Aug - in Ioannis 67

67

TRACTATUS 67: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Io 14,1-4).

(Jn 14,1-4)

Mansiones multae. Quoniam Deus caritas est, per caritatem fit ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. Non erit itaque aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis.

1. Erigenda est nobis, fratres, ad Deum maior intentio, ut verba sancti Evangelii, quae modo in nostris auribus sonuerunt, etiam mente capere utcumque possimus. Ait enim Dominus Iesus: Non turbetur cor vestrum. Credite in Deum, et in me credite 1. Ne mortem tamquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam se Deum esse contestans. Credite, inquit, in Deum, et in me credite. Consequens est enim ut si in Deum creditis, et in me credere debeatis: quod non esset consequens, si Christus non esset Deus. Credite in Deum, et in eum credite cui natura est, non rapina, esse aequalem Deo: semetipsum enim exinanivit; non tamen formam Dei amittens, sed formam servi accipiens 2. Mortem metuitis huic formae servi; non turbetur cor vestrum, suscitabit illam forma Dei.

Regnabit in omnibus unitas caritatis.

2. Sed quid est quod sequitur: In domo Patris mei mansiones multae sunt 3, nisi quia et sibi metuebant? Unde audire debuerunt: Non turbetur cor vestrum. Quis enim eorum non metueret, cum Petro dictum esset fidentiori atque promptiori: Non cantabit gallus donec ter me neges 4? Tamquam ergo essent ab illo perituri, merito turbabantur: sed cum audiunt: In domo Patris mei mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum 5; a perturbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula tentationum se apud Deum cum Christo esse mansuros. Quia etsi alius est alio fortior, alius alio sapientior, alius alio iustior, alius alio sanctior; in domo Patris mansiones multae sunt; nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Denarius quidem ille aequalis est omnibus, quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea iubet dari omnibus, non in eo discernens qui minus et qui amplius laborarunt 6: quo utique denario vita significatur aeterna, ubi amplius alio nemo vivit, quoniam vivendi non est diversa in aeternitate mensura. Sed multae mansiones, diversas meritorum in una vita aeterna significant dignitates. Alia est enim gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum: stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. Tamquam stellae sancti diversas mansiones diversae claritatis, tamquam in coelo, sortiuntur in regno; sed propter unum denarium nullus separatur a regno: atque ita Deus erit omnia in omnibus 7, ut quoniam Deus Caritas est 8, per caritatem fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. Non erit itaque aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis.

3. Proinde respuendi sunt a corde christiano, qui putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum coelorum erit aliquid, ubi maneant beati innocentes qui sine Baptismo ex hac vita emigrarunt, quia sine illo in regnum coelorum intrare non poterunt. Haec fides non est fides, quoniam non est vera et catholica fides. Itane tandem stulti homines, et carnalibus

cogitationibus excaecati, cum reprobandi essetis, si mansionem non dico Petri et Pauli vel cuiuslibet Apostolorum, sed cuiuscumque parvuli baptizati a regno coelorum separaretis; non vos putatis esse reprobandos, qui domum Dei Patris inde separatis? Non enim ait Dominus: In universo mundo, aut, in universa creatura, aut, in vita vel beatitudine sempiterna mansiones multae sunt; sed: In domo, inquit: Patris mei mansiones multae sunt. Nonne ista est domus ubi aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis 9

? Nonne ista est domus de qua cantamus Domino: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 10

? Ergone vos non domum cuiusque baptizati fratris, sed domum ipsius Dei Patris, cui omnes fratres dicimus: Pater noster, qui es in coelis 11, a regno separare coelorum, aut eam sic dividere audebitis, ut aliquae mansiones eius sint in regno coelorum, aliquae autem extra regnum coelorum? Absit, absit ut qui volunt habitare in regno coelorum, in hac stultitia velint habitare vobiscum: absit, inquam, ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in regno, ipsius regiae domus pars aliqua non sit in regno.

4. Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis 12. O Domine Iesu, quomodo vadis parare locum, si iam multae mansiones sunt in domo Patris tui, ubi tecum habitabunt tui! Aut si accipis eos ad teipsum, quomodo iterum venis qui non recedis? Ista, carissimi, si breviter explicare conemur, quantum videtur hodierno satis esse sermoni, coarctata utique non clarebunt, et erit ipsa brevitas altera obscuritas: proinde hoc debitum differamus, quod opportunius vobis Patrefamilias nostro largiente reddamus.

68

TRACTATUS 68: Vado parare vobis locum (Io 14,2-4).

(Jn 14,2-4)

Ita, Domine, nos etiam tibi paras, et te nobis paras, quoniam locum paras et tibi in nobis, et in te nobis. Tu enim dixisti: Manete in me, et ego in vobis.

1. Deberi vobis, fratres carissimi, iamque esse reddendum quod distuleramus, agnoscimus, quomodo intellegi possint non esse inter se ista duo contraria, quod cum dixisset Dominus: In domo Patris mei mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum 1; ubi satis ostendit ideo se hoc illis dixisse, quia iam ibi sunt mansiones multae, et non est opus aliquam praeparare: rursus dicit. Et si abiero, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum et vos sitis 2. Quomodo vadit, et parat locum, si iam multae mansiones sunt? Si quo minus, dixisset: Vado parare. Aut si adhuc parandus est, cur non merito dixisset: Vado parare? An istae mansiones et sunt, et parandae sunt? Si quo minus enim essent, dixisset: Vado parare. Et tamen quia ita sunt ut parandae sint, non eas vadit parare sicut sunt: sed si abierit et paraverit sicut futurae sunt, iterum veniens accipiet suos ad seipsum, ut ubi est ipse, sint etiam ipsi. Quomodo ergo mansiones in domo Patris non aliae, sed ipsae, et sine dubio iam sunt sicut parandae non sunt, et nondum sunt sicut parandae sunt? Quomodo putamus, nisi quomodo etiam propheta praedicat Deum, quia fecit quae futura sunt? Non enim ait: Qui facturus est quae futura sunt, sed: Qui fecit quae futura sunt 3. Ergo et fecit ea, et facturus est ea. Nam neque facta sunt, si ipse non fecit: neque futura sunt, si ipse non fecerit. Fecit ergo ea praedestinando, facturus est operando. Sicut discipulos quando elegerit, satis indicat Evangelium; tunc utique quando: eos vocavit 4

praedestinando utique, non vocando. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit 6: elegit praedestinando ante mundi constitutionem, elegit vocando ante mundi consummationem. Sic et mansiones praeparavit et praeparat; nec alias, sed quas praeparavit, has praeparat, qui fecit quae futura sunt: quas praeparavit praedestinando, praeparat operando. Iam ergo sunt in praedestinatione: si quo minus, dixisset: Ibo et parabo, id est, praedestinabo. Sed quia nondum sunt in operatione: Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum.

Nunc iam regnum vocatur, sed adhuc convocatur.

2. Parat autem quodammodo mansiones, mansionibus parando mansores. Quippe cum dixerit: In domo Patris mei mansiones multae sunt; quid putamus esse domum Dei, nisi templum Dei? Quod autem sit, interrogetur Apostolus, et respondeat: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 7. Hoc est etiam regnum Dei, quod Filius traditurus est Patri: unde dicit idem apostolus: Initium Christus, deinde qui sunt Christi in praesentia eius: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri 8; id est, quos redemit sanguine suo, tradiderit contemplando etiam Patri suo. Hoc est regnum coelorum, de quo dicitur: Simile est regnum coelorum homini seminanti bonum semen in agro suo. Bonum autem semen, hi sunt filii regni: qui etsi nunc habent permixta zizania, mittet in fine rex ipse Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui 9. Regnum fulgebit in regno, cum regno venerit regnum, quod nunc oramus, et dicimus: Veniat regnum

tuum 10. Nunc ergo iam regnum vocatur, sed adhuc convocatur: si enim regnum non vocaretur: Colligent de regno eius omnia scandala, non diceretur. Sed nondum regnat hoc regnum. Proinde sic iam est regnum, ut cum de illo collecta fuerint omnia scandala, tunc perveniat ad regnum; ut non solum regni nomen, sed etiam regnandi habeat potestatem. Huic quippe regno ad dexteram stanti, in fine dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 11: id est, qui regnum eratis et non regnabatis, venite, regnate; ut quod in spe fueratis, etiam in re esse possitis. Haec ergo domus Dei, hoc templum Dei, hoc regnum Dei, regnumque coelorum adhuc aedificatur, adhuc fabricatur, adhuc paratur, adhuc congregatur. In illo erunt mansiones, sicut eas adhuc parat Dominus: in illo iam sunt, sicut praedestinavit iam Dominus.

3. Sed quid est quod ut praepararet abiit, cum profecto nos ipsos praepararet, quod non faciet si reliquerit? Agnosco, Domine, ut possum: nimirum illud significas, quia ut parentur istae mansiones, vivere debet iustus ex fide 12. Qui enim a Domino peregrinatur, opus habet ex fide vivere; quia per hanc ad speciem contemplandam paratur 13. Beati enim mundo

corde, quia ipsi Deum videbunt 14

. Illud in Evangelio, hoc



in Apostolorum Actibus legitur. Fides autem, qua eorum qui Deum visuri sunt, quamdiu peregrinantur, corda mundantur, quod non videt credit: nam si vides, non est fides. Credenti colligitur meritum, videnti redditur praemium. Eat ergo Dominus et paret locum; eat ne videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide vivatur. Creditus desideretur, ut desideratus habeatur: desiderium dilectionis, praeparatio est mansionis. Ita, Domine, para quod paras: nos enim tibi paras, et te nobis paras; quoniam locum paras, et tibi in nobis, et in te nobis. Tu enim dixisti: Manete in me, et ego in vobis 16. Quantum quisque fuerit particeps tui, alius minus, alius amplius, haec erit diversitas praemiorum pro diversitate meritorum: haec erit multitudo mansionum pro disparilitate mansorum; sed tamen omnium in aeternitate vivorum, et sine fine beatorum. Quid est quod vadis? quid est quod venis? Si bene te intellego, nec unde vadis nec unde venis, recedis: vadis latendo, venis apparendo. Sed nisi maneas regendo, ut proficiamus bene vivendo; quomodo parabitur locus ubi possimus manere perfruendo? Haec de verbis quae recitata sunt evangelicis, satis dicta sint, quo usque ait Dominus: Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Quid autem sit quod sequitur: Ut ubi ego sum, et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis 17; post interrogationem quae sequitur a discipulo factam, tamquam per eum et nos interrogemus, melius audiemus opportuniusque tractabimus.

69

TRACTATUS 69: Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire? (Io 14,3-

(Jn 14,3-6).

Thomas apostolus ut te interrogaret habuit te ante se, nec tamen intellegeret te nisi haberet in se; ego interrogo te quia te scio esse super me; interrogo autem in quantum possum super me effundere animam meam, ubi non sonantem et tamen docentem audiam te.

1. Nunc est dilectissimi, ut quantum valemus, intellegamus de verbis Domini posterioribus priora, et consequentibus praecedentia, in eo quod audistis apostolo Thomae interroganti esse responsum. Dixerat enim superius Dominus, cum de mansionibus loqueretur, quas et esse dixit in domo Patris sui, et ire se ut praeparet eas; ubi intelleximus et esse iam mansiones ipsas in praedestinatione, et praeparari eas cum eorum qui ibi mansuri sunt, per fidem corda mundantur, quoniam ipsa Dei domus ipsi sunt; et quid est aliud manere in domo Dei, quam esse in populo Dei, cum idem populus est in Deo, et Deus in eo? hoc ut praepararet, Dominus abiit; ut credendo in eum qui non videtur, ea quae in specie semper futura est, nunc per fidem mansio praeparetur: propter hoc ergo dixerat: Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis. Ad haec dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire? 1

Utrumque illos Dominus dixerat scire, utrumque dicit iste nescire, et locum quo itur, et viam qua itur. Sed nescit ille mentiri: ergo isti sciebant, et scire se nesciebant. Convincat eos iam scire, quod se putant adhuc usque nescire. Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita 2. Quid est, fratres? Ecce audivimus discipulum interrogantem, audivimus et magistrum docentem, et nondum capimus, etiam post vocem sonantem, sententiam latitantem. Sed quid non possumus capere? Numquid poterant ei dicere Apostoli eius cum quibus loquebatur: Nescimus te? Proinde si eum sciebant, et via ipse est, viam sciebant: si eum sciebant, et veritas ipse est, veritatem sciebant: si eum sciebant, et vita ipse est, vitam sciebant. Ecce scire convicti sunt quod se scire nesciebant.

Ibat per seipsum et ad seipsum et ad Patrem.

2. Quid igitur et nos in isto sermone non cepimus? Quid putatis, fratres mei, nisi quia dixit: Et quo vado scitis, et viam scitis? Et ecce cognovimus quod sciebant viam, quia sciebant ipsum qui est via: sed via est qua itur; numquid via est et quo itur? Utrumque autem illos dixerat scire, et quo vadit, et viam. Opus ergo erat ut diceret: Ego sum via, ut ostenderet eos qui eum scirent, viam scire quam putaverant se nescire: quid autem opus erat ut diceret: Ego sum via, et veritas, et vita, cum via cognita qua iret, restaret nosse quo iret; nisi quia ibat ad veritatem, ibat ad vitam? Ibat ergo ad seipsum, per seipsum. Et nos quo imus, nisi ad ipsum? et qua imus, nisi per ipsum? Ipse igitur ad seipsum per seipsum; nos ad ipsum per ipsum: imo vero et ad Patrem et ipse et nos. Nam et de seipso alibi dicit: Ad Patrem vado 3: et hoc loco propter nos: Nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me 4. Ac per hoc et ipse per se ipsum et ad seipsum et ad Patrem, et nos per ipsum et ad ipsum et ad Patrem. Quis haec capit, nisi qui spiritaliter sapit? Et quantum est quod hic capit, etiamsi spiritaliter sapit? Fratres, quid a me ista vobis vultis exponi? Cogitate quam excelsa sint. Videtis quid sim, video quid sitis: in omnibus nobis corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 5. Putamusne possumus dicere: Ad te levavi

animam meam, qui habitas in coelo 6

? Sed sub tanto pondere ubi ingemiscimus gravati, quomodo levabo animam meam, nisi mecum levet qui posuit pro me suam? Dicam ergo quod possum, capiat vestrum qui potest. Quo donante dico, eo donante capit qui capit, et eo donante credit qui nondum capit. Nisi enim credideritis, inquit propheta, non intellegetis 7.

3. Dic mihi, Domine meus, quid dicam servis tuis conservis meis? Thomas apostolus ut te interrogaret, habuit te ante se; nec tamen intellegeret te, nisi haberet in se: ego interrogo te, quia te scio esse super me; interrogo autem inquantum possum super me effundere animam meam, ubi non sonantem et tamen docentem audiam te. Dic mihi, obsecro, quomodo vadis ad te? Numquidnam ut venires ad nos, reliqueras te: maxime quia non a teipso venisti, sed Pater te misit? Scio quidem quod te exinanisti; sed quia formam servi accepisti 8, non quia formam Dei vel ad quam redires demisisti, vel quam reciperes amisisti: et tamen venisti, et non solum usque ad carnales oculos, verum etiam usque ad manus hominum pervenisti. Quomodo, nisi in carne? Per hanc venisti manens ubi eras, per hanc redisti non relinquens quo veneras. Si ergo per hanc venisti et redisti; per hanc procul dubio non solum nobis es qua veniremus ad te, verum etiam tibi qua venires et redires, via fuisti. Cum vero ad vitam, quod es ipse, isti; eamdem profecto carnem tuam de morte ad vitam duxisti. Aliud quippe Dei Verbum est, aliud homo: sed Verbum caro factum est, id est homo. Non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque est Christus una persona: ac per hoc quemadmodum caro cum mortua est, Christus est mortuus; et cum caro sepulta est, Christus est sepultus (sic enim corde credimus ad iustitiam, sic ore confessionem facimus ad salutem 9

); ita cum caro a morte venit ad vitam, Christus venit ad vitam. Et quia Verbum Dei Christus est, Christus est vita. Ita miro quodam et ineffabili modo, qui nunquam demisit vel amisit seipsum, venit ad seipsum. Venerat autem, ut dictum est, per carnem Deus ad homines, veritas ad mendaces: Deus enim verax, omnis autem homo mendax 10. Cum itaque ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam levavit; idem ipse, quia Verbum caro factum est, per seipsum, id est per carnem, ad veritatem, quod est ipse, remeavit. Quam quidem veritatem, quamvis inter mendaces, et in morte servavit: aliquando enim Christus fuit mortuus, sed nunquam fuit falsus.

4. Accipite quamvis diversum et longe impar exemplum, tamen utcumque ad intellegendum Deum, ex his quae propius subiecta sunt Deo. Ecce ego ipse, quantum attinet ad animum meum, cum hoc sim quod estis et vos, si taceo, apud meipsum sum: si autem loquor vobis quod intellegatis, quodammodo ad vos procedo, nec me relinquo, sed et ad vos accedo, et non recedo unde procedo. Cum autem tacuero, quodammodo ad me redeo; et quodammodo vobiscum maneo, si tenueritis quod audistis in sermone quem dico. Si hoc potest imago quam fecit Deus, quid potest non a Deo facta, sed ex Deo nata imago Dei Deus: cuius illud, quo ad nos egressus est, et in quo a nobis regressus est, corpus, non sicut meus elapsus est sonus, sed manet ibi ubi iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 11? Multa de his evangelicis verbis adhuc dici fortasse poterant et debebant: sed non sunt corda vestra spiritalibus cibis quamlibet suavibus oneranda; maxime quia spiritus promptus est, caro autem infirma 12.

70

TRACTATUS 70: Ut ubi sum ego, et vos sitis (Io 14,3-10).

(Jn 14,3-10)

Ipse est vita aeterna in qua futuri sumus, cum acceperit nos ad se; et ipsa vita aeterna quod ipse est in ipso est, ut ubi est ipse, et nos simus, hoc est, in ipso.

Ipse est vita aeterna in qua futuri sumus.

1. Verba sancti Evangelii, fratres, ita recte intelleguntur, si cum superioribus reperiuntur habere concordiam: convenire enim debent praecedentia consequentibus, quando veritas loquitur. Superius dixerat Dominus: Et si abiero, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis: deinde addiderat, et quo ego vado scitis, et viam scitis 1; nihilque aliud ostendit esse quod dixit, nisi quia ipsum sciebant. Quid ergo esset ire ad seipsum per seipsum, quod etiam discipulis praestat ut eant ad ipsum per ipsum, ut potuimus pristino sermone iam diximus. Quod itaque ait: Ut ubi ego sum, et vos sitis, ubi erant futuri nisi in ipso? Ac per hoc est etiam ipse in seipso, et ideo ibi illi ubi et ipse, id est, in ipso. Ipse est igitur vita aeterna in qua futuri sumus, cum acceperit nos ad se: et ipsa vita aeterna quod ipse est in ipso est, ut ubi est ipse, et nos simus, hoc est, in ipso. Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, et utique non aliud est vita quam habet, nisi quod est ipse qui hanc habet: sic dedit Filio habere vitam in semetipso 2, cum ipse sit eadem vita quam habet in semetipso. Numquid autem nos vita quod est ipse, hoc erimus, cum in illa vita, hoc est in ipso esse coeperimus? Non utique, quia ipse existendo vita habet vitam, et ipse est quod habet, et quod vita est in ipso, ipse est in seipso: nos autem non ipsa vita, sed ipsius vitae participes sumus, atque ita ibi erimus, ut in nobis ipsis non quod ipse est esse possimus, sed nos ipsi non vita, ipsum habeamus vitam, qui seipsum habet vitam, eo quod ipse sit vita. Denique ipse et in seipso est immutabiliter, et in Patre inseparabiliter: nos vero cum in nobis ipsis esse voluissemus, ad nos ipsos turbati sumus; unde illa vox est: Ad meipsum turbata est anima mea 3: atque in deterius commutati, neque id quod fuimus, manere potuimus. Cum autem per ipsum venimus ad Patrem, sicut ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me 4; manentes in illo, nec a Patre nos quis quam poterit separare, nec ab illo.

2. Connectens itaque consequentia praecedentibus: Si cognovistis me, inquit, et Patrem meum utique cognovistis. Hoc est quod ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Deinde subiungit: Et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum 5. Sed Philippus unus ex Apostolis, quid audierit non intellegens: Domine, inquit, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cui Dominus: Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem 6. Ecce increpat quod tanto tempore cum ipsis erat, et non cognoscebatur. Nonne ipse dixerat: Et quo ego vado scitis, et viam scitis; et se nescire dicentes, eos haec scire convicerat, addendo atque dicendo: Ego sum via, veritas et vita? Quomodo nunc dicit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? cum profecto, et quo iret, et viam scirent, non ob aliud nisi quod ipsum utique scirent? Sed facile ista solvitur quaestio, si dicamus quod eum aliqui eorum sciebant, aliqui nesciebant, atque in his qui nesciebant et Philippus erat: ut quod ait: Et quo ego vado scitis, et viam scitis, illis dixisse intellegatur qui sciebant; non Philippo cui dictum est: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? His ergo qui Filium iam noverant, etiam illud de Patre dictum est: Et

amodo cognoscetis eum, et vidistis eum; dictum est enim propter omnimodam similitudinem quae illi cum Patre est, ut ideo amodo dicerentur nosse Patrem, quia noverant similem Filium. Ergo iam sciebant Filium, etsi non omnes, certe quidam eorum quibus dicitur: Et quo vado scitis, et viam scitis: ipse est enim via. Sed Patrem nesciebant, ideo audiunt: Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis: per me utique et illum. Alius enim ego sum, alius ille. Sed ne putarent dissimilem: Et amodo, inquit, cognoscetis eum, et vidistis eum. Viderunt enim eius simillimum Filium, sed admonendi fuerant talem esse etiam Patrem quem nondum videbant, qualis est Filius quem videbant. Et ad hoc valet quod postea Philippo dicitur: Qui videt me, videt et Patrem. Non quod ipse esset Pater et Filius, quod in Sabellianis, qui vocantur etiam Patripassiani, catholica fides damnat: sed quod tam similes sint Pater et Filius, ut qui unum noverit, ambos noverit. Solemus enim de simillimis duobus ita loqui eis qui unum illorum vident, et qualis est alius volunt nosse, ut dicamus: Vidistis istum, illum vidistis. Sic ergo dictum est: Qui me videt, videt et Patrem: non utique ut ipse sit Pater qui Filius, sed quod a Patris similitudine in nullo prorsus discrepet Filius. Nam nisi duo essent Pater et Filius, non dictum esset: Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis. Utique enim, quia nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me; si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis: quoniam ego per quem venitur ad Patrem, perducam vos ad eum, ut ipsum etiam cognoscatis. Sed quoniam illi sum omnino simillimus, amodo cognoscetis eum, cum cognoscitis me: et vidistis eum, si oculis cordis vidistis me.

3. Quid ergo est quod dicis, Philippe: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem. Quod si ad te multum est hoc videre, saltem quod non vides hoc crede. Quomodo enim dicis, inquit: Ostende nobis Patrem? Si me vidisti qui omnimodo similis sum, vidisti illum cui similis sum. Quod si videre non potes, non saltem credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Poterat hic dicere Philippus: Video quidem te, et credo simillimum esse Patri; sed numquid arguendus et obiurgandus est qui cum similem videt, etiam illum cui similis est vult videre? Similem quidem novi, sed adhuc alterum sine altero novi; non mihi sufficit, nisi et illum cuius est iste similis noverim. Ostende itaque nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed ideo magister discipulum arguebat, quoniam cor postulantis videbat. Tamquam enim melior esset Pater quam Filius, ita Philippus Patrem nosse cupiebat: et ideo nec Filium sciebat, quo melius esse aliquid credebat. Ad hunc sensum corrigendum dictum est: Qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Video quomodo tu dicas: non alterum quaeris videre similem, sed illum putas esse meliorem. Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? 7 Cur in similibus distantiam cupis cernere? cur inseparabiles separatim desideras nosse? Deinde non ad solum Philippum, sed ad eos pluraliter loquitur, quae non sunt in angustias coarctanda, ut adiuvante ipso diligentius exponantur.

71

TRACTATUS 71: Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet (Io 14,10-14).

(Jn 14,10-14). Non se extollat servus supra Dominum, et discipulus +supra magistrum; maiora quam ipse faciet, dicit eos esse facturos; sed in eis vel per eos se faciente, non ipsi tamquam ex seipsis.

1. Audite auribus, accipite mentibus, dilectissimi, loquentibus quidem nobis, sed ipso docente qui non recedit a nobis. Dominus dicit, quod modo cum legeretur audistis: Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens ipse facit opera 1. Ergo et verba opera sunt? Plane ita est. Nam profecto qui proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. Sed quid est, a meipso non loquor, nisi, a meipso non sum qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. Pater enim Deus non est de aliquo, Filius autem Deus est quidem Patri aequalis, sed de Patre Deo. Ideo ille Deus, sed non de Deo; et lumen, sed non de lumine: iste vero Deus de Deo, lumen de lumine.

2. Nam in his duabus sententiis, una qua dictum est: Non a meipso loquor: alia qua dictum est: Pater autem in me manens, ipse facit opera: singulas tenentes, diversi nobis adversantur haeretici, qui non ex una parte, sed in contraria conantes, a via veritatis exorbitant. Ariani quippe dicunt: Ecce inaequalis est Patri Filius, a seipso non loquitur. Dicunt Sabelliani contra, id est Patripassiani: Ecce qui Pater est ipse et Filius; quid enim est: Pater in me manens, ipse facit opera, nisi, in me maneo ego qui facio? Contraria dicitis: sed non eo modo sicut est falsum contrarium vero, sed sicut sunt inter se duo falsa contraria. Errando in diversa istis, in medio est via quam reliquistis. Inter vos ipsos longiore intervallo separati estis, quam ab ipsa via cuius desertores estis. Vos hinc, vos autem illinc, huc venite: alteri ad alteros transire nolite, sed hinc atque illinc ad nos veniendo, invicem vos invenite. Sabelliani, agnoscite quem praetermittitis; Ariani, aequate quem subditis, et in via vera nobiscum ambulabitis. Est enim quod invicem ex vobis alteri ex alteris admoneri utrique debeatis. Audi, sabelliane: usque adeo non ipse Pater, sed alter est Filius, ut eum arianus inaequalem asserat Patri. Audi, ariane: usque adeo Filius aequalis est Patri, ut sabellianus eumdem esse dicat et Patrem. Tu adde quem tollis, tu adimple quem minuis, et nobiscum ambo consistitis: quia nec tu tollis, nec tu minuis eum qui et alter est a Patre, ut convincas sabellianum, et aequalis Patri, ut convincas arianum. Utrisque enim clamat: Ego et Pater unum sumus 2. Quod ait, unum, audiant Ariani; quod ait, sumus, audiant Sabelliani: et nec illi aequalem, nec illi alterum negando sint vani. Si ergo quoniam dixit: Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor, propterea putatur usque adeo imparis potestatis, ut non quod ipse vult faciat; audiatur quod dixit: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat 3. Item si quoniam dixit: Pater in me manens, ipse facit opera, propterea putatur non alius esse Pater, alius ipse; audiatur quod dixit: Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit 4; et intellegatur non bis unus, sed duo unum. Verum quia sic aequalis alter alteri, ut tamen alter ex altero, ideo non loquitur a semetipso, quia non est a seipso: et ideo Pater in illo manens facit opera ipse, quia per quem et cum quo facit, non est nisi ab ipso. Denique adiungit, et dicit: Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite 5. Antea solus Philippus arguebatur, nunc autem non ibi eum solum fuisse qui esset arguendus ostenditur. Propter opera, inquit, ipsa credite quia ego in Patre, et Pater in me est: neque enim si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus.

Maiora opera seipsum facturum esse promittit.

3. Sed quid est quod sequitur: Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet; quia ego ad Patrem vado: et quaecumque petieritis in nomine meo, haec faciam. Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam 6. Ergo et illa maiora opera seipsum facturum esse promisit. Non se extollat servus supra Dominum, et discipulus supra magistrum 7: maiora quam ipse facit, dicit eos esse facturos; sed in eis vel per eos se faciente, non ipsis tamquam ex seipsis. Ei quippe cantatur: Diligam te, Domine, virtus mea 8. Sed quae sunt tandem ista maiora? An forte quod aegros ipsis transeuntibus, etiam eorum umbra sanabat 9

? Maius est enim ut sanet umbra quam fimbria 10. Illud per se, hoc per ipsos; sed tamen utrumque ipse. Verumtamen quando ista dicebat, verborum suorum opera commendabat: sic enim dixerat: Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens, ipse facit opera. Quae opera tunc dicebat, nisi verba quae loquebatur? Audiebant et credebant illi, et eorumdem verborum fructus erat fides illorum: verumtamen evangelizantibus discipulis, non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt; haec sunt sine dubitatione maiora. Nec tamen ait: Maiora horum facietis, ut solos Apostolos ea putaremus esse facturos; sed: Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. Itane quicumque credit in Christum, facit quae Christus, vel maiora quam Christus? Non praetereunter ista tractanda sunt, nec debent festinatione praecipitari; sed ea cogit concludendus iam sermo iste differri.

72

TRACTATUS 72: Maiora faciet; quia ego vado ad Patrem (Io 14,12-14).

(Jn 14,12-14)

Maiora facere per eum - qui credit in eum - quam praeter eum, non defectio, sed dignatio.

1. Quid sibi velit, et quomodo accipiendum sit quod Dominus ait: Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet 1, non est facile comprehendere: et cum hoc ad intellegendum difficillimum sit, adiecit aliud difficilius: Et maiora horum faciet. Quid est hoc? Qui faceret opera quae Christus fecit, non inveniebamus; qui etiam maiora faciet, inventuri sumus? Sed dixeramus sermone pristino quia maius fuit umbrae suae transitu, quod discipuli fecerunt 2, quam fimbriae suae tactu, quod ipse Dominus fecit 3, sanare languentes; et quia plures Apostolis, quam ipso per os proprium praedicante Domino crediderunt: ut haec viderentur opera intellegenda esse maiora: non quo maior esset Magistro discipulus, vel Domino servus, vel adoptatus Unigenito, vel homo Deo; sed quod per illos ipse dignaretur eadem maiora facere, qui dicit illis alio loco: Sine me nihil potestis facere 4. Ipse quippe, ut alia emittam, quae sunt innumerabilia, sine ipsis fecit eos, sine ipsis fecit hunc mundum; et quia homo etiam ipse fieri dignatus est, sine ipsis fecit et seipsum. Quid autem illi sine ipso, nisi peccatum? Denique et hic id quod de hac re poterat nos movere, mox abstulit: cum enim dixisset: Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet; continuo secutus adiunxit: Quia ego ad Patrem vado, et quaecumque petieritis, in nomine meo, haec faciam 5. Qui dixerat faciet, post ait faciam; tamquam diceret: Non vobis impossibile hoc videatur: non enim poterit esse maior me qui credit in me, sed ego facturus sum et tunc maiora quam nunc; maiora per eum qui credit in me, quam praeter eum per me: ego tamen ipse praeter eum, ego ipse per eum: sed quando praeter eum, non faciet ipse; quando autem per eum, quamvis non per semetipsum, faciet et ipse. Porro autem maiora facere per eum quam praeter eum, non est defectio, sed dignatio. Quid enim retribuant servi Domino, pro omnibus quae retribuit eis? 6 Quandoquidem inter caetera bona etiam hoc eis donare dignatus est, ut maiora faceret per illos quam praeter illos. Nonne ab ore illius dives ille tristis abscessit, quando vitae aeternae consilium quaesivit 7

? Audivit, abiecit: et tamen postea quod ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi, cum loqueretur per discipulos magister bonus; contemptibilis ei quem divitem per seipsum monuit, amabilis eis quos ex divitibus pauperes per pauperes fecit. Ecce maiora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus.

Ipsum credere in Christum, opus est Christi.

2. Verum hoc adhuc movet, quod haec maiora per Apostolos fecit: non autem ipsos tantum significans ait: Opera quae ego facio et vos facietis, et maiora horum facietis: sed omnes ad suam familiam pertinentes intellegi volens: Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. Si ergo qui credit faciet, non credit utique qui non faciet: sicuti est: Qui diligit me, mandata mea custodit 8; unde profecto qui non custodit, non diligit. Item alio loco: Qui audit, inquit, verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificat domum suam supra petram 9: qui ergo non est similis huic viro prudenti, procul dubio aut verba haec audit et non facit, aut omnino nec audit. Qui credit, inquit, in me, licet

moriatur, vivet 10: qui ergo non vivet, non utique credit. Tale etiam hoc est: Qui credit in me, faciet: non utique credit qui non faciet. Quid est hoc, fratres? Numquid inter credentes in Christum non est computandus, qui non fecerit opera maiora quam Christus? Durum est, absurdum est, ferri non potest: non toleratur nisi intellegatur. Apostolum igitur audiamus: Credenti, inquit, in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 11. In hoc opere faciamus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi. Hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo iam, et intellege: Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet: prius ego facio, deinde et ipse faciet; quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio iustus fiat?

3. Et maiora horum faciet. Quorum, obsecro? Numquidnam omnium operum Christi maiora facit, qui cum timore et tremore suam ipsius salutem operatur 12? Quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus maius hoc esse dixerim, quam est coelum et terra, et quaecumque cernuntur in coelo et in terra. Et coelum enim et terra transibit 13; praedestinatorum autem, id est eorum quos praescit, salus et iustificatio permanebit. In illis tantum opera Dei, in his autem etiam est imago Dei. Sed et in coelis, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli opera sunt Christi; numquid etiam his operibus maiora facit, qui operante in se Christo, cooperatur aeternam salutem ac iustificationem suam? Non hic audeo praecipitare sententiam: intellegat qui potest, iudicet qui potest, utrum maius sit iustos creare quam impios iustificare. Certe enim si aequalis est utrumque potentiae, hoc maioris est misericordiae. Hoc est enim magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in Spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria 14. Sed omnia opera Christi intellegere ubi ait: Maiora horum faciet, nulla nos necessitas cogit. Horum enim forsitan dixit, quae in illa hora faciebat: tunc autem verba fidei faciebat, et de his operibus fuerat praelocutus dicens: Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens, ipse facit opera 15. Tunc igitur verba eius erant opera eius. Et utique minus est verba iustitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios iustificare, quod ita facit in nobis, ut faciamus et nos. Restat inquirere quomodo accipiendum sit: Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Propter multa enim quae petunt fideles eius, nec accipiunt, non parva hinc exoritur quaestio: sed quoniam sermo iste iam claudendus est, ei considerandae atque tractandae tribuatur saltem parva dilatio.


Aug - in Ioannis 67