Aug - in Ioannis 5

5

TRACTATUS 5: Ego nesciebam eum... (Io 1,33).

(Jn 1,33)

Ut daretur nobis a Domino exemplum humilitatis, ad percipiendam salutem baptismatis, Christus suscepit quod ei opus non erat, sed propter nos opus erat.

1. Sicut Dominus voluit, ad diem promissionis nostrae pervenimus: praestabit etiam hoc, ut ad ipsius promissionis redditionem pervenire possimus. Tunc enim ea quae dicimus, et nobis et vobis si utilia sunt, ab ipso sunt: quae autem ab homine sunt, mendacia sunt; sicut ipse dixit Dominus noster Iesus Christus: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur 1. Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem homo habet veritatis atque iustitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, et in hac peregrinatione interim consolati, ne deficiamus in via, venire ad eius requiem satietatemque possimus. Si ergo qui loquitur mendacium, de suo loquitur; qui loquitur veritatem, de Dei loquitur. Verax Ioannes, veritas Christus; verax Ioannes, sed omnis verax a veritate verax est: si ergo verax est Ioannes, et verax esse homo non potest, nisi a veritate; a quo erat verax, nisi ab eo qui dixit: Ego sum veritas 2? Non ergo, posset dicere, aut veritas contra veracem, aut verax contra veritatem. Veracem veritas misit; et ideo verax erat, quoniam a veritate missus erat. Si veritas Ioannem miserat, Christus eum miserat. Sed quod Christus cum Patre facit, Pater facit: et quod Pater cum Christo facit, Christus facit. Nec seorsum Pater aliquid facit sine Filio; nec seorsum aliquid Filius sine Patre: inseparabilis caritas, inseparabilis unitas, inseparabilis maiestas, inseparabilis potestas, secundum haec verba quae ipse posuit: Ego et Pater unum sumus 3. Quis ergo misit Ioannem? Si dicamus, Pater, verum dicimus; si dicamus, Filius, verum dicimus: manifestius autem ut dicamus, Pater et Filius. Quem misit autem Pater et Filius, unus Deus misit; quia Filius dixit: Ego et Pater unum sumus. Quomodo ergo nesciebat eum a quo missus est? Dixit enim: Ego nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit. Interrogo Ioannem: Qui te misit baptizare in aqua, quid tibi dixit? Super quem videris Spiritum descendentem, sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto 4. Hoc tibi, o Ioannes, dixit qui te misit? Manifestum quia hoc. Quis ergo te misit? Forte Pater. Verus Deus Pater, et veritas Deus Filius: si Pater sine Filio te misit, Deus sine veritate te misit: si ideo autem verax es, quia veritatem loqueris, et ex veritate loqueris; non te misit Pater sine Filio, sed simul te misit pater et Filius: si ergo et Filius te misit cum Patre, quomodo nesciebas eum a quo missus es? Quem videras in veritate, ipse te misit ut agnosceretur in carne, et dixit: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto.

2. Hoc audivit Ioannes, ut nosset eum quem non noverat, an ut plenius nosset quem iam noverat? Si enim omni ex parte non nosset, non venienti ad fluvium ut baptizaretur diceret: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 5 noverat ergo. Quando autem columba descendit? Iam baptizato Domino, et ab aqua ascendente. At si ille qui eum misit, dixit: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto; et non noverat eum, sed columba descendente cognovit eum; columba vero tunc descendit, quando Dominus ab aqua ascendit; tunc autem cognoverat Ioannes Dominum, quando ad eum Dominus ad aquam veniebat: manifestatur nobis quia Ioannes secundum aliquid noverat, secundum aliquid nondum noverat Dominum. Nisi autem hoc intellexerimus, mendax erat. Quomodo erat verax agnoscens, qui dicit: Tu ad me venis baptizari, et ego a te debeo baptizari? Verax est cum hoc dicit? Et quomodo rursus verax est cum dicit: Ego non noveram eum; sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? Innotuit per columbam Dominus, non ei qui se non noverat, sed ei qui in eo aliquid noverat, aliquid non noverat. Nostrum est ergo quaerere quid in eo Ioannes nondum noverat, et per columbam didicit.

Ab eo implenda erat humilitas.

3. Quare missus est Ioannes baptizans? Iam memini me quantum potui dixisse Caritati vestrae. Si enim baptismus Ioannis necessarius erat saluti nostrae; et modo debuit exerceri. Non enim modo non salvantur homines, aut non modo plures salvantur, aut alia tunc salus erat, et alia modo. Si mutatus est Christus, mutata est et salus: si salus in Christo est, et idem ipse Christus est, eadem nobis salus est. Sed quare missus est Ioannes baptizans? Quia oportebat baptizari Christum. Quare oportebat baptizari Christum? Quare oportuit nasci Christum? quare oportuit crucifigi Christum? Si enim viam humilitatis demonstraturus advenerat, et seipsum facturus ipsam humilitatis viam; in omnibus ab eo implenda erat humilitas. Auctoritatem dare baptismo suo hinc dignatus est, ut cognoscerent servi quanta alacritate deberent currere ad baptismum Domini, quando ipse non dedignatus est suscipere baptismum servi. Donatum enim erat hoc Ioanni, ut ipsius baptismus diceretur.

4. Hoc attendat, et distinguat, et noverit Caritas vestra. Baptismus quem accepit Ioannes, baptismus Ioannis dictus est: solus tale donum accepit: nullus ante illum iustorum, nullus post illum, ut acciperet baptismum, qui baptismus illius diceretur. Accepit quidem; non enim a se posset aliquid: si enim a se quis loquitur, mendacium de suo loquitur 6. Et unde accepit, nisi a Domino Iesu Christo? Ab illo ut baptizare posset accepit, quem postea baptizavit. Nolite mirari: sic enim hoc fecit Christus in Ioanne, quomodo quiddam fecit in matre. De Christo enim dictum est: Omnia per ipsum facta sunt 7: si omnia per ipsum, et Maria per ipsum facta est, de qua postea natus est Christus. Intendat Caritas vestra: Quomodo creavit Mariam, et creatus est per Mariam; sic dedit baptismum Ioanni, et baptizatus est a Ioanne.

5. Ad hoc ergo accepit baptismum a Ioanne, ut accipiens quod inferius erat ab inferiore, ad id quod superius erat hortaretur inferiores. Sed quare non solus ipse baptizatus est a Ioanne, si ad hoc missus erat Ioannes, per quem baptizaretur Christus, ut pararet viam Domino, id est ipsi Christo? Et hoc iam diximus; sed commemoramus, quia necessarium est praesenti quaestioni. Si solus Dominus noster Iesus Christus baptizatus esset baptismate Ioannis: tenete quod dicimus; non tantum valeat saeculum, ut deleat e cordibus vestris quod ibi scripsit Spiritus Dei; non tantum valeant spinae curarum, ut effocent semen quod seminatur in vobis: quare enim cogimur eadem repetere, nisi quia de memoria cordis vestri securi non sumus? si ergo solus Dominus baptizatus esset baptismo Ioannis, non deessent qui sic eum haberent, ut putarent baptismum Ioannis maiorem esse, quam est baptismus Christi. Dicerent enim: Usque adeo illud baptisma maius est, ut solus Christus eo baptizari meruisset. Ergo ut daretur nobis a Domino exemplum humilitatis, ad percipiendam salutem baptismatis, Christus suscepit quod ei opus non erat, sed propter nos opus erat. Et rursus, ne hoc ipsum quod accepit a Ioanne Christus, praeponeretur baptismati Christi, permissi sunt et alii baptizari a Ioanne. Sed qui baptizati sunt a Ioanne, non eis suffecit: baptizati sunt enim baptismo Christi; quia non baptismus Christi erat baptismus Ioannis. Qui accipiunt baptismum Christi, baptismum Ioannis non quaerunt: qui acceperunt baptismum Ioannis, baptismum Christi quaesierunt. Ergo Christo suffecit baptismus Ioannis. Quomodo non sufficeret, quando nec ipse erat necessarius? Illi enim nullus baptismus erat necessarius; sed ad hortandos nos ad baptismum suum, suscepit baptismum servi. Et ne praeponeretur baptismus servi baptismo Domini, baptizati sunt alii baptismate conservi. Sed qui baptizati sunt baptismate conservi, oportebat ut baptizarentur baptismate Domini: qui autem baptizantur baptismate Domini, non opus habent baptismate conservi.

Ministerium et potestas.

6. Quoniam ergo acceperat Ioannes baptismum, qui proprie Ioannis diceretur; Dominus autem Iesus Christus noluit baptismum suum alicui dare, non ut nemo baptizaretur baptismo Domini, sed ut semper ipse Dominus baptizaret: id actum est, ut et per ministros Dominus baptizaret, id est, ut quos ministri Domini baptizaturi erant, Dominus baptizaret, non illi. Aliud est enim baptizare per ministerium, aliud baptizare per potestatem. Baptisma enim tale est, qualis est ille in cuius potestate datur; non qualis est ille per cuius ministerium datur. Talis erat baptismus Ioannis, qualis Ioannes: baptismus iustus tamquam iusti, tamen hominis; sed qui acceperat a Domino istam gratiam, et tantam gratiam, ut dignus esset praeire iudicem, et eum digito ostendere, et implere vocem prophetiae illius: Vox clamantis in deserto, parate viam Domino 8. Tale autem baptisma Domini, qualis Dominus: ergo baptisma Domini divinum, quia Dominus Deus.

7. Potuit autem Dominus Iesus Christus, si vellet, dare potestatem alicui servo suo, ut daret baptismum suum tamquam vice sua, et transferre a se baptizandi potestatem, et constituere in aliquo servo suo, et tantam vim dare baptismo translato in servum, quantam vim haberet baptismus datus a Domino. Hoc noluit ideo, ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptizatos agnoscerent. Noluit ergo servum ponere spem in servo. Ideoque clamabat Apostolus, cum videret homines volentes ponere spem in seipso: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 9

Baptizavit ergo Paulus tamquam minister, non tamquam ipsa potestas: baptizavit autem Dominus tamquam potestas. Intendite. Et potuit hanc potestatem servis dare, et noluit. Si enim daret hanc potestatem servis, id est, ut ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quot essent servi; ut quomodo dictum est baptisma Ioannis, sic diceretur baptisma Petri, sic baptisma Pauli, sic baptisma Iacobi, baptisma Thomae, Matthaei, Bartholomaei: illud enim baptisma Ioannis dictum est. Sed forte aliquis resistit, et dicit: Proba nobis quia illud baptisma Ioannis dictum est. Probabo, ipsa Veritate dicente, quando interrogavit Iudaeos: Baptisma Ioannis unde est? de coelo, an ex hominibus? 10.

Ergo ne tot baptismata dicerentur, quot essent servi qui baptizarent accepta potestate a Domino; sibi tenuit Dominus baptizandi potestatem, servis ministerium dedit. Dicit se servus baptizare; recte dicit, sicut Apostolus dicit: Baptizavi autem et Stephanae domum 11: sed tamquam minister. Ideo si sit et malus, et contingat illi habere ministerium, et si eum homines non norunt, et Deus cum novit: permittit Deus baptizari per eum, qui sibi tenuit potestatem.

8. Hoc autem Ioannes non noverat in Domino. Quia Dominus erat, noverat; quia ab ipso debebat baptizari, noverat: et confessus est quia veritas erat ille, et ille verax missus a veritate; hoc noverat. Sed quid in eo non noverat? Quia sibi retenturus erat baptismatis sui potestatem, et non eam transmissurus et translaturus in aliquem servum: sed sive baptizaret in ministerio servus bonus, sive baptizaret in ministerio servus malus, non sciret se ille qui baptizaretur baptizari, nisi ab illo qui sibi tenuit baptizandi potestatem. Et ut noveritis, fratres, quia hoc in illo non noverat Ioannes, et hoc didicit per columbam: Dominum enim noverat, sed eum baptizandi sibi potestatem retenturum, et nulli servo eam daturum, nondum noverat; secundum hoc dixit: Et ego nesciebam eum. Et ut noveritis quia ibi hoc didicit, attendite sequentia: Sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super eum, ipse est. Quid ipse est?

Dominus. Sed iam noverat Dominum. Ergo putate huc usque dixisse Ioannem: Ego non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit. Quaerimus quid dixerit? Sequitur: Super quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super eum. Non dico sequentia; interim attendite: Super quem videris Spiritum descendentem, tamquam columbam, et manentem super eum, ipse est. Sed quid ipse est? quid me voluit per columbam docere qui me misit? Quia ipse erat Dominus? Iam noveram a quo missus eram: iam noveram eum cui dixi: Tu ad me venis baptizari? ego a te debeo baptizari: usque adeo ergo noveram Dominum, ut ego ab eo vellem baptizari, non ut a me ipse baptizaretur: et tunc mihi dixit: Sine modo; impleatur omnis iustitia 12; pati veni, baptizari non venio? impleatur omnis iustitia, ait mihi Deus meus; impleatur omnis iustitia, doceam plenam humilitatem: novi superbientes in futuro populo meo, novi aliquos in aliqua excellentiori gratia futuros homines, ut cum viderint idiotas aliquos baptizari, illi quia meliores sibi videntur, sive continentia, sive eleemosynis, sive doctrina, dedignentur isti fortasse accipere quod illi inferiores acceperunt; oportet ut sanem eos, ut non dedignentur venire ad baptisma Domini, quia ego veni ad baptisma servi.

Nemo apostolorum dixit: baptisma meus.

9. Iam ergo hoc noverat Ioannes, et noverat Dominum. Quid ergo docuit columba? quid

voluit per columbam, id est, per Spiritum sanctum sic venientem docere, qui miserat eum, cui ait: Super quem videris Spiritum descendentem, tamquam columbam, et manentem super eum, ipse est? Quis ipse est? Dominus. Novi. Sed numquid hoc iam noveras, quia Dominus iste baptizandi habens potestatem, eam potestatem nulli servo daturus est, sed sibi eam retenturus est, ut omnis qui baptizatur per servi ministerium, non imputet servo, sed Domino? numquid hoc iam noveras? Non hoc noveram: adeo quid mihi dixit? Super quem videris Spiritum descendentem tamquam columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ait: Ipse est Dominus; non ait, ipse est Christus; non ait, ipse est Deus; non ait, ipse est Iesus; non ait, ipse est qui natus est de Virgine Maria, posterior te, prior te: non ait hoc; iam enim hoc noverat Ioannes. Sed quid non noverat? Tantam potestatem Baptismi ipsum Dominum habiturum et sibi retenturum, sive praesentem in terra, sive absentem corpore in coelo et praesentem maiestate, sibi retenturum Baptismi potestatem: ne Paulus diceret: Baptismus meus; ne Petrus diceret: Baptismus meus. Ideo videte, intendite voces Apostolorum. Nemo Apostolorum dixit: Baptismus meus. Quamvis unum omnium esset Evangelium, tamen invenis dixisse: Evangelium meum: non invenis dixisse: Baptisma meum.

10. Hoc ergo didicit Ioannes, fratres mei. Quod didicit Ioannes per columbam, discamus et nos. Non enim columba Ioannem docuit, et Ecclesiam non docuit, cui Ecclesiae dictum est: Una est columba mea 13. Columba doceat columbam; noverit columba quod Ioannes didicit per columbam. Spiritus sanctus in specie columbae descendit. Hoc autem quod discebat Ioannes in columba, quare in columba didicit? Oportebat enim ut disceret: nec hoc forte oportebat, nisi ut per columbam disceret. Quid dicam de columba, fratres mei? aut quando mihi sufficit facultas vel cordis vel linguae, dicere quomodo volo? Et forte non digne volo quomodo dicendum est; nec si tamen possum dicere quomodo volo: quanto minus quomodo dicendum est? Ego a meliore hoc audire vellem, non vobis dicere.

11. Discit Ioannes eum quem noverat: sed in eo discit in quo eum non noverat; in quo noverat non discit. Et quid noverat? Dominum. Quid non noverat? Potestatem dominici baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum: potestatem a Domino in neminem, ministerium et in bonos et in malos. Non exhorreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus? Quid te impedit malitiosus praeco, si est benevolus iudex? Ioannes didicit per columbam hoc. Quid est quod didicit? Ipse repetat: Ipse mihi dixit, inquit: Super quem videris Spiritum descendentem, tamquam columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ergo te decipiant, o columba, seductores, qui dicunt: Nos baptizamus. Columba, agnosce quid docuit columba. Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Per columbam discitur quia hic est; et tu eius potestate putas te baptizari, cuius ministerio baptizaris? Si hoc putas, nondum es in corpore columbae; et si non es in corpore columbae, non mirandum quia simplicitatem non habes. Simplicitas enim maxime per columbam designatur.

12. Quare per simplicitatem columbae didicit Ioannes, quia hic est qui baptizat in Spiritu sancto, fratres mei, nisi quia columbae non erant qui Ecclesiam dissipaverunt? Accipitres erant, milvi erant. Non laniat columba. Et vides illos invidiam nobis facere, quasi de persecutionibus quas passi sunt. Corporales quidem passi quasi persecutiones, cum essent flagella Domini manifeste dantis disciplinam ad tempus, ne damnet in aeternum, si eam non cognoverint, seque correxerint. Illi vero persequuntur Ecclesiam, qui dolis persequuntur; illi gravius cor feriunt, qui linguae gladio feriunt; illi acerbius sanguinem fundunt, qui Christum, quantum in ipsis est, in homine occidunt. Perterriti videntur quasi iudicio potestatum. Quid tibi facit potestas, si bonus es? Si autem malus es, time potestatem: Non enim frustra gladium portat 14, dicit Apostolus. Tuum gladium noli educere, quo percutis Christum. Christiane, quid tu persequeris in christiano? quid in te persecutus est imperator? Carnem persecutus est; tu in christiano spiritum persequeris. Non occidis tu carnem. Et tamen nec carni parcunt: quotquot potuerunt caedendo necaverunt; nec suis nec alienis pepercerunt. Notum est hoc omnibus. Invidiosa est potestas, quia legitima est: invidiose facit, qui iure facit: sine invidia facit, qui praeter leges facit. Attendat unusquisque vestrum, fratres mei, quid habeat christianus. Quod homo est, commune cum multis: quod christianus est, secernitur a multis; et plus ad illum pertinet quod christianus, quam quod homo. Nam quod christianus, renovatur ad imaginem Dei, a quo homo factus est ad imaginem Dei 15: quod autem homo, posset et malus, posset et paganus, posset et idololatra. Hoc tu persequeris in christiano, quod melius habet: hoc enim illi vis auferre unde vivit. Vivit enim temporaliter secundum spiritum vitae, quo corpus animatur; vivit autem ad aeternitatem secundum Baptisma quod accepit a Domino: hoc illi vis tollere, quod accepit a Domino; hoc illi vis tollere unde vivit. Latrones eos quos volunt exspoliare, sic volunt, ut ipsi plus habeant, et illi nihil habeant: tu et tollis huic, et apud te non erit plus; non enim plus tibi fit, quia huic tollis. Sed vere hoc faciunt, quod hi qui tollunt animam; et alteri tollunt, et ipsi duas animas non habent.

Hic est qui baptizat.

13. Quid ergo vis auferre? Unde tibi displicet quem vis rebaptizare? Dare non potes quod iam habet, sed facis negare quod habet. Quid acerbius faciebat paganus, persecutor Ecclesiae? Exserebantur gladii adversus martyres, emittebantur bestiae, ignes admovebantur: utquid ista? Ut diceret qui ista patiebatur: Non sum christianus. Quid doces tu eum quem vis rebaptizare, nisi ut primo dicat: Non sum christianus? Ad quod aliquando persecutor proferebat flammam, ad hoc tu producis linguam: seducendo facis quod ille occidendo non fecit. Et quid est quod daturus es, et cui daturus es? Si tibi verum dicat, et non seductus a te mentiatur, dicturus est: Habeo. Interrogas: Habes Baptisma? Habeo, dicit. Quamdiu habeo dicit, inquis, non sum daturus. Et noli dare: quod enim vis dare, haerere in me non potest; quia quod accepi, auferri a me non potest. Sed tamen exspecta; videam quid me vis docere. Dic, inquit, primo: Non habeo. Sed hoc habeo: si dixero: Non habeo, mentior; quod enim habeo, habeo. Non habes, inquit. Doce quia non habeo. Malus tibi dedit. Si malus Christus, malus mihi dedit. Non, inquit, malus Christus: sed non tibi Christus dedit. Quis ergo mihi dedit? responde: ego me a Christo scio accepisse. Dedit tibi, inquit, sed traditor nescio quis, non Christus. Videro quis fuerit minister, videro quis fuerit praeco; de officiali non disputo, iudicem attendo: et forte quod obicis officiali, mentiris: sed nolo discutere; causam officialis sui cognoscat Dominus amborum: forte si exigam ut probes, non probas; imo mentiris: probatum est te probare non potuisse: sed non ibi pono causam meam, ne cum studiose coepero defendere homines innocentes, putes me spem meam vel in hominibus innocentibus posuisse: fuerint homines qualeslibet, ego a Christo accepi, ego a Christo baptizatus sum. Non, inquit, sed ille episcopus te baptizavit, et ille episcopus illis communicat. A Christo sum baptizatus, ego novi. Unde nosti? Docuit me columba quam vidit Ioannes. O milve male, non me dilanias a visceribus columbae: in columbae membris numeror; quia quod columba docuit, hoc novi. Tu mihi dicis: Ille te baptizavit, aut ille te baptizavit; per columbam mihi et tibi dicitur: Hic est qui baptizat: cui credo, milvo, an columbae?

14. Certe tu mihi dic, ut per illam lucernam confundaris, qua confusi sunt et priores inimici, pares tui pharisaei, qui cum interrogarent Dominum, in qua potestate ista faceret: Interrogabo et ego vos, inquit, istum sermonem: Dicite mihi: Baptisma Ioannis unde est? de coelo an ex hominibus? Et illi qui praeparabant iaculari dolos, irretiti sunt quaestione, coeperunt volvere apud semetipsos, et dicere: Si dixerimus quia de coelo est, dicturus est nobis: Quare non credidistis ei? 16 Ioannes enim dixerat de Domino: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 17. Quid ergo quaeritis, in qua potestate facio? O lupi, in potestate Agni facio quod facio. Sed ut nossetis Agnum, quare non credidistis Ioanni, qui dixit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi? Scientes ergo illi quid dixisset Ioannes de Domino, dixerunt apud se: Si dixerimus quia de coelo est baptismus Ioannis, dicet nobis: Quare ergo non credidistis ei? Si dixerimus quia ex hominibus est, lapidabimur a populo; quia prophetam habent Ioannem. Hinc timebant homines, hinc veritatem fateri confundebantur. Tenebrae tenebras responderunt, sed a luce superatae sunt. Quid enim responderunt? Nescimus: quod sciebant, dixerunt, nescimus. Et Dominus, nec ego vobis dico, inquit, in qua potestate ista facio 18. Et confusi sunt primi inimici. Unde? De lucerna. Quis erat lucerna? Ioannes. Probamus quia lucerna erat? Probamus. Dominus enim dicit: Ille erat lucerna ardens et lucens 19. Probamus quia et de ipso confusi sunt inimici? Psalmum audi: Paravi, inquit, lucernam Christo meo; inimicos eius induam confusione 20.

Donum Christi non contaminatur.

15. Adhuc in huius vitae tenebris ad lucernam fidei ambulamus: teneamus et nos lucernam Ioannem, confundamus et inde inimicos Christi; imo ipse confundat inimicos suos per lucernam suam. Interrogemus et nos quod Dominus Iudaeos, interrogemus et dicamus: Baptisma Ioannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Quid dicturi sunt, videte, si non et ipsi tamquam inimici de lucerna confunduntur. Quid dicturi sunt? Si dixerint: Ex hominibus; et ipsi sui eos lapidabunt: si autem dixerint: De coelo; dicamus eis: Quare ergo non credidistis ei? Dicunt fortasse: Credimus ei. Quomodo ergo dicitis quia vos baptizatis, et Ioannes dicit: Hic est qui baptizat? Sed ministros, inquiunt, tanti iudicis iustos oportet esse, per quos baptizatur. Et ego dico, et omnes dicimus, quia iustos oportet esse tanti iudicis ministros: sint ministri iusti, si volunt; si autem noluerint esse iusti qui cathedram Moysi sedent, securum me fecit magister meus, de quo Spiritus eius dixit: Hic est qui baptizat. Quomodo securum me fecit? Scribae, inquit, et pharisaei cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 21. Si fuerit minister iustus, computo illum cum Paulo, computo illum cum Petro; cum istis computo iustos ministros: quia vere iusti ministri gloriam suam non quaerunt; ministri enim sunt, pro iudicibus haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt: ergo computo cum Paulo iustum ministrum. Quid enim dicit Paulus? Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 22. Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo computatur: sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. Puta quia ipse lapideus est, quia ex aqua fructum ferre non potest: et per lapideum canalem transit aqua, transit aqua ad areolas; in canali lapideo nihil generat, sed tamen hortis plurimum fructum affert. Spiritalis enim virtus Sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur. Sint plane ministri iusti, et gloriam suam non quaerant, sed illius cuius ministri sunt: non dicant: Baptisma meum est; quia non est ipsorum. Attendant ipsum Ioannem. Ecce Ioannes plenus erat Spiritu sancto; et baptismum de coelo habebat, non ex hominibus: sed quatenus habebat? Ipse dixit: Parate viam Domino 23. Ubi autem cognitus est Dominus, ipse factus est via; non iam opus erat baptismate Ioannis, quo pararetur via Domino.

16. Tamen quid nobis solent dicere? Ecce post Ioannem baptizatum est. Antequam enim bene ista quaestio tractaretur in Ecclesia catholica, multi in ea erraverunt, et magni et boni: sed quia de membris columbae erant, non se praeciderunt, et factum est in eis quod dixit Apostolus: Si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit 24. Unde isti qui se separaverunt, indociles facti sunt. Quid ergo solent dicere? Ecce post Ioannem baptizatum est; post haereticos non baptizatur? Quia quidam qui habebant baptisma Ioannis, iussi sunt a Paulo baptizari 25: non enim habebant baptisma Christi. Quid ergo exaggeras meritum Ioannis, et quasi abicis infelicitatem haereticorum? Et ego tibi concedo sceleratos esse haereticos: sed haeretici baptisma Christi dederunt, quod baptisma non dedit Ioannes.

17. Recurro ad Ioannem, et dico: Hic est qui baptizat. Sic enim melior Ioannes quam haereticus, quomodo melior Ioannes quam ebriosus, quomodo melior Ioannes quam homicida. Si post deteriorem baptizare debemus, quia post meliorem baptizarunt Apostoli; quicumque apud ipsos baptizati fuerint ab ebrioso, non dico ab homicida, non dico a satellite alicuius scelerati, non dico a raptore rerum alienarum, non dico ab oppressore pupillorum, non a separatore coniugum; nihil horum dico: quod solemne est dico, quod quotidianum est dico, quo vocantur omnes dico, et in ista civitate, quando eis dicitur: Alogiemus, bene sit nobis, et tali die festo Ianuariarum non debes ieiunare; ea dico levia, quotidiana: ab ebrioso homine cum baptizatur, quis est melior: Ioannes an ebriosus? Responde, si potes, quod ebriosus tuus melior sit quam Ioannes: nunquam hoc audebis. Ergo tu quia sobrius es, baptiza post ebriosum tuum. Si enim post Ioannem baptizaverunt Apostoli, quanto magis debet post ebriosum sobrius baptizare? An dicis: In unitate mecum est ebriosus? Ergo Ioannes amicus sponsi, non erat in unitate cum sponso?.

18. Sed tibi ipsi dico, quisquis es: Tu es melior, an Ioannes? Non audebis dicere: Ego sum melior quam Ioannes. Ergo post te baptizent tui, si te fuerint meliores. Si enim post Ioannem baptizatum est, erubesce quia post te non baptizatur. Dicturus es: Sed ego baptismum Christi habeo, et doceo. Aliquando ergo agnosce iudicem, et noli praeco superbus esse. Baptismum Christi das, ideo non post de baptizatur: post Ioannem ideo baptizatum est, quia non Christi baptismum dabat, sed suum; quia sic acceperat ut ipsius esset. Non ergo tu melior quam Ioannes: sed baptismus qui per te datur, melior quam Ioannis. Ipse enim Christi est, iste autem Ioannis. Et quod dabatur a Paulo, et quod dabatur a Petro, Christi est: et si datum est a Iuda, Christi erat. Dedit Iudas, et non baptizatum est post Iudam; dedit Ioannes, et baptizatum est post Ioannem: quia si datus est a Iuda baptismus, Christi erat; qui autem a Ioanne datus est, Ioannis erat. Non Iudam Ioanni, sed baptismum Christi etiam per Iudae manus datum, baptismo Ioannis etiam per manus Ioannis dato recte praeponimus. Etenim dictum est de Domino antequam pateretur, quia baptizabat plures quam Ioannes: deinde adiunctum est: Quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli eius 26. Ipse, et non ipse: ipse potestate, illi ministerio; servitutem ad baptizandum illi admovebant, potestas baptizandi in Christo permanebat. Ergo baptizabant discipuli eius, et ibi adhuc erat Iudas inter discipulos eius: quos ergo baptizavit Iudas, non sunt iterum baptizati; et quos baptizavit Ioannes, iterum baptizati sunt? Plane iterum, sed non iterato baptismo. Quos enim baptizavit Ioannes, Ioannes baptizavit: quos autem baptizavit Iudas, Christus baptizavit. Sic ergo quos baptizavit ebriosus, quos baptizavit homicida, quos baptizavit adulter, si baptismus Christi erat, Christus baptizavit. Non timeo adulterum, non ebriosum, non homicidam; quia columbam attendo, per quam mihi dicitur: Hic est qui baptizat.

19. Caeterum, fratres mei, delirum est dicere quia melioris meriti fuit, non dico Iudas, sed quilibet hominum, quam ille de quo dictum est: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 27. Non ergo huic quisquam servus, sed baptisma Domini etiam per servum malum datum, baptismati etiam amici servi praeponitur. Audi quales commemorat apostolus Paulus falsos fratres, invidia praedicantes verbum Dei, et quid de illis dicit: Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo 28. Christum enim annuntiabant, per invidiam quidem, sed tamen Christum. Non per quid, sed quem vide: per invidiam tibi praedicatur Christus? vide Christum, vita invidiam. Noli imitari malum praedicatorem, sed imitare bonum qui tibi praedicatur. Christus ergo a quibusdam per invidiam praedicabatur. Et quid est invidere? Horrendum malum. Ipso malo zabolus deiectus est, ipsum deiecit multum maligna pestis: et habebant illam quidam Christi praedicatores, quos tamen praedicare permittit Apostolus. Quare? Quia Christum praedicabant. Qui autem invidet, odit; et qui odit, quid de illo dicitur? Audi apostolum Ioannem: Qui odit fratrem suum, homicida est 29. Ecce post Ioannem baptizatum est, post homicidam non baptizatum est; quia Ioannes dedit baptismum suum, homicida dedit baptismum Christi. Quod Sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur.

20. Non respuo Ioannem, sed potius credo Ioanni. Quid credo Ioanni? Quod didicit per columbam. Quid didicit per columbam? Hic est qui baptizat in Spiritu sancto 30. Iam ergo, fratres, tenete hoc, et cordibus vestris infigite. Si enim hodie voluero plenius dicere quare per columbam, tempus non sufficit. Quia enim res discenda insinuata est Ioanni per columbam, quam non noverat in Christo Ioannes, quamvis iam nosset Christum, exposui quantum arbitror Sanctitati vestrae: sed quare hanc ipsam rem per columbam oportuit demonstrari, si breviter dici posset, dicerem: sed quia diu dicendum est, et onerare vos nolo, quomodo adiutus sum orationibus vestris, ut illud quod promisi, implerem; adiuvante etiam atque etiam pia intentione et votis bonis, et illud apparebit vobis, quare Ioannes quod didicit in Domino, quia ipse est qui baptizat in Spiritu sancto, et nulli servo suo translegavit potestatem baptizandi, non debuit discere nisi per columbam.

6

TRACTATUS 6: Hic est qui baptizat (Io 1, 32-33).

(Jn 1,32-33)

Christus est qui baptizat in Spiritu Sancto. Petrus baptizet, hic est qui baptizat; Paulus baptizet, hic est qui baptizat; Iudas baptizet, hic est qui baptizat.

1. Fateor Sanctitati vestrae, timueram ne frigus hoc frigidos vos ad conveniendum faceret: sed quia ista celebritate et frequentia vestra, spiritu vos fervere de monstratis, non dubito quia etiam orastis pro me, ut debitum vobis exsolvam. Promiseram enim in nomine Christi disserere hodie, cum angustia temporis tunc impediret, ne id possemus explicare tractando, quare Deus per columbae speciem ostendere voluerit Spiritum sanctum. Hoc ut explicetur, illuxit nobis dies hodiernus; et sentio audiendi cupiditate et pia devotione vos celebrius congregatos. Exspectationem vestram Deus impleat ex ore nostro. Amastis enim ut veniretis: sed amastis, quid? Si nos, et hoc bene; nam volumus amari a vobis, sed nolumus in nobis. Quia ergo in Christo vos amamus, in Christo nos redamate, et amor noster pro invicem gemat ad Deum: ipse enim gemitus columbae est.

Gemitus columbae.

2. Si ergo gemitus columbae est, quod omnes novimus, gemunt autem columbae in amore; audite quid dicat Apostolus, et nolite mirari quia in columbae specie voluit demonstrari Spiritus sanctus: Quid enim oremus, sicut oportet, inquit, nescimus: sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus 1. Quid ergo, fratres mei, hoc dicturi sumus, quia Spiritus gemit, ubi perfecta et aeterna beatitudo est ei cum Patre et Filio? Spiritus enim sanctus Deus, sicut Dei Filius Deus, et Pater Deus. Ter dixi Deus, sed non dixi tres deos: magis enim Deus ter, quam dii tres; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus: hoc optime nostis. Non ergo Spiritus Sanctus in semetipso apud semetipsum in illa Trinitate, in illa beatitudine, in illa aeternitate substantiae gemit: sed in nobis gemit, quia gemere nos facit. Nec parva res est, quod nos docet Spiritus sanctus gemere: insinuat enim nobis quia peregrinamur, et docet nos in patriam suspirare, et ipso desiderio gemimus. Cui bene est in hoc saeculo, imo qui putat quod ei bene sit, qui laetitia rerum carnalium, et abundantia temporalium, et vana felicitate exsultat, habet vocem corvi: vox enim corvi clamosa est, non gemebunda. Qui autem novit in pressura se esse mortalitatis huius, et peregrinari se a Domino 2, nondum tenere illam perpetuam quae nobis promissa est beatitudinem, sed habere illam in spe, habiturus in re, cum Dominus venerit in manifestatione praeclarus, qui prius in humilitate venit occultus; qui hoc novit, gemit. Et quamdiu propter hoc gemit, bene gemit: Spiritus illum docuit gemere, a columba didicit gemere. Multi enim gemunt in infelicitate terrena, vel quassati damnis, vel aegritudine corporis praegravati, vel carceribus inclusi, vel catenis colligati, vel fluctibus maris iactati, vel aliquibus inimicorum insidiis circumsepti gemunt: sed non columbae gemitu gemunt, non amore Dei gemunt, non spiritu gemunt. Ideo tales cum ab ipsis pressuris fuerint liberati, exsultant in grandibus vocibus: ubi apparet quia corvi sunt, non columbae. Merito de arca missus est corvus, et non est reversus; missa est columba; et reversa est: illas duas aves misit Noe 3. Habebat ibi corvum, habebat et columbam; utrumque hoc genus arca illa continebat: et si arca figurabat Ecclesiam, videtis utique quia necesse est ut in isto diluvio saeculi utrumque genus contineat Ecclesia, et corvum, et columbam. Qui sunt corvi? Qui sua quaerunt. Qui columbae? Qui ea quae Christi sunt quaerunt 4.

3. Propterea ergo cum mitteret Spiritum sanctum, duobus modis eum ostendit visibiliter; per columbam, et per ignem: per columbam, super Dominum baptizatum; per ignem, super discipulos congregatos. Cum enim ascendisset Dominus in coelum post resurrectionem, peractus cum discipulis suis quadraginta diebus, impleto die Pentecostes, misit eis Spiritum sanctum, sicut promiserat. Spiritus ergo tunc veniens implevit locum illum, factoque primo sonitu de coelo tamquam ferretur flatus vehemens, sicut in Actibus Apostolorum legimus: Visae, inquit, illis sunt linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt linguis loqui, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare 5. Hac vidimus columbam super Dominum, hac linguas divisas super discipulos congregatos: ibi simplicitas, hic fervor ostenditur. Sunt enim qui dicuntur simplices, et pigri sunt: vocantur simplices, sunt autem segnes. Non talis erat Stephanus plenus Spiritu sancto: simplex erat, quia nemini nocebat; fervens erat, quia impios arguebat. Non enim tacuit Iudaeis: eius sunt verba illa flammantia: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto 6. Magnus impetus: sed columba sine felle saevit. Nam ut noveritis quia sine felle saeviebat, illi auditis his verbis qui corvi erant, ad lapides statim adversus columbam cucurrerunt; coepit Stephanus lapidari: et qui paulo ante fremens et fervens spiritu, tamquam in inimicos impetum fecerat, et tamquam violentus invectus erat in verbis igneis atque ita flammantibus, ut audistis: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus: ut qui ea verba audiret, putaret Stephanum, si ei liceret, statim illos velle consumi: venientibus in se lapidibus ex manibus eorum, genu fixo ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum 7. Inhaeserat unitati columbae. Prior enim illud fecerat magister, super quem descendit columba; qui pendens in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 8. Ergo ne Spiritu sanctificati dolum habeant, in columba demonstratum est: ne simplicitas frigida remaneat, in igne demonstratum est. Nec moveat, quia linguae divisae sunt. Distant enim linguae, ideo divisis linguis apparuit. Linguae, inquit, divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Distant inter se linguae, sed linguarum distantia non sunt schismata. In linguis divisis noli dissipationem timere, unitatem cognosce in columba.

4. Sic ergo, sic oportebat demonstrari Spiritum sanctum venientem super Dominum, ut intellegat unusquisque, si habet Spiritum sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam; habere cum fratribus veram pacem, quam significant oscula columbarum. Habent enim oscula et corvi, sed in corvis falsa pax, in columba vera pax. Non omnis ergo qui dicit: Pax vobiscum, quasi columba audiendus est. Unde ergo discernuntur oscula corvorum ab osculis columbarum? Osculantur corvi, sed laniant; a laniatu innocens est natura columbarum: ubi ergo laniatus, non est vera in osculis pax; illi habent veram pacem, qui Ecclesiam non laniaverunt. Nam corvi de morte pascuntur, hoc columba non habet; de frugibus terrae vivit, innocens eius victus est: quod vere, fratres, mirandum est in columba. Sunt passeres brevissimi, vel muscas occidunt: nihil horum columba; non enim de morte pascitur. Qui laniaverunt Ecclesiam, de mortibus pascuntur. Potens est Deus, rogemus ut reviviscant qui devorantur ab eis et non sentiunt. Multi agnoscunt, quia reviviscunt; nam ad eorum adventum quotidie gratulamur in nomine Christi. Vos tantum sic estote simplices, ut sitis ferventes; et fervor vester in linguis sit. Nolite tacere; ardentibus linguis loquentes, accendite frigidos.

5. Quid enim, fratres mei? quis non videat quod illi non vident? Nec mirum; quia qui inde reverti nolunt, sicut corvus qui de arca emissus est. Quis enim non videat quod illi non vident? Et ipsi Spiritui sancto ingrati sunt. Ecce columba descendit super Dominum, et super Dominum baptizatum; et apparuit ibi sancta illa et vera Trinitas, quae nobis unus Deus est. Ascendit enim Dominus ab aqua, sicut in Evangelio legimus: Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum descendentem velut columbam, et mansit super eum: et statim vox consecuta est: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi complacui 9. Apparet manifestissima Trinitas, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus in columba. In ista Trinitate quo missi sunt Apostoli, videamus quod videmus, et quod mirum est quia illi non vident: non enim vere non vident, sed ad id quod facies eorum ferit, oculos claudunt. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ab illo de quo dictum est: Hic est qui baptizat. Dictum est enim ministris ab eo qui sibi tenuit hanc potestatem.

Una est columba.

6. Hoc enim in illo vidit Ioannes, et cognovit quod non noverat: non quia eum non noverat Filium Dei, aut cum non noverat Dominum, aut non noverat Christum, aut vero et hoc non noverat quia ipse baptizaturus esset in aqua et Spiritu sancto; nam et hoc noverat: sed quia ita ut sibi teneret ipsam potestatem, et in nullum ministrorum eam transferret, hoc est quod didicit in columba. Per hanc enim potestatem, quam Christus solus sibi tenuit, et in neminem ministrorum transfudit, quamvis per ministros suos baptizare dignatus sit, per hanc stat unitas Ecclesiae, quae significatur in columba, de qua dictum est: Una est columba mea, una est matri suae 10. Si enim, ut iam dixi, fratres mei, transferretur potestas a Domino ad ministrum, tot baptismata essent, quot ministri essent, et iam non staret unitas Baptismi.

7. Intendite, fratres: antequam veniret Dominus noster Iesus Christus ad baptismum (nam post baptismum descendit columba in qua cognovit Ioannes quiddam proprium, cum ei dictum esset: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto), noverat quia ipse baptizat in Spiritu sancto; sed quia tali proprietate, ut potestas ab eo non transiret in alterum, quamvis eo donante, hoc ibi didicit. Et unde probamus quia iam et hoc noverat Ioannes, quia baptizaturus erat Dominus in Spiritu sancto; ut hoc intellegatur didicisse in columba, quod ita erat baptizaturus Dominus in Spiritu sancto, ut in neminem alium hominem potestas illa transiret? unde probamus? Columba iam baptizato Domino descendit: ante autem quam veniret Dominus ut baptizaretur a Ioanne in Iordane, diximus quia noverat eum, illis vocibus ubi ait: Tu ad me venis, baptizari? ego a te debeo baptizari 11. Sed ecce Dominum noverat, noverat Filium Dei: unde probamus quod iam noverat quia ipse baptizaret in Spiritu sancto?.

Antequam veniret ad fluvium, cum multi ad Ioannem concurrerent baptizari, ait illis: Ego quidem baptizo vos in aqua: qui autem post me venit, maior me est, cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni 12: iam et hoc noverat. Quid ergo per columbam didicit, ne mendax postea inveniatur (quod avertat a nobis Deus opinari); nisi quamdam proprietatem in Christo talem futuram, ut quamvis multi ministri baptizaturi essent, sive iusti, sive iniusti, non tribueretur sanctitas Baptismi, nisi illi super quem descendit columba, de quo dictum est: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto 13? Petrus baptizet, hic est qui baptizat: Paulus baptizet, hic est qui baptizat; Iudas baptizet, hic est qui baptizat.

8. Nam si pro diversitate meritorum Baptisma sanctum est, quia diversa sunt merita, diversa erunt baptismata; et tanto quisque aliquid melius putatur accipere, quanto a meliore videtur accepisse. Ipsi sancti, intellegite fratres, boni pertinentes ad columbam, pertinentes ad sortem civitatis illius Ierusalem, ipsi boni in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius 14; diversarum gratiarum sunt, non omnes paria merita habent: sunt alii aliis sanctiores, sunt alii aliis meliores. Quare ergo si unus ab illo, verbi gratia, iusto sancto baptizetur, alius ab alio inferioris meriti apud Deum, inferioris gradus, inferioris continentiae, inferioris vitae, unum tamen et par et aequale est quod acceperunt, nisi quia hic est qui baptizat? Quomodo ergo cum baptizat bonus et melior, non ideo iste bonum accepit, et ille melius; sed quamvis bonus et melior fuerint ministri, unum et aequale est quod acceperunt, non est melius in illo, et inferius in isto: sic et cum baptizat malus ex aliqua vel ignorantia Ecclesiae, vel tolerantia (aut enim ignorantur mali, aut tolerantur, toleratur palea, quousque in ultimo ventiletur area), illud quod datum est, unum est, nec impar propter impares ministros; sed par et aequale, propter: Hic est qui baptizat.

9. Ergo, dilectissimi, videamus quod videre illi nolunt; non quod non videant, sed quod se videre doleant: quasi clausum sit contra illos. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut baptizarent tamquam ministri? quo missi sunt? Ite, dixit, baptizate gentes 15. Audistis, fratres, quomodo venit illa haereditas: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 16. Audistis quomodo a Sion prodiit lex, et verbum Domini ab Ierusalem 17: ibi enim audierunt discipuli: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti 18. Intenti facti sumus, cum audiremus: Ite, baptizate gentes. In cuius nomine? In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Iste unus Deus, quia non, in nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti; sed, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ubi unum nomen audis, unus est Deus: sicut de semine Abrahae dictum est, et exponit Paulus apostolus: In semine tuo benedicentur omnes gentes: non dixit: In seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semine tuo, quod est Christus 19. Sicut ergo quia ibi non dicit, in seminibus, docere te voluit Apostolus, quia unus est Christus: sic et hic cum dictum est, in nomine, non, in nominibus; quomodo ibi, in semine, non, in seminibus; probatur unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.

10. Sed: Ecce, inquiunt discipuli ad Dominum, audivimus in quo nomine baptizemus, ministros nos fecisti, et dixisti nobis: Ite, baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: quo ibimus? Quo? non audistis? Ad haereditatem meam. Interrogatis: Quo ibimus? Ad id quod emi sanguine meo. Quo ergo? Ad gentes, inquit. Putavi quia dixit: Ite, baptizate Afros in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Deo gratias: solvit Dominus quaestionem, docuit columba. Deo gratias: ad gentes Apostoli missi sunt; si ad gentes, ad omnes linguas. Hoc significavit Spiritus sanctus divisus in linguis, unitus in columba. Hae linguae dividuntur, hac columba copulat. Linguae gentium concordarunt, et una lingua Africae discordavit? Quid evidentius, fratres mei? In columba unitas, in linguis gentium societas. Aliquando enim et linguae per superbiam discordaverunt, et tunc sunt factae linguae ex una multae. Post diluvium enim superbi quidam homines, velut adversus Deum se munire conantes, quasi aliquid esset excelsum Deo, aut aliquid tutum superbiae, erexerunt turrim; quasi ne diluvio. si postea fieret, delerentur. Audierant enim et recensuerant quia omnis iniquitas erat deleta diluvio: ab iniquitate temperare nolebant; altitudinem turris contra diluvium requirebant; aedificaverunt turrim excelsam. Vidit Deus superbiam ipsorum, et hunc errorem illis immitti fecit, ut non se cognoscerent loquentes; et factae sunt diversae linguae per superbiam 20. Si superbia fecit diversitates linguarum, humilitas Christi congregavit diversitates linguarum. Iam quod illa turris dissociaverat, Ecclesia colligit. De una lingua factae sunt multae; noli mirari, superbia hoc fecit: de multis linguis fit una; noli mirari, caritas hoc fecit. Quia etsi soni diversi linguarum sunt, in corde unus Deus invocatur, una pax custoditur. Unde debuit ergo, carissimi, demonstrari Spiritus sanctus, unitatem quamdam designans, nisi per columbam, ut pacatae Ecclesiae diceretur: Una est columba mea 21? Unde debuit humilitas, nisi per avem simplicem et gementem, non per avem superbam et exaltantem se sicut corvus?

Praeter columbam baptismus non est.

11. Et forte dicent: Quia ergo columba, et una columba, praeter unam columbam Baptismus esse non potest: ergo si apud te est columba, vel tu es columba, quando ad te venio, tu da mihi quod non habeo. Scitis hoc ipsorum esse: modo vobis apparebit non esse de voce columbae, sed de clamore corvi. Nam paululum attendat Caritas vestra, et timete insidias: imo cavete, et excipite verba contradicentium respuenda, non transglutienda et visceribus danda. Facite inde quod fecit Dominus, quando illi obtulerunt amarum potum; gustavit, et respuit 22: sic et vos, audite, et abicite. Quid enim dicunt? videamus. Ecce, inquit, tu es columba, o Catholica, tibi dictum est: Una est columba mea, una est matri suae 23: tibi certe dictum est. Exspecta, noli me interrogare: si mihi dictum est, proba primum; si mihi dictum est, cito volo audire. Inquit: Tibi dictum est. Respondeo voce Catholicae: Mihi. Hoc autem, fratres, quod ore meo solius sonuit, sonuit, ut arbitror, et de cordibus vestris, et omnes pariter diximus, Ecclesiae catholicae dictum est: Una est columba mea, una est matri suae. Praeter ipsam columbam, inquit: Baptismus non est; ego praeter ipsam columbam sum baptizatus; ergo non habeo Baptismum: si Baptismum non habeo, quare mihi non das quando ad te venio?

12. Et ego interrogo: interim sequestremus, cui dictum sit: Una est columba mea, una est matri suae; adhuc quaerimus: aut mihi dictum est, aut tibi dictum est; sequestremus cui dictum sit. Hoc ergo quaero, si columba est simplex, innocens, sine felle, pacata in osculis, non saeva in unguibus; quaero utrum ad huius columbae membra pertineant avari, raptores, subdoli, ebriosi, flagitiosi: membra sunt columbae huius? Absit, inquit. Et revera, fratres, quis hoc dixerit? Ut nihil aliud dicam, raptores solos si dicam, membra accipitris possunt esse, non membra columbae: milvi rapiunt, accipitres rapiunt, corvi rapiunt; columbae non rapiunt, non dilaniant: ergo raptores non sunt membra columbae. Non apud vos fuit vel unus raptor? Quare manet Baptismus quem dedit accipiter, non columba? Quare non baptizatis apud vos ipsos post raptores et adulteros et ebriosos, post avaros apud vos ipsos? An isti omnes membra columbae sunt? Sic dehonestatis columbam vestram, ut ei membra vulturina faciatis. Quid ergo, fratres, quid dicimus? Mali et boni sunt in Ecclesia catholica: ibi autem soli mali sunt. Sed forte inimico animo hoc dico: et hoc postea requiratur. Et ibi certe dicunt quia sunt boni et mali: nam si dixerint solos bonos se habere; credant illis sui, et subscribo. Non sunt apud nos, dicant, nisi sancti, iusti, casti, sobrii; non adulteri, non feneratores, non fraudatores, non periuri, non vinolenti: dicant; non enim attendo linguas ipsorum, sed tango corda ipsorum. Cum autem noti sint nobis et vobis et suis, sicut et vos et vobis in catholica et illis noti estis; nec nos eos reprehendamus, nec illi se palpent. Nos fatemur in Ecclesia et bonos et malos esse, sed tamquam grana et paleam. Aliquando qui baptizatur a grano, palea est; et qui baptizatur a palea, granum est. Alioquin si qui baptizatur a grano, valet; et qui baptizatur a palea, non valet: falsum est: Hic est qui baptizat 24. Si autem verum est: Hic est qui baptizat: et quod ab illo datur, valet; et quomodo columba, baptizat. Non enim malus ille columba est, aut ad membra columbae pertinet: nec hic potest dici in Catholica, nec apud illos, si illi dicunt, columbam esse Ecclesiam suam. Quid ergo intellegimus, fratres? Quoniam manifestum est, et omnibus notum, et si nolint convincuntur: quia et ibi quando dant mali, non post illos baptizatur; et hic quando dant mali, non post illos baptizatur. Columba non baptizat post corvum: corvus quare vult baptizare post columbam?

13. Intendat Caritas vestra: et quare designatum est nescio quid per columbam, ut baptizato Domino veniret columba, id est, Spiritus sanctus in specie columbae, et maneret super eum, cum in adventu columbae hoc cognosceret Ioannes, propriam quamdam potestatem in Domino ad baptizandum? Quia per hanc propriam potestatem, sicut dixi, pax Ecclesiae firmata est. Et potest fieri ut habeat aliquis Baptismum praeter columbam: ut prosit ei Baptismus praeter columbam, non potest. Intendat Caritas vestra, et intellegat quod dico: nam et ista circumventione saepe seducunt fratres nostros qui pigri et frigidi sunt. Simus simpliciores et ferventiores. Ecce, inquiunt, ego accepi, an non accepi? Respondeo: Accepisti. Si ergo accepi, non est quod mihi des; securus sum, etiam testimonio tuo: et ego enim me dico accepisse, et tu me fateris accepisse; utriusque lingua securum me facit: quid ergo mihi promittis? quare me vis catholicum facere, quando non mihi aliquid daturus es amplius, et me iam accepisse fateris quod te habere dicis? Ego autem quando dico: Veni ad me, dico quia non habes tu, qui fateris quia habeo: quare dicis: Veni ad me?

Baptismus sine caritate nihil prodest.

14. Docet nos columba. Respondet enim de capite Domini, et dicit: Baptismum habes, caritatem autem qua gemo non habes. Quid est hoc, inquit: Baptismum habeo, caritatem non habeo? Sacramenta habeo, et caritatem non? Noli clamare; ostende mihi quomodo habeat caritatem, qui dividit unitatem. Ego, inquit, habeo Baptismum. Habes, sed Baptismus ille sine caritate nihil tibi prodest; quia sine caritate tu nihil es. Nam Baptismus ille, etiam in illo qui nihil est, non est nihil: Baptisma quippe illud aliquid est, et magnum aliquid est; propter illum de quo dictum est: Hic est qui baptizat. Sed ne putares illud quod magnum est, tibi aliquid prodesse posse si non fueris in unitate, super baptizatum columba descendit, tamquam dicens: Si Baptismum habes, esto in columba, ne non tibi prosit quod habes. Veni ergo ad columbam, dicimus: non ut incipias habere quod non habebas, sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas. Foris enim habebas Baptismum ad perniciem: intus si habueris, incipit prodesse ad salutem

15. Non enim tantum tibi non proderat Baptisma, et non etiam oberat. Et sancta possunt obesse: in bonis enim sancta ad salutem insunt; in malis ad iudicium. Certe enim, fratres, novimus quid accipiamus, et utique sanctum est quod accipimus, et nemo dicit, non esse sanctum: et quid ait Apostolus? Qui autem manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 25. Non ait quia illa res mala est: sed quia ille malus, male accipiendo, ad iudicium accipit bonum quod accipit. Num enim mala erat buccella quae tradita est Iudae a Domino 26? Absit. Medicus non daret venenum: salutem medicus dedit; sed indigne accipiendo, ad perniciem accepit qui non pacatus accepit. Sic ergo et qui baptizatur. Habeo, inquit, mihi. Fateor, habes: observa quod habes; eo ipso quod habes damnaberis. Quare? Quia rem columbae praeter columbam habes. Si rem columbae in columba habeas, securus habes. Puta te esse militarem: si characterem imperatoris tui intus habeas, securus militas; si extra habeas, non solum tibi ad militiam non prodest character ille, sed etiam pro desertore punieris. Veni ergo, veni, et noli dicere: Iam habeo, iam sufficit mihi. Veni; columba te vocat, gemendo te vocat. Fratres mei, vobis dico; gemendo vocate, non rixando: vocate orando, vocate invitando, vocate ieiunando; de caritate intellegant quia doletis illos. Non dubito, fratres mei, quia si videant dolorem vestrum, confundentur, et reviviscent. Veni ergo, veni: noli timere; time si non venis: imo non time, sed plange. Veni, gaudebis si veneris: gemes quidem in tribulationibus peregrinationis; sed gaudebis in spe. Veni ubi est columba, cui dictum est: Una est columba mea, una est matri suae 27. Columbam unam vides super caput Christi, linguas non vides in toto orbe terrarum? Idem Spiritus per columbam, idem et per linguas: si per columbam idem Spiritus, et per linguas idem Spiritus, Spiritus Sanctus orbi terrarum datus est, a quo te praecidisti, ut clames cum corvo, non ut gemas cum columba. Veni ergo.

16. Sed sollicitus es forte, et dicis: Foris baptizatus, timeo ne inde sim reus, quia foris accepi. Iam coepisti cognoscere quid gemendum sit: verum dicis, quia reus es; non quia accepisti, sed quia foris accepisti. Tene ergo quod accepisti, emenda quod foris accepisti: accepisti rem columbae, praeter columbam: duo sunt quae audis; Accepisti, et: Praeter columbam accepisti: quod accepisti, approbo; quia foris accepisti, improbo. Tene ergo quod accepisti; non mutatur, sed agnoscitur: character est Regis mei, non ero sacrilegus; corrigo desertorem, non immuto characterem.

17. Noli de Baptismate gloriari, quia dico, ipsum est; ecce dico, ipsum est; tota Catholica dicit, ipsum est: advertit columba, et agnoscit, et gemit, quia ipsum foris habes; videt ibi quod agnoscat, videt et quod corrigat. Ipsum est, veni. Gloriaris quia ipsum est, et non vis venire? Quid ergo mali, qui non pertinent ad columbam? Ait tibi columba: Et mali inter quos gemo, qui non pertinent ad membra mea, et necesse est ut inter illos gemam, nonne habent quod te habere gloriaris? nonne multi ebriosi habent Baptismum? nonne multi avari? nonne multi idololatrae, et quod est peius, furtim? nonne Pagani ad idola eunt, vel ibant publice? nunc occulte Christiani sortilegos quaerunt, mathematicos consulunt. Et isti habent Baptismum, sed columba gemit inter corvos. Quid ergo gaudes, quia habes? hoc habes quod habet et malus. habeto humilitatem, caritatem, pacem: habeto bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes.

18. Nam quod habes, habuit et Simon magus: Actus Apostolorum testes sunt, ille liber canonicus omni anno in Ecclesia recitandus. Anniversaria solemnitate post passionem Domini nostis illum librum recitari, ubi scriptum est quomodo conversus sit Apostolus, et ex persecutore praedicator factus 28: ubi etiam die Pentecostes missus est Spiritus sanctus in linguis divisis velut ignis 29. Ibi legimus multos credidisse in Samaria per praedicationem Philippi 30: intellegitur autem sive unus ex Apostolis, sive ex diaconis; quia septem ibi diaconos legimus ordinatos, inter quos est etiam nomen Philippi 31. Per Philippi ergo praedicationem crediderunt Samaritae; Samaria coepit abundare fidelibus: ibi erat iste Simon magus; per magicas factiones suas dementaverat populum, ut eum virtutem Dei putarent: commotus tamen signis quae a Philippo fiebant, etiam ipse credidit; sed quomodo ipse crediderit, posteriora sequentia demonstraverunt: baptizatus est autem et Simon. Audierunt hoc Apostoli, qui erant Ierusalem; missi sunt ad illos Petrus et Ioannes, invenerunt multos baptizatos: et quia nullus ipsorum adhuc acceperat Spiritum sanctum, sicut tunc descendebat, ad ostendendam significationem gentium crediturarum, ut linguis loquerentur in quos descendebat Spiritus sanctus; imposuerunt illis manus orantes pro eis, et acceperunt Spiritum sanctum. Simon ille, qui non erat in Ecclesia columba, sed corvus, quia ea quae sua sunt quaerebat, non quae Iesu Christi 32; unde in Christianis potentiam magis amaverat quam iustitiam, vidit per impositionem manuum Apostolorum dari Spiritum sanctum (non quia ipsi dabant, sed quia ipsis orantibus datus est), et ait Apostolis: Quid vultis a me accipere pecuniae, ut et per impositionem manuum mearum detur Spiritus sanctus? Et ait illi Petrus: Pecunia tua tecum sit in perditionem; quoniam donum Dei putasti pecunia comparandum. Cui dicit: Pecunia tua tecum sit in perditionem? Utique baptizato. Iam Baptisma habebat: sed columbae visceribus non haerebat. Audi quia non haerebat; verba ipsa Petri apostoli adverte: sequitur enim: Non est tibi pars neque sors in hac fide; in felle enim amaritudinis video te esse 33. Columba fel non habet: Simon habebat; ideo separatus erat a columbae visceribus. Baptisma illi quid proderat? Noli ergo de Baptismate gloriari, quasi ex ipso salus tibi sufficiat: noli irasci, depone fel, veni ad columbam; hic tibi proderit quod foris non solum non proderat, sed etiam oberat.

19. Neque dicas: Non venio, quia foris sum baptizatus. Ecce incipe habere caritatem, incipe habere fructum, inveniatur in te fructus, mittet te columba intro. Invenimus hoc in Scriptura. Imputribilibus lignis arca fuerat fabricata 34: imputribilia ligna sancti sunt, fideles pertinentes ad Christum. Quomodo enim in templo lapides vivi de quibus aedificatur templum, homines fideles dicti sunt; sic ligna imputribilia homines perseverantes in fide. In ipsa ergo arca ligna imputribilia erant; arca enim Ecclesia est: ibi baptizat columba; arca enim illa in aqua ferebatur: ligna imputribilia intus baptizata sunt. Invenimus quaedam ligna foris baptizata, omnes arbores quae erant in mundo. Ipsa tamen aqua erat, non erat altera: omnis de coelo venerat, et de abyssis fontium: ipsa erat aqua in qua baptizata sunt ligna imputribilia quae erant in arca, in qua baptizata sunt ligna foris. Missa est columba, et primo non invenit requiem pedibus suis: rediit ad arcam; plena enim erant aquis omnia, et maluit redire quam rebaptizari. Corvus autem ille emissus est antequam siccaret aqua: rebaptizatus redire noluit; mortuus est in his aquis. Avertat Deus corvi illius mortem. Nam quare non est reversus, nisi quia aquis interceptus est? At vero columba non inveniens requiem pedibus suis, cum ei undique clamaret aqua: Veni, veni, hic tingere; quomodo clamant isti haeretici: Veni, veni, hic habes: non inveniens illa requiem pedibus suis, reversa est ad arcam. Et misit illam Noe iterum, sicut vos mittit arca, ut loquamini illis: et quid fecit postea columba? Quia erant ligna foris baptizata, reportavit ad arcam ramum de oliva. Ramus ille et folia et fructum habebat 35: non sint in te sola verba, non sint in te sola folia; sit fructus, et redis ad arcam, non per teipsum, columba te revocat. Gemite foris, ut illos intro revocetis.

20. Etenim fructus iste olivae, si discutiatur, invenies quid erat. Olivae fructus, caritatem significat. Unde hoc probamus? Quomodo enim oleum a nullo humore premitur, sed disruptis omnibus exsilit et supereminet: sic et caritas non potest premi in ima; necesse est ut ad superna emineat. Propterea de illa dicit Apostolus: Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro 36. Quia diximus de oleo, quia supereminet, ne forte non de caritate dixerit Apostolus: Supereminentiorem viam vobis demonstro, audiamus quid sequitur: Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum tamquam aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens 37. I nunc: Donate, et clama: Disertus sum: i nunc, et clama: Doctus sum. Quantum disertus? quantum doctus? numquid linguis Angelorum locutus es? Et tamen si linguis Angelorum loquereris, caritatem non habens, audirem aera sonantia et cymbala tinnientia. Soliditatem aliquam quaero, fructum in foliis inveniam: non sint sola verba, habeant olivam, redeant ad arcam.

21. Sed, inquies, habeo sacramentum. Verum dicis: Sacramentum divinum est; habes Baptisma, et ego confiteor. Sed quid dicit idem apostolus? Si sciero omnia sacramenta, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam 38: ne forte et hoc diceres: Credidi, sufficit mihi. Sed quid dicit Iacobus? Et daemones credunt, et contremiscunt 39.

Magna est fides, sed nihil prodest si non habeat caritatem. Confitebantur et daemones Christum. Ergo credendo, sed non diligendo dicebant: Quid nobis et tibi? 40 Fidem habebant, caritatem non habebant: ideo daemones erant. Noli de fide gloriari; adhuc daemonibus comparandus es. Noli dicere Christo: Mihi et tibi quid est? Unitas enim Christi tibi loquitur. Veni, cognosce pacem, redi ad viscera columbae. Foris baptizatus es; habeto fructum, et redis ad arcam.

22. Et tu: Quid nos quaeritis, si mali sumus? Ut boni sitis. Ideo vos quaerimus, quia mali estis: nam si mali non essetis, invenissemus vos, non vos quaereremus. Qui bonus est, iam inventus est: qui malus est, adhuc quaeritur. Ideo vos quaerimus; redite ad arcam. Sed iam habeo Baptismum. Si omnia sacramenta sciero, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Fructum ibi videam, olivam ibi videam, et revocaris ad arcam.

Non es in columba si es pro Donato.

23. Sed quid ais? Ecce nos multa mala patimur. Haec si pro Christo pateremini, non pro honoribus vestris. Audite quod sequitur: iactant se enim aliquando, quia eleemosynas multas faciunt, dant pauperibus; quia patiuntur molestias: sed pro Donato non pro Christo. Vide quomodo patiaris: nam si pro Donato pateris, pro superbo pateris; non es in columba, si pro Donato pateris. Non erat ille amicus sponsi: nam si amicus esset sponsi, gloriam sponsi quaereret, non suam 41. Vide amicum sponsi dicentem: Hic est qui baptizat. Ille non erat amicus sponsi, pro quo pateris. Non habes vestem nuptialem; et si ad convivium venisti, foras habes mitti 42; imo quia foras missus es, ideo miser es: redi aliquando, et noli gloriari. Audi quid dicat Apostolus: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam. Ecce quod non habes. Si tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam; et utique pro nomine Christi: sed quia sunt multi qui iactanter illud faciunt, non cum caritate, ideo: Si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 43. Caritate fecerunt martyres illi qui in tempore persecutionis passi sunt; caritate fecerunt: isti autem de tumore et de superbia faciunt; nam cum persecutor desit, seipsos praecipitant. Veni ergo, ut habeas caritatem. Sed nos habemus martyres. Quos martyres? Non sunt columbae, ideo volare conati sunt, et de petra ceciderunt.

Si columba sumus, gemamus, toleremus, speremus.

24. Omnia ergo, fratres mei, videtis, quia clamant adversus illos, omnes paginae divinae, omnis prophetia, totum Evangelium, omnes apostolicae litterae, omnis gemitus columbae; et nondum evigilant, nondum expergiscuntur. Sed si columba sumus, gemamus, toleremus, speremus; aderit misericordia Dei, ut efferveat ignis Spiritus sancti in simplicitate vestra; et venient. Non est desperandum; orate, praedicate, diligite; prorsus potens est Dominus. Iam coeperunt cognoscere frontem suam: multi cognoverunt, multi erubuerunt; aderit Christus, ut cognoscant et caeteri. Et certe, fratres mei, vel palea sola ibi remaneat, omnia grana colligantur: quidquid ibi fructificavit, redeat ad arcam per columbam.

25. Modo deficientes ubique, quid nobis proponunt, non invenientes quid dicant? Villas nostras tulerunt, fundos nostros tulerunt. Proferunt testamenta hominum. Ecce ubi Gaius Seius donavit fundum Ecclesiae, cui praeerat Faustinus. Cuius episcopus erat Faustinus Ecclesiae? quid est Ecclesia? Ecclesiae, dixit, cui praeerat Faustinus: sed non Ecclesiae praeerat Faustinus, sed parti praeerat. Columba autem Ecclesia est. Quid clamas? Non devoravimus villas, columba illas habeat: quaeratur quae sit columba, et ipsa habeat. Nam nostis, fratres mei, quia villae istae non sunt Augustini: et si non nostis, et putatis me gaudere in possessione villarum, Deus novit, ipse scit quid ego de illis villis sentiam, vel quid ibi sufferam; novit gemitus meos, si mihi aliquid de columba impertire dignatus est. Ecce sunt villae: quo iure defendis villas? divino an humano? Respondeant: Divinum ius in Scripturis habemus, humanum ius in legibus regum. Unde quisque possidet quod possidet? nonne iure humano? Nam iure divino, Domini est terra et plenitudo eius 44: pauperes et divites Deus de uno limo fecit, et pauperes et divites una terra supportat. Iure tamen humano dicit: Haec villa mea est, haec domus mea, hic servus meus est. Iure ergo humano, iure imperatorum.

Quare? Quia ipsa iura humana per imperatores et reges saeculi Deus distribuit generi humano. Vultis legamus leges imperatorum, et secundum ipsas agamus de villis? Si iure humano vultis possidere, recitemus leges imperatorum: videamus si voluerunt aliquid ab haereticis possideri. Sed quid mihi est imperator? Secundum ius ipsius possides terram. Aut tolle iura imperatorum, et quis audet dicere: Mea est illa villa, aut meus est ille servus, aut domus haec mea est? Si autem ut teneantur ista ab hominibus, iura acceperunt regum, vultis recitemus leges, ut gaudeatis quia vel unum hortum habetis, et non imputetis nisi mansuetudini columbae, quia vel ibi vobis permittitur permanere? Leguntur enim leges manifestae, ubi praeceperunt imperatores, eos qui praeter Ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine Ecclesiae audeant possidere.

26. Sed quid nobis et imperatori? Sed iam dixi, de iure humano agitur. Et tamen Apostolus voluit serviri regibus, voluit Honorari reges, et dixit: Regem reveremini 45. Noli dicere: Quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? Per iura regum possidentur possessiones. Dixisti: Quid mihi et regi? noli dicere possessiones tuas; quia ad ipsa iura humana renuntiasti, quibus possidentur possessiones. Sed de divino iure ago, ait. Ergo Evangelium recitemus; videamus quo usque Ecclesia catholica Christi est, super quem venit columba, quae docuit: Hic est qui baptizat. Quomodo ergo iure divino possideat, qui dicit: Ego baptizo; cum dicat columba: Hic est qui baptizat 46; cum dicat Scriptura: Una est columba mea, una est matri suae? Quare laniastis columbam? Imo laniastis viscera vestra: nam vobis laniatis, columba integra perseverat. Ergo, fratres mei, si ubique non habent quod dicant, ego dico quod faciant: veniant ad Catholicam, et nobiscum habebunt non solum terram, sed etiam illum qui fecit coelum et terram.


Aug - in Ioannis 5