Aug - in Ioannis 8

8

TRACTATUS 8: Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae (Io 2,1-4).

(Jn 2,1-4)

Dominus invitatus ad nuptias venit. Quid mirum si in illam domum ad nuptias venit, qui in hunc mundum ad nuptias venit? Verbum enim sponsus, et sponsa caro humana.

1. Miraculum quidem Domini nostri Iesu Christi, quo de aqua vinum fecit, non est mirum eis qui noverunt quia Deus fecit. Ipse enim fecit vinum illo die in nuptiis in sex illis hydriis, quas impleri aqua praecepit 1, qui omni anno facit hoc in vitibus. Sicut enim quod miserunt ministri in hydrias, in vinum conversum est opere Domini; sic et quod nubes fundunt, in vinum convertitur eiusdem opere Domini. Illud autem non miramur, quia omni anno fit: assiduitate amisit admirationem. Nam et considerationem maiorem invenit, quam id quod factum est in hydriis aquae. Quis est enim qui considerat opera Dei, quibus regitur et administratur totus hic mundus, et non obstupescit obruiturque miraculis? Si consideret vim unius grani, cuiuslibet seminis, magna quaedam res est, horror est consideranti. Sed quia homines in aliud intenti perdiderunt considerationem operum Dei, in qua darent laudem quotidie Creatori; tamquam servavit sibi Deus inusitata quaedam quae faceret, ut tamquam dormientes homines, ad se colendum mirabilius excitaret. Mortuus resurrexit, mirati sunt homines: tot quotidie nascuntur, et nemo miratur. Si consideremus prudentius, maioris miraculi est esse qui non erat, quam reviviscere qui erat. Idem tamen Deus Pater Domini nostri Iesu Christi per Verbum suum facit omnia haec, et regit qui creavit. Priora miracula fecit per Verbum suum Deum apud se: posteriora miracula fecit per ipsum Verbum suum, incarnatum, et propter nos hominem factum. Sicut miramur quae facta sunt per hominem. Iesum, miremur quae facta sunt per Deum Iesum. Per Deum Iesum facta sunt coelum et terra, mare, et omnis ornatus coeli, opulentia terrae, fecunditas maris; omnia haec quae oculis adiacent, per Iesum Deum facta sunt. Et videmus haec, et si est in nobis Spiritus ipsius, sic nobis placent ut artifex laudetur: non ut ad opera conversi ab artifice avertamur, et faciem quodammodo ponentes ad ea quae fecit, dorsum ponamus ad eum qui fecit.

2. Et haec quidem videmus, et adiacent oculis: quid illa quae non videmus, sicut sunt Angeli, Virtutes, Potestates, Dominationes, omnisque habitator fabricae huius supercoelestis, non adiacens oculis nostris? Quamquam saepe et Angeli, quando oportuit, demonstraverunt se hominibus. Nonne Deus et per Verbum suum, id est, unicum Filium suum Dominum nostrum Iesum Christum fecit haec omnia? Quid ipsa anima humana, quae non videtur, et per opera quae exhibet in carne, magnam praebet admirationem bene considerantibus, a quo facta est, nisi a Deo? et per quem facta est, nisi per Filium Dei? Nondum dico de anima hominis. Cuiusvis pecoris anima quomodo regit molem suam! sensus omnes exserit, oculos ad videndum, aures ad audiendum, nares ad percipiendum odorem, oris iudicium ad sapores discernendos, membra denique ipsa ad peragenda officia sua. Numquid haec corpus, et non anima, id est, habitatrix corporis agit? Nec tamen videtur oculis, et ex his quae agit, admirationem movet. Accedat iam consideratio tua etiam ad animam humanam, cui tribuit Deus intellectum cognoscendi Creatorem suum, dignoscendi et distinguendi inter bonum et malum, hoc est inter iustum et iniustum: quanta agit per corpus! Attendite universum orbem terrarum ordinatum in ipsa humana republica: quibus administrationibus, quibus ordinibus potestatum, conditionibus civitatum, legibus, moribus, artibus! Hoc totum per animam geritur, et haec vis animae non videtur. Cum subtrahitur corpori, cadaver iacet: cum autem adest corpori, primo condit quodammodo putores. Corruptibilis est enim omnis caro, in putredines defluit, nisi quodam condimento animae teneatur. Sed hoc commune illi est cum pecoris anima: illa magis miranda quae dixi, quae ad mentem et intellectum pertinent; ubi etiam ad imaginem Creatoris sui renovatur, ad cuius imaginem factus est homo 2. Quid erit haec vis animae, cum et corpus hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 3? Si tanta potest per carnem corruptibilem, quid poterit per corpus spiritale post resurrectionem mortuorum? Haec tamen anima, ut dixi, admirabilis naturae atque substantiae, invisibilis res est et intellegibilis: et haec tamen per Iesum Deum facta est, quia ipse est Verbum Dei. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 4.

De vino invisibili inebriet nos.

3. Cum ergo tanta videamus facta per Deum Iesum, quid miramur aquam in vinum conversam per hominem Iesum? Neque enim sic factus est homo, ut perderet quod Deus erat: accessit illi homo, non amissus est Deus. Ipse ergo fecit hoc, qui illa omnia. Non itaque miremur quia Deus fecit; sed amemus quia inter nos fecit, et propter nostram reparationem fecit. Aliquid enim et in ipsis factis innuit nobis. Puto quia non sine causa venit ad nuptias. Excepto miraculo, aliquid in ipso facto mysterii et sacramenti latet. Pulsemus ut aperiat, et de vino invisibili inebriet nos: quia et nos aqua eramus, et vinum nos fecit, sapientes nos fecit; sapimus enim fidem ipsius, qui prius insipientes eramus. Et forte ad ipsam sapientiam pertinet, cum honore Dei, et cum laude maiestatis eius, et cum caritate potentissimae misericordiae eius, intellegere quid sit gestum in hoc miraculo.

Et ipse tamquam sponsus.

4. Dominus invitatus ad nuptias venit. Quid mirum si in illam domum ad nuptias venit, qui in hunc mundum ad nuptias venit? Si enim non venit ad nuptias, non hic habet sponsam. Et quid est quod ait Apostolus: Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo? Quid est quod timet ne virginitas sponsae Christi per astutiam diaboli corrumpatur? Timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo. Habet ergo hic sponsam quam redemit sanguine suo, et cui pignus dedit Spiritum sanctum 5. Eruit eam de mancipatu diaboli: mortuus est propter delicta eius, resurrexit propter iustificationem eius 6. Quis offeret tanta sponsae suae? Offerant homines quaelibet ornamenta terrarum; aurum, argentum, lapides pretiosos, equos, mancipia, fundos, praedia: numquid aliquis offeret sanguinem suum? Si enim sanguinem suum sponsae dederit, non erit qui ducat uxorem. Dominus autem securus moriens, dedit sanguinem suum pro ea quam resurgens haberet, quam sibi iam coniunxerat in utero Virginis. Verbum enim sponsus, et sponsa caro humana; et utrumque unus Filius Dei, et idem filius hominis: ubi factus est caput Ecclesiae, ille uterus virginis Mariae thalamus eius, inde processit tamquam sponsus de thalamo suo, sicut Scriptura praedixit: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam 7; de thalamo processit velut sponsus, et invitatus venit ad nuptias.

5. Certi sacramenti gratia, videtur matrem de qua sponsus processit, non agnoscere, et dicere illi: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea 8. Quid est hoc? ideone venit ad nuptias, ut doceret matres contemni? Utique ad cuius nuptias venerat, ideo ducebat uxorem, ut filios procrearet; et ab eis quos ut procrearet optabat, utique honorari cupiebat: ille ergo venerat ad nuptias, ut exhonoraret matrem, cum propter filios habendos, quibus reddere honorem parentibus imperat Deus, ipsae nuptiae celebrentur, et ducantur uxores? Procul dubio, fratres, latet ibi aliquid. Nam tanta res est, ut quidam, quos cavendos praemonuit Apostolus, sicut supra commemoravimus, dicens: Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo 9, derogantes Evangelio, et dicentes quod Iesus non sit natus de Maria Virgine, hinc argumentum sumere conarentur erroris sui, ut dicerent: Quomodo erat mater eius, cui dixit: Quid mihi et tibi est, mulier? Respondendum ergo est eis, et disserendum quare hoc dixerit Dominus; ne sibi aliquid adversus sanam fidem insanientes invenisse videantur, unde sponsae virginis castitas corrumpatur, id est, unde fides Ecclesiae violetur. Revera enim, fratres, corrumpitur fides eorum qui praeponunt mendacium veritati. Nam isti qui videntur sic honorare Christum, ut negent eum carnem habuisse, nihil aliud eum quam mendacem praedicant. Qui ergo mendacium aedificant in hominibus, quid ab eis expellunt, nisi veritatem? Immittunt diabolum, excludunt Christum; immittunt adulterum, excludunt sponsum: paranymphi scilicet, vel potius lenones serpentis. Ad hoc enim loquuntur ut serpens possideat, Christus excludatur. Quomodo possidet serpens? Quando possidet mendacium. Quando possidet falsitas, serpens possidet: quando possidet veritas, Christus possidet. Ipse enim dixit: Ego sum veritas 10: de illo autem dixit: Et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo 11. Sic est autem veritas Christus, ut totum verum accipias in Christo. Verum Verbum, Deus aequalis Patri, vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio, vera mors, vera resurrectio. Si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo, de veneno serpentis nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit.

6. Quid est ergo, inquit, quod ait Dominus: Quid mihi et tibi est, mulier? Forte in eo quod sequitur ostendit nobis Dominus quare hoc dixerit: Nondum, inquit, venit hora mea. Sic enim ait: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Et hoc cur dictum sit, requirendum est. Prius ergo hinc resistamus haereticis. Quid dicit serpens veternosus, venenorum insibilator et inspirator antiquus? quid dicit? Non habuit matrem feminam Iesus. Unde probas? Quia dixit, inquit: Quid mihi et tibi est, mulier? Quis hoc narravit, ut credamus quia hoc dixit? quis hoc narravit? Nempe Ioannes evangelista. At ipse Ioannes evangelista dixit: Et erat ibi mater Iesu. Nam ita narravit: Altera die nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat ibi mater Iesu. Venerat autem illuc invitatus ad nuptias cum discipulis suis 12. Tenemus duas sententias ab Evangelista prolatas. Erat ibi mater Iesu, Evangelista dixit: quid dixerit matri suae Iesus, ipse Evangelista dixit. Et quomodo dixit respondisse matri suae Iesum, ut primo diceret: Ait illi mater eius, videte, fratres, ut adversus linguam serpentis munitam virginitatem cordis habeatis. Illic in ipso Evangelio eo ipso evangelista narrante dicitur: Erat ibi mater Iesu; et: Dixit illi mater eius. Quis hoc narravit? Ioannes evangelista. Et quid respondit matri Iesus? Quid mihi et tibi est, mulier? Quis hoc narrat? Idem ipse Ioannes evangelista. O Evangelista fidelissime et veracissime, tu mihi narras dixisse Iesum: Quid mihi et tibi est, mulier? cur ei apposuisti matrem quam non agnoscit? Nam tu dixisti quia ibi erat mater Iesu, et quia dixit ei mater eius: cur non potius dixisti: Erat ibi Maria; et: Dixit ei Maria? Utrumque tu narras, et: Dixit ei mater eius; et: Respondit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Quare hoc, nisi quia utrumque verum est? Illi autem in eo volunt credere Evangelistae, quod narrat Iesum dixisse matri: Quid mihi et tibi est, mulier? et in eo nolunt credere Evangelistae quod ait: Erat ibi mater Iesu; et: Dixit ei mater eius. Quis est autem qui resistit serpenti et tenet veritatem, cuius virginitas cordis non corrumpitur astutia diaboli? Qui utrumque verum credit; et quia erat ibi mater Iesu, et quia illud respondit matri Iesus. Sed si nondum intellegit quemadmodum dixerit Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? interim credat quod dixerit, et quod matri dixerit. Sit primo pietas in credente, et erit fructus in intellegente.

Non rixando accendat ad ostium veritatis.

7. Interrogo vos, o fideles Christiani: Erat ibi mater Iesu? respondete: Erat. Unde scitis? respondete: Hoc loquitur Evangelium. Quid respondit matri Iesus? respondete: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Et hoc unde scitis? respondete: Hoc loquitur Evangelium. Nullus vobis corrumpat hanc fidem, si vultis sponso servare castam virginitatem. Si autem quaeritur a vobis, cur hoc matri responderit; dicat qui intellegit: qui autem nondum intellegit, firmissime tamen credat, hoc respondisse, et tamen matri respondisse Iesum. Hac pietate merebitur etiam intellegere cur ita responderit, si orando pulset, et non rixando accedat ad ostium veritatis. Tantum caveat, ne dum se putat scire, aut erubescit nescire cur ita responderit, cogatur credere aut Evangelistam fuisse mentitum qui ait: Erat ibi mater Iesu: aut ipsum Christum falsa morte passum propter delicta nostra, et falsas cicatrices ostendisse propter iustificationem nostram; falsumque dixisse: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 13. Si enim falsa mater, falsa caro, falsa mors, falsa vulnera passionis, falsae cicatrices resurrectionis; non veritas credentes in eum, sed potius falsitas liberabit. Imo vero falsitas cedat veritati, et confundantur omnes qui propterea se volunt videri veraces, quia Christum conantur demonstrare fallacem; et nolunt sibi dici: Non vobis credimus quia mentimini; cum ipsam veritatem dicant esse mentitam. Quibus tamen si dicamus: Unde nostis dixisse Christum: Quid mihi et tibi est, mulier? Evangelio se credidisse respondent. Cur non credunt Evangelio dicenti: Erat ibi mater Iesu; et: Dixit ei mater eius? Aut si hoc mentitur Evangelium, quomodo ei creditur quod dixerit Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Cur non potius miseri, et quod ita non extraneae, sed matri Dominus responderit, fideliter credunt; et cur ita responderit, pie quaerunt? Multum enim interest inter eum qui dicit: Volo scire quare Christus hoc matri responderit; et eum qui dicit: Scio quod hoc Christus non matri responderit. Aliud est intellegere velle quod clausum est, aliud nolle credere quod apertum est. Qui dicit: Scire volo cur ita Christus matri responderit, aperiri sibi vult Evangelium cui credit: qui autem dicit: Scio quod hoc Christus non matri responderit, ipsum Evangelium arguit de mendacio, ubi credidit quod Christus ita responderit.

Totum credamus et quod nondum intelligimus quaeramus.

8. Iam ergo si placet, fratres, illis repulsis, et in sua caecitate errantibus semper, nisi humiliter sanentur, nos quaeramus, quare Dominus noster sic matri responderit. Ille singulariter natus de Patre sine matre, de matre sine patre; sine matre Deus, sine patre homo; sine matre ante tempora, sine patre in fine temporum. Quod respondit, matri respondit: quia: Erat ibi mater Iesu; et: Dixit ei mater eius. Hoc totum Evangelium loquitur. Illic novimus quia erat ibi mater Iesu, ubi novimus quod dixerit ei: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Totum credamus, et quod nondum intellegimus requiramus. Et primum hoc videte, ne forte quomodo invenerunt Manichaei occasionem perfidiae suae, quia dixit Dominus: Quid mihi et tibi est, mulier? sic inveniant mathematici occasionem fallaciae suae, quia dixit: Nondum venit hora mea. Et si hoc secundum mathematicos dixit, sacrilegium fecimus incendendo codices eorum. Si autem recte fecimus, sicut Apostolorum temporibus factum est 14; non secundum eos dixit Dominus: Nondum venit hora mea. Dicunt enim vaniloqui et seducti seductores: Vides quia sub fato erat Christus, qui dicit: Nondum venit hora mea. Quibus ergo prius respondendum est; haereticis, an mathematicis? Utrique enim a serpente illo veniunt, volentes corrumpere virginitatem cordis Ecclesiae, quam habet in integra fide. Primo si placet, eis quos proposueramus, quibus quidem iam ex magna parte respondimus. Sed ne arbitrentur nos non habere quid dicamus de his verbis quae Dominus matri respondit, vos magis adversus illos instruimus: nam illis refellendis, puto quod sufficiant quae iam dicta sunt.

9. Cur ergo ait matri filius: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dominus noster Iesus Christus, et Deus erat et homo: secundum quod Deus erat, matrem non habebat; secundum quod homo erat, habebat. Mater ergo erat carnis, mater humanitatis, mater infirmitatis quam suscepit propter nos. Miraculum autem quod facturus erat, secundum divinitatem facturus erat, non secundum infirmitatem; secundum quod Deus erat, non secundum quod infirmus natus erat. Sed infirmum Dei fortius est hominibus 15. Miraculum ergo exigebat mater; at ille tamquam non agnoscit viscera humana, operaturus facta divina; tamquam dicens: Quod de me facit miraculum, non tu genuisti, divinitatem meam non tu genuisti: sed quia genuisti infirmitatem meam, tunc te cognoscam, cum ipsa infirmitas pendebit in cruce: hoc est enim: Nondum venit hora mea. Tunc enim cognovit, qui utique semper noverat. Et antequam de illa natus esset, in praedestinatione noverat matrem; et antequam ipse Deus crearet, de qua ipse homo crearetur, noverat matrem: sed ad quamdam horam in mysterio non agnoscit; et ad quamdam horam quae nondum venerat, in mysterio rursus agnoscit. Tunc enim agnovit, quando illud quod peperit moriebatur. Non enim moriebatur per quod facta erat Maria, sed moriebatur quod factum erat ex Maria: non moriebatur aeternitas divinitatis, sed moriebatur infirmitas carnis. Illud ergo respondit, discernens in fide credentium, quis, qua venerit. Venit enim per matrem feminam, Deus et Dominus coeli et terrae. Secundum quod Dominus mundi, quod Dominus coeli et terrae, Dominus utique et Mariae; secundum quod creator coeli et terrae, creator et Mariae: secundum autem quod dictum est: Factum ex muliere, factum sub Lege 16, filius Mariae.

Ipse Dominus Mariae, ipse filius Mariae: ipse creator Mariae, ipse creatus ex Maria. Noli mirari quia et filius et Dominus: sicut enim Mariae, ita et David dictus est filius; et ideo David filius, quia Mariae filius. Audi Apostolum aperte dicentem. Qui factus est ei ex semine David secundum carnem 17. Audi eum et Dominum David; dicat hoc ipse David: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam 18. Et ipse Iesus hoc proposuit Iudaeis, et eos inde convicit. Quomodo ergo David et filius et dominus 19; filius David secundum carnem, dominus David secundum divinitatem: sic Mariae filius secundum carnem, et Mariae dominus secundum maiestatem. Quia ergo non erat illa mater divinitatis, et per divinitatem futurum erat miraculum quod petebat; respondit ei: Quid mihi et tibi est, mulier? sed ne putes quod te negem matrem: Nondum venit hora mea: ibi enim te agnoscam, cum pendere in cruce coeperit infirmitas cuius mater es. Probemus si verum est. Quando passus est Dominus, sicut idem evangelista dicit, qui noverat matrem Domini, et qui nobis insinuavit etiam in his nuptiis matrem Domini, ipse narrat: Erat, inquit, illic circa crucem mater Iesu, et ait Iesus matri suae: Mulier, ecce filius tuus: et ad discipulum: Ecce mater tua 20. Commendat matrem discipulo: commendat matrem prior matre moriturus, et ante matris mortem resurrecturus; commendat homo homini hominem. Hoc pepererat Maria. Illa hora iam venerat, de qua tunc dixerat: Nondum venit hora mea.

10. Quantum arbitror, fratres, responsum est haereticis: mathematicis respondeamus. Et ipsi unde conantur convincere quia sub fato erat Iesus? Quia ipse ait, inquiunt: Nondum venit hora mea. Ergo illi credimus; et si dixisset: Horam non habeo, exclusisset mathematicos: sed ecce, inquiunt, ipse dixit: Nondum venit hora mea. Si ergo dixisset: Horam non habeo, exclusisset mathematicos, non esset unde calumniarentur: nunc vero quia dixit: Nondum venit hora mea, contra ipsius verba quid possumus dicere? Mirum est quod mathematici credendo verbis Christi, conantur convincere Christianos quod sub hora fatali vixerit Christus. Credant ergo Christo dicenti: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso, et iterum sumo eam 21. Ergo ne ista potestas sub fato est? Ostendant hominem qui potestatem habeat quando moriatur, quamdiu vivat: omnino non ostendent. Credant ergo Deo dicenti: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam: et quaerant quare sit dictum: Nondum venit hora mea, nec ideo iam sub fato ponant conditorem coeli, creatorem atque ordinatorem siderum. Quia si esset fatum de sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum conditor siderum. Adde quia non solum Christus non habuit quod appellas fatum; sed nec tu, aut ego, aut ille, aut quisquam hominum.

11. Verumtamen seducti seducunt, et proponunt fallacias hominibus: tendunt ad capiendos homines, et hoc in plateis. Nam qui tendunt ad capiendas feras, vel in silvis atque in solitudine id agunt: quam infeliciter vani sunt homines, quibus capiendis in foro tenditur! Nummos accipiunt, cum se homines hominibus vendunt; dant isti nummos, ut se vanitatibus vendant. Intrant enim ad mathematicum, ut emant sibi dominos, quales mathematico dare placuerit; vel Saturnum, vel Iovem, vel Mercurium, vel si quid aliud sacrilegi nominis. Intravit liber, ut nummis datis servus exiret. Imo vero non intraret, si liber esset: sed intravit quo eum dominus error, et domina cupiditas traxit. Unde et Veritas dicit: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 22.

Resurget in ceteris membris qui resurrexit in capite.

12. Quare ergo dixit: Nondum venit hora mea? Magis quia in potestate habebat quando moreretur, nondum videbat esse opportunum ut illa potestate uteretur. Quomodo nos, fratres, verbi gratia, sic loquimur: Iam certa hora est, qua exeamus ut celebremus sacramenta? Si ante exeamus quam opus est, nonne perversi et praeposteri sumus? Quia ergo non facimus, nisi quando opportunum est; propterea in his agendis, cum ita loquimur, fatum consideramus? Quid est ergo: Nondum venit hora mea? Quando ego scio opportunum me pati, quando passio mea utilis erit, nondum venit ipsa hora; tunc voluntate patiar: ut utrumque serves, et: Nondum venit hora mea; et: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Venerat ergo habens in potestate quando moreretur. At si ante moreretur quam discipulos elegisset, certe praeposterum esset: si esset homo qui non haberet in potestate horam suam, posset ante mori quam discipulos elegisset; et si forte moreretur iam electis eruditisque discipulis, praestaretur ei, non ipse hoc faceret. At vero qui venerat in manu habens quando iret, quando rediret, quo usque excurreret, cui paterent inferi, non tantum morienti, sed et resurgenti, ut nobis ostenderet spem immortalitatis Ecclesiae suae, in capite ostendit quod membra exspectare deberent. Resurget etiam in caeteris membris, qui resurrexit in capite. Hora ergo nondum venerat, opportunitas nondum erat. Vocandi erant discipuli, annuntiandum erat regnum coelorum, faciendae erant virtutes, commendanda erat divinitas Domini in miraculis, commendanda erat humanitas Domini in ipsa compassione mortalitatis. Ille enim qui esuriebat, quia homo erat, pavit quinque panibus tot millia, quia Deus erat: qui dormiebat, quia homo erat, ventis et fluctibus imperabat, quia Deus erat. Haec omnia commendanda erant prius, ut esset quod scriberent Evangelistae, quod praedicaretur Ecclesiae. At ubi tantum fecit, quantum sufficere iudicavit; venit hora non necessitatis, sed voluntatis, non conditionis, sed potestatis.

13. Quid ergo, fratres, quia illis et illis respondimus, nihil dicemus quid sibi velint hydriae, quid aqua in vinum conversa, quid architriclinus, quid sponsus, quid mater Iesu in mysterio, quid ipsae nuptiae! Dicenda sunt omnia, sed onerandi non estis. Volui quidem in nomine Christi et hesterno die, quo solet sermo deberi Caritati vestrae, id agere vobiscum, sed non sum permissus necessitatibus quibusdam impedientibus. Si ergo placet Sanctitati vestrae, hoc quod ad mysterium pertinet huius facti, in crastinum differamus, et non oneremus et vestram et nostram infirmitatem. Sunt forte hodie multi qui propter solemnitatem, diei, non propter audiendum sermonem convenerunt. Crastino qui venient, veniant audituri; ut nec fraudemus studiosos, nec gravemus fastidiosos.

9

TRACTATUS 9: Servasti vinum bonum usque adhuc (Io 2,1-11).

(Jn 2,1-11)

Quod Dominus invitatus venit ad nuptias, etiam excepta mystica significatione, confirmare voluit quod ipse fecit nuptias. Dominus venit ad nuptias ut coniugalis castitas firmaretur, et ostenderetur sacramentum nuptiarum.

1. Adsit Dominus Deus noster, ut donet nobis reddere quod promisimus. Hesterno enim die, si meminit Sanctitas vestra, cum temporis excluderemur angustia, ne sermonem inchoatum impleremus, in hodiernum distulimus, ut ea quae in hoc facto evangelicae lectionis mystice in sacramentis posita essent, ipso adiuvante aperirentur. Non itaque opus est iam immorari diutius in commendando Dei miraculo. Ipse est enim Deus qui per universam creaturam quotidiana miracula facit, quae hominibus non facilitate, sed assiduitate viluerunt: rara autem quae facta sunt ab eodem Domino, id est a Verbo propter nos incarnato, maiorem stuporem hominibus attulerunt: non quia maiora erant, quam sunt ea quae quotidie in creatura facit, sed quia ista quae quotidie fiunt, tamquam naturali cursu peraguntur; illa vero efficacia potentiae tamquam praesentis exhibita videntur oculis hominum. Diximus, sicut meministis, resurrexit unus mortuus, obstupuerunt homines; cum quotidie nasci qui non erant, nemo miretur. Sic aquam in vinum conversam quis non miretur, cum hoc annis omnibus Deus in vitibus faciat? Sed quia omnia quae fecit Dominus Iesus, non solum valent ad excitanda corda nostra miraculis, sed etiam ad aedificanda in doctrina fidei; scrutari nos oportet quid sibi velint illa omnia, id est, quid significent. Horum enim omnium significationes, sicut recordamini, in hodiernum distulimus.

Coniunctio a Deo divortium a diabolo.

2. Quod Dominus invitatus venit ad nuptias, etiam excepta mystica significatione, confirmare voluit quod ipse fecit nuptias. Futuri enim erant, de quibus dixit Apostolus, prohibentes nubere 1, et dicentes quod malum essent nuptiae, et quod diabolus eas fecisset: cum idem Dominus dicat in Evangelio, interrogatus utrum liceat homini dimittere uxorem suam ex qualibet causa, non licere excepta causa fornicationis. In qua responsione, si meministis, hoc ait: Quod Deus coniunxit, homo non separet 2. Et qui bene eruditi sunt in fide catholica, noverunt quod Deus fecerit nuptias, et sicut coniunctio a Deo, ita divortium a diabolo sit. Sed propterea in causa fornicationis licet uxorem dimittere, quia ipsa esse uxor prior noluit, quae fidem coniugalem marito non servavit. Nec illae quae virginitatem Deo vovent, quamquam ampliorem gradum honoris et sanctitatis in Ecclesia teneant, sine nuptiis sunt: nam et ipsae pertinent ad nuptias cum tota Ecclesia, in quibus nuptiis sponsus est Christus. Ac per hoc ergo Dominus invitatus venit ad nuptias, ut coniugalis castitas firmaretur, et ostenderetur sacramentum nuptiarum: quia et illarum nuptiarum sponsus personam Domini figurabat, cui dictum est: Servasti vinum bonum usque adhuc. Bonum enim vinum Christus servavit usque adhuc, id est, Evangelium suum.

3. Iam enim incipiamus ipsa sacramentorum operta detegere, quantum ille donat in cuius nomine vobis promisimus. Erat prophetia antiquis temporibus, et a prophetiae dispensatione nulla tempora cessaverunt: sed illa prophetia, quando in illa Christus non intellegebatur, aqua erat. In aqua enim vinum quodammodo latet. Dicit Apostolus quid intellegamus in ista aqua: Usque ad hodiernum, inquit, diem, quamdiu legitur Moyses, idipsum velamen super cor eorum positum est; quod non revelatur, quia in Christo evacuatur. Et cum transieris, inquit, ad Dominum, auferetur velamen 3. Velamen dicit adopertionem prophetiae, ut non intellegeretur. Tollitur velamen, cum transieris ad Dominum: sic tollitur insipientia, cum transieris ad Dominum, et quod aqua erat, vinum tibi fit. Lege libros omnes propheticos, non intellecto Christo, quid tam insipidum et fatuum invenies? Intellege ibi Christum, non solum sapit quod legis, sed etiam inebriat; mutans mentem a corpore, ut praeterita obliviscens, in ea quae ante sunt extendaris 4.

Tota prophetia de Christo loquebatur.

4. Ergo prophetia ab antiquis temporibus, ex quo prorsus currit ordo nascentium in genere humano, de Christo non tacuit: sed occultum ibi erat; adhuc enim erat aqua. Unde probamus quod omnibus temporibus superioribus usque ad aetatem qua Dominus venit, prophetia de illo non defuit? Ipso Domino dicente. Cum enim resurrexisset a mortuis, invenit discipulos dubitantes de ipso quem secuti erant. Viderunt enim eum mortuum, et non speraverunt resurrecturum, et tota spes eorum concidit. Unde ille latro laudatus, ipso die meruit esse in paradiso 5

? Quia in cruce fixus tunc confessus est Christum, quando de illo discipuli dubitaverunt. Ergo invenit eos nutantes, et quodammodo arguentes seipsos quod in illo redemptionem speraverant. Dolebant tamen eum sine culpa occisum, quia noverant innocentem. Et hoc ipsi post resurrectionem dixerunt, cum quosdam eorum tristes invenisset in via: Tu solus peregrinaris in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa istis diebus? Ille autem dixit eis: Quae? Illi autem dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in factis et dictis in conspectu Dei et universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et cruci eum fixerunt. Nos autem sperabamus, quia ipse erat qui redempturus esset Israel; et nunc tertius dies agitur hodie, ex quo haec facta sunt. Haec atque alia cum dixisset unus ex duobus quos invenit in via euntes ad propinquum castellum; respondit ipse et ait: O insensati et tardi corde ad credendum super omnia quae locuti sunt Prophetae! nonne haec omnia oportebat pati Christum, et introire in claritatem suam? Et fuit incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretans illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant 6. Item alio loco, cum etiam palpari se manibus discipulorum voluit, ut crederent quia in corpore resurrexerat: Hi sunt, inquit, sermones, quos locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quia oporteret impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc adaperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit illis: Quia sic scriptum est, pati Christum, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipiens ab Ierusalem 7.

Nihil sapit, si non ibi Christus intellegebatur.

5. His ex Evangelio, quae certe manifesta sunt, intellectis, patebunt illa omnia mysteria quae in isto miraculo Domini latent. Videte quid ait, quia oportebat impleri in Christo quae de illo scripta sunt. Ubi scripta sunt? In Lege, inquit, et Prophetis, et Psalmis. Nihil Scripturarum veterum praetermisit. Illa erat aqua; et ideo dicti sunt illi a Domino insensati, quia eis adhuc aqua sapiebat, non vinum. Quomodo autem fecit de aqua vinum? Cum aperuit eis sensum, et exposuit eis Scripturas, incipiens a Moyse per omnes Prophetas. Unde iam inebriati dicebant: Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis Scripturas? 8.

Intellexerunt enim Christum in his Libris in quibus eum non noverant. Mutavit ergo aquam in vinum Dominus noster Iesus Christus, et sapit quod non sapiebat, inebriat quod non inebriabat. Si enim iussisset inde aquam effundi, et sic ipse mitteret vinum ex occultis creaturae sinibus, unde fecit et panem quando saturavit tot millia 9: non enim quinque panes habebant quinque millium hominum saturitatem, aut saltem duodecim cophinos plenos, sed omnipotentia Domini quasi fons panis erat; sic posset et effusa aqua vinum infundere: quod si fecisset, videretur Scripturas veteres improbasse. Cum autem ipsam aquam convertit in vinum, ostendit nobis quod et Scriptura vetus ab ipso est: nam iussu ipsius impletae sunt hydriae 10. A Domino quidem et illa Scriptura; sed nihil sapit, si non ibi Christus intellegatur.

6. Intendite autem quod ipse ait: Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Novimus autem Legem ex quibus temporibus narret, id est, ab exordio mundi: In principio fecit Deus coelum et terram 11. Inde usque ad hoc tempus quod nunc agimus, sexta aetas est, ut saepe audistis et nostis. Nam prima aetas computatur ab Adam usque ad Noe: secunda a Noe usque ad Abraham: et sicut Matthaeus Evangelista per ordinem sequitur et distinguit, tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam: quinta a transmigratione in Babyloniam usque ad Ioannem Baptistam: sexta inde usque ad finem saeculi 12. Propterea et sexta die fecit Deus hominem ad imaginem suam 13: quia sexta ista aetate manifestatur per Evangelium reformatio mentis nostrae, secundum imaginem eius qui creavit nos 14; et convertitur aqua in vinum, ut iam manifestatum Christum in Lege et Prophetis sapiamus. Ideo erant ibi sex hydriae, quas iussit impleri aqua. Sex ergo illae hydriae, sex aetates significant, quibus non defuit prophetia. Illa ergo tempora sex, quasi articulis distributa atque distincta, quasi vasa essent inania, nisi a Christo implerentur. Quid dixi, tempora quae inaniter currerent, nisi in eis Dominus Iesus praedicaretur? Impletae sunt prophetiae, plenae sunt hydriae: sed ut aqua in vinum convertatur, in illa tota prophetia Christus intellegatur.

Mysterium Trinitatis.

7. Quid est ergo: Capiebant metretas binas vel ternas? Mysterium nobis maxime ista locutio commendat. Metretas enim dicit mensuras quasdam, tamquam si diceret urnas, amphoras, vel si quid huiusmodi. Nomen mensurae est metreta, et a mensura accepit nomen ista mensura. enim mensuram dicunt Graeci: inde appellatae metretae. Capiebant ergo metretas binas vel ternas. Quid dicimus, fratres? Si ternas tantum diceret, non curreret animus noster nisi ad mysterium Trinitatis. Sed forte nec sic debemus inde cito iam sensum avertere, quia dixit binas vel ternas: quia nominato Patre et Filio, consequenter et Spiritus sanctus intellegendus est. Spiritus enim sanctus non est Patris tantummodo, aut Filii tantummodo Spiritus; sed Patris et Filii Spiritus. Scriptum est enim: Si quis dilexerit mundum, non est Spiritus Patris in illo 15: item scriptum est: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius 16. Idem autem Spiritus Patris et Filii. Nominato itaque Patre et Filio, intellegitur et Spiritus sanctus; quia Spiritus est Patris et Filii. Cum autem nominatur Pater et Filius, tamquam duae metretae nominantur. cum autem ibi intellegitur Spiritus sanctus, tres metretae. Ideo non dictum est, capientes metretas aliae binas, aliae ternas: sed ipsae sex hydriae capiebant metretas binas vel ternas. Tamquam diceret: Et quando dico binas, etiam Spiritum Patris et Filii cum his intellegi volo: et quando dico ternas, ipsam Trinitatem manifestius enuntio.

8. Quisquis itaque nominat Patrem et Filium, oportet ibi intellegat tamquam caritatem invicem Patris et Filii, quod est Spiritus sanctus. Fortassis enim discussae Scripturae: quod non sic dico, ut hodie docere possim, aut quasi aliud inveniri non possit: sed tamen fortasse scrutatae Scripturae indicant quod Spiritus sanctus caritas est. Et ne putetis vilem esse caritatem. Quomodo autem vilis est, quando omnia quae dicuntur non vilia, cara dicuntur? Si ergo quae non sunt vilia, cara sunt; quid est carius ipsa caritate? Sic autem commendatur caritas ab Apostolo, ut dicat: Supereminentiorem viam vobis demonstro 17. Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 18. Quanta est ergo caritas, quae si desit, frustra habentur caetera; si adsit, recte habentur omnia? Tamen caritatem laudans apostolus Paulus copiosissime atque uberrime, minus de illa dixit quam quod ait breviter apostolus Ioannes, cuius est hoc Evangelium. Neque enim dubitavit dicere: Deus caritas est 19. Scriptum est etiam: Quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 20. Quis ergo nominet Patrem et Filium, et non ibi intellegat caritatem Patris et Filii? Quam cum habere coeperit, Spiritum sanctum habebit: quam si non habuerit, sine Spiritu sancto erit. Et quomodo corpus tuum sine spiritu, quod est anima tua, si fuerit, mortuum est; sic anima tua sine Spiritu sancto, id est, sine caritate si fuerit, mortua deputabitur. Ergo metretas binas capiebant hydriae, quia in omnium temporum prophetia Pater et Filius praedicatur: sed ibi est et Spiritus sanctus; ideoque adiunctum est, vel ternas. Ego et Pater, inquit, unum sumus 21: sed absit ut desit Spiritus sanctus, ubi audimus: Ego et Pater unum sumus. Tamen quia Patrem et Filium nominavit, capiant hydriae binas metretas; sed audi, vel ternas: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti 22. Itaque in eo quod dicuntur binae, non exprimitur, sed intellegitur; in eo vero quod dicuntur vel ternae, etiam exprimitur Trinitas.

9. Sed est et alius intellectus non praetermittendus, et ipsum dicam: eligat quisque quod placet; nos quod suggeritur non subtrahimus. Mensa enim Domini est, et non oportet ministrum fraudare convivas, praesertim sic esurientes, ut appareat aviditas vestra. Prophetia quae ab antiquis temporibus dispensatur, ad salutem omnium gentium pertinet. Ad solum quidem populum Israel missus est Moyses, et ei soli populo per eum Lex data est, et ipsi Prophetae ex illo populo fuerunt, et ipsa distributio temporum secundum eumdem populum distincta est; unde et hydriae dicuntur secundum purificationem Iudaeorum 23: sed tamen quod illa prophetia etiam caeteris gentibus annuntiabatur, manifestum est; quandoquidem Christus in eo occultus erat, in quo benedicuntur omnes gentes, sicut promissum est Abrahae dicente Domino: In semine tuo benedicentur omnes gentes 24. Nondum autem intellegebatur, quia nondum aqua conversa erat in vinum. Ergo omnibus gentibus dispensabatur prophetia. Quod ut emineat iucundius, de singulis aetatibus, tamquam de singulis hydriis, pro tempore quaedam commemoremus.

Sex aetates temporum.

10. In ipso exordio Adam et Eva parentes omnium gentium erant, non tantummodo Iudaeorum; et quidquid figurabatur in Adam de Christo, ad omnes utique gentes pertinebat, quibus salus est in Christo. Quid ergo potissimum dicam de aqua primae hydriae, nisi quod Apostolus ait de Adam et Eva? Nemo enim me dicet prave intellexisse, quando intellectum non meum, sed Apostoli profero. Illud ergo unum quantum mysterium de Christo continet, quod commemorat Apostolus, dicens: Et erunt duo in carne una: sacramentum hoc magnum est? Et ne quis magnitudinem istam sacramenti in singulis quibusque hominibus uxores habentibus intellegeret: Ego autem, inquit, dico in Christo et in Ecclesia 25. Quod est hoc sacramentum magnum: Erunt duo in carne una? Cum de Adam et Eva Scriptura Geneseos loqueretur, unde ventum est ad haec verba: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una 26. Si ergo Christus adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una, quomodo reliquit Patrem? quomodo matrem? Reliquit Patrem, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 27. Hoc est enim, reliquit Patrem, non quia deseruit et recessit a Patre; sed quia non ea in forma apparuit hominibus in qua aequalis est Patri. Quomodo reliquit matrem? Relinquendo synagogam Iudaeorum, de qua secundum carnem natus est; et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregavit. Ergo et prima hydria habebat prophetiam de Christo: sed quando ista quae loquor non praedicabantur in populis, adhuc aqua erat, in vinum mutata nondum erat. Et quia illuminavit nos per Apostolum Dominus, ut ostenderet nobis quid ibi quaereremus in ipsa una sententia: Erunt duo in carne una; sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia; iam licet nobis ubique Christum quaerere, et de omnibus hydriis vinum potare. Dormit Adam ut fiat Eva: moritur Christus ut fiat Ecclesia. Dormienti Adae fit Eva de latere 28: mortuo Christo lancea percutitur latus 29, ut profluant sacramenta, quibus formetur Ecclesia. Cui non appareat quia in illis tunc factis futura figurata sunt, quandoquidem dicit Apostolus ipsum Adam formam futuri esse? Qui est, inquit, forma futuri 30. Praefigurabantur omnia mystice. Neque enim vere non poterat Deus vigilanti costam educere, feminamque formare. An forte ne doleret latus quando costa detracta est, propter hoc oportebat ut ille dormiret? Quis est qui sic dormiat, ut ei ossa non evigilanti evellantur? An quia Deus evellebat, propterea homo non sentiebat? Poterat ergo et vigilanti sine dolore evellere, qui potuit dormienti. Sed procul dubio hydria prima implebatur: prophetia illius temporis de futuro isto tempore dispensabatur.

11. Christus etiam figuratus est in Noe, et in illa arca orbis terrarum 31. Quare enim in arca inclusa sunt omnia animalia, nisi ut significarentur omnes gentes? Non enim deerat Deo rursus creare omne genus animalium. Quando enim omnia non erant, nonne dixit: Producat terra 32, et produxit terra? Unde ergo tunc fecit, inde reficeret; verbo fecit, verbo reficeret: nisi quia mysterium commendabat, et secundam hydriam propheticae dispensationis implebat, ut per lignum liberaretur figura orbis terrarum; quia in ligno figenda erat vita orbis terrarum?.

12. Iam in tertia hydria, ipsi Abrahae, quod iam commemoravi, dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes 33. Et quis non videat cuius habebat figuram unicus eius, qui sibi ad sacrificium, quo ipse immolandus ducebatur, ligna portabat? Portavit enim Dominus crucem suam, sicut Evangelium loquitur 34. Hoc de tertia hydria commemorasse suffecerit.

13. De David autem, quid dicam quod ad omnes gentes pertinebat prophetia eius; quando modo audivimus Psalmum, et difficile est ut dicatur psalmus ubi hoc non sonet? Sed certe, ut dixi, modo cantavimus: Surge, Deus, iudica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus 35. Et ideo Donatistae tamquam proiecti de nuptiis: sicut ille homo qui non habebat vestem nuptialem, invitatus est et venit, sed proiectus est de numero vocatorum, quia non habebat vestem ad sponsi gloriam; qui enim suam gloriam quaerit, non Christi, non habet vestem nuptialem: non enim volunt consonare voci illius qui amicus erat sponsi, et ait: Hic est qui baptizat 36. Nec immerito illi qui non habebat vestem nuptialem, hoc per increpationem obiectum est, quod non erat: Amice quid huc venisti? 37. Et sicut ille obmutuit, ita et isti. Quid enim prodest strepitus oris, muto corde? Noverunt quippe intus apud semetipsos non se habere quod dicant. Intus obmutuerunt, foris perstrepunt. Audiunt, velint nolint, etiam apud se cantari: Surge, Deus, iudica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus: et non communicando omnibus gentibus, quid aliud quam se exhaeredatos esse cognoscunt?

14. Quod ergo dicebam, fratres, quia ad omnes gentes pertinet prophetia: volo enim alium sensum ostendere in eo quod dictum est: Capientes metretas binas vel ternas: ad omnes, inquam, gentes pertinet prophetia; modo commemoravimus demonstratum in Adam, qui est forma futuri 38. Quis autem nesciat quod de illo exortae sunt omnes gentes: et in eius vocabulo quatuor litteris, quatuor orbis terrarum partes per graecas appellationes demonstrantur? Si enim graece dicantur, Oriens, Occidens, Aquilo, Meridies, sicut eas plerisque locis sancta Scriptura commemorat; in capitibus verborum invenis Adam: dicuntur enim graece quatuor memoratae mundi partes , , , . Ista quatuor nomina si tamquam versus quatuor sub invicem scribas, in eorum capitibus Adam legitur. Hoc in Noe propter arcam figuratum est, in qua erant omnia animalia, quae significabant omnes gentes: hoc in Abraham, cui apertius dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes: hoc in David, de cuius Psalmis, ut alia omittam, modo cantavimus: Surge, Deus, iudica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. Cui enim Deo dicitur: Surge, nisi ei qui dormivit? Surge, Deus, iudica terram. Tamquam diceretur: Dormisti, iudicatus a terra; surge, ut iudices terram. Et quo pertinet illa prophetia: Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus?

15. Iam vero in quinta aetate, tamquam in quinta hydria, Daniel vidit lapidem praecisum de monte sine manibus, et fregisse omnia regna terrarum; et crevisse illum lapidem, et factum esse montem magnum, ita ut impleret universam faciem terrae 39. Quid apertius, fratres mei? Lapis de monte praeciditur: ipse est lapis quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli 40. De quo monte praeciditur, nisi de regno Iudaeorum, unde Dominus noster Iesus Christus secundum carnem natus est? Et praeciditur sine manibus, sine opere humano; quia sine amplexu maritali de virgine exortus est. Mons ille unde praecisus est, non impleverat universam faciem terrae: non enim tenuerat regnum Iudaeorum omnes gentes. At vero regnum Christi, universum orbem terrarum cernimus occupare.

16. Iam ad sextam aetatem pertinet Ioannes Baptista, quo nemo exsurrexit maior in natis mulierum: de quo dictum est: Maior quam propheta 41. Quomodo et ipse ostendit, quia omnibus gentibus missus est Christus? Quando Iudaei venerunt ad eum ut baptizarentur, et ne superbirent de nomine Abraham: Generatio, inquit, viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? facite ergo fructum dignum poenitentiae 42; id est, humiles estote: superbis enim loquebatur. Unde autem erant superbi? De genere carnis, non de fructu imitationis patris Abraham. Quid eis ait? Nolite dicere: Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 43. Lapides dicens omnes gentes, non propter firmitatem, sicut lapis dictus est quem reprobaverunt aedificantes; sed propter stoliditatem et duritiam stultitiae, quia eis quos adorabant similes facti erant: adorabant enim insensata simulacra, pariter insensati. Unde insensati? Quoniam in Psalmo dicitur: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis 44. Ideo cum coeperint homines Deum adorare, quid audiunt? Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 45. Quapropter si ei fit homo similis quem adorat; quid est: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae? Nos ipsos interrogemus, et videmus quia factum est. Nos enim de gentibus venimus; de gentibus autem non veniremus, nisi Deus de lapidibus suscitasset filios Abrahae. Facti sumus filii Abrahae imitando fidem, non nascendo per carnem. Sicut enim illi degenerando exhaeredati; sic nos imitando adoptati. Ergo, fratres, ad omnes gentes pertinebat etiam ista sextae hydriae prophetia; et ideo de omnibus dictum est: Capientes metretas binas vel ternas.

17. Sed quomodo ostendimus omnes gentes pertinere ad binas vel ternas metretas? Aestimantis enim fuit quodammodo, ut ipsas diceret binas, quas dixerat ternas, ad commendandum scilicet sacramentum. Quomodo sunt binae metretae? Circumcisio et praeputium. Hos duos populos Scriptura commemorat, et nullum praetermittit hominum genus, quando dicit: Circumcisio et praeputium 46; in duobus istis nominibus habes omnes gentes: binae metretae sunt. His duobus parietibus de diverso venientibus ad pacem in seipso faciendam, lapis angularis factus est Christus 47. Ostendamus et ternas metretas in eisdem ipsis omnibus gentibus. Tres erant filii Noe, per quos reparatum est genus humanum 48. Unde Dominus ait: Simile est regnum coelorum fermento, quod accepit mulier et abscondit in farinae mensuris tribus, quoadusque fermentaretur totum 49. Quae est ista mulier, nisi caro Domini? Quod est fermentum, nisi Evangelium? Quae sunt tres mensurae, nisi omnes gentes, propter tres filios Noe? Ergo sex hydriae capientes binas vel ternas metretas, sex sunt aetates temporum, capientes prophetiam pertinentem ad omnes gentes, sive in duobus generibus hominum, id est, Iudaeis et Graecis, sicut saepe Apostolus commemorat 50; sive in tribus, propter Noe tres filios, significatas. Figurata est enim prophetia pertingens usque ad omnes gentes. Nam in eo quod pertingit, dicta est metreta, sicut dicit Apostolus: Accepimus mensuram pertingendi usque ad vos 51. Gentibus enim evangelizans, hoc ait, mensuram pertingendi usque ad vos.


Aug - in Ioannis 8