Aug - in Ioannis 18

18

TRACTATUS 18: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse faciet (Io

(Jn 5,19-20)

Redi ad cor; vide ibi quid sentias forte de Deo, quia ibi est imago Dei. In interiore homine habitat Christus, in interiore homine renovaris ad imaginem Dei, in imagine sua cognosce auctorem eius.

Pulso vobiscum, pascor vobiscum.

1. Ioannes evangelista inter consortes et comparticipes suos alios evangelistas, hoc praecipuum et proprium donum accepit a Domino (super cuius pectus in convivio discumbebat 1, ut per hoc significaret quia secreta altiora de intimo eius corde potabat), ut ea diceret de Filio Dei quae parvulorum mentes fortassis intentas excitare possint; implere autem nondum capaces non possint: grandiusculis autem quibusque mentibus et ad aetatem quamdam interius virilem pervenientibus, dat aliquid verbis his, quo et exerceantur, et pascantur. Audistis cum legeretur, et unde sermo iste venerit meministis. Hesterno enim die lectum est, quod propterea volebant Iesum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo 2. Quod Iudaeis displicebat, hoc ipsi Patri placebat. Hoc sine dubio placet etiam eis qui honorificant Filium, sicut honorificant Patrem; quia si eis non placeat, displicebunt. Non enim Deus erit maior, quia placet tibi; sed tu minor, si displicet tibi. Adversus hanc autem eorum calumniam, venientem vel de ignorantia, vel de malitia, loquitur Dominus non omnino quod capiant, sed unde agitentur et conturbentur, et fortasse vel conturbati medicum quaerant. Dicebat autem quae scriberentur, ut etiam a nobis postea legerentur. Viderimus ergo quid in Iudaeorum cordibus factum sit, cum haec audirent: quid in nobis fiat cum haec audimus, amplius cogitemus. Neque enim natae sunt haereses, et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in profundum praecipitantia, nisi dum Scripturae bonae intelleguntur non bene; et quod in eis non bene intellegitur, etiam temere et audacter asseritur. Itaque, carissimi, valde caute haec audire debemus, ad quae capienda parvuli sumus; et corde pio et cum tremore, sicut scriptum est, hanc tenentes regulam sanitatis, ut quod secundum fidem qua imbuti sumus, intellegere valuerimus, tamquam de cibo gaudeamus: quod autem secundum sanam fidei regulam intellegere nondum potuerimus, dubitationem auferamus, intellegentiam differamus; hoc est, ut etiam si quid sit nescimus, bonum tamen et verum esse minime dubitemus. Et ego, fratres, qui suscepi loqui vobis, cogitandus sum a vobis qui susceperim, et quae susceperim: suscepi enim tractanda divina homo, spiritalia carnalis, aeterna mortalis. Etiam a me, carissimi, longe sit vana praesumptio, si volo sanus in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis 3: pro modulo meo capio quod vobis appono; ubi aperitur, pascor vobiscum; ubi clauditur, pulso vobiscum.

2. Commoti sunt ergo Iudaei, et indignati sunt; merito quidem, quod audebat homo aequalem se facere Deo: sed ideo immerito, quia in homine non intellegebant Deum. Carnem videbant, Deum nesciebant: habitaculum cernebant, habitatorem ignorabant. Caro illa templum erat, Deus inhabitabat intus. Non ergo Iesus carnem aequabat Patri, non formam servi Domino comparabat; non quod factum est propter nos, sed quod erat quando fecit nos. Quis namque sit Christus, Catholicis loquor, nostis, quia bene credidistis: non Verbum tantum, nec caro tantum; sed Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Recenseo de Verbo quod nostis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat

Verbum: hic aequalitas cum Patre. Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 4: hac carne maior est Pater. Ita Pater et aequalis, et maior: aequalis Verbo, maior carne; aequalis ei per quem fecit nos, maior eo qui factus est propter nos. Ad hanc regulam sanam catholicam, quam praecipue nosse debetis, quam tenete qui nostis, a qua prorsus fides vestra labi non debet, quae nullis hominum argumentis extorquenda est cordi vestro, dirigamus ea quae intellegimus; et quae forte non intellegimus, dirigenda ad hanc regulam quandoque differamus, cum idonei fuerimus. Novimus ergo aequalem Patri Filium Dei, quia novimus in principio Deum Verbum. Quid ergo Iudaei volebant eum interficere? Quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo: videntes carnem, non videntes Verbum. Loquatur ergo et contra eos Verbum per carnem, et interior habitator sonet per habitaculum suum; ut qui potest, noverit quis intus habitet.

3. Quid ergo eis dicit? Respondit itaque Iesus, et dixit eis, commotis quod aequalem se faceret Deo: Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 5. Ad haec quid responderint Iudaei, scriptum non est: et fortasse tacuerunt. Quidam tamen, qui christianos se haberi volunt, non tacent, et quodammodo ex his verbis concipiunt quaedam dicenda contra nos: quae contemnenda non sunt, et propter ipsos et propter nos. Ariani quippe haeretici dicentes, non per carnem, sed ante carnem, Filium ipsum qui suscepit carnem, minorem esse quam Pater est, et non esse eiusdem substantiae cuius Pater est, capiunt ex his verbis ansam calumniae, et respondent nobis: Videtis quia Dominus Iesus, cum animadverteret Iudaeos ex hoc moveri, quod Patri Deo aequalem se faceret, talia verba subiunxit, ut se aequalem non esse monstraret. Movebat enim Iudaeos, aiunt, adversus Christum, quia aequalem se faciebat Deo; et volens eos corrigere ab hoc motu Christus, et eis demonstrare Filium non esse aequalem Patri, id est, aequalem Deo, ait, quasi dicens: Quid irascimini? quid indignamini? Non sum aequalis, quia non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Qui enim non potest, inquiunt, facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, utique minor est, non aequalis.

4. In hac regula cordis sui distorta et prava, haereticus audiat nos nondum obiurgantes, sed adhuc quasi quaerentes, et explicet nobis quod sentit. Puto enim, o quisquis ille es (faciamus enim eum tamquam praesentem adesse), tenes nobiscum quia in principio erat Verbum. Teneo, inquit. Et quia Verbum erat apud Deum? Et hoc, inquit, teneo. Sequere ergo, et hoc fortius tene, quia Deus erat Verbum. Et hoc, inquit, teneo: sed ille Deus maior, ille Deus minor. Iam nescio quid paganum redolet: cum christiano me loqui arbitrabar. Si est Deus maior, et est Deus minor; duos deos colimus, non unum Deum. Quare, inquit? et tu non duos deos dicis aequales sibi? Hoc ego non dico: aequalitatem enim istam sic intellego, ut ibi intellegam etiam individuam caritatem; et si individuam caritatem, perfectam unitatem. Si enim caritas quam misit hominibus Deus, de multis hominum cordibus facit cor unum, et multas hominum animas facit animam unam, sicut de credentibus seseque invicem diligentibus scriptum est in Actibus Apostolorum: Erat illis anima una, et cor unum in

Deum 6: si ergo anima mea et anima tua, cum idem sapimus nosque diligimus, fit anima una: quanto magis Pater Deus et Filius Deus in fonte dilectionis Deus unus est?

5. Verum ad haec verba, quibus commotum est cor tuum, intende, et recole mecum quod de Verbo requirebamus. Iam tenemus: Deus erat Verbum: adiungo aliud, quia cum dixisset: Hoc erat in principio apud Deum, continuo subiecit Evangelista: Omnia per ipsum facta sunt. Nunc te quaerendo exagito, nunc te contra te moveo, et te contra te interpello: tene tantum memoriter ista de Verbo, quia Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Audi iam verba quibus commotus es, ut minorem diceres Filium, nempe quia dixit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ita, inquit. Expone hoc mihi

paululum: sic, quantum opinor, intellegis, quoniam quaedam facit Pater, Filius autem attendit quemadmodum faciat Pater, ut possit et ipse ea facere quae viderit Patrem facientem. Duos quasi fabros constituisti: ita Patrem et Filium, ut etiam magistrum et discipulum, quomodo solent patres fabri docere filios suos artem suam. Ecce descendo ad carnalem sensum tuum, ita interim cogito ut tu: videamus si cogitatio haec nostra inveniat exitum secundum illa quae iam de Verbo pariter locuti sumus pariterque sentimus, quia Deus Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Pone igitur Patrem tamquam fabrum, quaedam opera facientem, Filium autem tamquam discipulum, qui non potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: intendit enim quodammodo in manus Patris, ut quomodo viderit eum fabricare, sic et ipse tale aliquid fabricet in operibus suis. Sed Pater iste omnia illa quae facit, et vult ut attendat eum Filius et talia et ipse faciat; per quem facit? Eia nunc est ut adsis sententiae tuae priori, quam mecum recensuisti mecumque tenuisti, quia in principio Verbum, et apud Deum Verbum, et Deus Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Tu ergo cum mecum tenueris quia per Verbum facta sunt omnia; rursum carnali sapore et puerili motu facis tibi in animo Deum facientem, et Verbum attendentem, ut cum fecerit Deus, faciat et Verbum. Quid enim facit Deus praeter Verbum? Si enim facit, non omnia per Verbum facta sunt; perdidisti quod tenebas: si autem omnia per Verbum facta sunt, corrige quod male intellegebas. Fecit Pater, et non fecit nisi per Verbum: quomodo attendit Verbum, ut videat Patrem facientem sine Verbo, quod similiter faciat Verbum? Quidquid fecit Pater, per Verbum fecit: aut falsum est: Omnia per ipsum facta sunt. Sed verum est: Omnia per ipsum facta sunt. Parum fortasse tibi videbatur? Et sine ipso factum est nihil.

Ambo indocti a Magistro quaeramus.

6. Recede ergo ab ista carnis prudentia, et quaeramus quemadmodum dictum sit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quaeramus, si digni sumus qui apprehendamus. Fateor enim, magna res est, ardua omnino, videre Patrem facientem per Filium, non singula opera facientem Patrem et Filium sed quodlibet opus Patrem per Filium, ut nulla opera fiant vel a Patre sine Filio, vel a Filio sine Patre: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quibus in fundamento fidei firmissime constitutis, iam quale est videre, quia non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem? Quaeris, ut opinor, nosse Filium facientem; quaere prius nosse Filium videntem. Certe enim quid ait? Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Intende quod dixit, nisi quod viderit Patrem facientem. Praecedit visio, et sequitur effectio: videt enim ut faciat. Tu quid quaeris iam nosse quomodo faciat, dum nondum scias quomodo videat? Quid curris ad id quod posterius est, relicto quod prius est? Videntem se dixit et facientem; non, facientem et videntem: quia non potest a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Vis ut explicem tibi quomodo faciat? Tu mihi explica quomodo videat. Si hoc tu explicare non potes, nec ego illud: si hoc tu percipere nondum es idoneus, nec ego illud. Uterque ergo nostrum quaerat, uterque pulset, ut uterque accipere mereatur. Quid quasi doctus calumniaris indocto? Ego ad faciendum, tu ad videndum, ambo indocti a magistro quaeramus, non in schola eius pueriliter litigemus. Tamen simul iam didicimus quia omnia per ipsum facta sunt. Ergo manifestum est quia non alia opera facit Pater, quae videat Filius, ut ipse faciat similia: sed eadem opera facit Pater per Filium, quia omnia per Verbum facta sunt. Iam quomodo faciat Deus quis novit? Non dico quomodo fecerit mundum, sed quomodo fecerit oculum tuum, cui carnaliter inhaerens, visibilia invisibilibus comparas. Talia enim de Deo cogitas, qualia his oculis videre consuesti. Si autem istis oculis videri posset Deus, non diceret: Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 7. Ergo habes oculum corporis ad videndum fabrum, sed nondum habes oculum cordis ad videndum Deum: ideo quod soles videre in fabro, transferre vis ad Deum. Pone in terra terrena, sursum cor.

Mores perducunt ad intelligentiam.

7. Quid ergo, carissimi? explicaturi sumus nos quod interrogavimus, quomodo videat Verbum, quomodo Pater videatur a Verbo, quid sit videre Verbi? Non sum tam audax, tam temerarius, ut hoc explicare pollicear et me et vos: utcumque suspicor modulum vestrum, novi tamen meum. Si ergo placet, non diutius immoremur, percurramus lectionem, et videamus verbis Domini turbari corda carnalia; ad hoc turbari, ne in eo quod tenent remaneant. Extorqueatur tamquam pueris ludicrum nescio quid, quo se malo avocant, ut possint inseri utiliora grandioribus, ut possint proficere qui repebant in terra. Surge, quaere, suspira, anhela desiderio, et ad clausa pulsa. Si autem nondum desideramus, nondum inhiamus, nondum suspiramus, margaritas quibuscumque proiecturi sumus, aut margaritas qualescumque nos ipsi inventuri sumus Moverim ergo, carissimi, desiderium in corde vestro. Mores perducunt ad intellegentiam: genus vitae perducit ad genus vitae. Alia vita terrena, alia vita coelestis; alia vita pecorum, alia vita hominum, alia vita Angelorum. Vita pecorum terrenis voluptatibus aestuat, sola terrena conquirit, in ea prona atque proiecta est: vita Angelorum sola coelestis: vita hominum media est inter Angelorum et pecorum. Si vivit homo secundum carnem, pecoribus comparatur: si vivit secundum spiritum, Angelis sociatur. Quando secundum spiritum vivis, quaere etiam in ipsa angelica vita utrum parvus an grandis sis. Si enim adhuc parvus es, dicunt tibi Angeli: Cresce; nos panem manducamus, tu lacte nutrire, lacte fidei, ut pervenias ad cibum speciei. Si autem adhuc inhiatur sordidis voluptatibus, si adhuc fraudes cogitantur, si mendacia non vitantur, si mendacia periuriis cumulantur; tam immundum cor audet dicere: Explica mihi quomodo videt Verbum; etiam si possim, etiam si ego iam videam? Porro autem si forte ego non sum in his moribus, et tamen ab ista visione longe sum; quantum ille qui nondum isto superno desiderio rapitur, terrenis desideriis praegravatus? Multum interest inter aversantem et desiderantem: et iterum multum interest inter desiderantem et fruentem. Vivis ut pecora, aversaris: Angeli perfruuntur. Tu autem si non vivis ut pecora, iam non aversaris: desideras aliquid, et non capis; inchoasti ipso desiderio vitam Angelorum. Crescat in te, et perficiatur in te; et capias hoc non a me, sed ab illo qui et me fecit et te.

8. Tamen non utcumque nos dimisit et Dominus, qui voluit intellegi quia in eo quod dixit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, non alia opera Pater facit quae videat Filius, et alia Filius cum viderit Patrem facientem; sed eadem opera ipse et Pater et Filius. Secutus enim ait: Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filias similiter facit 8. Non cum ille fecerit, alia Filius similiter facit; sed quaecumque ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Si haec facit Filius quae fecerit Pater, per Filium facit Pater: si per Filium facit quae facit Pater, non alia Pater, alia Filius facit; sed eadem opera sunt Patris et Filii. Et quomodo eadem facit et Filius? Et eadem et similiter. Ne forte eadem sed dissimiliter: Eadem, inquit, et similiter. Et quomodo posset eadem non similiter? Accipite exemplum, quod puto ad vos non sit grande: cum scribimus litteras, facit eas primo cor nostrum, et deinde manus nostra. Certe unde omnes acclamastis, nisi quia cognovistis? Certum est quod dixi, et manifestum omnibus nobis. Litterae fiunt primo a corde nostro, deinde a corpore nostro: manus servit imperanti cordi, easdem litteras facit et cor et manus: numquid alias cor, alias manus? Easdem quidem facit manus, sed non similiter: cor enim nostrum facit eas intellegibiliter, manus autem visibiliter. Ecce quomodo fiunt eadem dissimiliter. Unde parum fuit Domino dicere: Quaecumque Pater fecerit, haec et Filius facit, nisi adderet, et similiter. Quid si enim hoc modo intellegeres quomodo quaecumque cor facit, haec et manus facit, sed non similiter? Hic vero addidit, haec et Filius similiter facit. Si et haec facit, et similiter facit, expergiscere, stringatur Iudaeus, credat Christianus, convincatur haereticus; aequalis est Patri Filius.

9. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit 9. Ecce est illud, demonstrat. Demonstrat quasi cui? Utique quasi videnti. Redimus ad id quod explicare non

possumus, quomodo Verbum videat. Ecce homo factus est per Verbum; sed homo habet oculos, habet aures, habet manus, diversa membra in corpore: per oculos potest videre, per aures potest audire, per manus operari; diversa membra, diversa membrorum officia. Non potest illud membrum quod potest alterum: tamen propter corporis unitatem, oculus et sibi et auri videt, et auris sibi et oculo audit. Numquid tale aliquid in Verbo arbitrandum est esse, quoniam omnia per ipsum? Et dixit Scriptura in Psalmo: Intellegite, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat? 10

Si ergo finxit oculum Verbum, quia omnia per Verbum; si plantavit aurem Verbum, quia omnia per Verbum: non possumus dicere: Non audit Verbum, non videt Verbum; ne obiurget nos Psalmus, et dicat: Stulti, aliquando sapite. Itaque si audit Verbum et videt Verbum, audit Filius et videt Filius: numquid tamen et in ipso diversis locis quaesituri sumus oculos et aures? Aliunde audit, aliunde videt; et auris eius non potest quod oculus, et oculus non potest quod potest auris? An totus ille visus est, et totus auditus? Forte ita: imo non forte, sed vere ita; dum tamen et ipsum eius videre, et ipsum eius audire, longe alio modo quam nostrum sit. Et videre et audire simul in Verbo est, nec aliud est ibi audire, et aliud videre; sed auditus visus, et visus auditus.

Redi, redi ad cor.

10. Et nos qui aliter audimus, aliter videmus, hoc unde novimus? Redimus forte ad nos, si non sumus praevaricatores, quibus dictum est: Redite, praevaricatores, ad cor 11. Redite ad cor: quid itis a vobis, et peritis ex vobis? quid itis solitudinis vias? Erratis vagando; redite. Quo? Ad Dominum. Cito est : primo redi ad cor tuum, exsul a te vagaris foris; teipsum non nosti, et quaeris a quo factus es! Redi, redi ad cor, tolle te a corpore: corpus tuum habitatio tua est; cor tuum sentit etiam per corpus tuum: sed corpus tuum non quod cor tuum; dimitte et corpus tuum, redi ad cor tuum. In corpore tuo inveniebas alibi oculos, alibi aures: in corde tuo numquid hoc invenis? An in corde tuo non habes aures? De quibus ergo Dominus dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat 12? An in corde non habes oculos? Unde dicit Apostolus: Illuminatos oculos cordis vestri 13. Redi ad cor; vide ibi quid sentias forte de Deo, quia ibi est imago Dei. In interiore homine habitat Christus, in interiore homine renovaris ad imaginem Dei 14, in imagine sua cognosce auctorem eius. Vide quemadmodum omnes corporis sensus cordi intro nuntient quid senserint foris: vide quam multos ministros habeat unus interior imperator, et quid apud se etiam sine his ministris agat. Renuntiant oculi cordi alba et nigra; renuntiant aures eidem cordi canora et dissona; renuntiant nares eidem cordi odora et putentia; renuntiant gustus eidem cordi amara et dulcia; renuntiat tactus eidem cordi lenia et aspera: renuntiat et sibi ipsum cor iusta et iniusta. Cor tuum et videt et audit, et caetera sensibilia diiudicat; et quo non aspirant corporis sensus, iusta et iniusta, mala et bona discernit. Ostende mihi oculos, aures, nares cordis tui. Diversa sunt quae ad cor tuum referuntur, et diversa ibi membra non inveniuntur. In carne tua alibi audis, alibi vides: in corde tuo ibi audis, ubi vides. Si hoc imago, quanto potentius ille cuius imago? Ergo et audit Filius, et videt Filius, et ipsa visio et auditio Filius: et hoc est illi audire quod esse, et hoc est illi videre quod esse. Tibi non hoc est videre quod esse: quia et si perdas visum, potes esse; et si perdas auditum, potes esse.

11. Putamusne pulsavimus? Erectum est aliquid in nobis quo vel tenuiter suspicemur unde lumen veniat nobis? Puto, fratres, quia cum loquimur ista, et cum meditamur, exercemus nos. Et cum exercemus nos in ipsis, et rursus quasi reflectimur pondere nostro ad ista consueta, tales sumus quales lippientes, cum producuntur ad videndum lumen, si forte antea visum omnino non habebant, et incipiunt eumdem visum per diligentiam medicorum utcumque reparare. Et cum probare vult medicus quantum salutis eis accesserit, tentat eis

ostendere quod videre desiderabant, et non poterant cum caeci essent: et redeunte iam utcumque acie oculorum, producuntur ad lucem; et cum viderint, fulgore ipso reverberantur quodammodo, et respondent medico demonstranti: Iam iam vidi, sed videre non possum. Quid ergo facit medicus? Revocat ad solita, et addit collyrium, ut ad illud quod visum est, et videri non potuit, desiderium nutriat, et ex ipso desiderio curetur plenius; et si qua mordacia reparandae sanitati adhibentur, fortiter ferat, ut amore illius lucis accensus dicat sibi: Quando erit ut illud firmis oculis videam, quod sauciis infirmisque non potui? Urget medicum, et rogat ut curet. Ergo, fratres, si forte tale aliquid factum est in cordibus vestris, si utcumque erexistis cor vestrum ad videndum Verbum, et ipsius luce reverberati ad solita recidistis; rogate medicum ut adhibeat collyria mordacia, praecepta iustitiae. Est quod videas, sed non est unde videas. Non mihi antea credebas quia est quod videas: duce quadam ratione adductus es: propinquasti, intendisti, palpitasti, refugisti. Scis certe esse quod videas, sed idoneum non te esse qui videas. Ergo curare. Quae sunt collyria? Noli mentiri, noli periurare, noli adulterare, noli furari, noli fraudare. Sed consuesti, et cum aliquo dolore a consuetudine revocaris: hoc est quod mordet, sed sanat. Nam dico tibi liberius, ex timore et meo et tuo: si curari destiteris, et esse idoneus ad perfruendum hac luce neglexeris, valetudine oculorum tuorum; tenebras amabis; et amando tenebras, in tenebris remanebis; et remanendo in tenebris, etiam in tenebras exteriores proicieris: ibi erit fletus et stridor dentium 15. Si nihil in te faciebat amor lucis, faciat timor doloris.

12. Sufficienter me locutum arbitror, et lectionem tamen evangelicam non finivi: si dicam reliqua onerabo vos, et timeo ne etiam quod haustum est effundatur; sufficiant ergo ista Caritati vestrae. Debitores sumus, non nunc, sed semper quamdiu vivimus; quia propter vos vivimus. Verumtamen vitam nostram istam infirmam, laboriosam, periculosam, in hoc mundo consolamini bene vivendo, nolite nos contristare et atterere malis moribus vestris. Cum enim offendimur mala vita vestra, si refugiamus a vobis, et separemus nos a vobis, et ad vos non accedamus; nonne conqueremini, et dicetis: Et si languebamus, curaretis; et si infirmabamur, visitaretis? Ecce curamus, ecce visitamus sed non nobis fiat quomodo audistis ab Apostolo: Timeo ne sine causa laboraverim in vos 16.

19

TRACTATUS 19: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei (Io

(Jn 5,19-30)

Noli tacere, Domine, de resurrectione carnis, ne non eam credant homines, et remaneamus nos argumentatores, non praedicatores. Intellegant qui audiunt, credant ut intellegant, obediant ut vivant. Animas suscitat Deus, per Christum Filium Dei; corpora suscitat Deus, per eumdem Christum filium hominis.

1. Sermone pristino, quantum nostrum movit affectum et intellegendi paupertatem, locuti sumus, ex occasione verborum evangelicorum, ubi scriptum est: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 1, quid sit videre Filii, hoc est, videre Verbi, quia Filius Verbum: et quia per Verbum facta sunt omnia, quomodo possit intellegi quod videat Filius primo Patrem facientem, tunc demum et ipse faciat quae facta conspexerit; cum Pater nihil nisi per Filium fecerit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 2. Non tamen explicatum aliquid diximus; sed quia nec explicatum aliquid intelleximus. Aliquando quippe sermo deficit, ubi etiam intellectus proficit; quanto magis sermo patitur defectionem, quando intellectus non habet perfectionem? Nunc itaque, quantum Dominus donat, breviter percurramus lectionem, et vel hodie expleamus debitum pensum. Si quid forte remanserit vel temporis vel virium, retractabimus, si potuerimus (quantum et a nobis et apud vos fieri potest), quid sit videre Verbi, quid demonstrari Verbo. Omnia quippe dicta sunt hic, quae si intellegantur secundum humanum sensum carnaliter, nihil aliud nobis facit anima plena phantasmatis, nisi quasdam imagines velut duorum hominum Patris et Filii, unius ostendentis; alterius videntis; unius loquentis, alterius audientis: quae omnia idola cordis sunt; quae si iam deiecta sunt de templis suis, quanto magis deicienda sunt de pectoribus christianis?

2. Non potest, inquit: Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Verum est hoc, tenete hoc: dum tamen non amittatis quod in ipsius Evangelii exordio tenuistis, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et praecipue quia omnia per ipsum facta sunt 3. Quod nunc enim audistis, coniungite illi auditui, et utrumque concordet in cordibus vestris. Sic itaque non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, ut tamen Pater ea quae facit non faciat nisi per Filium, quia Filius est eius Verbum: et in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit 4; non alia, sed haec; nec dissimiliter, sed similiter.

3. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit 5. Ad hoc quod supra dixit, nisi quod viderit Patrem facientem, videtur pertinere et quod omnia demonstrat ei quae ipse facit. Sed si Pater demonstrat quae facit, nec Filius potest facere nisi Pater demonstraverit, Paterque demonstrare non potest nisi fecerit; consequens erit ut non per Filium faciat omnia Pater: porro si fixum atque inconcussum tenemus quia per Filium omnia Pater facit, antequam faciat, demonstrat Filio. Nam si Pater cum fecerit demonstrat Filio, ut Filius demonstrata faciat quae demonstrata iam facta sunt; aliquid procul dubio Pater sine Filio facit. Sed non facit Pater aliquid sine Filio, quia Filius Dei Verbum Dei est, et omnia per ipsum facta sunt. Remanet igitur fortasse ut quae Pater facturus est, demonstret facienda, ut per Filium sint facta. Nam si Filius ea facit quae Pater facta demonstrat; ea quae Pater facta demonstrat, non utique per Filium fecit. Monstrari enim non possent Filio nisi facta; facere

Filius non posset, nisi monstrata: ergo sine Filio facta. Sed verum est: Omnia per ipsum facta sunt: ergo antequam facta, monstrata sunt. Sed hoc diximus differendum esse, quo redeundum sit percursa lectione, si, ut diximus, aliquid vel temporis vel virium nobis remanserit, ad ea quae distulimus retractanda.

Difficilis oritur quaestio.

4. Amplius audite et difficilius: Et maiora his, inquit, demonstrabit ei opera, ut vos miremini 6. Maiora his: quibus maiora? Facile occurrit, iis quas modo audistis, curationibus languorum corporalium. De isto enim qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et Christi verbo sanatus est, nata est huius occasio tota sermonis: et propter hoc Dominus dicere potuit: Maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Sunt enim opera maiora quam ista, et demonstrabit ea Pater Filio. Non demonstravit, tamquam de praeterito; sed demonstrabit, de futuro, hoc est, demonstraturus est. Rursus difficilis oritur quaestio. Est enim aliquid apud Patrem quod Filio nondum demonstratum sit? est aliquid apud Patrem quod adhuc latebat Filium, quando ista Filius loquebatur? Si enim demonstrabit, hoc est, demonstraturus est; nondum demonstravit; et Filio tunc demonstraturus est, quando et istis: sequitur enim, ut vos miremini. Et hoc difficile est videre, quomodo tamquam temporaliter Filio coaeterno aliqua demonstrat aeternus Pater, omnia scienti quae sunt apud Patrem.

5. Quae sunt tamen illa maiora? Hoc enim forte facile est intellegere. Sicut enim Pater, inquit,

suscitat mortuos, et vivificat 7; sic et Filius quos vult vivificat. Maiora ergo sunt opera mortuos suscitare, quam languidos sanare. Sed sicut suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Alios ergo Pater, alios Filius? Sed omnia per ipsum: ipsos itaque Filius, quos et Pater; quia non alia, nec aliter, sed haec et Filius similiter facit. Ita plane intellegendum est, et ita tenendum: sed mementote quia Filius quos vult vivificat. Tenete hic ergo non solum potestatem Filii, verum etiam voluntatem. Et Filius quos vult vivificat, et Pater quos vult vivificat; et ipsos Filius quos et Pater: ac per hoc eadem Patris et Filii et potestas est et voluntas. Quid est ergo quod sequitur? Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem 8: quod ita subiunxit, tamquam rationem reddens superioris sententiae. Multum movet, intenti estote. Filius quos vult vivificat, Pater quos vult vivificat: Filius suscitat mortuos, sicut Pater suscitat mortuos. Neque enim Pater iudicat quemquam. Si in iudicio suscitandi sunt mortui, quomodo Pater suscitat mortuos, si non iudicat quemquam? Omne quippe iudicium dedit Filio. In illo autem iudicio suscitantur mortui; et resurgunt alii ad vitam, alii ad poenam: quod totum si Filius facit, Pater autem ideo non facit, quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, contrarium videbitur ei quod dictum est: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Simul ergo suscitant. Si simul suscitant, simul vivificant. Simul ergo iudicant: quomodo itaque verum est: Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio? Moveant interim propositae quaestiones, praestabit Dominus ut solutae delectent. Ita est, fratres; omnis quaestio nisi intentum fecerit proposita, non delectabit exposita. Sequatur ergo ipse Dominus, ne forte in iis quae subnectit, aperiat se aliquantum. Subtexit enim nubilo lucem suam; et difficile est aquilae more volare super omnem nebulam qua tegitur omnis terra, et videre in verbis Domini sincerissimam lucem 9. Ne forte ergo calore radiorum suorum discutiat caliginem nostram, et aliquantum se in consequentibus aperire dignetur, dilatis istis sequentia videamus.

Quomodo honorificandus Pater.

6. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum 10. Hoc verum est et planum est. Omne quippe iudicium dedit Filio, sicut supra dixit, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quid si inveniuntur qui Patrem honorificant, et non honorificant Filium? Non potest, inquit, fieri: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non potest ergo dicere aliquis: Ego Patrem honorificabam, quia Filium non noveram. Si nondum Filium honorificabas, nec Patrem honorificabas. Quid est enim honorificare Patrem, nisi quod habeat Filium? Aliud est enim cum tibi commendatur Deus, quia Deus est; et aliud est cum tibi commendatur Deus, quia Pater est. Cum tibi quia Deus est commendatur creator tibi commendatur, omnipotens tibi commendatur, spiritus quidam summus, aeternus, invisibilis, incommutabilis tibi commendatur: cum vero tibi quia Pater est commendatur, nihil tibi aliud quam et Filius commendatur; quia Pater dici non potest, si Filium non habet; sicut nec Filius, si Patrem non habet. Sed ne forte Patrem quidem honorifices tamquam maiorem, Filium vero tamquam minorem, ut dicas mihi: Honorifico Patrem, scio enim quod habeat Filium; et non erro in Patris nomine, non enim Patrem intellego sine Filio, honorifico tamen et Filium tamquam minorem: corrigit te ipse Filius, et revocat te dicens, ut omnes honorificent Filium, non inferius, sed sicut honorificant Patrem. Qui ergo non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Ego, inquis, maiorem honorem volo dare Patri, minorem Filio. Ibi tollis honorem Patri, ubi minorem das Filio. Quid enim aliud tibi videtur ita sentienti, nisi quia Pater aequalem sibi Filium generare aut noluit, aut non potuit? Si noluit, invidit; si non potuit, defecit. Non ergo vides quia ita sentiendo, ubi maiorem honorem vis dare Patri, ibi es contumeliosus in Patrem? Proinde sic honorifica Filium, quomodo honorificas Patrem, si vis honorificare et Patrem et Filium.

Intellege concordiam Scripturarum.

7. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in iudicium non venit, sed transiit, non nunc transit, sed iam transiit a morte in vitam 11. Et hoc attendite: Qui verbum meum audit: et non dixit: Credit mihi; sed, credit ei qui me misit. Verbum ergo Filii audiat, ut Patri credat. Quare verbum audit tuum, et credit alteri? Nonne cum verbum alicuius audimus, eidem verbum proferenti credimus, loquenti nobis fidem accommodamus? Quid ergo voluit dicere: Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me; nisi, quia verbum eius est in me? Et quid est, audit verbum meum, nisi, audit me? Credit autem ei qui misit me: quia cum illi credit, verbo eius credit: cum autem verbo eius credit, mihi credit; quia Verbum Patris ego sum. Pax ergo in Scripturis, et omnia disposita, nequaquam rixantia. Tu abice litem cordis tui, intellege concordiam Scripturarum. Numquid contraria sibi diceret veritas?

8. Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. Meministis quod superius posueramus, quia sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Incipit iam aperire se, et loqui de resurrectione mortuorum, et ecce iam resurgunt mortui. Qui enim verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet. Proba quia resurrexit. Sed transiit, inquit, a morte in vitam. Qui transiit a morte ad vitam, nullo dubitante utique resurrexit. Non enim transiret de morte ad vitam, nisi primo esset in morte, et non esset in vita: cum autem transierit, erit in vita, et non erit in morte. Mortuus ergo erat, et revixit; perierat, et inventus est 12. Fit proinde iam quaedam resurrectio, et transeunt homines a morte quadam ad quamdam vitam: a morte infidelitatis, ad vitam fidei; a morte falsitatis ad vitam veritatis; a morte iniquitatis, ad vitam iustitiae. Est ergo et ista quaedam resurrectio mortuorum.

Resurrectio ante resurrectionem.

9. Aperiat illam plenius, et dilucescat nobis, ut coepit. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est 13. Nos exspectabamus in fine resurrectionem mortuorum; nam ita credidimus: imo non exspectabamus, sed plane exspectare debemus; neque enim falsum credimus in fine mortuos resurrecturos. Cum ergo vellet Dominus Iesus insinuare nobis quamdam resurrectionem mortuorum ante resurrectionem mortuorum; non sicut Lazari 14, , vel filiae archisynagogi 16, qui resurrexerunt morituri (nam et ipsorum mortuorum quaedam resurrectio facta est ante resurrectionem mortuorum): sed sicut hic dicit: Habet, inquit, vitam aeternam; et in iudicium non venit, sed transiit a morte ad vitam. Ad quam vitam? Ad aeternam. Non ergo sicut corpus Lazari: transiit enim et ille a morte sepulcri ad vitam hominum, sed non aeternam, iterum moriturus; resurrecturi autem in fine saeculi mortui, in vitam aeternam transibunt. Cum ergo vellet Dominus noster Iesus Christus, magister coelestis, Verbum Patris et Veritas, demonstrare nobis quamdam resurrectionem mortuorum in aeternam vitam, ante resurrectionem mortuorum in aeternam vitam: Venit hora, inquit. Tu procul dubio imbutus fide resurrectionis carnis, exspectabas horam illam finis saeculi, diem iudicii, quam ne in isto loco exspectares, addidit, et nunc est. Quod ergo dicit: Venit hora, non dicit de illa hora novissima, ubi in iussu et in voce archangeli, et in tuba Dei Dominus ipse descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primo: deinde nos viventes qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus 17. Veniet illa hora, sed non est nunc. Hora vero ista quae sit, advertite: Venit hora, et nunc est. Quid in ea fit? Quid, nisi resurrectio mortuorum? Et qualis resurrectio? Ut qui resurgunt, in aeternum vivant. Hoc erit et in novissima hora.

10. Quid igitur? quomodo intellegimus duas istas resurrectiones? Numquid forte qui nunc resurgunt, tunc non resurgent; ut aliorum fiat nunc resurrectio, aliorum tunc? Non est ita. Nam ista resurrectione, si recte credidimus, resurreximus; et nos ipsi qui iam resurreximus, alteram in fine resurrectionem exspectamus. Sed et nunc in aeternam vitam resurreximus, si in fide ipsa perseveranter manemus; et tunc in aeternam vitam resurgemus, quando Angelis coaequabimur 18. Ipse ergo distinguat, ipse aperiat quod loqui ausi sumus: quomodo fiat resurrectio ante resurrectionem, non aliorum et aliorum, sed eorumdem; nec talis qualis Lazari, sed in vitam aeternam. Aperiet plane. Audite dilucescentem magistrum, et illabentem cordibus nostris solem nostrum; non quem desiderant oculi carnis, sed cui aestuant aperiri oculi cordis. Ipsum ergo audiamus: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui, videte exprimi resurrectionem, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Quare addidit: Qui audierint vivent? Possent enim audire nisi viverent? Sufficeret ergo: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei. Iam nos intellegeremus viventes eos; quando nisi viverent, audire non possent. Non, inquit, quia vivunt audiunt, sed audiendo reviviscunt: audient, et qui audierint vivent. Quid est ergo, audient; nisi, obaudient? Quantum enim pertinet ad auris auditum, non omnes qui audient vivent: multi enim audiunt et non credunt; audiendo et non credendo non obaudiunt: non obaudiendo non vivunt. Itaque hic, qui audient, nihil est aliud quam qui obaudient. Qui ergo obaudierint, vivent: certi sint, securi sint, vivent. Praedicatur Christus Verbum Dei, Filius Dei, per quem facta sunt omnia, certe dispensationis gratia assumpta carne natus ex Virgine, infans in carne, iuvenis in carne, patiens in carne, moriens in carne, resurgens in carne, ascendens in carne, promittens resurrectionem carni, promittens resurrectionem menti, menti ante carnem, carni post mentem. Qui audit et obaudit, vivet: qui audit et non obaudit, id est, audit et contemnit, audit et non credit, non vivet. Quare non vivet? Quia non audit. Quid est, non audit? Non obaudit. Ergo qui audierint, vivent.

11. Attende nunc quod dixeramus differendum, ut nunc, si fieri potuerit, aperiatur. Subiecit continuo de hac ipsa resurrectione: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso 19. Quid est, habet vitam Pater in semetipso? Non alibi habet vitam, sed in semetipso. Vivere quippe suum in illo est; non aliunde, non alienum est: non quasi mutuatur vitam, nec quasi particeps fit vitae, eius vitae quae non est quod ipse; sed habet vitam in semetipso, ut ipsa vita sibi sit ipse. Si potuero adhuc modicum quid inde dicere, exemplis propositis ad intellegentiam vestram informandam, Domino adiuvante potero, et pietate intentionis vestrae. Vivit Deus, vivit et anima: sed vita Dei immutabilis est, vita animae mutabilis est. Deus nec proficit, nec deficit; sed est ipse semper in se, est ita ut est: non aliter nunc, aliter postea, aliter antea. Animae vero vita, valde aliter atque aliter: vivebat stulta, vivit sapiens; vivebat iniqua, vivit iusta: nunc meminit, nunc obliviscitur; nunc discit, nunc discere non potest; nunc perdit quod didicerat, nunc percipit quod amiserat: mutabilis vita animae. Et cum vivit anima in iniquitate, mors eius est: cum autem fit iusta, fit particeps alterius vitae, quae non est quod ipsa, erigendo se quippe ad Deum et inhaerendo Deo, ex illo iustificatur. Dictum est enim: Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 20. Deficiendo ab illo fit iniqua, proficiendo ad illum fit iusta. Nonne videtur tibi quasi aliquid frigidum igni admotum fervescere, remotum ab igne torpescere? nonne videtur tibi quiddam tenebrosum, admotum luci clarescere, remotum a luce nigrescere? Tale quiddam est anima, non tale aliquid Deus. Potest et homo dicere, habere se lucem nunc in oculis suis. Dicant ergo quasi quadam voce propria oculi tui si possunt: Habemus lucem in nobis ipsis. Contra dicitur: Non proprie dicitis habere vos lucem in vobis ipsis: habetis lucem, sed in coelo; habetis lucem, si forte nox est, sed in luna, in lucernis, non in vobis ipsis: nam clausi amittitis, quod aperti percipitis. Non in vobis ipsis habetis lucem: sole occidente tenete lucem, si potestis: nox est, et lumine nocturno perfruimini; subducta lucerna tenete lucem: cum vero subtracta lucerna in tenebris remanetis, non lucem in vobis ipsis habetis. Hoc est ergo habere lucem in semetipso, non indigere luce ex altero. Ecce ubi, si quis intellegat, ostendit Filium aequalem Patri, ubi ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: ut hoc solum intersit inter Patrem et Filium, quia Pater habet vitam in semetipso, quam nemo ei dedit; Filius autem habet vitam in semetipso, quam Pater dedit.

Quomodo Pater dedit vitam Filio.

12. Sed etiam hic oritur aliquod nubilum discutiendum. Non deficiamus, intenti simus: pascua mentis sunt, non fastidiamus, ut vivamus. Ecce, inquis, fateris ipse quod vitam Filio Pater dedit, ut habeat eam quidem in semetipso, sicut habet Pater vitam in semetipso, non indigens ille, non indigeat et iste; ut sit ille vita, sit et iste; et utrumque coniunctum una vita, non duae; quia unus Deus, non duo dii: et hoc ipsum sit esse vitam. Quomodo ergo dedit Filio vitam Pater? Non sic quasi ante fuerit Filius sine vita, atque ut viveret a Patre acceperit vitam: nam si hoc esset, non haberet vitam in semetipso. Ecce de anima loquebar. Est anima: etsi non sit sapiens, etsi non sit iusta, anima est; etsi non sit pia, anima est. Aliud illi ergo est esse animam, aliud vero esse sapientem, esse iustam, esse pium. Est ergo aliquid quo nondum est sapiens, nondum iusta, nondum pia; non tamen nihil est, non tamen nulla vita est: nam ex operibus quibusdam suis ostendit se vitam, etsi non se ostendit sapientem, piam, iustam. Nisi enim viveret, corpus non moveret; pedibus gressum, manibus opus, oculis intuitum, auribus auditum non imperaret; non aperiret os ad vocem, linguam ad distinctionem vocum non moveret. His itaque operibus vivere se ostendit, et esse aliquid quod sit corpore melius: sed numquid his operibus, sapientem, piam, iustam se ostendit?

Nonne ambulant, operantur, vident, audiunt, loquuntur et stulti, et impii, et iniusti? Cum vero se erigit ad aliquid quod ipsa non est, et quod supra ipsam est, et a quo ipsa est, percipit sapientiam, iustitiam, pietatem: sine quibus cum esset, mortua erat, nec vitam habebat qua ipsa viveret, sed qua corpus vivificaret. Aliud est enim in anima unde corpus vivificatur, aliud

unde ipsa vivificatur. Melius quippe est quam corpus; sed melius quam ipse est Deus. Est ergo ipsa, etiamsi sit insipiens, iniusta, impia, vita corporis. Quia vero vita eius est Deus, quomodo cum ipsa est in corpore, praestat illi vigorem, decorem, mobilitatem, officia membrorum; sic cum vita eius Deus in ipsa est, praestat illi sapientiam, pietatem, iustitiam, caritatem. Aliud est ergo quod praestatur corpori de anima; aliud quod praestatur animae de Deo: vivificat, et vivificatur; mortua vivificat, si ipsa non vivificatur. Veniente itaque verbo et infuso audientibus, factisque illis non solum audientibus, sed etiam obedientibus, resurgit anima a morte sua ad vitam suam; hoc est, ab iniquitate, ab insipientia, ab impietate ad Deum suum, qui est illi sapientia, iustitia, claritas. Surgat ad illum, illuminetur ab illo. Accedite, inquit, ad eum. Et quid nobis erit? Et illuminamini 21. Si ergo accedendo illuminamini, et recedendo tenebramini; non erat in vobis lumen vestrum, sed in Deo vestro. Accedite, ut resurgatis: si recesseritis, moriemini. Si ergo accedendo vivitis, recedendo morimini; non erat in vobis vita vestra. Ipsa est enim vita vestra, quae est lux vestra. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 22.

13. Non ergo sicut anima aliquid aliud est antequam illuminetur, et fit melius cum illuminatur participatione melioris; ita et Verbum Dei, Filius Dei, aliquid aliud erat antequam acciperet vitam, ut participando habeat vitam: sed vitam habet in semetipso; ac per hoc ipse est ipsa vita. Quid ergo ait: Dedit Filio vitam habere in semetipso? Breviter dixerim: Genuit Filium. Neque enim erat sine vita, et accepit vitam; sed nascendo vita est. Pater vita est non nascendo; Filius vita est nascendo. Pater de nullo patre, Filius de Deo Patre. Pater quod est, a nullo est: quod autem Pater est, propter Filium est. Filius vero et quod Filius est, propter Patrem est; et quod est, a Patre est. Hoc ergo dixit: Vitam dedit Filio, ut haberet eam in semetipso; tamquam diceret: Pater qui est vita in semetipso, genuit Filium qui esset vita in semetipso. Pro eo enim quod est genuit, voluit intellegi dedit. Tamquam si cuiquam diceremus: Dedit tibi Deus esse. Cui dedit? Si alicui iam existenti dedit esse, non ei dedit esse; quia erat, antequam ei daretur, qui posset accipere. Cum ergo audis: Dedit tibi esse, non eras qui acciperes, et existendo accepisti ut esses. Dedit structor domui huic ut esset. Sed quid ei dedit? Ut domus esset. Cui dedit? Huic domui. Quid ei dedit? Ut domus esset. Quomodo potuit dare domui ut domus esset? Etenim si domus erat; cui daret, ut domus esset, quando iam domus erat? Quid est ergo: Dedit ei ut domus esset? Fecit ut domus esset. Quid ergo Filio dedit? Dedit ei ut Filius esset, genuit ut vita esset: hoc est: Dedit ei habere vitam in semetipso, ut esset vita non egens vita, ne participando intellegatur habere vitam. Si enim participando haberet vitam, posset et amittendo esse sine vita: hoc in Filio ne accipias, ne cogites, ne credas. Manet ergo Pater vita, manet et Filius vita: Pater vita in semetipso, non a Filio; Filius vita in semetipso, sed a Patre. A Patre genitus ut esset vita in semetipso: Pater vero non genitus vita in semetipso. Nec minorem Filium genuit, qui crescendo fieret aequalis. Non enim ad sui perfectionem adiutus est tempore, per quem perfectum creata sunt tempora. Ante omnia tempora Patri coaeternus est. Non enim unquam Pater sine Filio: aeternus autem Pater est; ergo coaeternus et Filius. Quid tu, anima? Mortua eras, amiseras vitam, audi Patrem per Filium. Surge, recipe vitam; ut in eo recipias vitam quam non habes in te, qui habet vitam in semetipso. Vivificat ergo te Pater, et Filius; et agitur prima resurrectio, quando resurgis ad participandam vitam quod tu non es, et participando efficeris vivens. Resurge a morte tua in vitam tuam, qui est Deus tuus; et transi a morte in vitam aeternam. Habet enim vitam aeternam Pater in semetipso; et nisi Filium talem generaret, qui haberet vitam in semetipso, non sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vellet vivificaret.

De resurrectione carnis.

14. Quid ergo de illa resurrectione corporis? Nam isti qui audiunt et vivunt, unde, nisi audiendo, vivunt? Amicus enim sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem

sponsi 23, non propter vocem suam; hoc est, participando, non existendo audiunt et vivunt: et omnes qui audiunt, vivunt; quia omnes qui obediunt, vivunt. Dic aliquid, Domine, etiam de resurrectione carnis. Fuerunt enim qui eam negarent, et dicerent quia ista sola est resurrectio quae fit per fidem. Cuius resurrectionis modo Dominus fecit commemorationem, et inflammavit nos, quia quidam mortui audient vocem Filii Dei, et vivent 24. Non eorum qui audierint alii morientur, et alii vivent; sed omnes qui audierint vivent, quia omnes qui obedierint vivent. Ecce videmus resurrectionem mentis: non ergo amittamus fidem de resurrectione carnis. Et nisi tu, Domine Iesu, dixeris eam, quem opponemus contradictoribus? Omnes enim sectae, quae se aliquam religionem hominibus inserere praesumpserunt, non negaverunt istam mentium resurrectionem: ne diceretur eis: Si non resurgit anima, quare mihi loqueris? quid in me facere vis? si non facis ex deteriore meliorem, quare loqueris? si non facis ex iniquo iustum, quare loqueris? si autem facis ex iniquo iustum, ex impio pium, ex stulto sapientem, fateris resurgere animam meam, si tibi obtemperavero, si tibi credidero. Volentes ergo sibi credi omnes qui instituerunt alicuius etiam falsae religionis sectam, negare istam mentium resurrectionem non potuerunt; omnes de illa consenserunt: sed multi carnis resurrectionem negaverunt; dixerunt in fide iam factam esse resurrectionem. Talibus resistit Apostolus, dicens: Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt 25. Iam factam esse resurrectionem dicebant, sed eo modo ut alia non speraretur: et reprehendebant homines qui sperabant resurrectionem carnis, velut iam resurrectio quae promissa erat, credendo impleretur in mente. Reprehendit eos Apostolus. Cur eos reprehendit? Nonne hoc dicebant quod modo Dominus loquebatur: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent? Sed de vita mentium loquor adhuc, ait tibi Iesus: nondum loquor de vita corporum; sed loquor de vita vitae corporum, id est, de animarum, in quibus est vita corporum: nam scio esse corpora in monumentis iacentia, scio et corpora vestra in monumentis futura; nondum de illa resurrectione loquor: de ista loquor, in ista resurgite, ne ad poenam in illa resurgatis. Sed ut noveritis quia de illa loquor, quid addo? Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso 26. Haec vita quod Pater est, quod Filius est, ad quid pertinet? ad animam, an ad corpus? Non enim vitam illam sapientiae sentit corpus, sed mens rationalis. Nam nec omnis anima potest sentire sapientiam. Habet enim et pecus animam; sed pecoris anima non potest sentire sapientiam. Ergo anima humana potest sentire istam vitam quam habet Pater in semetipso, et dedit Filio vitam habere in semetipso; quia illud est verum lumen quod illuminat, non omnem animam, sed omnem hominem venientem in hunc mundum 27. Cum ergo ipsi menti loquor, audiat, id est obediat, et vivat.

15. Noli itaque, Domine, tacere de resurrectione carnis; ne non eam credant homines, et remaneamus nos argumentatores, non praedicatores. Ergo sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Intellegant qui audiunt, credant ut intellegant, obediant ut vivant. Audiant adhuc aliud, ne hic finitam esse resurrectionem putent. Et dedit ei potestatem et iudicium facere. Quis? Pater. Cui dedit? Filio. Cui enim dedit habere vitam in semetipso, potestatem dedit ei et iudicium facere. Quia filius hominis est 28. Iste enim Christus, et Filius Dei et filius hominis est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Ecce quomodo dedit ei vitam habere in semetipso. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 29, ex virgine Maria homo factus, filius hominis est. Proinde quia filius hominis est, quid accepit? Potestatem et iudicium facere. Quod iudicium? In fine saeculi: et ibi erit resurrectio mortuorum, sed corporum. Animas ergo suscitat Deus, per Christum Filium Dei: corpora suscitat Deus, per eumdem Christum filium hominis. Dedit ei potestatem. Hanc potestatem non haberet nisi acciperet, et esset homo sine potestate. Sed ipse est filius hominis, qui et

Filius Dei. Haerendo enim ad unitatem personae filius hominis Filio Dei, facta est una persona, eademque Filius Dei, quae et filius hominis. Quid autem propter quid habeat, dignoscendum est. Filius hominis habet animam, habet corpus. Filius Dei, quod est Verbum Dei, habet hominem, tamquam anima corpus. Sicut anima habens corpus, non facit duas personas, sed unum hominem; sic Verbum habens hominem, non facit duas personas, sed unum Christum. Quid est homo? Anima rationalis habens corpus. Quid est Christus? Verbum Dei habens hominem. Video de quibus rebus loquar, et quis loquar, et quibus loquar.

De iudicio.

16. Nunc audite de resurrectione corporum, non me, sed Dominum locuturum, propter eos qui resurrexerunt surgendo a morte, inhaerendo vitae. Cui vitae? Quae non novit mortem. Quare non novit mortem? Quia nescit mutabilitatem. Quare nescit mutabilitatem? Quia vita est in semetipso. Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. Quod iudicium, quale iudicium? Nolite mirari hoc, quia dixi: Dedit ei potestatem et iudicium facere. Quia venit hora 30. Non addidit, et nunc est: ergo horam quamdam vult insinuare in fine saeculi. Hora nunc est ut resurgant mortui, hora erit in fine saeculi ut resurgant mortui: sed resurgant nunc in mente, tunc in carne; resurgant nunc in mente per Verbum Dei Filium Dei, resurgant tunc in carne per Verbum Dei carnem factum, filium hominis. Neque enim ad iudicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est: nec tamen recedit a Filio Pater. Quomodo ergo non ipse venturus est? Quia non ipse videbitur in iudicio. Videbunt in quem pupugerunt 31. Forma illa erit iudex, quae stetit sub iudice; illa iudicabit quae iudicata est: iudicata est enim inique, iudicabit iuste. Veniet ergo forma servi, et ipsa apparebit. Etenim forma Dei quomodo appareret iustis et iniquis? Nam si iudicium non fieret nisi inter solos iustos, appareret tamquam iustis forma Dei: quia vero iudicium futurum est iustorum et iniquorum, nec licet ut iniqui videant Deum; Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 32; talis apparebit iudex, qualis videri possit et ab eis quos coronaturus est, et ab eis quos damnaturus est. Forma ergo servi videbitur, occulta erit forma Dei. Occultus erit in servo Filius Dei, et apparebit filius hominis; quia potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. Et quia ipse solus apparebit in forma servi, Pater autem non apparebit, quia non est indutus forma servi; ideo superius ait: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 33. Bene ergo dilatum est, ut ipse esset expositor qui propositor. Superius enim occultum erat; nunc iam, ut arbitror, manifestum est quia dedit ei potestatem et iudicium facere, quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio: quia iudicium per illam formam futurum est, quam non habet Pater. Et quale iudicium? Nolite mirari hoc; quia venit hora: non ea quae nunc est, ut resurgant animae; sed quae futura est, ut resurgant corpora.

17. Expressius hoc dicat, ut calumniam haereticus negator resurrectionis corporis non inveniat: quamquam iam intellectus elucescat. Cum superius dictum esset: Venit hora; addidit, et nunc est 34: modo autem: Venit hora; non addidit, et nunc est. Tamen omnes ansas, omnes claviculas calumniarum, omnes nodos laqueorum aperta veritate disrumpat. Nolite mirari hoc; quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt. Quid evidentius? quid expressius? Corpora sunt in monumentis: animae non sunt in monumentis, nec iustorum, nec iniquorum. Iusti anima in sinu Abrahae fuit, iniqui anima apud inferos torquebatur 35: in monumento, nec illa, nec illa. Superius quando ait: Venit hora, et nunc est; obsecro, intendite. Nostis, fratres, quia ad panem ventris cum labore pervenitur; quanto magis ad panem mentis? Cum labore statis, et auditis; sed nos cum maiore stamus, et loquimur. Si laboramus propter vos, collaborare non debetis propter eosdem vos? Superius

ergo cum diceret: Venit hora, et adderet, et nunc est, quid subiecit? Quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Non dixit: Omnes mortui audient, et qui audierint vivent: mortuos enim iniquos volebat intellegi. Et numquid omnes iniqui obaudiunt Evangelio? Aperte dicit Apostolus: Sed non omnes obaudiunt Evangelio 36. Tamen qui audiunt, vivent; quia omnes qui obaudiunt Evangelio, transient ad vitam aeternam per fidem: non tamen omnes obaudiunt, et hoc nunc est. At vero in fine, omnes qui sunt in monumentis, hoc est iusti et iniusti, audient vocem eius, et procedent 37. Quomodo noluit dicere, et vivent? Omnes enim procedent, sed non omnes vivent. In eo quippe quod supra dixit: Et qui audierint vivent; in ipsa obauditione vitam aeternam intellegi voluit et beatam, quam non omnes habebunt qui de monumentis procedent. Iam ergo et commemoratione monumentorum, et expressione processionis de monumentis, aperte intellegimus corporum resurrectionem.

18. Audient omnes vocem eius, et procedent. Et ubi iudicium, si omnes audient, et omnes procedent? Quasi totum confusum est; nihil video discretum. Certe accepisti potestatem iudicandi, quia filius hominis es; ecce aderis in iudicio, resurgent corpora: de ipso iudicio dic aliquid, hoc est de discretione malorum et bonorum. Et hoc audi: Qui bona fecerunt, in resurrectione vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii 38. Superius cum de resurrectione mentium et animarum loqueretur, numquid fecit discretionem? Sed omnes qui audient, vivent; quia obaudiendo vivent. At vero resurgendo et procedendo de monumentis, non omnes ad vitam aeternam ibunt, sed qui bene fecerunt: qui autem male, ad iudicium. Hic enim iudicium pro poena posuit. Et erit diremptio, et non qualis modo est. Nam et modo separamur non locis, sed moribus, affectibus, desideriis, fide, spe, caritate. Simul enim cum iniquis vivimus; sed non una vita est omnium: in occulto dirimimur, in occulto separamur; quomodo grana in area, non quomodo grana in horreo. Et separantur grana in area, et miscentur: separantur, cum a palea exspoliantur; miscentur, quia nondum ventilantur. Tunc aperta erit separatio, sicut morum, sic et vitae; sicut sapientiae, ita et corporum. Ibunt qui bene fecerunt, vivere cum Angelis Dei: qui male egerunt, torqueri cum diabolo et angelis eius. Et transiet forma servi. Ad hoc enim se praesentaverat ut faceret iudicium: post iudicium perget hinc, ducet secum corpus cui caput est, et offeret regnum Deo 39. Tunc plane videbitur forma illa Dei, quae non potuit videri ab iniquis, quorum visioni forma servi exhibenda erat. Dicit et alibi sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam (de quibusdam sinistris); iusti autem in vitam aeternam 40: de qua alio loco dicit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 41. Tunc ibi apparebit qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 42: tunc se ostendet quomodo se dilectoribus suis ostensurum promisit. Qui enim diligit me, ait, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi 43. Quibus loquebatur, praesens eis erat: sed formam servi videbant; formam autem Dei non videbant. Per iumentum ad stabulum ducebantur curandi, sed sanati videbunt; quia ostendam, inquit, meipsum illi. Quomodo ostenditur aequalis Patri? Cum dicit Philippo: Qui me videt, videt et Patrem meum 44.

19. Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio iudico, et iudicium meum iustum est. Quia dicturi illi eramus: Tu iudicabis, et Pater non iudicabit, quia omne iudicium dedit Filio; non ergo secundum Patrem iudicabis: adiecit: Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio iudico, et iudicium meum iustum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me 45. Certe Filius quos vult vivificat. Non quaerit voluntatem suam, sed voluntatem eius qui misit illum. Non meam, non propriam; non meam, non filii hominis; non meam, quae resistat Deo. Faciunt enim homines voluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod volunt, non quod iubet Deus: quando autem ita faciunt quod volunt, ut tamen sequantur voluntatem Dei, non faciunt voluntatem suam, quamvis quod volunt faciant. Volens fac quod iuberis; atque ita et hoc facies quod vis, et non voluntatem tuam facies, sed iubentis.

20. Quid ergo? Sicut audio, ita iudico. Audit Filius, et demonstrat ei Pater, et videt Filius Patrem facientem. Et ista distuleramus paulo enucleatius pro viribus pertractare, si tempus nobis peracta lectione et vires remansissent. Si dicam me posse loqui adhuc, forte vos audire iam non potestis. Item forte aviditate audiendi dicitis: Possumus. Melius est ergo ut ego infirmitatem meam fatear, quia iam fatigatus loqui non possum, quam ut vobis iam bene satiatis, adhuc infundam quod non bene digeratis. Proinde huius promissionis quam ad hodiernum tempus, si superesset, distuleram, tenete me adiuvante Domino in crastinum debitorem.


Aug - in Ioannis 18