Aug - in Ioannis 84

84

TRACTATUS 84: Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam animam suam ponat quis pro amicis suis (Io 15,

(Jn 15,12-13).

Qui accedimus ad mensam Domini, unde sumitur corpus et sanguis eius qui animam suam posuit pro nobis, et nos debemus animas pro fratribus ponere.

1. Plenitudinem dilectionis qua nos invicem diligere debemus, fratres carissimi, definivit Dominus dicens: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis 1. Quia ergo superius dixerat: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos 2; quibus verbis addidit quod nunc audistis: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: fit ex hoc consequens, quod idem iste evangelista Ioannes in Epistola sua dicit: Ut quemadmodum Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debeamus pro fratribus animas ponere 3; diligentes utique invicem sicut ipse dilexit nos, qui pro nobis animam suam posuit. Nimirum hoc est quod legitur in Proverbiis Salomonis: Si sederis coenare ad mensam potentis, considerans intellege quae apponuntur tibi; et sic mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare 4. Nam quae mensa est potentis, nisi unde sumitur corpus et sanguis eius qui animam suam posuit pro nobis? Et quid est ad eam sedere, nisi humiliter accedere? Et quid est considerare et intellegere quae apponuntur tibi, nisi digne tantam gratiam cogitare? Et quid est sic mittere manum, ut scias quia talia te oportet praeparare, nisi quod iam dixi, quia sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere? Sicut enim ait etiam apostolus Petrus: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 5. Hoc est talia praeparare. Hoc beati martyres ardenti dilectione fecerunt: quorum si non inaniter memorias celebramus, atque in convivio quo et ipsi saturati sunt, ad mensam Domini accedimus, oportet, ut quemadmodum ipsi, et nos talia praeparemus. Ideo quippe ad ipsam mensam non sic eos commemoramus, quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis ut ipsi pro nobis, ut eorum vestigiis adhaereamus; quia impleverunt ipsi caritatem qua Dominus dixit non posse esse maiorem. Talia enim suis fratribus exhibuerunt, qualia de Domini mensa pariter acceperunt.

Christum imitemur pia obedientia.

2. Neque hoc ita dictum sit, quasi propterea Domino Christo pares esse possimus, si pro illo usque ad sanguinem martyrium duxerimus. Ille potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam 6; nos autem nec quantum volumus vivimus, et morimur etiamsi nolumus: ille moriens mox in se occidit mortem; nos in eius morte liberamur a morte: illius caro non vidit corruptionem 7; nostra post corruptionem, in fine saeculi per illum induetur incorruptionem: ille nobis non indiguit ut nos salvos faceret; nos sine illo nihil possumus facere: ille se nobis palmitibus praebuit vitem; nos habere praeter illum non possumus vitam. Postremo etsi fratres pro fratribus moriantur, tamen in fraternorum peccatorum remissionem nullius sanguis martyris funditur, quod fecit ille pro nobis: neque in hoc quid imitaremur, sed quid gratularemur contulit nobis. Quatenus ergo martyres pro fratribus sanguinem suum fuderunt, hactenus talia exhibuerunt, qualia de mensa dominica perceperunt. In caeteris enim quae dixi, quamvis nec omnia dicere potui, martyr Christi longe impar est Christo. Quod si quisquam se, non dico potentiae Christi, sed innocentiae comparabit; non dicam et alienum

se putando sanare, sed suum saltem nullum habere peccatum: etiam sic avidior est quam ratio salutis exposcit, multum est ad ilium, non capit tantum. Et bene quod ista Proverbiorum sententia commonetur, quae continuo subiungit atque dicit: Quod si avidior es, noli concupiscere cibos eius; satius est enim ut nihil inde sumas, quam ut tibi plus quam oportet assumas. Haec enim, inquit, vitam habent fallacem 8, hoc est hypocrisim. Dicendo enim se sine peccato esse, iustum non potest exhibere, sed fingere Ideo dictum est: Haec enim habent vitam fallacem. Unus est solus qui et carnem hominis habere, et peccatum potuit non habere. Merito quod sequitur, nobis praecipitur, ac tali verbo atque proverbio humana infirmitas convenitur, eique dicitur: Noli extendere te, cum sis pauper, contra divitem. Dives est enim qui nec haereditario nec proprio unquam debito obnoxius, et ipse iustus est, et alios iustificat Christus. Noli contra eum te extendere, in tantum pauper, ut remissionis peccatorum appareas quotidianus in oratione mendicus. Tuo autem consilio, inquit, abstine te. Unde, nisi a praesumptione fallaci? Ille quippe quia non tantum est homo, sed etiam Deus, ideo nunquam reus. Si enim direxeris oculum tuum ad illum, nusquam parebit Oculum tuum, oculum videlicet humanum quo cernis humana, si direxeris ad illum, nusquam parebit; quia videri non potest, quemadmodum videre tu potes. Parabit enim sibi pennas sicut aquilae, et vadet in domum praepositi sui 9: unde ad nos utique venit, nec tales qualis venit invenit. Diligamus ergo invicem, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis 10. Maiorem quippe hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Eumque sic imitemur pia obedientia, ut ei nos comparare nulla praesumamus audacia.

85

TRACTATUS 85: Iam non dicam vos servos (Io 15,13-15).

(Jn 15,13-15)

Magna dignatio est, ut Dominus quos novit servos suos, dignetur dicere amicos suos. Potest igitur esse servus et amicus, qui servus est bonus.

1. Cum Dominus Iesus commendasset caritatem quam exhibuit nobis moriendo pro nobis, atque dixisset: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis 1. Magna dignatio! cum servus bonus esse non possit, nisi praecepta domini sui fecerit; hinc amicos suos voluit intellegi, unde servi boni possunt probari. Sed, ut dixi, ista dignatio est, ut dominus quos novit servos suos, dignetur dicere amicos suos. Nam ut sciatis ad servorum officium pertinere praecepta domini sui facere, alio loco servos utique obiurgat dicens: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? 2

Cum ergo dicitis, inquit, Domine; iussa faciendo, quid dicatis ostendite. Nonne servo obedienti ipse dicturus est: Euge, serve bone, quia in paucis fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui 3? Potest igitur esse servus et amicus, qui servus est bonus.

2. Sed quod sequitur attendamus. Iam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus eius. Quomodo ergo intellecturi sumus, et servum et amicum esse servum bonum, cum dicat: Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius 4? Ita nomen constituit amici, ut auferat servi; non ut in uno utrumque maneat, sed ut alterum altero decedente succedat. Quid est hoc? Itane cum praecepta Domini fecerimus, servi non erimus? Itane tunc servi non erimus, quando boni servi fuerimus? Et quis contradicere potest veritati quae ait: Iam non dico vos servos? Et cur hoc dixerit, docet: Quia servus, inquit, nescit quid faciat dominus eius. Numquidnam servo bono et probato dominus eius non etiam secreta sua committit? Quid est ergo quod ait: Servus nescit quid faciat dominus eius? Verum, esto, nescit quid faciat; numquid nescit etiam quid praecipiat? Nam et si hoc nescit, quomodo servit? Aut quomodo servus est, qui non servit? Et tamen Dominus loquitur: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Iam non dico vos servos. O rem mirabilem! Cum servire non possimus, nisi praecepta Domini fecerimus, quomodo praecepta faciendo servi non erimus? Si servus non ero praecepta faciendo, et nisi praecepta fecero, servire non potero; ergo serviendo servus non ero.

Sicut duo sunt timores, sic duae sunt servitutes.

3. Intellegamus, fratres, intellegamus, et hoc in nobis Dominus faciat ut intellegamus, faciat etiam ut intellecta faciamus. Hoc autem si scimus, profecto scimus quod facit Dominus, quia nos ipsos tales non facit nisi Dominus, et per hoc ad eius amicitiam pertinemus. Sicut enim duo sunt timores, qui faciunt duo genera timentium; sic duae sunt servitutes, quae faciunt duo genera servorum. Est timor quem perfecta caritas foras mittit 5, et est alius timor castus permanens in saeculum saeculi 6. Illum timorem qui non est in caritate, attendebat Apostolus, cum dicebat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore 7. Illum autem timorem castum attendebat, cum dicebat: Noli altum sapere, sed time 8. In illo timore quem foras caritas mittit, est etiam servitus simul foras cum ipso timore mittenda: utrumque

enim iunxit Apostolus, hoc est servitutem et timorem, dicendo: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Ad hanc servitutem servum pertinentem intuebatur et Dominus dicens: Iam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus eius 9. Non utique ille servus pertinens ad timorem castum, cui dicitur: Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui 10: sed ille servus pertinens ad timorem foras a caritate mittendum, de quo alibi dicit: Servus non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum 11. Quoniam itaque dedit nobis potestatem filios Dei fieri 12, non servi, sed filii simus: ut miro quodam et ineffabili, sed tamen vero modo, servi non servi esse possimus; servi scilicet timore casto, ad quem pertinet servus intrans in gaudium domini sui; non servi autem timore foras mittendo, ad quem pertinet servus non manens in domo in aeternum. Ut autem tales servi non servi simus, Dominum facere sciamus. Hoc autem servus ille nescit, qui nescit quid faciat Dominus eius; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, non Dominus eius; et in se, non in Domino gloriatur, cum se ipse deceperit, quia sic gloriatur, quasi non acceperit 13. Nos autem, carissimi, ut amici Domini esse possimus, quid noster Dominus faciat sciamus. Non solum enim homines, verum etiam iustos ipse facit nos, et non ipsi nos. Et ut hoc sciamus, quis nisi ipse facit? Non enim spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 14. Ab ipso quidquid boni est, donatur. Ergo quia et hoc bonum est, ab ipso utique donatur ut sciatur a quo bonum omne donetur; ut omnino de omnibus bonis, qui gloriatur, in Domino glorietur 15. Quod vero sequitur: Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis 16, ita est profundum, ut nullo modo sit isto sermone coarctandum, sed in alium differendum.

86

TRACTATUS 86: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos (Io 15,15-16).

(Jn 15,15-16)

Quid dicturi sumus audiendo: Non vos me elegistis, nisi quia mali eramus et electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus?

1. Merito quaeritur quomodo accipiendum sit quod ait Dominus: Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis 1. Quis enim audeat affirmare vel credere ullum hominum scire omnia quaecumque a Patre audivit unigenitus Filius; quando ne hoc quidem quisquam capit, quomodo a Patre audiat ullum verbum, cum ipse sit Patris unicum Verbum? Quid, quod aliquanto post, in hoc ipso tamen sermone, quem post coenam ante passionem ad discipulos habuit: Multa, inquit, habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 2

? Quo igitur pacto intellecturi sumus omnia eum nota fecisse discipulis, quaecumque audivit a Patre, cum propterea quaedam multa non dicat, quia scit eos modo portare non posse? Sed nimirum quod facturus est, fecisse se dicit, qui ea quae futura sunt fecit 3. Sicut enim dicit per prophetam: Foderunt manus meas et pedes meos 4; nec ait, fossuri sunt; velut praeterita dicens, et ea tamen futura praedicens: ita et hoc loco ait omnia se nota fecisse discipulis, quae se novit nota esse facturum in illa plenitudine scientiae, de qua dicit Apostolus: Cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Ibi quippe dicit: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum; et nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 5. Nam et ipse Apostolus salvos nos dicit esse factos per lavacrum regenerationis 6: qui tamen alio loco: Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 7. Unde etiam eius coapostolus Petrus: In quem modo, inquit, non videntes creditis; quem cum videritis, exsultabitis gaudio inenarrabili et honorato, percipientes mercedem fidei, salutem animarum vestrarum 8. Si ergo nunc tempus est fidei, salus autem animarum merces est fidei; quis dubitet in fide, quae per dilectionem operatur 9, peragendum diem, atque in fine dici recipiendam esse mercedem, non solum redemptionem corporis nostri, de qua dicit apostolus Paulus 10; verum etiam salutem animarum nostrarum, de qua dicit Apostolus Petrus? Utriusque enim rei felicitas isto tempore atque in hac mortalitate in spe potius habetur, quam in re tenetur. Verum hoc interest, quod exterior noster homo, id est corpus, adhuc corrumpitur; interior autem, id est anima, iam renovatur de die in diem 11. Itaque sicut immortalitatem carnis et salutem animarum futuram exspectamus, quamvis iam pignore accepto salvi facti esse dicamur; ita omnium notitiam quaecumque Unigenitus audivit a Patre, futuram sperare debemus, quamvis hoc iam se fecisse dixerit Christus.

Non est gratia si praecesserant merita; est autem gratia!







2. Non vos me elegistis, inquit, sed ego vos elegi 12. Haec est illa ineffabilis gratia. Quid enim eramus quando Christum nondum elegeramus, et ideo non diligebamus? Nam qui eum non elegit, quomodo diligit? Numquid iam in nobis erat quod in Psalmo canitur: Elegi abiectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 13

? Non utique. Quid

ergo eramus, nisi iniqui et perditi? Neque enim iam credideramus in eum, ut eligeret nos: nam si iam credentes elegit, electus elegit. Cur ergo diceret: Non vos me elegistis, nisi quia misericordia eius praevenit nos 14

? Hic certe vacat vana illorum ratiocinatio, qui praescientiam Dei defendunt contra gratiam Dei, et ideo dicunt nos electos ante mundi constitutionem 15, quia praescivit nos Deus futuros bonos, non seipsum nos facturum bonos. Non hoc dicit, qui dicit: Non vos me elegistis. Quoniam si propterea nos elegisset, quia bonos futuros esse nos praesciverat; simul etiam praescisset quod eum nos fuissemus prius electuri. Non enim aliter esse possemus boni: nisi forte dicendus est bonus qui non elegit bonum. Quid ergo elegit in non bonis? Non enim electi sunt quia boni fuerunt, qui boni non essent nisi electi essent. Alioquin gratia iam non est gratia, si praecessisse contendimus merita. Haec quippe electio gratiae est, de qua dicit Apostolus: Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Unde subiungit: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 16. Audi, ingrate, audi: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Non est ut dicas: Ideo electus sum, quia iam credebam. Si enim credebas in eum, iam elegeras eum. Sed audi: Non vos me elegistis. Non est ut dicas: Antequam crederem, iam bona operabar, ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem, cum dicat Apostolus: Omne quod non est ex fide, peccatum est 17

? Quid ergo dicturi sumus audiendo: Non vos me elegistis; nisi quia mali eramus et electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus? Non est enim gratia, si praecesserant merita: est autem gratia; haec igitur non invenit, sed effecit merita.

3. Et videte, carissimi, quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit, faciat bonos. Ego, inquit, elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat 18. Nonne iste est fructus de quo iam dixerat: Sine me nihil potestis facere 19? Elegit ergo, et posuit ut eamus, et fructum afferamus: nullum itaque fructum unde nos eligeret habebamus. Ut eatis, inquit, et fructum afferatis. Imus ut afferamus, et ipse est via qua imus, in qua nos posuit ut eamus. Proinde in omnibus misericordia eius praevenit nos. Et fructus, inquit, vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis 20. Maneat ergo dilectio; ipse est enim fructus noster. Quae dilectio nunc est in desiderio, nondum in saturitate: et ipso desiderio quodcumque petierimus in nomine unigeniti Filii, dat nobis Pater. Quod autem accipere salvandis non expedit nobis, non existimemus nos petere in nomine Salvatoris: sed hoc petimus in nomine Salvatoris, quod pertinet ad rationem salutis.

87

TRACTATUS 87: Haec mando vobis, ut diligatis invicem (Io 15,16-19).

(Jn 15,16-19)

Diligit unusquisque proximum tamquam seipsum, si diligit Deum; nam si non diligit Deum, non diligit seipsum.

Quis bonus, nisi diligendo efficiatur?

1. In lectione evangelica quae hanc antecedit, dixerat Dominus: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis 1. De quibus verbis iam nos quod Dominus dedit, disseruisse meministis. Hic autem dicit, sequenti scilicet lectione, quam modo cum recitaretur, audistis: Haec mando vobis, ut diligatis invicem 2. Ac per hoc intellegere debemus hunc esse fructum nostrum de quo ait: Ego vos elegi ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Et quod adiunxit: Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis: tunc utique dabit nobis, si diligamus invicem; cum et hoc ipsum ipse dederit nobis, qui nos elegit non habentes fructum, quia non eum nos elegeramus; et posuit nos ut fructum afferamus, hoc est, invicem diligamus: quem fructum sine illo habere non possumus, sicut palmites facere sine vite nihil possunt. Caritas ergo est fructus noster, quam definit Apostolus, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta 3. Hac diligimus invicem, hac diligimus Deum. Neque enim vera dilectione diligeremus invicem, nisi diligentes Deum Diligit enim unusquisque proximum tamquam seipsum, si diligit Deum: nam si non diligit Deum, non diligit seipsum. In his enim duobus praeceptis caritatis tota Lex pendet et Prophetae 4: hic est fructus noster. De fructu itaque nobis mandans: Haec mando, inquit, vobis, ut diligatis invicem. Unde et apostolus Paulus, cum contra opera carnis commendare fructum spiritus vellet, a capite hoc posuit: Fructus, inquit, spiritus caritas est: ac deinde caetera tamquam ex isto capite exorta et religata contexuit, quae sunt, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia 5. Quis autem bene gaudet, qui bonum non diligit unde gaudet? Quis pacem veram, nisi cum illo potest habere quem veraciter diligit? Quis est longanimis in bono perseveranter manendo, nisi ferveat diligendo? Quis est benignus, nisi diligat cui opitulatur? Quis bonus, nisi diligendo efficiatur? Quis salubriter fidelis, nisi ea fide quae per dilectionem operatur? Quis utiliter mansuetus, cui non dilectio moderetur? Quis ab eo continet unde turpatur, nisi diligat unde honestatur? Merito itaque magister bonus dilectionem sic saepe commendat, tamquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse caetera bona, et quae non potest haberi sine caeteris bonis, quibus homo efficitur bonus.

Totus mundus Ecclesia est.

2. Pro hac autem dilectione patienter debemus etiam mundi odia sustinere. Necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle quod diligit. Sed plurimum nos de seipso Dominus consolatur, qui cum dixisset: Haec mando vobis, ut diligatis invicem; adiecit, atque ait: Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit 6. Cur ergo se membrum supra verticem extollit? Recusas esse in corpore, si non vis odium mundi sustinere cum capite. Si de mundo, inquit, essetis, mundus quod suum erat diligeret 7. Universae utique hoc dicit Ecclesiae, quam plerumque etiam ipsam mundi nomine appellat: sicut est illud: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi 8. Itemque illud. Non venit Filius hominis ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 9. Et in Epistola sua Ioannes ait: Advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse propitiator est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed etiam totius mundi 10. Totus ergo mundus Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum.

3. Sed iste mundus quem Deus in Christo reconciliat sibi, et qui per Christum salvatur, et cui per Christum peccatum omne donatur, de mundo electus est inimico, damnato, contaminato. Ex ea quippe massa quae tota in Adam periit, fiunt vasa misericordiae, in quibus est mundus pertinens ad reconciliationem: quem mundus odit, ex eadem massa pertinens ad vasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem 11. Denique cum dixisset: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; continuo subiecit: Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus 12. Ergo et ipsi inde erant, unde ut non essent, electi sunt inde, non meritis suis, quorum nulla bona praecesserant opera; non natura, quae tota fuerat per liberum arbitrium in ipsa radice vitiata: sed gratuita, hoc est vera gratia. Qui enim de mundo mundum elegit, fecit quod eligeret, non invenit: quia reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, inquit, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 13.

4. Si autem quaeratur quomodo se diligat mundus perditionis, qui odit mundum redemptionis; diligit se utique falsa dilectione, non vera. Proinde falso se diligit, et vere odit. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam 14. Sed diligere se dicitur, quoniam iniquitatem qua iniquus est diligit: et rursus odisse se dicitur, quoniam quod ei nocet, hoc diligit. Odit ergo in se naturam, diligit vitium: odit quod factus est per Dei bonitatem, diligit quod in eo factum est per liberam voluntatem. Unde nos quoque illum diligere et prohibemur, si recte intellegimus, et iubemur: prohibemur scilicet, ubi nobis dicitur: Nolite diligere mundum 15; iubemur autem, ubi nobis dicitur: Diligite inimicos vestros 16. Ipsi sunt mundus qui nos odit. Ergo et prohibemur diligere in illo quod ipse diligit in seipso; et iubemur diligere in illo quod ipse odit in seipso, Dei scilicet opificium, et diversas bonitatis suae consolationes. Vitium quippe in illo diligere prohibemur, iubemurque diligere naturam, cum ipse in se diligat vitium, oderitque naturam: ut nos eum et diligamus et oderimus recte, cum se ipse diligat oderitque perverse.

88

TRACTATUS 88: Haec omnia facient vobis propter nomen meum (Io 15,17-21).

(Jn 15,17-21)

Quid est aliud dicere quam: me in vobis persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non servabunt?

1. Exhortans Dominus servos suos ad mundi odia perferenda patienter, nullum maius eis et melius quam de seipso proponit exemplum: quoniam, sicut dicit apostolus Petrus: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 1. Quod utique si facimus, ipso adiuvante facimus, qui dixit: Sine me nihil potestis facere. Denique quibus iam dixerat: Si odit vos mundus, scitote quia me priorem vobis odio habuit: et nunc in eo quod audistis, cum legeretur Evangelium: Mementote, inquit, sermonis mei quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt 2. Dicendo autem: Non est servus maior domino suo, nonne evidenter ostendit quemadmodum intellegere debeamus quod superius dixerat: Iam non dico vos servos 3? Ecce enim eos servos dicit. Nam quid est aliud:

Non est servus maior domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur? Manifestum est igitur illum servum 4, qui non manet in domo in aeternum 5, illum pertinentem ad timorem quem foras caritas mittit 6, esse intellegendum, ubi dictum est: Iam non dico vos servos: hic autem ubi dicitur: Non est servus maior domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur, illum significari servum pertinentem ad timorem castum, qui permanet in saeculum saeculi 7. Hic enim servus est auditurus: Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui 8.

2. Sed haec, inquit, omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me 9. Quae omnia facient, nisi quae dixit, odio habebunt scilicet, et persequentur, sermonemque contemnent? Quoniam si sermonem non servarent eorum, nec tamen odissent eos, neque persequerentur; vel etiamsi odissent, nec tamen persequerentur: non omnia facerent. Haec autem omnia facient vobis propter nomen meum, quid est aliud dicere, quam, me in vobis odio habebunt, me in vobis persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non servabunt? Haec enim omnia facient vobis propter nomen meum: non vestrum, sed meum. Tanto igitur miseriores qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur: sicut ipse alio loco dicit: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 10. Hoc est enim propter me, vel propter nomen meum: quia, sicut Apostolus docet: Factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur 11. Faciunt quippe ista mali malis; sed non propter iustitiam: et ideo miseri utrique, et qui faciunt, et qui patiuntur. Faciunt et boni malis: ubi etsi faciunt isti propter iustitiam, non tamen illi propter iustitiam patiuntur.

Propter iustitiam, an propter iniquitatem?

3. Sed dicit aliquis: Si mali quando persequuntur bonos propter nomen Christi, propter iustitiam boni patiuntur, profecto propter iustitiam haec eis mali faciunt; quod si ita est, ergo

et quando boni malos propter iustitiam persequuntur, propter iustitiam etiam mali patiuntur. Si enim possunt mali persecutionem facere bonis propter nomen Christi, cur non possunt mali persecutionem pati a bonis propter nomen Christi; et quid est, nisi propter iustitiam? Nam si non propter quod boni faciunt, propter hoc mali patiuntur; quia faciunt boni propter iustitiam, patiuntur mali propter iniustitiam: nec mali ergo propter hoc possunt facere propter quod boni patiuntur, quia faciunt mali propter iniustitiam, patiuntur boni propter iustitiam. Quomodo ergo erit verum: Haec omnia facient vobis propter nomen meum; cum illi non propter nomen Christi faciunt, id est, non propter iustitiam, sed propter iniquitatem suam? Haec quaestio ita solvitur, si eo modo intellegamus dictum: Haec omnia facient vobis propter nomen meum, ut totum referatur ad iustos; tamquam dictum sit: Haec omnia patiemini ab eis propter nomen meum: ut hoc sit, facient vobis, quod est, patiemini ab eis. Si autem propter nomen meum sic accipitur, tamquam diceret, propter nomen meum quod in vobis oderunt; ita potest accipi, et propter iustitiam quam in vobis oderunt: ac per hoc boni cum persecutionem faciunt malis, possunt recte dici et propter iustitiam facere, quam diligendo persequuntur malos; et propter iniquitatem, quam oderunt in ipsis malis: ita ergo et ipsi mali possunt dici pati, et propter iniquitatem quae in illis punitur, et propter iustitiam quae in eorum poena exercetur.

4. Item quaeri potest, si etiam mali faciunt persecutionem malis; sicut impii reges et iudices, cum essent persecutores piorum, utique et homicidas, et adulteros, et quoscumque maleficos, quos contra leges publicas fecisse cognoscerent, puniebant; quomodo intellegendum est quod ait Dominus: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret 12. Neque enim quos punit diligit mundus, a quo videmus supra dicta scelerum genera plerumque puniri: nisi quia mundus est in eis a quibus talia scelera puniuntur, et mundus est in eis a quibus talia scelera diliguntur. Mundus itaque ille qui intellegitur in malis atque impiis, et odit quod suum est, ex ea parte hominum qua sceleratis nocet; et diligit quod suum est, ex ea parte hominum qua eisdem ipsis consceleratis favet. Ergo: Haec omnia facient vobis propter nomen meum, vel ita dictum est, propter quod vos patimini; vel ita, propter quod et ipsi faciunt: quia et hoc in vobis dum persequuntur, oderunt. Et addidit: Quia nesciunt eum qui misit me. Hoc secundum eam scientiam dictum intellegendum est, de qua

et alibi scriptum est: Scire autem te, sensus est consummatus 13. Hac quippe scientia qui sciunt Patrem a quo missus est Christus, nullo modo persequuntur eos quos colligit Christus; quia et ipsi cum eis colliguntur a Christo.

89

TRACTATUS 89: Si non venissem, et eis locutus non fuissem, peccatum non haberent (Io

(Jn 15,18-23). Adventus eius quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est. Peccatum quo tenentur cuncta peccata.

1. Superius dixerat Dominus ad discipulos suos: Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me 1. De quibus autem hoc dixerit si quaeramus, invenimus eum ad haec verba venisse ab eo quod dixerat: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit 2: nunc vero quod addidit: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent 3, Iudaeos ostendit expressius. De his ergo et illa dicebat; nam hoc indicat verborum ipsa contextio. De his enim dicit: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, de quibus dicebat: Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me: his enim verbis et ista subiungit: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Iudaei ergo persecuti sunt Christum, quod evidentissime indicat Evangelium; Iudaeis locutus est Christus, non aliis gentibus: in eis ergo voluit intellegi mundum, qui odit Christum et discipulos eius;

imo vero non in eis solis, sed hos quoque ad eumdem mundum pertinere monstravit. Quid est ergo: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent? Numquid sine peccato erant Iudaei, antequam Christus ad eos in carne venisset? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali nomine vult intellegi. Hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata: hoc est autem, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum. Hoc peccatum, si non venisset, non utique haberent. Adventus quippe eius quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est: tamquam et ipse caput et princeps Apostolorum, quod de se ipsi dixerunt, exstiterit quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam vero odor mortis in mortem 4.

2. Sed quod adiunxit, atque ait: Nunc autem excusationem non habent de peccato suo 5, potest movere quaerentes, utrum hi ad quos non venit Christus, nec locutus est eis, habeant excusationem de peccato suo. Si enim non habent, cur hic dictum est propterea istos non habere, quia venit et locutus est eis? Si autem habent, utrum ad hoc habeant ut a poenis alienentur, an ut mitius puniantur? Ad haec inquisita pro meo captu, Domino donante, respondeo, habere illos excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato quo in Christum non crediderunt, ad quos non venit, et quibus non est locutus. Sed non in eo sunt numero hi ad quos in discipulis venit, et quibus per discipulos est locutus, quod et nunc facit: nam per Ecclesiam suam venit ad Gentes, et per Ecclesiam loquitur Gentibus. Ad hoc enim pertinet quod ait: Qui vos recipit, me recipit 6: et: Qui vos spernit, me spernit 7. An vultis, inquit apostolus Paulus, experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus? 8

3. Restat inquirere utrum hi qui priusquam Christus in Ecclesia veniret ad Gentes, et priusquam Evangelium eius audirent, vitae huius fine praeventi sunt, seu praeveniuntur, possint habere hanc excusationem? Possunt plane, sed non ideo possunt effugere damnationem. Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege et peribunt: et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur 9. Quae quidem Apostoli verba, quoniam id quod ait, peribunt, terribilius sonat quam quod ait, iudicabuntur; non solum nihil adiuvare hanc excusationem videntur ostendere, verum etiam plus gravare. Qui enim se quia non audierunt, excusabunt, sine Lege peribunt.

4. Sed utrum hi qui cum audirent, contempserunt, vel etiam restiterunt, nec tantum contradicendo, sed et eos a quibus audierunt odiis persequendo, in eis deputandi sunt de quibus aliquid levius videtur sonuisse quod dictum est, per Legem iudicabuntur, merito quaeritur. Sed si aliud est perire sine Lege, aliud iudicari per Legem, et illud est gravius, hoc autem levius; procul dubio non sunt isti in hac poena leviore ponendi, quia neque in Lege peccaverunt, sed omnino Legem Christi accipere noluerunt, et eam quantum ad ipsos attinet, omnino nullam esse voluerunt. Illi autem peccant in Lege, qui sunt in Lege, id est, qui eam suscipiunt, eamque sanctam, et mandatum sanctum et iustum et bonum fatentur 10; sed infirmitate non implent quod ab ea rectissime praecipi dubitare non possunt. Hi sunt qui aliquo modo forsitan possunt ab eorum, qui sine Lege sunt, perditione discerni: si tamen quod Apostolus ait, per Legem iudicabuntur, sic accipiendum est tamquam dixerit, non peribunt; quod mirum si ita est. Neque enim de infidelibus et fidelibus erat sermo ut hoc diceret, sed de Gentibus et Iudaeis: qui certe utrique nisi in eo Salvatore salventur, qui venit quaerere quod perierat 11, ad perditionem sine dubio pertinebunt. Quamvis dici possit, alios gravius, alios levius perituros, id est, alios graviores, alios leviores poenas in sua perditione passuros. Ille enim perire Deo dicitur, quisquis ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per supplicium separatur: tanta est autem suppliciorum, quanta est diversitas peccatorum; quae quomodo se habeat, altius iudicat sapientia divina, quam coniectura scrutatur aut effatur humana. Isti certe ad quos venit, et quibus locutus est Christus, non habent de magno infidelitatis peccato illam excusationem, qua possint dicere: Non vidimus, non audivimus: sive non acceptaretur ista excusatio ab illo cuius inscrutabilia sunt iudicia, sive acceptaretur, et si non ut ab omni damnatione liberarentur, certe ut aliquanto lenius damnarentur.

5. Qui me odit, inquit, et Patrem meum edit 12. Hic nobis fortasse dicatur: Quis potest odisse quem nescit? Et utique antequam diceret: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, dixerat discipulis suis: Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me. Quomodo ergo nesciunt et oderunt? Si enim non quod est ipse, sed nescio quid aliud de illo opinantur; non utique ipsum, sed illud inveniuntur odisse quod fingunt, aut errando potius suspicantur. Et tamen nisi possent homines odisse quod nesciunt, non veritas utrumque dixisset, quia eius Patrem et nesciunt et oderunt. Sed quomodo id fieri possit, si adiuvante Domino per nos demonstrari potest; quia haec disputatio est iam claudenda, nunc non potest.


Aug - in Ioannis 84