Aug - in Ioannis 28

28

TRACTATUS 28: Adscendit ad die festum, non manifeste, sed tamquam in occulto (Io

(Jn 7,1-14)

Quoniam futura erant membra eius, id est fideles eius, qui non haberent illam potestatem quam habebat ipse Deus noster, quod latebat, quod se tamquam ne occideretur occultabat hoc indicabat factura essent membra sua, in quibus utique membris suis ipse erat. Non enim Christus in capite et non in corpore, sed Christus totus in capite et in corpore.

1. In isto Evangelii capitulo, fratres, Dominus noster Iesus Christus secundum hominem se plurimum commendavit fidei nostrae. Etenim semper hoc agit dictis et factis suis, ut Deus credatur et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos quaesivit; Deus cum Patre semper, homo nobiscum ex tempore. Non enim quaereret quem fecerat, nisi fieret ipse quod fecerat. Verum hoc mementote, et de cordibus vestris nolite dimittere, sic esse Christum hominem factum, ut non destiterit Deus esse. Manens Deus accepit hominem, qui fecit hominem. Quando ergo latuit ut homo, non potentiam perdidisse putandus est, sed exemplum infirmitati praebuisse. Ille enim quando voluit detentus est, quando voluit occisus est. Sed quoniam futura erant membra eius, id est fideles eius, qui non haberent illam potestatem quam habebat ipse Deus noster; quod latebat, quod se tamquam ne occideretur occultabat, hoc indicabat factura esse membra sua, in quibus utique membris suis ipse erat. Non enim Christus in capite et non in corpore, sed Christus totus in capite et in corpore. Quod ergo membra eius, ipse: quod autem ipse, non continuo membra eius. Nam si non ipse essent membra eius, non diceret: Saule, quid me persequeris? 1 Non enim Saulus ipsum, sed membra eius, id est fideles eius, in terra persequebatur. Noluit tamen dicere, sanctos meos, servos meos; postremo honorabilius, fratres meos: sed: Me, hoc est membra mea, quibus ego sum caput.

Nostram consolabatur fragilitatem.

2. His praedictis, puto nos in hoc capitulo quod modo lectum est, non esse laboraturos: saepe enim significatum est in capite, quod futurum erat in corpore. Post haec, inquit, ambulabat Iesus in Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere 2. Hoc est quod dixi; infirmitati nostrae praebebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis eius absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine obiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro confirmaretur. Sic enim dictum est: Nolebat ambulare in Iudaeam, quia quaerebant eum Iudaei occidere: quasi non posset Christus et ambulare inter Iudaeos, et non occidi a Iudaeis. Hanc enim potentiam, quando voluit, demonstravit: nam cum eum iam passurum tenere vellent, ait illis: Quem quaeritis? Responderunt: Iesum. Et ille: Ego sum; non se occultans, sed manifestans. Ad eam tamen manifestationem illi non substiterunt, sed redeuntes retro ceciderunt 3. Et tamen quia pati venerat, surrexerunt, tenuerunt, ad iudicem adduxerunt, et occiderunt. Sed quid fecerunt? Quod ait quaedam Scriptura: Terra tradita est in manus impii 4: caro data est in potestatem Iudaeis. Et hoc propterea, ut quasi sacculus conscinderetur, unde nostrum pretium manaret.

3. Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum Scenopegia 5. Quid sit Scenopegia, Scripturas qui legerunt, noverunt. Faciebant die festo tabernacula, ad similitudinem tabernaculorum in quibus habitaverant cum ex Aegypto educti peregrinarentur in eremo. Iste

erat dies festus, magna solemnitas. Celebrabant hoc Iudaei, velut reminiscentes beneficia Domini, qui occisuri erant Dominum. Hoc ergo die festo (quia plures erant dies festi; sic enim appellabatur apud Iudaeos dies festus, ut non esset dies unus, sed plures) locuti sunt fratres eius ad Dominum Christum. Fratres eius sic accipite, sicut nostis: non enim novum est quod auditis. Consanguinei virginis Mariae, fratres Domini dicebantur. Erat enim consuetudinis Scripturarum, appellare fratres quoslibet consanguineos et cognationis propinquos, et extra usum nostrum, non quo more nos loquimur. Nam quis dicat fratres avunculum et filium sororis? Scriptura tamen etiam huiusmodi cognationes fratres appellat. Nam Abraham et Lot fratres sunt dicti, cum esset Abraham patruus Lot 6: et Laban et Iacob fratres sunt dicti, cum esset Laban avunculus Iacob 7. Cum ergo auditis fratres Domini, Mariae cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem. Sicut enim in sepulcro ubi positum est corpus Domini, nec antea nec postea mortuus iacuit; sic uterus Mariae nec antea nec postea quidquam mortale concepit.

4. Diximus fratres qui fuerint; audiamus quid dixerint. Transi hinc, et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae tu facis. Opera Domini discipulos non latebant, sed istos latebant. Isti enim fratres, id est consanguinei, Christum consanguineum habere potuerunt, credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt. Dictum est in Evangelio: non enim hoc nos audemus opinari, modo audistis. Addunt, et monent: Nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo. Et continuo: Neque enim fratres eius credebant in eum 8. Quare in eum non credebant? Quia humanam gloriam requirebant. Nam et quod eum videntur monere fratres, gloriae ipsius consulunt: Facis mirabilia, innotesce; id est, appare omnibus, ut laudari possis ab omnibus. Loquebatur caro carni: sed caro sine Deo, carni cum Deo. Loquebatur enim prudentia carnis Verbo quod caro factum est et habitavit in nobis 9.

Excelsa est patria, humilis via.

5. Quid ad haec, Dominus? Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum venit, tempus autem vestrum semper est paratum 10. Quid est hoc? Nondum venerat tempus Christi? Quare ergo Christus venerat, si tempus eius nondum venerat? Nonne audivimus Apostolum dicentem: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum 11? Si ergo in plenitudine temporis missus est; quando debuit missus est, quando oportuit venit: quid est: Tempus meum nondum venit? Intellegite, fratres, quo animo illi loquebantur, qui quasi fratrem suum monere videbantur. Dabant ei consilium consequendae gloriae, veluti saeculariter et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et latitaret: quod ergo ait Dominus: Tempus meum nondum venit, illis respondit qui ei consilium de gloria dabant: Tempus gloriae meae nondum venit. Videte quam profundum sit: de gloria illi admonebant, sed ille voluit altitudinem humilitate praecedere, et ad ipsam celsitudinem per humilitatem viam sternere. Nam et illi discipuli utique gloriam requirebant, qui volebant sedere unus ad dexteram eius, et alter ad sinistram: attendebant quo, et non videbant qua; Dominus eos, ut ordinate venirent ad patriam, revocavit ad viam. Excelsa est enim patria, humilis via. Patria est vita Christi, via est mors Christi: patria est mansio Christi, via est passio Christi. Qui recusat viam, quid quaerit patriam? Denique et illis hoc respondit, quaerentibus altitudinem: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? 12 Ecce qua venitur ad celsitudinem quam desideratis. Calicem quippe commemorabat humilitatis atque passionis.

6. Ergo et hic: Tempus meum nondum venit; tempus autem vestrum, id est, mundi gloria,

semper est paratum. Hoc est tempus de quo in prophetia loquitur Christus, id est, corpus

Christi: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo 13. Modo enim non est tempus iudicandi, sed iniquos tolerandi. Ferat igitur modo corpus Christi, et toleret iniquitatem male viventium. Habeat tamen iustitiam modo, antequam habeat iudicium: per iustitiam enim perveniet ad iudicium. Tolerantibus quippe membris iniquitatem saeculi huius quid Scriptura sancta dicit in Psalmo? Non repellet Dominus plebem suam. Laborat quippe plebs eius inter indignos, inter iniquos, inter blasphemantes, inter murmurantes, detrahentes, insectantes, et si liceat, perimentes. Laborat quidem; sed non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet, quoadusque iustitia convertatur in iudicium 14. Quoadusque iustitia quae modo est in sanctis eius, convertatur in iudicium; cum implebitur quod eis dictum est: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel 15.

Habebat iustitiam Apostolus, sed nondum illud iudicium de quo dicit: Nescitis quoniam angelos iudicabimus? 16 Sit ergo modo tempus iuste vivendi, postea erit tempus eos qui male vixerint, iudicandi. Quoadusque iustitia, inquit, convertatur in iudicium. Hoc erit tempus iudicii, de quo Dominus modo dixit: Tempus meum nondum venit. Erit enim tempus gloriae, ut qui venit in humilitate, veniat in altitudine. Qui venit iudicandus, veniet iudicaturus: qui venit occidi a mortuis, veniet iudicare de vivis et mortuis. Deus, inquit Psalmus, manifestus veniet, Deus noster et non silebit 17. Quid est, manifestus veniet? Quia venit occultus. Tunc non silebit: nam quando venit occultus sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum 18. Veniet et non silebit. Tacui, inquit, numquid semper tacebo? 19

Quando veniet tempus nostrum.

7. Modo autem quid necessarium est eis qui habent iustitiam? Quod in illo ipso psalmo legitur: Quoadusque iustitia convertatur in iudicium; et qui habent eam, omnes recti

corde 20. Quaeritis fortasse qui sunt recti corde? Illos invenimus in Scriptura rectos corde, qui mala saeculi tolerant, et non accusant Deum. Videte, fratres; rara avis est ista quam loquor. Nescio quo enim modo quando evenit homini aliquid mali, Deum currit accusare, qui deberet se. Quando boni aliquid agis, te laudas: quando mali aliquid pateris, Deum accusas.

Hoc est ergo cor tortum, non rectum. Ab ista distortione et pravitate si corrigaris, convertetur in contrarium quod faciebas. Antea enim quid faciebas? Laudabas te in bonis Dei, accusabas Deum in malis tuis: converso corde et directo, laudabis Deum in bonis suis, accusabis te in malis tuis. Isti sunt recti corde. Denique ille nondum recto corde, cui displicebat felicitas malorum et labor bonorum, ait correctus: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem, quando non eram recto corde, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 21. inquit, malos felices, et displicuit mihi Deus; hoc enim volebam, ut non permitteret Deus malos esse felices. Intellegat homo: nunquam hoc permittit Deus; sed ideo malus felix putatur, quia quid sit felicitas ignoratur. Simus ergo recti corde: tempus gloriae nostrae nondum venit. Dicatur amatoribus huius saeculi, quales erant fratres Domini: Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum venit. Audeamus enim hoc dicere et nos. Et quoniam corpus Domini nostri Iesu Christi sumus, quoniam membra eius sumus, quoniam caput nostrum gratanter agnoscimus, dicamus prorsus; quoniam propter nos et ipse hoc dignatus est dicere. Quando nobis insultant amatores huius saeculi, dicamus eis: Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum venit. Nobis enim dixit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quando veniet tempus nostrum? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 22.

8. Quid deinde addit? Non potest mundus odisse vos. Quid est hoc, nisi: Non potest mundus odisse amatores suos, falsos testes? Bona enim dicitis quae mala sunt, et mala quae bona sunt. Me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc. Quid est hunc? Ubi gloriam humanam quaeritis. Quid est hunc? Ubi extendere vultis carnalia gaudia, non aeterna cogitare. Ego non ascendo ad diem festum hunc, quia meum tempus nondum impletum est. In die festo hoc gloriam vos humanam quaeritis; meum vero tempus, id est gloriae meae, nondum venit. Ipse erit dies festus meus, non diebus istis praecurrens et transiens, sed permanens in aeternum: ipsa erit festivitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube. Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum; non manifeste, sed quasi in occulto 23. Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriari temporaliter, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de die festo aeterno admonere, amorem ab hoc saeculo avertere, et in Deum convertere cupiebat. Quid est autem, quasi latenter ascendit ad diem festum? Non vacat et hoc Domini. Videtur mihi, fratres, etiam hinc, quod quasi latenter ascendit, aliquid significare voluisse: nam consequentia docebunt sic eum ascendisse mediato die festo, id est mediatis illis diebus, ut etiam palam doceret. Sed quasi latenter dixit, ne se ostenderet hominibus. Non vacat quod latenter ascendit Christus ad diem festum, quia ipse latebat in illo die festo. Adhuc etiam ego quod dixi, in latibulo est. Manifestetur ergo, tollatur velum, et appareat quod erat secretum.

Scenopegia umbra erat futurorum.

9. Omnia quae dicta sunt antiquo populo Israel in multiplici scriptura sanctae Legis, quae agerent sive in sacrificiis, sive in sacerdotiis, sive in diebus festis, et omnino in quibuslibet rebus quibus Deum colebant, quaecumque illis dicta et praecepta sunt, umbrae fuerunt futurorum. Quorum futurorum? Quae implentur in Christo. Unde dicit Apostolus: Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam 24: id est, in illo impletae sunt. Deinde dicit alio loco: Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 25. Dixit et alibi: Finis enim Legis Christus est 26. Item alio loco: Nemo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum 27. Si ergo omnia illa umbrae fuerunt futurorum; et Scenopegia umbra erat futurorum. Hic ergo dies festus, quaeramus cuius futuri umbra erat. Exposui quid erat Scenopegia: celebratio erat tabernaculorum, propterea quia populus de Aegypto liberatus tendens per desertum ad terram promissionis, in tabernaculis habitavit. Quid sit animadvertamus, et nos erimus; nos, inquam, qui membra Christi sumus, si sumus: illo autem dignante sumus, non nobis promerentibus. Attendamus ergo nos, fratres: educti sumus de Aegypto, ubi diabolo tamquam Pharaoni serviebamus: ubi lutea opera in terrenis desideriis agebamus, et in eis multum laborabamus. Etenim nobis Christus quasi lateres facientibus clamavit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis 28. Hinc educti per Baptismum tamquam per mare Rubrum, ideo rubrum, quia Christi sanguine consecratum, mortuis omnibus inimicis nostris qui nos insectabantur, id est, deletis omnibus peccatis nostris, transiecti sumus. Modo ergo antequam ad patriam promissionis, id est, aeternum regnum veniamus, in deserto in tabernaculis sumus. Qui ista agnoscunt, in tabernaculis sunt: futurum enim erat ut quidam hoc agnoscerent. Ille enim est in tabernaculis, qui se esse in mundo intellegit peregrinum. Ille se intellegit peregrinantem, qui se videt patriae suspirantem. Cum autem corpus Christi est in tabernaculis, Christus est in tabernaculis. Sed tunc non evidenter, sed latenter. Adhuc enim umbra lucem obscurabat: veniente luce, umbra remota est. Christus erat in occulto, in Scenopegia Christus erat, sed latens Christus. Modo iam cum manifestata sunt ista, agnoscimus nos iter agere in eremo: si enim agnoscamus, in eremo sumus. Quid est in eremo? In deserto. Quare in deserto? Quia in isto mundo, ubi

sititur in via inaquosa. Sed sitiamus, ut saturemur. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 29. Et sitis nostra de petra impletur in eremo: Petra enim erat Christus 30, et virga percussa est, ut aqua manaret. Ut autem manaret, bis percussa est 31, quia duo ligna sunt crucis. Omnia ergo haec quae fiebant in figura, manifestantur in nobis. Et non vacat quod de Domino dictum est: Ascendit ad diem festum, non manifeste, sed tamquam in occulto. Figuratum enim erat ipsum in occulto, quia in ipso die festo Christus latebat; quia ipse dies festus, Christi membra peregrinatura significabat.

Cogita corpus Christi adhuc in mundo.

10. Iudaei ergo quaerebant eum in die festo 32, antequam ascenderet. Priores enim fratres ascenderunt, et non tunc ascendit ille, quando illi putabant et volebant: ut etiam hoc impleretur quod ait: Non ad hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem. Ascendit autem postea, ut Evangelium loquitur, mediato die festo 33, id est, cum iam illius diei festi tot dies praeteriissent quod remansissent. Ipsam enim festivitatem, quantum intellegendum est, diebus pluribus celebrabant.

11. Dicebant ergo: Ubi est ille? Et murmur multum de eo erat in turba. Unde murmur? De contentione. Quae fuit contentio? Quidam enim dicebant: Quia bonus est; alii autem: Non, sed seducit turbas 34. De omnibus servis eius intellegendum: hoc dicitur modo. Quicumque enim eminuerit in aliqua gratia spiritali, profecto alii dicunt: Bonus est; alii: Non, sed seducit turbas. Unde hoc? Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo 35. Ideo licet dicere hominibus per hiemem: Mortua est ista arbor, verbi gratia, arbor fici, arbor piri, et huiusmodi pomorum, similis est aridae; et quamdiu hiems est, non apparet. Aestas probat, iudicium probat. Aestas nostra, revelatio Christi est: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit 36; ignis ante eum praeibit: iste ignis inflammabit inimicos eius 37; aridas arbores ignis comprehendet. Tunc enim aridae apparebunt, quando eis dicetur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare 38; in alia vero parte, hoc est in dextera, apparebit fecunditas fructuum, dignitasque foliorum; viriditas, aeternitas erit. Illis ergo tamquam aridis dicetur: Ite in ignem aeternum 39. Ecce enim, inquit, securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur 40. Dicant ergo de te, si proficis in Christo, dicant homines: Seducit turbas. De ipso, de toto corpore Christi hoc dicitur. Cogita corpus Christi adhuc in mundo, cogita corpus Christi adhuc in area; vide quemadmodum blasphemetur a palea. Simul quidem triturantur; sed paleae conteruntur, frumenta purgantur. Quod dictum est ergo de Domino, valet ad consolationem, de quocumque hoc dictum fuerit christiano.

12. Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Iudaeorum 41. Sed qui non loquebantur de illo propter metum Iudaeorum? Utique qui dicebant: Bonus est: non qui dicebant: Seducit turbas. Qui dicebant: Seducit turbas, sonitus eorum audiebatur tamquam aridorum foliorum. Seducit turbas, clarius sonabant; Bonus est, pressius susurrabant. Modo autem, fratres, quamvis nondum venerit illa gloria Christi, quae nos aeternos factura est; modo tamen ita crescit Ecclesia eius, ita eam dignatus est per cuncta diffundere, ut iam susurretur: Seducit turbas; et clarius personet: Bonus est.

29

TRACTATUS 29: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me (Io 7,14-18).

(Jn 7,14-18)

Intellegere vis? Crede. Intellectus enim merces est fidei. Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari. Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus; et non invenit quod exigat, nisi donaverit quod inveniat.

1. Quod sequitur de Evangelio et hodie lectum est, consequenter et nos videamus; et quod Dominus donaverit, hinc dicamus. Hesterno die huc usque lectum erat, quia licet non vidissent Dominum Iesum in templo per diem festum, loquebantur tamen de illo: Et alii dicebant: Bonus est; alii autem: Non, sed seducit turbas 1. Dictum enim hoc est ad eorum solatium, qui postea praedicantes verbum Dei, futuri erant ut seductores et veraces 2. Si enim seducere decipere est; nec Christus seductor, nec Apostoli eius; nec quisquam seductor debet esse christianus: si autem seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum est unde et quo: si a malo ad bonum, bonus seductor est; si a bono ad malum, malus seductor est. In hanc ergo partem qua seducuntur homines de malo ad bonum, utinam omnes seductores et vocemur et simus!

2. Ascendit ergo postea Dominus ad diem festum, mediante die festo, et docebat. Et mirabantur Iudaei dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? 3 Ille qui latebat, docebat; et palam loquebatur, et non tenebatur. Illud enim ut lateret, erat causa exempli, hoc potestatis. Sed cum doceret, mirabantur Iudaei. Omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur; sed non omnes convertebantur. Et unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus, quemadmodum fuerit educatus; nunquam eum viderant litteras discentem, audiebant autem de Lege disputantem, Legis testimonia proferentem, quae nemo posset proferre nisi legisset, nemo legere nisi litteras didicisset: et ideo mirabantur. Eorum autem admiratio Magistro facta est insinuandae altius veritatis occasio. Ex eorum quippe admiratione et verbis, dixit Dominus profundum aliquid, et diligentius inspici et discuti dignum. Propter quod intentam facio Caritatem vestram, non solum ad audiendum pro vobis, sed etiam ad orandum pro nobis.

Quae est doctrina Patris, nisi Verbum Patris?

3. Quid ergo Dominus respondit eis admirantibus quomodo sciret litteras quas non didicerat?

Mea, inquit, doctrina non est mea, sed eius qui misit me 4. Haec est profunditas prima: videtur enim paucis verbis quasi contraria locutus. Non enim ait: Ista doctrina non est mea; sed: Mea doctrina non est mea. Si non tua, quomodo tua? Si tua, quomodo non tua? Tu enim dicis utrumque: et, mea doctrina; et, non mea. Nam si dixisset: Ista doctrina non est mea, nulla esset quaestio. Nunc vero, fratres, primitus intendite quaestionem, et sic ordine exspectate solutionem. Nam qui non videt quaestionem quae proponitur, quomodo intellegit quod exponitur? Hoc est ergo in quaestione, quod ait, mea non mea: hoc videtur esse contrarium, quomodo mea, quomodo non mea. Si ergo intueamur diligenter quod ipse in exordio dicit sanctus Evangelista: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 5; inde pendet huius solutio quaestionis. Quae est ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris? Ipse ergo Christus doctrina Patris, si Verbum Patris. Sed quia Verbum non

potest esse nullius, sed alicuius: et suam doctrinam dixit, seipsum; et non suam, quia Patris est Verbum. Quid enim tam tuum quam tu? et quid tam non tuum quam tu, si alicuius est quod es?

4. Verbum ergo et Deus est, et doctrinae stabilis Verbum est, non sonabilis per syllabas et volatilis, sed manentis cum Patre, ad quam convertamur manentem, sonis transeuntibus admoniti. Non enim nos ita admonet quod transit, ut ad transitoria vocet. Admonemur ut diligamus Deum. Totum hoc quod dixi, syllabae fuerunt; percussum aerem verberaverunt, ut ad sensum vestrarum aurium pervenirent, sonando transierunt: non tamen illud quod vos admonui, transire debet; quia ille quem vos diligere admonui, non transit; et cum transeuntibus syllabis admoniti, conversi ad eum fueritis, nec vos transibitis, sed cum manente manebitis. Hoc est ergo in doctrina magnum, altum et aeternum quod manet; quo vocant omnia quae temporaliter transeunt, quando bene significant, nec mendaciter proferuntur. Omnia quippe signa quae proferimus sonis, aliquid significant quod non est sonus. Non enim duae breves syllabae Deus est, et duas breves syllabas colimus, et duas breves syllabas adoramus, et ad duas breves syllabas pervenire desideramus: quae pene ante desinunt sonare, quam coeperint; nec in eis secundae locus est, nisi prima transierit. Manet ergo aliquid magnum quod dicitur Deus, quamvis non maneat sonus cum dicitur Deus. Sic intendite doctrinam Christi, et pervenietis ad Verbum Dei: cum autem perveneritis ad Verbum Dei, intendite: Deus erat Verbum; et videbitis verum dictum esse, mea doctrina: intendite etiam cuius est Verbum; et videbitis recte dictum esse, non est mea.

5. Breviter ergo dico Caritati vestrae; hoc videtur mihi dixisse Dominus Iesus Christus: Mea doctrina non est mea, ac si diceret: Ego non sum a meipso. Quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus aequalem, nec ullam in eis esse naturae substantiaeque distantiam, nec inter generantem atque generatum aliquod interfuisse temporis intervallum; tamen hoc servato et custodito ista dicimus, quod ille Pater est, ille Filius. Pater autem non est, si non habeat Filium; et Filius non est, si non habeat Patrem: sed tamen Filius Deus de Patre; Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater Filii, non Deus de Filio: ille autem Filius Patris, et Deus de Patre. Dominus enim Christus dicitur Lumen ex Lumine. Lumen ergo quod non ex lumine, et Lumen aequale quod ex Lumine, simul unum Lumen, non duo lumina.

Intellegere vis? Crede.

6. Si intelleximus, Deo gratias: si quis autem parum intellexit, fecit homo quo usque potuit, caetera videat unde speret. Forinsecus ut operarii possumus plantare et rigare, sed Dei est incrementum dare 6. Mea, inquit, doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Audiat consilium, qui dicit: Nondum intellexi. Magna quippe res et profunda cum fuisset dicta, vidit utique ipse Dominus Christus hoc tam profundum non omnes intellecturos, et in consequenti dedit consilium. Intellegere vis? crede. Deus enim per prophetam dixit: Nisi credideritis, non intellegetis 7. Ad hoc pertinet quod etiam hic Dominus secutus adiunxit: Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar 8. Quid est hoc: Si quis voluerit voluntatem eius facere? Sed ego dixeram: Si quis crediderit; et hoc consilium dederam. Si non intellexisti, inquam, crede. Intellectus enim merces est fidei. Ergo noli quaerere intellegere ut credas, sed crede ut intellegas; quoniam nisi credideritis, non intellegetis. Cum ergo ad possibilitatem intellegendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim Dominum Iesum Christum hoc ipsum adiunxisse in consequenti sententia, invenimus eum dixisse: Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina. Quid est, cognoscet? Hoc est intelleget. Quod est autem: Si quis voluerit voluntatem eius facere, hoc est credere. Sed quia cognoscet, hoc est intelleget, omnes intellegunt: quia vero quod ait: Si quis voluerit voluntatem eius facere, hoc pertinet ad credere, ut diligentius

intellegatur, opus est nobis ipso Domino nostro expositore, ut indicet nobis utrum revera ad credere pertineat facere voluntatem Patris eius. Quis nesciat hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus eius, id est, quod illi placet? Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit 9. Ut credatis in eum; non, ut credatis ei. Sed si creditis in eum, creditis ei: non autem continuo qui credit ei, credit in eum. Nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum. Rursus etiam de Apostolis ipsius possumus dicere: Credimus Paulo; sed non: Credimus in Paulum: Credimus Petro; sed non: Credimus in Petrum. Credenti enim in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 10. Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari. Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus: et non invenit quod exigat, nisi donaverit quod inveniat. Quae fides, nisi quam definivit alio loco Apostolus plenissime dicens: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur 11

? Non qualiscumque fides, sed fides quae per dilectionem operatur: haec in te sit, et intelleges de doctrina. Quid enim intelleges? Quia doctrina ista non est mea, sed eius qui misit me 12: id est, intelleges quia Christus Filius Dei, qui est doctrina Patris, non est ex seipso, sed Filius est Patris.

Haeresis sabelliana.

7. Sabellianam haeresim sententia ista dissolvit. Sabelliani enim dicere ausi sunt ipsum esse Filium qui est et Pater; duo esse nomina, sed unam rem. Si duo essent nomina, et res una, non diceretur: Mea doctrina non est mea. Utique si tua doctrina non est tua, o Domine, cuius est, nisi alius sit cuius sit? Quod dixisti, Sabelliani non intellegunt: non enim Trinitatem viderunt, sed sui cordis errorem secuti sunt. Nos cultores Trinitatis et unitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, et unius Dei, intellegamus de doctrina Christi, quoniam non est eius. Et ideo dixit non se a seipso loqui, quoniam Christus Patris est Filius, et Pater Christi est Pater, et Filius de Deo Patre Deus est: Pater autem Deus, non de Filio Deo Deus est.

8. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit 13. Hoc erit ille qui vocatur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus ait, supra omne quod dicitur Deus, et quod colitur 14. Ipsum quippe annuntians Dominus gloriam suam quaesiturum, non gloriam Patris, ait ad Iudaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis 15. Significavit eos Antichristum suscepturos, qui gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus; et ideo non stabilis, sed utique ruinosus. Dominus autem noster Iesus Christus magnum exemplum nobis praebuit humilitatis: nempe aequalis est Patri, nempe in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 16; nempe ipse dixit, et verissime dixit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem 17; nempe ipse dixit, et verissime dixit: Ego et Pater unum sumus 18. Si ergo ille cum Patre unum, aequalis Patri, Deus de Deo, Deus apud Deum, coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter sine tempore, pariter creator et dispositor temporum; tamen quia venit in tempore, et formam servi accepit, et habitu est inventus ut homo 19, quaerit gloriam Patris, non suam: quid tu, homo, facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi; creatura es, agnosce Creatorem: servus es, ne contemnas Dominum: adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere eius gloriam, a quo habes hanc gratiam, homo adoptatus, cuius gloriam quaesivit qui est ab illo unicus natus. Qui

autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est 20. In Antichristo autem iniustitia est, et verax non est; quia gloriam suam quaesiturus est, non eius a quo missus est: non enim est missus, sed venire permissus. Omnes ergo pertinentes ad corpus Christi, ne inducamur in laqueos Antichristi, non quaeramus gloriam nostram. Sed si ille quaesivit gloriam eius qui eum misit, quanto magis nos eius qui nos fecit?

30

TRACTATUS 30: Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate (Io

(Jn 7,19-24)

Sic audiamus evangelium, quasi praesentem Dominum; nee dicamus: O illi felices qui eum videre potuerunt! Sursum est Dominus; sed etiam, hic est veritas Dominus. Corpus enim Domini in quo resurrexit, uno loco esse potest; veritas eius ubique diffusa est.

1. Evangelii sancti lectionem, de qua pridem Caritati vestrae locuti sumus, ista quae modo lecta est, hodierna consequitur. Dominum loquentem audiebant et discipuli et Iudaei; veritatem loquentem audiebant, et veraces et mendaces; caritatem loquentem audiebant et amici et inimici; bonum loquentem audiebant et boni et mali. Illi audiebant, sed ille discernebat; et quibus sermo prodesset et profuturus esset, videbat et praevidebat. In illis enim qui tunc erant videbat, in nobis qui futuri eramus praevidebat. Nos itaque sic audiamus Evangelium, quasi praesentem Dominum; nec dicamus: O illi felices qui eum videre potuerunt! quia multi in eis qui viderunt, et occiderunt; multi autem in nobis qui non viderunt, et crediderunt. Quod enim pretiosum sonabat de ore Domini, et propter nos scriptum est, et nobis servatum, et propter nos recitatum, et recitabitur etiam propter posteros nostros, et donec saeculum finiatur. Sursum est Dominus: sed etiam hic est veritas Dominus. Corpus enim Domini in quo resurrexit, uno loco esse potest: veritas eius ubique diffusa est. Dominum ergo audiamus, et quod ipse donaverit de verbis eius, et nos dicamus.

2. Nonne Moyses, inquit, dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit Legem? Quid me quaeritis interficere? Ideo enim quaeritis me interficere, quia nemo ex vobis facit Legem: nam si Legem faceretis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, et praesentem non occideretis. Et illi responderunt: Respondit ei turba. Respondit quasi turba non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem: denique turba turbata videte quid responderit: Daemonium habes; quis te quaerit occidere? 1

Quasi non peius fuerit dicere: Daemonium habes, quam eum occidere. Ei quippe dictum est quod daemonium haberet, qui daemones expellebat. Quid possit aliud dicere turba turbulenta? quid possit aliud olere coenum commotum? Turba turbata est; unde? A veritate. Turbam lippitudinis turbavit claritas lucis. Oculi enim non habentes sanitatem, non possunt ferre luminis claritatem.

Dominus in sua veritate tranquillus.

3. Dominus autem non plane turbatus, sed in sua veritate tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto 2. Quibus si diceret: Daemonium habetis vos; verum utique diceret. Non enim talia illi veritati dicerent, nisi eos diaboli falsitas irritaret. Quid ergo respondit? Audiamus tranquille, et tranquillum bibamus: Unum opus feci, et omnes

miramini 3. Tamquam dicens: Quid si omnia opera mea videretis? Ipsius enim opera erant quae in mundo videbant, et ipsum qui fecit omnia non videbant: fecit unam rem, et turbati sunt, quia salvum fecit hominem sabbato. Quasi vero si quisquam aegrotus sabbato sinceraret, alius illum sanum fecisset quam ille, qui eos scandalizavit, quia unum hominem salvum fecit sabbato. Quis enim alius alios salvos fecit quam ipsa salus; qui illam salutem quam dedit huic homini, dat et iumentis? Salus enim corporalis erat. Salus carnis et reparatur, et moritur; et cum reparatur, mors differtur, non aufertur. Tamen, fratres, etiam ipsa salus a Domino est, per quemlibet detur: quocumque curante et ministrante impertiatur, ab illo datur a quo est omnis salus, cui dicitur in Psalmo: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Quia enim Deus es, multiplicata misericordia tua pervenit etiam ad salutem carnis humanae, pervenit etiam ad salutem mutorum animalium: sed qui das salutem carnis hominibus iumentisque communem, numquid nulla salus est quam servas hominibus? Est certe alia quae non solum communis non est hominibus et iumentis, sed nec ipsis hominibus communis est bonis et malis. Denique cum ibi de ista salute dixisset, quam communiter accipiunt pecora et homines; propter illam salutem quam sperare debent homines, sed boni homines, secutus adiunxit: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 4. Haec est salus quae ad bonos pertinet, quos appellavit filios hominum; cum supra dixisset: Homines et iumenta salvos facies, Domine. Quid enim? illi homines non erant filii hominum, ut cum dixisset: Homines, sequeretur et diceret: Filii autem hominum; quasi aliud erant homines, et aliud filii hominum? Non tamen arbitror sine aliqua significatione distinctionis hoc dixisse Spiritum sanctum. Homines ad primum Adam, filii hominum ad Christum. Forte enim homines pertinent ad primum hominem: filii autem hominum pertinent ad Filium hominis.

4. Unum opus feci, et omnes miramini. Et continuo subiungit: Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem. Bene factum est ut acciperetis circumcisionem a Moyse. Non quia ex Moyse est, sed ex Patribus 5. Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino 6. Et in sabbato circumciditis. Convicit vos Moyses: in Lege accepistis ut circumcidatis octavo die 7; accepistis in Lege ut vacetis septimo die 8: si octavus dies illius qui natus est occurret ad diem septimum sabbati, quid facietis? Vacabitis, ut servetis sabbatum; an circumcidetis, ut impleatis sacramentum diei octavi? Sed novi, inquit, quid faciatis. Circumciditis hominem. Quare? Quia circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute. Ergo nec mihi irascamini, quia salvum feci totum hominem sabbato: si circumcisionem, inquit, accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi 9 (aliquid enim per Moysen in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum est), mihi operanti salutem in sabbato quare indignamini?

5. Forte enim illa circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti curanti et sananti indignabantur. Iussa est enim adhiberi octavo die circumcisio: et quid est circumcisio, nisi carnis exspoliatio? Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est, et in eo membro iussa fieri; quoniam per illud membrum procreatur creatura mortalium. Et per unum hominem mors, sicut per unum hominem resurrectio mortuorum 10: et per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors 11. Ideo quisque cum praeputio nascitur, quia omnis homo cum vitio propaginis nascitur: et non mundat Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo addimus, nisi per cultellum petrinum, Dominum Christum. Petra enim erat Christus 12. Cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant: et praesentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere cupiebant. Quare autem octavo die, nisi quia post septimum sabbati Dominus die dominico resurrexit? Ergo resurrectio Christi, quae facta est tertio quidem die passionis, sed octavo die in diebus hebdomadis, ipsa nos circumcidit. Audi circumcisos vera petra, Apostolo admonente: Si ergo resurrexistis cum Christo; quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram 13. Circumcisis loquitur: Resurrexit Christus, abstulit vobis desideria carnalia, abstulit concupiscentias malas, abstulit superfluum cum quo nati eratis, et multo peius quod male vivendo addideratis; circumcisi per petram quare adhuc

sapitis terram? Et ad extremum quia Legem dedit Moyses, et circumciditis hominem sabbato, intellegite hoc significari opus bonum, quod ego feci totum hominem salvum sabbato; quia et curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima.

Homo novus facti sumus.

6. Nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate 14. Quid est hoc? Modo qui per legem Moysi circumciditis sabbato, non irascimini Moysi; et quia ego die sabbati salvum feci hominem, irascimini mihi. Personaliter iudicatis, veritatem attendite. Ego non me praefero Moysi, ait Dominus, qui erat et ipsius Moysi Dominus. Sic attendite quomodo homines nos duos, tamquam ambos homines: iudicate inter nos, sed verum iudicium iudicate; nolite me honorato illum damnare, sed illo intellecto me honorate. Hoc enim eis alio loco dixit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit 15. Sed hoc loco noluit hoc dicere, tamquam se et Moyse ante illos constitutis. Propter legem Moysi circumciditis, quando etiam sabbatum occurrerit; et ego sanitatum faciendarum beneficentiam non vultis ut exhibeam per sabbatum? Quia Dominus circumcisionis et Dominus sabbati, salutis est auctor: et servilia opera prohibiti estis facere sabbato; si vere intellegatis servilia opera, non peccatis. Qui enim facit peccatum, servus est peccati 16. Numquid servile opus est, hominem sanare per sabbatum? Manducatis et bibitis (ut aliquid dicam ex admonitione Domini nostri Iesu Christi, et ex verbis eius); utique quare manducatis et bibitis in sabbato, nisi quia pertinet ad salutem quod facitis? Per hoc ostenditis opera salutis non esse ullo modo die sabbati omittenda. Ergo nolite personaliter iudicare, sed rectum iudicium iudicate. Attendite me quomodo hominem, attendite Moysen quomodo hominem: si secundum veritatem iudicetis, neque Moysen, neque me condemnabitis; et veritate cognita me cognoscetis, quia ego sum veritas 17.

7. Hoc vitium, fratres, quod Dominus notavit hoc loco, evadere in hoc saeculo magni laboris est, non personaliter iudicare, sed rectum iudicium retinere. Admonuit quidem Dominus Iudaeos, sed monuit et nos: illos convicit, nos instruxit; illos redarguit, nos exacuit. Non putemus hoc nobis non ideo dictum, quia tunc ibi non fuimus. Scriptum est, legitur, cum recitaretur audivimus; sed tamquam Iudaeis dictum audivimus: non nos ponamus post nos, et quasi intueamur inimicos reprehendere, et ipsi nos faciamus quod in nobis veritas ipsa reprehendat. Iudaei quidem personaliter iudicabant, sed ideo non pertinent ad Novum Testamentum, ideo non habent in Christo regnum coelorum, ideo non iunguntur sanctorum societati Angelorum: terrena quaerebant a Domino; terra enim promissionis, victoria ab inimicis, fecunditas pariendi, multiplicatio filiorum, abundantia fructuum, quae illis omnia a Deo quidem vero et bono, tamen ut carnalibus promissa sunt, omnia haec fecerunt illis Vetus Testamentum. Quid est Vetus Testamentum? Quasi haereditas pertinens ad hominem veterem. Nos innovati sumus, homo novus facti sumus; quia et ille homo novus venit. Quid tam novum quam nasci de virgine? Quia ergo non erat quid in illo innovaret praeceptum, quia nullum habebat peccatum; novus partus est datus. In illo partus novus, in nobis homo novus. Quid est homo novus? A vetustate innovatus. Ad quam rem innovatus? Ad desideranda coelestia, ad concupiscenda sempiterna, ad patriam quae sursum est et hostem non timet, desiderandam, ubi non perdimus amicum, non timemus inimicum; ubi vivimus cum bono affectu, sine ullo defectu; ubi nemo nascitur, quia nemo moritur; ubi nemo iam proficit, et nemo deficit; ubi non esuritur, et non sititur, sed satietas est immortalitas, et cibus veritas. Haec habentes promissa, et ad Novum Testamentum pertinentes, et novae haereditatis facti haeredes, et ipsius Domini cohaeredes, aliam spem valde habemus: non personaliter iudicemus, sed rectum iudicium teneamus.

8. Quis est qui non iudicat personaliter? Qui diligit aequaliter. Dilectio aequalis facit non acceptari personas. Non cum homines diverso modo pro suis gradibus honoramus, tunc timendum est ne personas accipiamus. Sed quando inter duos iudicamus, et aliquando inter necessarios, fit nonnunquam iudicium inter patrem et filium; queritur pater de malo filio, aut queritur filius de duro patre: servamus honorificentiam patri, quae debetur a filio; non aequamus filium patri in honore; sed praeponimus, si bonam causam habet: filium aequemus patri in veritate; et sic tribuemus honorem debitum, ut non perdat aequitas meritum. Ita verbis Domini proficimus, et ut proficiamus gratia illius adiuvamur.


Aug - in Ioannis 28