Aug - in Ioannis 33

33

TRACTATUS 33: Vade et iam noli peccare (Io 7,45-53; 8,1-11).

(Jn 7,45-53 Jn 8,1-11)

Dominus damnavit peccatum, non hominem. Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem et timeant veritatem. Etenim dulcis et rectus Dominus. Amas quod dulcis est, time quod rectus est.

1. Meminit Caritas vestra, sermone pristino ex occasione lectionis evangelicae locutos nos esse vobis de Spiritu sancto. Ad hunc potandum cum Dominus invitasset credentes in se, loquens inter eos qui illum tenere cogitabant, et interficere cupiebant nec valebant, quia ille nolebat: cum ergo haec locutus esset, nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus quod ipse esset Christus, aliis dicentibus quia de Galilaea non exsurget Christus. Qui vero missi fuerant, ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni admiratione. Nam et testimonium perhibuerunt divinae doctrinae eius, cum dicerent a quibus missi fuerant: Quare non adduxistis eum? Responderunt enim nunquam se audisse hominem sic locutum: Non enim quisquam sic loquitur homo. Ille autem sic locutus est, quia Deus erat et homo. Tamen Pharisaei testimonium eorum repellentes, dixerunt eis: Numquid et vos seducti estis?

Videmus enim delectatos vos esse sermonibus illius. Numquid aliquis de principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit Legem, maledicti sunt 1. Qui non noverant Legem, ipsi credebant in eum qui miserat Legem; et eum qui miserat Legem, contemnebant illi qui docebant Legem: ut impleretur quod dixerat ipse Dominus: Ego veni ut non videntes videant, et videntes caeci fiant 2. Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati sunt populi nescientes Legem, et in auctorem Legis credentes.

2. Nicodemus tamen unus ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte venerat, et ipse non quidem incredulus, sed timidus; nam ideo nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat: respondit Iudaeis: Numquid Lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? Volebant enim illi perverse ante esse damnatores quam cognitores. Sciebat enim Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum vellent patienter audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere, et maluerunt credere. Illi responderunt, ex praeiudicio cordis sui, quod et illis: Numquid et tu Galilaeus es? Id est, quasi a Galilaeo seductus. Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes eius. Secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen: non enim quaesivit in terra nisi matrem, qui iam habebat desuper Patrem. Nam utraque eius nativitas mirabilis fuit; divina sine matre, humana sine patre. Quid ergo illi quasi Legis doctores ad Nicodemum dixerunt? Scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non surgit. Sed Dominus Prophetarum inde surrexit. Reversi sunt, inquit Evangelista, unusquisque in domum suam 3.

3. Inde Iesus perrexit in montem: in montem autem Oliveti, in montem fructuosum, in montem unguenti, in montem chrismatis. Ubi enim decebat docere Christum, nisi in monte Oliveti? Christi enim nomen a chrismate dictum est: crivsma autem graece, latine unctio nuncupatur. Ideo autem nos unxit, quia luctatores contra diabolum fecit. Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos 4. Et non tenebatur, quia nondum pati dignabatur.

Veritas, mansuetudo et iustitia.

4. Nunc iam attendite, ubi ab inimicis tentata sit Domini mansuetudo. Adducunt autem illi Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio; et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In Lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare: tu ergo quid dicis? Haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum 5. Unde accusare? Numquid ipsum in aliquo facinore deprehenderant, aut illa mulier ad eum aliquo modo pertinuisse dicebatur? Quid est ergo, tentantes eum, ut possent accusare eum? Intellegemus, fratres, admirabilem mansuetudinem in Domino praeeminuisse. Animadverterunt eum nimium esse mitem, nimium esse mansuetum: de illo quippe fuerat ante praedictum: Accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime; specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna: propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam 6. Ergo attulit veritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, iustitiam ut cognitor. Propter haec eum esse regnaturum in Spiritu sancto propheta praedixerat 7. Cum loqueretur, veritas agnoscebatur: cum adversus inimicos non moveretur, mansuetudo laudabatur. Cum ergo de duobus istis, id est de veritate et mansuetudine eius, inimici livore et invidia torquerentur; in tertio, id est iustitia, scandalum posuerunt. Quare? Quia Lex iusserat adulteros lapidari; et utique Lex quod iniustum erat iubere non poterat: si quis aliud diceret quam Lex iusserat, iniustus deprehenderetur. Dixerunt ergo apud semetipsos: Verax putatur, mansuetus videtur; de iustitia illi quaerenda calumnia est. Offeramus ei mulierem in adulterio deprehensam, dicamus quid de illa in Lege praeceptum sit: si eam iusserit lapidari, mansuetudinem non habebit; si eam dimitti censuerit, iustitiam non tenebit. Ut autem mansuetudinem, inquiunt, non perdat, in qua iam populis amabilis factus est, sine dubio eam dimitti debere dicturus est. Hinc nos invenimus accusandi occasionem, et reum facimus tamquam Legis praevaricatorem: dicentes ei: Hostis es Legis, contra Moysen respondes, imo contra eum qui per Moysen Legem dedit; reus es mortis, cum illa et tu ipse lapidandus. Posset his verbis atque his sententiis inflammari invidia, fervere accusatio, flagitari damnatio. Sed cui hoc? Perversitas rectitudini, falsitas veritati, corruptum cor cordi recto, stultitia sapientiae. Quando illi laqueos praepararent, in quos non prius ipsi caput inicerent? Ecce Dominus in respondendo et iustitiam servaturus est, et a mansuetudine non recessurus. Non est captus cui tendebatur, sed potius capti sunt qui tendebant; quia in eum qui eos posset de laqueis eruere, non credebant.

Relicti sunt duo, misera et misericordia.

5. Quid ergo respondit Dominus Iesus? quid respondit veritas? quid respondit sapientia? quid respondit ipsa cui calumnia parabatur iustitia? Non dixit: Non lapidetur; ne contra Legem dicere videretur. Absit autem ut diceret: Lapidetur: venit enim non perdere quod invenerat, sed quaerere quod perierat 8. Quid ergo respondit? Videte quam plenum sit iustitia, plenum mansuetudine et veritate! Qui sine peccato est vestrum, inquit, prior in illam lapidem mittat 9. O responsio sapientiae! Quomodo eos intromisit in se? Foris enim calumniabantur, seipsos intrinsecus non perscrutabantur: adulteram videbant, se non perspiciebant. Praevaricatores Legis Legem impleri cupiebant, et hoc calumniando; non vere, tamquam adulteria castitate damnando. Audistis, Iudaei; audistis, Pharisaei; audistis, Legis doctores, Legis custodem, sed nondum intellexistis Legislatorem. Quid vobis aliud significat, cum digito scribit in terra? Digito enim Dei Lex scripta est; sed propter duros in lapide scripta est 10. Nunc iam Dominus in terra scribebat, quia fructum quaerebat. Audistis ergo: Impleatur Lex, lapidetur adultera: sed numquid in illa punienda: Lex implenda est a puniendis? Consideret se unusquisque vestrum, intret in semetipsum, ascendat tribunal mentis suae, constituat se ante conscientiam suam, cogat se confiteri. Scit enim qui sit: quia nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est 11. Unusquisque in se intendens, peccatorem se

invenit. Ita plane. Ergo aut istam dimittite, aut simul cum illa poenam Legis excipite. Si diceret: Non lapidetur adultera; iniustus convinceretur: si diceret: Lapidetur; mansuetus non videretur: dicat quod dicere debet, et mansuetus et iustus: Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Haec vox iustitiae est: Puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur Lex, sed non a praevaricatoribus Legis. Haec vox omnino iustitiae est: qua iustitia illi tamquam trabali telo percussi, sese inspicientes et reos invenientes, unus post unum omnes recesserunt 12. Relicti sunt duo, misera et misericordia. Dominus autem cum eos illo telo iustitiae percussisset, nec dignatus est cadentes attendere, sed averso ab eis obtutu, rursum digito scribebat in terra 13.

6. Relicta autem sola illa muliere, omnibusque abeuntibus, levavit oculos suos ad mulierem. Audivimus vocem iustitiae, audiamus et mansuetudinis. Plus enim, credo, territa erat illa mulier cum audisset a Domino dictum: Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Illi ergo attendentes se, et abscessu ipso confessi de se, reliquerant mulierem cum grandi peccato, ei qui erat sine peccato. Et quia illa hoc audierat: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat; ab illo se sperabat puniendam, in quo peccatum inveniri non poterat.

Ille autem qui adversarios eius repulerat lingua iustitiae, levans in eam oculos mansuetudinis, interrogavit eam: Nemo te condemnavit? Respondit illa: Domine, nemo. Et ille: Nec ego te condemnabo; a quo te forte damnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Nec ego te damnabo. Quid est, Domine? Faves ergo peccatis? Non plane ita. Attende quod sequitur: Vade, deinceps iam noli peccare 14. Ergo et Dominus damnavit, sed peccatum, non hominem. Nam si peccatorum fautor esset, diceret: Nec ego te damnabo; vade, vive ut vis: de mea liberatione esto secura; ego quantumcumque peccaveris, te ab omni poena etiam gehennae et inferni tortoribus liberabo. Non hoc dixit.

7. Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem, et timeant veritatem. Etenim dulcis et rectus Dominus 15. Amas quod dulcis est, time quod rectus est. Tamquam mansuetus dixit: Tacui: sed tamquam iustus: Numquid semper tacebo? 16 Misericors et miserator Dominus. Ita plane. Adhuc adde, longanimis; adhuc adde, et multum misericors: sed time quod est in novissimo, et verax 17. Quos enim modo sustinet peccantes, iudicaturus est contemnentes. An divitias longanimitatis et mansuetudinis eius contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 18. Mansuetus Dominus, longanimis Dominus, misericors Dominus: sed et iustus Dominus, et verax Dominus. Largitur tibi spatium correctionis: sed tu plus amas dilationem quam emendationem. Malus fuisti heri? hodie bonus esto. Et hodiernum diem in malitia peregisti? vel cras mutare. Semper exspectas, et de misericordia Dei tibi plurimum polliceris: quasi ille qui tibi per poenitentiam promisit indulgentiam, promiserit tibi etiam prolixiorem vitam. Unde scis quid pariat crastinus dies? Recte dicis in corde tuo: Quando me correxero, Deus mihi omnia peccata dimittet. Negare non possumus quod correctis atque conversis indulgentiam Deus promisit. Nam in quo propheta mihi legis quia promisit correcto indulgentiam, non mihi legis quia promisit tibi Deus longam vitam.

Inter spem et desperationem fluctuat animus.

8. Ex utroque igitur homines periclitantur, et sperando et desperando, contrariis rebus, contrariis affectionibus. Sperando qui decipitur? Qui dicit: Bonus est Deus, misericors est Deus, faciam quod mihi placet, quod libet; laxem habenas cupiditatibus meis, impleam desideria animae meae. Quare hoc? Quia misericors est Deus, bonus est Deus, mansuetus est

Deus. Spe isti periclitantur. Desperatione autem, qui cum inciderint in gravia peccata, putantes sibi non posse iam ignosci poenitentibus, et statuentes se ad damnationem sine dubio destinatos, dicunt apud seipsos: Iam damnandi sumus, quare non quod volumus facimus? animo gladiatorum ferro destinatorum. Ideo molesti sunt desperati: iam enim quod timeant non habent, et vehementer timendi sunt. Istos desperatio necat, spes illos. Inter spem et desperationem fluctuat animus. Metuendum est ne te occidat spes, et cum multum speras de misericordia, incidas in iudicium: metuendum est rursus ne te occidat desperatio, et cum putas iam tibi non ignosci quae gravia commisisti, non agas poenitentiam, et incurras in iudicem Sapientiam, quae dicit: Et ego vestrae perditioni superridebo 19. Quid ergo agit Dominus cum periclitantibus utroque morbo? Illis qui spe periclitantur, hoc dicit: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te 20. Illis qui desperatione periclitantur, quid dicit? In quacumque die iniquus conversus fuerit, omnes iniquitates eius obliviscar 21. Propter illos ergo qui desperatione periclitantur, proposuit indulgentiae portum: propter illos qui spe periclitantur et dilationibus illuduntur, fecit diem mortis incertum. Quando veniat ultimus dies, nescis. Ingratus es, quia hodiernum habes, in quo corrigaris? Sic ergo ad istam mulierem:

Nec ego te damnabo; sed facta secura de praeterito, cave futura. Nec ego te damnabo:

delevi quod commisisti, observa quod praecepi, ut invenias quod promisi.

34

TRACTATUS 34: Qui sequitur me, habebit lumen vitae (Io 8,12).

(Jn 8,12)

Qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut bibas. Manens apud Patrem, veritas et vita;

induens se carnem, factus est via. Surge! via ipsa ad te venit. Surge et ambula!

1. Quod modo audivimus et intenti accepimus, cum sanctum Evangelium legeretur, non dubito quod omnes etiam intellegere conati sumus: et quisque nostrum de re tam magna quae lecta est, pro suo modulo cepit quod potuit; et posito pane verbi, nemo est qui se queratur nihil gustasse. Sed iterum non dubito, quia difficile quisquam est qui totum intellexerit. Tamen etiamsi est qui omnia verba Domini nostri Iesu Christi modo ex Evangelio recitata satis intellegat; toleret ministerium nostrum, quousque, si possimus, illo adiuvante tractando faciamus ut vel omnes vel multi intellegant, quod se pauci intellexisse laetantur.

Christus lux mundi, et apud eum est fons vitae.

2. Quod ait Dominus: Ego sum lux mundi 1, clarum puto esse eis qui habent oculos, unde huius lucis participes fiant: qui autem non habent oculos nisi in sola carne, mirantur quod dictum est a Domino Iesu Christo: Ego sum lux mundi. Et forte non desit qui dicat apud semetipsum: Numquid forte Dominus Christus est sol iste, qui ortu et occasu peragit diem? Non enim defuerunt haeretici qui ista senserunt. Manichaei solem istum oculis carnis visibilem expositum et publicum non tantum hominibus, sed etiam pecoribus ad videndum, Christum Dominum esse putaverunt. Sed catholicae Ecclesiae recta fides improbat tale commentum, et diabolicam doctrinam esse cognoscit: nec solum agnoscit credendo, sed in quibus potest convincit etiam disputando. Improbemus itaque huiusmodi errorem, quem sancta ab initio anathematizavit Ecclesia. Non arbitremur Dominum Iesum Christum hunc esse solem quem videmus oriri ab oriente, occidere in occidente; cuius cursui nox succedit, cuius radii nube obumbrantur, qui certa de loco in locum motione commigrat: non est hoc Dominus Christus. Non est Dominus Christus sol factus, sed per quem sol factus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 2.

3. Est ergo lux quae fecit hanc lucem: hanc amemus, hanc intellegere cupiamus, ipsam sitiamus; ut ad ipsam duce ipsa aliquando veniamus, et in illa ita vivamus, ut nunquam omnino moriamur. Ista enim lux est, de qua prophetia olim praemissa ita in Psalmo cecinit: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus 3. Psalmi sancti ista verba sunt: advertite quid de tali luce antiquus sanctorum hominum Dei sermo praemiserit. Homines, inquit, et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Quoniam enim Deus es, et habes multiplicem misericordiam; pervenit eadem multiplicitas misericordiae tuae, non solum ad homines quos creasti ad imaginem tuam, sed etiam ad pecora quae hominibus subdidisti. A quo enim salus hominis, ab illo salus et pecoris. Non erubescas hoc sentire de Domino Deo tuo: imo praesumas et fidas, et caveas ne aliter sentias. Qui salvum facit te, ipse salvum facit equum tuum, ipse ovem tuam; ad minima omnino veniamus, ipse gallinam tuam: Domini est salus 4, et ista Deus salvat. Movet te, interrogas; miror quid dubitas. Dedignabitur salvare, qui dignatus est creare? Domini est salus Angelorum, hominum, pecorum; Domini est salus. Sicut nemo est a seipso, ita nemo salvus est a seipso. Proinde verissime Psalmus atque optime ait: Homines et iumenta salvos facies, Domine. Quare? Sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Tu enim es Deus, tu

creasti, tu salvas: tu dedisti esse, tu das sanum esse.

Bibe et vive.

4. Si ergo sicut multiplicata est misericordia Dei, ab illo homines et iumenta salvantur; nonne homines habent aliquid aliud quod eis Deus praestet creator, quod iumentis non praestat? Nullane discretio est inter animal factum ad imaginem Dei, et animal subditum imagini Dei? Est plane: praeter salutem istam communem nobis cum animantibus mutis, est quod nobis praestet Deus, illis autem non praestat. Quid est hoc? Sequere in eodem psalmo: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt 5. Habentes modo salutem communem cum pecoribus suis: Filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Aliam habent salutem in re, aliam in spe. Salus ista quae in praesenti est, hominibus pecoribusque communis est: sed est alia quam sperant homines; et accipiunt qui sperant, non accipiunt qui desperant. Filii enim hominum sub tegmine, inquit, alarum tuarum sperabunt. Qui autem perseveranter sperant, a te proteguntur, ne de spe a diabolo deiciantur: sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si ergo sperabunt, quid sperabunt, nisi quod pecora non habebunt? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos 6. Quale vinum est, unde inebriari laudabile est? quale vinum est, quod non turbat, sed dirigit mentem? quale vinum est, quod facit perpetuo sanum, non inebriando facit insanum? Inebriabuntur. Unde? Ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quoniam apud te fons. Ipse fons vitae ambulabat in terra, ipse dicebat: Qui sitit, veniat ad me 8. Ecce fons. Sed nos de lumine loqui coeperamus, et propositam ex Evangelio quaestionem de lumine tractabamus. Lectum est enim nobis dicente Domino: Ego sum lux mundi. Inde quaestio, ne quis carnaliter sapiens solem istum intellegendum putaret: venimus inde ad Psalmum, quo considerato, invenimus interim Dominum fontem vitae. Bibe et vive. Apud te, inquit, fons vitae: ideo sub umbraculo alarum tuarum sperant filii hominum, inebriari isto fonte quaerentes. Sed de lumine dicebamus. Sequere ergo: nam Propheta cum dixisset: Apud te fons vitae, secutus adiunxit: In lumine tuo videbimus lumen 9; Deum de Deo, lumen de lumine. Per hoc lumen factum est solis lumen: et lumen quod fecit solem, sub quo fecit et nos, factum est sub sole propter nos. Factum est, inquam, propter nos sub sole lumen quod fecit solem. Noli contemnere nubem carnis: nube tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur.

5. Loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen sapientiae, ait hominibus: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae 10. Quomodo te abstulit ab oculis carnis, et revocavit ad oculos cordis? Non enim sufficit dicere: Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen; addidit enim, vitae; sicut ibi dictum est: Quoniam apud te fons vitae: Videte itaque fratres mei, quomodo verba Domini cum illius psalmi veritate concordant: et ibi lumen positum est cum fonte vitae, et a Domino dictum est lumen vitae. In istis autem usibus corporalibus aliud est lumen, aliud fons: fontem fauces quaerunt, lumen oculi: quando sitimus quaerimus fontem; quando in tenebris sumus, quaerimus lumen; et si forte nocte sitiamus, lumen accendimus ut ad fontem veniamus. Non sic apud Deum: quod lumen est, hoc est fons; qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut bibas.

6. Videtis ergo, fratres mei, videtis, si intus videtis, quale hoc lumen est de quo Dominus dicit: Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris. Sequere istum solem, videamus si non ambulabis in tenebris. Ecce oriundo exit ad te: ille cursu suo ad occidentem pergit; tibi forte ad orientem profectio est: nisi tu in contrariam partem pergas, non qua ille tendit, sequendo eum profecto errabis, et pro oriente occidentem tenebis. Tu eum in terra si sequaris, errabis: nauta si eum in mari sequatur, errabit. Postremo videtur tibi sequendum esse solem, et

tendis etiam ipse ad occidentem, quo et ille tendit: videamus cum occiderit, si non ambulabis in tenebris. Vide quemadmodum etsi nolueris eum tu deserere, ipse te deseret, servitutis suae necessitate peragens diem. Dominus autem noster Iesus Christus interim et cum per carnis nubem non omnibus apparebat, per sapientiae potestatem omnia tenebat. Deus tuus ubique totus est: si non ab illo facias casum, nunquam a te ipse facit occasum.

A quo petis Deum, nisi a Deo?

7. Qui ergo me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Quod promisit, futuri temporis verbo posuit: non enim ait, habet; sed, habebit, inquit, lumen vitae. Nec ait tamen, qui sequetur me; sed, qui sequitur me. In eo quod facere debemus, praesens tempus posuit: quod autem promisit facientibus, futuri temporis verbo significavit. Qui sequitur habebit. Modo sequitur, post habebit: modo sequitur per fidem, post habebit per speciem. Quamdiu enim sumus in corpore, ait Apostolus, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem 11. Quando per speciem? Cum habuerimus lumen vitae, cum ad illam visionem venerimus, quando nox ista transierit. De illo quippe die qui exorturus est, dictum est: Mane astabo tibi, et contemplabor 12. Quid est, mane? Transacta nocte saeculi huius, transactis terroribus tentationum, superato illo leone qui nocte rugiens circuit, quem devoret quaerens 13. Mane astabo tibi, et contemplabor. Nunc vero quid putamus, fratres huic tempori congruere, nisi quod rursus in Psalmo dicitur: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo 14

? Per singulas noctes, inquit, flebo: desiderio lucis ardebo. Videt Dominus desiderium meum; quoniam dicit illi alter psalmus: Ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus 15. Desideras aurum? videri potes; quaerens enim aurum manifestus eris hominibus. Desideras frumentum? interrogas qui habeat; cui et cupiens pervenire ad id quod desideras, indicas. Desideras Deum? quis videt, nisi Deus? A quo enim petis Deum, sicut panem, sicut aquam, sicut aurum, sicut argentum, sicut frumentum? A quo petis Deum, nisi a Deo? Ipse petitur a seipso, qui promittit seipsum. Extendat anima cupiditatem suam; et sinu capaciore quaerat comprehendere quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 16. Desiderari potest, concupisci potest, suspirari in illud potest: digne cogitari, et verbis explicari non potest.

8. Ergo, fratres mei, quoniam Dominus breviter ait: Ego sum lux mundi; qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae: quibus verbis aliud est quod iussit, aliud quod promisit: faciamus quod iussit, ne impudenti fronte desideremus, quod promisit; ne dicat nobis in iudicio suo: Fecisti enim quod iussi, ut expetas quod promisi? Quid ergo iussisti, Domine Deus noster? Dicit tibi: Ut sequereris me. Consilium vitae petiisti. Cuius vitae, nisi de qua dictum est: Apud te fons vitae? Audivit quidam: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me 17. Tristis abscessit, non est secutus: quaesivit magistrum bonum, interpellavit doctorem, et contempsit docentem: tristis abscessit, ligatus cupiditatibus suis; tristis abscessit, habens grandem sarcinam avaritiae super humeros suo. Laborabat, aestuabat; et qui ab illo sarcinam deponere voluit, non est sequendus putatus, sed deserendus. Postea vero quam Dominus per Evangelium clamavit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde 18: quam multi fecerunt audito Evangelio, quod ex ore ipsius auditum dives ille non fecit? Ergo modo faciamus, sequamur Dominum; solvamus compedes quibus impedimur sequi. Et quis idoneus solvere tales nodos, nisi ille adiuvet cui dictum est: Disrupisti vincula mea 19

? De quo alius psalmus dicit:

Dominus solvit compeditos, Dominus erigit elisos 20.

9. Et quid sequuntur soluti et erecti, nisi lumen a quo audiunt: Ego sum lumen mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris? quia Dominus illuminat caecos. Illuminamur ergo modo, fratres, habentes collyrium fidei. Praecessit enim eius saliva cum terra, unde inungeretur qui caecus est natus 21. Et nos de Adam caeci nati sumus, et illo illuminante opus habemus. Miscuit salivam cum terra: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 22. Miscuit salivam cum terra; ideo praedictum est: Veritas de terra orta est 23: ipse autem dixit: Ego sum via, veritas et vita 24. Veritate perfruemur, cum viderimus facie ad faciem; quia et hoc promittitur nobis. Nam quis auderet sperare quod Deus non dignatus esset vel polliceri vel dare? Videbimus facie ad faciem. Apostolus dicit: Nunc scio ex parte, nunc in aenigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem 25. Et Ioannes apostolus in Epistola sua: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 26. Haec est magna promissio; si amas, sequere. Amo, inquis; sed qua sequor? Si dixisset tibi Dominus Deus tuus: Ego sum veritas et vita; desiderans veritatem, concupiscens vitam, viam qua ad haec pervenire posses profecto quaereres, et diceres tibi: Magna res veritas, magna res vita; si esset quomodo illuc perveniret anima mea! Quaeris qua? audi eum dicentem primo: Ego sum via. Antequam diceret tibi quo, praemisit qua: Ego sum, inquit, via. Quo via? Et veritas et vita. Primo dixit qua venias, postea dixit quo venias. Ego sum via, ego sum veritas, ego vita. Manens apud Patrem, veritas et vita: induens se carnem, factus est via. Non tibi dicitur: Labora quaerendo viam, ut pervenias ad veritatem et vitam; non hoc tibi dicitur. Piger, surge; via ipsa ad te venit, et te de somno dormientem excitavit, si tamen excitavit: surge, et ambula. Forte conaris ambulare, et non potes, quia dolent pedes. Unde dolent pedes? an iubente avaritia per aspera cucurrerunt? Sed Dei Verbum sanavit et claudos. Ecce, inquis, sanos habeo pedes, sed ipsam viam non video. Illuminavit et caecos.

10. Hoc totum per fidem, quamdiu peregrinamur a Domino, manentes in corpore: cum autem perambulaverimus viam, et ad ipsam patriam venerimus, quid erit nobis laetius? quid erit nobis beatius? Quia nihil pacatius: nihil enim adversus hominem rebellabit. Nunc vero, fratres, difficile sine rixa sumus. Ad concordiam quidem vocati sumus, iubemur pacem habere inter nos; ad hoc conandum est, omnibusque nitendum viribus, ut aliquando veniamus ad perfectissimam pacem: modo autem litigamus plerumque cum eis quibus consulere volumus. Ille errat, tu vis ducere ad viam; resistit tibi, litigas: resistit paganus, disputas contra errores idolorum et daemoniorum: resistit haereticus, disputas contra alias doctrinas daemoniorum: malus catholicus non vult bene vivere, corripis etiam interiorem fratrem tuum: tecum manet in domo, et perditas vias quaerit; aestuas quomodo corrigas, ut de illo bonam rationem Domino amborum reddas. Quantae undique rixarum necessitates? Plerumque homo taedio affectus, dicit apud semetipsum: Quid mihi est pati contradictores, pati eos qui reddunt mala pro bonis? Ego volo consulere, illi volunt perire: consumo vitam meam litigando; pacem non habeo: inimicos insuper facio, quos amicos habere deberem, si benevolentiam consulentis attenderent: quid mihi est ista perpeti? redeam ad me, mecum ero, Deum meum invocabo. Redi ad teipsum, ibi invenis rixam: si coepisti Deum sequi, ibi invenis rixam. Quam rixam, inquis, invenio? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 27. Ecce tu ipse es, ecce tu solus es, ecce tecum es, ecce alium nullum hominem pateris: sed vides aliam legem in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Exclama ergo, et a rixa interiore clama ad Deum, ut tibi pacificet te: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum

Dominum nostrum 28. Quia qui me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Finita tota rixa, immortalitas consequetur, quia novissima inimica destruetur mors 29. Et qualis pax erit? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 30. Quo ut veniamus, quia tunc erit in re, nunc sequamur in spe eum qui dixit: Ego sum lux mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae.

35

TRACTATUS 35: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum (Io 8,13-14). Sapientia Dei, Verbum Dei, Dominus Iesus Christus ubique

(Io 8,13-14). Sapientia Dei, Verbum Dei, Dominus Iesus Christus ubique pr esens est; quia ubique est veritas, ubique est sapientia. Sed +talis venit ut oporteret ei lucernam testimonium perhibere. Lucernae, id est prophetiae, perhibent testimonium diei propter infirmitatem nostram, quia diei claritatem tolerare et videre non possumus.

1. De verbis Domini nostri Iesu Christi, ubi ait: Ego sum lux mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae 1, hesterno die qui adfuistis, diu disputatum esse meministis: et si adhuc velimus de illo lumine disputare, diu loqui possumus; nam non possumus explicare compendio. Itaque, fratres mei, sequamur Christum lumen mundi, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae metuendae sunt, morum, non oculorum: et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed iustum et iniustum.

2. Cum haec ergo dixisset Dominus noster Iesus Christus, responderunt Iudaei: Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum 2. Antequam veniret Dominus noster Iesus Christus, multas ante se lucernas propheticas accendit et misit. De his etiam erat Ioannes Baptista, cui tam magnum ipsum lumen, quod est Dominus Christus, perhibuit testimonium, quale nulli hominum: ait enim: In natis mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista 3. Hic tamen, quo nemo erat maior in natis mulierum, dicit de Domino Iesu Christo: Ego quidem baptizo vos in aqua; qui autem venit, fortior me est, cuius non sum dignus calceamentum solvere 4. Videte quemadmodum se lucerna diei submittat. Lucernam vero ipsum Ioannem fuisse Dominus ipse testatur: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens; et vos voluistis ad horam exsultare in lumine eius 5. Quando autem dixerunt Iudaei Domino: Dic nobis, in qua potestate ista facis 6, sciens Dominus quia Ioannem Baptistam pro magno haberent, et quod ipse quem pro magno habebant, eis de Domino testimonium perhibuisset, respondit eis: Interrogabo et ego vos unum sermonem: dicite mihi, Baptismus Ioannis unde est? de coelo, an ex hominibus? 7 Turbati illi intra semetipsos cogitabant, quia si dicerent: Ab hominibus, lapidari possent a turba, quae Ioannem prophetam esse credebat: si dicerent: De coelo, responderet eis: Ille quem confitemini de coelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ego ista faciam potestate. Viderunt ergo, quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros; et dixerunt: Nescimus. Et Dominus eis: Nec ego dico vobis, in qua potestate ista facio 8. Non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Iustissime utique repulsi, confusi abscesserunt: et impletum est quod in Psalmo per Prophetam dicit Deus Pater: Paravi lucernam Christo meo, id est, ipsum Ioannem; inimicos eius induam confusione 9.

Lumen quod illuminat, et lumen quod illuminatur.

3. Habebat ergo Dominus Iesus Christus testimonium Prophetarum ante se praemissorum, praeconum iudicem praecedentium; habebat testimonium a Ioanne: sed ipse maius testimonium erat, quod sibi perhibebat. Illi autem infirmis oculis lucernas quaerebant, quia

diem ferre non poterant: nam Ioannes idem ipse apostolus, cuius Evangelium in manibus habemus, in ipsius Evangelii sui capite ait de Ioanne: Erat homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum 10. Si omnem, ergo et Ioannem. Unde dicit et ipse Ioannes. Nos omnes de plenitudine eius accepimus 11. Discernite ergo ista, ut proficiat mens vestra in fide Christi; ne semper infantes sitis ubera quaerentes, et a cibo solido resilientes. Debetis apud matrem sanctam Ecclesiam Christi nutriri et ablactari, et ad escas solidiores accedere, mente, non ventre. Hoc ergo discernite, aliud esse lumen quod illuminat, aliud esse quod illuminatur. Nam et oculi nostri lumina dicuntur; et unusquisque ita iurat, tangens oculos suos, per lumina sua: Sic vivant lumina mea: usitata iuratio est. Quae lumina si lumina sunt, desit lumen in cubiculo tuo clauso, pateant et luceant tibi: non utique possunt. Quomodo ergo ista in facie quae habemus, et lumina nuncupamus, et quando sana sunt, et quando patent, indigent extrinsecus adiutorio luminis; quo ablato aut non illato, sana sunt, aperta sunt, nec tamen vident: sic mens nostra, qui est oculus animae, nisi veritatis lumine radietur, et ab illo qui illuminat nec illuminatur, mirabiliter illustretur, nec ad sapientiam nec ad iustitiam poterit pervenire. Ipsa est enim via nostra iuste vivere. Quomodo autem non offendat in via, cui non lucet lumen? Ac per hoc in tali via videre opus est, in tali via videre magnum est. Nam Tobias in facie oculos clausos habebat, et filius patri manum dabat; pater filio viam praecipiendo monstrabat 12.

Testimonium sibi perhibet lux.

4. Responderunt ergo Iudaei: Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum 13. Videamus quid audiant: audiamus et nos, sed non sicut illi. Illi contemnentes, nos credentes: illi occidere Christum volentes, nos per Christum vivere cupientes. Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras, et audiamus quid Iudaeis responderit Dominus. Respondit Iesus, et dixit eis: Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado 14. Lumen et alia demonstrat et seipsum. Accendis lucernam, verbi gratia, ut quaeras tunicam, et praestat tibi ardens lucerna ut invenias tunicam: numquid accendis lucernam ut videas ardentem lucernam? Lucerna quippe ardens idonea est et alia quae tenebris operiebantur nudare, et seipsam tuis oculis demonstrare. Sic et Dominus Christus et inter fideles suos, et inimicos Iudaeos, tamquam inter lucem et tenebras distinguebat; tamquam inter illos quos radio fidei perfundebat, et illos quorum clausos oculos circumfundebat. Nam etiam sol iste et videntis faciem illustrat, et caeci: ambo pariter stantes, et faciem ad solem habentes illustrantur in carne, sed non ambo illuminantur in acie; videt ille, ille non videt; ambobus sol praesens est, sed praesenti soli unus est absens. Sic et Sapientia Dei, Verbum Dei, Dominus Iesus Christus ubique praesens est; quia ubique est veritas, ubique est sapientia. Intellegit quis in oriente iustitiam; intellegit alius in occidente iustitiam: numquid alia est iustitia quam ille intellegit, alia quam iste? Separati sunt corpore, et in uno habent acies mentium suarum. Quam video iustitiam hic constitutus, si iustitia est, ipsam videt iustus nescio quot mansionibus a me carne seiunctus, et in illius iustitiae luce coniunctus. Ergo testimonium sibi perhibet lux: aperit sanos oculos, et sibi ipsa testis est, ut cognoscatur lux. Sed quid agimus de infidelibus? numquid illis non est praesens? Est praesens et illis sed quibus eam videant, oculos non habent cordis. Audi de illis ex Evangelio ipso prolatam sententiam: Et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt 15. Ergo ait Dominus, et verum ait: Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. Patrem volebat intellegi; Patri gloriam dabat Filius. Aequalis glorificat eum a quo est missus: quantum debet homo glorificare eum a quo est creatus?

5. Scio unde veni, et quo vado. Iste qui in praesentia vobis loquitur, habet quod non deseruit, sed tamen venit: non enim veniendo inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. Quid miramini? Deus est. Non potest hoc fieri ab homine; non potest hoc fieri ab ipso sole. Quando pergit ad occidentem, deserit orientem, et donec oriturus redeat ad orientem, non est in oriente: Dominus autem noster Iesus Christus et venit, et ibi est; et redit, et hic est. Audi ipsum Evangelistam alio loco dicentem, et si potes, cape; si non potes, crede: Deum, inquit, nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit 16. Non dixit: Fuit in sinu Patris, quasi veniendo deseruerit sinum Patris. Hic loquebatur, et ibi se esse dicebat: qui et hinc discessurus, quid dixit? Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 17.

Talis venit Dominus ut lucerna indigeret.

6. Ergo verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia; quia sine lumine non potes videre lumen, et sine lumine non potes videre quodlibet aliud quod non est lumen. Si idoneum est lumen ad demonstranda ea quae non sunt lumina, numquid in se deficit? numquid se non aperit, sine quo alia patere non possunt? Locutus est Propheta verum; sed unde haberet, nisi de fonte veritatis hauriret? Locutus est Ioannes verum; sed unde locutus est, ipsum interroga: Nos omnes, inquit, de plenitudine eius accepimus 18. Ergo idoneus est Dominus noster Iesus Christus qui sibi perhibeat testimonium. Sed plane, fratres mei, in nocte huius saeculi audiamus et prophetiam intente: modo enim ad fragilitatem nostram nocturnasque cordis nostri intimas tenebras humilis voluit venire Dominus noster. Homo venit contemnendus et honorandus, venit negandus et confitendus; contemnendus et negandus a Iudaeis, honorandus et confitendus a nobis: iudicandus et iudicaturus; iudicandus iniuste, iudicaturus iuste. Talis ergo venit, ut oporteret ei lucernam testimonium perhibere. Nam quid opus erat ut Ioannes tamquam lucerna perhiberet testimonium diei, si dies ipse ab infirmitate nostra posset videri? Sed non poteramus: infirmas factus est infirmis, per infirmitatem sanavit infirmitatem; per mortalem carnem, carnis abstulit mortem; de corpore suo collyrium fecit luminibus nostris. Quia ergo Dominus venit, et in nocte saeculi adhuc sumus, oportet ut et prophetias audiamus.

7. Nam de prophetia convincimus contradicentes Paganos. Quis est Christus, dicit Paganus? Cui respondemus: Quem praenuntiaverunt Prophetae. Et ille: Qui Prophetae? Recitamus Isaiam, Danielem, Ieremiam, alios sanctos Prophetas; dicimus quam longe ante illum venerint, quanto tempore adventum eius praecesserint. Hoc ergo respondemus:

Praevenerunt eum Prophetae, praedixerunt eum esse venturum Respondet aliquis eorum: Qui Prophetae? Nos recitamus, qui nobis quotidie recitantur. Et ille: Qui sunt hi Prophetae? Nos respondemus: Qui et praedixerunt ea quae fieri videmus. Et ille: Vos, inquit, vobis ista finxistis, vidistis ea fieri, et quasi ventura praedicta essent, in libris quibus voluistis conscripsistis. Hic contra inimicos Paganos occurrit nobis aliorum testimonium inimicorum. Proferimus codices a Iudaeis, et respondemus: Nempe et vos et illi, fidei nostrae estis inimici. Ideo sparsi sunt per gentes, ut alios ex aliis convincamus inimicis Codex Isaiae proferatur a Iudaeis, videamus si non ibi lego. Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est; livore eius sanati sumus; omnes ut oves erravimus, et ipse traditus est pro peccatis

nostris 19. Ecce lucerna una. Alia proferatur, Psalmus aperiatur, etiam inde praedicta passio Christi recitetur. Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Apud te laus mea; in Ecclesia magna confitebor tibi.

Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae: et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium; quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium 20. Erubescat unus inimicus, quia codicem mihi ministrat alius inimicus. Sed ecce de codicibus prolatis ab uno inimico alterum vici: et ipse qui mihi codicem protulit, non relinquatur; ab illo proferatur, unde et ipse vincatur. Lego alium prophetam, et invenio Dominum loquentem ad Iudaeos: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, nec accipiam sacrificium de manibus vestris: quoniam ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo 21. Non venis, Iudaee, ad sacrificium mundum; convinco te immundum.

Lucernae perhibent testimonium diei.

8. Ecce et lucernae perhibent testimonium diei propter infirmitatem nostram, quia diei claritatem tolerare et videre non possumus. Nam et nos ipsi Christiani in comparatione quidem infidelium lux iam sumus; unde dicit Apostolus. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino, sicut filii lucis ambulate 22: et alibi dixit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus 23. Tamen quia in comparatione illius lucis ad quam venturi sumus, adhuc nox est etiam dies in quo sumus, audi Petrum apostolum: delatam dicit Domino Christo vocem de magnifica potestate: Tu es Filius meus dilectus, in quo bene sensi. Hanc vocem, inquit, nos de coelo audivimus delatam, cum essemus cum illo in monte sancto 24. Sed quia nos non ibi fuimus, et istam vocem de coelo tunc non audivimus; ait ad nos ipse Petrus: Et habemus certiorem propheticum sermonem. Non audistis vocem de coelo delatam, sed certiorem habetis propheticum sermonem. Praevidens enim Dominus Iesus Christus impios quosdam futuros, qui miraculis eius calumniarentur, magicis artibus ea tribuendo, Prophetas ante praemisit. Numquid enim, si magus erat et magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus? Prophetas audi, o homo mortue, et vermescendo calumniose, Prophetas audi: lego, audi qui ante Dominum venerunt. Habemus, inquit apostolus Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, sicut lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 25.

Peregrinos nos esse hic sentiamus.

9. Quando ergo Dominus noster Iesus Christus venerit, et, sicut dicit etiam apostolus Paulus, illuminaverit occulta tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, ut laus sit unicuique a Deo 26; tunc praesente tali die lucernae non erunt necessariae: non legetur nobis Propheta, non aperietur codex Apostoli, non requiremus testimonium Ioannis, non ipso indigebimus Evangelio. Ergo omnes Scripturae tollentur de medio, quae nobis in huius saeculi nocte tamquam lucernae accendebantur, ne in tenebris remaneremus: istis omnibus sublatis, ne quasi nobis luceant indigentibus, et ipsis hominibus Dei, per quos haec ministrata sunt, nobiscum lumen illud verum clarumque videntibus, remotis ergo his adiumentis quid videbimus? unde pascetur mens nostra? unde obtutus ille laetabitur? unde erit illud gaudium quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 27? quid videbimus? Obsecro vos, amate mecum, currite credendo mecum: patriam supernam desideremus, supernae patriae suspiremus, peregrinos nos esse hic sentiamus. Quid tunc videbimus? Dicat nunc Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat

Verbum 28. Unde tibi ros inspersus est, ad fontem venies: unde radius per obliqua et per anfractuosa tibi ad cor tenebrosum missus est, nudam ipsam lucem videbis, cui videndae

ferendaeque mundaris. Dilectissimi, quod et hesterno commemoravi, Ioannes ipse dicit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 29. Sentio vestros affectus attolli mecum in superna: sed corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 30. Depositurus sum et ego codicem istum, discessuri estis et vos quisque ad sua. Bene nobis fuit in luce communi, bene gavisi sumus, bene exsultavimus: sed cum ab invicem recedimus, ab illo non recedamus.


Aug - in Ioannis 33