Aug - in Ioannis 78

78

TRACTATUS 78: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est (Io 14,27-

(Jn 14,27-28).

Forma servi accessit, non forma Dei recessit; haec est assumpta, non illa consumpta. Propter hanc dicit: Pater maior me est; propter illam vero: Ego et Pater unum sumus.

1. Accepimus, fratres, verba Domini dicentis ad discipulos suos: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos: si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad Patrem; quia Pater maior me est 1. Hinc ergo turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus ad eos: ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet, pastoris absentia. Sed a quibus homo abscedebat, Deus non derelinquebat: et idem ipse Christus homo et Deus. Ergo et ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat: ibat per id quod uno loco erat, manebat per id quod ubique erat. Cur itaque turbaretur et formidaret cor, quando ita deserebat oculos, ut non desereret cor? Quamvis Deus etiam qui nullo continetur loco, discedat ab eorum cordibus, qui eum relinquunt moribus, non pedibus; et veniat ad eos qui convertuntur ad eum non facie, sed fide, et accedunt ad eum mente, non carne. Ut autem intellegerent secundum id quod homo erat eum dixisse: Vado et venio ad vos; adiecit, atque ait: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad Patrem; quia Pater maior me est. Per quod ergo Filius non est aequalis Patri, per hoc iturus erat ad Patrem, a quo venturus est vivos iudicaturus et mortuos: per illud autem in quo aequalis est gignenti Unigenitus, nunquam recedit a Patre; sed cum illo est ubique totus pari divinitate, quam nullus continet locus. Cum enim in forma Dei esset, sicut Apostolus loquitur, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quomodo enim rapina posset esse natura quae non erat usurpata, sed nata? Semetipsum autem exinanivit, formam servi accipiens 2: non ergo amittens illam, sed accipiens istam. Eo modo se exinaniens, quo hic minor apparebat quam apud Patrem manebat. Forma quippe servi accessit, non forma Dei recessit: haec est assumpta, non illa consumpta. Propter hanc dicit: Pater maior me est: propter illam vero: Ego et Pater unum sumus 3.

2. Hoc attendat arianus, et attentione sit sanus: ne contentione sit vanus, aut, quod est peius, insanus. Haec est enim forma servi, in qua Dei Filius minor est, non Patre solo, sed etiam Spiritu sancto: neque id tantum, sed etiam seipso; quia idem ipse in forma Dei maior est seipso. Neque enim homo Christus non dicitur Filius Dei, quod etiam sola caro eius in sepulcro meruit appellari. Nam quid aliud confitemur, cum dicimus credere nos in unigenitum Dei Filium, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus? Et quid eius nisi caro sepulta est sine anima? Ac per hoc cum credimus in Dei Filium qui sepultus est, profecto Filium Dei dicimus et carnem quae sola sepulta est. Ipse ergo Christus Filius Dei, aequalis Patri in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens, maior est et seipso; quia maior est forma Dei quae amissa non est, quam servi quae accepta est. Quid itaque mirum, vel quid indignum, si secundum hanc formam servi loquens, ait Dei Filius: Pater maior me est; et secundum Dei formam loquens, ait idem ipse Dei Filius: Ego et Pater unum sumus? Unum sunt enim, secundum id quod Deus erat Verbum: maior est Pater, secundum id quod Verbum caro fatum est 4. Dicam etiam quod Ariani et Eunomiani negare non possunt: secundum hanc formam servi puer Christus etiam parentibus suis minor erat, quando parvus maioribus, sicut scriptum est, subditus erat 5. Quid igitur, haeretice, cum Christus Deus sit et homo, loquitur ut homo, et calumniaris Deo? Ille in se naturam

commendat humanam; tu in illo audes deformare divinam? Infidelis, ingrate, ideone tu minuis eum qui fecit te, quia dicit ille quid factus sit propter te? Aequalis enim Patri, Filius per quem factus est homo, ut minor esset Patre, factus est homo: quod nisi fieret, quid esset homo?

Gratulandum est humanae naturae a Verbo assuntae.

3. Dicat plane Dominus et Magister noster: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. Cum discipulis audiamus verba doctoris, non cum alienis sequamur astutiam deceptoris. Agnoscamus geminam substantiam Christi; divinam scilicet qua aequalis est Patri, humanam qua maior est Pater. Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus; ne sit quaternitas, non Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo: ac per hoc Christus, est Deus anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Iesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Iesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Iesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo iacuit in sepulcro? Christus Iesus, sed in carne sola. Dicitur ergo et in his singulis Christus. Verum haec omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem. Nam profecto ad illum ibat qui cum illo erat. Sed hoc erat ire ad eum et recedere a nobis, mutare atque immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et levare in coelum per quod fuit in terra pro nobis. Quis non hinc gaudeat, qui sic diligit Christum, ut et suam naturam iam immortalem gratuletur in Christo, atque id se speret futurum esse per Christum?

79

TRACTATUS 79: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis (Io

(Jn 14,28-31)

Cum in illo factum esset quod ante praedixit, fides illa quae tunc quando illis loquebatur fuit parva, et cum moreretur pene iam nulla, et revixit et crevit.



1. Dominus et salvator noster Iesus Christus dixerat discipulis suis: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Pater maior me est 1. Quod ex forma servi eum dixisse, non ex forma Dei in qua aequalis est Patri, novit fides quae religiosis est mentibus fixa, non calumniosis et dementibus ficta. Deinde subiunxit: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis 2. Quid est hoc, cum magis homo credere debeat antequam fiat id quod credendum est? Haec est enim laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam quid magnum est si creditur quod videtur, secundum illam eiusdem Domini sententiam, quando discipulum arguit dicens: Quia vidisti, credidisti, beati qui non vident et credunt 3

? Et nescio utrum credere dicendus est quisque quod videt; nam ipsa fides in Epistola quae scribitur ad Hebraeos, ita est definita: Est autem fides sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur 4. Quapropter si fides est rerum quae creduntur, eademque fides earum est quae non videntur; quid sibi vult quod Dominus ait: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis? Nonne potius dicendum fuit: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut credatis, quod cum factum fuerit, videatis? Nam et ille cui dictum est: Quia vidisti, credidisti, non hoc credidit quod vidit; sed aliud vidit, aliud credidit: vidit enim hominem, credidit Deum. Cernebat quippe atque tangebat carnem viventem, quam viderat morientem; et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo mente quod non videbat, per hoc quod sensibus corporis apparebat. Sed etsi dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse: non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides; sed ex rebus quae videntur, agitur in nobis ut ea credantur quae non videntur. Quocirca, dilectissimi, unde nunc mihi sermo est, quod Dominus ait: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis; illud utique dicit, cum factum fuerit, quod eum visuri erant post mortem viventem, et ad Patrem ascendentem: quo viso illud fuerant credituri, quod ipse esset Christus Filius Dei vivi, qui potuit hoc facere cum praedixisset, et praedicere ante quam faceret: credituri autem hoc non fide nova, sed aucta; aut certe cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta Neque enim eum Dei Filium non et ante credebant; sed cum in illo factum esset quod ante praedixit, fides illa quae tunc quando illis loquebatur fuit parva, et cum moreretur pene iam nulla, et revixit et crevit.

2. Deinde quid dicit? Iam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi huius: quis, nisi diabolus? Et in me non habet quidquam 5: nullum scilicet omnino peccatum. Sic enim ostendit non creaturarum, sed peccatorum, principem diabolum, quos nunc nomine mundi huius appellat. Et quotiescumque mundi nomen in mali significatione ponitur, non ostendit nisi mundi istius amatores; de quibus alibi scriptum est: Quicumque voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituetur 6. Absit ergo ut sic intellegatur diabolus princeps mundi, tamquam gerat universi mundi, id est, coeli et terrae, atque omnium quae in eis sunt principatum: de quali mundo dictum est, cum de Christo Verbo sermo esset: Et mundus per eum factus est 7. Universus itaque mundus a summis coelis usque ad infimam terram creatori est subditus, non desertori; redemptori, non interemptori; liberatori, non captivatori; doctori, non deceptori. Quem admodum autem sit intellegendus princeps mundi diabolus, evidentius aperuit Paulus apostolus, qui cum dixisset: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines; subiecit, atque ait, sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum 8. Sequenti enim verbo exposuit quid dixisset, mundi, cum subiecit, tenebrarum harum: ne quisquam mundi nomine intellegeret universam creaturam, cuius nullo modo sunt rectores angeli desertores. Tenebrarum, inquit, harum, id est, mundi istius amatorum: ex quibus tamen electi sunt, non per suum meritum, sed per Dei gratiam, quibus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 9. Omnes enim fuerunt sub rectoribus tenebrarum harum, id est, hominum impiorum, tamquam tenebrae sub tenebris: sed gratias Deo, qui eruit nos, sicut dicit idem apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 10. In quo princeps huius mundi, hoc est tenebrarum harum, non habebat quidquam; quia neque cum peccato Deus venerat, nec eius carnem de peccati propagine Virgo pepererat. Et tamquam ei diceretur: Cur ergo moreris, si non habes peccatum cui debeatur mortis supplicium? continuo subiecit: Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; surgite, eamus hinc 11. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. Eamus autem dixit, quo, nisi ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem, qui nullum habebat meritum mortis? Sed habebat ut moreretur mandatum Patris, tamquam ille de quo praedictum erat: Quae non rapui, tunc exsolvebam 12: mortem sine debito soluturus, et nos a morte debita redempturus. Rapuerat autem Adam peccatum, quando manum in arborem praesumptione deceptus extendit, ut incommunicabile nomen inconcessae divinitatis invaderet, quam Filio Dei natura contulerat, non rapina.

80

TRACTATUS 80: Iam vos mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis (Io 15,1-

(Jn 15,13)

Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem, tingentem, etiam tantillum mundet infantem, quamvis nondum valentem corde credere ad iustitiam, et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum quod Dominus locutus est nobis.

1. Iste locus evangelicus, fratres, ubi se dicit Dominus vitem, et discipulos suos palmites, secundum hoc dicit quod est caput Ecclesiae, nosque membra eius, mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 1. Unius quippe naturae sunt vitis et palmites: propter quod cum esset Deus, cuius naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cuius et nos homines palmites esse possemus. Quid ergo est: Ego sum vitis vera 2

? Numquid ut adderet vera, hoc ad eam vitem retulit, unde ista similitudo translata est? Sic enim dicitur vitis, per similitudinem, non per proprietatem; quemadmodum dicitur ovis, agnus, leo, petra, lapis angularis, et caetera huiusmodi, quae magis ipsa sunt vera, ex quibus ducuntur istae similitudines, non proprietates. Sed cum dicit: Ego sum vitis vera, ab illa se utique discernit cui dicitur: Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena? 3 Nam quo pacto est vitis vera, quae exspectata est ut faceret uvam, fecit autem spinas 4

?

2. Ego sum, inquit, vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat 5. Numquid unum sunt agricola et vitis? Secundum hoc ergo vitis Christus, secundum quod ait: Pater maior me est 6: secundum autem id quod ait: Ego et Pater unum sumus 7, et ipse agricola est. Nec talis quales sunt, qui extrinsecus operando exhibent ministerium; sed talis ut det etiam intrinsecus incrementum. Nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 8. Sed utique Deus est Christus, quia Deus erat

Verbum; unde ipse et Pater unum sunt: et si Verbum caro factum est 9 quod non erat, manet quod erat. Denique cum de Patre tamquam de agricola dixisset quod infructuosos palmites tollat, fructuosos autem purget ut plus afferant fructum; continuo etiam seipsum mundatorem palmitum ostendens: Iam vos, inquit, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis 10. Ecce et ipse mundator est palmitum, quod est agricolae, non vitis officium: qui etiam palmites operarios suos fecit. Nam etsi non dant incrementum, impendunt tamen aliquod adiumentum; sed non de suo: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere 11. Audi etiam ipsos confitentes: Quid autem est Apollo? quid autem Paulus? Ministri per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit. Et hoc ergo sicut unicuique Dominus dedit: non itaque de suo. Iam vero quod sequitur, sed Deus incrementum dedit 12; non per illos, sed per seipsum facit: excedit hoc humanam humilitatem, excedit angelicam sublimitatem, nec omnino pertinet nisi ad agricolam Trinitatem. Iam vos mundi estis, mundi scilicet atque mundandi. Neque enim nisi mundi essent, fructum ferre potuissent: et tamen omnem qui fert fructum, purgat agricola, ut fructum plus afferat. Fert fructum, quia mundus est; atque ut plus afferat, purgatur adhuc. Quis enim est in hac vita sic mundus, ut non sit magis magisque mundandus? Ubi si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: si autem confessi fuerimus

peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate 13: mundet utique mundos, hoc est fructuosos, ut tanto sint fructuosiores, quanto fuerint mundiores.

Sacramentum est tamquam visibile verbum.

3. Iam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis. Quare non ait, mundi estis propter Baptismum quo loti estis, sed ait, propter verbum quod locutus sum vobis; nisi quia et in aqua verbum mundat? Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum, etiam ipsum tamquam visibile verbum. Nam et hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lavit: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus 14. Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo: non quia dicitur, sed quia creditur? Nam et in ipso verbo, aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. Hoc est verbum fidei quod praedicamus, ait Apostolus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Iesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad

salutem 15

et in

Epistola sua beatus Petrus: Sic et vos, inquit: Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio 17. Hoc est verbum fidei quod praedicamus: quo sine dubio ut mundare possit, consecratur et Baptismus. Christus quippe nobiscum vitis, cum Patre agricola, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. Lege Apostolum, et vide quid adiungat: Ut eam sanctificaret, inquit, mundans eam lavacro aquae in verbo 18. Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur, in verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, bene dicentem, tingentem, etiam tantillum mundet infantem; quamvis nondum valentem corde credere ad iustitiam, et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait: Iam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis.

81

TRACTATUS 81: Sine me nihil potestis facere (Io 15,4-7).

(Jn 15,4-7)

Non ait: sine me parum potestis facere; sed: nihil potestis facere. Sive ergo parum, sive multum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest.

1. Vitem se dixit esse Iesus, et discipulos suos palmites, et agricolam Patrem: unde iampridem sicut potuimus disputatum est. In hac autem lectione, cum adhuc de seipso qui est vitis, et de suis palmitibus, hoc est discipulis loqueretur: Manete, inquit, in me, et ego in vobis 1. Non eo modo illi in ipso, sicut ipse in illis. Utrumque autem prodest non ipsi, sed illis.

Ita quippe in vite sunt palmites, ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant: ita vero vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere.

Qui in Christo non est, christianus non est.



2. Denique adiungit et dicit: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis 2. Magna gratiae commendatio, fratres mei: corda instruit humilium, ora obstruit superborum. Ecce cui, si audent, respondeant, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 3. Ecce cui respondeant sibi placentes, et ad bona opera facienda Deum sibi necessarium non putantes. Nonne huic resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem 4, qui respondent et loquuntur iniquitatem, dicentes: A Deo habemus quod homines sumus, a nobis ipsis autem quod iusti sumus? Quid dicitis, qui vos ipsos decipitis, non assertores, sed praecipitatores liberi arbitrii, ex alto elationis per inania praesumptionis, in profunda submersionis? Nempe vox vestra est, quod homo ex semetipso facit iustitiam: hoc est altum elationis vestrae. Sed veritas contradicit, et dicit: Palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite. Ite nunc per abrupta, et non habentes ubi figamini, ventosa loquacitate iactamini. Haec sunt inania praesumptionis vestrae. Sed quid vos sequatur videte, et si est in vobis ullus sensus, horrete. Qui enim a semetipso se fructum existimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, christianus non est. Haec sunt profunda submersionis vestrae.

3. Etiam atque etiam considerate quid adhuc veritas adiungat et dicat: Ego sum, inquit, vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere 5. Ne quisquam putaret saltem parvum aliquem fructum posse a semetipso palmitem ferre, cum dixisset, hic fert fructum multum, non ait, quia sine me parum potestis facere; sed, nihil potestis facere. Sive ergo parum, sive multum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest. Quia etsi parum attulerit palmes, eum purgat agricola ut plus afferat: tamen nisi in vite manserit et vixerit de radice, quantumlibet fructum a semetipso non potest ferre. Quamvis autem Christus vitis non esset, nisi homo esset; tamen istam gratiam palmitibus non praeberet, nisi etiam Deus esset. Verum quia ita sine ista gratia non potest vivi, ut et mors in potestate sit liberi arbitrii: Si quis in me, inquit, non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet 6. Ligna itaque

vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite non manserint, quanto gloriosiora si manserint: denique, sicut de his etiam per Ezechielem prophetam Dominus dicit, praecisa nullis agricolarum usibus prosunt, nullis fabrilibus operibus deputantur 7. Unum de duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis; si in vite non est, in igne erit: ut ergo in igne non sit, in vite sit.

4. Si manseritis in me, inquit, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis 8. Manendo quippe in Christo, quid velle possunt nisi quod convenit Christo? Quid velle possunt manendo in Salvatore, nisi quod non est alienum a salute? Aliud quippe volumus quia sumus in Christo, et aliud volumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. De mansione namque huius saeculi nobis aliquando subrepit, ut hoc petamus quod nobis non expedire nescimus. Sed absit ut fiat nobis, si manemus in Christo, qui non facit quando petimus, nisi quod expedit nobis. Manentes ergo in eo, cum verba eius in nobis manent. quodcumque voluerimus petemus, et fiet nobis. Quia si petimus et non fiet, non hoc petimus quod habet mansio in eo, nec quod habent verba eius quae manent in nobis; sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis, quae non est in eo, et in qua non manent verba eius. Nam utique ad verba eius pertinet oratio illa quam docuit, ubi dicimus: Pater noster, qui es in coelis 9. Ab huius orationis verbis et sensibus non recedamus petitionibus nostris, et quidquid petierimus, fiet nobis. Tunc enim dicenda sunt verba eius in nobis manere, quando facimus quae praecepit, et diligimus quae promisit: quando autem verba eius manent in memoria, nec inveniuntur in vita, non computatur palmes in vite, quia vitam non attrahit ex radice. Ad hanc differentiam valet quod scriptum est: Et memoria retinentibus mandata eius, ut faciant ea 10. Multi enim memoria retinent, ut contemnant, vel etiam derideant et oppugnent ea. In his verba Christi non manent, qui attingunt quodammodo, non cohaerent: et ideo illis non erunt in beneficium, sed in testimonium. Et quia sic insunt eis ut non maneant in eis, ad hoc tenentur ab eis, ut iudicentur ex eis.

82

TRACTATUS 82: Manete in dilectione mea (Io 15,8-10).

(Jn 15,8-10)

Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur? Unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur?

Dei figmentum sumus, creati in Christo Iesu.

1. Magis magisque Salvator gratiam qua salvamur discipulis loquendo commendans: In hoc, inquit, clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli 1. Sive glorificatus sive clarificatus dicatur, ex uno graeco verbo utrumque translatum est, quod est . enim quae graece dicitur, latine gloria est. Quod ideo commemorandum existimavi, quia dicit Apostolus: Si Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum 2. Haec est ad Deum gloria qua glorificatur non homo, sed Deus, si non ex operibus, sed ex fide iustificatur, ut ex Deo illi sit quod etiam bene operatur: quoniam palmes, sicut iam superius dixi, non potest ferre fructum a semetipso 3.

Si enim in hoc clarificatus est Deus Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli; non hoc gloriae nostrae tribuamus, tamquam hoc ex nobis ipsis habeamus. Eius est enim haec gratia, et ideo in hoc non nostra, sed eius est gloria. Unde et alibi cum dixisset: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona; ne a semetipsis putarent esse bona opera sua, mox addidit: Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 4. In hoc enim glorificatur Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli. A quo efficimur, nisi ab illo cuius misericordia praevenit nos? Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo Iesu in operibus bonis 5.

2. Sicut dilexit me Pater, inquit, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea 6. Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur 7? Unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur? Apertissime hoc in Epistola sua idem iste evangelista dixit: Nos diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos 8. Quod autem ait: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est Patris et ipsius, sed gratiam qua mediator Dei et hominum est homo Christus Iesus 9. Mediator quippe monstratur, cum dicit, me Pater, et ego vos. Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso; quia in hoc glorificatur Pater, ut fructum afferamus in vite, hoc est in Filio, et efficiamur eius discipuli.

3. Manete, inquit, in dilectione mea. Quomodo manebimus? Audi quid sequitur: Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in dilectione mea 10. Dilectio facit praecepta servari, an praecepta servata faciunt dilectionem? Sed quis ambigat quod dilectio praecedit? Unde enim praecepta servet non habet, qui non diligit. Quod ergo ait: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde monstretur. Tamquam diceret: Nolite vos putare manere in dilectione mea, si non servatis praecepta mea: si enim servaveritis, manebitis. Hoc est, hinc apparebit quod in dilectione mea manebitis, si praecepta mea servabitis. Ut nemo se fallat, dicendo quod eum diligat, si eius

praecepta non servat. Nam in tantum eum diligimus, in quantum eius praecepta servamus: in quantum autem minus servamus, minus diligimus. Quamvis quod ait: Manete in dilectione mea, non apparet quam dixerit dilectionem, utrum qua eum diligimus, an qua ipse diligit nos: sed ex verbo superiore dignoscitur. Dixerat quippe: Et ego dilexi vos; cui verbo continuo subiunxit: Manete in dilectione mea: illa ergo qua dilexit nos. Quid est ergo: Manete in dilectione mea, nisi, manete in gratia mea? Et quid est: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, nisi, ex hoc scietis quod in dilectione mea qua vos diligo, manebitis, si praecepta mea servabitis? Non ergo ut nos diligat, prius eius praecepta servamus; sed nisi nos diligat, praecepta eius servare non possumus. Haec est gratia quae humilibus patet, superbos latet.

4. Sed quid illud est quod adiungit: Sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in eius dilectione 11

? Utique etiam hic hanc dilectionem Patris intellegi voluit, qua eum diligit Pater. Ita quippe dixerat: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; atque his verbis illa subiunxit: Manete in dilectione mea, illa procul dubio qua dilexi vos. Ergo quod ait etiam de Patre: Maneo in eius dilectione, illa scilicet accipienda est qua dilexit eum Pater. Sed numquid et hic gratia intellegenda est, qua Pater diligit Filium, sicut gratia est qua nos diligit Filius: cum simus nos filii gratia, non natura; Unigenitus autem natura, non gratia? An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane. Nam dicendo: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, gratiam mediatoris ostendit. Mediator autem Dei et hominum, non in quantum Deus, sed in quantum homo est Christus Iesus. Et profecto secundum id quod homo est, de illo legitur: Et Iesus proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines 12. Secundum hoc igitur recte possumus dicere, quod cum ad naturam Dei non pertineat humana natura, ad personam tamen unigeniti Filii Dei per gratiam pertinet humana natura; et tantam gratiam, ut nulla sit maior, nulla prorsus aequalis. Neque enim illam susceptionem hominis ulla merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita eius cuncta coeperunt. Manet ergo Filius in dilectione qua eum dilexit Pater, et ideo servavit praecepta eius. Quid est enim et ille homo, nisi quod Deus susceptor est eius 13

? Deus enim erat Verbum, Unigenitus gignenti coaeternus: sed ut mediator daretur nobis, per ineffabilem gratiam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 14.

83

TRACTATUS 83: Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur (Io 15,

(Jn 15,11-12).

Quid est gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere de nobis? Et quid est gaudium nostrum quod dicit implendum, nisi eius habere consortium?

1. Audistis, carissimi, Dominum dicentem discipulis suis: Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur 1. Quid est gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere de nobis? Et quid est gaudium nostrum quod dicit implendum, nisi eius habere consortium? Propter quod beato Petro dixerat: Si non lavero te, non habebis partem mecum 2. Gaudium ergo eius in nobis, gratia est quam praestitit nobis: ipsa est et gaudium nostrum. Sed de hac ille etiam ex aeternitate gaudebat, quando nos elegit ante constitutionem mundi 3. Nec recte possumus dicere quod gaudium eius plenum non erat: non enim Deus imperfecte aliquando gaudebat. Sed illud eius gaudium in nobis non erat: quia nec nos in quibus esse posset iam eramus; nec quando esse coepimus, cum illo esse coepimus.

In ipso autem semper erat, qui nos suos futuros certissima suae praescientiae veritate gaudebat. Proinde gaudium iam ipse perfectum de nobis habebat, quando nos praesciendo et praedestinando gaudebat: neque enim ullus in illo eius gaudio metus esse poterat, ne forte non fieret quod se facturum esse praesciebat. Sed neque cum id facere coepit, quod se facturum esse praescivit, gaudium eius, quo beatus est, crevit; alioqui beatior factus est, quia nos fecit. Absit hoc, fratres: Dei beatitudo quia nec minor fuerat sine nobis, non fit maior ex nobis. Gaudium igitur eius de salute nostra, quod in illo semper fuit cum praescivit et praedestinavit nos, coepit esse in nobis quando vocavit nos; et hoc gaudium merito nostrum dicimus, quo et nos beati futuri sumus: sed hoc gaudium nostrum crescit et proficit, et ad suam perfectionem perseverando pertendit. Ergo inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium. Ecce unde dictum existimo: Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur: in vobis sit meum; impleatur vestrum. Semper enim erat meum plenum, et antequam vocaremini, cum vocandi a me praesciremini; sed fit et in vobis, cum hoc efficimini quod praescivi de vobis. Impleatur autem vestrum: quia beati eritis, quod nondum estis; sicut creati estis qui non fuistis.

2. Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos 4. Sive dicatur praeceptum, sive mandatum, ex uno verbo graeco utrumque interpretatur, quod est . Iamvero istam sententiam et antea dixerat, de qua me vobis, ut potui, disputasse meminisse debetis 5. Ibi enim sic ait: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem 6. Huius itaque mandati repetitio, commendatio est: nisi quod ibi: Mandatum, inquit, novum do vobis; hic autem: Hoc est, inquit, mandatum meum: ibi, tamquam non fuerit ante tale mandatum; hic, tamquam non sit aliud eius mandatum. Sed ibi dictum est novum, ne in vetustate nostra perseveremus: hic dictum est meum, ne contemnendum putemus.

Ubi dilectio, ibi necessario fides et spes.

3. Quod autem hic ita dixit: Hoc est mandatum meum, velut non sit aliud, quid putamus, fratres mei? Numquidnam solum eius de ista dilectione mandatum est, qua diligimus invicem?

Nonne est et aliud maius, ut diligamus Deum? Aut vero de sola Deus nobis dilectione mandavit, ut alia non requiramus? Tria certe commendat Apostolus dicens: Manent autem fides, spes, caritas, tria haec: maior autem horum caritas 7. Et si in caritate, hoc est in dilectione concluduntur duo illa praecepta; maior tamen dicta est esse, non sola. De fide igitur nobis quam multa mandata sunt, quam multa de spe, quis potest cuncta colligere, quis enumerando sufficere? Sed intueamur quod ait idem apostolus: Plenitudo Legis caritas 8. Ubi ergo caritas est, quid est quod possit deesse? ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Daemon credit 9, nec diligit: nemo diligit, qui non credit. Frustra quidem, sed tamen potest sperare veniam qui non diligit: nemo autem potest desperare qui diligit. Itaque ubi dilectio est, ibi necessario fides et spes: et ubi dilectio proximi, ibi necessario etiam dilectio Dei. Qui enim non diligit Deum, quomodo diligit proximum tamquam seipsum; quandoquidem non diligit et seipsum? Est quippe impius et iniquus; qui autem diligit iniquitatem, non plane diligit, sed odit animam suam 10. Hoc ergo praeceptum Domini teneamus, ut nos invicem diligamus; et quidquid aliud praecepit, faciemus: quoniam quidquid est aliud hic habemus. Discernitur quippe ista dilectio ab illa dilectione qua se invicem diligunt homines sicut homines: nam ut discerneretur, adiunctum est, sicut dilexi vos. Utquid enim diligit nos Christus, nisi ut regnare possimus cum Christo? Ad hoc ergo et nos invicem diligamus, ut dilectionem nostram discernamus a caeteris, qui non ad hoc se invicem diligunt, quia nec diligunt. Qui autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt: ergo ut se diligant, Deum diligunt. Non est haec dilectio in omnibus hominibus: pauci se propterea diligunt, ut sit Deus omnia in omnibus 11.


Aug - in Ioannis 78