Aug - in Ioannis 41

41

TRACTATUS 41: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Io 8,31-36).

(Jn 8,31-36)

Haec spes nostra est, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat; servi enim eramus cupiditatis, liberati servi efficimur caritatis.

1. Quod de lectione pristina sequitur, et de sancto Evangelio hodie nobis recitatum est, tunc distuli dicere, quoniam multa iam dixeram, et de libertate in quam nos vocat gratia Salvatoris, non praetereunter neque neglegenter fuerat disserendum: hinc hodie, Domino adiuvante, statuimus loqui vobis. Quibus enim loquebatur Dominus Iesus Christus, Iudaei erant, ex magna quidem parte inimici, sed etiam amici ex quadam parte iam facti, et futuri: nam quosdam ibi videbat, sicuti iam diximus, qui post eius passionem fuerant credituri. Hos intuens dixerat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum 1. Erant ibi etiam qui haec loquente illo continuo crediderunt; ipsis locutus est quod audivimus hodie: Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderant ei, Iudaeos: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Manendo eritis: quia enim nunc credentes estis, manendo videntes eritis. Ideo sequitur: Et cognoscetis veritatem 2. Veritas incommutabilis est. Veritas panis est, mentes reficit nec deficit: mutat vescentem, non ipsa in vescentem mutatur. Ipsa est veritas Verbum Dei, Deus apud Deum unigenitus Filius. Haec Veritas carne induta est propter nos, ut de Maria virgine nasceretur, et impleretur prophetia: Veritas de terra orta est 3. Haec ergo Veritas cum Iudaeis loqueretur, latebat in carne: latebat autem non ut negaretur, sed ut differretur; differretur, ut in carne pateretur; in carne autem pateretur, ut caro peccati redimeretur. Stans itaque conspicuus secundum infirmitatem carnis Dominus noster Iesus Christus, et secundum maiestatem divinitatis occultus, dixit ad eos qui ei, eum haec loqueretur, crediderant: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 4. Et cognoscetis veritatem, quae modo vos latet, et loquitur vobis. Et veritas liberabit vos 5. Hoc verbum Dominus a libertate posuit, liberabit vos. Nihil est enim aliud proprie liberat, nisi liberum facit. Quomodo salvat nihil est aliud quam salvum facit; quomodo sanat nihil est aliud quam sanum facit; ditat nihil est aliud quam ditem, id est, divitem facit: sic liberat nihil est aliud quam liberum facit. Hoc in verbo graeco planius est. Nam in latina consuetudine plerumque dicimus hominem liberari, quod ad libertatem non pertinet, sed tantum ad salutem: sicut quisquam dicitur liberari ab infirmitate; usitate dicitur, non tamen proprie. Sic autem posuit Dominus hoc verbum, ut diceret: Et veritas liberabit vos, ut in graeca lingua nemo dubitet eum de libertate dixisse.

Veritas liberat nos a servitute peccati.

2. Denique et Iudaei sic intellexerunt, et responderunt ei: non illi qui iam crediderant, sed illi qui in turba erant nondum credentes: responderunt ei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis: Liberi eritis? 6

Non autem dixerat Dominus: Liberi eritis; sed: Veritas liberabit vos. In quo tamen verbo illi, quia, sicut dixi, patet in graeco, non intellexerunt nisi libertatem; et extulerunt se quod semen essent Abrahae, et dixerunt: Semen Abrahae sumus; et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis: Liberi eritis? O pellis inflata! Non est ista magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum secundum huius temporis libertatem quomodo verum dixistis: Nemini servivimus unquam? Ioseph non est

venumdatus 7

? Deinde, nonne ipse ille est

populus qui in Aegypto lateres faciebat, et regibus duris non saltem in auro et argento, sed in luto serviebat 9

? Si nemini servistis unquam, o ingrati, quid est quod assidue vobis imputat Deus quod vos de domo servitutis liberavit 10

? An forte patres vestri servierunt, vos autem qui loquimini, nemini unquam servistis? Quomodo ergo solvebatis iam tributa Romanis, unde et ipsi Veritati laqueum quasi captionis proposuistis, ut diceretis: Licet reddere tributum Caesari? ut si dixisset: Licet; teneretis eum quasi male optasset libertati seminis Abrahae: si autem diceret: Non licet; calumniaremini apud reges terrae, quod prohiberet regibus tributa persolvi. Merito prolato nummo victi estis, et captioni vestrae vos ipsi estis respondere compulsi. Ibi enim vobis dictum est: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt; cum vos ipsi respondissetis quod nummus haberet imaginem Caesaris 11. Quia sicut quaerit Caesar in nummo imaginem suam, sic Deus quaerit in homine suam. Haec ergo respondit Iudaeis. Movet enim me, fratres, hominum vana superbia, qui etiam de ipsa, quam carnaliter intellegebant, sua libertate mentiti sunt dicentes: Nemini servivimus unquam.

3. Dominus autem quid responderit, hoc potius et intentius audiamus, ne et nos ipsi servi inveniamur. Respondit enim eis Iesus: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit

peccatum, servus est peccati 12. Servus est, utinam hominis et non peccati. Quis non sub his verbis contremiscat? Praestet nobis Dominus Deus noster, id est et mihi et vobis, ut pro sententia loquar de hac libertate appetenda, et de illa servitute vitanda. Amen, amen dico vobis, Veritas dicit: et quale est Domini Dei nostri dicere: Amen, amen dico vobis? Multum commendat quod ita pronuntiat; quodammodo, si dici fas est, iuratio eius est: Amen, amen dico vobis. Amen quippe interpretatur: Verum: et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici: Verum dico vobis. Nec graecus hoc interpres ausus est facere, nec latinus: nam hoc verbum quod est Amen, nec graecum est nec latinum, sed hebraeum. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti: non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Nec semel tamen, sed bis a Domino dictum est: Amen, amen dico vobis. Iam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite.

4. Quid est ergo commendatum? Verum, verum dico vobis, Veritas dicit; quae utique etsi non diceret: Verum dico, mentiri omnino non posset: tamen commendat, inculcat; dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult. Quid dicens? Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. O miserabilis servitus! Plerumque homines cum dominos malos patiuntur, venales se petunt; non quaerentes dominum non habere, sed saltem mutare; servus peccati quid faciat? quem interpellet? apud quem interpellet? apud quem se venalem petat? Deinde servus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus peccati quo fugit? Secum se trahit quocumque fugerit. Non fugit seipsam mala conscientia, non est quo eat, sequitur se; imo non recedit a se: peccatum enim quod facit, intus est. Fecit peccatum, ut aliquam corporalem caperet voluptatem: voluptas transit, peccatum manet; praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat. Mala servitus! Aliquando fugiunt homines ad Ecclesiam, et plerumque eos patimur tamquam indisciplinatos: volentes carere dominis, qui nolunt carere peccatis. Aliquando autem etiam illicito iugo et improbo subiecti fugiunt ad Ecclesiam, quia retinentur ingenui ad servitutem, et interpellatur episcopus: et nisi curet operam impendere, ne ingenuitas opprimatur, immisericors deputatur. Ad Christum omnes fugiamus, contra peccatum Deum liberatorem interpellemus: venales nos petamus, ut eius sanguine redimamur. Dicit enim Dominus: Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini 13. Sine pretio, sed vestro; quia meo. Hoc Dominus dicit: ipse enim pretium dedit, non argentum, sed sanguinem suum. Nam nos et servi et egeni remanseramus.

Liberat nos qui factus est sacrificium pro peccato.

5. Liberat ergo ab hac servitute solus Dominus: qui illam non habuit, ipse de illa liberat; solus enim in hac carne venit sine peccato. Nam quos videtis in manibus matrum parvulos ferri, nondum ambulant, et iam sunt compediti; traxerunt enim de Adam quod solvatur a Christo. Pertinet etiam ad ipsos, cum baptizantur, ista gratia quam Dominus pollicetur; quia de peccato solus liberare potest, qui venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato. Audistis enim cum Apostolus legeretur: Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo; id est, tamquam vos Christus obsecret. Quid? Reconciliari Deo 14. Si exhortatur et obsecrat Apostolus ut reconciliemur Deo, inimici eramus Deo. Nemo enim reconciliatur nisi ex inimicitiis. Inimicos autem nos non natura, sed peccata fecerunt. Unde inimici illius, inde servi peccati. Non habet Deus liberos inimicos; necesse est servi sint: et servi remanebunt nisi ab illo liberentur, cui peccando inimici esse voluerunt. Obsecramus ergo, inquit, pro Christo, reconciliari Deo. Quomodo autem reconciliamur, nisi solvatur quod inter nos et ipsum separat? Ait enim per prophetam: Non gravavit aurem ne audiat, sed peccata vestra separant inter vos et Deum 15. Quia ergo non reconciliamur nisi ablato quod in medio est, et posito quod in medio sit. Est enim medium separans, sed contra est mediator reconcilians; medium separans est peccatum, mediator reconcilians est Dominus Iesus Christus: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 16. Ut ergo tollatur maceria separans quod est peccatum, venit ille mediator, et factus est sacrificium sacerdos ipse. Et quia sacrificium factus est pro peccato, offerens seipsum in holocaustum in cruce passionis suae, sequitur Apostolus et dicit, cum dixisset: Obsecramus pro Christo, reconciliari Deo: quasi diceremus, quomodo poterimus reconciliari? Eum, inquit, id est ipsum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso 17. Eum ipsum, inquit, Christum Deum, qui non noverat peccatum. Venit enim in carne, hoc est in similitudine carnis peccati 18, non tamen in carne peccati, non habens ullum omnino peccatum: et ideo factus est verum sacrificium pro peccato, quia nullum habebat ipse peccatum.

6. Sed forte de sensu meo dixi, quia peccatum sacrificium est pro peccato. Qui legerunt, agnoscant; qui non legerunt, non sint pigri: non sint, inquam, pigri ad legendum, ut veraces sint ad iudicandum. Cum de sacrificiis enim praeciperet Deus offerendis pro peccato, in quibus sacrificiis non erat expiatio peccatorum, sed umbra futurorum, eadem ipsa sacrificia, easdem ipsas hostias, easdem ipsas victimas, eadem ipsa animalia quae admovebantur mactanda pro peccatis, in quorum sanguine sanguis ille figurabatur, peccata Lex appellat: usque adeo ut in quibusdam locis scriptum sit ita, ut sacerdotes immolaturi ponerent manus suas super caput peccati, id est, super caput victimae immolandae pro peccato. Tale ergo peccatum, id est, sacrificium pro peccato, factus est Dominus noster Iesus Christus, qui non noverat peccatum.

7. Merito liberat ab hac servitute peccati ille qui dicit in Psalmis: Factus sum tamquam homo sine adiutorio, inter mortuos liber 19. Solus enim liber, quia non habebat peccatum. Ipse enim dicit in Evangelio: Ecce venit princeps huius mundi, diabolum significans venturum in Iudaeis persecutoribus; ecce, inquit, venit, et in me nihil inveniet. Non quomodo in eis quos occidit etiam iustos, invenit qualecumque peccatum, in me nihil inveniet. Et tamquam ei diceretur, si nihil in te inveniet, quare te occidet? Subiecit, et ait: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc 20. Non, inquit, mortem mei peccati necessitate persolvo, sed in eo quod morior, voluntatem Patris mei facio: plusque ibi facio quam patior, quia si nollem, nec passus essem. Habes illum alio loco dicentem: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 21. Ecce vere in

mortuis liber.

Eris liber, si fueris servus.

8. Cum ergo omnis qui facit peccatum, servus sit peccati, quae sit spes nobis libertatis, audite. Servus autem, inquit, non manet in domo in aeternum 22. Ecclesia est domus, servus peccator est. Intrant multi in Ecclesiam peccatores. Non ergo dixit: Servus non est in domo; sed, non manet in domo in aeternum. Si ergo nullus ibi servus erit, quis ibi erit? Cum enim rex iustus sederit in throno, sicut Scriptura loquitur, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? 23 Multum nos terruit, o fratres mei, dicendo: Servus non manet in domo in aeternum. Adiungit autem, et dicit: Filius autem manet in aeternum. Ergo solus in domo sua erit Christus? nullus illi populus cohaerebit? Cui erit caput, si non erit corpus? An forte totum hoc Filius, caput et corpus? Non enim sine causa et terruit, et spem dedit: terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati solutione diffideremus: Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum. Quae ergo nobis spes est, qui non sumus sine peccato? Audi spem tuam; Filius manet in aeternum. Si ergo vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 24. Haec spes nostra est, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat: servi enim eramus cupiditatis, liberati servi efficimur caritatis. Hoc et Apostolus dicit: Vos autem fratres in libertatem vocati estis; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem servite invicem 25. Non ergo dicat christianus: Liber sum, in libertatem vocatus sum: servus eram, sed redemptus sum, et ipsa redemptione liber effectus sum, faciam quod volo; nemo me prohibeat a voluntate mea, si liber sum. Sed si ista voluntate peccatum facis, servus es peccati. Noli ergo libertate abuti ad libere peccandum, sed utere ad non peccandum. Erit enim voluntas tua libera, si fuerit pia. Eris liber, si fueris servus; liber peccati, servus iustitiae: dicente Apostolo: Cum servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam 26. Hoc conemur, id agamus.

Prima libertas est carere a criminibus.

9. Prima libertas est carere criminibus. Intendite, fratres mei, intendite; ne forte possim perducere vobis ad sensum et qualis modo sit, et qualis futura sit ista libertas. Quemlibet valde iustum discutias in hac vita, quamvis iam sit dignus iusti vocabulo, non est tamen sine peccato: audi ipsum sanctum Ioannem, cuius et hoc Evangelium est, in Epistola sua dicentem: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 27. Solus hoc dicere potuit in mortuis liber, de solo dici potuit qui non noverat peccatum; de solo dici potuit: etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato 28. Solus dicere potuit: Ecce veniet princeps mundi, et in me nihil inveniet 29. Quemcumque alium licet iustum discusseris, non omnimodo est sine peccato. Nec qualis erat Iob, cui Dominus tale testimonium perhibebat, ut diabolus invideret, et postularet tentandum, tentans superaretur, ut ille probaretur 30. Ideo autem ille probatus est, non quia latebat Deum coronandus, sed ut innotesceret hominibus imitandus. Etiam ipse Iob quid dicit? Quis enim mundus? Nec infans, cuius est unius diei vita super terram 31. Sed plane multi iusti dicti sunt sine querela, quod intellegitur sine crimine: nulla enim querela iusta est de his in rebus humanis, qui non habent crimen. Crimen autem est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum. Non ergo Deus quaedam peccata damnat, quaedam iustificat et

laudat: nulla laudat, odit omnia. Quomodo odit medicus aegritudinem aegroti, et id agit curando ut aegritudo pellatur, aeger levetur: sic Deus gratia sua hoc in nobis agit, ut peccatum consumatur, homo liberetur. Sed quando consumitur, inquies? Si minuitur, quare non consumitur? Minuitur autem in vita proficientium, quod in vita consumitur perfectorum.

10. Prima est ergo libertas, carere criminibus. Ideo et apostolus Paulus quando elegit ordinandos vel presbyteros vel diaconos, et quicumque ordinandus est ad praeposituram Ecclesiae, non ait: Si quis sine peccato est; hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur: sed ait: Si quis sine crimine est 32, sicuti est homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium, et caetera huiusmodi. Cum coeperit ea non habere homo (debet autem non habere omnis christianus homo), incipit caput erigere ad libertatem: sed ista inchoata est, non perfecta libertas. Quare, inquit aliquis, non est perfecta libertas? Quia video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae: non enim quod volo ago, ait, sed quod odi illud facio 33. Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis illa faciatis 34. Ex parte libertas, ex parte servitus: nondum tota, nondum pura, nondum plena libertas, quia nondum aeternitas. Habemus enim ex parte infirmitatem, ex parte accepimus libertatem. Quidquid peccatum est a nobis, antea deletum est in Baptismo. Numquid quia deleta est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas? Si non remansisset, sine peccato hic viveremus. Quis autem audeat hoc dicere nisi superbus, nisi misericordia liberatoris indignus, nisi qui seipsum vult decipere, et in quo veritas non est? 35 Ergo ex eo quod remansit aliquid infirmitatis, audeo dicere, ex qua parte servimus Deo, liberi sumus: ex qua parte servimus legi peccati, adhuc servi sumus. Unde dicit Apostolus quod dicere coeperamus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem 36. Ecce unde liberi, unde condelectamur legi Dei: libertas enim delectat. Nam quamdiu timore facis quod iustum est, non Deus te delectat. Quamdiu adhuc servus facis, te non delectat: delectet te, et liber es. Noli timere poenam, sed ama iustitiam. Nondum potes amare iustitiam? time vel poenam, ut pervenias ad amandam iustitiam.

11. Ergo iam ille ex parte superiore liberum se esse sentiebat, unde dicebat: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Delectat me lex, delectat me quod iubet lex, delectat me ipsa iustitia. Video autem aliam legem in membris meis: haec est quae remansit infirmitas: repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis 37. Ex hac parte sentit captivitatem, ubi non est impleta iustitia: nam ubi condelectatur legi Dei, non captivus, sed legis amicus est; et ideo liber, quod amicus. Quid ergo ex eo quod restat? Quid, nisi respiciamus ad illum qui dixit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 38? Denique et ipse qui loquebatur, ad illum respexit: Infelix ego homo, quis me liberabit, inquit, de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Ergo si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Denique ita conclusit: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 39. Ipse ego, inquit: non enim duo sumus inter nos contrarii de diversis principiis venientes; sed ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, quamdiu languor obluctatur saluti.

Mane in servitute Dei, in libertate Christi.

12. Sed si carne servis legi peccati, fac quod ait ipse Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis eius, neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato 40. Non ait: Non sit; sed: Non regnet. Quamdiu peccatum necesse est

esse in membris tuis, saltem illi regnum auferatur, non fiat quod iubet. Surgit ira? noli dare irae linguam ad maledicendum; noli dare irae manum aut pedem ad feriendum. Non surgeret ira ista irrationabilis, nisi peccatum esset in membris: sed tolle illi regnum, non habeat arma unde contra te pugnet; discet etiam non surgere, cum arma coeperit non invenire. Non exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato; alioquin toti captivi eritis, et non erit dicere: Mente servio legi Dei 41. Mens enim si teneat arma, membra non moventur in ministerium furentis peccati. Teneat arcem imperator interior, quia sub maiore imperatore iuvandus assistit; frenet iram, coerceat concupiscentiam. Inest tamen quod frenetur, inest quod coerceatur, inest quod teneatur. Quid autem volebat ille iustus mente serviens legi Dei, nisi ut omnino non esset quod frenaretur? Et hoc debet conari omnis qui tendit ad perfectionem, ut et ipsa concupiscentia cui non dantur ad obediendum membra, quotidie in proficiente minuatur. Velle, inquit, adiacet mihi, perficere autem bonum non 42. Numquid dixit: Non mihi adiacet facere bonum? Si hoc dixisset, spes nulla esset. Non ait: Non mihi adiacet facere, sed: Non mihi adiacet perficere. Quae est enim perfectio boni, nisi consumptio et finis mali? Quae est autem consumptio mali, nisi quod Lex dicit: Non concupisces 43

? Omnino non concupiscere perfectio boni est, quia consumptio mali est. Hoc dicebat ille: Perficere bonum non mihi adiacet; quia non poterat facere ut non concupisceret: faciebat tantum ut concupiscentiam refrenaret, ut concupiscentiae non consentiret, et concupiscentiae membra ad satellitium non praeberet. Perficere ergo, inquit, bonum non mihi adiacet: non possum implere quod dictum est: Non concupisces. Quid ergo opus est? Ut impleas: Post concupiscentias tuas non eas 44. Hoc age interim quamdiu insunt illicitae concupiscentiae in carne tua: Post concupiscentias tuas non eas. Mane in servitute Dei, in libertate Christi; mente servi legi Dei tui. Noli te dare concupiscentiis tuis: sequendo eas, vires eis addis; dando eis vires quomodo vineis, quando contra te inimicos nutris viribus tuis?

13. Quae igitur libertas plena atque perfecta in illo Domino Iesu qui dixit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis; quando plena et perfecta libertas erit? Quando nullae inimicitiae, quando novissima inimica destruetur mors. Oportet enim corruptible hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? 45 Quid est: Ubi est, mors, contentio tua? Caro concupiscebat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 46, sed quando peccati caro vigebat. Ubi est, mors, contentio tua? Iam vivemus, iam non moriemur, in illo qui pro nobis mortuus est et resurrexit: ut qui vivunt, inquit, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 47. Precemur medicum saucii, portemur in stabulum curandi. Ille est enim qui promittit sanitatem, qui miseratus est in via semivivum a latronibus derelictum : infudit oleum et vinum, curavit vulnera, levavit in iumentum, perduxit in stabulum, stabulario commendavit. Cui stabulario? Forte illi qui dixit: Pro Christo legatione fungimur 48. Dedit etiam duos nummos, qui impenderentur saucio curando 49: forte ipsa sunt duo praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae 50. Ergo, fratres, et Ecclesia hoc tempore, in qua saucius sanatur, stabulum est viatoris: sed ipsi Ecclesiae sursum est haereditas possessoris.

42

TRACTATUS 42: Ego ex Deo processi et veni. Neque a meipso veni, sed ille me misit (Io 8,37-47).

(Jn 8,37-47)

Verbum Patris venit ad nos, quia Verbum caro factum est ut habitaret in nobis. Adventus

eius, humanitas eius; mansio eius, divinitas eius; divinitas eius quo imus, humanitas eius qua imus. Nisi nobis fieret qua iremus, numquam ad illum manentem perveniremus.

Sermo Dei, tunc capit quando capitur.

1. Dominus noster etiam in forma servi non servus, sed in forma etiam servi Dominus (fuit quippe illa carnis forma servilis, sed quamvis esset similitudo carnis peccati 1, non erat caro peccati), libertatem promisit credentibus in se: Iudaei vero tamquam de sua libertate superbientes, dedignati sunt fieri liberi, cum essent servi peccati. Ideo autem se liberos esse dixerunt, quia semen erant Abrahae. Quid ergo eis ad haec responderit Dominus, hodierna lectio eum recitaretur, audivimus. Scio, inquit, quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis 2. Agnosco vos, inquit: filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere. Agnosco carnis originem, non cordis fidem. Filii Abrahae estis, sed secundum carnem. Ideo, inquit, quaeritis me occidere: sermo enim meus non capit in vobis. Si sermo meus caperetur, caperet; si caperemini, intra retia fidei tamquam pisces concluderemini. Quid est ergo, non capit in vobis? Non capit cor vestrum, quia non recipitur a corde vestro. Sic enim est sermo Dei, et sic esse debet fidelibus, tamquam pisci hamus; tunc capit quando capitur. Nec fit iniuria illis qui capiuntur: ad salutem quippe, non ad perniciem capiuntur. Unde Dominus discipulis suis ait: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum 3. Non ergo isti erant tales: et tamen filii Abrahae erant; filii hominis Dei, homines iniqui. Trahebant enim carnis genus, sed degeneres facti erant, non imitando fidem illius cuius filii erant.

2. Audistis certe Dominum dicentem: Scio quia filii Abrahae estis; audite quid dicat postea:

Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis 4. Iam dixerat: Scio quia filii Abrahae estis. Quid autem faciunt? Quod eis dixit: Quaeritis me occidere. Hoc apud Abraham nunquam viderunt. Dominus autem Patrem Deum vult intellegi cum dicit: Quae vidi apud Patrem meum, loquor. Veritatem vidi, veritatem loquor, quia Veritas sum. Si enim Dominus veritatem loquitur quam vidit apud Patrem; se vidit, se loquitur: quia ipse est Veritas Patris, quam vidit apud Patrem; ipse est enim Verbum, quod Verbum erat apud Deum. Isti ergo malum quod faciunt, quod Dominus obiurgat et corripit, ubi viderunt? Apud patrem suum. Cum audierimus in consequentibus apertius dictum quis sit eorum pater, tunc intellegemus qualia viderint apud talem patrem: adhuc enim non nominat patrem ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit, sed carnis origine, non vitae similitudine: dicturus est alterum patrem illorum, qui nec genuit eos, nec creavit ut homines essent; sed tamen filii erant eius in quantum mali erant, non in quantum homines erant; in quo imitati, non quod creati.

3. Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est 5: quasi: Quid tu dicturus es contra Abraham? aut: Si aliquid potes, aude reprehendere Abraham. Non quia Dominus non audebat reprehendere Abraham; sed talis erat Abraham qui non reprehenderetur a Domino, sed potius laudaretur: tamen isti videbantur eum provocare, ut aliquid mali diceret de

Abraham, et esset occasio faciendi quod cogitabant. Pater noster Abraham est.

4. Audiamus quomodo eis responderit Dominus, cum illorum damnatione laudans Abraham: Dicit eis Iesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit 6. Ecce ille laudatus, isti damnati. Abraham non erat homicida. Non dico, inquit: Ego Dominus sum Abrahae: quod si dicerem, verum dicerem. Nam dixit alio loco: Ante Abraham ego sum 7: tunc eum illi lapidare voluerunt: non dixit hoc. Interim quod videtis, quod aspicitis, quod me solum putatis, homo sum: hominem dicentem vobis quod audivit a Deo, quare vultis occidere, nisi quia non estis filii Abrahae? Et tamen superius ait: Scio quia filii Abrahae estis. Non negat eorum originem, sed facta condemnat: caro eorum ex illo erat, sed vita non erat.

5. Nos autem, carissimi, numquid de genere venimus Abrahae, aut ullo modo Abraham pater noster fuit secundum carnem? Originem de carne eius caro Iudaeorum ducit, non caro Christianorum: nos de aliis gentibus venimus; et tamen imitando, Abrahae filii facti sumus. Audi Apostolum: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit, inquit: Et seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes 8. Nos ergo facti sumus semen Abrahae gratia Dei. Non de carne Abrahae fecit illi cohaeredes Deus. Illos exhaeredavit, istos adoptavit: et de arbore illa olivae, cuius radix est in Patriarchis, ramos naturales superbos amputavit, humilem oleastrum inseruit 9. Ideo cum venirent ad Ioannem baptizandi Iudaei, erupit in illos, et ait illis: Generatio viperarum. Maxime quippe de altitudine originis gloriabantur: ille autem generationem eos dixit viperarum; non saltem hominum, sed viperarum. Hominum formam videbat, sed venenum agnoscebat. Venerant tamen mutandi, quia utique baptizandi: et ait illis: Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et nolite dicere intra vos ipsos: Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 10. Si fructus dignos poenitentiae non feceritis, nolite vobis de illa stirpe blandiri: potens est Deus et vos damnare, et Abraham filiis non fraudare. Habet enim unde excitet filios Abrahae; fient filii qui fidem fuerint imitati: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Nos sumus: in parentibus nostris lapides eramus, quando pro Deo lapides colebamus; de talibus lapidibus familiam Deus fecit Abrahae.

Inanis et vana iactatio.

6. Quid se ergo extollit inanis et vana iactatio? Filii Abrahae gloriari iam desinant: audierunt quod audire debuerunt: Si filii Abrahae estis, factis probate, non verbis. Quaeritis me occidere hominem: interim non dico Filium Dei, non dico Deum, non dico Verbum, quia non moritur Verbum; hoc dico quod videtis, quia et quod videtis potestis occidere, et quem non videtis offendere. Hoc ergo Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri 11. Et adhuc non dicit quis est iste pater eorum.

7. Modo illi quid responderunt. Coeperunt enim utcumque cognoscere, non de carnis generatione Dominum loqui, sed de vitae institutione. Et quia consuetudo Scripturarum est, quas legebant, fornicationem spiritaliter appellare, cum diis multis et falsis anima tamquam prostituta subicitur, ad hoc responderunt: Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum 12. Iam viluit Abraham. Repulsi enim sunt, quomodo

repelli debuerunt ore veridico; quia talis erat Abraham, cuius facta non imitabantur, et de illius genere gloriabantur. Et mutaverunt responsionem; credo, dicentes apud semetipsos: Quotiescumque nominaverimus Abraham, dicturus est nobis: Quare non imitamini eum, de cuius genere gloriamini? Nos sanctum, iustum, innocentem, tantum virum imitari non possumus: Deum dicamus patrem nostrum, videamus quid nobis dicturus est.

8. Prorsus falsitas invenit quod diceret, et non inveniret veritas quid responderet? Audiamus quid dicant, audiamus quid audiant: Unum, inquiunt, patrem habemus Deum. Dixit ergo eis Iesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni, sed ille me misit 13. Dicitis Deum patrem, agnoscite me vel fratrem. Verumtamen erexit intellegentibus cor, et illud tetigit quod solet dicere: Non a meipso veni, ille me misit, a Deo processi et veni. Mementote quid soleamus dicere: Ab illo venit; et a quo venit, cum illo venit. Christi ergo missio, est incarnatio. Quod vero de Deo processit Verbum, aeterna processio est: non habet tempus, per quem factum est tempus. Nemo dicat in corde suo: Antequam esset Verbum, quomodo erat Deus? Nunquam dicas: Antequam esset Verbum Dei. Nunquam Deus sine Verbo fuit; quia Verbum est manens, non transiens; Deus, non sonus; per quem factum est coelum et terra, non quod praeteriit cum iis quae facta sunt super terram. Ergo ab illo processit ut Deus, ut aequalis, ut Filius unicus, ut Verbum Patris: et venit ad nos, quia Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis 14. Adventus eius, humanitas eius: mansio eius, divinitas eius: divinitas eius quo imus, humanitas eius qua imus. Nisi nobis fieret qua iremus, nunquam ad illum manentem perveniremus.

9. Quare, inquit, loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum 15. Ideo non poterant cognoscere, quia non poterant audire. Sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi credendo nolebant? Et hoc unde? Vos a patre diabolo estis 16. Quamdiu patrem commemoratis? Quamdiu patres mutatis, modo Abraham, modo Deum? Audite a Filio Dei, cuius sitis filii: A patre diabolo estis.

Hinc cavenda est haeresis manichaeorum.

10. Hic iam cavenda est haeresis Manichaeorum, quae dicit esse quamdam naturam mali et quamdam gentem tenebrarum cum principibus suis, quae ausa est pugnare contra Deum: illum vero Deum, ne debellaret gens adversa regnum eius, misisse contra eam tamquam viscera sua principes de luce sua; eamque gentem fuisse debellatam, unde diabolus originem ducit. Hinc dicunt ducere originem carnem nostram; et secundum hoc putant dictum a Domino: Vos a patre diabolo estis, quod essent illi velut natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum. Sic errant, sic excaecantur, sic seipsos faciunt gentem tenebrarum, credendo quod falsum est contra eum a quo creati sunt. Bona est enim omnis natura; sed vitiata est hominis natura per voluntatem malam. Quod fecit Deus non potest esse malum, si ipse homo non sit sibi malus: sed plane Creator, Creator est; creatura, creatura est; aequari creatura non potest Creatori. Discernite eum qui fecit, ab eo quod fecit. Aequari non potest fabro scamnum, aequari non potest columna structori; et tamen faber si scamnum fecit, lignum ipse non creavit. Dominus autem Deus noster quia omnipotens est, et Verbo fecit quod fecit: omnia quae fecit non habuit unde faceret, et tamen fecit. Facta sunt enim quia voluit, facta sunt quia dixit: sed facta factori comparari non possunt. Quaeris quod compares, Filium unicum agnosce. Unde ergo Iudaei filii diaboli? Imitando, non nascendo. Audite Scripturae sanctae consuetudinem. Propheta dicit ad ipsos Iudaeos: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea 17. Amorrhaei gens erat quaedam, unde originem Iudaei non ducebant: Cethaei et ipsi gentem suam habebant, omnino alienam a genere Iudaeorum.

Sed quia erant impii Amorrhaei et Cethaei, Iudaei autem imitati sunt impietates illorum; invenerunt sibi parentes, non de quibus nascerentur, sed quorum mores sectando pariter damnarentur. Quaeritis autem fortasse, unde ipse diabolus? Inde utique unde et caeteri Angeli. Sed caeteri Angeli in sua obedientia perstiterunt: ille inobediendo et superbiendo lapsus est angelus, et factus est diabolus.

11. Sed modo audite quid dicat Dominus: Vos, inquit, a patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere 18. Ecce unde filii eius; quia talia desideratis, non quia de illo nati estis. Quae sunt illius desideria? Ille homicida erat ab initio. Ecce quod est, desideria patris vestri facere vultis: Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico. Et ille invidit homini, et occidit hominem. Diabolus enim cum invideret homini, serpente indutus locutus est mulieri, et de muliere venenavit et virum. Mortui sunt diabolum audiendo 19, quem non audissent, si Dominum audire voluissent: positus enim homo inter eum qui creavit, et eum qui lapsus est, obtemperare debuit Creatori, non deceptori. Ergo ille homicida erat ab initio 20. Videte genus homicidii, fratres. Homicida dicitur diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus; ad hominem venit, verbum malum seminavit, et occidit. Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades: si fratri tuo mala persuades, occidis. Et ut scias quia occidis, audi Psalmum: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta 21. Vos ergo desideria patris vestri vultis facere: ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem. Ille homicida erat ab initio: utique in primo homine. Ex illo ille homicida, ex quo potuit fieri homicidium: ex illo potuit fieri homicidium, ex quo factus est homo. Non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. Homicida ergo ille ab initio. Et unde homicida? Et in veritate non stetit. Ergo in veritate fuit, sed non stando cecidit. Et quare in veritate non stetit? Quia veritas non est in eo. Non quomodo in Christo, sic est veritas, ut Christus ipse sit veritas. Si ergo iste in veritate stetisset, in Christo stetisset, sed in veritate non stetit, quia veritas non est in eo.

12. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur; quia mendax est, et pater eius. Quid est hoc? Audistis verba Evangelii, intenti accepistis: ecce repeto, ut agnoscatis quid exigatis. De diabolo Dominus ea dicebat quae de diabolo dici a Domino debuerunt. Ille homicida erat ab initio, verum est; nam primum hominem occidit: et in veritate non stetit; quia de veritate lapsus est. Cum loquitur mendacium, utique ipse diabolus, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater eius. In his verbis quidam patrem diabolum habere putaverunt, et quaesierunt quis esset diaboli pater. Hic vero detestabilis error Manichaeorum invenit adhuc qua deciperet imperitos. Solent enim dicere: Puta diabolus angelus fuit, et lapsus est; ab illo coepit peccatum, sicut dicitis: Pater eius quis erat? Nos contra: Quis enim nostrum aliquando dixit diabolum habere patrem? Et illi contra: Dominus dicit: Evangelium loquitur, de diabolo dicens, ait: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit; quia veritas non est in eo:

cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater eius 22.

Amplectimini veritatem, ut accipiatis libertatem.

13. Audi, intellege; non te longe mitto, in ipsis verbis intellege. Diabolum Dominus dixit patrem mendacii. Quid est hoc? Audi quid sit, replica modo ipsa verba, et intellege. Non omnis enim qui mentitur, pater mendacii sui est. Si enim ab alio mendacium accepisti, et dixisti; tu quidem mentitus es proferendo mendacium: sed pater mendacii ipsius non es, quia ab altero accepisti mendacium. Diabolus autem a seipso mendax fuit; mendacium suum ipse genuit, a nemine audivit. Quomodo Deus Pater genuit Filium veritatem; sic diabolus lapsus genuit quasi filium mendacium. His auditis, replica nunc et recole verba Domini: mens catholica, quid audieris adverte, quid dicat attende. Ille: quis? Diabolus - homicida erat ab

initio. Agnoscimus, occidit Adam. Et in veritate non stetit. Agnoscimus, quia de veritate lapsus est. Quia veritas non est in eo. Verum est; recedendo a veritate non habet veritatem. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur. Non aliunde accipit unde loquatur. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater eius. Et mendax est, et pater mendacii. Nam tu forte mendax es, quia mendacium loqueris: sed non es pater eius. Si enim quod dicis a diabolo accepisti, et diabolo credidisti; mendax es, pater mendacii non es: ille vero quia non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tamquam veneno serpens hominem occideret, pater est mendacii; sicut Deus Pater est veritatis. Recedite a patre mendacii, currite ad Patrem veritatis; amplectimini veritatem, ut accipiatis libertatem.

14. Illi ergo Iudaei apud patrem suum viderunt quod loquebantur: quid, nisi mendacium? Dominus autem apud Patrem suum vidit quod loqueretur: quid, nisi seipsum? quid, nisi Verbum Patris? quid, nisi veritatem Patris aeternam, et Patri coaeternam? Ille ergo homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est. Et non solum mendax est, sed et pater eius est: id est, ipsius mendacii quod loquitur, pater est, quia ipse genuit mendacium suum. Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. Quis ex vobis arguit me de peccato? 23 quomodo ego arguo et vos et patrem vestrum? Si veritatem dico quare vos non creditis mihi; nisi quia filii diaboli estis?

15. Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis 24. Iterum nolite attendere naturam, sed vitium. Sic sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo: natura ex Deo, vitio non ex Deo. Obsecro vos, attendite; in Evangelio habetis unde sanemini contra errores venenosos et nefarios haereticorum. Quoniam et de his verbis solent Manichaei dicere: Ecce quia duae naturae sunt, una bona, et altera mala; Dominus dicit: quid dicit Dominus? Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Dicit haec Dominus. Quid ergo, inquit, tu ad ista dicis? Audi quae dicam. Et ex Deo sunt, et ex Deo non sunt; natura ex Deo sunt, vitio non sunt ex Deo: natura enim bona quae ex Deo est, peccavit voluntate, credendo quod diabolus persuasit, et vitiata est; ideo medicum quaerit, quia sana non est. Ecce quod dico. Sed impossibile tibi videtur ut ex Deo sint, et ex Deo non sint: audi quia non est impossibile. Sic sunt ex Deo, et non sunt ex Deo, quomodo et filii Abrahae sunt, et non sunt filii Abrahae. Hic habetis; non est quod dicatis. Ipsum Dominum audi, ipse illis dixit: Scio quia filii Abrahae estis. Numquid Dominus mentiretur? Absit. Ergo verum est quod Dominus dixit? Verum est. Verum est ergo quod illi Abrahae filii erant. Verum est. Audi ipsum negantem. Qui dixit: Filii Abrahae estis, ipse illos negavit filios Abrahae: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri, id est diaboli. Quomodo ergo et filii Abrahae erant, et filii Abrahae non erant? Utrumque in illis ostendit: et filii Abrahae erant, propter originem carnis; et non erant filii Abrahae, propter vitium diabolicae persuasionis. Sic et Dominum et Deum nostrum attendite: et ex illo erant, et ex illo non erant. Quomodo ex illo erant? Quia ipse creavit hominem de quo nati erant. Quomodo ex illo erant? Quia ipse est conditor naturae, ipse est creator carnis et animae. Quomodo ergo ex illo non erant? Quia vitiosi a seipsis facti erant. Ex illo non erant, quia imitando diabolum, filii diaboli facti erant.

16. Venit ergo Dominus Deus ad hominem peccatorem. Duo nomina audisti, et hominem, et peccatorem. Quod homo est, ex Deo est: quod peccator est, non est ex Deo. A natura vitium secernatur: agnoscatur natura, unde Creator laudetur; agnoscatur vitium, propter quod medicus invocetur. Quod ergo ait Dominus: Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; non naturarum merita discrevit, aut praeter suam animam et carnem, aliquam naturam in hominibus quae peccato vitiata non esset, invenit: sed quoniam praescierat qui fuerant credituri, ipsos dixit ex Deo, quoniam regenerationis adoptione renascerentur ex Deo. Ad hos pertinet: Qui est ex Deo, verba Dei audit. Quod vero

sequitur: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; eis dictum est, qui non solum peccato vitiosi erant (nam hoc malum commune erat omnibus), sed etiam praecogniti quod non fuerant credituri, ea fide qua sola possent a peccatorum obligatione liberari. Quapropter praesciebat illos quibus talia dicebat, in eo permansuros quod ex diabolo erant, id est, in suis peccatis atque impietate morituros, in qua ei similes erant; nec venturos ad regenerationem in qua essent filii Dei, hoc est ex Deo nati, a quo erant homines creati. Secundum hanc praedestinationem locutus est Dominus: non quod aliquem hominum invenerit, qui vel secundum regenerationem iam esset ex Deo, vel secundum naturam iam non esset ex Deo.


Aug - in Ioannis 41