non ita est. Sed videbat ipsos Gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros: quia, sicut dicit Apostolus: Caecitas ex parte in Israel facta est donec plenitudo Gentium intraret 14. Ex occasione igitur istorum Gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem Gentium; et promittit iam iamque adesse horam glorificationis suae, qua facta in coelis, Gentes fuerant crediturae. Unde praedictum est: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 15. Haec est Gentium plenitudo, de qua dicit Apostolus: Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret.

Altitudinem glorificationis praecessit humilitas passionis.

9. Sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis: ideo secutus adiunxit: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert 16. Se autem dicebat. Ipsum erat granum mortificandum et multiplicandum: mortificandum infidelitate Iudaeorum, multiplicandum fide populorum.

10. Iamvero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia: Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam 17. Quod duobus modis intellegi potest: Qui amat, perdet, id est: Si amas, perde; si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo: Qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare, ne perdas; noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicus sensus: sequitur enim: Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam 18. Ergo quod supra dictum est: Qui amat, subintellegitur, in hoc mundo; ipse utique perdet: qui autem odit, utique in hoc mundo; in vitam aeternam ipse custodiet. Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat! Si male amaveris, tunc odisti: si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. Sed vide ne tibi subrepat ut teipsum velis interimere, sic intellegendo quod debes odisse in hoc mundo animam tuam. Hinc enim quidam maligni atque perversi, et in seipsis crudeliores et sceleratiores homicidae, flammis se donant, aquis praefocant, praecipitio collidunt, et pereunt. Hoc Christus non docuit, imo etiam diabolo praecipitium suggerenti respondit: Redi retro, satanas; scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum 19. Petro autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Deum: Cum esses iunior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis 20. Ubi satis expressit, non a seipso, sed ab alio debere occidi, qui vestigia sequitur Christi. Cum ergo causae articulus venerit, ut haec conditio proponatur, aut faciendum esse contra Dei praeceptum, aut ex hac vita emigrandum, quorum duorum homo cogatur alterum eligere, comminante mortem persecutore; ibi eligat Deo dilecto emori, quam offenso vivere: ibi oderit in hoc mundo animam suam, ut in vitam aeternam custodiat eam.

11. Si quis mihi ministrat, me sequatur 21. Quid est, me sequatur; nisi, me imitetur? Christus enim pro nobis passus est, ait apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 22. Ecce quod dictum est: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quo fructu? qua mercede? quo praemio? Et ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. Gratis ametur, ut operis quo ministratur illi, pretium sit esse cum illo. Ubi enim bene erit sine illo, aut quando esse male poterit cum illo? Audi evidentius. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus 23. Quo honore, nisi ut sit cum Filio eius? Quod enim superius ait: Ubi ego sum, illic et minister meus erit; hoc intellegitur exposuisse cum dicit, honorificabit eum Pater meus. Nam quem maiorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est Unicus; non aequalis factus divinitati, sed consociatus aeternitati?

Ministrant Christo qui sua non quaerunt, sed quae Iesu Christi.

12. Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta proponitur, hoc potius debemus inquirere. Si enim hoc putaverimus esse Christo ministrare, ea quae sunt corpori necessaria praeparare, aut coenanti cibum coquere vel apponere, vel poculum dare potumque miscere; fecerunt hoc illi qui potuerunt eum in corpore habere praesentem, sicut Martha et Maria, quando et Lazarus unus erat ex recumbentibus. Sed eo modo Christo etiam Iudas perditus ministravit; nam et loculos ipse habebat: et quamvis ex eis quae mittebantur sceleratissime furaretur, per illum tamen etiam necessaria parabantur 24. Hinc est illud quod cum ei diceret Dominus: Quod facis, fac celeriter; arbitrati sunt quidam, quod eum iusserit propter diem festum necessaria praeparare, vel indigentibus aliquid dare 25. Nullo modo igitur de huiuscemodi ministris diceret Dominus: Ubi sum ego, ibi erit et minister meus; et: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus: quoniam Iudam talia ministrantem, reprobatum potius quam honoratum videmus. Utquid ergo alibi quaerimus quid sit ministrare Christo, et non potius in istis ipsis verbis agnoscimus? Cum enim dixit: Si quis mihi ministrat, me sequatur; hoc intellegi voluit, ac si diceret: Si quis me non sequitur, non mihi ministrat. Ministrant ergo Iesu Christo, qui non sua quaerunt, sed quae Iesu Christi 26. Hoc est enim, me sequatur, vias ambulet meas, non suas: sicut alibi scriptum est: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ambulavit ille, et ipse ambulare 27. Debet etiam, si porrigit esurienti panem, de misericordia facere, non de iactantia; non aliud ibi quaerere quam opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera 28, id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere caritatis. Qui sic ministrat, Christo ministrat; recteque illi dicetur: Cum uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti 29. Nec tantum ea quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia bona opera propter Christum faciens (tunc erunt enim bona, quoniam finis Legis Christus, ad iustitiam omni credenti 30), minister est Christi usque ad illud opus magnae caritatis, quod est animam suam pro fratribus ponere: hoc est enim et pro Christo ponere. Quia et hoc propter sua membra dicturus est: Cum pro istis fecisti, pro me fecisti. De tali quippe opere etiam se ministrum facere et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis 31. Hinc est ergo unusquisque minister Christi, unde est minister et Christus. Sic ministrantem Christo honorificabit Pater eius, honore illo magno, ut sit cum Filio eius, nec unquam deficiat felicitas eius.

13. Cum ergo auditis, fratres, Dominum dicentem: Ubi ego sum, illic et minister meus erit; nolite tantummodo bonos episcopos et clericos cogitare. Etiam vos pro modo vestro ministrate Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque eius quibus potueritis praedicando; ut unusquisque etiam paterfamilias hoc nomine agnoscat paternum affectum suae familiae se debere. Pro Christo et pro vita aeterna, suos omnes admoneat, doceat, hortetur, corripiat; impendat benevolentiam, exerceat disciplinam: ita in domo sua ecclesiasticum et quodammodo episcopale implebit officium, ministrans Christo ut in aeternum sit cum ipso. Nam et illam maximam passionis ministrationem multi ex vestro numero ministrarunt: multi non episcopi neque clerici, iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus, multi coniugati et coniugatae, multi patres matresque familias Christo

ministrantes, etiam animas suas in eius martyrio posuerunt, et honorificante Patre coronas gloriosissimas receperunt.

52

TRACTATUS 52: Nunc anima mea turbata est (Io 12,27-36).

(Jn 12,27-36)

Nos in se transtulit, nos in se suscepit caput nostrum, membrorum suorum suscepit affectum;

et ideo turbavit semetipsum. Oportebat enim ut unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, sicut nos excitavit ad summa, ita nobiscum pateretur et infima.

1. Postquam Dominus Iesus Christus verbis lectionis hesternae ministros suos ut seipsum sequerentur hortatus est, cum ita praedixisset passionem suam, quod nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert 1: ubi excitavit eos, qui eum ad regnum coelorum sequi vellent, ut animam suam odissent in hoc mundo, si eam in vitam aeternam custodire cogitarent: ad nostram rursus infirmitatem suum temperavit affectum, et ait, unde lectio coepit hodierna: Nunc anima mea turbata est 2. Unde turbata est, Domine, anima tua? Nempe paulo ante dixisti: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam 3. Ergo anima tua in hoc mundo amatur, ideo turbatur veniente hora qua ex hoc mundo egrediatur? Quis hoc de anima Domini audeat affirmare? Sed nos in se transtulit, nos in se suscepit caput nostrum, membrorum suorum suscepit affectum: et ideo non est ab aliquo turbatum; sed sicut de illo dictum est, cum Lazarum suscitaret, turbavit semetipsum 4. Oportebat enim ut unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, sicut nos excitavit ad summa, ita nobiscum pateretur et infima.

O Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos!

2. Audio superius dicentem: Venit hora ut glorificetur Filius hominis: si mortificatum fuerit granum, multum fructum affert. Audio: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam 5. Nec permittor tantummodo mirari, sed iubeor imitari. Deinde sequentibus verbis: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, ibi et minister meus erit 6; mundum contemnere accendor, et in conspectu meo nihil est vitae huius totus, quantumlibet fuerit prolixus, vapor; prae amore aeternorum temporalia mihi cuncta vilescunt: et rursus ipsum Dominum meum, qui me illis verbis ab infirmitate mea rapuit ad firmitatem suam, audio dicentem: Nunc anima mea turbata est. Quid est hoc? Quomodo sequi iubes animam meam, si turbari video animam tuam? quomodo sufferam quod grave tanta firmitas sentit? quale fundamentum quaeram, si petra succumbit? Sed videor mihi audire in cogitatione mea respondentem mihi Dominum, et quodammodo dicentem: Magis sequeris, quia sic me interpono ut sufferas: audisti ad te vocem fortitudinis meae, audi in me vocem infirmitatis tuae: vires suggero ut curras, nec reprimo quod acceleras; sed transfero in me quod trepidas, et substerno qua transeas. O Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos, agnosco misericordiam tuam! nam quod tu tantus tuae caritatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant consolaris.

Etiam in membris suis Deus clarificat Christum.

3. Denique homo qui sequi vult, audiat qua sequatur. Accessit forte hora terribilis, proponitur

optio aut faciendae iniquitatis, aut subeundae passionis; turbatur anima infirma, propter quam sponte turbata est anima invicta: praepone tuae voluntati voluntatem Dei. Attende enim quid deinde subiungat creator tuus et magister tuus, qui te fecit, et ut te doceret factus est et ipse quod fecit: homo enim factus est qui hominem fecit; sed Deus incommutabilis mansit, et hominem in melius commutavit. Audi ergo quid inde subiungat, cum dixisset: Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam, inquit? Pater, salvifica me ex hac hora: sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica nomen tuum 7. Docuit te quid cogites, docuit quid dicas, quem invoces, in quo speres, cuius voluntatem certam atque divinam tuae voluntati humanae infirmaeque praeponas. Non ideo tibi videatur ex alto deficere, quia te vult ab imo proficere. Nam et tentari dignatus est a diabolo, a quo utique si nollet non tentaretur, quemadmodum si nollet non pateretur: et ea respondit diabolo, quae tu in tentationibus debeas respondere 8.

Et ille quidem tentatus est, sed non periclitatus; ut doceret te in tentatione periclitantem tentatori respondere, et post tentatorem non ire, sed de periculo tentationis exire. Sicut autem hic dixit: Nunc anima mea turbata est, ita etiam ubi dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem 9; et: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 10: hominis suscepit infirmitatem, ut doceat sic contristatum et conturbatum quod sequitur dicere: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater. Sic enim homo ab humanis in divina dirigitur, cum voluntati humanae voluntas divina praeponitur. Quid est autem: Clarifica tuum nomen; nisi, in sua passione et resurrectione? Quid est ergo aliud, nisi ut Pater clarificet Filium, qui clarificat suum nomen etiam in similibus passionibus servorum suorum? Unde scriptum est de Petro, quod ideo de illo dixerit: Alter te cinget, et feret quo tu non vis; quia significare voluit, qua morte glorificaturus erat Deum 11. Ergo et in illo Deus clarificavit nomen suum, quia sic etiam in membris suis clarificat Christum.

4. Venit ergo vox de coelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo 12. Et clarificavi, antequam facerem mundum: et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, et ascendet in coelum. Et aliter intellegi potest. Et clarificavi, cum de Virgine natus est, cum virtutes operatus est, cum coelo indice per stellam a Magis adoratus est, cum a sanctis Spiritu sancto plenis agnitus est, cum descendente Spiritu in specie columbae declaratus, cum voce de coelo sonante monstratus, cum in monte transfiguratus, cum miracula multa fecit, cum multos sanavit atque mundavit, cum de paucissimis panibus tantam multitudinem pavit, cum ventis et fluctibus imperavit, cum mortuos suscitavit: et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, cum mors ei ultra non dominabitur, cum exaltabitur super coelos Deus, et super omnem terram gloria eius.

5. Turba ergo quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum factum esse: alii dicebant: Angelus ei locutus est. Respondit Iesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos 13. Hic ostendit illa voce non sibi indicatum quod iam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem illa vox non propter eum, sed propter alios divinitate facta est; sic anima eius, non propter eum, sed propter alios voluntate turbata est.

6. Attende caetera. Nunc, inquit, iudicium est mundi 14. Quid ergo exspectandum est in fine saeculi? Sed in fine quod exspectatur iudicium, erit iudicandorum vivorum et mortuorum, iudicium erit praemiorum poenarumque aeternarum. Quale ergo nunc iudicium est? Iam in superioribus lectionibus quantum potui, commonui Caritatem vestram, dici etiam iudicium non damnationis, sed discretionis: unde scriptum est: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 15. Multa autem sunt iudicia Dei: unde dicitur in Psalmo: Iudicia tua abyssus multa 16. Dicit etiam Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei!

quam inscrutabilia sunt iudicia eius! 17

Ex quibus iudiciis etiam hoc est quod hic ait Dominus: Nunc iudicium est mundi; servato illo iudicio in fine, ubi novissime vivi et mortui iudicandi sunt. Possidebat ergo diabolus genus humanum, et reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum; dominabatur in cordibus infidelium, ad creaturam colendam, deserto Creatore, deceptos captivosque pertrahebat: per Christi autem fidem, quae morte eius et resurrectione firmata est, per eius sanguinem, qui in remissionem fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu liberantur diaboli, Christi corpori copulantur, et sub tanto capite uno eius Spiritu fidelia membra vegetantur. Hoc vocabat iudicium, hanc discretionem, hanc a suis redemptis diaboli expulsionem.

Quomodo dictum est: nunc eicietur foras?

7. Denique attende quid dicat. Quasi quaereremus quid esset quod ait: Nunc iudicium est mundi, secutus exposuit: ait enim: Nunc princeps huius mundi eicietur foras 18. Audivimus quale dixerit esse iudicium. Non ergo illud quod in fine venturum est, ubi vivi et mortui iudicandi sunt, aliis ad dexteram, aliis ad sinistram separatis; sed iudicium quo princeps huius mundi eicietur foras. Quomodo ergo intus erat, et quo eum eiciendum dixit foras? Numquidnam in mundo erat, et extra mundum missus est foras? Si enim de illo iudicio diceret, quod in fine venturum est, posset aliquis opinari ignem aeternum, quo mittendus est diabolus cum angelis suis, et omnibus qui sunt ex parte eius; non natura, sed vitio; non quia creavit aut genuit, sed quia persuasit et tenuit: posset ergo aliquis opinari illum ignem aeternum extra mundum esse, et hoc esse dictum, eicietur foras. Quia vero ait: Nunc iudicium est mundi; et exponens quid dixerit: Nunc, inquit, princeps huius mundi eicietur foras: hoc intellegendum est quod nunc fit, non quod tanto post futurum est in novissimo die. Praedicebat ergo Dominus quod sciebat, post passionem et glorificationem suam per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat; cui quando ex fide renuntiant, eicitur foras.

8. Sed dicit aliquis: Numquid de cordibus Patriarcharum et Prophetarum, veterumque iustorum non eiectus est foras? Eiectus est plane. Quomodo ergo dictum est, nunc eicietur foras? Quomodo putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis iam mox futurum esse praedictum est? Sic et illud quod dictum est: Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus 19, potest similem habere quaestionem, et similem solutionem. Non enim sine Spiritu sancto futura praenuntiaverunt Prophetae; aut non etiam Dominum infantem in Spiritu sancto Simeon senex et Anna vidua cognoverunt 20; et Zacharias et Elizabeth, qui de illo nondum nato, sed iam concepto, tanta per Spiritum sanctum praedixerunt 21. Sed Spiritus nondum erat datus;

id est, illa abundantia gratiae spiritalis, qua congregati linguis omnium loquerentur 22, ac sic in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia: qua gratia spiritali populi congregarentur, qua longe lateque peccata dimitterentur, et millia millium Deo reconciliarentur.

9. Quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus eicietur foras, iam fidelium neminem tentat? Imo vero tentare non cessat. Sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare: nam et munitissimam civitatem aliquando hostis oppugnat, nec expugnat. Et si aliqua tela eius missa perveniunt, admonet Apostolus unde non laedant; commemorat loricam et scutum fidei 23. Et si aliquando vulnerat, adest qui sanat. Quia sicut pugnantibus dictum est: Haec scribo vobis, ut non peccetis: ita qui vulnerantur, quod sequitur audiunt: Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum

iustum; ipse est propitiatio peccatorum nostrorum 24. Quid enim oramus cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, nisi ut vulnera nostra sanentur? Et quid aliud petimus cum dicimus: Ne nos inferas in tentationem 25, nisi ut ille qui insidiatur, vel certat extrinsecus, nulla irrumpat ex parte, nulla nos fraude, nulla nos possit virtute superare? Quantaslibet tamen adversum nos erigat machinas, quando non tenet locum cordis ubi fides habitat, eiectus est foras. Sed nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabit qui custodit 26. Nolite ergo de vobis ipsis praesumere, si non vultis foras eiectum diabolum intro iterum revocare.

10. Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum coelo et terrae dominari posse credamus. Sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt: sicut appellatur domus in his a quibus habitatur, secundum quod dicimus: Bona domus est, vel, mala domus est, non quando reprehendimus sive laudamus aedificium parietum atque tectorum, sed quando mores vel bonorum hominum vel malorum. Sic ergo dictum est: Princeps huius mundi: id est, princeps malorum omnium qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt: inde dicit Apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi 27. Hi sunt ex quorum cordibus princeps huius mundi eicitur foras.

Omnia



, inquit, traham post me, ut sit caput eorum.

11. Cum ergo dixisset: Nunc princeps huius mundi eicietur foras; Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me 28. Quae omnia, nisi ex quibus ille eicitur foras? Non autem dixit, omnes, sed, omnia: non enim omnium est fides 29. Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem; id est, spiritum, et animam, et corpus; et illud quo intellegimus, et illud quo vivimus, et illud quo visibiles et contrectabiles sumus. Qui enim dixit: Capillus capitis vestri non peribit 30, omnia trahit post se. Aut si omnia ipsi homines intellegendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere: ex quibus omnibus ait nihil esse periturum, cum supra de suis ovibus loqueretur 31. Aut certe omnia hominum genera, sive in linguis omnibus, sive in aetatibus omnibus, sive in gradibus honorum omnibus, sive in diversitatibus ingeniorum omnibus, sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid aliud dici potest secundum innumerabiles differentias quibus inter se praeter sola peccata homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum; omnia, inquit, traham post me: ut sit caput eorum, et illi membra eius. Sed si exaltatus, inquit, fuero a terra; hoc est, cum exaltatus fuero: non enim dubitat futurum esse quod venit implere. Hoc refertur ad illud quod superius ait: Si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert 32. Nam exaltationem suam quid aliud dixit quam in cruce passionem? Quod et ipse Evangelista non tacuit: subiunxit enim, et ait: Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus?

12. Respondit ei turba: Nos audivimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? 33 Et quis est iste Filius hominis? Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue se esse Filium hominis. Nam hoc loco non ait: Si exaltatus fuerit a terra Filius hominis: sed superius dixerat, quod hesterno die lectum atque

tractatum est, quando nuntiati sunt Gentiles illi, qui eum videre cupiebant. Venit hora ut glorificetur Filius hominis 34. Hoc itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait: Cum exaltatus fuero a terra, mortem crucis intellegentes, quaesierunt ab illo, et dixerunt: Nos audivimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? Quis est enim iste Filius hominis? Si enim Christus est, inquiunt, manet in aeternum: si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra: id est, quomodo crucis passione morietur? Hoc enim eum dixisse intellegebant, quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.

Credite in veritatem, ut renascamini in veritate.

13. Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Hinc est quod intellegitis quia Christus manet in aeternum. Ergo ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant 35. Ambulate, accedite, totum intellegite, et moriturum Christum, et victurum in aeternum, et sanguinem fusurum quo redimat, et ascensurum in sublimia quo perducat. Tenebrae autem vos comprehendent, si eo modo credideritis Christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem. Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat 36. Sic potest offendere in lapidem offensionis, et petram scandali, quod fuit Dominus caecis Iudaeis: sicut credentibus lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli 37. Hinc dedignati sunt credere in Christum, quia eorum impietas contempsit mortuum, risit occisum: et ipsa erat mors grani multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia: Dum lucem, inquit, habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis 38. Cum aliquid veri auditum habetis, credite in veritatem, ut renascamini in veritate.

14. Haec locutus est Iesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Non ab eis qui credere et diligere coeperant, non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obviam venerant: sed ab eis qui videbant et invidebant; quia nec videbant, sed in lapidem illum caecitate offendebant. Cum autem abscondit se Iesus ab eis qui eum occidere cupiebant (quod saepe propter oblivionem commonendi estis), nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit.


Aug - in Ioannis 50