Aug - in Ioannis 7

7

TRACTATUS 7: Videbitis caelum apertum (Io 1,34-51).

(Jn 1,34-51)

O popule vivens ex fide, antequam te per apostolos meos vocarem, cum esses sub umbra mortis, et tu me non videres, ego te vidi.

1. Congaudemus frequentiae vestrae, quia ultra quam sperare potuimus, alacriter convenistis. Hoc est quod nos laetificat, et consolatur in omnibus laboribus, et periculis vitae huius, amor vester in Deum, et pium studium, et certa spes, et fervor spiritus. Audistis cum Psalmus legeretur, quia inops et pauper clamat ad Deum in hoc saeculo 1. Vox enim est, ut saepius audistis, et meminisse debetis, non unius hominis, et tamen unius hominis: non unius, quia fideles multi; multa grana inter paleas gementia, diffusa toto orbe terrarum: unius autem, quia membra Christi omnes; ac per hoc unum corpus. Iste ergo populus inops et pauper, non novit gaudere de saeculo: et dolor eius intus est, et gaudium eius intus est, ubi non videt nisi ille qui exaudit gementem, et coronat sperantem. Laetitia saeculi, vanitas. Cum magna exspectatione speratur ut veniat, et non potest teneri cum venerit. Iste enim dies qui laetus est perditis hodie in ista civitate, cras utique non erit: nec iidem ipsi cras hoc erunt quod hodie sunt. Et transeunt omnia, et evolant omnia, et sicut fumus vanescunt: et vae qui amant talia! Omnis enim anima sequitur quod amat. Omnis caro fenum, et omnis honor carnis quasi flos feni; fenum aruit, flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum 2. Ecce quod ames, si vis manere in aeternum. Sed dicere habebas: Unde possum apprehendere Verbum Dei? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 3.

Pascamur epulis Dei.

2. Quapropter, carissimi, ad inopiam nostram et paupertatem nostram pertineat et quod illos dolemus qui sibi abundare videntur. Gaudium enim ipsorum quasi phreneticorum est. Quomodo autem phreneticus gaudet in insania plerumque, et ridet; et plangit illum qui sanus est: sic et nos, carissimi, si recepimus medicinam de coelo venientem, quia et nos omnes phrenetici eramus, tamquam salvi facti, quia ea quae diligebamus non diligimus, gemamus ad Deum de iis qui adhuc insaniunt. Potens est enim ut et ipsos salvos faciat. Et opus est ut respiciant se, et displiceant sibi. Spectare volunt, et spectare se non noverunt. Nam si aliquantum oculos ad se convertant, vident confusionem suam. Quod donec fiat, alia sint studia nostra, alia sint avocamenta animae nostrae. Plus valet dolor noster, quam gaudium illorum. Quantum pertinet ad numerum fratrum, difficile est ut quisquam illa celebritate raptus fuerit ex viris: quantum autem ad sororum numerum, contristat nos, et hoc magis dolendum est, quia non ipsae potius ad Ecclesiam currunt, quas debuit si non timor, certe verecundia de publico revocare. Viderit hoc qui videt, et aderit misericordia eius, ut sanet omnes. Nos autem qui convenimus, pascamur epulis Dei, et sit gaudium nostrum sermo ipsius. Invitavit enim nos ad Evangelium suum: et ipse cibus noster est, quo nihil dulcius; sed si quis habet palatum sanum in corde.

Fructus est totus caritas.

3. Bene autem arbitror meminisse Caritatem vestram hoc Evangelium lectionibus congruis ex ordine recitari: et puto vobis non excidisse quae iam tractata sunt, maxime recentiora de Ioanne et columba. De Ioanne scilicet, quid novum didicerit in Domino per columbam, qui iam

noverat Dominum. Et hoc inventum est inspirante Spiritu Dei, quod iam quidem Ioannes noverat Dominum; sed quod ipse Dominus ita esset baptizaturus, ut baptizandi potestatem a se in neminem transfunderet, hoc didicit per columbam, quia dictum et erat: Super quem videris Spiritum descendentem velut columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto 4. Quid est, hic est? Non alius, etsi per alium. Quare autem per columbam? Multa dicta sunt, nec possum, nec opus est omnia retexere: praecipue tamen propter pacem; quia et ligna quae baptizata sunt foris, quia fructum in eis invenit columba, ad arcam attulit: sicut meministis columbam emissam a Noe de arca, quae diluvio natabat, et baptismo abluebatur, non mergebatur. Cum ergo esset emissa, attulit ramum olivae: sed non sola folia habebat, habebat et fructum 5. Itaque hoc optandum est fratribus nostris qui foris baptizantur, ut habeant fructum: non illos sinet columba foris, nisi ad arcam reduxerit. Fructus autem est totus caritas, sine qua nihil est homo, quidquid aliud habuerit. Et hoc uberrime ab Apostolo dictum commemoravimus et recensuimus. Ait enim: Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero omnem scientiam, et sciam omnia sacramenta, et habeam omnem prophetiam, et habuero omnem fidem, (fidem autem quomodo dixit omnem?) ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 6. Nullo modo autem possunt dicere se habere caritatem, qui dividunt unitatem. Haec dicta sunt: sequentia videamus.

4. Perhibuit Ioannes testimonium, quia vidit. Quale testimonium perhibuit? Quia ipse est Filius Dei 7. Oportebat ergo ut ille baptizaret qui est Filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati filii, ministri sunt Unici: Unicus habet potestatem, adoptati ministerium. Licet baptizet minister non pertinens ad numerum filiorum, quia male vivit et male agit, quid nos consolatur? Hic est qui baptizat.

5. Altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo, et respiciens Iesum ambulantem dicit: Ecce Agnus Dei 8. Utique singulariter iste Agnus: nam et discipuli dicti sunt agni: Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum 9. Dicti sunt et ipsi lumen: Vos estis lumen mundi 10: sed aliter ille de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 11. Sic et Agnus singulariter, solus sine macula, sine peccato; non cuius maculae abstersae sint, sed cuius macula nulla fuerit. Quid enim? quia dicebat Ioannes de Domino: Ecce Agnus Dei, ipse Ioannes non erat agnus? non erat vir sanctus? non erat amicus sponsi? Ergo singulariter ille: Hic est Agnus Dei; quia singulariter huius Agni sanguine solo homines redimi potuerunt.

Ecce spectacula christianorum.

6. Fratres mei, si agnoscimus pretium nostrum quia sanguis est Agni; qui sunt illi qui hodie celebrant festivitatem sanguinis, nescio cuius mulieris? et quam ingrati sunt? Raptum est aurum, dicunt, de aure mulieris, et cucurrit sanguis, et positum est aurum in trutina vel statera, et praeponderavit multum de sanguine. Si pondus ad inclinandum aurum habuit sanguis mulieris, quale pondus habet ad inclinandum mundum sanguis Agni, per quem factus est mundus? Et quidem ille spiritus nescio quis, ut premeret pondus, placatus est sanguine. Immundi spiritus noverant venturum Iesum Christum, audierant ab Angelis, audierant ex Prophetis, et sperabant eum venturum. Nam si non sperabant, unde clamaverunt: Quid nobis et tibi est? venisti ante tempus perdere nos? scimus qui sis, Sanctus Dei 12. Venturum sciebant, sed tempus ignorabant. Sed quid audistis in Psalmo de Ierusalem? Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui lapides eius, et pulveris eius miserebuntur: tu exsurgens, inquit, misereberis Sion, quoniam venit tempus ut miserearis eius 13. Quando venit tempus ut misereretur Deus, venit Agnus. Qualis Agnus quem lupi timent? qualis Agnus est qui leonem occisus occidit? Dictus est enim diabolus leo circumiens et rugiens, quaerens quem

devoret 14: sanguine Agni victus est leo. Ecce spectacula Christianorum. Et quod est amplius, illi oculis carnis vident vanitatem, nos cordis oculis veritatem. Ne putetis, fratres, quod sine spectaculis nos dimisit Dominus Deus noster: nam si nulla sunt spectacula, cur hodie convenistis? Ecce quod diximus, vidistis, et exclamastis: non exclamaretis, nisi vidissetis. Et magnum est hoc spectare per totum orbem terrarum, victum leonem sanguine Agni, educta de dentibus leonum membra Christi, et adiuncta corpori Christi. Ergo nescio quid simile imitatus est quidam spiritus, ut sanguine simulacrum suum emi vellet, quia noverat pretioso sanguine quandocumque redimendum esse genus humanum. Fingunt enim spiritus mali umbras quasdam honoris sibimetipsis, ut sic decipiant eos qui sequuntur Christum. Usque adeo, fratres mei, ut illi ipsi qui seducunt per ligaturas, per praecantationes, per machinamenta inimici, misceant praecantationibus suis nomen Christi: quia iam non possunt seducere Christianos, ut dent venenum, addunt mellis aliquid, ut per id quod dulce est, lateat quod amarum est, et bibatur ad perniciem. Usque adeo ut ego noverim aliquo tempore illius Pilleati sacerdotem solere dicere: Et ipse Pilleatus christianus est. Ut quid hoc, fratres, nisi quia aliter non possunt seduci Christiani?

7. Ne quaeratis ergo alibi Christum, quam ubi se vobis voluit praedicari Christus; et quomodo vobis voluit praedicari, sic illum tenete, sic in corde vestro scribite. Murus est adversus omnes impetus et adversus omnes insidias inimici. Nolite timere, nec tentat ille, nisi permissus fuerit: constat illum nihil facere, nisi permissus fuerit aut missus. Mittitur tamquam angelus malus a potestate dominante; permittitur, quando aliquid petit: et hoc, fratres, non fit, nisi ut probentur iusti, puniantur iniusti. Quid ergo times? Ambula in Domino Deo tuo, certus esto: quod te non vult pati, non pateris; quod te permiserit pati, flagellum corrigentis est, non poena damnantis. Ad haereditatem sempiternam erudimur, et flagellari dedignamur! Fratres mei, si recusaret quisquam puer colaphis aut flagellis caedi a patre suo, quomodo diceretur superbus, desperatus, ingratus paternae disciplinae? Et utquid erudit pater homo filium hominem? Ut possit non perdere temporalia quae illi acquisivit, quae illi collegit, quae non vult eum perdere, quae ipse qui relinquit, non potuit in sempiternum tenere. Non docet filium cum quo possideat, sed qui post eum possideat. Fratres mei, si filium docet pater successorem, et quem docet et ipsum similiter per illa omnia transiturum, qua et ille qui monebat transiturus est; quomodo vultis erudiat nos Pater noster, cui non successuri, sed ad quem accessuri sumus, et cum quo in aeternum mansuri in haereditate, quae non marcescit, nec moritur, nec grandinem novit? Et ipse haereditas et ipse Pater est. Hunc possidebimus, et erudiri non debemus? Sufferamus ergo eruditionem Patris. Non quando nobis dolet caput, curramus ad praecantatores, ad sortilegos et remedia vanitatis. Fratres mei, non vos plangam? Quotidie invenio ista; et quid faciam? Nondum persuadeo Christianis in Christo spem esse ponendam? Ecce, si cui factum est remedium, moriatur, (quam multi enim cum remediis mortui sunt? et quam multi sine remediis vixerunt?) qua fronte exiit anima ad Deum? Perdidit signum Christi, accepit signum diaboli. An forte dicat: Non perdidi signum Christi? Ergo signum Christi cum signo diaboli habuisti. Non vult Christus communionem, sed solus vult possidere quod emit. Tanti emit ut solus possideat: tu facis ei consortem diabolum, cui te per peccatum vendideras. Vae duplici corde 15 qui in corde suo partem faciunt Deo, partem faciunt diabolo. Iratus Deus, quia fit ibi pars diabolo, discedit, et totum diabolus possidebit. Non frustra itaque Apostolus dicit: Neque detis locum diabolo 16. Cognoscamus ergo Agnum, fratres, cognoscamus pretium nostrum.

8. Stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo 17. Ecce duo de discipulis Ioannis: quia talis erat Ioannes amicus sponsi, non quaerebat gloriam suam, sed testimonium perhibebat veritati: numquid voluit apud se remanere discipulos suos, ut non sequerentur. Dominum? Magis ipse ostendit discipulis suis quem sequerentur. Habebant enim illum tamquam Agnum: et ille: Quid me attenditis! ego non sum Agnus; Ecce Agnus Dei: de quo etiam superius dixerat: Ecce Agnus Dei. Et quid nobis prodest Agnus Dei? Ecce, ait, qui tollit peccatum mundi 18. Secuti sunt illum, hoc audito, duo qui erant cum Ioanne.

Veniat, doceat nos, et colloquatur nobis.

9. Videamus sequentia. Ecce Agnus Dei: hoc Ioannes. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum. Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? 19 Non sic illum sequebantur quasi iam ut inhaererent illi: nam manifestum est quando illi inhaeserunt, quia de navi eos vocavit. In his enim duobus erat Andreas, sicut modo audistis; Andreas autem frater Petri erat: et novimus in Evangelio quod Petrum et Andream Dominus de navi vocavit, dicens: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum 20. Et ex illo iam inhaeserunt illi, ut non recederent. Modo ergo quod illum sequuntur isti duo, non quasi non recessuri sequuntur; sed videre voluerunt ubi habitaret, et facere quod scriptum est: Limen ostiorum eius exterat pes tuus; surge ad illum venire assidue et erudire praeceptis eius 21. Ostendit eis ille ubi maneret: venerunt et fuerunt cum illo. Quam beatum diem duxerunt, quam beatam noctem! Quis est qui nobis dicat quae audierint illi a Domino? Aedificemus et nosmetipsi in corde nostro, et faciamus domum quo veniat ille, et doceat nos; colloquatur nobis.

Offer sacrificium humilitatis.

10. Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod interpretatum dicitur Magister), ubi habitas? Dicit eis: Venite, et videte. Et venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima 22. Nihilne arbitramur pertinuisse ad Evangelistam, dicere nobis quota hora erat? Potest fieri ut nihil ibi nos animadvertere, nihil quaerere voluerit? Decima erat hora. Numerus iste legem significat, quia in decem praeceptis data est lex. Venerat autem tempus ut impleretur lex per dilectionem; quia a Iudaeis non poterat impleri per timorem. Unde Dominus dicit: Non veni solvere legem, sed implere 23. Merito ergo decima hora eum secuti sunt ad testimonium amici sponsi duo isti: et decima hora audivit: Rabbi, quod interpretatur Magister. Si decima hora Rabbi Dominus audivit, et decimus numerus ad legem pertinet; magister legis non est nisi dator legis. Nemo dicat quia alius dedit legem, et alius docet legem: ipse illam docet qui illam dedit; ipse est magister legis suae, et docet illam. Et misericordia est in lingua ipsius, ideo misericorditer docet legem, sicut dictum est de sapientia: Legem autem et misericordiam in lingua portat 24. Noli timere, ne implere legem non possis, fuge ad misericordiam. Si multum est ad te legem implere, utere pacto illo, utere chirographo, utere precibus quas tibi constituit et composuit iurisperitus coelestis.

11. Qui enim habent causam, et volunt supplicare imperatori, quaerunt aliquem scholasticum iurisperitum, a quo sibi preces componantur; ne forte si aliter petierint quam oportet, non solum non impetrent quod petunt, sed et poenam pro beneficio consequantur. Cum ergo quaererent supplicare Apostoli, et non invenirent quomodo adirent imperatorem Deum, dixerunt Christo: Domine, doce nos orare 25: hoc est: Iurisperite noster, assessor, imo consessor Dei, compone nobis preces. Et docuit Dominus de libro iuris coelestis, docuit quomodo orarent: et in ipso quod docuit, posuit quamdam conditionem: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 26. Si non secundum legem petieris, reus eris. Contremiscis imperatorem factus reus? offer sacrificium humilitatis, offer sacrificium misericordiae, dic in precibus: Dimitte mihi, quoniam et ego dimitto. Sed si dicis, fac. Quid enim facturus es, quo iturus es, si mentitus fueris in precibus? Non quomodo dicitur in foro, carebis beneficio rescripti; sed nec rescriptum impetrabis. Iuris enim forensis est ut qui in precibus mentitus fuerit, non illi prosit quod impetravit. Sed hoc inter homines, quia potest falli homo; potuit falli imperator, quando preces misisti: dixisti enim quod voluisti, et cui dixisti, nescit an verum sit; dimisit te adversario tuo convincendum, ut si ante iudicem convictus fueris de mendacio, quia non potuit ille nisi praestare, nesciens an fueris mentitus, ibi carebis ipso beneficio rescripti, quo perduxisti rescriptum. Deus autem qui novit utrum mentiaris, an verum dicas, non facit ut in iudicio tibi non prosit; sed nec impetrare te permittit, quia ausus es mentiri veritati.

Videte ne ab Agno recedatis.

12. Quid ergo facturus es? dic mihi. Implere legem ex omni parte, ita ut in nullo offendas, difficile est: reatus ergo certus est; remedio uti non vis? Ecce, fratres mei, quale remedium posuit Dominus contra aegritudines animae. Quod ergo? Cum caput tibi dolet, laudamus si Evangelium ad caput tibi posueris, et non ad ligaturam cucurreris. Ad hoc enim perducta est infirmitas hominum, et ita plangendi sunt homines qui currunt ad ligaturas, ut gaudeamus quando videmus hominem in lecto suo constitutum, iactari febribus et doloribus, nec alicubi spem posuisse, nisi ut sibi Evangelium ad caput poneret: non quia ad hoc factum est, sed quia praelatum est Evangelium ligaturis. Si ergo ad caput ponitur ut quiescat dolor capitis, ad cor non ponitur ut sanetur a peccatis? Fiat ergo. Quid fiat? Ponatur ad cor, sanetur cor. Bonum est, bonum, ut de salute corporis non satagas, nisi ut a Deo illam petas. Si scit tibi prodesse, dabit illam: si non tibi dederit, non proderat habere illam. Quam multi aegrotant in lecto innocentes; et si sani fuerint, procedunt ad scelera committenda? Quam multis obest sanitas? Latro qui procedit ad faucem occidere hominem, quanto illi melius erat ut aegrotaret? Qui noctu surgit ad fodiendum parietem alienum, quanto illi melius si febribus iactaretur? Innocentius aegrotaret, scelerate sanus est. Novit ergo Deus quid nobis expediat: id agamus tantum, ut cor nostrum sanum sit a peccatis; et quando forte flagellamur in corpore, ipsum deprecemur. Rogavit eum Paulus apostolus, ut auferret stimulum carnis, et noluit auferre. Numquid perturbatus est? numquid contristatus dixit se desertum? Magis se dixit non desertum, quia non ablatum est quod volebat auferri, ut illa infirmitas sanaretur. Hoc enim invenit in voce medici: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 27. Unde ergo scis quod non vult te sanare Deus? Adhuc tibi expedit flagellari. Unde scis quam putre est quod secat medicus, agens ferrum per putria? Nonne novit modum, quid faciat, quo usque faciat? Numquid ululatus eius qui secatur, retrahit manus medici artificiose secantis? Ille clamat; ille secat. Crudelis qui non audit clamantem, an potius misericors qui vulnus persequitur ut sanet aegrotum? Haec, fratres mei, ideo dixi, ne quis quaerat aliquid praeter auxilium Dei, quando forte in aliqua correptione Domini sumus. Videte ne pereatis, videte ne ab Agno recedatis, et a leone devoremini.

13. Diximus ergo quare hora decima: sequentia videamus. Erat Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Ioanne, et secuti fuerant eum. Invenit hic Simonem fratrem suum, et dicit ei: Invenimus Messiam; quod est interpretatum Christus 28. Messias hebraice, Christus graece est, latine Unctus. Ab unctione enim dicitur Christus. unctio est graece; ergo Christus, unctus. Ille singulariter unctus, praecipue unctus; unde omnes Christiani unguntur, ille praecipue. Quomodo in Psalmo dicit, audi: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis 29. Participes enim eius omnes sancti; sed ille singulariter Sanctus sanctorum, singulariter unctus, singulariter Christus.

In Petri nomine figurata est Ecclesia.

14. Et duxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum, Iesus dixit: Tu es Simon filius Ioannis, tu vocaberis Cephas; quod interpretatur Petrus 30. Non magnum quia Dominus dixit cuius filius esset iste. Quid magnum Domino? Omnia nomina sanctorum suorum sciebat, quos ante constitutionem mundi praedestinavit; et miraris quia dixit uni homini: Tu es filius illius, et tu vocaberis illud? Magnum quia mutavit ei nomen; et fecit de Simone Petrum? Petrus autem a petra, petra vero Ecclesia: ergo in Petri nomine figurata est Ecclesia. Et quis securus, nisi qui aedificat super petram? Et quid ait ipse Dominus? Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, aedificanti super petram (non cedit tentationibus): descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. Qui audit verba mea et non facit ea (iam unusquisque nostrum timeat et caveat), similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina eius magna 31. Quid prodest quia intrat Ecclesiam, qui vult super arenam aedificare? Audiendo enim et non faciendo, aedificat quidem, sed super arenam. Si enim nihil audit, nihil aedificat: si autem audit, aedificat. Sed quaerimus, ubi. Si enim audit et facit, super petram: si audit et non facit, super arenam. Duo sunt genera aedificantium; aut super petram, aut super arenam. Quid ergo illi qui non audiunt? securi sunt? securos eos dicit, quia nihil aedificant? Nudi sunt sub pluvia, ante ventos, ante flumina: cum venerint ista, ante illos tollunt, quam domos deiciant. Ergo una est securitas, et aedificare, et super petram aedificare. Si audire vis et non facere, aedificas; sed ruinam aedificas: cum autem venerit tentatio, deicit domum, et cum ipsa ruina tua te tollit. Si autem non audis, nudus es, illis tentationibus tu ipse traheris. Audi ergo, et fac; unum est remedium. Quanti forte hodie audiendo et non faciendo rapti sunt fluvio celebritatis huius? Audiendo enim et non faciendo, venit fluvius ipsa celebritas anniversaria, impletus est torrens, transiturus est et siccaturus: sed vae illi quem tulerit! Illud ergo noverit Caritas vestra, quia nisi quis et audiat et faciat, non aedificat super petram; et non pertinet ad nomen tam magnum, quod sic commendavit Dominus. Intentum enim te fecit. Nam si hoc ante Petrus vocaretur, non ita videres mysterium petrae; et putares casu eum, sic vocari, non providentia Dei: ideo voluit eum aliud prius vocari, ut ex ipsa commutatione nominis, sacramenti vivacitas commendaretur.

15. Et in crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Dicit ei: Sequere me. Erat autem de civitate Andreae et Petri. Et invenit Philippus Nathanaelem: iam vocatus a Domino Philippus. Et dixit ei: Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph. Eius filius dicebatur, cui desponsata erat mater eius. Nam quod ea intacta conceptus et natus sit, bene noverunt omnes Christiani ex Evangelio. Hoc Philippus dixit Nathanaeli; addidit et locum, a Nazareth. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Quid intellegitur, fratres? Non quomodo aliqui pronuntiant: nam et sic solet pronuntiari: A Nazareth potest aliquid boni esse? Sequitur enim vox Philippi, et dicit: Veni, et vide 32.

Ambas autem pronuntiationes potest ista vox sequi, sive sic pronunties tamquam confirmans: A Nazareth potest aliquid boni esse; et ille: Veni, et vide: sive sic dubitans, et totum interrogans: A Nazareth potest aliquid boni esse? Veni, et vide. Cum ergo sive illo modo, sive isto pronuntietur, non repugnent verba sequentia; nostrum est quaerere quid potius intellegamus in his verbis.

16. Qualis fuerit Nathanael iste, in sequentibus probamus. Audite qualis fuerit: Dominus ipse perhibet testimonium. Magnus Dominus cognitus testimonio Ioannis: beatus Nathanael cognitus testimonio veritatis. Quia Dominus etsi testimonio Ioannis non commendaretur, ipse sibi perhibebat testimonium; quia sufficit sibi ad testimonium suum veritas. Sed quia veritatem non poterant capere homines, per lucernam quaerebant veritatem: et ideo Ioannes per quem Dominus ostenderetur, missus est. Audi Dominum Nathanaeli testimonium perhibentem: Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Dicit ei Philippus: Veni, et vide. Et vidit Iesus Nathanaelem venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 33. Magnum testimonium! hoc nec Andreae dictum, nec Petro dictum, nec Philippo, quod dictum est de Nathanaele: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.

De piscatore lucratus est imperator.

17. Quid ergo facimus, fratres? Deberet iste primus esse in Apostolis? Non solum primus non invenitur in Apostolis, sed nec medius, nec ultimus inter duodecim Nathanael est, cui tantum testimonium perhibuit Filius Dei, dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quaeritur causa? quantum Dominus intimat, probabiliter invenimus. Intellegere enim debemus ipsum Nathanaelem eruditum et peritum Legis fuisse: propterea noluit illum Dominus inter discipulos ponere; quia idiotas elegit, unde confunderet mundum. Audi Apostolum dicentem ista: Videte enim, inquit, vocationem vestram, fratres, quia non multi potentes, non multi nobiles: sed infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, tamquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur 34. Si doctus eligeretur, fortasse ideo se diceret electum, quia doctrina eius meruit eligi. Dominus noster Iesus Christus volens superborum frangere cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem; sed de piscatore lucratus est imperatorem. Magnus Cyprianus orator, sed prior Petrus piscator, per quem postea crederet non tantum orator, sed et imperator. Nullus nobilis primo electus est, nullus doctus; quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Erat ergo iste magnus et sine dolo: hoc solo non electus, ne cuiquam videretur Dominus doctos elegisse. Et ex ipsa doctrina Legis veniebat, quod cum audisset a Nazareth: scrutatus enim erat Scripturas, et sciebat quia inde erat expectandus Salvator, quod non facile alii Scribae et Pharisaei noverant: iste ergo doctissimus Legis, cum audisset Philippum dicentem: Invenimus Iesum, quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, a Nazareth, filium Ioseph; ille qui optime Scripturas noverat, audito nomine Nazareth, erectus est in spem, et dixit: A Nazareth potest aliquid boni esse.

18. Iam caetera de ipso videamus: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quid est, in quo dolus non est? Forte non habebat peccatum? forte non erat aeger? forte illi medicus non erat necessarius? Absit. Nemo hic sic natus est, ut illo medico non egeret. Quid sibi ergo vult, in quo dolus non est? Aliquanto intentius quaeramus; apparebit modo in nomine Domini. Dolum dicit Dominus; et omnis qui verba latina intellegit, scit quia dolus est, cum aliud agitur et aliud fingitur. Intendat Caritas vestra. Non dolus dolor est: propterea dico, quia multi fratres imperitiores latinitatis loquuntur sic, ut dicant: Dolus illum torquet, pro eo quod est dolor. Dolus fraus est, simulatio est. Quando aliquis aliquid in corde tegit, et aliud loquitur, dolus est, et tamquam duo corda habet: unum quasi sinum cordis habet, ubi videt veritatem; et alterum sinum, ubi concipit mendacium. Et ut noveritis hunc esse dolum, dictum est in Psalmis: Labia dolosa. Quid est: Labia dolosa? Sequitur: In corde et corde locuti sunt mala 35. Quid est: In corde et corde; nisi duplici corde? Si ergo dolus in isto non erat, sanabilem illum medicus iudicavit, non sanum. Aliud est enim sanus, aliud sanabilis, aliud insanabilis: qui aegrotat cum spe, sanabilis dicitur; qui aegrotat cum desperatione, insanabilis; qui autem iam sanus est, non eget medico. Medicus ergo qui venerat sanare, vidit istum sanabilem, quia dolus in illo non erat. Quomodo dolus in illo non erat? Si peccator est, fatetur se peccatorem. Si enim peccator est, et iustum se dicit; dolus est in ore ipsius. Ergo in Nathanaele confessionem peccati laudavit, non iudicavit non esse peccatorem.

19. Propterea cum Pharisaei qui sibi videbantur iusti, reprehenderent Dominum quia miscebatur aegrotis medicus, et dicerent: Ecce cum quibus manducat, cum publicanis et peccatoribus; respondit medicus phreneticis: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare iustos, sed peccatores 36. Hoc est dicere: Quia vos iustos dicitis, cum sitis peccatores, sanos vos iudicatis, cum langueatis, medicinam repellitis, non sanitatem tenetis. Unde ille pharisaeus qui vocaverat Dominum ad prandium, sanus sibi videbatur: aegrota autem illa mulier irrupit in domum, quo non erat invitata, et desiderio salutis facta impudens, accessit, non ad caput Domini, non ad manus, sed ad pedes; lavit eos lacrymis, tersit capillis, osculata est eos, unxit unguento, pacem fecit cum vestigiis Domini peccatrix. Reprehendit ille tamquam sanus medicum, ille pharisaeus qui illic discumbebat; et ait apud se: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi pedes tetigisset. Ideo autem suspicatus erat eum ignorasse, quia non illam repulit, quasi ne immundis manibus tangeretur: noverat autem ille, permisit se tangi, ut tactus ipse sanaret. Dominus videns cor Pharisaei, proposuit similitudinem: Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quinquaginta denarios, alter quingentos: cum non haberent unde redderent, donavit ambobus; quis eum plus dilexit? Et ille: Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides istam mulierem? Intravi in domum tuam, aquam mihi ad pedes non dedisti; illa autem lacrymis lavit pedes meos, et capillis suis tersit: osculum mihi non dedisti: illa non destitit pedes meos osculari: oleum mihi non dedisti; illa pedes meos unxit unguento. Propterea dico tibi; dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum: cui autem modicum dimittitur, modicum diligit 37. Hoc est dicere: Plus aegrotas, sed sanum te putas: modicum putas tibi dimitti, cum plus debitor sis. Bene ista, quia dolus in illa non erat, meruit medicinam. Quid est, dolus in illa non erat? Confitebatur peccata. Hoc et laudat in Nathanaele, quod dolus in illo non erat: quia multi pharisaei qui abundabant peccatis, iustos se dicebant, et dolum afferebant, per quem sanari non poterant.

20. Vidit ergo iam istum in quo dolus non erat, et ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te; id est, sub arbore fici. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel 38. Aliquid magnum potuit Nathanael iste intellegere, in eo quod dictum est: Cum esses sub fici arbore, vidi te, priusquam te Philippus vocaret. Nam talem vocem protulit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel; qualem tanto post Petrus, quando ei Dominus ait: Beatus es Simon Bar Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelo 39. Et ibi nominavit petram, et laudavit firmamentum Ecclesiae in ista fide. Hic iam dicit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Unde? Quia dictum est ei: Antequam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te.

Quaerimus, quia quaesiti sumus.

21. Quaerendum est, an aliquid significet ista arbor fici. Audite enim, fratres mei: Invenimus arborem fici maledictam, quia sola folia habuit, et fructum non habuit 40. In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent, de foliis ficulneis succinctoria sibi fecerunt 41: folia ergo ficulnea intelleguntur peccata. Erat autem Nathanael sub arbore fici, tamquam sub umbra mortis. Vidit eum Dominus, de quo dictum est: Qui sedebant sub umbra mortis, lumen ortum est eis 42. Quid ergo dictum est Nathanaeli? Dicis mihi, o Nathanael: Unde me nosti? Modo iam loqueris mecum, quia vocavit te Philippus. Iam quem vocavit per apostolum, ad Ecclesiam suam vidit pertinere. O tu Ecclesia, o tu Israel, in quo dolus non est; si es populus Israel in quo dolus non est, modo iam cognovisti Christum per Apostolos, quomodo Nathanael cognovit Christum per Philippum. Sed misericordia sua ante te vidit, quam tu eum cognosceres, cum sub peccato iaceres. Numquid enim nos prius quaesivimus Christum, et non ille nos quaesivit? Numquid nos venimus aegroti ad medicum, et non medicus ad aegrotos? Nonne ovis illa perierat, et relictis nonaginta novem pastor quaesivit illam et invenit, quam laetus in humeris reportavit? Nonne perierat drachma illa, et accendit mulier lucernam, et quaesivit in tota domo sua donec invenit? Et cum invenisset: Collaetamini mihi, ait vicinis suis, quia inveni drachmam quam perdideram 43. Sic et nos sicut ovis perieramus, et sicut drachma perieramus: et pastor noster invenit ovem, sed quaesivit ovem; mulier invenit drachmam, sed quaesivit drachmam. Quae est mulier? Caro Christi. Quae est lucerna? Paravi lucernam Christo meo 44. Ergo quaesiti sumus, ut inveniremur; inventi loquimur. Non superbiamus, quia antequam inveniremur, perieramus, si non quaereremur. Non ergo nobis dicant quos amamus, et volumus lucrari paci Ecclesiae catholicae: Quid nos vultis? quid nos quaeritis, si peccatores sumus? Ideo vos quaerimus, ne pereatis: quaerimus, quia quaesiti sumus; invenire vos volumus, quia inventi sumus.

22. Itaque Nathanael cum dixisset: Unde me nosti? ait illi Dominus: Priusquam te vocaret Philippus, cum esses sub arbore fici, vidi te. O tu Israel sine dolo, quisquis es, o popule vivens ex fide, antequam te per Apostolos meos vocarem, cum esses sub umbra mortis, et tu me non videres, ego te vidi. Dominus deinde dicit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub arbore fici, credis: maius his videbis. Quid est hoc, maius his videbis? Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis 45. Fratres, nescio quid maius dixi, quam est, sub arbore fici vidi te. Plus enim est quod nos Dominus vocatos iustificavit, quam quod vidit iacentes sub umbra mortis. Quid enim nobis proderat si ibi remansissemus, ubi nos vidit? Numquid non iaceremus? Quid est hoc maius? Quando vidimus Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis?

23. Iam aliquando de his ascendentibus et descendentibus Angelis dixeram; sed ne obliti fueritis, breviter dico tamquam commemorans: pluribus enim dicerem si non commemorarem, sed modo insinuarem. Scalas vidit Iacob per somnium, et in ipsis scalis vidit Angelos ascendentes et descendentes; et lapidem quem sibi posuerat ad caput, unxit 46. Audistis quia Messias Christus est, audistis quia unctus Christus est. Non enim sic posuit lapidem unctum, ut veniret et adoraret: alioquin idololatria esset, non significatio Christi. Facta est ergo significatio, quo usque oportuit fieri significationem, et significatus est Christus. Lapis unctus, sed non in idolum. Lapis unctus: lapis quare? Ecce pono in Sion lapidem electum, pretiosum, et qui crediderit in illum, non confundetur 47. Quare unctus? Quia Christus a chrismate. Quid autem vidit tunc in scalis? Ascendentes et descendentes Angelos. Sic est et Ecclesia, fratres: Angeli Dei, boni praedicatores, praedicantes Christum; hoc est, super Filium hominis ascendunt et descendunt. Quomodo ascendunt, et quomodo descendunt? Ex uno habemus exemplum: audi apostolum Paulum; quod in ipso invenerimus, hoc de caeteris veritatis praedicatoribus credamus. Vide Paulum ascendentem: Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim raptum fuisse usque in tertium coelum, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: et audisse ineffabilia verba quae non licet homini loqui 48. Ascendentem audistis, descendentem audite. Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam 49. Ecce descendit qui ascenderat. Quaere quo ascenderat. Usque in tertium coelum.

Quaere quo descenderit. Usque ad lac parvulis dandum. Audi quia descendit: Factus sum parvulus, inquit, in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos 50. Videmus enim et nutrices et matres descendere ad parvulos: et si norunt latina verba dicere, decurtant illa, et quassant quodammodo linguam suam, ut possint de lingua diserta fieri blandimenta puerilia; quia si sic dicant, non audit infans, sed nec proficit infans. Et disertus aliquis pater, si sit tantus orator ut lingua illius fora concrepent, et tribunalia concutiantur; si habeat parvulum filium, cum ad domum redierit, seponit forensem eloquentiam quo ascenderat, et lingua puerili descendit ad parvulum. Audi uno loco ipsum Apostolum ascendentem et descendentem, in una sententia: Sive enim, inquit, mente excessimus, Deo: sive temperantes sumus, vobis 51. Quid est, mente excessimus, Deo? Ut illa videamus quae non licet homini loqui. Quid est, temperantes sumus, vobis? Numquid iudicavi me aliquid scire inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum? 52 Si ipse Dominus ascendit et descendit; manifestum est quia et praedicatores ipsius ascendunt imitatione, descendunt praedicatione.

Gaudia veritatis.

24. Et si aliquanto vos diutius tenuimus, consilii fuit ut importunae horae transirent: arbitramur iam illos peregisse vanitatem suam. Nos autem, fratres, quando pasti sumus epulis salutaribus, quae restant agamus, ut diem dominicum solemniter impleamus in gaudiis spiritalibus, et comparemus gaudia veritatis cum gaudiis vanitatis: et si horremus, doleamus; si dolemus, oremus; si oramus, exaudiamur; si exaudimur, et illos lucramur.


Aug - in Ioannis 7